Ad Salutem Humani (page 2)
Iamque ut id adiiciamus, quod plenior Augustini laudatiopostulare videtur, testis historia est, sanctum Ecclesiae Doctorem, qui, Mediolani, vidisset « extra urbis moenia sub Ambrosio nutritore » [76] « diversorium sanctorum » et, paulo post matris obitum, monasteria « Eomae etiam plura... neque hoc in viris tantum, sed etiam in feminis » [77] cognovisset, vix ad Africae oras appulit, de animis ad absolutionem perfectionemque vitae, in religioso statu, promovendis cogitare coepisse, et coenobium in praedio quodam suo excitasse in quo « constitutus, ferme triennio, et a se iam alienatis curis saecularibus, cum iis qui eidem adhaerebant, Deo vivebat, ieiuniis, orationibus, bonisque operibus, in lege Domini meditans die ac nocte » [78]. Sacerdotio autem auctus, aliud mox Hippone condidit in Ecclesiae vicinia coenobium; « et cum Dei servis vivere coepit secundum modum et regulam sub sanctis Apostolis constitutam: maxime ut nemo quidquam proprium in illa societate haberet, sed eis essent omnia, communia, et distribuentur unicuique sicut opus erat » [79]. Postquam vero ad episcopalem dignitatem elatus est, cum nec sibi communis vitae beneficia deesse nec omnibus Hipponensis Antistitis salutatoribus vel hospitibus patere monasterium vellet, in ipsa episcopali domo clericorum coenobium constituit, ea lege, ut, paternis bonis abdicatis, communiter vitam viverent — ab saeculi quidem illecebris remotam et lautitiae omnis expertem, non austeriorem tamen atque asperiorèm — et caritatis in Deum proximosque officia una simul exsequerentur. Sanctimonialibus autem, quas, haud procul incolentes, sua ipsius soror gubernaverat, legem dedit mirabilem, cum sapientiae tum moderationis plenam; qua hodie reguntur religiosae bene multae utriusque sexus familiae, non modo quotquot augustinianae nuncupantur, sed etiam quae a conditore cuiusque suo legem ipsam peculiaribus constitutionibus auctam accepere. Cuius quidem instituti perfectioris vitae, ad consilia evangelica traductae, seminibus apud suos iactis, non tam de Africa christiana noster quam de Ecclesia universa meritus est, cui ex eiusmodi militia tantum accessit, aetatum decursu, tantumque hodie accedit utilitatis atque incrementi.
Quo in genere, adhuc vivente Augustino, insigne coeptum laetissimi consecuti sunt fructus, narratque Possidius, religiosos viros sane multos, Patris legiferi, qui undique rogaretur, concessu, in omnes partes abiisse, ut, quasi igne ab igne capto, et nova coenobia coudèrent et Africae Ecclesias, doctrina et sanctitatis exemplo, iuvarent. Licuit igitur nostro de praeclara ista religiosae vitae actione, quae optatis suis tam plene responderet, ita gaudere, ut aliquando significaret: « Ego qui haec scribo, perfectionem de qua Dominus locutus est, quando ait diviti adolescenti, Vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo; et veni sequere me; vehementer adamavi, et non meis viribus, sed gratia ipsius adiuvante sic feci. Neque enim quia dives non fui, ideo minus mihi imputabitur: nam neque ipsi apostoli, qui priores hoc fecerunt, divites fuerunt. Sed totum mundum dimittit qui et illud quod habet, et quod optat habere dimittit. Quantum autem in hac perfectionis via profecerim, magis quidem novi ego quam quisquam alius homo; sed magis Deus quam ego. Et ad hoc propositum quantis possum viribus alios exhortor, et in nomine Domini habeo consortes, quibus hoc per meum ministerium persuasum est » [80]. Atque velimus hodie, ubique gentium, sancto Doctori similes, plures « seminatores casti consilii » suscitari, qui, prudenter quidem at fortiter et perseveranter, religiosae et sacerdotalis vitae, divino utique nutu, suasores se praebeant, ut caveatur aptius ac provideatur, ne christiani debilitentur spiritus et gradatim morum integritas pereat.
Hominis res gestas ac promerita, Venerabiles Fratres, dicendo adumbravimus, cui ob peracuti ingenii vim, ob doctrinae ubertatem elationemque, ob sanctitatem ad tam sublime fastigium provectam ob invictamque catholicae veritatis defensionem, aut paene nullum aut paucissimos sane eorum comparaveris, qui ab humani generis initio usque adhuc floruere. Laudatorem superius non unum induximus; at vero quam suaviter, quam recte Hieronymus aequali ac familiarissimo suo: « Mihi autem decretum est te amare, suscipere, colere, mirari, tuaque dicta quasi mea defendere » [81]. Et rursus: « Macte virtute, in orbe celebrans; catholici te conditorem antiquae rursum fidei venerantur atque suscipiunt, et quod signum maioris gloriae est, omnes haeretici detestantur: et me pari prosequuntur odio; ut quos gladiis nequeant, voto interficiant » [82]. Summopere igitur Nobis cordi est, Venerabiles Fratres, quem, anno quindecies saeculari ab eius obitu haud ita multo post exeunte, Nosmet ipsi per has Encyclicas Litteras perlibenter commemoravimus, eundem in populis vestris ita commemorari, ut ipsum nemo non colat, nemo, potissimum, non imitari contendat, gratias Deo de beneficiis, quae Ecclesiae per tam magnum Doctorem obvenerunt, nemo non agat. In quo novimus, insignem Augustini subolem esse ceteris—ut aequum est — exemplo praeituram, quae redditos sibi, fel. rec. decessoris Nostri Leonis XIII benignitate, Patris legiferi cineres, Papiae, ad S. Petri in Caelo Aureo pie adservat ac custodit: quo utinam christifideles, sacrum eius corpus veneraturi et quam concessimus admissorum veniam lucraturi, undique frequentissimi coeant. At praeterire silentio non possumus, quae quantaque in animo Nostro spes insideat atque exspectatio, fore ut, qui Cartilagine proxime agendus est Eucharisticus omnium nationum Conventus, is, praeterquam quod in Christi Iesu sub speciebus latentis triumphum, in Augustini praeterea honorem evadat. Cum enim in ea urbe Conventus habeatur, ubi olim noster haereticos devicit et christianos in fide roboravit; in Africa illa latina, cuius veteres laudes nulla unquam oblitterabit aetas, quaeque splendidissimum illud sapientiae lumen progenuit; ab Hippone haud multo procul, cui feliciter obtigit, ut tam diu eius spectaculo virtutum ac pastoralibus curis f meretur: fieri profecto non potest, quin sancti Doctoris et memoria et illa de Augusto Sacramento doctrina — quam, ut ex ipsa Ecclesiae liturgia plerisque aliqua ex parte cognitam atque perspectam, praetermisimus — coeuntium illuc animis, immo paene oculis obversetur. Omnes denique christifideles hortamur, eosque praecipue qui Carthaginem conventuri sunt, Augustinum apud divinam clementiam deprecatorem adhibeant, ut feliciores posthac dies Ecclesiae illucescant, et qui in tanta illa Africae immensitate indigenae advenaeque, aut catholicae veritatis adhuc expertes aut a Nobis dissidentes, vivunt, nec lucem illi doctrinae evangelicae per missionales nostros sibi allatae reficiant, nec hi ad amantissimae Matris Ecclesiae gremium confugere cunctentur. Caelestium interea munerum conciliatrix esto, itemque paternae Nostrae benevolentiae testis, apostolica benedictio, quam vobis, Venerabiles Fratres, et universo clero populoque vestro peramanter in Domino impertimus.
Datum Romae apud Sanctum Petrum die XX mensis Aprilis, in festo Paschae Resurrectionis D. N. I. C, anno MDCCCCXXX, Pontificatus Nostri nono.
*A.A.S., vol. XXII (1930), n. 5, pp. 201-234
[1] Innocentius Aurelio et Augustino episcopis: epist. 184 inter augustinianas.
PIUS PP. XI
[2] Innocentius Aurelio, Alypio, Augustino, Evodio et Possidio episcopis: epist. 183, n. 1 inter augustinianas.
[3] Caelestinus Venerio, Marino, Leontio, Auxonio, Arcadio, Filtanio et ceteris Galliarum episcopis: epist. 21, c. 2, n. 3.
[4]Gelasius universis episcopis per Picenum, circa fin.
[5] Hormisdas, epist. 70, ad Possessorem episcopum.
[6] Iohannes II, epist. olim 3, ad quosdam Senatores.
[7] Registrum epistolarum, lib. X, epist. 37, ad Innocentium Africae praefectum.
[8] Hadrianus I, epist. 83, episcopis per universam Spaniam commorantibus; cf. epist. ad Carolum regem de imaginibus, passim.
[9] Encycl. Aeterni Patris.
[10] Ps. LXVII, v. 36.
[11] Confess., lib. III, c. 4, n. 8.
[12] Confess., lib. II, c. 2, n. 4.
[13] Confess., lib. III, c. 12, n. 21.
[14] De dono perseverantiae, c. 20, n. 53.
[15] Confess., lib. VI, c. 5, n. 7.
[16] Confess., lib. VII, c. 7, n. 11.
[17] Confess., lib. VIII, c. 12, n. 29.
[18] Confess., lib. I, c. 1, n. 1.
[19] De civitate Dei, lib. XIX, c. 13, n. 2.
[20] Act. Apost., XVII, 27.
[21] Act. Apost., XVII, 30.
[22] De utilitate credendi, c. 16, n. 34.
[23] De utilitate credendi, c. 17, n. 35.
[24] Contra epist. Parmeniani, lib. III, n. 24.
[25] H. Newman, Apologia, Edit. Londin. 1890, pp. 116-117.
[26] Enarrat. in ps. 56, n. 1.
[27] Ibidem.
[28] Psalmus contra partem Donati.
[29] Contra epist. Manichaei quam vocant fundamenti, c. 4, n. 5.
[30] Innocentius Silvano, Valentino et ceteris qui in Milevitana synodo interfuerunt, epist. 182, n. 2 inter augustinianas.
[31] Serm. 131, c. 10, n. 10.
[32] Epist. 190, ad Optatum, c. 6, n. 23.
[33] In Iohannis evang., tract. 5, n. 15.
[34] Isai., VII, 9 (sec. LXX).
[35] Mal., II, 7.
[36] Enarrat. in ps. 144, n. 13.
[37] De Trinitate, lib. VII, c. 4, n. 7.
[38] Enarrat in ps. 101, n. 10.
[39] De Trinitate, lib. VIII, proem., n. 1.
[40] De Trinitate, lib. XV, c. 21, n. 40.
[41] De Trinitate, lib. XV, c. 17, n. 27.
[42] De Trinitate, lib. XIV, c. 19, n. 25.
[43] In Iohannis evang., tract. 78, n. 3. Cf. S. Leonis epist. 165, Testimonia, c. 6.
[44] Ibidem; cf. Breviarium causae Nestorianorum et Eutychianorum, c. 5.
[45] De civitate Dei, lib. XIV, c. 28.
[46] Enarrat. in ps. 64, n. 2.
[47] Rom., VIII, 28.
[48] Sap., VIII, 1.
[49] De civitate Dei, lib. V, c. 15.
[50] Ibidem, c. 17, n. 2.
[51] Ibidem, c. 25.
[52] Ibidem, c. 26.
[53] De civitate Dei, lib. XV, c. 26.
[54] De civitate Dei, lib. V, c. 24.
[55] Luc., XXII, 25-26.
[56] Luc., XXI, 33.
[57] Ps. CXVI, v. 161.
[58] Enarrat. in ps. 118, sermo 31, n. 1.
[59] Confess., lib. IX, c. 1, n. 1.
[60] Rom., VII, 23.
[61] Serm. 128, c. 9-10, n. 11-12.
[62] I Cor., IV, 7.
[63] De correptione et gratia, c. 12, n. 38.
[64] Matth., VII, 7-8.
[65] De dono perseverantiae, c. 6, n. 10.
[66] Ibidem, c. 23, n. 63.
[67] Vita S. Augustini, c. 31.
[68] Confesss., lib. IX, c. 10, nn. 23-24.
[69] Confess., lib. X, c. 40, n. 65.
[70] Ibidem, c. 27, n. 38.
[71] De sancta virginitate, c. 55, n. 56.
[72] Contra epist. Manichaei quam vocant fundamenti, c. 2-3, nn. 2-3.
[73] Vita S. Augustini, c. 18.
[74] Epist. 228, n. 8.
[75] Epist. 228, n. 14.
[76] Confess., lib. VIII, c. 6, n. 15.
[77] De moribus Ecclesiae Catholicae et de moribus Manichaeorum, lib. I, c. 33, n. 70.
[78] Possidius, Vita S. Augustini, c. 3.
[79] Ibidem, c. 5.
[80] Epist. 157, c. 4, n. 39.
[81] Epist. 172, n. 1 inter augustinianas.
[82] Epist. 195, inter augustinianas.