Ars grammatica (page 2)
Diomedis ars
. decollo decollaui: hoc uerbum apud ueteres decipio significat, ut apud Plautum
una est decollauit Plautus , Capt.
497
; item Lucilius duodecimo
quibus fructibus me decollaui uictus
* quae significatio apud Fenestellam inuenitur in libro epitomarum secundo quem ad modum Caesar a piratis captus sit utque eos ipse postea ceperit et decollauerit
hist.
Fenestella Peter 30: (epitomae)
. ueteres autem securi caesos dicebant. praefoco praefocaui Probus quasi nouam uocem miratur. angit enim ueteres dicebant, ut Vergilius
et angit inhaerens Vergilius, Aen.
8,260
. Lucilius tamen ait
et suffocare lacunas
conatur
. inchoo inchoaui: sic dicendum putat Iulius Modestus, quia sit conpositum a chao, initio rerum. sed Verrius et Flaccus in postrema syllaba adspirandum probauerunt. cohum enim apud ueteres mundum significat, unde subtractum incohare.
Tranquillus quoque his adsentiens in libello suo plenissime edere incohata disseruit. similat non dicimus sed similis est. sane dixerunt auctores simulat per u, hoc est ὁμοιάζει, ut Cicero de re publica
nullum est exemplum cui malimus adsimulare rem publicam , Vergilius
formam adsimulata Camerti Vergilius, Aen.
12,224: Camerti Verg.
. secunda forma est quae licentia antiquitatis uel consuetudinis a libentius
uitat et in i litteram puram desinit nulla duce consonante, ut est sono sonui, crepo crepui, tono tonui, frico fricui, ueto uetui, seco secui, increpo increpui, plico plicui, cubo cubui, domo domui, mico micui, neco necui, quasi crepui; uerum tamen et necaui legimus, ut nectus necatus, et hoc differre malunt, necui quasi suffocaui, necaui ferro occidi, unde necem caedem appellamus: et adiectis praepositionibus intono intonui, explico explicui, conplico conplicui, replico replicui. tertia forma est qua a littera eximitur et iteratio syllabae fit, ut do dedi, sto steti; et adiecta praepositione, ut est exto extiti, obsto obstiti, prosto prostiti, praesto praestiti. apud antiquos hoc uerbum pro melius est ponebatur aut pro antecedit aut superat. nam in dandi significatione praebeo potius dicebant, nisi quod Sallustius secundo ait utrum uicem me aerarii praestare creditis
epist.
Sallustius, epist. Pomp. 3
; et Cato ad Magnum ait interempto praestari
Cato Jordan frg.
5: (ad Magnum, Char.)
; rursum Seneca de officiis si ceruicem praestitero
Seneca philosophus , Tusc.
2,20: = Soph. frg. I,9 Soubiran; cf. Sophocles Trach.
1046-1102. exorbuit Cic.
; item sorpsi apud auctores alios legimus: et adiecta praepositione adhibeo adhibui, prohibeo prohibui, inhibeo inhibui, cohibeo cohibui, redhibeo redhibui. secunda forma est qua prima syllaba ex correpta perfecto producitur, sedeo sedi, faueo faui, foueo foui, uoueo uoui, caueo caui, uideo uidi, neo nes neui, fleo fles fleui, cieo ciui, accieo acciui. tertia forma
est quae desinit quidem in i litteram praepositis consonantibus uariis, sed inceptiua uerbi littera siue syllaba geminata, ut mordeo momordi, spondeo spopondi, tondeo totondi, pendeo pependi; adiecta uero praepositione geminatio cessat syllabae, respondeo respondi, detondeo detondi, despondeo despondi. quarta forma est quae desinit in si syllabam, ut algeo alsi, ardeo arsi, haereo haesi; quasi passiuam quoque id uerbum admittat declinationem, inuenimus ‹participium› perfecti temporis haesus: mulceo mulsi, in patiendo autem mulsus: suadeo suasi, indulgeo indulsi, fulgeo fulsi, urgeo ursi, torqueo torsi, rideo risi, tergeo tersi, maneo mansi, iubeo iussi. quinta forma est quae extrema syllaba in xi litteras cadit, ut frigeo frixi, mulgeo mulxi, rugeo ruxi, lugeo luxi, augeo auxi, alliceo allexi; sed apud ueteres alliceo ‹allicui› legimus: pelliceo pellexi, luceo luxi. duo sane uerba, uideo et prandeo, quae nullius formae regulam seruant, aut recte excipientur aut sextam sibi formam uindicabunt, ut uideo uidi, prandeo prandes prandi. nam in secundo ordine non est reperire ullum uerbum postrema parte geminari, sed a prima tantum, quale est mordeo momordi. quare errant qui dicunt prandidi.
coniugationis tertiae correptae temporis praeteriti perfecti formae sunt nouem. prima est quae desinit quidem in ui syllabam, sed tamen similitudinem uerborum continet primae coniugationis, id est a habet ante nouissimam syllabam, ut pasco paui, sterno straui. secunda forma in i puram litteram desinit, ut alo alui, arguo argui, acuo acui, colo colui, consuo consui, eruo erui, exuo exui, fremo fremui, molo molui, minuo minui, statuo statui, uomo uomui, tremo tremui, sterto stertui, incumbo incubui, consulo consului, pecto pexui, pono posui, gigno gignis genui, meto messui, quod quidam exterminant: amicio amicui, ut Brutus
laudatione Appii Claudii qui te toga praetexta amicuit
or.
Brutus Malcovati frg. 23: (Laudatio Ap. Claudii Pulchri)
; sed Varro in
cynorhetore celerius mater amixit . tertia forma est quae desinit in i quidem litteram appositis uariis consonantibus, sed inceptiua uerbi littera siue syllaba geminata in hunc finiuntur modum. primam syllabam iterant curro cucurri, disco didici, cano cecini, tango tetigi, tendo tetendi, pendo
pependi, pello pepuli, pungo pupugi, Cicero intellexi quid eum pupugisset ; sed et punxi dicimus: fallo fefelli, cado cecidi, caedo cecidi, parco peperci; sed et parsi legimus, ut Terentius
egone uitam parsi perdere?
Terentius, hec.
282: hancin ego Lindsay
item Plautus
labori ego hominum parsissem libens Plautus, Pseud.
5
. sic enim melius ueteres, parsi, declinant. nam parsimoniam, non parcimoniam dicimus. uolunt autem quidam grammatici differre, ut parsi semel quid factum significet, peperci autem et semel et saepius. facit autem participium futurum parsurus, ut ait Varro in laterensi. sed Plinio displicet. omnia uerba quae perfecto prima syllaba iterantur adiecta praepositione plerumque desinunt iterari, tendo tetendi, pello pepuli, pendo pependi, curro cucurri. adiecta uero praepositione geminatio cessabit, intendo intendi, contendo contendi, expello expuli, inpendo inpendi, percurro percurri. apud auctores autem non numquam inuenimus iterari uerbum quod est excurro, excucurri; alioquin percurri dicimus et excurri. duo fere uerba reperiuntur quae iterantur et admissa praepositione procul dubio in eodem statu sunt, posco poposci, deposco depoposci; item disco didici, edisco edidici, addisco addidici. uerba tertii ordinis quae iterantur tempore perfecto ex utraque parte, tam prima quam postrema, geminantur; prima sic, parco peperci, curro cucurri, cado cecidi; item postrema syllaba, addo addidi, reddo reddidi, credo credidi, prodo prodidi, condo condidi, abdo abdidi, indo indidi, trado tradidi, uendo uendidi; participium autem futurum uenditurus, passiuum autem eius ueneo uenii. est tamen apud ueteres ueneor et uenditus sum, et apud Plautum
ego illi uenear inc. fab. Plautus Lindsay frg. XXXVII
; Tyrannus de agri cultura primo patrem familias uendacem magis quam emacem expedit esse. nam id melius emitur quam uenitur ; Cicero causarum decimo tertio re uendita iterum empta
Font.
Cicero 1,587: quod .
nequeas : quid .
nequeant (Lucr.)
. nos autem sanxi dicimus. haec de quattuor coniugationibus quae pertinent ad uerba quae analogiae parent, quarum exempla passim perscripta sunt et sunt nota. quae siquis conceperit animo, non facile labetur. sunt enim euidenter exposita * et Varroni Menippeo. sunt quaedam perfecta a diuersis instantibus deriuata, ut aceo aces acui, acuo acuis acui; frigeo friges frixi, frigo frigis frixi; lugeo luges luxi, luceo luces luxi; fulcio fulcis fulsi, fulgeo fulges fulsi; cerno cernis creui, cresco crescis creui; paueo paues paui, pasco pascis paui {pauio
pauis paui}; sisto sistis steti, sto stas steti; consisto consistis constiti, consto constas constiti; fero fers tuli (et tetuli dicitur, ut Terentius
huc tetulissem pedem Terentius, andr. 808
), tollo tollis tuli, quod in consuetudine sustuli facit; eius tamen perfecti instans apud ueteres sustulo dicitur; pendo pendis pependi, pendeo pendes pependi; conperio conperii, conpereo conperii. sed accentu discernitur sensus. acuto enim accentu profertur, quotiens pro eo accipitur quod est rescii: conpereram enim facit. conperii uero circumflexo accentu declinatur, quotiens pro eo accipitur quod est cum alio perii: conperieram enim facit. sunt quaedam uerba quae habent perfecta duplicia, ut pango pangis pepigi et panxi, pungo pungis pupugi et punxi, uello uellis uulsi; sed melius uelli et auelli, ut Vergilius sine dubio
manesue reuelli Vergilius, Aen.
4,427
, idem
de stirpe reuellit Vergilius,
Aen.
12,787: ab radice Verg.
; item Laberius
aliqua parte praeuulserat mim.
Laberius Boulanger frg. 15: Paul Hildebradt, De scholiis Ciceronis Bobiensibus, Berlin, Mayer & Müller, 1894, 19: "Quae verba cum libro supplendum esse nemo non videat, falso ab editoribus inter fragmenta ex commentariis causarum posita sunt.
Itaque indagandum nobis est ordo quo causarum Ciceronis corpus dispositum sit.
Quem chronologicum fuisse spondet haec series: I pro Quinctio.
II pro Sex. Roscio. III pro Vareno.
IV pro Roscio comoedo.
V pro Tullio.
VI-XII in Verrem.
XIII pro Fonteio.
Iam in ultima, quae nobis lacunosa servata est, haec verba apud Diomedem inventa ponenda esse elucet: sic et novum Fonteianae fragmentum lucramur et reliquis orationum syllogis novum corpus anteaque ignotum causarum ex temporum serie dispositarum adiungimus.
"
. unde manifestum fit uenita non dici sed aut uenundata aut, ut Cicero, uendita: Gaius Caesar possessiones redemi easque
postea pluris uenditas . quarta forma est quae desinit ‹in› si syllabam, ut allido allisi, concutio concussi, cudo cusi, euado euasi, cedo cessi, ludo lusi, mitto misi, nubo nupsi, mergo mersi, plaudo plausi, premo pressi, rado rasi, spargo sparsi, trudo trusi, rodo rosi, uro ussi, carpo carpsi, sumo sumpsi, demo dempsi; sed conpositum adimo ‹ademi› dicimus. incerta autem est ratio demptae uel adpositae praepositionis, ut cum sit adimo ademi, demo demi non faciat sed dempsi; repo repsi, unde obrepo dicimus et obrepsi, non obripio obripis obripit, in quo inperiti falluntur. quinta forma est quae desinit in xi syllabam, ut ango anxi, coquo coxi, cingo cinxi, frigo frixi, fluo fluxi, figo fixi, fingo finxi, iungo iunxi, lingo linxi, mingo minxi; sed meio meis meii et meio meias meiaui; dicitur et mixi: pingo pinxi, rego rexi, stringo strinxi, struo struxi, sugo suxi, ungo unxi, uiuo uixi, uergo uerxi, pergo perrexi, surgo surrexi, adfligo adflixi, diligo dilexi, emungo emunxi, extinguo extinxi, aspicio aspexi, inlicio inlexi, neglego neglexi; Aemilius Macer omnium nostrum neglegerit auctoritatem , quod est analogiae propius, quia et legerit: necto nexui uel nexi, Vergilius
palmas amborum innexuit armis Vergilius, Aen.
5,425
, Liuius in Odyssea
nexabant multa inter se
, Maecenas
nexisti retia lecto
, Lucilius satirarum quinto
tum retia nexit
. sexta forma est quae desinit in ui syllabam, ut cupio cupiui, sapio ‹sapiui
et› sapui, peto petiui, quaero quaesiui, tero triui, et futuri temporis participium triturus. septima forma est quae desinit in i quidem litteram, ita tamen ut instantis syllaba prima correpta perfecto tempore producatur, ut cerno creui, capio cepi, emo emi, fundo fudi, frango fregi, iacio iacui et ieci, incipio incepi, lego legi, rumpo rupi, uinco uici, sperno spreui, sero seui, sino siui; et sii dicitur: lino liui, relino reliui, Terentius
Diomedis ars reliui dolia omnia Terentius, haut.
460
; in patiendo litus facit, ut Vergilius
lita corpora guttis Vergilius, georg.
4,99
.
octaua forma est quae desinit in i quidem litteram, ita tamen ut a secunda persona instantis temporis uenire uideatur, ut mando mandi, uerto uerti, suspendo suspendi, extendo extendi, capesso capessi, uiso uisi. nona forma est quae desinit in di syllabam, ita tamen ut iteratio mediae syllabae fiat, addo addidi, abdo abdidi, condo condidi, credo credidi, indo indidi, perdo perdidi, prodo prodidi, reddo reddidi, trado tradidi. scindo scidi: hoc autem uerbum et siquid ex eo conponi potest, nulli formae paret, nisi forte in octauam formam contruserimus id uerbum, conscindo conscindi et conscidi, detracta usu quondam n scilicet consonante.
quare autem praeteritum tempus aut syllabis crescat aut minuatur aut par sit non est inuenta ratio, nec cur a correptis producatur, ut traho traxi, aut a productis corripiatur, ut sto steti, do dedi, aut utroque producatur, ut flo flaui, aut utroque corripiatur, ut iaceo iacui. sed lectio auctorum obseruantia sua nos certiores de perfectis instituit.
coniugationis tertiae productae, quam quidam quartam nominant, formae sunt quinque. prima est quae desinit in ui syllabam, ita tamen ut plerumque paenultimam u litteram consuetudo decerpat, ut audio audiui et audii, ambio ambiui ambii, garrio garriui garrii, gestio gestiui gestii, hinnio hinniui hinnii, grunnio grunniui et grunnii, hirrio hirriui hirrii, lenio leniui lenii, munio muniui munii, mugio mugiui mugii, mollio molliui mollii, polio poliui polii, saeuio saeuiui saeuii, seruio seruiui seruii, uestio uestiui uestii, insanio insaniui insanii, ligurio liguriui ligurii, praesagio
praesagiui et praesagii; participium futurum praesagiturus: sepelio sepeliui sepelii, reperio reperiui et reperii, parturio parturiui et parturii, esurio esuriui et esurii. secunda forma est quae desinit in i litteram puram, ut uolo uolui, malo malui, operio operui, aperio aperui. tertia forma est quae desinit in ui quidem syllabam ad similitudinem primae formae, ‹ita› tamen ut illa tantum modo uerba contineat quae in prima persona tempore praesenti e ante o habent litteram, et cum sint tertiae coniugationis, secundae formulam seruant in persona prima dumtaxat, ut queo quis quiui, nequeo nequiui, eo iui; et siqua eorum praepositionibus copulantur, ut transeo transiui, adeo adiui, subeo subiui, prodeo prodiui, exeo exiui. horum tantum modo uerborum futurum tempus in bo syllabam cadit. ex his etiam plurima tempore perfecto ueterum usurpatione u paenultimam detrahunt, ut ii uenii transii adii et cetera. quarta forma est quae desinit in si syllabam, ut farcio farsi, sarcio sarsi, sepio sepsi, sentio sensi, haurio hausi, fulcio fulsi. quinta forma est quae desinit in xi syllabam, ut sancio sanxi, uincio uinxi. fere apud ueteres uerba tertiae coniugationis productae perfecto indicatiuo duplici i finiebantur, ut adeo adii. sed nouitas breuitatis causa cuncta permiscuit. quippe sancio sancii faciebant, ut Pomponius ad
Thraseam sancierat, et in passiuo Cassius Seuerus lege sancitum est
Cassius Seuerus ,
or. frg. Diom.: (frg. seruatum apud.
Diom. ibid.)
ait, item Lucretius
sancitum quandoquidem extat Lucretius Ribbeck³ 146 : ex incertis fabulis frg.
XIV Ribbeck³ ({aliqua parte} euulserat) = v. 173 Bonaria (aliqua parte deest)
: teneo tenes tenui; apud ueteres tetini dicitur; tundo tundis tutudi et tunsi, explico explicui, quoniam et plico plicui, ut Vergilius
explicuit legio Vergilius,
georg.
2,280
; sed explicaui
Tull.
Cicero frg.: (frg. seruatum apud.
Diom. et Prisc.
; epist. II ad Tiberium)
; et in passiua declinatione adulta, non adoleta. aboleo aboleui, et passiua declinatione abolitus. occino occini. est enim cano cecini: in conpositione, quia ‹non› iteratur, amittit unam syllabam. sed Sallustius dicit in primo
historiarum iussu Metelli cornicines occanuere . aio uerbum inusitatam habet declinationem, de cuius imperatiuo non nulli ambigebant. uerum dictum est ai, ut Naeuius alicubi
an nata est sponsa praegnans?
uel ai uel nega com.
Naeuius Ribbeck³ frg. 125 : ex incertis fabulis XIX
. inperfectum quoque aiebam aiebas dixerunt. salio: perfectum suauius enuntiare uidemur salii, quasi munii; sed plerique ueterum salui dixerunt, ut Vergilius
saluere per utres Vergilius, georg.
2,384: saluere Verg.
, id est saluerunt; item Liuius ab urbe condita libro primo nouos transiluisse muros
Liuius Garuti 2
legimus, ut est apud Ciceronem pro Marco Tullio. sunt quaedam uerba quae ex una positione diuersos sortiuntur declinationum ordines et sensus, quasi mando mandas, cum aliquid monemus, mando mandis, cum dentibus quid consumimus, quod in consuetudine manduco dicunt; uolo uolas, quotiens alitum iter demonstramus, uolo uis, quotiens uelle quid significamus; pando pandis pandere, ‹pando pandas pandare›; fundo fundis fundere, fundo fundas fundare; conpello conpellis conpellere, conpello conpellas conpellare; dico dicis dicere, dico dicas
dicare; praedico praedicis praedicere, praedico praedicas praedicare; piso pisas, ‹piso pisis›. et est apud Persium ambiguum
a tergo ciconia pisat Persius 1,58: quem nulla (Diom. om.) || de 'pisat' et 'pinsit', uide Diom.
373, 3-4 (an pisit legendum sit. sed apud ueteres reperimus etiam n littera addita pinso, quod est tundo et pinsit secundum tertium ordinem…)
an pisit legendum sit. sed apud ueteres reperimus etiam n littera addita pinso, quod est tundo et pinsit secundum tertium ordinem, ut Ennius decimo annalium
pinsunt terram genibus ann.
Ennius Vahlen² 351: = 350 Skutsch
. huius perfectum pinsui, ut apud Pomponium
cum interim neque malis molui neque palatis pinsui Atell.
Pomponius Ribbeck³ 187/188 : ex incertis fabulis frg.
VI Ribbeck³ = III, 184 Frassinetti
Diomedis ars
. participium erit pinsens; item pinsurus et pinsus et pinsendus. pendo pendis, quasi soluo poenas, pependi; ex quo et conpositum fit sub eodem sensu expendo expendis et dependo dependis. huic additur e littera et fit secundi ordinis sub alio sensu, quasi pendeo, id est in sublimi sum; cui addita praepositio prorsus ordinem et sensum mutat, quasi suspendo suspendis, quod est actiuum eius. pendeo etenim, ego pendeo, absolutiuum, suspendo alium actiuum, ex quo et suspendor dicetur sub sensu passiuo. ceterum tantum differt inter pendeo et suspendor, pendeo per me, quod est naturale, suspendor ab alio. adolesco adoleui facit. nam Vergilius sic declinat,
mox adoleuerit aetas
; cum adolui uolunt quidam in sacrificio dici et uenire ab eo quod est adoleo. sed et in sacrificio Accius Cassius ad Tiberium secundo adoleui dicit sic, est contra Aegyptiis maximum sacrificium, ubi integrum anserem adoleuerunt
Cassius Seuerus 1,7,2
; non minus et Cicero pro Milone reiecta paenula desiluit
Cicero Peter frg.
14: (de uita sua, incert. sedis)
; item Scaurus de uita sua tertio proelium non siui fieri ; Terentius * melius tamen dicitur sii, ut Varro epistolicarum
quaestionum sexto ad mortem me perducere non siit ; item Terentius in
adelphis
non siit egestas Terentius ,
Mil.
29: desiluisset (Cic.)
; Vergilius
desiluit Turnus biiugis Vergilius , Aen.
10,453
. sino siui, ut Publius Rutilius de uita sua quodsi me inuitum abire siuissent
hist.
Rutilius Rufus ,
ad.
104
. excello legimus crebro apud ueteres, ut Cicero de re publica excellunt
rep. lib. inc. Cicero, off.
1,107
. uerum tamen Macer Aemilius ornithogonias secundo
cum laude excellet omnis
. dicam nunc et de his quae r littera finiuntur. nitor niteris, perfecto
nisus sum; sed ueteres inmutantes nixus declinant, ut Vergilius
conixus ab aggere dexter Vergilius, Aen.
9,769
, item
adnixus uiribus hastam Vergilius, Aen.
9,744
, item
obnixus latis umeris Vergilius, Aen.
9,725
, ‹item›
adnixus acuto
detrudunt Vergilius, Aen.
1,144-145: nauis Geymonat (naues M)
. melius autem dicimus nisus et nisa a nitendo. enixa enim appellatio est et ad partum refertur, cum dicimus: geminos enixa est, ut apud Vergilium
triginta capitum fetus enixa Vergilius, Aen.
3,391: etiam: 7,44.
: ut sit enisa uiribus conata, enixa in genua. alor aleris altus sum: Sallustius Arpini altus
Sallustius, Iug.
63,2
. melius autem est dicere uitandae ambiguitatis gratia alitus. nam et alimenta dicuntur. sallior frequens uidetur et tritum ut perfecto tempore salsus sum dicamus. sed ueteres ambiguitatem appellationis uitantes et analogiam sequentes sallitus sum dixerunt a positione sallo non sallio, ut Sallustius historiarum quarto ait, reliqua cadauera ad diuturnitatem usus sallere ; Varro ad Ciceronem quinto: ut seruarent sallere; idem antiquitatum humanarum quinto decimo
mortuos sallant ; Seuerus distractos atque sallitos
carm.
Cornelius Seuerus Ziegler 3
, item de oratore tertio antecellunt, item de diuinatione primo antecellunt
Cicero , diu. in Caec.
91
; Gracchus praeterea similiter
cohortatione circum conciliabula antecellant; Cicero de officiis primo
antecellimus
Cicero Büchner frg.
15: (dubium frg.)
; et Fabianus
causarum tertio cum caro sallita diuturnior , sallita ut munita. procul dubio sallio dici debebit, cuius frequens perfectum uidetur sallitus sum potius quam salsus. abscondor absconsus et absconditus; melius absconditus, quia simplex condor conditus, item ‹abscondor› absconditus. deleor delitus et deletus: Cicero ad filium ceris deletis
epist.
Cicero Weyssenhoff frg. VIII A 3: = VIII 3 Shackleton Bailey
, Varro in
praetorina delitae litterae , Caluus alibi ad uxorem prima epistula uidetur in uia delita
epist.
Cicero Malcovati 209: (pro L. Caesetio)
, non ostensurum neque tensurum. melius ostenturus dicimus, quoniam ex temporibus perfectis passiuis futura participia actiua deriuantur, uelut amatus sum amaturus. et Libius item pro Figulo ostenta promissione , Varro rerum
rusticarum primo locus optimus uino sit et ostentus soli , non ostensus nec tensus. sed quia cacemphaton uidetur, deorum uehiculum tensam dixerunt, ne uerbum turpe sonaret in sacris. expergiscor experrectus et expergor expergitus, expergefio expergefactus. sed expergitus dicitur qui satiatus somno sponte euigilat, unde et Lucilius ait {ego}
e somno pueros cum mane expergitus clamo
; experrectus autem a quiete inpeditus, unde Sallustius interdum somno experrectus arreptis armis tumultum facere
Sallustius, Iug.
72,2
. expergefactus porro est qui per alium somno excitatur. fatigor fatigatus sum facit, non fessus, et longe falluntur qui opinantur ex eo quod fatigat fessus deriuari: nam fessus appellatio est. differt autem fatigatus a fesso, ut Verrius ait, quod fatigatus, cum quis per alium laborare conpellitur, ut lassatus, fessus uero, cum quis labore deficitur, ‹ut› lassus. inseror insertus et insitus facit; et tradunt quidam insitus arborum et pomi esse, insertus hominis uel
alicuius rei. fallor falsus sum facit, ut Vergilius
falsi impleuit genitoris amorem Vergilius, Aen.
1,716
. significat enim qui fallebatur. educor eductus sum facit; sed frequentius Cicero educatus et educata dicit: Vergilius
eductum Egeriae lucis Vergilius, Aen.
7,763
. ordior orsus sum facit et tam incipientem significat,
sic orsus ab alto Vergilius, Aen.
2,2
, ut Vergilius, quam desinentem, ut idem
sic orsus Apollo
mortalis uisus Vergilius, Aen.
9,656-657: uisus Diom.
: medio aspectus Verg.
. figor ambigue declinatur apud ueteres tempore perfecto. reperimus enim fictus et fixus: Scaurus de uita sua sagittis 'inquit' confictus , Varro
ad Ciceronem tertio fixum, et Cicero Academicorum tertio * malcho in opera adfixa
Cicero Shackleton Bailey frg.
VIII 3: = XV 1 Weyssenhoff
. ostendor ostentus, quoniam sit tendor tentus. nam ostentatus est frequens: P(ublius) Rutilius de uita sua uni una ostentata est
hist.
Rutilius Rufus Peter frg.
15: (de uita sua, incert. sedis)
; idem pro L(ucio) Cesutio ad populum ex hoc deriuauit participium, quod ego me spero ostenturum
or.
Cato ,
ac.
2,27: "fixum" tantum praebet Cic.
, et Vergilius
si mihi non animo fixum Vergilius Ribbeck³ 87 : Tabellaria frg.
II Ribbeck³ = II, 85 Frassinetti
.
Plautus pluraliter * conpositum efficit in rudente
aullas abstulas Rud.
Plautus Lindsay frg. (1): post v. 1423 insertum
, ut sit instans abstulo.
de his quae perfectum tempus non habent
sunt item alia r littera terminata quae, quoniam sua perfecta tempora non habent, usurpant tamen eiusdem significationis uerborum perfecta, uelut uescor pastus sum facit; ex eo tamen uenit quod est pascor. uescitus sum nemo dicit. item arguor conuictus sum facit ex eo quod est conuincor, habet autem et apud antiquos argutus sum. angor anxius sum; anxius autem nomen est, quod significat sollicitus: reminiscor recordatus sum, operior opertus sum, medeor medicatus sum.
de his quae participiis deficiunt
sunt et alia uerba quae, cum solitam habeant ceteram declinationem, nihilo minus participiis deficiunt, quale est timeo. ex hoc uix futurum participium declinamus; item infinitum, quod simile est. timiturus enim non facile reperimus dictum. item fio participium futurum non habet. futurus enim ex eo quod est sum deriuatur. raro etiam instans reperimus, ut fiens dicamus et fientes. item tollo: tolliturus nemo facile dixerit eruditorum. item soleo: soliturus nemo dixerit, uix etiam instans, quasi solens solentes. hactenus de his quae participiis deficiunt.
de dubia uerborum coniugatione
etiam ipsa uerborum coniugatione, prima sit an tertia, item secunda sit an tertia, nouitas a uetustate dissentit. nam lauo lauas nos dicimus, illi lauis, ut Plautus in Pseudolo
gestas tabellas, eas lacrimis lauis Plautus , Aen.
4,15
, conperior et conperio differunt. nam conperior, ex mea opinione colligo et conpertum habeo, pro explorato didici; quod uerbum deficit in futuro et imperatiuo: conperio est ab alio cognosco. meditor et meleto ‹differunt›, et putat Plinius meditantem esse secum cogitantem, meletantem cum uoce discentem. sunt quaedam uerba r littera terminata ex diuersa positione deriuata quae eadem sortiuntur perfecta, ut pandor panderis; exigebat analogia ut pansus dicamus, sed passus dicimus, ut Vergilius
crinibus Iliades passis Vergilius, Aen.
1,480
: item patior pateris passus sum. uertor uerteris uersus sum, ut
uersaque iuuencum
terga fatigamus hasta Vergilius, Aen.
9,609-610
: item uerror uerreris uersus sum, Vergilius
et uersa puluis inscribitur hasta Vergilius, Aen.
1,478
.
melius est enim tracta intellegere quam inuersa. luxurior in crimine est, ut Cornelius Seuerus ait
luxuriantur opes atque otia longa grauantur
; luxurio autem in laude, ut Vergilius
luxuriatque toris Vergilius, georg.
3,81
. significat enim non lasciuiam mentis sed habitudinem. sunt alia praeterea uerba quae adempta una littera uel addita diuersos sortiuntur ordines, quasi metor metaris dicimus, quotiens ad locum refertur, cum dicimus: castra prope Tiberim metatus est; ‹metior› metiris uero ad fructum, ex quo perfectum fit mensus sum, non metitus sum, contra morem declinationis. mensuram enim dicimus, non metitionem, et futuro actiuo mensurus, passiuo metiendus. miseror miseraris primi ordinis; accedit littera et fit secundi, quasi misereor misereris. nostrum referre ueterum exempla, uestrum, ut cuique libido est, auctoritate eorum uel analogia uti. omne uerbum quodcumque praepositionem recipit eiusdem ordinis declinationem facit, uelut scando scandis, ascendo ascendis; mordeo mordes, remordeo remordes: praeter ista, sapio sapere, adiecta praepositione resipio resipire, et fit producti ordinis, sed desipio desipere facit, non desipire; cieo ciere, accio accire, concio concire, excio excire; do dare, addo addere. et alia non numquam inueniuntur. figura enim quasdam coniugationes inmutat. nam sedeo, cum sit secundae coniugationis, accepta praepositione mutatur in tertiam et facit consido subsido adsido, quippe cum Vergilius dicat
considere in ignes
Ilium Vergilius, Aen.
2,624-625: ignis Verg.
, et Terentius
adsido, accurrunt serui Terentius, haut.
124
. nec solum coniugationes uerum etiam ipsam positionem uerborum conpositio mutat, ut calco; facit enim inculco conculco, non concalco uel incalco: et calcio disculcio, scalpo insculpo; quare gemma scalpta dicendum
est, non sculpta; adiecta enim praepositione facit sculpta: facio conficio, fuco inficio, salio desilio, farcio infercio, sapio desipio, frango defringo confringo, capio concipio decipio, spargo conspergo dispergo, iacio conicio deicio, carpo decerpo, gradior ingredior. sunt quaedam uerba quae paragoga appellantur, quae ex primitiui uerbi declinatione et mutationem et adiectionem litterarum capiunt et nihilo minus idem significant, interdum uariant, uelut lacesso ex eo quod est lacero. sed hoc uariat. lacessere enim concitare est. facesso aeque hic fit: facessere discedere intellegitur, ut est apud Terentium
hic nunc facessit: tu ne molestus sis Terentius, phorm.
635: haec hinc facessat tu molestu' ne sies Lindsay
. item accerso per duas c dicitur; item per r et c scribitur, arcesso. sed interest, quia accersere euocare intellegitur, arcessere autem accusare significat et ab arceo nascitur. etenim alium accusare a maleficiis arcere est.
de his quae perfectum tempus non habent
sunt quaedam uerba quae, cum ceteram declinationem habeant plenam, tempore perfecto deficiunt, et sunt fere haec, uerro meto furis. horum uerborum non facile reperimus tempus perfectum, et tamen ‹ab eo› quod est uerro in passiua declinatione perfectum reperimus, quasi uerror uersus, ut apud Senecam in dialogo de superstitione uersa templa
Seneca philosophus [Vottero] frg.
75: = 44 Haase
, et apud Plautum in Pseudulo
uorsa sparsa Plautus , Pseud.
164
.
de his quae prima persona deficiunt
Diomedis ars sunt quaedam uerba quae primam ‹non› ammittunt personam, ueluti ouas ouat; raro reperimus ouo dictum: item furis furit; raro furio inuenitur: faris fatur; raro for inuenitur; uerum in conpositione, ut apud Cauium, reperimus effor dictum: roras rorat, uix roro: daris datur; raro dor reperimus. item inquis inquit dicimus. huius uerbi declinatio quamuis sit tota plena, prima persona longe dissimilis est ceteris uerbis nec congruens secundae personae. est enim inquam inquis inquit quarti ordinis uerbum. item forem fores foret pro eo quod est essem esses esset dumtaxat dicimus. cetera declinatione deficit. quaeri autem solet utrum sit positio huius uerbi sum et haec duo infinita habeat, esse et fuisse, an tertium
etiam adsumat fore, quod uerbum est apud antiquos, quod dicebant fuo fuas fuat; unde et Terentius ait
fors fuat pol Terentius, hec.
610
, et Vergilius
Tros Rutulusue fuat Vergilius, Aen.
10,108: Rutulusne Verg.
: infinitum eius fore.
de his quae ex se non habent perfecta sed ex proximis
sunt quaedam uerba quae nequaquam ex se deriuata habent tempora ‹perfecta›, utuntur tamen proximis, uelut ferio perfecto ferii non dicimus sed percussi. item sisto perfecto steti aut statui, quoniam duplici sensu fungitur. item furis furit; furisti nemo dicit sed insanisti. item tollo sustuli: quamquam non nulli ex hoc temptauerunt perfectum facere tuli, quale est ex eo quod est fero tuli, quoniam sustuli ab eo uidetur proficisci quod apud ueteres reperimus sustollo. item adfero attuli, quoniam et fero tuli dicimus. quamquam et id perfectum quod est attuli ex alio uerbo proficisci reperimus apud ueteres, ex eo quod est attollo, ut Naeuius in tabellaria
dotem ad nos nullam attulas Atell.
Nouius , Pseud.
10
, et Vergilius
luminis effossi fluuidum lauit inde cruorem Vergilius, Aen.
3,663: fluuidum Verg.
. sed quidam per i lauit pro umectat et coinquinat intellegi uolunt, sed frustra. id enim significat quod lauas per a. denique euidenter
fluuidum l(auit) i(nde) c(ruorem) Vergilius, Aen.
3,663: fluuidum Verg.
.
de diuersa uerborum positione
solent in uerbis etiam peritiores errare, incerti utrum cum r an sine r debeant proferri. quirito Liuius in attico quirit * Varro ad Ciceronem de * Fenestella quiritatur. est autem quiritare Quirites ciere. adsentio Vergilius,
adsensere omnes Vergilius,
Aen.
2,130
; Cicero epistularum secundo ad fratrem Philippus
Cicero, Catil.
52,1
. adsentio autem obseruio significat. lacrimo lacrimaui; nec quisquam esse lacrimor credat, quamuis Ouidius dixerit
lacrimatas cortice murras Ouidius, fast.
1,339
. munero, sed Horatius
muneretur te, Priape Horatius, epod.
2,21
. adfecto, sed Varro adfectatus est regnum . bello, sed Vergilius
bellantur Amazones armis Vergilius, Aen.
11,660
. sed ne in proferendo singulorum exempla longum faciam, satis erit studioso didicisse quid quo modo dici debeat et ubi possit inueniri contrarium.
de dubia uerborum positione
sunt praeterea quaedam quorum positionem diuersam quam uulgo est apud ueteres reperimus. cui enim in dubium cadit quin abnuo abnuis dicamus?
uerum apud ueteres et abnueo dictum annotamus, ut Ennius octauo annalium
certare abnueo, metuo legionibus labem ann.
Ennius ,
Q. fr. 2,1,2: adsensit codd.
Cic.
'inquit' adsentit Lentulo
Cicero ,
Q. fr. 2,1,2: adsensit codd.
Cic.
. sed et adsentior Sallustius ait in Catilina, alius alii uarie adsentiebantur
Sallustius Vahlen² 279: = 262 Skutsch
; idem in Telamone ex eo futurum abnuebunt. item attingo attingis omnium eruditorum consensu dicimus. uerum reperimus apud non nullos auctores, quibus eloquentiae et elegantiae tributa est opinio, sine n littera dictum, quasi attigo attigis, ut Pacuuius in Medo
custodite hunc uos, ne quis uim attulat neue attigat trag.
Pacuuius Vahlen² 432: = 424 Skutsch
; idem in decimo
horitatur induperator
ann.
Ennius Vahlen² 346-347: = 347 Skutsch
, quasi specie iteratiua. plaudo frequens est, apud ueteres plodo: Cicero de
gloria o miserum uel potius amentem, de quo necesse erat peius existimare eos qui ploderent quam eos qui non
ploderent
Cicero [Garbarino] phil. frg. 8 : (de gloria) qui ploderent edd. qui oderunt uel quod erunt codd. non ploderent B: non plodere A cod.
Scioppii non deplorent M
, item in paradoxis Stoicorum apud eundem exsibilatur exploditur
Cicero Ribbeck³ 228: (Medus) istunc … attolat (Pacuu.)
; item Plautus in mustellaria pluraliter
abscedite. aedis ne attigatis Plautus , Most.
468
. item hortatur quod uulgo dicimus ueteres non nulli horitur dixerunt, ut Ennius sexto decimo annalium
prandere iubet horiturque ann.
Ennius , parad.
3,26
; secundum eam consuetudinem qua au syllaba cum o littera commercium habet, ut cum dicimus claustra et clostra, item caudam et codam et similia. pario: cum ex hoc dicamus infinitiuum parere tertio ordine, apud ueteres parire dictum reperimus, ut apud Ennium
oua parire solent ann.
Ennius Vahlen² 10: = 8 Skutsch
. item rident procul dubio cuncti dictitant; apud ueteres ridunt reperimus dictum, ut M(arcus) Brutus de patientia inridunt horum lacrimas . item quod nos auspicatur ueteres ospicatur dixerunt: Claudius octauo
historiarum Flacco ospicatur
hist.
Quadrigarius Peter 71: (ex libro VIII)
. item quod uulgo obsepio dicimus ueteres obsipio dixerunt: Caecilius in Hymnide
habes
Miletida, ego illam huic despondebo et gnato saltum
obsipiam
com.
Caecilius Ribbeck³ 64-65 : Hymnis frg.
I Ribbeck³ (attention: numération des vers !
) = I, 60-61 Guardì (Miletidem) *
. oleo oles, apud ueteres olant: Plautus in cornicula
facite olant aedes Arabice Corn.
Plautus, S. Rosc. 1: credo ego uos (PB, Kasten)
, uolo uidere, uolo discere: item infinitiuo futuro, ueluti puto ita euenturum, et nempe opinor dicturum patrem
Terentius,
andr.
387: nempe hoc sic esse opinor Lindsay
: item infinitiuo praeterito, ueluti
gloriare euenisse ex sententia Terentius Lindsay frg.
VII: Cornicula
Diomedis ars
; perinde quasi olo olis sit dicendum. item nosco noscis, et huic uerbo passim ueteres g litteram praeponebant:
gnoscit com.
Caecilius Ribbeck³ 288 : ex incertis fabulis frg.
XXXVIII Ribbeck³ = XXIX, 278 Guardì
ait Caecilius, quoniam et praepositione addita adgnosco et cognosco dicimus. item eodem modo noui non nulli ueterum formabant gnoui dicentes. grunnit porcus dicimus; ueteres grundire dicebant, ut sit instans grundio: Caecilius
cruento ita ore grundibat miser
, Claudius annalium quinto decimo grundibat grauiter pecus
suillum
hist.
Quadrigarius Peter 77: (ex libro XV)
. hinc quoque Grundiles Lares dictos accepimus, quos Romulus constituisse dicitur in honorem scrofae quae triginta pepererat. haec ita esse hoc modo adfirmat Cassius Hemina in secundo historiarum, pastorum uulgus sine contentione consentiendo praefecerunt aequaliter imperio Remum et Romulum, ita ut de regno pararent inter se. monstrum fit, sus parit porcos triginta, cuius rei fanum fecerunt Laribus Grundilibus
hist.
Hemina Peter frg. 11: (ex libro II, annales)
. item uulgo dicimus amplector, ueteres inmutauerunt amploctor crebro dictitantes, ut Liuius in Odyssea
utrum genua amploctens uirginem oraret
. in hoc quidem totum figurauit uerbum; amploctens dixit pro amplectens: et amplexens pro amplexans. est enim eius quod est amplector amplexor amplexaris iteratiuum. ex hoc ergo amplexans, non amplexens fit participium. hactenus de his quae memoria suppeditare potuit. nunc referemus de corruptis. analogia apud nos, id est proportio, praetermissis Graecorum ambagibus simplici modo tam in uerbis quam in nominibus obseruatur. in uerbis ea uidentur uerba analogiae respondere quae positionem primam habent ut in actiua declinatione in o efferantur, in passiua r addita, et conpetenter exemplis coniugationum quae demonstrauimus declinentur. siqua sunt uerba quae ab istis discrepant, corrupta dicimus, quoniam, dum proprio more declinantur, ceterorum corrumpunt analogiam. neque enim {non} est quasi accuso et moneo ita et sum, ut ordini aptari possit; neque uolo, quod et ipsum corruptum est, ita declinatur quasi dico dicis; ideoque secernuntur et priuatim declinantur. sunt autem admodum pauca, sum et quae ex eo conposita sunt, adsum desum absum possum prosum insum obsum praesum et similia; item uolo et quae ex eo conposita sunt, nolo malo et similia; item fero et quae ex eo conposita sunt, defero infero aufero et similia; item edo et quae ex eo conposita sunt, comedo ambedo et similia; item odi noui memini. haec sunt quasi corrupta uerba, quae singula operae pretium esse opinor percensere.
sum uerbum in primis corruptum est, non tantum propter ceterorum declinationem sed et ipsa positione, quoniam nullum in toto sermone tale est, nisi quae ex eo conposita sunt. id uerbum et perfectum eius solet adiungi participio passiuo et finitiuum perfectum significat, quasi amatus sum amatus fui et similia. id uerbum deficit participio temporis instantis. ex hoc uerbo conpositum est prosum. sed prosum adicit d litteram, quasi prosum prodes prodest; cetera similiter declinantur, ideoque nec id uerbum participium admittit temporis instantis. item possum, quod ex eo conpositum est, t litteram admittit, quasi possum potes potest; cetera similiter declinantur, nisi quod neque futurum infinitiuum aut participium admittit, cum principale eius habeat. ex eo enim quod est sum futurum participium futurus facit, ex eo quod est prosum profuturus: nihil tale admittit hoc, nec praesens participium. nam potens appellatio ‹est›, non participium. est enim quod Graeci dicunt ὁ δυνατός, οὐχ ὁ δυνάμενος. cetera quae ex eo quod est sum conposita sunt similiter declinantur. possum tamen non nulli ueterum et passiua declinatione figurarunt, potestur et possuntur; et quitur et quitus sum apud non nullos ueterum reperimus, quod est ei synonymon. et hanc adnotant in illis non nulli differentiam ut actiua declinatione ad personam feratur, quasi possum ego potes tu potest ille facere ut * quasi tam prona facilisque est ut fieri possit. subtilis adnotatio, uerum parum usitata. sed quoniam esse dictum rettulimus, apud quos sit dictum adfirmabimus.
Attius quitus sum ponit pro quiui hoc modo,
nam ‹neque› pretio neque amicitia neque ui impelli neque prece
quitus sum
, idem alibi eodem modo unde omnia perdisci ac percipi queuntur ; Caecilius praeterea
si non sarciri quitur com.
Caecilius Ribbeck³ 279 : ex incertis fabulis XXIX Ribbeck³ = XXX, 279 Guardì
. item potestur apud Ennium reperimus, nec retrahi potestur imperiis
ann.
Ennius Vahlen² 611-612: = 613-614 Skutsch
.
Scaurus de uita sua tertio poteratur etiam sicut possitur dictitat. ex eodem etiam potis sit dicebant, item potis est pro potest, ut apud eundem Ennium
quis potis ingentis oras euoluere belli ann.
Ennius Vahlen² 174: = 164 Skutsch
, et Vergilius
at non Euandrum potis est uis ulla tenere Vergilius, Aen.
11,148
. nec non pote ueteres crebro dicere reperimus. proximo utar exemplo: Persius ait
qui pote?
uis dicam?
nugaris Persius 1,56
. cuius futurum dicitur potero et potuero, sed potero magis finitiuum, potuero subiunctiuum, quasi cum potuero. est et uolo corruptum. positionem quidem habet talem uelut cetera quae analogiae parent, quoniam in o terminatur; sed in ceteris confundit declinationem. nullo enim exemplo analogiae declinatur, sed uolo uis uult. id uerbum deficit futuro infinitiuo et participio futuro, quod semper ex infinitiuo deriuatur. ex hoc uerbo conposita sunt malo nolo. mendose qui geminant l litteram et enuntiant ‹mallo nollo›, quoniam principale eorum unam habet. est enim uolo, et conpositione prima decidit syllaba, sequens non inmutatur, quasi nolo malo. cetera declinatione similiter principali declinantur. apud ueteres reperimus id quod nolumus non uultis * ut est in Aethrione apud Caecilium
actutum, uultis, empta est; noltis, non empta est com.
Caecilius Ribbeck³ 5 : Aethrio frg.
V Ribbeck³ = V, 5 Guardì
. ex hoc uulgo faciunt imperatiuum noli. melius est dicere nolis nolit, quoniam ex principali eius uelis uelit dicimus ut Horatius
modo uelis,
quae tua uirtus, expugnabis
Horatius, sat.
1,9,54-55: uelis tantummodo (Hor.)
. est et fero corruptum, et id uerbum positionem quidem habet conpetentem analogiae, quoniam in o effertur, sed corruptum est, quoniam nullo modo coniugationum declinatur. fero fers fert declinamus, et est passiuum feror fereris, et conposita per omnia similiter declinantur, defero confero et cetera similia. sed passiua declinatio non inconpetenter analogiae declinatur. est ‹et› edo corruptum, quoniam edo ‹es› est declinatur, ut apud Vergilium
est mollis flamma medullas Vergilius, Aen.
4,66
.
huius infinitiuum instantis et perfecti similiter declinatur, quasi esse, et conposita similiter, comedo ambedo. in passiuo autem declinatur edor ederis estur; ‹participium› praeteritum esus. item ambedor et comedor, quae declinatio non minus et ipsa secundum analogiam declinatur. de cuius perfecto ambigitur apud ueteres, comestus an comesus et comesurus. sed Didius ait de Sallustio comesto patrimonio : Valgius autem de
translatione comesa patina ; similiter et Varro, et ita melius, quasi adesa et ambesa, ut Vergilius
ambesas malis subigat absumere mensas Vergilius, Aen.
3,257: subigat malis absumere Verg.
. est et odi corruptum. accipitur enim pro instanti et perfecto, quasi
μισῶ καὶ μεμίσηκα. non nulli distinguendi temporis gratia perfecto declinant exosus sum et perosus sum illum; similiter et plusquamperfecto. semper enim ex eodem horum temporum est declinatio. imperatiuum non habet quasi futuri nec futurum infinitiuum nec participia. id uerbum in significatione passiua, id est μισοῦμαι, aliter formari non potest quam si dicas odio sum illi, et ita declinatur. simile est huic memini. et huic uerbo putant idem instans et perfectum esse * memor sum. id uerbum idem habet infinitiuum instans et perfectum, quasi meminisse. futurum infinitiuum non nulli declinant, quasi memorem futurum. alii temptant ex superiore uerbo declinare, quasi perosum futurum * sit certe nec memini participia admittit instantia. est tertium his simile, ut quidam putant (nec enim defuerunt qui hoc uerbum praesentis temporis esse dicerent), noui nouisti nouit; et id simile est instanti et perfecto, ut memini. non nulli et in hoc faciunt discrimen, ut sit perfectum notum habui. nec refert si ex diuersa positione diuersum declinationis modum tempore admittunt perfecto. sunt enim corrupta. imperatiuum quasi futuri non habet. infinitiuum instans a perfecto non nulli ita distingunt ut sit nosse instantis, nouisse perfecti. alii similiter declinant utrumque tempus, quasi nosse, ut meminisse. apud ueteres pluraliter huius uerbi instans colligitur, cum nomus dicunt pro eo quod est nouimus, ita ut Ennius in lustris
nos quiescere aequum est?
nomus ambo Vlixem
scaen.
Ennius Vahlen² 160: = 170 Jocelyn (Hectoris lytra frg. LXXXII)
. apud ueteres alio modo ex hoc uerbo formatam reperimus declinationem, quasi nosco, ut sit instans. quibus adnuere libuit, cum exemplis cognoscerem, quale est apud Vergilium
nosco crines Vergilius, Aen.
6,809: crinis Verg.
, ex quo fit conpositum cognosco cognoui, item agnosco agnoui. ex quo non nulli ueterum declinauerunt agnotum et agnoturum, ut Brutus in epistolis. item agnotinum dixerunt. hactenus de corruptis, quorum perfectas declinationes in superioribus habemus.
de coniunctione temporum
qualitates sermonis certissimas, quibus tempora copulata sermone conectuntur, ita accipimus, finitiuam optatiuam subiunctiuam, quas notas tibi certo scio. id aeque scies, quid quaeque significet, simul, quod non alienum sit eo quod scribere tibi parauimus, tempora quoque omnia principalia et quae ex his deriuantur ista esse, instans, quod et praesens, praeteritum inperfectum, perfectum, plusquamperfectum, futurum. de quibus disserere non longe alienum praesenti desiderio tuo est, quibus temporibus, ut breuiter dicam, uniuersa nobis administratur oratio. igitur ista tempora, quoniam modo finitiua, non numquam optatiua, saepenumero subiunctiua sunt, sic nobis subiunguntur. sermo, dum finitiuus est, absolutiue effertur, aut dum optamus, aut dum, ‹ut› repleatur sensus, necessario subiungimus, unde subiunctiua quoque appellata est uerbi qualitas. iunguntur igitur inter se tempora hoc modo.
de modo finitiuo
iungitur instans tempus modi finitiui instanti finitiuo, ut Cicero de te autem, Catilina, cum quiescunt, probant, cum patiuntur, decernunt, cum tacent, clamant
Cicero, Catil.
1,21
; item Terentius
cum placo, aduersor sedulo et deterreo,
tamen uix humane patitur Terentius, ad.
144-145
: iungitur idem instans et subiunctiuo instanti, ueluti dico ut audias, aro ut semines, scribo ut legas; ut Terentius
ducas uolo hodie uxorem Terentius, andr.
388
: item imperatiuo modo, ueluti: ego quod res est ita dico, tu conicito cetera; ego scribo, tu lege; ego lego, tu audi: item infinitiuo instanti, ueluti
meditor esse adfabilis,
et bene procedit Terentius, ad.
896-897
, item
credo ita uideri tibi Terentius,
hec.
141
et credo uos, iudices, mirari
Cicero ,
haut.
765
, et uideor mihi iecisse fundamenta defensionis meae
Cicero, Iug.
114,2
. uerum haec et similia de consuetudine antiquitatis diuersa reperiuntur figurata declinatione. apud quosdam enim et per ceteros modos inpersonalium declinatio decurrit, et hac ratione genus potius, non modum esse dixerunt. nam cum sit indicatiuus curritur, hoc est omnes currunt, facit imperatiuum curratur, optatiuum curreretur, coniunctiuum cum curratur, infinitiuum curri. quam declinationem qui probauerit sciet certari et noceri quoque Latinum esse et Sallustium et Tullium inpersonalis modi infinitiuum recte posuisse.
Diomedis ars de his quae apud ueteres diuersa reperiuntur enuntiata declinatione nunc demum operae pretium est ueterum inuisere et percurrere libros, quo perfacile innotescat per omnes hanc fere cucurrisse licentiam, et perinde ut alios mores itidem prisca aetate alium fuisse sermonem adnotamus, ut praeclare dixerit Terentius
nihil est dictum quod non sit dictum prius Terentius, eun.
41: nullum est iam dictum quod non dictum sit (sit dictum Pδ) prius Lindsay
. sed iniecit postera aetas manum et ueluti disciplinam pristini saeculi ita et sermonem fastidire coepit et noua uelut parturire uerba, quae iuuenum ritu ipsa modo florent et uigent, ut ait Horatius
ut folia in siluis pronos mutantur in annos,
prima cadunt, ita {et} uerborum uetus interit aetas,
et iuuenum ritu florent modo nata uigentque Horatius, ars 60-62: ut siluae foliis (Hor.)
. exempli tamen gratia quaedam commemorabimus, quo quibus libeat uti more uetustatis utantur. plura enim uerba quae uulgo passiuo more declinamus apud ueteres diuersa reperiuntur enuntiata declinatione. frustro, quod uulgo frustror recte dicimus, id est decipio; item patio pro patior; moro, quod crebro moror dicimus; item demolio auxilio populo digno: haec et alia apud ueteres reperimus contra morem doctorum posita. nunc dicet aliquis quos ueteres hoc modo locutos * frustro ait Gaius Caesar apud milites de commodis eorum, non frustrabo uos, milites . item patio Naeuius in proiecto,
populus patitur com.
Naeuius Ribbeck³ frg. 67 : Proiectus frg.
I
'inquit'
tu patias com.
Naeuius Ribbeck³ frg. 67 : Proiectus frg.
I
. moro item Naeuius in eodem,
quid moras?
quia imperas com.
Naeuius Ribbeck³ frg. 68 : Proiectus frg.
II
; item Pacuuius in Hermiona
paucis absoluit, ne moraret diutius trag.
Pacuuius , Cael.
5: iecisse (-ę H) P²GH : legisse P¹E
. iungitur finitiui modi tempus inperfectum modi subiunctiui tempori inperfecto, ut
mirabar hoc si sic abiret, et eri semper lenitas
uerebar quorsum euaderet Terentius, andr.
175-176
, et
hic solebamus fere
plerumque eam opperiri, dum inde iret domum Terentius, phorm.
89-90
. iungitur perfectum tempus modi finitiui instanti imperatiuo, ueluti
ita ut dixi facite, Sostrata
, et
fac, ita ut iussi, deducantur isti Terentius, eun.
207
: item inperfecto finitiuo, ueluti
uenit et ad ripas, ubi ludere saepe solebat Ouidius, met.
1,639
: item inperfecto subiunctiuo, ueluti dum hic ueniret locum relinquere noluit: item futuro subiunctiuo, ueluti dixi, feceris; iussi, tu obedieris: item instanti infinitiuo, ueluti quaerere constituit, facere consueuit: item praeterito infinitiuo, ueluti dixi ego in senatu caedem te optimatium contulisse
Cicero, Catil.
1,7: ego idem aβγ, Maslowski : in dē o ; idem diem V ; diem idem A te optimatium pler. codd., Maslowski : optimatium te sb
: item futuro infinitiuo, ueluti
nam constitui cum quodam hospite
me esse illum conuenturam Terentius, hec.
195-196
, et
me tum {cum} uxorem credidisti scilicet
ducturum Terentius, ad.
811-812: tum uxorem Lindsay
. iungitur plusquamperfectum tempus finitiui modi instanti finitiuo, ueluti
dixerat ille, et iam per moenia clarior ignis
auditur Vergilius, Aen.
2,705-706
* iungitur instans finitiuorum futuro finitiuorum, ut apud Vergilium
quamquam animus meminisse horret ‹luctuque refugit,
incipiam› Vergilius, Aen.
2,12-13
; et est quamquam horret, incipiam: item instanti subiunctiuorum, ‹ueluti dico quamuis intellegas: item perfecto subiunctiuorum›, ueluti dico quamuis intellexeris. reperimus apud ueteres instans finitiuorum iungi etiam inperfecto subiunctiuorum, quod raro fit, cuius exempli prodendi gratia uel sola Tulliana sufficit auctoritas. ait enim in Rosciana sic, cum nulla proscriptionis mentio fieret, cum etiam omnes qui antea metuerant redirent ac iam defunctos se periculis arbitrarentur, nomen refertur in tabulas Sexti Roscii
Cicero, S. Rosc. 21: cum nulla iam (codd.
Cic.) : cum iam mentio nulla (Ω) cum etiam qui (Ω, Kasten) sese (Ω) nomen.
Roscii (om. Ω)
. iungitur inperfectum finitiuorum inperfecto subiunctiuorum, ueluti dicebam quamuis intellegeres: item idem tempus iungitur et plusquamperfecto subiunctiuorum, ueluti dicebam quamuis intellexisses. item iungitur perfectum et ‹plusquamperfectum finitiuorum inperfecto et› plusquamperfecto subiunctiuorum, ueluti dixi quamuis intellegeres, ‹dixi quamuis intellexisses, dixeram quamuis intellegeres›, dixeram quamuis intellexisses. item futurum finitiuorum iungitur praesenti subiunctiuorum et praeterito perfecto et futuro et optatiuorum futuro ita, dicam quamuis intellegas, dicam quamuis intellexeris, dicam si intellexeris, dicam ut intellegas. non numquam iungitur
perfectum finitiuorum futuro optatiuorum, ueluti dixi ut facias. ceterum et inperfecto subiunctiuorum iungi diximus, sed hanc adfert differentiam, ut intersit utrum dixi ut faceres an dixi ut facias enuntiemus, quoniam in superiore, dixi ut faceres, et tempus quo ‹dixi et tempus quo› ut facias dixi praeterisse significat; in eo uero quod est dixi ut facias dicti tempus praeteritum significat, facti in futuro suspendit, cum adhuc, quoniam fieri possit quod iussit, incertum sit fiat necne.
de subiunctiuis
item subiunctiua uicissim inter se iunguntur hoc pacto: inperfectum inperfecto sic, dicerem si scirem; plusquamperfectum plusquamperfecto sic, dixissem si scissem; item inperfectum plusquamperfecto sic, scriberem tibi si scissem; et uersa uice plusquamperfectum inperfecto sic, scripsissem tibi si scirem. et priore quidem sermone, scriberem tibi si scissem, significat fuisse se scripturum uel semel, si saepius cognouisset; sequenti, scripsissem tibi si scirem, significat saepe se scripturum fuisse, si uel semel sciret. siquid difficultatis in se habere uidebitur res, non mihi inputabis; poterit tamen haec, qualiscumque est, praesentia communi corrigi.
de optatiuis
Diomedis ars sermo Latinus duobus modis intellegitur, aut per inperfectum aut per futurum optatiuorum: sic per futurum, quotiens aut instans aut futurum finitiuorum praeponitur, ueluti dico ut facias, dicam ut facias; quotiens autem aut inperfectum aut perfectum aut plusquamperfectum, per inperfectum, ueluti dicebam ut faceres, dixi ut faceres, dixeram ut faceres. sin autem longus sermo effertur, adiuuationis causa recipitur futurum subiunctiuorum et plusquamperfectum optatiuorum, ueluti dico ut facias et cum feceris mittas, dicam ut facias et cum feceris mittas; dicebam ut faceres et cum fecisses mitteres {si dicerem faceres, si dixissem fecisses, si dicerem fecisses, si dixissem faceres}, dixeram ut faceres et cum fecisses mitteres.
superest ut de coniunctionibus dicamus, quae cuique qualitati iungantur. cum iungitur modo finitiuis modo subiunctiuis, ueluti cum dico, cum dicebam; item ceteris finitiuis temporibus: subiunctiuis quoque sic, cum dicam, cum dicerem; item ceteris subiunctiuis temporibus. sed interest utrum finitiuis an subiunctiuis iungatur. finitiuis enim iungitur, quotiens ad id tempus quo agebam refertur, ueluti: cum declamo uenit, id est ipso tempore quo declamo, cum declamabam {uenisset}, id est ipso tempore quo declamabam * ut apud Vergilium
cum uenit, aulaeis iam se r(egina) s(uperbis) a(urea) c(omposuit) s(ponda) m(ediamque) l(ocauit) Vergilius, Aen.
1,697-698
id est tempore ipso quo uenit; et apud Ciceronem tantum profeci tum cum te a consulatu reppuli
Cicero, Catil.
1,27: cum CAVBβγ, Maslowski : tum cum ah
, id est ipso tempore quo reppuli profeci. sic quoque modo finitiuo tempori futuro iungitur, ut apud Vergilium
cum dabit amplexus a(tque) o(scula) d(ulcia) f(iget) Vergilius, Aen.
1,687
id est ipso tempore quo dabit amplexus et figet oscula; sic et Cicero an cum bello uastabitur Italia, uexabuntur urbes, tecta ardebunt, tum te non existimas?
Cicero, Catil.
1,29
significat enim ipso tempore inuidia esse conflagraturum quo uastabitur Italia et tecta ardebunt. hoc pacto iungitur finitiuis; subiunctiuis uero, cum post factum aliquid perfectum significat, ueluti: cum uenisset, declamaui, significat enim prius uenisse eum et sic se coepisse declamare, ut apud Ciceronem cum ille homo audacissimus conscientia conuictus primo reticuisset, patefeci
Cicero, Catil.
2,13: proxima (Prisc.), B : in proximam Aαut, Maslowski ; in proximam noctem o ; in proxima βx ei (Prisc.) Bαb²iγ, Maslowski ; rei sb¹
. nam primum Catilina tacuit et tunc Cicero patefecit. item si modo finitiuis modo subiunctiuis iungitur: finitiuis sic, si uenio, si ueniebam; item et ceteris finitiuis temporibus: subiunctiuis uero sic, si ueniam, si uenirem, et ceteris item subiunctiuis temporibus. sed finitiuis iungitur hoc modo, quotiens res facta significatur, ueluti apud Ciceronem si inlustrantur, si erumpunt omnia
Cicero, Catil.
1,6
. nec enim dubitat an
inlustrentur, sed quia inlustrantur, suadet ut mutet Catilina mentem. et Vergilius
si te fata uocant Vergilius, Aen.
6,147
. sic quoque et perfecto iungitur, ut apud Vergilium
si potuit manes arcessere coniugis Orpheus Vergilius, Aen.
6,119: manis Verg.
; adfirmat enim potuisse: item apud Ciceronem quid?
si haec, non dico maiora fuerunt in Clodio quam in Milone
Cicero, Mil.
35
. subiunctiuis uero iungitur, quotiens condicionalis et incertus est sermo, ueluti si facias, si faceres. qui enim sic loquitur non factum interim declarat. dum iungitur finitiuis, ueluti dum uenio. quotiens uero pro eo quod est dummodo ponitur, subiunctiua recipit, ut apud Vergilium
dum conderet urbem Vergilius, Aen.
1,5
, id est dummodo conderet. dum etiam, si alius praeponitur sermo declinationis, ad illum reformatur, ueluti petebas ut dum uenires facerem. sic quoque recipit subiunctiua. donec iungitur subiunctiuis, ut donec ueniam. item num, si praepositum fuerit illi aliud uerbum finitiuum, recipit subiunctiua, ueluti Cicero interrogaui num dubitaret eo proficisci
Cicero, Catil.
2,13: quaesiui quid dubitaret proficisci eo (Cic.)
, ut sit species relatiua. fere enim praeposito finitiuo uerbo parti orationis coniunctiuae subiungitur species subiunctiua, ueluti nescio quid dixerit, quare uenerit, nescio cur dixerit, et cetera similiter {aliter uero finitiua}, ut apud Ciceronem credo ego uos, iudices, mirari quid sit quod ego potissimum surrexerim
Cicero, S. Rosc. 1: credo ego uos (PB, Kasten)
: quamquam idem Cicero in eadem aliter enuntiauit non est quod metuas, Glaucia, non te scrutor, siquid forte ferri habuisti
Cicero, S. Rosc. 97: nihil est, Glaucia, quod metuas; non excutio te, siquid forte ferri habuisti, non scrutor (Cic.) Glaucia quod metuas (Ω, Kasten) non excutio te (Ω, Kasten)
. aliter uero finitiua, ut apud Terentium
numquid me tibi opus est?
Terentius, phorm.
151: numquid Geta aliud me uis Lindsay
. item quare uenisti?
cur dixisti?
cur id fecisti?
et similia, quia non praeponitur uerbum. item quamuis et licet recipiunt subiunctiua, ueluti quamuis uenires, et apud Vergilium
quamuis Elusios miretur Graecia campos Vergilius, georg.
1,38: Elysios Verg.
; item licet uenias. item quamquam finitiua recipit, sicut apud Vergilium diximus
quamquam animus meminisse horret Vergilius, Aen.
2,12
. item dummodo subiunctiua recipit, ueluti dummodo uenias.
item ut recipit finitiua acuto accentu elatum. effertur autem, quotiens pro eo accipitur quod est quo modo, ut apud Ciceronem ut sustinuit, immo uero ut contempsit?
Cicero, Mil.
64: sustinuit, di immortales!
sustinuit?
immo uero ut contempsit (Cic.)
id est quo modo. quotiens uero pro eo quod est apud Graecos ἵνα accipitur, optatiua recipit, ueluti ut faciam. non numquam tamen et accentu acuto elatum recipit subiunctiua, praeposito sane finitiuo ‹uerbo›, more quo supra formari relatiua diximus, ut apud Vergilium
infandum, regina, iubes renouare dolorem
T(roianas) u(t) o(pes) e(t) l(amentabile) r(egnum) e(ruerint) D(anai) Vergilius, Aen.
2,3-5
Diomedis ars
, id est quo modo eruerint. item utinam recipit optatiua, ueluti utinam ueniat. item ne acuto accentu elatum imperatiua recipit, ueluti ne fac. quotiens uero graui accentu pro eo quod est apud Graecos ἵνα μή accipitur, optatiua recipit, ut apud Horatium
ne facias quod
Numidius quidam Horatius, sat.
1,1,94-95
{dixi mihi placet}. non numquam uero, etiamsi acuto accentu efferatur, optatiua quoque recipit, ueluti ne uenias, ne scribas. sed interest inter hoc et illud quod diximus ne fac, quod hoc imperamus, superius suademus. recipit quoque id ipsum acuto accentu elatum finitiua, quotiens
εἰρωνικῶς accipimus pro eo quod est apud Graecos ναί rei factae adfirmatione, quod est apud Ciceronem ne illi uehementer errant
Cicero, Catil.
2,6: ne illi om.
B
. adfirmat enim illos uehementer errare. quotiens uero rei dubiae et quasi condicionali aptatur, recipit et subiunctiua eodem accentu elatum, ut apud Ciceronem ne tu, Eruci, accusator esses ridiculus
Cicero, S. Rosc. 50: lac. praeb. V (Cic.)
. item postquam modo finitiua modo subiunctiua recipit: finitiua sic, quotiens iunctum accipitur, ut est apud Vergilium
postquam res Asiae P(riamique) e(uertere) g(entem) i(nmeritam) u(isum) s(uperis) Vergilius, Aen.
3,1-2
id est postquam uisum est superis; subiunctiua uero, quotiens secernitur, ueluti post finis quam factus esset et similia.
item antequam modo finitiuis modo subiunctiuis iungitur, contra ac superius: iunctum subiunctiuis sic, ueluti antequam uenisses; disiunctum finitiuis, ut apud Vergilium
ante, pudor, quam te uiolo Vergilius, Aen.
4,27
. item ni et nisi subiunctiua recipiunt, ueluti ni fecisses et nisi fecisses. quamquam apud Ciceronem non numquam et finitiuo iungitur, tunc maxime cum parum dubius sit sensus, ut apud eundem nisi forte maius est patefacere uobis prouincias quo exire possimus quam curare ut etiam illi qui absint habeant quo uictores reuertantur
Cicero, Catil.
4,21: patefacere nobis (Cic.) curare (Cic.) absunt (Cic.)
.
de speciebus uerborum
species uerborum sunt hae, relatiua usurpatiua adfirmatiua concessiua.
de relatiua specie
relatiua species uerbi dicta uidetur cum ad eum sermonem sequentia referuntur quo dependet sequens. hanc speciem in consuetudine parum multi obseruant inperitia lapsi, cum dicunt nescio quid facis, nescio quid fecisti. eruditius enim dicetur nescio quid facias, nescio quid feceris. quo more et Cicero loquitur pro Sexto Roscio, credo ego uos, iudices, mirari quid sit quod, cum tot summi oratores hominesque nobilissimi sedeant, ego potissimum surrexerim
Cicero, S. Rosc. 1: credo ego uos (PB, Kasten)
; non dixit credo uos mirari quid sit quod surrexi, quod est idiotismos. figuratur autem eius modi sermo hoc pacto (refert enim non modo agnoscere qualis sit species sed adnotare quo modo struatur): praeposito sermone interiecta parte orationis, quid quare cur et similibus, subiunctiua sequitur species, ut apud Vergilium
infandum, regina, iubes renouare dolorem Vergilius, Aen.
2,3
refertur: eruerint ad id quod est: iubes renouare. eodem pacto et cetera similia.
de usurpatiua specie
usurpatiua species est huius modi, cum dicimus legendo proficit, id
est dum legit; legendi causa uenit, id est ut legat; legendum tibi est, id est necesse est ut legas. his enim fere casibus usurpatur dicta, quod usu exerceri quod hoc pacto eloquitur demonstrat. deriuatur uero quasi ex participio futuro passiuo, et licet uerbum non admittat passiuam declinationem, nihilo minus fere ex omni uerbo talis haberi dictio potest, uelut natando exercetur, id est dum natat; et natandi causa uenit, id est ut natet; natandum tibi est, id est oportet nates; item cum dicimus uapulando corrigitur et uapulandi causa, item uapulandum tibi est: nec tamen est nator aut uapulor. adeo non est participialis iste sermo sed propria sermonis species. participia enim, cum sunt talia, recipiunt et genus et numerum, ut hic legendus * his legendis. at species usurpatiua infinitiua est. nihil enim horum recipit, cum dicimus legendo ego proficio in omni genere; item numero, legendo proficimus et similia.
de adfirmatiua specie
adfirmatiua autem species est huius modi, cum ‹in› re dubia, in qua parum altercantibus adsentimur, specie subiunctiua quasi sit factum adfirmamus, cum dicimus fecerit dixerit, id est crede eum dixisse uel fecisse quod neque dixerit neque fecerit. nam si factum esse re uera in animum inducimus, finitiuo utimur sermone, id est fecit dixit. hic sermo confitentis est; superior, cum dicimus fecerit legerit dixerit, non confitentis fecisse uel legisse sed adfirmantis, {quod} etiamsi fecerit uel legerit quod nequaquam factum esse constet, nihilo minus nihil esse commissum: quale est apud Ciceronem pro Milone seruum etiam ut corruperit, Arrius meus amicus dixit
Cicero , Mil.
46: seruum etiam, ut Q. Arrius, amicus meus {M : meus amicus ETδ}, dixit, corruperit (Cic.)
. non ait, seruum corrupit. neque enim confitetur corrupisse sed adfirmat, etiamsi corruperit, nihil criminose admisisse Milonem. et alibi idem in eadem sit ita factum
Cicero, Mil.
49
, id est credite ita factum esse quod non sit factum. talis est adfirmatiua, quae altercationis tollendae gratia sub simulatione confessionis inducitur.
de specie concessiua
concessiua praeterea species est, qua tum demum utimur subiunctiuam inserentes qualitatem, cum suadendo cuipiam quod expediat non
Diomedis ars persuademus et desistentes, dum nos uolumus crimine absoluere, concedimus arbitrio eius remittentes quod pertendat facere, ut cum loquimur ne facias sane suadentes, illo pertendente ut magis faciat addimus uideris feceris, id est licet tu uideas, tu perspicias quid facias. et hoc dicimus sub specie concedendi potius dehortantes. nam cum facere ex animo suademus, non ita loquimur, feceris uideris, sed facias uideas, exhortatiuo utentes sermone. enuntiatione igitur eadem adfirmatiua et concessiua est species; sensu uero differt, quoniam quae liqueant nobis non esse adfirmantes quasi sint gesta defendimus. item quae nequaquam uolumus fieri uerbo uelut fiant concedimus, quo pertinaciam contendendi euitemus.
de inpersonalibus
inpersonalis uerborum declinatio personae tertiae formam habet, quam additis pronominibus et pro prima et secunda personis usurpant, quasi pudet me te illum: et cum uentum est ad numerum pluralem, pronomina dumtaxat numero funguntur plurali, cum dicimus pudet nos uos illos. non numquam et ipsa uerba inpersonalia numero plurali funguntur, quotiens in rem sane intenduntur quasi possessiua significatione, ut cum dicimus: decet me penula, item decent nos penulae, et similia. quae tali significatione et primam admittunt personam, cum dicimus et ego te deceo et tu me deces, quasi πρέπω σοι πρέπεις μοι. per totam itaque declinationem inpersonalia sunt ea quae trina forma terminantur; et est prima quae in et exit, secunda in it, tertia in tur. et quae in et exeunt duas formas habent. quaedam enim ab indicatiuo ueniunt, ut misereor miseret; alia a se oriuntur, ut pudet taedet decet libet licet. item quae in it, uniformiter terminantur, quasi contingit euenit. identidem quae in tur exeunt tam ab omni genere uerborum nascuntur quam ab indicatiui dumtaxat figurata temporibus declinantur, ut lego legitur, curro curritur. quae quibusdam non inter genera sed inter modos uerborum placuit rectius ordinare, si quidem alia quae a se oriuntur non nulli inter genera uerborum conlocare maluerunt, quorum declinatio, sic uti uerba cetera, per omnes modos decurrit. hac itaque ratione inpersonalis modus a ceterorum inpersonalium genere separatur. huius modi praeterea uerba casibus accommodantur. haec enim quae in et finiuntur modo datiuo modo accusatiuo casui seruiunt, ut libet mihi tibi illi, decet me te illum: quae in it exeunt datiuo casui copulantur, ut contingit mihi tibi illi, euenit mihi tibi illi: quae in tur exeunt
datiuo et ablatiuo iunguntur; ‹datiuo›, ut dicitur mihi tibi illi; ablatiuo, ut geritur a me a te ab illo. ex his quoque quaedam sunt primi ordinis, ut iuuat me te illum, restat mihi tibi illi; item alia sunt secundi ordinis, ut decet me te illum, libet mihi tibi illi, oportet paenitet pudet et similia; item tertii ordinis correpti, ut accidit mihi, contingit mihi; item tertii producti, ut expedit et conuenit mihi, euenit mihi. haec enim primam et secundam personam non habent, per tertiam tres personae addito pronomine significantur. ex his praeterea uerbis quaedam licenter ueteres tempora figurabant, perfecta ex forma actiuae declinationis more passiuae declinationis, uelut libet mihi, libitum est mihi; placet mihi, placitum est mihi, ut est apud Vergilium
sic placitum Vergilius, Aen.
1,283
; item pudet puditum est, miseret miseritum est: pro eo sane quod est libuit placuit puduit. item taedet me, unde Vergilius ita formauit,
si non pertaesum thalami Vergilius, Aen.
4,18
. sed tamen haec quidam perfecta ex forma passiuae declinationis aliter declinando figurabant, ut est pudetur taedetur licetur; eorum praeteritum perfectum puditum est licitum est. nam puduit et licuit more actiuae declinationis dicimus; taeduit autem dicere non possumus, sed nec taesum est, quod tantum modo pertaesum conposita figura dixerunt. ex his quoque non nulla inpersonalia sub diuerso sensu eadem et personalia sunt et ceteris similia, ut cum dicimus: placet mihi, id est uidetur; item placeo places placet. licet mihi, id est potestatem habeo, et liceo lices licet dicimus, cum ad pretium referimus, id est liceo denariis totidem. contingit mihi, quasi euenit; sed et contingo contingis contingit dicimus. item iuuat me te illum dicimus, quasi iocundum est mihi; sed et iuuo iuuas iuuat dicimus. inpersonalium declinatio non facile admittit participia, et errant qui decens pudens participia opinantur esse, cum sint appellationes. passiua uero inpersonalium declinatio huius modi est et figuratur ex uerbis quae absolutiua sunt, id est neutralia, quae cum ceteras personas non admittant passiuae declinationis, quoniam sunt neutralia, nihilo minus tertiam personam passiuam admittunt et declinantur passiua declinatione more inpersonali, quasi pugnatur a me a te ab illo, item certatur similiter, ut
pugnatur comminus armis Vergilius, Aen.
7,553: pugnatur Geymonat
, et
certatur limine in ipso Vergilius, Aen.
10,355
, item discumbitur a nobis,
uiuitur hoc pacto Persius 4,43
,
itur in antiquam siluam Vergilius, Aen.
6,179: et add.
Char.
Diomedis ars
. qua specie non qui facit sed quid fiat demonstratur. numerum pluralem ipsa declinatio admittere non potest. ut enim decent nos penulae sub actiua specie inpersonali dicimus, euntur a nobis uiae, ‹pugnantur a nobis bella› dici non potest, sed itur a nobis in uia, pugnatur a nobis in bello. huius modi autem neutralia accommodantur loco tempori personae, ut bene illo loco studetur, bene illa hora studetur, bene apud illum studetur. sunt praeterea uerba quae, cum sint personalia sub actiua declinatione, collata in personam patientis inpersonali more figurantur. ea sunt quae datiuo casui cohaerent, uelut maledico tibi, inuideo tibi, obicio tibi, consulo tibi, prouideo tibi, impero tibi, noceo tibi. haec omnia in persona patientis non recte dicimus maledicor a te nec inuideor a te, sed maledicitur et inuidetur mihi a te, obicitur mihi, consulitur mihi, prouidetur mihi, imperatur mihi, nocetur mihi communiter a te et cetera similiter. non enim dicimus noceor noceris nocetur. huius modi enim uerba passiuam naturam non habent, ceterum hoc modo tantum declinantur: dum illud tamen sciamus etiam ‹in› infinitiuis omnibus cadere utique passiuam significationem, ut apud Ciceronem nihil mihi ab istis noceri potest
Cicero, Catil.
3,27: mihi quidem ipsi nihil ab istis iam noceri potest (Cic.)
, et apud Sallustium in Iugurtha cum Gallis de salute, non de gloria certari
Sallustius Ribbeck³ 181: (Hermiona)
; Ennius
an aliquid quod dono illi morare, sed accipite scaen.
Ennius Vahlen² 424: = 391 Jocelyn (frg. inc. CCXVII)
. demolio Varro in poetico libro,
et tamen non demolio rostra
,
idem in epistolicarum quaestionum * demoliuit tectum ; item Naeuius in corollaria
haec demolite com.
Naeuius Ribbeck³ 166: (Hermiona)
. citius me dies deficiet enumerantem exempla. sed hactenus haec quae memoria suggerere potuit, ne inmensum serpat commentarius.
de participio
participium est pars orationis dicta, quod duarum partium quae sunt eximiae in toto sermone, uerbi et nominis, uim participet. capit enim a nomine genus et casum, a uerbo significationem et qualitatem et tempus, ab utroque numerum et figuram. participio accidunt septem, significatio qualitas tempus genus casus numerus et figura. significationes participiorum quinque sunt, quem ad modum in uerbo, actiua passiua neutra deponens communis. actiua est ut uocans docens, passiua ut uocatus doctus, neutra ut nauigans uolans, deponens ut luctans sequens, communis ut consolans criminans. qualitas participiorum similiter quem ad modum in uerbis in quattuor species distributa est, absoluta inchoatiua frequentatiua meditatiua. absoluta est ut legens dicens, inchoatiua ut feruescens luciscens, frequentatiua ut cursitans quaeritans, meditatiua ut esuriens parturiens. tempora participiorum tria sunt, praesens ut sequens, praeteritum ut secutus, futurum ut secuturus. genera et casus ex nomine tracta facile noscimus. numerus quoque et figura tam ex uerbo quam ex nomine intellegi potest. participia trahuntur a uerbo actiuo duo, praesentis temporis et futuri, ut docens docturus; item a passiuo duo, praeteriti temporis et futuri, ut doctus docendus; a neutro duo, praesentis temporis et futuri, ut currens cursurus, interdum tria, cum declinatio passiua miscetur, ut gaudens gauisus gauisurus; a deponenti tria, ut luctans luctatus luctaturus, interdum quattuor, ut sequens secutus secuturus sequendus; a communi semper quattuor, secundum formam quidem actiuam praesentis temporis et futuri,
ut criminans criminaturus, secundum autem passiuam formam praeteriti temporis et futuri, ut criminatus criminandus. participia in actiuis praeteriti temporis non sunt, ut Graece dicimus
φιλήσας ποιήσας. recipiuntur autem in positione passiua ea quae non habent passiuam declinationem, sicut apud ueteres inueniuntur iuratus (non enim dicimus iuror), similiter et pransus cenatus potus, quae participia esse aut uerborum significatio aut figura non patitur. minime enim a uerbis deriuantur. et haec dumtaxat reperiuntur in toto sermone participia quasi passiua quae originem non habent, quale est: iurati iudices pronuntiauerunt; item apud Ciceronem cenatus cubitum cum duobus filiis
Cicero, S. Rosc. 64: cum cenatus cubitum in idem conclaue cum duobus adulescentibus filiis isset (Cic.)
, apud eundem pro Milone pransi poti oscitantes
Cicero, Mil.
56: oscitantis ducis (Cic.)
. sed neque iuror neque prandeor neque cenor dicimus. apud Turpilium comoedia nobili cuius titulus Demetrius legimus iurata sum perfecto finitiuo dictum: iuuenis est qui consulit, meretrix respondet
non sum iurata com.
Turpilius Ribbeck³ frg. 48 : Corollaria frg.
VIII
inquit. item auxilio ait Gracchus
aduersus Furnium, quibus ego primus quo modo auxiliem
or.
Gracchus Malcovati frg. 57: (aduersum Furnium)
. populo ait Plautus in feneratrice,
quae ego populabo probe Faen.
Plautus Lindsay frg. II: Faeneratrix
. digno ait Pacuuius in Hermiona,
cum neque aspicere aequales dignarent trag.
Pacuuius Ribbeck³ 33 : Demetrius frg.
XIV
, pro eo sane quod est: iurasti?
non iuraui. sed haec in ceteris uerbis et participiis dici non possunt. participia in passiuis praesentis temporis non sunt; abutuntur autem ueteres actiuo pro passiuo, ueluti
genibusque uolutans
haerebat Vergilius, Aen.
3,607-608: amplexus Verg.
; deest se, ut sit uolutans se, κυλιόμενος: item
praecipitans traxi mecum Vergilius, Aen.
6,351
; deest me, ut sit praecipitans me, κατακρημνιζόμενος. sunt quaedam participia nominibus similia, quae quoniam uerbi originem non habent, propterea non sunt participia sed nomina, ut tunicatus galeatus penulatus togatus. quaedam participia et nomina communiter esse possunt, ut passus uisus cultus, quae genetiuo casu discernuntur. nam si nomina fuerint, genetiuum casum in us longam syllabam mittunt, ut huius passus uisus cultus. participia autem genetiuum in i mittunt, ut huius passi uisi culti. errant longe qui opinantur moribundus uitabundus furibundus esse participia; sunt enim appellationes. moriturus uero est participium.
ceterum tantum fere distat in hoc sermone, quoniam, cum dicimus moriturus et ad * moribundus, licet mortem non sit subiturus, nihilo minus similis morituro. tale est et furibundus, similis furenti, sed sine furore. item cum legimus apud Sallustium, uitabundus
Sallustius,
Iug.
38,1
'inquit' per saltuosa loca recedebat
Sallustius, Att.
1,14,3: proxime Z : proximus Pompeio Ω
. sed et datiuo casui idem Cicero dixit ad
Atticum: propius grammatico accessi ; Nepos inlustri * Sallustius
proxima Carthagini loca
Sallustius , Iug.
38,1
non utique uitans sed uitare simulans. haec plerumque differunt. participia saepe etiam temporibus deficiunt, ut furens coepturus studens ratus et cetera. item obseruandum est quod, cum uerbum accidit quod tantum passiuam admittat declinationem, participia recipit et actiua et passiua, quasi hortor et consolor. dicimus ex eo hortatus et hortandus, item hortans et hortaturus, quamuis horto non dicatur. si uero tale inciderit uerbum quod sub passiua declinatione patiendi uim parum admittat, futurum participium declinatione passiua non fere admittit, quasi expergiscor cunctor: expergiscendus et cunctandus sermo absurdus uidetur, quia sensum non admittit.
de aduerbio
aduerbium est pars orationis quae adiecta uerbo significationem eius implet atque explanat. ita nam cum dico, Palaemon docet, nondum habet suam uim satis planam, nisi adiecero male aut bene. et ideo aduerbium appellatur, quia semper adicitur uerbo.
Scaurus ita definit, aduerbium est modus rei dictionis ipsa pronuntiatione definitus, ‹ut› recte diligenter optime. aduerbium dicitur ideo, quoniam ad uerbi tendit in eadem sententia conspirationem, ut recte dixisti, diligenter fecisti, optime legisti. aduerbio haec iuncta sunt discrimina generalia tria, forma modus finitio. forma continet aut simplicem aut conpositam; modus continet quantitatem, ut plus minus; finitio continet summam. aduerbia aut suae sunt positionis aut ab aliis partibus orationis trahuntur. per se nascuntur, ut nuper. haec quae ab aliis transeunt uarias habent formas. a nomine proprio ducuntur, ut Tullius Tulliane; alia a pronomine, ut meatim tuatim; item a uerbo, ut cursim; item a nomine et uerbo, ut pedetemptim; alia a participio, ut indulgens indulgenter; item a nomine appellatiuo, ut docilis dociliter; alia a uocabulo, ut ostium ostiatim. uerum ne has quidem uarietates
omnes persequendas putarim; satis est posuisse aliquas, per quas et ceterae colligantur. aduerbiis accidunt ‹tria, significatio conparatio figura. significationes aduerbiorum sunt plurimae. significant enim› numerum, ut semel bis ter quater quinquies deinceps primum iterum rursus tertium dumtaxat saepe saepius saepissime miliens deciens; negationem, ut non nequaquam haud haudquaquam parum secus minime; confirmationem, ut etiam quidni nempe quippe profecto plane maxime scilicet uidelicet ilicet nimirum; demonstrationem, ut ecce en em ellum eccum: sed haec pronomina quidam esse dixerunt: optationem, ut utinam, o, o si, quid si, si; aestimationem, ut caro uili; ordinationem, ut primo secundo deinde deinceps tunc ante post denique; interrogationem, ut cur, quare, quid ita, nempe, nonne, utrum, quam ob rem; similitudinem, ut quasi, ceu, ita, perinde ac si, pro ut, item, adeo, uelut, tam quam, sic, quem ad modum; dubitationem, ut an utrum fors forsan forsitan fortasse fortassis; inuocationem, ut heus eho; responsionem, ut heu; prohibitionem negationem adfirmationem, ut ne prohibendi modo, ne feceris, ne negandi modo, ne id facias, ne adfirmandi modo, ne tu, Eruci, accusator ridiculus esses
Cicero, S. Rosc. 50: lac. praeb. V (Cic.)
; communicationem siue congregationem, ut pariter simul una; separationem, ut seorsum separatim semote segregatim; optionem, ut potius immo quam; euentum, ut forte fortuito; qualitatem, ut bene pulchre sapienter prudenter agiliter uiriliter expedite; quantitatem, ut nimium, plus, minus, multum, tantum, tantum modo, satis, parum, parumper, sublimiter; precationem, ut sodes; ius iurandum, ut mehercules, mehercle, medius fidius, mecastor, ecastor, perpol, edepol. item temporale, modo heri hodie cras statim nunc nuper perendie olim aliquando quondam; locorum, quae quattuor modis distribuuntur. nam aut aduerbia loci sunt in loco, ut hic illic ibi alibi intus foris; aut aduerbia loci sunt ad locum, ut huc illuc quo alio intro foras; aut aduerbia loci sunt de loco, ut hinc illinc inde aliunde; aut aduerbia loci ‹sunt› per locum, ut qua hac illac istac recta; aut communia omnium partium, ut peregre penitus rursum deorsum sursum passim anguste late. etiam nomina ciuitatium in aduerbia redigi possunt. et illa quidem quae genetiuo casu uel i uel ae syllabis finiuntur ‹ita›: quando in ipsis ciuitatibus sumus uel illic aliquid agimus, ipso genetiuo casu uti debemus, ut
Romae sum, Romae studui, Arimini uersor, Arimini moror; quando autem ad ipsas ciuitates pergimus, aduerbium facimus in locum casu accusatiuo, ut Romam uado, Ariminum pergo; si uero inde digredimur, septimo casu utendum est, ut Roma uenio, Arimino discedo. ea uero nomina ciuitatium quae genetiuum in is syllabam mittunt in una tantum parte dissentiunt a superioribus. nam etiam aduerbium loci in loco septimo casu seruabimus, ut Narbone sum, quia facit huius Narbonis, Babylone commoror, quia facit huius Babylonis. rus etiam et domus et humus in aduerbia redigi possunt. nam si aduerbium loci in locum ponimus, ita dicemus, rus uado, domum pergo; si illic fuerimus, ita dicemus, ruri sum, domi moror; si inde ueniamus, septimo casu utemur, ut rure uenio, domo discedo. humus autem non recipit nisi aduerbium loci in loco, ut humi nascitur, id est ‹in› humo. aeque aduerbia sunt dicenda quibus melius praepositio detrahetur, si tamen ciuitatium aut locorum certorum nomina fuerint destinata; alioquin prouinciis, item * praepositio adplicabitur, ut ab Italia uenio, in Italia sum uel fui, ad Italiam uado. poetae tamen saepius ab hac obseruatione discedunt. sunt praeterea nomina ciuitatium quae plurali numero figurantur, ut Athenae Thebae, et his utemur accusatiuo casu euntes, ablatiuo manentes et exeuntes.
conparationem recipiunt aduerbia, quotiens appellationes unde transeunt conparantur, ut docte doctius doctissime, quia est doctus doctior doctissimus. et quoniam aduerbia quoque sunt quae per omnes gradus ire non possunt, ideo his ad augendam significationem pro comparatiuo et superlatiuo magis et maxime coniungimus, ad minuendam minus minime. quem ad modum conparantur, ita deminuuntur aduerbia, a positiuo, ut primum primulum, longe longule; a comparatiuo, ut melius meliuscule, longius longiuscule; a superlatiuo uel nulla exempla uel perrara sunt. sunt aduerbia aut cum nominibus communia, ut subito sedulo; aut cum pronominibus, ut qui quo hac; aut cum uerbis, ut age pone; aut cum coniunctionibus, ut quare, si, quam ob rem, quando, ne, ut, cum; aut cum praepositionibus, ut praeter ante prae contra propter; aut cum interiectionibus, ut em heu eho; aut pro se inuicem, ut ubi quando maxime tum ut hic denique. haec aut sensus aut plerumque inter se discernit accentus.
aduerbiis addi praepositiones plurimi negant. sed tamen lectum inuenimus in primo, quod est ἐν πρώτοις, et quae dixerunt ueteres, a mane et ab hinc annos decem natus est, quod est ante decem annos natus
est. item posthac, antehac, exinde, abhinc, ad usque, ab usque, et poetice de subito, de repente, de inprouiso. quorum quaedam uelut unam partem orationis conpositam, non nulla poetice proferimus. notandum sane quod ipsa aduerbia uarios habent fines. nam quaedam ex nominibus appellatiuis deriuata in ter syllabam exeunt, quotiens datiuus casus i littera terminatur, ut molli molliter, uolubili uolubiliter, explicabili explicabiliter, plausibili plausibiliter, docili dociliter. ex hac regula unum dissentit, quod est facile, quod quidam nomen putant pro aduerbio positum, ut est
toruum clamat Vergilius, Aen.
7,399-400: toruomque Verg.
, horrendum resonat. ceterum in conpositione facilis, a quo difficilis est, difficulter facit, non difficile. appellationes enim quotiens conponuntur suam regulam seruant. sed saepius contra hanc usurpat auctoritas. quotiens uero datiuus o littera terminatur, aduerbia e aut o litteris exeunt. sed haec quae in e exeunt produci debent, ut docto docte; similiter et cetera. haec autem dissentiunt et e correpta finiuntur quae non conparantur nec ueniunt ex quadam appellatione, ut rite magnopere repente, aut ea quae conparationis regulam non seruant, ut bene male (faciunt enim melius optime, peius pessime), item ea quae a nomine uerboue non ueniunt sed per se inueniuntur, ut inpune. identidem quae o littera exeunt tam corripiuntur, ut citus cito, quam producuntur, ut falsus falso gratuito primo secundo tertio quarto subito perpetuo consulto tuto superuacuo secreto clandestino necessario matutino fortuito continuo opinato bipertito tripertito quadripertito. huc usque figura procedit. quinquepertito enim nemo dicit, nec in cetero numero ita efferre possumus. alia in us, ut funditus, stirpitus, radicitus, caelitus, mordicus, nudius, tertius, diuinitus, cum et diuine faciat, et publicitus et publice; item humanitus et humane. sed in hoc {sensu} distinctio sensum mutat, ut sit humane ἀνθρωπίνως, ut est apud Terentium
tamen uix humane patitur Terentius, ad.
145
; et humanitus φιλανθρώπως, ut idem Terentius ait
coepi non humanitus
neque ut animum decuit aegrotum adulescentuli
tractare Terentius, haut.
99-101
. ‹sunt› quaedam nomina in us litteris terminata quae ex se bina aduerbia faciunt, ut est ueterum auctoritas. transit enim in quibusdam rationem et aliter ipsa enuntiat, aliter consuetudo usurpat. nam nauus nauiter dicunt, quod nos naue; item duriter, quod nos dure; largiter, quod nos large;
item celere et celeriter. sunt praeterea alia quae in am finiuntur, ut obuiam perperam palam clam nequiquam nequaquam bifariam trifariam quadrifariam multifariam; alia in im, ut gradatim regulatim rotatim unciatim paulatim adfatim glomeratim aceruatim cateruatim copulatim carptim caesim raptim cursim separatim adflictim strictim ubertim tractim minutatim sensim furtim deditim uicissim statim partim pedetemptim summatim prolatatim pauxillatim priuatim nominatim singillatim uiritim uicatim turmatim tributim guttatim stillatim geminatim angulatim membratim. inuenitur etiam aduerbium a littera terminatum, ut iniuria, cui contrarium est iure; item in i, ut uesperi; item in u, ut noctu; item in l, ut semel. in nominibus Latinis propriis quae o littera casu ablatiuo terminantur in aduerbiis mutata o littera in a accedente syllaba ne aduerbia faciunt, ut a Vergilio Vergiliane, ‹a› Tullio Tulliane. et quae apud Graecos aduerbia κως terminantur, ea apud nos iuxta Latinum sermonem in e littera finiuntur, ut
Ὁμηρικῶς Homerice. omnia nomina quae in a exeunt casu ablatiuo et sunt feminina aduerbia in tim mittunt, ut regula regulatim, uncia unciatim, rota rotatim et similia. item quae in e exeunt interdum aduerbia in tus mittunt, ut ab imitate imitus, ab stirpe stirpitus, a fundamine funditus. item ex praepositionibus, quae mutato accentu in aduerbia accedunt, ut infra, infra stat; supra, supra stat; extra, extra erat; intra, intra sedebat; ultra, ultra non faciam; citra, citra discurrit; circa, circa equitat; iuxta, iuxta fecit, ut sit similiter; contra, contra tendebat; subtus, subtus erat; coram, coram stetit, id est palam; ante, ante uenit; post, post sedit; prope, prope cecidit, id est paene; usque, usque illum mulcauit, ut sit ualde, item * super, super * quam diu sine casibus enuntiantur, aduerbialiter eunt; receptis casibus praepositiones sunt. inter aduerbia quidam haec posuerunt, quae etiam apud ueteres obseruata sunt, translatui dimissui receptui ostentui, et siqua eius modi sunt alia quae casui datiuo dantur, in quibus obseruabimus ita dicere,
translatui est erit, translatui facit, mittit translatum; ‹translatui› non dicimus, et cetera similiter. quidam tamen dicunt similia his esse decori honori usui et cetera quae supra diximus. haec aduerbia prototypum non habent, post posterior postumus, supra superior supremus, infra inferior infimus, prope propior proximus, intra interior intimus, extra exterior extremus, ultra ulterior ultimus, citra citerior, ‹superlatiuum› non habet; penitus ‹penitissimus›. figura ‹in› aduerbiis, sicut in omnibus partibus orationis, aut simplex est, ut iuste, aut conposita, ut iniuste.
de ut aduerbio
ut aduerbium est modo temporis et significat postquam, ut
at me tum primum saeuus circumstetit horror,
ut regem aequaeuum Vergilius, Aen.
2,559+561: aequaeuum Diom. (cum cod. M): -uom Verg.
; modo qualitatis et significat quem ad modum, ut
Troianas ut opes Vergilius, Aen.
2,4
; modo loci et significat ubi, ut est
caesis ut forte iuuencis Vergilius, Aen.
5,329
; modo optandi et significat utinam, ut est
ut ueniret antehac Terentius, andr.
917
; modo admirandi et significat o quam,
ut te post multa tuorum
funera Vergilius, Aen.
2,283-284
; modo coniunctio causalis,
ut faciem mutatus et ora Cupido Vergilius, Aen.
1,658
.
de praepositione
praepositio est pars orationis quae conplexa aliam partem orationis significationem eius inmutat * uel supponitur, ut mecum tecum, aut uerbum praecedit, ut perfero, aut aduerbium, ut indocte, aut participium, ut praecedens, aut coniunctionem, ut absque, aut se ipsam, ut circum circa. praepositiones tam casibus seruiunt quam loquellis aut loquellis et casibus. coniunguntur enim aut separantur aut separantur et coniunguntur:
coniunguntur di dis, ut diduco distraho; separantur, ut penes apud; coniunguntur et separantur ceterae omnes. ex quibus in et con praepositiones, si ita conpositae fuerint ut eas statim s aut f littera consequatur, plerumque producuntur, ut insula infula consilium confessio. praepositioni accidunt casus. sunt autem qui putant accidere praepositioni et figuram et ordinem; figuram, quia sunt praepositiones simplices, ut abs, conpositae, ut absque; ordinem, quia sunt praepositiuae, ut sine, subiunctiuae, ut tenus. sed haec nos et similia in his numeramus quae inaequalia nominantur. sed scire nos conuenit praepositiones ius suum tunc retinere, cum praeponuntur, suppositas uero et significationem et uim nominis et legem propriam non habere. separatae praepositiones separatis praepositionibus non cohaerent. et aduerbia faciunt, si quando illas non subsecuntur casus. praepositiones aut ipsae uerba corrumpunt, ut conficio, aut ipsae corrumpuntur, ‹ut suffero, aut et corrumpunt et corrumpuntur, ut suscipio›. casibus seruiunt praepositiones accusatiuo dumtaxat et ablatiuo. antiqui etiam genetiuo casui praepositiones coniungebant, ut Vergilius
crurum tenus Vergilius,
georg.
3,53: pendent Verg.
et
laterum tenus hispida nanti Vergilius , Aen.
10,210
. ‹sunt› quaedam communes utriusque casus. non nullae tam casui quam uerbo praeponuntur, aliae tantum uerbo, quaedam tantum casui. aliae mutato accentu in aduerbia accedunt. non nullae loquellis seruiunt, ut si dicas scribo, adiectis praepositionibus hoc genere uarietur, ut con de sub, conscribo describo subscribo. praepositiones aut casibus tantum modo seruiunt aut solis loquellis aut utrisque communiter. casibus tantum seruiunt, ut apud penes: sunt aliae quae harum inueniuntur exemplo. loquellis tantum iunguntur, ut am con di dis se re au, ut amplector congredior diduco distraho separo refero aufero. ceterae praepositiones et uerbis cohaerent et casibus, ut per, ‹perfer› per hunc, ‹ad›, admoue ad urbem. quae casibus seruiunt aut accusatiuo casui aut ablatiuo copulantur. quae accusatiuo casui seruiunt iunguntur hoc modo: ad, ad domum; ante, ante iudices; aduersus, aduersus hostem; cis, cis Tiberim; citra, citra Italiam; contra, contra
Graeciam; circum, circum muros; circa, circa forum; erga, erga conscientiam; extra, extra ciuitatem; inter, inter propinquos; intra, intra oppidum; infra, infra potentes; ob, ob amicitiam; post, post domum; penes, penes plurimos; praeter, praeter paucos; propter, propter spem; pone, pone tergum; secundum, secundum disciplinam; trans, trans Alpes; per, per prouinciam; iuxta, iuxta aedem; ultra, ultra terminum; usque, usque Galliam; prope, prope me est , ut dicit Cicero in Pisonem dixit. item proximus Pompeium sedebam
Cicero ,
Iug.
18,11
; Vergilius
proximus huic, longo sed proximus interuallo Vergilius, or.
Lep. 19: in primo historiarum libro (Diom.)
.
de sub praepositione
sub praepositio significat modo supra, ut
ter flamma ad summum subiecta reluxit Vergilius, georg.
4,385: tecti subiecta Verg.
, et
corpora saltu
subiciunt in equos Vergilius, Aen.
12,287-288
, id est supra iaciunt; modo infra,
caudamque remulcens
subiecit pauitantem utero siluasque petiuit Vergilius, Aen.
11,812-813
, item
Diomedis ars pedibusque rotarum
subiciunt lapsus Vergilius, Aen.
2,235-236
.
significat et prope, ut
quo deinde sub ipso
ecce uolat Vergilius, Aen.
5,323-324
, item
classemque sub ipsa
Antandro Vergilius, Aen.
3,5-6
. ponitur et pro praepositione in, ut
namque sub ingenti lustrat dum singula templo Vergilius, Aen.
1,453
et ut
quam semel informem uasto uidisse sub antro S(cyllam) Vergilius, Aen.
3,431-432
id est in templo et in antro.
de super praepositione
super praepositio significat modo de, ut
multa super Priamo rogitans Vergilius, Aen.
1,750
, et
haec super aruorum cultu pecorumque canebam
et super arboribus Vergilius, georg.
4,559-560
. modo et pro praepositione pro, ut
nec super ipse sua molitur laude laborem Vergilius, Aen.
4,233: sua Verg.
, et
nil super imperio moueor Vergilius, Aen.
10,42
. ponitur et pro insuper et amplius, ut
cui neque apud Danaos usquam locus, et super ipsi
Dardanidae Vergilius, Aen.
2,71-72
, item
ecce super maesti magni Diomedis ab urbe
legati responsa ferunt Vergilius, Aen.
11,226-227: magna Verg.
; et pro desuper, ut
haec super e uallo prospectant Troes Vergilius, Aen.
9,168: omnia Dos. add.
, et
superque inmane baratrum
cernatur Vergilius, Aen.
8,245-246: immane barathrum Verg.
, item
gemina super arbore sidunt Vergilius, Aen.
6,203
;
et pro superest, ut
ille autem, neque enim fuga ‹iam› super ulla pericli Vergilius, Aen.
8,251
, et
o mihi sola mei super Astyanactis imago Vergilius, Aen.
3,489
. interdum et ultra significat, ut
super et Garamantas et Indos
proferet imperium Vergilius, Aen.
6,794-795: super et Verg.
.
de pro praepositione
pro praepositio significat porro, ut cum profundum dicimus pelagus, cuius porro fundus sit, ut
hinc altas cautes proiectaque saxa Pachyni Vergilius, Aen.
3,699
, et
proiecto dum pede laeuo
aptat se pugnae Vergilius, Aen.
10,587-588
. significat et ante, ut
soli pro portis Messapus et acer Atinas
sustentant aciem Vergilius, Aen.
12,661-662
; et cum pronaum et procoetona et proscenium dicimus locum qui est ante scenam et ante coetona. item prodere ante dare significat, ut prodere patriam dicitur proditor; modo porro dare et propagare, ut
Italiam regeret, genus alto a sanguine Teucri
proderet Vergilius, Aen.
4,230-231
. modo pro in praepositione, ut cum dicimus pro rostris, pro tribunali, ut apud Vergilium
hirsutumque supercilium promissaque barba Vergilius, ecl.
8,34
, id est inmissa; et pro eo quod est ἀντί apud Graecos, ut cum dicimus: ceruam pro Iphigenia, et
pro dulci Ascanio ueniat Vergilius, Aen.
1,659
; et pro eo quod est ὑπέρ, ut
unum illud tibi, nate dea, proque omnibus unum Vergilius, Aen.
3,435
.
de ex et ab praepositionibus
ex et ab praepositiones, si sequens uerbum a uocali incipiat, integre
efferuntur, ut ex oppido, ab illo: si consonantes sequantur, extremam litteram perdunt, ut e foro, a Marco; similiter si uocalis sequatur consonantis loco posita, ut a Iunone, e uirtute, a uino. hae praeterea praepositiones, ut quibusdam uidetur, non idem unumque significant. nec enim unum est a theatro uenire et ex theatro. nam qui dicit a theatro non ex ipso theatro sed e loco qui est proximus theatro, qui ex theatro se uenire dicit ex ipso uenit theatro. his praepositionibus contraria potestate sunt ad et in, quae et ipsae non unum idemque significant, quia in forum ire est in ipsum forum intrare, ad forum autem ire, in locum foro proximum; ut in tribunal et ad tribunal uenire non unum est, quia ad tribunal uenit litigator, in tribunal uero praetor aut iudex.
de coniunctione
coniunctio est pars orationis indeclinabilis copulans sermonem et coniungens uim et ordinem partium orationis. nam ob hoc meruit nomen, quia pro uinculo interponitur orationi. laxatum enim et diffusum sermonem more catenae interposita deuincit.
Palaemon eam ita definit, coniunctio est pars orationis conectens ordinansque sententiam. coniunctionum quaedam sunt principales, aliae subsequentes, aliae mediae, quibus utralibet parte positis sine uitio coniungitur oratio. principalis est coniunctio ‹sed›, ut
sed te qui uiuum casus age fare uicissim Vergilius, Aen.
6,531
. nam ille ordo ubi postponitur poeticus est per anastrophen factus,
ipsa sed in somnis i(nhumati) u(enit) i(mago) c(oniugis) Vergilius, Aen.
1,353-354
. subsequens est que, media est etiam. coniunctioni accidunt figura ordo potestas. figura est qua apparet aut simplex sit, ut nam, aut conposita, ut namque. ordo coniunctionum triplici genere seruandus est, {primo} quo apparet utrum praepositiua sit, ut nam, an subiunctiua, ut que, uel quae praeponi et subiungi possit, ut itaque namque. potestas coniunctionum in quinque distributa species diuiditur. sunt enim copulatiuae disiunctiuae expletiuae causales rationales. copulatiuae hae, et que ac at ast atque (at, haec particula, cum coniunctio est, per t scribitur, cum praepositio est, per d); disiunctiuae, aut ue uel nec neque an ne neu neue; expletiuae, quidem equidem quoque autem tamen porro profecto deinde
Diomedis ars saltem nimirum uero; causales, si, etsi, etiamsi, si etiam, si tamen, tamen si, siquidem, quando, quandoquidem, quin, quin etiam, sin, sin etiam, sin autem, seu, siue, nam, namque, ni, nisi, nisi si, praeterea, enim, etenim, sed, quia, quoniam (hae coniunctiones, quia et quoniam, hoc distant: quia referentis est, quoniam iterantis post interrogationem alicuius) eo, ideo, idcirco, propter, causa, gratia. hae ubi causa redditur rerum, coniungere orationem solent ita: non dedit, quia non habuit. si coniunctio et simplex et conposita producitur, sed praeposita quidem particulae, ut siquidem, subposita uero corripitur, ut nisi. ratiocinatiuae, sed, quam ob rem, praesertim, item, itemque, sine, ceterum, alioquin, atquin, enim, etenim, enimuero, quia, quapropter, praeter, quippe, quoniam, quoniamquidem, ergo, igitur, ideo, ideoque, scilicet, propterea, quare, quocirca, quippe, utpote, sane, {scilicet} uidelicet, itaque, quamuis, licet, quamquam, quando graui accentu, quatenus, quandoquidem, siquidem.
dictae sunt ratiocinatiuae, quod quamque rem praepositam ratione confirmant, in hunc modum: lucet, igitur dies est. nam hic ratione colligit lucem ideo esse, quod dies est, seu diem ideo esse, quod lux est. sunt item praeterea, ut ait Plinius, inlatiuae hae, quamquam quamuis etsi tametsi. item finitiuae dicuntur hae, dum {quamquam} postquam antequam quatenus; item optatiuae, utinam ut ne uelim. subiunctiuae, cum, si et quae ab eo conposita sunt, tametsi, antequam, donec, quamuis, dummodo, licet, postquam, priusquam, dum cum pro donec accipitur aut pro dummodo.
nec te moueat, si quaedam esse et aduerbia et coniunctiones recognoueris. sunt etiam dictiones quas incertum est utrum coniunctiones an praepositiones an aduerbia nominemus, quae tamen omnes sensu facile dinoscuntur. nam et coniunctiones pro aliis coniunctionibus positae inueniuntur potestate mutata. sunt aliae ad aliquid relatiuae, ut ait idem Plinius, siue conparatiuae, magis potius immo, in hunc modum: hic eat, immo ille uel potius ille. idem ait conparandi potestatem habere tam quam. sed haec uidentur aduerbia magis similitudinis, ut tam quam bonus amicus et tam ille quam hic.
de et coniunctione
et coniunctio id ualet quod que; sed hoc differt, quod haec non modo subiungitur sed etiam praeponitur, modo geminata, ut
qui foedere certo
et premere et laxas s(ciret) d(are) i(ussus) a(benas) Vergilius, Aen.
1,62-63
; modo simpliciter elata, sed figurata, ut
labitur uncta uadis abies, mirantur et undae,
miratur nemus Vergilius, Aen.
8,91-92
; modo interrogatiua, ut
et quae Romam tibi fuit c(ura) u(idendi) Vergilius, ecl.
1,26: fuit Romam tibi causa Verg.
; modo indignatiua, ut
et quisquam numen I(unonis) a(dorat) Vergilius, Aen.
1,48
; modo confirmatiua, ut
et dubitamus adhuc uirtutem extendere uires
; modo causalis, ut
et gens illa quidem sumptis n(on) t(arda) ph(aretris) Vergilius, georg.
2,125
; modo adnutiua et promissiua, ut
dic quibus in terris, et eris mihi magnus Apollo Vergilius, ecl.
3,104
; modo auctiua pro etiam, ut
quorum Iphitus aeuo
iam grauior Pelias et uulnere tardus Vlixi Vergilius, Aen.
2,435-436: Vlixi Verg.
; modo ordinatiua, ut
corpusque lauant frigentis et ungunt Vergilius, Aen.
6,219
; modo superlatiua, ut
quidquid id est, timeo Danaos et dona ferentes Vergilius, Aen.
2,49
; modo diminutiua per gradus, ut
felix qui potuit rerum cognoscere causas Vergilius,
georg.
2,490
,
fortunatus et ille deos qui nouit agrestis Vergilius , Aen.
5,320
; idem
propius stabulis armenta tenerent Vergilius, georg.
1,355
. ablatiuo casui hae sic iunguntur: a, a propinquis; ab, ab homine; absque, absque nobis; cum, cum sociis; coram, coram amicis; clam, clam patre; de, de ciuitate; e, e foro; ex, ex prouincia; pro, pro fratre; prae, prae dolore; palam, palam omnibus; sine, sine domino; tenus, tenus crure. et quae utrisque casibus seruiunt, ut in ‹et› sub praepositiones, accusatiuo casui tunc iunguntur, quando aliquo nos transferimus, ut in ius eo, in prouinciam uado, sub montem pergo. cum autem in ipso loco sumus, ablatiuo casu utemur, ut in iure sto, in prouincia sum, sub monte moror. super etiam et subter, licet rarius, utrisque casibus seruiunt. nam dicimus et super terram et super terra, ut
stratoque super discumbitur ostro Vergilius, Aen.
1,700
, et
gemina super arbore sidunt Vergilius, Aen.
6,203
, et
ligna super foco
large reponens Horatius, carm.
1,9,5-6
. item subter testudinem et subter testudine et subter mare et subter mari. praepositiones in ex e de per pro prae tam uerbis praeponuntur quam casibus * amplectuntur. sed iunctae uerbis siue nominibus modo significationem augent, ut inpotens exosus edurus deamo perodi, promissa barba, praepingue; modo diminuunt, ut inscius exors eneruis deformis perfidus profanus.
de praepositionibus quae sub uaria significatione apud auctores inueniuntur
de in praepositione
in praepositio significat modo id quod est ualde et uim uerbi cui praeponitur, ut superius diximus, auget, ut increpuit insonuit, ut Vergilius
Turnus ut infractos a(duerso) M(arte) L(atinos) Vergilius, Aen.
12,1
. modo significat idem quod non et uim uerbi inminuit cui praeponitur, ut inualidus infirmus. ponitur et pro eo quod est inter, ut
Penthesilia furens mediisque in milibus a(rdet) Vergilius, Aen.
1,491: Penthesilea Verg.
item
aut Capyn aut celsis in puppibus arma Caici Vergilius, Aen.
1,183
; et pro aduersus, ut in parricidam, in tyrannum, ut Vergilius
quid meus Aeneas in te c(ommittere) t(antum)
et
ipse deos in Dardana suscitat arma Vergilius, Aen.
2,618
; et pro modo qualitatis, ut
quem pellis aenis
in plumam squamis a(uro) c(onserta) t(egebat) Vergilius, Aen.
11,770-771
et
atque huic in faciem soror ut conuersa Metisci Vergilius, Aen.
12,623: conuersa Verg.
; interdum et pro particula superuacua, ut
nosco crines incanaque menta Vergilius, Aen.
6,809: crinis Verg.
. interdum qualitatem habet ad peius deteriusue tendentem, ut
Diomedis ars quam semel informem u(asto) u(idisse) s(ub) a(ntro) S(cyllam) Vergilius, Aen.
3,431-432
: non enim nullius formae significat sed malae formae {sed et} quae dicitur uulgo deformis. item apud Vergilium
et Pyrgi ueteres intempestaeque Grauiscae Vergilius, Aen.
10,184
. nam et hic non nullius sed malae tempestatis ac per hoc insalubres pestilentesque. ponitur et pro qualitate ordinatiua, ut cum dicimus opus in dies crescit, ut Vergilius
inque dies auidum caput altius effert Vergilius,
georg.
3,553: auidum surgens Verg.
, et apud Tullium crescit in dies singulos
Cicero , Catil.
1,5
; et pro spatio temporali, cum significat usque adhuc, ut cum dicimus a mane in noctem, ut apud Vergilium
felix si protinus illum
aequasset nocti ludum in lucemque tulisset Vergilius, Aen.
9,337-338
. ponitur et pro praepositione pro, ut cum dicimus hoc munus in magno habeo, ut Vergilius
in magno munere Cisseus
f(erre) s(ui) d(ederat) m(onumentum) e(t) p(ignus) a(moris) Vergilius, Aen.
5,537-538
et Sallustius in primo historiarum libro ut et facta in gloria numeret et, si liceat, auidius fecerit
Sallustius , georg.
2,493
.
de aut coniunctione
aut coniunctio dubitatiuam, si geminetur, habet potestatem. qui enim dicit: aut librum uolo aut pretium utrumque ex aequo desiderare significat, ut illis,
aut pelago Danaum insidias suspectaque dona
praecipitare iubent, s(ubiectisque) u(rere) f(lammis)
aut terebrare cauas uteri et ‹t(emptare)› l(atebras) Vergilius, Aen.
2,36-38: uteri Verg.
. aut, si semel subiciatur, diminutiua est et gradum habet ad inferiora tendentem, ut cum dicimus: librum uolo aut pretium; ut, si liber, quem potissimum uolo, minime reddatur, tum, quod secundum est, uel pretium, ut
incute uim uentis s(ubmersasque) o(brue) p(uppes)
aut age diuersas Vergilius, Aen.
1,69-70: diuersos et dissice Verg.
. nam furens Iuno et irata quod grauissimum credebat optauit, deinde quod secundum intulit. huius coniunctionis qualitates sunt multae. modo comminatiua est, cum dicimus: aut da mihi aut rapio, ut
Nymphae, noster amor, Libethrides, aut mihi carmen,
quale meo Codro concedite (proxima Phoebi
uersibus ille facit), aut si non possumus omnes Vergilius, ecl.
7,21-23
; modo hortatiua est ita,
aut tu, magne pater diuum, miserere Vergilius, Aen.
9,495: diuom Verg.
, ut est dictum et illud,
uel tu, quod superest, infesto fulmine morti,
si mereor, demitte Vergilius, Aen.
5,691-692: uel tu Verg.
; modo coniunctiua pro et, ut
moliriue moram aut ueniendi poscere causas Vergilius, Aen.
1,414
; et pro que, ut
liquidas corui presso ter gutture uoces
aut quater ingeminant Vergilius, georg.
1,410-411: Diom. recte
, pro ter quaterque; modo pro separatiua, ut
aut onera accipiunt uenientum aut agmine facto Vergilius, Aen.
1,434: etiam: georg.
4,167.
, item
aut ante ora deum pinguis s(patiatur) ‹ad› a(ras) Vergilius, Aen.
4,62
modo fundit modo spatiatur; item
semineces uoluit multos, aut agmina cursu
proterit, et raptas fugientibus ingerit hastas Vergilius, Aen.
12,329-330: curru Verg. aut Verg.
.
de interiectione
interiectio est pars orationis affectum mentis significans uoce incondita. interiectioni accidit significatio tantum; quae aliis partibus orationis interiaci et inseri solet. haec uel ex consuetudine uel ex sequentibus uerbis uarium affectum animi ostendit. exultantem significat, ut euax; aut uoluptatem, ut ua; aut dolentem, ut uae; aut gementem, ut heu; aut timentem, ut ei attat; aut admirantem, ut babae papae; aut adridentem, ut hahahe; aut hortationem, ut eia, age, age dum; aut irascentem, ut nefas, pro nefas; aut laudantem, ut euge; aut uitantem, ut apage; aut uocantem, ut eho; aut silentium, ut st; aut ironiam, ut phy hui; aut intentius aliquid demonstrantem, ut em; aut ex inprouiso aliquid deprehendentem, ut attat; et siqua sunt similia, quae affectus potius quam obseruationes artis inducant. sunt plurimae dictiones incertae inter aduerbia et interiectiones, ut est heus heu eia em. etiam aliae partes orationis pro interiectione singulae pluresue ponuntur, ut est o mi, ellum, amabo, nefas, pro nefas, malum, miserum, infandum. has enim, ut adserunt multi, in quibusdam locis interiectiones esse ipse declarat affectus. et fere quidquid motus animi orationi inseruerit, quo detracto textus integer reperitur, numero interiectionis accedet. interiectionem Graeci inter aduerbia posuerunt; Latini ideo separarunt, quia huiusce modi uoces non statim subsequitur uerbum, et late multiplex interiectionis causa consistit.
{de memoria
memoria est uelox animi et firma perceptio, cuius facultatem fouet exercitatio lectionis enarrationisque intentio, stili cura, redditio sollicita et diligens et iteratio atque repetitio frequens}
liber secundus
in primo libello sermonis uniuersi membra, quae prima legentibus artis grammaticae studia praecipua esse uidebantur, pro qualitate ingenii puto me satis exposuisse, nec ullius fugere scientiam arbitror totam loquendi materiam disputandique substantiam partibus orationis administrari; in hoc uero quid sit grammatica et quibus aliis adminiculis instruatur explicabimus.
de uoce
Diomedis ars uox est, ut stoicis uidetur, spiritus tenuis auditu sensibilis, quantum in ipso est. fit autem uel exilis aurae pulsu uel uerberati aeris ictu. omnis uox aut articulata est aut confusa. articulata est rationalis hominum loquellis explanata. eadem et litteralis uel scriptilis appellatur, quia litteris conprehendi potest. confusa est inrationalis uel inscriptilis, simplici uocis sono animalium effecta, quae scribi non potest, ut est equi hinnitus, tauri mugitus. quidam etiam modulatam uocem addiderunt tibiae uel organi, quae, quamquam scribi non potest, habet tamen modulatam aliquam distinctionem. unde quidam uocis tria officia designant, eloquium tinnitum sonum. eloquium est humanae pronuntiationis expressa significatio facilem mentibus efficiens intellectum; tinnitus est fabricatae materiae inlisio tenui sono auditionem acuens; sonus est corporalis conlisio repentinum auribus inferens fragorem. quid quod ueteres omnes sonos uoces dixerunt?
ut
fractasque ab litore uoces Vergilius, Aen.
3,556: ad litora Verg.
.
de definitione
definitio est oratio quae id de quo quaeritur aperte describit et
determinat.
Cicero sic eam definit, definitio est oratio quae quid sit de quo agitur ostendit quam breuissime
Cicero, orat.
116: est definitio oratio (Cic.) id de quo agitur (Cic.)
.
de arte
ars est rei cuiusque scientia usu uel traditione uel ratione percepta tendens ad usum aliquem uitae necessarium.
Tullius hoc modo eam definit,
ars est perceptionum exercitatarum constructio ad unum exitum utilem uitae pertinentium . ars dicta, quod arto praecepto singula definiat et uelut uias quasdam ostendat; uel ἀπὸ τῆς ἀρετῆς, unde ueteres artem pro uirtute appellabant. artium genera sunt plura, quarum grammatice sola litteralis est, ex qua rhetorice et poetice consistunt; idcirco litteralis dicta, quod a litteris incipiat. nam et grammaticus Latine litterator est appellatus et grammatica litteratura, quae formam loquendi ad certam rationem dirigit.
de littera
littera est pars minima uocis articulatae ab elemento incipiens una figura notabilis.
Scaurus sic eam definit, littera est uocis eius quae scribi potest forma. elementum est minima uis et indiuisibilis materia uocis articulatae uel uniuscuiusque rei initium a quo sumitur incrementum et in quod resoluitur. huius figura littera uocatur; et sunt omnes figurae litterarum numero XXIII. sed harum potestates, quas elementa nominamus, plurimae intelleguntur. litteras etiam ueteres elementa dixerunt, quod orationem uelut quaedam semina construant atque dissoluant. etenim differt utrum quis dicat elementum an litteram an per se, quia elementum quidem est uis ipsa et potestas, littera autem figura est potestatis, a uero nomen est et potestatis et figurae. igitur elementum intellegitur, littera scribitur, a nominatur. littera dicta quasi legitera, quia legitur, uel quod legentibus iter ostendit, uel a litura quam patitur, uel quod legendo iteratur. accidunt unicuique litterae tria, nomen figura potestas. nomen est quo dicitur uel enuntiatur; figura, cum scripta aspicitur uel notatur; potestas qua ualet in ratione metrica, id est cum ad proprietatem suam a reliquis segregatur. litterae quibus utimur XXIII hae sunt, a b c d e f g h i k l m n o p q r s t u x y z. harum differentiae sunt tres. prima differentia ‹in› litteris qualitates habet duas, quod aut Latinae sunt aut Graecae.
Latinae sunt una et uiginti, Graecae
duae, y et z, quae in usum nostrum propter nomina Graeca uenerunt. ex his uocalis est y (nam et in ea obseruare debemus quaecumque in uocalibus obseruantur), semiuocalis z. secunda differentia in litteris qualitates aeque duas habet, quod aut uocales sunt aut consonantes; item consonantium quaedam semiuocales, quaedam mutae. uocalium potestates sunt duae, quod tam pronuntiatae singulae syllabas faciunt et per se proferuntur quam cum consonantibus iunctae syllabam facere possunt. uocales ideo dictae, quod ad scribendas uoces articulatas necessariae habentur. has quidam sonantes appellant. sunt autem numero quidem quinque, a e i o u, potestate autem septem, si quidem e pro η et pro ε {et pro ει} Graecis ponitur. namque e breuis est scriptura, pronuntiatione longa, ut conticuere {et moenia}. et o pro ο et ω Graecis similiter ponitur, ut
rapti Ganymedis honores Vergilius, Aen.
1,28
. ex his igitur uocalibus i et u transeunt in consonantium potestatem, cum aut ipsae inter se geminantur, ut Iuno uita, aut quando aliis uocalibus adplicantur, ut uates uelox uox Ianus iecor, ita tamen ut quae prior et praeposita fuerit uicem et uim consonantis obtineat. hae etiam mediae dicuntur, quia in quibusdam dictionibus expressum sonum non habent, ut uir optumus. extra quam formam u littera interdum nec uocalis nec consonans habetur, cum inter q litteram consonantem et aliam uocalem constituitur, ut quoniam quidem. huic item digammon adscribi solet, cum sibi ipsa praeponitur, ut seruus uulgus. i litteram geminari in una syllaba posse plurimi negant.
Latinae uocales omnes et produci et corripi possunt. atque his solis adspirari quidam existimant. consonantes uero sunt sedecim, b c d f g h k l m n p q r s t x, et adiecta z, quae Graeca est, fiunt decem et septem. nam et in ea consonantium sonum obseruare debemus. consonantes appellantur, quod interdum proiectae interdum subiectae uocalibus consonant. tertia differentia in litteris qualitates habet tres, quod aut semiuocales sunt aut mutae aut duplices. semiuocales sunt septem, f l m n r s x; sed adiecta z octo fiunt. ex his x duplex est, ante quam inuentam g et s uel c et s ueteres scriptitabant. et adiecta z fiunt duae. sed haec Graeca admissa Graecorum nominum causa. pro hac ueterum quidam i uocalem, non nulli duas s ponere solebant, unde iugum dictum est uelut zugon et Iuppiter uelut Zeus pater. item Messentius et
Diomedis ars pytissare et tablissare et cetera huius modi usum ueterem declarabant. liquidae quattuor, l m n r; ex quibus l et r subiectae mutis communes syllabas faciunt. et s littera suae cuiusdam potestatis est ideoque apud Graecos μοναδικόν appellatur, quae in metro plerumque uim consonantis amittit. item ex illis f littera superponitur liquidis, quem ad modum muta quaelibet, et communem syllabam facit. semiuocales dictae, quod dimidium eius potestatis habent. etenim per se enuntiantur, sed per se ‹nec› syllabam nec plenam uocem faciunt. mutae sunt quae sine auxilio uocalium non possunt enuntiari. mutae sunt quae nec proferri per se possunt nec syllabam facere. sunt autem numero nouem, b c d g h k p q t. ex his quibusdam superuacuae uidentur k et q, quod c littera harum locum possit implere; sed inuenimus in kalendis et in quibusdam similibus nominibus, quod k necessario scribitur * et quod q secundum consuetudinem tum scribitur, cum in una eademque syllaba u littera antecedat et habeat sibi adiunctam aliam uocalem, ut Quirinus. h quoque interdum consonans interdum adspirationis creditur nota. haec si c mutae subiuncta fuerit, χ notat Graecam; si p praeposita fuerit, φ significat. item si t praeposita fuerit aspirationi, pro θ ponitur Graeca; sicut p et s simul positae ψ Graecam adserunt litteram. ceterum h uocalibus numquam subponitur nisi in interiectione ah, quae obturbantis uel dolentis ostendit affectum. g noua est consonans, in cuius locum c solebat adponi, sicut hodieque cum Gaium notamus Caesarem, scribimus C. C.; ideoque etiam post b litteram, id est tertio loco, digesta est, ut apud Graecos γ posita reperitur in eo loco. mutae dictae, quod per se sine adminiculo uocalium non possunt enuntiari. ita fiunt omnes qualitates litterarum numero septem, quod aut Latinae sunt aut Graecae aut uocales aut consonantes aut semiuocales aut duplices aut mutae.
et hoc scire debemus quod f littera tum scribitur, cum Latina dictio scribitur, ut felix. nam si peregrina fuerit, p et h scribimus, ut Phoebus Phaethon.
quidam Latino sermoni sufficere decem et septem litteras crediderunt, si quidem ex uiginti et tribus una adspirationis nota est, h, una duplex, x, duae superuacuae, k et q, duae Graecae, y et z.
de interrogatione litterarum
a uocalis δίχρονος per se facit syllabas et breues et longas, itemque conexa cum aliis tam praeposita quam media finiensque, ut Ahala: nota etiam praenominis, cum Aulum sola significat. b consonans muta tam praeponitur uocalibus quam subiungitur: praeponitur et semiuocalibus, ut in bleso brachioque: propinqua p litterae, qua saepe mutatur, ut supponit opponit. c consonans muta tam praeponitur uocalibus quam subiungitur, ut capit accipit concidit occidit: C nota praenominis, cum sola Gaium notat; item numeri, cum centum significat. d consonans muta tam praeponitur uocalibus quam subiungitur, ut * ‹praeponitur› quoque litteris consonantibus numero septem his, c g l p r s t; quae succedunt in locum eius, ut accipe aggere alliga appete arripe asside attende: nota praenominis Decimum significat; item numeri, cum quingentos scribimus. e uocalis δίχρονος per se nominata itemque cum aliis iuncta et breues facit syllabas et longas. f consonans semiuocalis praepositiua, quae sola ex semiuocalibus praeponitur liquidis, quem ad modum muta quaelibet, et communem syllabam facit. pro hac in Graecis dumtaxat nominibus p et h utimur, ut Phaethon. tam incipit in syllaba praepositiua uocali quam semiuocali, uocali tam quam facit, semiuocali * item subiunctiua uocali, ut efficit officit. g consonans muta praepositiua, quae tam praeponitur uocalibus quam subiungitur, ut gere aggere: praeponitur et consonantibus, ut in agmine magno agno grege glire. h consonans muta proprie continens adspirationem subiunctiua r liquidae consonantis recepta uulgo in numerum mutarum omnibus uocalibus praeponitur, nulli subiungitur nisi consonantibus, ut in Thrasea Thracia et nominibus Graecis. i uocalis δίχρονος media, quae interdum geminatur et praeposita sibi aut alteri uocali transit in consonantium potestatem: nota numeri, cum unum significat. k littera notae tantum causa ponitur, cum calumniam aut clades aut Caesonem quaqua aut caput significat. k consonans muta superuacua, qua utimur, quando a correpta sequitur, ut kalendae kaput kalumniae. l consonans
Diomedis ars semiuocalis liquida, quae tam praeponitur uocalibus quam subiungitur: praeponitur, cum laudem legem lites locum et his similia scribimus; subiungitur, tam quam alma: item subiungitur consonantibus, cum Claudium clementem clientemque et Clodium Clusiumque nominamus: nota praenominis, cum sola posita Lucium significat; item numeri, cum pro quinquaginta ponitur. m consonans semiuocalis liquida tam praeponitur uocalibus quam subiungitur, tam quam monet amat; item consonanti liquidae ‹n› praeponitur, ut Mnestheus; subiungitur, cum agmina fragmenta dicimus: nota praenominis, cum sola scripta Marcum significat et adiecta ad extremam lineam uirgula Manium. n consonans semiuocalis liquida tam praeponitur quam subiungitur uocalibus, ut natus ante; item subiungitur mutis, ut Cnidius Potnias: nota praenominis sola Numerium significat, item praeposita c Gneium, quem antiqui Cnaeum dicunt. o uocalis δίχρονος tam producitur quam corripitur et singularis et cum aliis copulata. p consonans muta tam praeponitur uocalibus quam subiungitur, ut in his, ponit deponit: praeponitur et consonantibus, ut plaudit: nota praenominis, cum sola Publium significat, et cum r posita populum Romanum, et subiecta r litterae rem publicam, et praeposita c litterae patres conscriptos. q consonans muta ex c et u litteris conposita superuacua, qua utimur, quando u et altera uocalis in una syllaba iunguntur, ut Quirinus: nota praenominis Quintum significat, item honoris quaestorem indicans, nec minus populum, cum ea notamus Quirites. r consonans semiuocalis liquida praepositiua et eadem subiunctiua uocalibus, ut Roma ramus arma orbis; item consonantibus subiungitur, ut in Crasso crure prudente; h quoque consonanti uel adspirationis notae, ut Rhodius, sed in Graecis dumtaxat nominibus. s consonans semiuocalis suae cuiusdam potestatis praepositiua uocalibus et subiunctiua, ut satis asper; item praepositiua t consonanti tantum, ut status. t consonans muta praepositiua liquidarum et uocalium et eadem subiunctiua p c s consonantium, ut Ctesipho Stichus trabea Aetna: nota praenominis, cum sola Titum significat. t littera tam praeponitur uocalibus quam subiungitur, ut tulit attulit; praeponitur et consonantibus, ut trabe. u uocalis δίχρονος media, quae geminata digammon accipit et praeposita sibi aut alteri uocali transit in consonantium potestatem, ut uulgus ualens uiui uelox uox: nota numeri quinque significans. x littera conposita, quam ideo duplicem dicimus, quoniam constat ex c et s litteris in media tantum
parte locutionum uocalibus apud nos praeposita, ut in axe fraxino; aliquando finiens, ut uertex frutex; in peregrinis tantum nominibus prima ponitur, ut in Xantho Xenone: nota numeri, cum decem significat. item x consonans semiuocalis duplex quae constat aut ex c et s, ut pix picis, aut ex g et s, ut rex regis. sed sunt nomina in quibus neque c neque g possit proferri, ut nix niuis, senex senis. haec autem nomina priuilegio quodam contra rationem declinantur. y uocalis δίχρονος Graeca, quae propter Graecas dictiones admittitur, ut Hylas Hyacinthus. z consonans semiuocalis duplex Graeca, quae propter Graeca uel barbara nomina admittitur, ut Zenon Zacynthus Mezentius gaza. pro hac ueteres duabus s utebantur, ut Messentius et pitisso tablisso et cetera.
de grammatica
grammatica est specialiter scientia exercitata lectionis et expositionis eorum quae apud poetas et scriptores dicuntur, apud poetas, ut ordo seruetur, apud scriptores, ut ordo careat uitiis. grammaticae partes sunt duae, altera quae uocatur exegetice, altera horistice. exegetice est enarratiua, quae pertinet ad officia lectionis: horistice est finitiua, quae praecepta demonstrat, cuius species sunt hae, partes orationis uitia uirtutesque. tota autem grammatica consistit praecipue intellectu poetarum et scriptorum et historiarum prompta expositione et in recte loquendi scribendique ratione. grammaticae officia, ut adserit Varro, constant in partibus quattuor, lectione enarratione emendatione iudicio. lectio est artificialis interpretatio, uel uaria cuiusque scripti enuntiatio seruiens dignitati personarum exprimensque animi habitum cuiusque. enarratio est obscurorum sensuum quaestionumue explanatio, uel exquisitio per quam unius cuiusque rei qualitatem poeticis glossulis exsoluimus. emendatio est qua singula pro ut ipsa res postulat dirigimus aestimantes uniuersorum scriptorum diuersam sententiam, uel recorrectio errorum qui per scripturam dictionemue fiunt. iudicium est quo omnem orationem recte uel minus quam recte pronuntiatam specialiter iudicamus, uel aestimatio qua poema ceteraque scripta perpendimus. grammaticae initia ab elementis surgunt, elementa figurantur in litteras, litterae in syllabas coguntur, syllabis conprehenditur dictio, dictiones
coguntur in partes orationis, partibus orationis consummatur oratio, oratione uirtus ornatur, uirtus ad euitanda uitia exercetur.
de syllaba
syllaba est proprie congregatio aut conprehensio litterarum ‹uel unius uocalis› enuntiatio temporum capax. fit autem ex omnibus uocalibus, etiam ex singulis, syllaba tam breuis quam longa et ex copulatione uocalium consonantiumque. syllabae autem dicuntur Graece παρὰ τὸ συλλαμβάνειν τὰ
γράμματα; Latine conexiones uel conceptiones dici possunt, quod litteras concipiant atque conectant. syllabarum modi sunt tam duo, natura et positio, quam tres qualitates. aliae enim breues, aliae longae, aliae communes sunt. breues sunt quae correptam uocalem habent et non desinunt in duas consonantes uel in aliquid quod positum sit pro duabus consonantibus. longae aut natura sunt aut positione fiunt. natura, cum aut uocalis producitur, ut a o, aut duae uocales iunguntur, ut ae oe au eu ei ui. ex his diphthongis ei, cum apud ueteres frequentaretur, usu posteritatis explosa est. item ui Graeca potius quam Latina est in Graecis sumenda dictionibus. sed hae quae natura sunt longae modis quinque ordinantur: primo, quotiens uocalis sola est et producitur, ut est
Diomedis ars ah silice in nuda conixa reliquit Vergilius, ecl.
1,15: a!
silice Verg.
, et dicitur is modus, constat: secundo, cum diphthongus erit, de qua dicimus, constat diphthongo, ut au eu oe: tertio, quotiens super consonantem est, ut
en Priamus Vergilius, Aen.
1,461
et
en ego uicta situ Vergilius, Aen.
7,452
, de qua dicimus, incipit: quarto, quotiens subter consonantem est, ut est
ne pete conubiis Vergilius, Aen.
7,96
, et dicitur is modus sic, terminatur: quinto, quotiens inter duas uel plures consonantes posita sit, ut
sol qui terrarum Vergilius, Aen.
4,607
,
et dicitur is modus, habet in se. positione longa fit syllaba modis septem: primo, cum correpta uocalis in duas desinit consonantes, ut
est in secessu longo locus Vergilius, Aen.
1,159
: altero, cum excipitur a duabus consonantibus, ut
Acrisioneis Danae Vergilius, Aen.
7,410
: tertio, si desinat in consonantem et excipiatur a consonanti, ut arma: quarto, si desinat in duplicem litteram ut
nox erat Vergilius, Aen.
3,147: etiam: ; 04,522 ; 08,026 cf. Hor. Ep. 15,01;
: quinto, si sequens a duplici incipiat, ut axis: sexto, si desinat in unam consonantem et excipiatur a uocali loco consonantis posita, u uel i, ut
at Venus Vergilius, Aen.
1,411: etiam: 01, 691; 05,779 ; 08,608; 08,370. cf. etiam Tibull.
, Ov.
, etc.
at Iuno
: septimo, cum correpta uocalis desinat et interposita i excipiatur a uocali, ut
furias Aiacis Oilei Vergilius, Aen.
1,41
et
Troiaque nunc stares Vergilius, Aen.
2,56: Troiaque Verg. (de geminata i litt. uide Aen.
12,429) staret Verg.
et
nate dea, ‹nam te maioribus› Vergilius, Aen.
3,374
, quoniam inter duas uocales duarum syllabarum posita i geminatur. sic enim scribi per geminatam litteram metri ratione desiderat, si quidem potestatem tuetur duplicis consonantis. uocales correptae singula obtinent tempora, productae bina. dimidium temporis absque duplicibus singulae possident consonantes. syllabae, ut ait Varro, aliae sunt asperae, aliae leues, aliae procerae, aliae retorridae, aliae barbarae, aliae Graeculae, aliae durae, aliae molles. asperae sunt, ut trux crux trans; leues, ut lana luna; procerae sunt quae uocalem longam extremam habent aut paenultimam, ut facilitas; retorridae sunt quae mutam habent extremam, ut hic hoc; barbarae sunt, ut gaza; Graeculae, ut hymnos Zenon; durae, ut ignotus; molles, ut aedes.
de communi syllaba
communis syllaba est longa in breuem uel contra certis obseruationibus uersa. communium syllabarum modi sunt septem. primus est, cum correpta uocalis excipitur a duabus consonantibus quarum prior sit muta, sequens liquida. breuis enim ‹in› hoc est,
uastosque ab rupe Cyclopas Vergilius, Aen.
3,647: uastosque Verg.
et
Albanique patres Vergilius, Aen.
1,7
. syllaba enim quae sine hac obseruatione poterat esse positione longa breuis efficitur. f quoque littera, si praeposita fuerit liquidae, quamuis semiuocalis sit, mutae tamen obtinens locum, breuem facit quae positione longa fieri poterat, ut est
ore fremebant Vergilius, Aen.
1,559: etiam: 05,385 ; 11,132.
et
talia flammato Vergilius, Aen.
1,50
. secundus est, cum locum breuis longa occupat syllaba per productam uocalem uel diphthongon finita parte orationis nec ulla interposita consonante, ut est
te Corydon, o Alexi Vergilius, ecl.
2,65
, et
insulae Ionio in magno Vergilius, Aen.
3,211
; ut est Homericus ille,
οὔ τί μοι αἰτίη ἐσσί· θεοί νύ μοι αἴτιοί εἰσιν et
ἄνδρα μοι ἔννεπε, Μοῦσα. tertius, cum in fine partis orationis uersa uice loco longae ponitur uocalis correpta una interposita consonante, ut
emicat Euryalus et munere Vergilius, Aen.
5,337
, item
ostentans artemque pater arcumque sonantem Vergilius, Aen.
5,521
et
omnia uincit amor Vergilius, ecl.
10,69
; ut est apud Homerum
Νέστορα δ᾽ οὐκ ἔλαθεν ἰαχή. quartus, cum correptam uocalem duae consonantes secuntur quarum prior s littera est, quae syllabae ratione communis uelut sibilus posita uim consonantis amittit. interdum enim liquidarum legem mutat, si quidem illae subiunctae mutis utramque potestatem possident, haec uero plurimum sibi defendit. non solum enim subiungitur uerum etiam e contrario praeposita loco liquidae fungitur, ut est
ponite spes sibi quisque Vergilius, Aen.
11,309: sed Verg.
,
et apud Lucilium
infantibus paruis
Lucretius 1,186
; sicut Homericus uersus ille testatur,
δῶκεν ἔπειτα σκέπαρνον. quintus est, cum correptam uocalem suscipit z duplex, quae ‹cum› positione longam possit efficere, uim plerumque duplicis consonantis amittit, ut
nemorosa Zacynthos Vergilius, Aen.
3,270: Zacynthos Verg.
. sed hic modus non tam ratione communis admissus est quam nominis necessitate susceptus, ut est
ὑλήεσσα Ζάκυνθος et
οἳ δὲ Ζέλειαν ἔναιον. sextus est, cum pronomina hic uel hoc c littera terminata uocalis statim subsequitur, quoniam in his pronominibus c littera crassum et quasi geminatum continet sonum. est enim in hoc tam prima pedis syllaba longa quam tertia breuis,
hic uir, hic est tibi quem promitti saepius audis Vergilius, Aen.
6,791
. septimus est, cum correpta uocalis in unam desinit consonantem sequente h, quae plerisque adspirationis uidetur nota, ut
terga fatigamus hasta Vergilius, Aen.
9,610
, item
Aenean hominum quisquam Vergilius, Aen.
10,65
. sed modus superior quibusdam superfluus uisus est {praecipue et hic utimur}, cum sufficiat finitam esse partem orationis. ex his omnibus modis uno uti dumtaxat admittunt qui metrorum rationis sunt admodum perspicaces.
de accentibus
accentus est acutus uel grauis uel inflexa elatio orationis uocisue intentio uel inclinatio acuto aut inflexo sono regens uerba. nam ut nulla uox sine uocali est, ita sine accentu nulla est; et est accentus, ut quidam
Diomedis ars recte putauerunt, uelut anima uocis. accentus est dictus ab accinendo, quod sit quasi quidam cuiusque syllabae cantus. apud Graecos quoque ideo προσῳδία dicitur, quia προσᾴδεται ταῖς συλλαβαῖς. accentus quidam fastigia uocauerunt, quod ‹in› capitibus litterarum ponerentur; alii tenores uel sonos appellant; non nulli cacumina retinere maluerunt. sunt uero tres, acutus grauis et qui ex duobus constat circumflexus. ex his acutus in correptis semper, interdum productis syllabis uersatur, inflexus in his quae producuntur; grauis autem per se numquam consistere in ullo uerbo potest, sed in his in quibus inflexus est aut acutus ceteras syllabas obtinet. in Graecis itaque dictionibus cum acutus tria loca teneat, ultimum paenultimum antepaenultimum, ultra numquam (neque enim refert plurium syllabarum esse partem orationis), apud Latinos duo tantum loca tenet, paenultimum et antepaenultimum; circumflexus autem, quotlibet syllabarum sit dictio, non tenebit nisi paenultimum locum. omnis igitur pars orationis hanc rationem pronuntiationis detinet. omnis uox monosyllaba aliquid significans, si breuis est, acuetur, ut ab mel fel; et si positione longa fuerit, acutum similiter tenorem habebit, ut ars pars pix nix fax. sin autem longa natura fuerit, flectetur, ut lux spes flos sol mons mos fons lis. omnis uox disyllaba priorem syllabam aut acuit aut flectit. acuit, uel cum breuis est utraque, ut deus citus datur arat; uel cum positione longa est utraque, ut sollers; uel alterutra positione longa, dum ne natura longa sit, prior, ut pontus, posterior, ut cohors. si uero prior syllaba natura longa et sequens breuis fuerit, flectitur prior, ut luna Roma. in trisyllabis autem et tetrasyllabis et deinceps secunda ab ultima semper obseruanda est. haec si natura longa fuerit, inflectitur, ut Romanus Cethegus marinus Crispinus amicus Sabinus Quirinus lectica. si uero eadem paenultima positione longa fuerit, acuetur, ut Metellus Catullus Marcellus, ita tamen, si positione longa non ex muta et liquida fuerit. nam mutabit accentum, ut latebrae tenebrae. et si nouissima natura longa itemque paenultima ‹siue natura siue› positione longa fuerit, paenultima tantum acuetur, non inflectetur sic, natura, ut Fidenae Athenae Thebae Cymae, positione, ut tabellae fenestrae. sin autem media et nouissima breues fuerint, prima seruabit acutum tenorem, ut Sergius Mallius ascia fuscina Iulius Claudius. si omnes tres syllabae longae fuerint, media acuetur, ut Romani legati praetores praedones.
pronomina etiam quae duplici modo declinantur, id est aut corripiunt aut producunt mediam syllabam genetiuo casu, id ostendunt * ut ipsius illius. si uero mediae longae sunt, primae graues, secundae fiunt inflexae, ut ‹ipsius illius›. ergo primae acutae sunt, cum mediae breues; cum uero mediae longae, primae graues.
exponendum etiam placuit qui pedes acuto tenore aut circumflexo item ratione supra scripta congruunt. omnis pars orationis quae possit infra scriptos pedes conplere hanc accentus legem continet. in disyllabis partibus orationis prior syllaba semper acuitur aut inflectitur. acuitur, si pyrrichium conpleuerit, sicut puer bonus amor: item spondium indifferenter positum si habuerit, id est siue natura sit aut positione fuerit longa utraque syllaba, prior acuitur; natura, sicut Cymae Thebae heros; positione, ut sollers: iambum quoque, ut Cato Ceres. trochaeum uero legitimum si conpleuerit, id est si natura longam priorem syllabam habuerit, circumflectitur, ut meta bruma praetor; sin autem positione longa fuerit prior syllaba memorati pedis, acuitur, ut pulcher asper. in trisyllabis dactylus indifferenter positus et anapaestus, tribrachys quoque, tertiam ab ultima acui desiderat: dactylus natura qui est, sicut limina moenia sidera Claudius; positione qui fit, ut Sergius: similiter anapaestus, ut Cicero regio: item tribrachys, ut alius. palimbacchius et amphibrachys in paenultima circumflexum habebunt, ita tamen ut sit natura longa eadem paenultima; palimbacchius, ut Romanus legatus; item amphibrachys, ut Cethegus Sabinus monile. horum si positione longa fuerit eadem paenultima, mutabit tenorem et acutum habebit accentum; palimbacchius, ut Marcellus; amphibrachys, ut Metellus Catullus. bacchius et molossus indifferenter positi paenultimam semper acuunt, bacchius legitimus, sicut Athenae Fidenae, positione, ut tabellae fenestrae. huius autem pedis si paenultima positione longa ita fuerit ut excipiatur tam ex muta quam ex liquida, accentus transfertur ad tertiam ab ultima, ut tenebrae latebrae {quod}. quidam hoc genus syllabae paenultimae omnino breue putabant, quia non terminatur consonanti, quidam longum, quoniam, quamuis non terminetur consonanti, nihilo minus proxima syllaba a duabus incipiat consonantibus et quod natura litterarum b et r, quae mollis est, nunc longam nunc breuem syllabam efficiat; ideoque factum est ut uaria haec nomina consuetudo pronuntiaret et tenebras latebras acuto accentu prima syllaba efferret. molossus item semper
acuitur, ut Romani. in tetrasyllabis autem et deinceps eadem accentus ratio semper custoditur. monosyllaba fere quaecumque sunt uerba prototypa o litteram tam uersu quam etiam prosa similiter productam habent. sane Graeca uerba Graecis accentibus efferimus, si isdem litteris pronuntiauerimus. in Latinis neque acutus accentus in ultima syllaba potest poni nisi discretionis causa, ut in aduerbio pone, ideo ne uerbum putetur, et in quibusdam praepositionibus. nam praepositiones separatae monosyllabae, quantum in ipsis est, acui debent, sed iunctae casibus aut aliis partibus interdum uim suam perdunt secunturque illarum naturam et graui, non acuto sono pronuntiantur, ut produco deduco. item inueniuntur raro disyllabae quae acui desiderant, ut est circum inter. denique circumflexus ponitur in ea particula quae est apud Vergilium, ergo,
illius ergo
uenimus Vergilius, Aen.
6,670-671
Diomedis ars
. con quoque praepositio conplexa f uel s subiunctas litteras producta o pronuntiabitur: f, ut confido confero confestim confertus; eodem modo s, ut consulo conscendo consono consisto consul. et uersa uice eadem aliis litteris praeposita corripitur, ut contio conduco continuo conloco conuerto conuoco conprehendo congrego. item coniunctio complexiua siue copulatiua que et disiunctiua ue et relatiua ne adiunctae uerbis et ipsae amittunt fastigium et uerbi antecedentis longius positum cacumen adducunt ac iuxta se proxime conlocant sic, que, ut
liminaque laurusque dei Vergilius, Aen.
3,91
; item ue, ut
Hyrcanisue Arabisue parant Vergilius, Aen.
7,605
et
calathisue Mineruae
; ne, ut
hominesne feraene Vergilius, Aen.
1,308
. in conpositis dictionibus unus accentus est non minus quam in una parte orationis, ut malesanus interealoci. accentus in integris dictionibus obseruantur, in peregrinis autem uerbis et in barbaris nominibus, maxime in interiectionibus nulli certi sunt. in his enim maxime accentuum lex certa esse non potest, cum sit absurdum a turbato tenoris exigere rationem. accentuum legem uel distinguendi uel pronuntiandi ratio uel discernendae ambiguitatis necessitas saepe conturbat.
accentus acuti nota ita / per obliquum ascendens in dexteram partem. grauis nota ita \ a summo in obliquam dexteram partem descendens. circumflexi nota de acuto et graui figuratur, uel c deorsum spectans ˆ. longus linea a sinistra in dexteram partem aequaliter ducta ¯. breuis uirgula similiter iacens, sed panda et contractior, quasi c sursum spectans ˘. sed in illis sonos, in his tempora dinosci uidemus. horum autem officio sic utimur, ne productionis uel correptionis ratio confundatur. apud Latinos enim quinque litterae uocales tam producuntur quam corripiuntur. inueniuntur itaque quaedam nomina homonyma ‹et participiis› et uerbis similia, alia quoque aduerbiis. de quibus quid dici potest, nisi quod accentus sit arbiter discernes utriusque significatus differentiam?
sic, {homonyma} parens obsequens significatur, intellegitur et pater: prius participium est tractum a uerbo quod est pareo, posterius nomen. quotiens igitur participium significat, primam syllabam producimus, ut est Vergilianus ille,
iamque ibat dicto parens Vergilius, Aen.
1,695
; eandem uero in altera significatione corripimus, ut est
alma parens Vergilius, Aen.
2,591: etiam: 02,664.
. item uerbis similia sic, labor est nomen et uerbi prima positio: in nominis significatione primam syllabam corripimus, ut est
tot adire labores Vergilius, Aen.
1,10
; at in uerbi producimus, ut est
matrisque adlabitur aures Vergilius, Aen.
9,474
et
summas perlabitur undas Vergilius, Aen.
1,147: … summas leuibus perlabitur undas Verg.
. item aduerbiis sic, late est et aduerbium et uerbum modi imperatiui: in aduerbio tam prima syllaba producitur, ut est
hinc populum late regem Vergilius, Aen.
1,21
, quam in uerbi significatione corripitur, ut est
aut aliquis latet error equo Vergilius, Aen.
2,48
, item
nec latuere doli Vergilius, Aen.
1,130
et
ut superi uoluere, late Lucanus 1,419
. omnia autem huius modi facilius ex metrica structura conprehenduntur. his adiciunt hyphen, cuius forma est uirgula sursum sensim curuata
subiacens uersui et inflexa ad superiorem partem ˘. hac nota subter posita utriusque uerbi proximas litteras in una pronuntiatione colligimus, ita tamen tum cum ita res exegerit copulamus, ut est
Turnus ut anteuolans Vergilius, Aen.
9,47
et
antetulit gressum Vergilius, Aen.
6,677
et
quam simulac tali persensit p(este) t(eneri) c(ara) I(ouis) c(oniunx) Vergilius, Aen.
4,90-91
et apud Sallustium iam primum iuuentus simulac belli patiens erat
Sallustius, Catil.
7,4
: simulac hyphen legendum. est enim una pars orationis. huic contraria est diastole, dextera pars circuli ad imam litteram adposita. hac nota male cohaerentia discernuntur, ut est
ereptae uirginis ‹ira› Vergilius, Aen.
2,413
et
uiridique in litore conspicitur sus Vergilius, Aen.
8,83
. apostrophos item circuli pars dextera, sed ad summam litteram consonantem adposita cui uocalis subtracta est. et hac nota deesse ostendimus parti orationis ultimam uocalem, cuius consonans remanet, ut est
tanton’ me crimine dignum?
Vergilius, Aen.
10,668
. ceterum δασεῖαν et ψιλήν apud nos h uocali addita uel detracta demonstrat, id est scripta adspirationem, non scripta leuigationem significat. illud etiam magna cura uidendum est quod ueteres omnia uel uerba uel nomina quae o littera finiuntur, item aduerbia uel coniunctiones producta extrema syllaba proferebant, adeo ‹ut› Vergilius quoque idem seruauerit, in aliis autem refugerit incultae uetustatis horrorem et carmen contra morem ueterum leuigauerit. inuenitur autem apud Vergilium in uerbo posita breuis, ut
nunc scio quid sit amor
Vergilius, ecl.
8,43
et
hoc sat erit, scio me Danais e c(lassibus) u(num) Vergilius, Aen.
3,602
quod quia in uno uerbo uidetur, episynaliphe contrahunt qui seruandam
uetustatis consuetudinem putant. illam autem opinor fuisse rationem, quod ueteres secuti Graecos, apud quos ω littera ubique quidem natura longa est, plurimum tamen in extrema uerbi syllaba ponitur, etiam in communi sermone prosae orationis similiter proferebant. ita dum id usurpauit prosa, uersus obtinuit. paulatim autem usus inuertit, ut in sermone nostro scribo dico et item in talibus, ubi o non solum correpta ponitur, sed etiam ridiculus sit qui eam produxerit. mirum ergo non est, si consuetudinem sequitur uersus, nisi sicubi poeta maiorem sibi licentiam uindicauit.
de dictione
Diomedis ars dictio est uox articulata cum aliqua significatione ex qua instruitur oratio et in quam resoluitur: uel sic, dictio est ex syllabis finita cum significatione certa locutio, ut est dico facio. quaedam dictiones sunt simplices, ut facio, quaedam conpositae, ut conficio. ex conpositis dictionibus quaedam fiunt ex duobus inperfectis, ut est sinciput, cum intellegatur sematum caput; quaedam ex ‹in›perfecto et integro, ut est cismare, quo significatur citra mare; quaedam ex integro et inperfecto, ut est cornucen, ut intellegatur cornu canens; quaedam ex duobus integris, ut sacrauia.
de pronuntiatione
pronuntiatio est scriptorum secundum personas accommodata distinctione similitudo, cum aut senis temperamentum aut iuuenis proteruitas aut feminae infirmitas aut qualitas cuiusque personae ostendenda est et mores cuiusque habitudinis exprimendi.
de discretione
discretio est confusarum significationum perplana significatio, quae ostenditur modis quinque, continuatione separatione distinctione subdistinctione uel mora.
de continuatione
continuatio est rerum contexta dictio, ut
Scythiam septemque triones Ouidius, met.
1,64
.
de separatione
separatio est secretio rerum natura iunctarum quae in ambiguitatem cadunt, ut
cum Turni iniuria matrem
admonuit ratibus sacras depellere taedas Vergilius, Aen.
9,108-109: sacris Verg.
. hic enim mater cum Turno iuncta est, quae ambiguitatis uitandae causa separari debet, ut sit agnitio quae mater; et sacras taedas expresse legendum, ut abominandas ostendas, ut
auri sacra fames Vergilius, Aen.
3,57
. taedae enim nusquam abominandae sunt quam illic ubi incendia facturae, quoniam sunt ipsae naturaliter sacris adcommodatae.
de posituris
lectioni posituras accedere uel distinctiones oportet, quas Graeci
θέσεις uocant, quae inter legendum dant copiam spiritus reficiendi, ne continuatione deficiat. hae tres sunt, distinctio, subdistinctio, media distinctio siue mora uel, ut quibusdam uidetur, submedia. quarum diuersitas tribus punctis diuerso loco positis indicatur. distinctio quid est?
apposito puncto nota finiti sensus uel pendentis mora. quot locis ponitur?
tribus. quibus?
summo, cum sensum terminat, et uocatur finalis a nobis, a Graecis
τελεία; medio, cum respirandi spatium legenti dat, et dicitur media, Graece
μέση; imo, cum lectionis interruptum tenorem aliud adhuc inlatura suspendit, et uocatur a Graecis ὑποστιγμή, a nostris subdistinctio. distinctio est silentii nota cum sensu terminato, ubi est liberum cessare prolixius, ita ut neuter sui indigeat, ut est
numina nulla premunt, mortali urguemur ab hoste
mortales Vergilius, Aen.
10,375
. et est huius nota punctum supra uersum ad caput litterae positum. distinguere autem oportet ante similitudines, quas Graeci παραβολάς uocant, et ante redditas ἀνταποδόσεις, et si quando a persona ad personam transitus fuerit factus, et ante aut coniunctionem, si quidem non ex abundanti ponitur, et ante casum uocatiuum, et ante sed, et ante quoniam, et ante tunc cessante reddita, sed superioribus praepositis, et post interrogatiuam, ut
quis deus, o Musae, qui nobis extudit artem?
unde noua ingressus hominum experientia cepit?
Vergilius, georg.
4,315-316: o gramm.
: hanc Verg.qui gramm.
: quis Verg.
. hic enim oportet distinguere et sic inferre,
pastor Aristaeus fugiens Peneia Tempe
et cetera: et ante interrogatiuam, ut
Musa, mihi causas memora
Vergilius, Aen.
1,8
.
de subdistinctione
subdistinctio est silentii nota legitimi, qua pronuntiationis terminus sensu manente ita suspenditur ut statim id quod sequitur succedere debeat. huius autem ‹nota› est punctum sub uersu positum, ut
me duce Dardanius Spartam expugnauit adulter?
aut ego tela dedi fouiue cupidine bella?
Vergilius, Aen.
10,92-93: Cupidine Verg.
. non enim similiter ut in distinctione silentium interpositum tacere permisit, ut est illud,
et si fata deum, si mens non laeua fuisset
Vergilius, Aen.
2,54
.
de media siue mora
mora est leuis in continuatione sensuum interposita discretio legitimae distinctionis subdistinctionisque medium obtinens locum, ita ut nec perfecta in totum nec omissa uideatur sed significatione inmorandi alterius desideret principium sensus, et hoc solum modo seruat officium ut legenti spiritum breuissima respiratione refoueat et nutriat. sic enim pronuntiando reticere quis debet, quia spiritus ipse quadam defectione uincatur, deinde resumatur, ut est
ut belli signum Laurenti Turnus ab arce
extulit, et rauco strepuerunt cornua cantu,
utque acris concussit equos, utque inpulit arma,
extemplo turbati animi Vergilius, Aen.
8,1-4
. multae enim causae sunt mediae huius lectionis, primum ne confundantur quae dicola et tricola ponuntur et talia; deinde ut actus uerborum emineat et luceat, qui ex aliquo moueatur affectu uel indignatione uel miseratione conlata; uel certe cum quadam artatione sermonis quae ἐμφατικῶς a poetis congeruntur. siquis itaque sine media spiritus suspensione pronuntiauerit, ut est
aut hoc inclusi in ligno occultantur Achiui,
aut haec i(n) ‹n(ostros)› f(abricata est) m(achina) m(uros) i(nspectura) d(omos) u(enturaque) d(esuper) u(rbi),
aut aliquis l(atet) e(rror): e(quo) Vergilius, Aen.
2,45-48: in ligno gramm.
: ligno Verg. equo Verg.
,
confundetur ratio conpositionis in generali nomine ligni atque machinae equi. item
lectumque iugalem,
quo perii, super inponas Vergilius, Aen.
4,496-497: imponas Verg.
, minus apertum. subdistinguendum enim est pro uoluntate dicentis. hoc enim uoluit intellegi Dido, non esse lectum iugalem quo perierit. inmorandum est ergo et respirandum ‹post› iugalem et sic inferendum cum
ὑποκρίσεως affectu quo perii. in lectione plena sententia periodos dicitur, cuius partes sunt commata et cola.
de modulatione
modulatio est continuati sermonis in iocundiorem dicendi rationem artificialis flexus in delectabilem auditus formam conuersus asperitatis atque inperitiae uitandae gratia.
de Latinitate
Diomedis ars
Latinitas est incorrupte loquendi obseruatio secundum Romanam linguam. constat autem, ut adserit Varro, his quattuor, natura analogia consuetudine auctoritate. natura uerborum nominumque inmutabilis ‹est› nec quicquam aut minus aut plus tradidit nobis quam quod accepit. nam siquis dicat scrimbo ‹pro eo› quod est scribo, non analogiae uirtute sed naturae ipsius constitutione conuincitur. analogia sermonis a natura proditi ordinatio est secundum technicos neque aliter barbaram linguam ab erudita quam argentum a plumbo dissociat. consuetudo non ratione analogiae sed uiribus par est, ideo solum recepta, quod multorum consensione conualuit, ita tamen ut illi artis ratio non accedat sed indulgeat. nam ea e medio loquendi usu placita adsumere consueuit. auctoritas in regula loquendi nouissima est. namque ubi omnia defecerint, sic ad illam quem ad modum ad ancoram decurritur. non enim quicquam aut rationis aut naturae aut consuetudinis habet, cum tantum opinione secundum ueterum lectionem recepta sit nec ipsorum tamen, si interrogentur cur id secuti sunt, scientium.
de generibus locutionum
genera locutionum sunt quinque, rationale artificiale historicum glossematicum commune.
de qualitate locutionum
quinque sunt linguae Graecorum, Ias Doris Atthis Aeolis coene. iuxta has igitur quinque linguas et Latina uerba conprehensa colliguntur hoc modo.
Ias relictis propriis utitur ‹similibus qua›si propriis nominibus ac uersatur in omnibus tropis.
Doris in singulis partibus orationis nunc adiectioni nunc breuitati studens barbarismos facit {qui barbarismi metaplasmi appellantur}, quos cum sibi uindicauerint docti, metaplasmos appellant, ut
Teucrum mirantur inertia corda Vergilius, Aen.
9,55
pro Teucrorum, et
aggere moerorum Vergilius, Aen.
10,144
et
aulai medio Vergilius, Aen.
3,354: aulai medio Verg.
. Atthis, quae breuitati studet, admittit soloecismos, quos cum docti fecerint, non soloecismi sed schemata logu appellantur, ut est
nuda genu Vergilius, Aen.
1,320: fluentis Verg.
et
urbem quam statuo uestra est Vergilius, Aen.
1,573: nauis Geymonat (γ: naues MR)
. ibi enim nudum genu habens debuit dicere et urbs quam statuo uestra est. sed seruiens schemati quod appellatur Hellenismos tres partes orationis redegit in duas usus per Atticismon.
Aeolis ultra modum copiosa est et amat per circuitum uerba protendere et periphrasi res explicare ac per hoc
πλεονάζει; cuius uitium schema dianoeas appellatur. coene communis est, in qua omnes idem sentimus.
de metaplasmis
metaplasmus est transformatio quaedam recti solutique sermonis in alteram speciem metri aut decoris causa figurata. huius species sunt hae, prosthesis epenthesis prosparalepsis paragoge aphaeresis syncope apocope ectasis systole diaeresis synaliphe episynaliphe ecthlipsis antithesis metathesis. de prosthesi. prosthesis est quidam generalis metaplasmus, qui fit per adiectionem. sed specialiter sic diuiditur, prosthesis est adpositio quaedam ad principium dictionis, litterae, ut
Turnum gnatoque patrique Vergilius, Aen.
11,178
pro nato; syllabae, ut
concitum tetuli gradum Ennius [Vahlen²] frg. inc. 45: sine poetae nomine uersus, sed cf. Nonius ,10-
pro tuli. de epenthesi. epenthesis est adpositio, cum inter primam et ultimam syllabam aut littera adicitur aut syllaba: littera, ut
hac casti maneant i(n) r(elligione) n(epotes) Vergilius, Aen.
3,409: religione Verg.
pro religione; syllaba, ut
Mauortis in antro Vergilius, Aen.
8,630
pro Martis. hunc metaplasmum quidam pleonasmon appellant. de prosparalepsi. prosparalepsis est cum aliquid ad nouissimam partem dictionis accedit, ut
admittier orant Vergilius, Aen.
9,231
pro admitti, et
magicas inuitam accingier artes Vergilius, Aen.
4,493: artis Geymonat (-es Π₅)
pro accingi. de paragoge. paragoge est cum ad ultimam simplicis dictionis clausulam aut littera adiungitur aut syllaba: littera, ut apud Plautum,
quo ted hoc ‹noc›tis Plautus, Curc.
1
pro te; syllaba, ut potestur pro potest. de aphaeresi. aphaeresis est aeque generalis metaplasmus, qui fit per detractionem; sed specialiter obseruatur. item de aphaeresi. aphaeresis est ablatio de principio dictionis contraria prosthesi, cum aut littera amputatur aut syllaba aufertur: ‹littera›, ut
ruit omnia late Vergilius,
Aen.
12,454: ruet Verg.
pro eruit; syllaba, ut
temnere diuos Vergilius Vahlen² 576: = 587 Skutsch
pro domum.
de ectasi. ectasis est extensio, quae fit cum correpta syllaba contra rationem per licentiam producitur, ut
exercet Diana choros Vergilius, Aen.
1,499: choros Verg.
. hic enim Dianae syllaba prima producta est, cum corripi debeat. de systole. systole est correptio contraria ectasi. fit autem cum longa syllaba contra rationem corripitur aliqua necessitate cogente, ut
urbemque Fidenam Vergilius, Aen.
6,773
. hic enim Fidenarum primam syllabam corripuit, cum producere debuisset. item
aquosus Orion Vergilius, Aen.
4,52
. de diaeresi. diaeresis est discisio syllabae unius in duas diuisae, ut
diues pictai uestis et auri Vergilius, Aen.
9,26: ecum Verg.
pro pictae, et
aulai medio Vergilius, Aen.
3,354: aulai medio Verg.
. de synaliphe. synaliphe est conlisio, quae fit cum duarum inter se concurrentium uocalium altera {earum} eliditur, ut
adque ea diuersa penitus d(um) p(arte) g(eruntur) Vergilius, Aen.
9,1: atque Verg.
hic enim unum e praecedens excludi necesse est. haec a quibusdam syncrisis nominatur. de episynaliphe. episynaliphe est conglutinatio seu contractio duarum syllabarum in unam syllabam facta contraria synaliphe, ut
fixerit aeripedem ceruam licet Vergilius, Aen.
6,802
, cum aeripedem quinque syllabas dicere debeamus. ita fit una syllaba ex duabus. de ecthlipsi. ecthlipsis est conlisio quaedam difficilis ac dura consonantium cum uocalibus aspere concurrentium, ut est
multum ille et terris iactatus et alto Vergilius, Aen.
1,3
. de antithesi. antithesis est litterae conmutatio, ut
inpete nunc uasto ceu concitus imbribus amnis Ouidius, met.
3,79
; impete dictum est pro impetu: et olli pro illi. de metathesi. metathesis dicitur translatio. est autem litterarum ordo mutatus, ut
nam tibi, Timbre, caput E(uandrius) a(bstulit) e(nsis) Vergilius, Aen.
10,394
Timber enim ratione dicendum est.
de protheseon parallage. protheseon parallage est cum alia quam quae debet praepositio ponitur, ut
cui tantum de te licuit?
Vergilius, Aen.
6,502
pro in te.
de schematibus
schemata, quae Latine figurae uocantur, sicut nomine ipso patet, conformationes sunt quaedam sententiae remotae a communi * hae, ut Quintilianus existimat, adeo tropis ipsa rei natura coniunctae sunt ut a quibusdam troporum nomen acceperint, siue quod forment orationem siue quod uertant; unde et motus dicuntur. figura igitur est arte aliqua nouata ‹forma› dicendi. huius partes duas facit, dianoeas, quod est cogitationis et sensus, ‹et› logu, quod est elocutionis atque uerborum. sed cum ad oratorias uirtutes pertineat schema dianoeas, nos de eo loquimur quod schema lexeos dicitur, cuius finitio est talis, schema lexeos est ordo uerborum aliter quam debet figuratus metri aut decoris aut emphaseos gratia. huius species sunt multae, sed necessariae traduntur, per quas similes colligentur, prolepsis zeugma hypozeuxis syllepsis asyndeton anadiplosis anaphora, alia anaphora, epanalepsis epizeuxis paronomasia, schesis onomaton, paromoeon homoeoteleuton homoeoptoton polyptoton hirmos polysyndeton dialyton climax. de prolepsi. prolepsis est pronuntiatio rerum ordine secutarum, id est cum ante numerus uerbo redditur quam personae definiantur, ut est
continuo reges, ingenti mole Latinus
quadriiugo uehitur curru Vergilius, Aen.
12,161-162: interea Verg.
,
bigis it Turnus in albis
,
tum pater Aeneas, Romanae stirpis origo
,
et iuxta Ascanius, magna spes altera Romae,
procedunt castris
. et aliter de prolepsi disputatur, cum id quod posterius accidit ante tempus ascribitur, ut
Lauiniaque uenit
litora Vergilius, Aen.
1,2-3
.
Lauinium enim nondum erat, cum ad Italiam uenit Aeneas. et apud Sallustium montem sacrum atque Auentinum insedit
hist.
Sallustius Maurenbrecher (1893) frg.
1,11: Extrait d'un fragment qui apparaît de manière beaucoup plus développée dans l'édition de Maurenbrecher.
; qui mons ab hoc, quia illum plebs insederat, postea sacer dictus est. de zeugmate. zeugma est unius uerbi conclusio diuersis clausulis coniuncta, id est cum duo aut conplura ad unam partem orationis iungenda referuntur. huius autem conclusionis diuersitas tribus locis posita indicatur. fit enim aut cum praeponitur unum uerbum ad quod sequentes sensus conferantur, ut est uicit pudorem libido, timorem audacia, rationem amentia
Cicero, Cluent.
15
; aut cum in medio sensuum loco positum reperitur, ut est
Troiugena interpres diuum, qui numina Phoebi,
qui tripodas, Clari laurus, qui sidera sentis
et uolucrum linguas et praepetis omina pinnae Vergilius, Aen.
3,359-361: Clarii et Verg. (pennae) cf. Serv., in Aen.
, 1, 120,4 et De Nonno, sqq.
: sentis enim uerbum tam primis quam ultimis iungitur et ob id mesozeugma nominatur: aut certe cum uno uerbo sensus conplures cluduntur, ut est Tullianum nihilne te nocturnum praesidium Palatii, nihil urbis uigiliae, nihil timor populi, nihil concursus bonorum omnium, nihil hic munitissimus senatus habendi locus, nihil horum ora uultusque mouerunt?
Cicero, Catil.
1,1: mouerunt} mouent a
conclusit enim uno uerbo mouerunt; unde hypozeugma dicitur. de hypozeuxi. hypozeuxis est cum singulae res aut personis subiciuntur aut uerbis, ut
regem adit et regi memorat nomenque decusque,
quidue petat quidue ipse ferat, Mezentius arma
quae sibi conciliet, uiolentaque pectora Turni
edocet, humanis quae sit fiducia rebus
admonet, inmiscetque preces. haut fit mora, Tarchon
iungit opes foedusque ferit Vergilius, Aen.
10,149-154: quidue petat quidue ipse ferat Verg. immiscetque Verg. haut Verg.
. hypozeuxis est, ut Scaurus ait, figura superiori contraria, ubi diuersa uerba singulis iunguntur. de syllepsi. syllepsis est conceptio, cum singularis dictio plurali uerbo uel posteriori tantum uel ultimo redditur, ut est
hic illius arma,
hic currus fuit Vergilius, Aen.
1,16-17
; item
sunt nobis mitia poma,
castaneae molles et pressi copia lactis Vergilius, ecl.
1,80-81
. syllepsis est dissimilium ‹rerum› et clausularum per unum uerbum conglutinata conceptio. de asyndeto. asyndeton est cum plurima nomina sine coniunctione ponuntur. de anadiplosi. anadiplosis est cum ultima prioris uersus dictio initio sequentis iteratur, ut
sequitur pulcherrimus Astyr,
Astyr equo fidens Vergilius, Aen.
10,180-181: Astyr Verg. equo fidens Verg.
. anadiplosis est congeminatio dictionis ex ultimo loco praecedentis et principio ‹sequentis›. de anaphora. anaphora est relatio eiusdem uerbi aut similis per principia uersuum plurimorum, ut
nate, meae uires m(ea) m(agna) p(otentia) s(olus),
n(ate), p(atris) s(ummi) q(ui) t(ela) T(yphoia) t(emnis), a(d) ‹t(e)› c(onfugio) e(t) ‹s(upplex)› t(ua) n(umina) p(osco) Vergilius, Aen.
1,664-666
item
spes tu nunc una senectae,
tu requies miserae, decus imperiumque Latini
te penes, in te omnis domus inclinata recumbit Vergilius, Aen.
12,57-59
. est et secunda anaphora, per quam elocutio non conuenienter respondens ‹ad› aliud refertur occulte, ut est apud Sallustium sed antea item coniurauere pauci, in quis Catilina fuit. de qua quam breuissime potero dicam
Sallustius, Catil.
18,1
. hic de qua intellegitur coniuratione. de epanalepsi. epanalepsis est cum maiore significatu facta repetitio, ut est in Horatio
eheu fugaces, Postume ‹Postume› /, labuntur anni
Horatius, carm.
2,14,1-2
. et aliter epanalepsis fit, cum eadem dictio et principium uersus et clausulam tenet, ut
{
te nemus Angitiae, uitrea te Fucinus unda,
te liquidi fleuere lacus Vergilius, Aen.
7,759-760: 760: vers. semiplenus
. item}
pater, inquam, me lumine orbauit pater trag.
Incertus auctor Ribbeck³ 214
, et
Diomedis ars ante etiam sceptrum Dictaei regis et ante Vergilius, georg.
2,536
, et haec nauis onusta praeda Siciliensi, cum et ipsa esset ex praeda
Cicero, Verr.
2.5,44: cum ipsa quoque (Cic.)
. de epizeuxi. epizeuxis est eiusdem dictionis in eodem uersu sine aliqua dilatione geminatio cum impetu pronuntiationis, ut
me, me, adsum qui feci, in me conuertite ferrum,
o Rutuli, mea fraus omnis Vergilius, Aen.
9,427-428
. de paronomasia. paronomasia est ueluti quaedam denominatio, cum praecedenti nomini aut uerbum aut nomen adnectitur ex eodem figuratu, ut fugam fugit, facinora fecit, gratas gratias, Creta decreta est, pugna pugnata est. et aliter paronomasia fit, cum dictio iteratur, mutata tamen aut littera aut syllaba, quotiens nomine simili utimur in significatione diuersa, ut est apud Terentium
nam inceptio est amentium, haut amantium Terentius, andr.
218
, et apud Ciceronem qui fuit lucus religiosissimus, is erit locus desertissimus
inc. orat. Cicero Schoell frg. 1
et custodia sacrorum non honoris sed oneris existimabitur ; item si non praetorem te sed praedonem creauimus . de schesi onomaton. schesis onomaton est cum singulis nominibus epitheta coniuncta sunt, ut
Marsa manus, Peligna cohors, Vestina uirum uis ann.
Ennius Vahlen² 276: = 229 Skutsch
. et aliter schesis onomaton fit, cum in conexu uel in textu sententiarum plures antonomasiae ponuntur, ut
armipotens praeses belli Tritonia uirgo
Vergilius, Aen.
11,483: praeses Verg.
. de parhomoeo. parhomoeon est cum uerba uel nomina paululum inflexa et tamen prope similia superioribus inferuntur, ut
multa uiri uirtus animo multusque recursat
gentis honos Vergilius, Aen.
4,3-4
. et aliter parhomoeon fit, cum uerba similiter incipiunt, ut
machina multa minax minatur maxima muris ann.
Ennius Vahlen² 621: = 620 Skutsch
. de homoeoteleuto. homoeoteleuton est oratio similibus clausulis terminata, id est pari uerborum exitu finita, ut apud Ennium
eos reduci ‹quam relinqui›, deuehi quam deseri
malui scaen.
Ennius Vahlen² 390-391: = 392-393 Jocelyn (frg. inc. CCXVIII)
; et Sallustius in nuda in tecta corpora ; Vergilius
bella horrida bella Vergilius, Aen.
6,86
. homoeoteleuton est cum simili modo dictiones multae finiuntur. de homoeoptoto. homoeoptoton est oratio excurrens in eosdem casus similiter, id est cum uno similique casu totius sensus elocutionis impletur, ut apud Sallustium maximis ducibus, fortibus strenuisque ministris
hist.
Sallustius Maurenbrecher 1,frg. 9
. et aliter homoeoptoton fit, cum oratio excurrit in eosdem casus et similes fines, ut Ennius
merentes flentes lacrimantes ac miserantes ann.
Ennius Vahlen² 103: = 498 Skutsch
. item homoeoptoton est cum in similes casus exeunt uerba diuersa. de polyptoto. polyptoton est oratio casuum uarietate distincta, ut est in Terentio
in te spes, Hegio, nobis sita est,
te solum habemus, tu es patronus, tu pater:
ille tibi moriens nos commendauit senex:
si deseris tu, nos perimus Terentius, ad.
455-458: spes omnis, Hegio … / … / … / … tu periimus Lindsay
. item
litora litoribus contraria, fluctibus undas Vergilius, Aen.
4,628
. de hirmo. hirmos est cum uniformis continuatur series orationis unius casus tenorem ad clausulam usque custodiens, ut
principio caelum ac terras c(amposque) l(iquentis)
l(ucentem)q(ue) g(lobum) l(unae) T(itaniaque) a(stra) s(piritus) i(ntus) a(lit) Vergilius, Aen.
6,724-726: liquentis Verg.
. de polysyndeto. polysyndeton est oratio pluribus nexa coniunctionibus, ut
Alcandrumque ‹Haliumque› Noemonaque Prytaninque Vergilius, Aen.
9,767
, item
tectumque Laremque
‹armaque› Amyclaeumque c(anem) C(ressamque) ph(aretram) Vergilius, georg.
3,344-345
. de dialyto siue asyndeto. dialyton est oratio quae sine coniunctionibus solute ac simpliciter effertur nulla coniunctione interposita superiori contraria. ut
alii naualibus ite,
ferte citi ferrum, date tela, inpellite remos Vergilius, Aen.
4,593-594: flammas Verg.
: ferrum ex Verg.
Aen. 9,37
; item: uenimus, uidimus, placuit, et apud Tullium pertulit cogitauit . hoc etiam brachylogia nominatur. de gradatione. climax est quam nostri gradationem uocant, adiectio repetens quae dicta sunt. priusquam enim ad aliud descendat, in prioribus resistit, hoc est quotiens ab eo quo sensus superior terminatur inferior incipitur ac deinceps quasi per gradus idem dicendi ordo seruatur, ut est industria parit uirtutem, uirtus gloriam, gloria inimicitias, inimicitiae pericula. simile est exemplum ex Graeco notissimo translatum, non enim dixi ‹quidem›, sed ‹non scripsi›, nec scripsi quidem, ‹sed non obii legationem, nec obii quidem› legationem, sed non persuasi Thebanis . sunt tamen tradita et Latina, Africano uirtutem industria, uirtus gloriam, gloria aemulos conparauit ; item et Caluus non ergo magis pecuniarum repetundarum quam maiestatis, neque maiestatis magis quam Plautiae legis, neque Plautiae legis magis quam ambitus, neque ambitus magis quam omnium legum
or.
Caluus Morel frg. 25: (in P. Vatinium orationes tres)
. inuenitur quoque apud poetas, ut apud Homerum in sceptro, quod a Ioue ‹ad› Agamemnonem usque deducit; apud nostrum etiam tragicum sic,
Ioue propagatus est, ut perhibent, Tantalus,
ex Tantalo ortus Pelops, ex Pelope ‹autem› satus
Atreus, qui nostrum porro propagat genus trag.
Incertus auctor Ribbeck³ 101-103: Ioue patre prognatus (Ribb.)
.
haec autem gradatio apertiorem habet artem et magis adfectatam, ideoque rarior esse debet. item apud Vergilium
torua leaena lupum s(equitur), l(upus) i(pse) c(apellam), f(lorentem) c(ytisum) s(equitur) l(asciua) c(apella)
te Corydon, ‹o› Alexi Vergilius, ecl.
2,63-65
.
de uitiis orationis
Diomedis ars uitia orationis generalia sunt tria, obscurum inornatum barbarum. obscuritatis species sunt octo, acyrologia pleonasmos perissologia macrologia amphibolia tautologia ellipsis aenigma. inornatae orationis species sunt quinque, tapinosis aeschrologia cacenphaton cacozelia cacosyntheton. barbarae orationis partes sunt duae, soloecismus et barbarismus, quorum species ‹sunt› plurimae. de acyrologia. acyrologia est dictio minus conuenienter elata, uel non propriis dictionibus obscurata sententia, ut est
accede ad ignem hunc, iam calescas plus satis Terentius, eun.
85: calesces Lindsay
; ubi nullus significatur ignis uerum meretrix: et apud Vergilium
hunc ego si potui tantum sperare ‹dolorem› Vergilius, Aen.
4,419
. ‹sperare› pro timere posuit. de pleonasmo. pleonasmos est sententia uerbo plus quam necesse est abundans, ut
sic ore locuta est Vergilius, Aen.
1,614
, cum utique sufficeret sic locuta est. de perissologia. perissologia est multorum uerborum adiectio superuacua sine ulla ui rerum, ut:
ibant qua poterant, qua non poterant non ibant Incertus auctor [Morel] frg.
4: (uersus fortasse Luciliani)
. hic enim excepto ibant omnia superuacua sunt. de macrologia. macrologia est oratio sine cultu nimium ‹longa›.
Scaurus ita definit, longa descriptione producta sententia, ut est
postera uix summo spargebat lumine terras
orta dies, cum primum alto se gurgite tollunt
solis equi lucemque elatis naribus efflant Vergilius, Aen.
12,113-115: summos Verg. terras : montis Verg.
, cum sit satis dixisse sole orto. uersibus tamen minus nocet quam solutae orationi. et apud Liuium legati non inpetrata pace ‹retro›, unde uenerant, domum reuerterunt
Liuius [Jal] frg.
74: (incert. sedis ; ad Sallustium refert falso Ps. Serg., quia Liuii haec sunt)
. hic enim non tantum pondus ‹non› adiecit sententiae longitudo, sed magis decorem abstulit.
de amphibolia. amphibolia est uitio conpositionis in ambiguo posita sententia, ut
aio te, Aeacida, Romanos uincere posse ann.
Ennius Vahlen² 179: = 167 Skutsch
; item certum est Antonium praecedere eloquentia Crassum. hi enim duo sensus uitio ambiguitatis carent proprietate, cum sit incertum ab Aeacida Romanos uinci posse an a Romanis Aeacidam; similiter ab Antonio uinci Crassum eloquentia an ‹a› Crasso Antonium. fit et per homonymian, ut, cum dicimus taurum, nescias utrum de armento an obscenam corporis partem an montem qui est in Cilicia an qui est in sideribus taurum dicamus. fit item et per communia uerba, ut uadatur in foro Cato, criminatur Cicero. dubium est enim utrum alium uadetur uel criminetur an ipse ab alio idem patiatur, quia uador et criminor sunt uerba communia. item fit et per distinctionem, ut uidi statuam auream hastam tenentem. fit praeterea plurimis modis, quos percurrere omnes, ne nimis longum sit, non oportet. de tautologia. tautologia est eiusdem dictionis in eadem sententia superuacua repetitio, ut est fletus lacrimarum fluorem fundit, et egomet ipse, cum sufficeret ego. de ellipsi. ellipsis est necessaria dictione fraudata sententia, defectus quidam necessariae dictionis quam desiderat praecisa sententia, ut est
terris iactatus et alto Vergilius, Aen.
1,3
, cum desit in praepositio; item
Italiam fato profugus Vergilius, Aen.
1,2: Lauiniaque Verg.
, id est ad Italiam. de aenigmate. aenigma est per incredibilia confusa sententia, ut auia filiorum est quae mater mariti, cum Iocasta significetur. de tapinosi. tapinosis est contra dignitatem magnae rei humilis expositio, ut est marcido dies sole pallet, cum marceant terrena, non inmortalia; et apud Flaccum
Pelidae stomachum Horatius,
carm.
1,6,6
pro ira; Vergilius
multa malus simulans Vergilius ,
Aen.
6,620
pro contemnere, et
linquere castra Vergilius , Aen.
10,68
pro relinquere. de syncope. syncope est ablatio de media dictione contraria epenthesi, ut
extinxti me teque, soror Vergilius, Aen.
4,682: exstinxti te meque Verg.
, pro extinxisti. de apocope. apocope est ablatio de fine dictionis prosparalepsi uel paragoge contraria, cum aut littera detrahitur aut syllaba: littera, ut
aspice nunc mage nostrum sit penetrabile telum Vergilius,
Aen.
10,481: num Verg.
pro magis; syllaba, ut
endo suam do ann.
Ennius , Aen.
1,352
pro scelestus. de aeschrologia. aeschrologia est uitio conpositionis inuerecunda oratio, conpositio uerborum obscenae significationis aut unius uerbi obscena significatio et pronuntiatio. conpositione fit, ut cum Numerio fui; sed emendatur hoc uitium interposita aliqua particula, ut cum quodam Numerio fui et
numerum cum nauibus aequet Vergilius, Aen.
1,193: aequet Virg.
.
item unius uerbi obscena pronuntiatione sic fit, ut est apud Sallustium ductabat et arrexit animos militum
Sallustius, Catil.
39,3
. de cacenphato. cacenphaton est uitio conpositionis inuerecunda suspitio, ut
arrige aures, Pamphile
Terentius, andr.
933
; item
ad ramum hunc aperit ramum q(ui) u(este) l(atebat) Vergilius, Aen.
6,406: at Verg.
. de cacozelia. cacozelia est per affectationem decoris corrupta sententia, cum eo ipso dedecoretur oratio quo illam uoluit auctor ornare. haec fit aut nimio cultu aut nimio tumore: nimio tumore,
Iuppiter omnipotens, caeli qui sidera torques,
ore tuo dicenda loquar carm.
Incertus auctor Morel frg.
29: (uersus aeui Augustei ?
)
; nimio cultu,
aureus axis erat, temo aureus, aurea summae
curuatura rotae, radiorum argenteus ordo,
per iuga chrysolithi positaeque ex ordine Musae Ouidius, met.
2,107-109: Musae : gemmae (Ou.)
. de cacosyntheto. cacosyntheton est indecens structura uerborum, ut est
uersaque iuuencum
terga fatigamus hasta Vergilius, Aen.
9,609-610
.
de barbarismo