Monologion (page 15)
bonum potest, et maximum malum vult. In aeterna ergo erit miseria, si summam essentiam amare contemnat.
Hinc utique consequenter colligitur, quod illa, quae summi boni amorem contemnit, aeternam miseriam incurret. Nam si dicitur quod pro tali contemptu sic justius puniatur, ut ipsum esse, vel vitam perdat; quia se non utitur ad id ad quod est facta; nullatenus hoc admittit ratio, ut, post tantam culpam, pro poena recipiat esse quod erat ante omnem culpam. Quippe antequam esset, nec culpam habere, nec poenam sentire poterat. Si ergo anima contemnens id ad quod facta est, sic moritur, ut nihil sentiat, aut ut omnino nihil sit; similiter se habebit, et in maxima culpa, et sine omni
culpa; nec discernet summe sapiens justitia inter id quod nullum bonum potest, et nullum malum vult; et id quod maximum bonum potest, et maximum malum vult. At hoc satis patet quam inconveniens sit. Nihil igitur videri potest consequentius, et nihil credi debet certius, quam hominis animam sic esse factam, ut si contemnat amare summam essentiam, aeternam patiatur miseriam: ut sicut amans aeterno gaudebit praemio, ita contemnens aeterna poena doleat: et sicut illa sentiet immutabilem sufficientiam, ita ista sentiat inconsolabilem indigentiam.
CAPUT LXXII. Quod omnis anima humana sit immortalis. Et quod aut semper misera, aut aliquando vere beata sit.
CONSPECTUS CAPITIS.--Verum nec aeterne beata, nec aeterne misera esset anima, si esset mortalis. Ergo immortalis est. Omnes autem animae sunt ejusdem naturae: ergo omnes sunt immortales, cum saltem aliquae immortales sint. Porro omne quod vivit, aut nunquam, aut aliquando erit vere securum ab omni molestia: ergo omnis anima humana aut semper misera erit, aut erit aliquando vere beata.
Sed nec amantem animam necesse est aeterne beatam esse; nec contemnentem, miseram, si sit mortalis. Sive igitur amet, sive contemnat id ad quod amandum creata est, necesse est eam immortalem esse. Si autem aliquae sunt animae rationales, quae nec amantes, nec contemnentes judicandae sint,
sicut esse videntur animae infantum, quid de his sentiendum est? Sunt mortales, an immortales? Sed procul dubio omnes humanae animae ejusdem naturae sunt. Quare, quoniam constat quasdam esse immortales, necesse est omnem humanam animam esse immortalem. Verum, cum omne quod vivit aut nunquam, aut aliquando sit vere securum ab omni molestia; nihilominus est necesse omnem humanam animam aut semper miseram esse, aut aliquando vere beatam.
CAPUT LXXIII [ al. LXXI]. Quod nulla anima injuste privetur summo bono, et quod omnino ad ipsum sit nitendum.
CONSPECTUS CAPITIS.--Quae autem sint animae sic amantes, ut aliquando beatae; aut sic contemnentes,
ut aliquando miserae futurae sint, comprehendi non potest ab homine. Sufficiat quod summe justus neminem injuste privet summo bono. Ad illud itaque omni homini toto corde, tota anima, tota mente amando et desiderando nitendum est.
Quae vero animae incunctanter judicandae sint, sic amantes id, ad quod amandum factae sunt, ut illo quandoque frui; quae autem sic contemnentes, ut illo semper indigere mereantur, aut qualiter, quove merito illae, quae nec amantes nec contemnentes dici posse videntur, ad beatitudinem aeternam miseriamve distribuantur, aliquem mortalium disputando posse comprehendere, procul dubio vel
difficillimum vel impossibile existimo. Quod tamen a summe justo summeque bono Creatore rerum nulla eo bono, ad quod facta est, injuste privetur, certissime est tenendum; et ad idem ipsum bonum est omni homini toto corde, tota anima, tota mente amando et desiderando nitendum.
CONSPECTUS CAPITIS.--Ad illud vero tendere nemo potest, si ad illud se posse pervenire desperet. Ergo praeter amorem necessaria est spes
Sed in hac intentione humana anima nullatenus se poterit exercere, si desperet quo intendit se posse pervenire. Quapropter quantum illi est utile studium adnitendi, tantum necessaria est spes pertingendi.
CAPUT LXXV. Quod credendum sit in illam, hoc est, credendo tendendum in illam.
CONSPECTUS CAPITIS.--Amare autem aut sperare non potest, quod non credit. Ergo et fides necessaria est qua non modo summam essentiam et ea sine quibus amari non potest, credat; sed qua credendo tendat in illam. In illam enim credere est credendo tendere in illam. Ergo non credit in illam qui, per hoc quod credit, non ad illam tendit. Qui vero credendo in illam tendit, ad illam sic perveniet ut intra illam permansurus sit. Unde aptius dicitur credendum et tendendum esse in illam, quam credendum aut tendendum esse ad illam.
Amare autem, aut sperare non potest quod non credit. Expedit itaque eidem humanae animae summam essentiam, et ea sine quibus illa amari non
potest, credere, ut illam credendo, tendat in illam. Quod idem apte breviusque significari posse puto, si pro eo quod est credendo tendere in summam essentiam, dicatur credere in summam essentiam. Nam, si quis dicat se credere in illam, satis videtur ostendere, et per fidem quam profitetur, ad summam se tendere essentiam, et illa se credere, quae ad hanc pertinent intentionem: nam, non videtur credere in illam, sive qui credit quod ad tendendum in illam non pertinet, sive qui per hoc quod credit, non ad illam tendit. Et fortasse indifferenter dici potest, credere in illam, et ad illam: sicut pro eodem accipi potest credendo tendere in illam et ad illam, nisi quia quisquis tendendo
ad illam pervenerit, non extra illam remanebit, sed intra illam permanebit. Quod expressius et familiarius significatur, si dicitur tendendum
esse in illam, quam si dicitur ad illam. Hac itaque ratione puto congruentius posse dici credendum esse in illam quam ad illam.
CAPUT LXXVI [ al. LXXIV]. Quod in Patrem, et Filium, et eorum Spiritum pariter et in singulos, et simul in tres credendum sit.
CONSPECTUS CAPITIS.--Sic credendum est, quia ipsi tres et singulus eorum est una summa essentia; in quam solam omnis homo debet credere, sicut haec sola est unicus finis quem in omni cogitatu, actuque suo homo per amorem debet intendere. Quemadmodum autem in illam tendere, nisi credat illam, nullus potest, ita illam credere, nisi tendat in illam, nulli prodest.
Credendum igitur est pariter in Patrem, et Filium, et eorum Spiritum, et in singulos, et simul in tres; quia et singulus Pater, et singulus Filius, et singulus
eorum Spiritus est summa essentia: et simul Pater, et Filius, cum suo Spiritu sunt una eademque summa essentia, in quam solam omnis homo debet credere; quia est solus finis, quem in omni cogitatu actuque solo per amorem debet intendere. Unde manifestum est quia sicut in illam tendere, nisi credat illam, nullus potest; ita illam credere, nisi tendat in illam, nulli prodest.
CONSPECTUS CAPITIS.--Ergo fides sine dilectione inutilis est, et quasi mortuum aliquid. Fides vero cum dilectione non est otiosa: nam quod summam justitiam diligit, nihil justum contemnere, nihil valet injustum admittere. Ergo et operosa fides vivit, quia habet vitam dilectionis sine qua non
operaretur; et otiosa fides non vivit, quia caret vita dilectionis, cum qua non otiaretur. Ideo autem fides mortua dicitur quia non habet vitam, quam semper habere debet. Porro viva fides ea dicitur quae credit in id, in quod credi debet; mortua vero fides, ea quae credit tantum id, quod credi debet
Quapropter quantacunque certitudine credatur tanta res, inutilis erit fides, et quasi mortuum aliquid, nisi dilectione valeat et vivat. Etenim nullatenus fidem illam, quam competens comitatur dilectio, si se opportunitas offerat operandi, otiosam esse, sed magis se quadam operum exercere frequentia, quod sine dilectione facere non posset, vel hoc solo probari potest; quia quod summam justitiam diligit, nihil justum contemnere, nihil valet
injustum admittere. Ergo, quoniam quod aliquid operatur, inesse sibi vitam, sine qua operari non valeret, ostendit: non absurde dicitur et operosa
fides vivere, quia habet vitam dilectionis sine qua non operaretur, et otiosa fides non vivere, qui caret vita dilectionis, cum qua non otiaretur. Quare, si caecus dicitur, non tantum qui perdidit visum; sed qui cum debet habere, non habet: cur non similiter potest dici fides sine dilectione, mortua; non quia vitam suam, id est, dilectionem perdiderit; sed quia non habet quam semper habere debet? Quemadmodum igitur illa fides, quae per dilectionem operatur, viva esse cognoscitur; ita illa, quae per contemptum otiatur, mortua esse convincitur. Satis itaque convenienter dici potest viva fides credere in id, in quod credi debet; mortua vero fides credere tantum id, quod credi debet.
CAPUT LXXVIII [ al. LXXVI]. Quod tres summa essentia quodammodo dici possit.