Ars grammatica (page 4)
Ars grammatica ratione tamen sunt quinque. nominatiuum enim optime casum esse noluerunt, quoniam quidem sit positio nominis uel recta nominatio uel declinationis regula. quem nominatiuum Graeci non πτῶσιν sed ὀρθήν uel εὐθεῖαν uocant. καταχρηστικῶς tamen nominatiuum casum dicimus. ablatiuum Graeci non habent. hunc tamen Varro sextum, interdum Latinum appellat, quia Latinae linguae proprius est, cuius uis apud Graecos per genetiuum explicabitur. per hos itaque casus obliquos nomen sic declinabitur.
Cato nomen appellatiuum generis masculini numeri singularis figurae simplicis casus nominatiui et uocatiui, quod declinabitur sic: nominatiuo hic Cato, genetiuo huius Catonis, datiuo huic Catoni, accusatiuo hunc Catonem, uocatiuo o Cato, ablatiuo ab hoc Catone; pluraliter nominatiuo hi Catones, genetiuo horum Catonum, datiuo his Catonibus, accusatiuo hos Catones, uocatiuo o Catones, ablatiuo ab his Catonibus.
Iulia nomen appellatiuum generis feminini numeri singularis figurae simplicis casus nominatiui et uocatiui, quod declinabitur sic: nominatiuo haec Iulia, genetiuo huius Iuliae, datiuo huic Iuliae, accusatiuo hanc Iuliam, uocatiuo o Iulia, ablatiuo ab hac Iulia; pluraliter nominatiuo hae Iuliae, genetiuo harum Iuliarum, datiuo his Iuliis, accusatiuo has Iulias, uocatiuo o Iuliae, ablatiuo ab his Iuliis. templum nomen appellatiuum generis neutri numeri singularis figurae simplicis casus nominatiui et uocatiui, quod declinabitur sic: nominatiuo hoc templum, genetiuo huius templi, datiuo huic templo, accusatiuo hoc templum, uocatiuo o templum, ablatiuo ab hoc templo; pluraliter nominatiuo haec templa, genetiuo horum templorum, datiuo his templis, accusatiuo haec templa, uocatiuo o templa, ablatiuo ab his templis.
sacerdos nomen appellatiuum generis communis numeri singularis figurae simplicis casus nominatiui et uocatiui, quod declinabitur sic: nominatiuo hic et haec sacerdos, genetiuo huius sacerdotis, datiuo huic sacerdoti, accusatiuo hunc et hanc sacerdotem, uocatiuo o sacerdos, ablatiuo ab hoc et ab hac sacerdote; pluraliter nominatiuo hi et hae sacerdotes, genetiuo horum et harum sacerdotum, datiuo his sacerdotibus, accusatiuo hos et has sacerdotes, uocatiuo o sacerdotes, ablatiuo ab his sacerdotibus. felix nomen appellatiuum generis omnis numeri singularis figurae simplicis casus nominatiui et uocatiui, quod declinabitur sic: nominatiuo hic et haec et hoc felix, genetiuo huius felicis, datiuo huic felici, accusatiuo hunc et hanc felicem et hoc felix, uocatiuo o felix, ablatiuo ab hoc et ab hac et ab hoc felice uel felici; pluraliter nominatiuo hi et hae felices et haec felicia, genetiuo horum et harum et horum felicium, datiuo his felicibus, accusatiuo hos et has p. vol. I Keil
felices et haec felicia, uocatiuo o felices et o felicia, ablatiuo ab his felicibus.
omnia nomina Latina nominatiuo casu singulari litteris duodecim extremis terminantur, uocalibus quinque, a e i o u, ut Sisenna monile sinapi Cicero ueru; et semiuocalibus sex, l m n r s x, ut consul templum pecten Caesar Iulius silex; item muta una, t, ut caput. sunt qui addunt c, ut lac, quod Varro ‹[.
]› artis grammaticae exterminat. genetiuus casus singularis aut totidem syllabis constare debet quot nominatiuus eius, ut Vergilius Vergilii, Terentius Terentii, et ob id geminata i, aut una syllaba excedere, ut Hector Hectoris, Nestor Nestoris. aliquando etiam duabus syllabis adcrescit, ut supellex supellectilis, iter itineris, anceps ancipitis, praeceps praecipitis.
formae declinationum nominum, ut quibusdam uidetur, sunt septem.
prima est quae genetiuum singularem mittit in ae genere dumtaxat tam masculino quam feminino, ut Aeneas Aeneae, Latona Latonae. secunda genetiuum facit in i in omni genere, ut puer pueri, laurus lauri, caelum caeli. tertia est quae genetiuo i geminata genere tantum masculino et neutro terminatur; masculino ut Vergilius Vergilii, neutro, ut ingenium ingenii.
quarta in omni genere in is, ut orator oratoris, oratio orationis, sidus sideris. quinta in us masculino dumtaxat genere et feminino; masculino, ut portus, feminino, ut porticus. sexta in ei similiter dumtaxat genere masculino et feminino, ut dies diei, acies aciei. septima in u genere tantum neutro, ut genu cornu; et huius modi nomina neutra numero singulari tantum monoptota sunt.
Graeca quoque nomina Graecae declinationis regulam seruant et genetiuo trifariam proferuntur, [quorum nominatiui sunt hi] es us os: in es, ut Thisbe Thisbes, Euterpe Euterpes, Phoenice Phoenices, ita tamen ut nominatiuus uocatiuus ablatiuus pares sint, accusatiuus n littera finiatur; in us, ut Calypso Calypsus, Manto Mantus; in os correpta, ut Pan Panos. ita omnes fiunt ‹declinationum› nominum formae numero decem.
de casu ablatiuo singulari catholica
ablatiuus casus numeri singularis obseruata nouissima syllaba litteraue facile demonstrabit quo modo pluralem numerum declinare debeamus. omnia nomina ablatiuo casu singulari quinque litteris uocalibus terminantur, a e i o u, exceptis pronominibus quibusdam, ut ab eodem a quodam ab hoc, item iis quae sunt aptota. in his enim regula non tenetur. quaecumque igitur nomina genere masculino et feminino ablatiuo casu singulari a littera fuerint terminata adiecta e littera faciunt nominatiuum et p. vol. I Keil
uocatiuum pluralem. masculina, ut ab hoc Aenea ab hoc poeta ab hoc Anchisa, hi Aeneae hi poetae hi Anchisae et o Aeneae o poetae o Anchisae.
Ars grammatica sed huius nominis ablatiuus duplex est. dicimus enim et ab hoc Anchisa et ab hoc Anchise. et si quidem erit nominatiuus hic Anchisa, declinatur ut hic poeta. si uero hic Anchises nominatiuum habet, aliter declinatur quam duo nomina supra scripta. illa enim aut in as aut in a efferuntur, uelut hic Aeneas hic poeta, hoc autem in es nominatiuo casu terminatur, uelut hic Anchises. ad hoc si sic declinatur, hic Anchises, inmutat quattuor casus singulares, datiuum accusatiuum uocatiuum ablatiuum, uelut huic Anchise hunc Anchisen o Anchise ab hoc Anchise, cum nominatiuo.
Aeneas et poeta sic declinantur, uelut huic Aeneae huic poetae, hunc Aeneam hunc poetam, o Aenea o poeta, ab hoc Aenea ab hoc poeta; ut uideantur haec nomina syllabas depositas habere, in datiuo quidem ae, in accusatiuo am, ‹in› uocatiuo a et in ablatiuo similiter a, illud autem in datiuo e, in accusatiuo en, in uocatiuo e, in ablatiuo similiter ‹e›, ut tantum modo genetiuum singularem supra dictis nominibus similem habeat. item feminina, ut ab hac Musa hae Musae et o Musae. remota autem e littera et apposita s littera faciunt in utroque genere accusatiuum pluralem, ut ab hoc Aenea hos Aeneas, similiter ab hac Musa has Musas. item si remoueas s litteram et adieceris rum syllabam, fiet genetiuus pluralis, ut ab hoc Aenea horum Aenearum et ab hac Musa harum Musarum. sublata autem de ablatiuo singulari a nouissima littera et apposita is syllaba fiet datiuus et ablatiuus pluralis, ut ab hoc Aenea his et ab his Aeneis et ab hac Musa his et ab his Musis. nam deabus [et] filiabus libertabus mulabus et quidquid huius modi est discernendi sexus gratia contra rationem receptum est. identidem ab hac amphora harum amphorum.
quaecumque nomina ablatiuo casu singulari masculino et feminino dumtaxat genere e littera producta finiuntur adiecta s littera faciunt similiter producta nouissima syllaba nominatiuum [et] accusatiuum uocatiuum pluralem, ut ab hoc et ab hac die hi et hae dies hos et has dies o dies. remota autem s littera appositaque rum syllaba fiet genetiuus pluralis, ut ab hoc et ab hac die horum et harum dierum. si remoueas rum et apponas bus syllabam, facies datiuum et ablatiuum pluralem, ut ab hoc et ab hac die his et ab his diebus; dum tamen sciamus feminino genere pluralem numerum non debere dici, id est hae dies, quamuis singulariter p. vol. I Keil
et feminino genere dicamus. cetera horum similia nomina feminino genere proferuntur tantum, ut species materies luxuries. quarum specierum pluralem genetiuum non similiter obseruabis sicut in die et meridie per rum, sed per um syllabam, ut specieum materieum luxurieum. sed consuetudo ‹per› rum effert, specierum. sed ueteres in hac specie declinationis genetiuum singularem similem nominatiuo dicebant. unde inuenimus in quibusdam ‹pernicies pro perniciei›, ut ‹sit› haec pernicies ‹huius pernicies›, non huius perniciei.
nomina quae ablatiuo casu numero singulari e littera correpta fuerint terminata in genere masculino et feminino adiecta s littera nominatiuum et accusatiuum et uocatiuum pluralem faciunt producta ultima syllaba, ut ab hoc et ab hac diuite hi et hae diuites hos et has diuites et o diuites.
interdum correpta ultima nominatiuum ‹et uocatiuum› pluralem faciunt, ut ab hoc Daphnide et ab hac Bacchide, hi Daphnides et hae Bacchides, o Daphnides ‹et› o Bacchides. nam accusatiuus hos Daphnidas et has Bacchidas facit. sed haec Graeca sunt. neutrali uero genere ablatiui singularis ultimam e litteram in a litteram uerte, et fiet nominatiuus et accusatiuus et uocatiuus pluralis, ut ab hoc ore haec et haec ora o ora. genetiuum autem pluralem in omni genere ablatiuus correpta e littera finitus pari modo faciet, si aut remota e littera aut in i conuersa adieceris um syllabam, ut ab hoc et ab hac paupere horum et harum pauperum et ab hoc et ab hac dite horum et harum ditium. datiuum uero et ablatiuum pluralem mittent in bus, ut his et ab his pauperibus, his et ab his diuitibus. contra hanc regulam inuenimus ab hoc uase horum uasorum ‹his› et ab his uasis.
nomina quae ablatiuo casu numero singulari i littera finiuntur genere masculino et feminino sublata i ultima et apposita es syllaba producta faciunt nominatiuum et uocatiuum pluralem, ut ab hoc et ab hac agili hi et hae agiles et o agiles. nam accusatiuus iuxta regulam manente i littera debet enuntiari, hos et has agilis, ut est «omnis homines» ; sed eum ad nominatiui et uocatiui formam consuetudo transduxit. in neutrali autem genere ad singularem ablatiuum adiecta a littera fiet nominatiuus accusatiuus uocatiuus pluralis, ut ab hoc agili haec agilia o agilia. genetiuum uero p. vol. I Keil
pluralem in omni genere pari modo facies, si adicias um syllabam ablatiuo singulari, ut ab hoc et ab hac agili horum et harum agilium. item in omni genere datiuum et ablatiuum pluralem facies, si singulari ablatiuo adicias bus syllabam, ut ab hoc et ab hac agili his et ab his agilibus.
Ars grammatica horum autem nominum quae genetiuo casu plurali in ium syllabam exire possunt declinatio multiplex nullo catholico continetur, quia per multa nomina et per uarias litteras exeunt. ideo quaestio dirigitur. uerum haec inferam quae has uidentur formas retinere. una eorum quae nominatiuo singulari in omni genere et communi, siue monosyllaba siue polusyllaba sint, n et s litteris terminantur qua libet praeposita uocali, tam quam prudens prudentium, demens amens nocens. ex hac item regula est parens parentium, mons frons. altera eorum quae feminina et disyllaba sunt et intra modum positionis continentur dumtaxat numero singulari et tam nominatiuo es producta exeunt praecedente alia consonante quam ablatiuo e correpta finiuntur, ut est haec nubes [et] ab hac nube, haec rupes haec clades haec sedes, horumque genetiuus pluralis adcrescente una syllaba emittitur et per ium exit, ut nubium et cetera. tertia itidem eorum quae disyllaba sunt ‹et› nominatiuo casu singulari is terminantur, siue masculina siue feminina siue communia sint, et similem nominatiuo genetiuum habent: ‹haec› pari modo genetiuo plurali per ium exeunt. masculina, ut orbis ignis. ab hoc catholico recedit panis. feminina, ‹ut› turris puppis nauis ratis peluis. sed haec ablatiuum duplicem interdum habent et per i et per e litteram correptam proferuntur. et haec regula accusatiuum singularem in feminino genere dumtaxat simpliciter per i litteram interdum profert, ut puppim turrim, pluralem uero melius in is, ut has puppis turris. horum multa cernimus consuetudine conmutata quae a superioribus discrepant. item communia, ut ciuis. contra hanc regulam inuenitur canis. quarta quoque eorum species est quae ablatiuum per i litteram habent et sunt trium generum et genetiuo plurali sine dubio per ium terminantur, ut hic et haec agilis et hoc agile, ‹ab hoc et ab hac et ab hoc agili horum et harum et horum agilium›; item facilis et nobilis, ab hoc et ab hac et ab hoc facili horum et harum et horum facilium; item ab hoc et ab hac et ab hoc nobili horum et harum et horum nobilium et cetera similiter. ex hac item regula est salutaris et felix. facit enim ab hoc salutari horum salutarium, ab hoc felici horum felicium. sed in his tamen nominibus obseruabimus haec quae dumtaxat fuerint appellatiua, ‹quod› tunc ablatiuo i p. vol. I Keil
littera terminantur. nam si propria fuerint nomina, tunc ablatiuo e litteram oportet habere, ut ab hoc Felice ab hoc Salutare. nihilo minus tamen pluralem genetiuum eundem seruant; tantum ablatiuum singularem uariant in differentia proprii nominis et appellatiui. item neutra quae ablatiuo casu ‹singulari› i littera terminantur genetiuo plurali per ium exire debent, ut est ab hoc monili horum monilium, ab hoc cubili ‹horum cubilium›.
item nomina quae ablatiuo casu singulari o littera finiuntur apposita rum syllaba genetiuum pluralem faciunt, ut ab hoc puero horum puerorum; et remota o littera et apposita i faciunt nominatiuum et uocatiuum pluralem, ut ab hoc puero hi pueri o pueri. item adiecta s littera faciunt datiuum et ablatiuum pluralem, ut hi pueri his et ab his pueris. ablatiuo uero casu singulari adiecta s littera faciunt accusatiuum pluralem, ut ab hoc puero hos pueros. neutrali uero genere, si ablatiuo singulari sublata o littera nouissima a litteram apponas, fiet nominatiuus accusatiuus uocatiuus pluralis, ut ab hoc templo haec templa o templa. pari autem modo et neutrali genere fiet genetiuus pluralis, si ablatiuo singulari adicias rum syllabam, ut ab hoc templo horum templorum. pauca admodum normae suae dissentiunt. inuenimus enim ab hoc modio horum modium, item ab hoc nummo horum nummum, ab hac domo domorum domibus, ab hoc iugero iugerum iugeribus [ab hoc uase horum uasorum his ‹et ab his› uasis, ab hoc schemate ‹horum schematum› his et ab his schematis]. uerum euphoniam in dictionibus plus interdum ualere quam analogiam uel regulam praeceptorum ‹inuenies›.
nomina quae ablatiuo casu numero singulari u littera finiuntur masculino et feminino genere adiecta s littera faciunt nominatiuum et accusatiuum et uocatiuum pluralem, ut ab hoc uersu, ab hac manu, hi uersus hos uersus o uersus, hae manus has manus o manus. neutrali autem genere adiecta a littera faciunt nominatiuum accusatiuum uocatiuum pluralem, ut ab hoc cornu haec cornua o cornua. genetiuum uero pluralem in omni genere pari modo facies, si adicias ablatiuo singulari um syllabam, ut ab hoc uersu horum uersuum et ab hac manu harum manuum et ab hoc cornu horum cornuum. datiuus quoque et ablatiuus pluralis in omni genere pari modo fiet, si ablatiuo singulari u litteram in i conmutes et adicias bus syllabam, ut ab hoc uersu his et ab his uersibus, et ab hac manu his et ab his p. vol. I Keil
manibus, et ab hoc cornu his et ab his cornibus. sed in quibusdam necesse est u litteram retinere euitandae ambiguitatis gratia, ut partubus arcubus artubus tribubus. meminerimus autem quaedam nomina uel auctoritate ueterum uel euphonia modo secundo modo quarto ordine declinari, ut domus ficus laurus quercus et conplura arborum nomina.
de formis casualibus simplicium nominum
simplicium nominum formae casuales sunt sex, senaria quinaria quaternaria ternaria bipertita simplex uel unita, quae sic ordinantur. senaria est cum per sex casus numero singulari nomen in declinatione uariatur, ueluti unus solus. quinaria est quae per quinque casus obliquos declinatur, ut pater mater. quaternaria est quae per quattuor casus uariatur, ut puer aper. ternaria est quae tribus casibus obliquis declinatur, ut fabula. bipertita est quae alterna casuum productione et correptione uariatur, ut genu cornu gelu. haec enim duobus modis tantum in declinatione uariantur, quod quidem productione et correptione distinguimus. nam in nominatiuo accusatiuo uocatiuo correpta u proferuntur, in genetiuo datiuo ablatiuo producta. simplex uel unita est quae per omnes casus uniformiter currit nec usquam in declinatione uariatur, ut frugi nequam nugas nihili.
Ars grammatica haec etiam a Graecis aptota dicuntur, quod a prima sui positione non cadunt. harum senaria modum unum habet et est uniformis. quinaria duos modos admittit, primum, cum in declinatione casus nominatiuus et uocatiuus sociantur, ut pater mater; secundum, cum datiuus ablatiuo similis est, ut doctus. quaternaria fit modis sex: primus, cum in uno nomine genetiuus et datiuus ‹sibi› similes sunt et uocatiuus et ablatiuus, ut Aeneas; secundus modus, cum nominatiuus et uocatiuus sibi similes sunt et datiuus et ablatiuus, ut aper caper; tertius, cum genetiuus et uocatiuus ‹sibi› similes sunt et datiuus et ablatiuus, ut Vergilius; quartus modus, cum nominatiuus et uocatiuus sibi similes ‹sunt› et genetiuus datiuo, ut dies res spes; quintus, cum nominatiuus et genetiuus et uocatiuus sibi similes ‹sunt› ceteris distantibus, ut panis canis; sextus, cum omnia neutra genetiuum in s litteram mittunt ‹[.
]› ut sidus. ternaria item fit modis sex: primus, quotiens nominatiuus et genetiuus et uocatiuus in is exeunt et datiuus et ablatiuus in i, ut agilis facilis; secundus, quotiens nominatiuus et genetiuus et uocatiuus in us, datiuus et ablatiuus in u, ut portus; tertius, cum nominatiuus singularis in a exit, ut poeta; quartus, quotiens nominatiuus et p. vol. I Keil
datiuus et uocatiuus et ablatiuus sibi congruunt, ut Thisbe; quintus, quotiens in o exeunt feminina quae sunt Graeca, ut Sappho; sextus in omnibus neutris quae in i litteram terminant genetiuum, ut scrinium. bipertita, cum nominatiuo accusatiuus et uocatiuus similes inueniuntur, item genetiuo datiuus et ablatiuus, ut genu ueru. haec enim duobus tantum modis in declinatione uariantur, quod quidem productione et correptione distinguimus.
simplex uel unita, cum per omnes casus nomen uniformiter currit nec usquam in declinatione uariatur, et fit in his quae etiam a Graecis aptota dicuntur, quod a prima positione sui non cadunt, ut frugi nequam nugas nihili. de qua forma sunt etiam nomina numerorum indeclinabilia a quattuor usque ad centum. nam ab uno usque ad tres per omnes casus numeri declinantur et item a ducentis et deinceps praeter mille. sunt quoque alio genere monoptota, quae per ablatiuum tantum modo enuntiantur et ob id monoptota dicuntur, ut sponte natu tabo. item diptota intelleguntur ea quae singulari numero casu tantum nominatiuo et uocatiuo similiter efferuntur ceteris deficientibus, ut Iuppiter. triptota identidem trina ratione tenentur: prima est cum numero singulari tres dumtaxat casus in declinatione ceteris deficientibus inueniuntur, cum in plurali per omnes uarientur, ut opis opem ope; altera est eorum quae neutro genere numero tantum singulari tribus casibus efferuntur, ut fas nefas; tertia, cum neutrali genere numero singulari per omnes casus nomina declinantur, in plurali tamen tribus casibus tantum efferuntur, ut maria rura. tetraptota uero intelleguntur quae nominatiuo et uocatiuo casu deficiente per ceteros enuntiantur, ut Iouis Latiaris dicione.
de formis declinationis conpositorum nominum
declinatio conpositorum nominum tribus formis ordinatur. prima est quotiens animaduertimus ea quae ex duobus nominibus conposita erunt ex utraque parte declinari, id est cum ambo nomina declinantur, ut populus Romanus, eques Romanus, praetor urbanus, Liber pater, Longa Alba: secunda est cum ea quae ex nominatiuo casu singulari et genetiuo tam singulari quam plurali conposita fuerint ea parte declinantur qua fuerit nominatiuus, id est cum prius mouetur et posterius non declinatur, ut tribunus plebis, praefectus equitum, tribunus militum, pater et mater familias: tertia, cum ex obliquo et nominatiuo obliquum indeclinabilem habebit, id est cum prius uersa uice non mouetur et posterius declinatur, ut senatus consultum, plebi scitum. prouidendum est ut ne ea nomina conponamus quae aut conposita sunt aut conponi non possunt.
p. vol. I Keil
de declinatione exercitationis chriarum
chriarum exercitatio in casus sic uariatur. nominatiuo casu numero singulari, Marcus Porcius Cato dixit litterarum radices amaras esse, fructus iocundiores; genetiuo casu, Marci Porcii Catonis dictum fertur litterarum radices amaras esse, fructus iocundiores; datiuo, Marco Porcio Catoni placuit dicere litterarum radices amaras esse, fructus iocundiores; accusatiuo, Marcum Porcium Catonem dixisse ferunt litterarum radices amaras esse, fructus iocundiores; uocatiuo, o tu Marce Porci Cato, ne tu egregie dixisti litterarum radices amaras esse, fructus dulciores; ablatiuo, a Marco Porcio Catone dictum accepimus litterarum radices amaras esse, fructus dulciores; nominatiuo plurali, Marci Porcii Catones dixerunt litterarum radices amaras esse, fructus dulciores; genetiuo, Marcorum Porciorum Catonum dictum fertur litterarum radices amaras esse, fructus dulciores; datiuo, Marcis Porciis Catonibus placuit dicere, id quoque; accusatiuo, Marcos Porcios Catones dixisse ferunt, id quoque; uocatiuo, o Marci Porcii Catones, ne uos egregie dixistis, id quoque; ablatiuo, a Marcis Porciis Catonibus dictum accepimus litterarum radices amaras esse, fructus dulciores. hoc quoque exemplo ceterae chriae declinationes subicientur. nominatiuo, Puplius Vergilius Maro dixit «auri sacra fames» : similiter nominatiuo, Puplius Vergilius Maro dixit «degeneres animos timor arguit» : item nominatiuo, Marcus Porcius Cato dixit leges neruos esse ciuitatium: item ‹nominatiuo›, Demosthenes Atheniensis interrogatus quo modo orator factus sit respondit: plus uino inpendens olei. similiter nominatiuo, Diogenes cynicus philosophus in die accensa lucerna quaerebat hominem; genetiuo, Diogenis cynici philosophi memoria fertur, id quoque; datiuo, Diogeni cynico philosopho uisum est, ‹id› quoque; accusatiuo, Diogenen cynicum philosophum aiunt diligenter, id quoque; uocatiuo, o Diogene cynice philosophe, optime dixisti, ‹id› quoque; ablatiuo, a Diogene cynico philosopho memoriae traditum est in die accensa lucerna quaesitum hominem esse.
praefatio (et epilogus)
de consensu uerborum cum casibus
Ars grammatica casus nominatiuus trahit uerbum tertiae personae, ut dicitur fertur nominatur. loquimur enim sic, Cato se Vticae occidisse fertur, Pompeius in litore Aegypti iacuisse dicitur, nominatur inter auctores Coelius, item Vergilius Aeneida fecit. casus uocatiuus secundam personam accipit, tam p. vol. I Keil
quam Vergili scribe, Cicero responde. prima persona non eget casu, sed admittit nominatiuum, ut seruio ingenuus.
uerba diuersis casibus apud Romanos hoc modo iunguntur. nam cum ab omni sermone Graeco Latina loquella pendere uideatur, quaedam inueniuntur uel licentia ab antiquis uel proprietate Latinae linguae dicta praeter consuetudinem Graecorum, quae idiomata appellantur. agnoscuntur autem ex casibus. nam inuenimus quae Graeci per datiuum dicunt haec a Romanis per genetiuum elata, ut pudet me amoris, et quae Graeci per genetiuum casum dicunt haec per datiuum usurpata, ut parco tibi; ceteros item casus alios pro aliis dictos, quos cum exemplis in suo quoque loco ponemus. sunt praeterea figurae quae consuetudine quidem per alium casum dicuntur, ab antiquis autem per diuersum, uelut utor hac re nos dicimus, ab antiquis autem utor hanc rem dictum est, quae et ipsa in sequentibus exponemus. haec igitur idiomata multifariam efferuntur, per uerba, per participia, per appellationes, per aduerbia. per uerba quidem sic. uerba genetiuis casibus sic iunguntur: memor sum bonorum, obliuiscor iniuriae, misereor puerorum, reminiscor doloris, discrucior animi, et animo dicimus; miseret me tui, piget me facti, pudet me gratiae, paenitet me laboris, taedet me operis, uenit mihi in mentem huius rei, doleo uicem tui et tuam, pertaesum me est iniuriae, egeo uictus, et uictu dicimus; accuso te huius rei, pertaesum est me tui, ut Vergilius «si non pertaesum thalami» ; sed et datiuo dixerunt, ut Gracchus in L(ucium) Metellum «usque adeo pertaesum uos mihi esse» . similis sum tui moribus, interest illius; tertia persona sic effertur: nam prima interest mea, secunda interest tua.
similiter refert mea, refert tua, refert illius. item quaedam nomina forma participiorum posita genetiuo casui iunguntur, ut patiens laboris, neglegens amicorum, adpetens pecuniae «fugitans litium» , ut Terentius; «cupientissimus legis» , ut Sallustius, superlatiuo facto ab eo nomine quod est cupiens; quoniam participia et accusatiuo copulantur, ut adpetens pecuniam, fugitans lites, cupiens legem, et cetera huius modi figuras uerborum suorum sectantur. quae autem pro appellationibus sumuntur, haec genetiuum casum admittunt, ueluti amans filii est, egens pecuniarum est. item omnes appellationes quae in tor terminantur deriuatae a uerbis eundem genetiuum p. vol. I Keil
casum admittunt, ueluti cupitor sum huius rei, curator sum huius rei, uictor sum laboris. ceterae appellationes quae cum figura dicuntur aut genetiuum tantum modo aut ablatiuum recipiunt casum, quarum pleraeque utrosque casus admittunt. et per genetiuum quidem sic: gnarus sum huius rei et ignarus, peritus sum ‹huius› rei et inperitus, certus sum huius rei et incertus, inscius sum doloris, dubius itineris, cupidus honoris, ignarus belli, securus amorum, studiosus picturae, conscius facti, plenus bonorum, conpos uoti; et siquid aliud simile inuenitur, ita figuratur. pauca sunt quae casum non requirunt, ut horrens. et alia ut sententia poscit casum recipiunt, ut neglegens sum in hac re. et ex praeterito item participiorum nomina fiunt appellatiua, ‹quae› aut secundae sunt nominum declinationis aut quartae; secundae, ut praefectus execratus apertus, quartae quidem declinationis uisus iussus. sed haec nomina quae ex praeterito tempore participiorum fiunt non habent casus, nisi secundae declinationis sint; ‹et sunt› pauca, ex quibus quaedam genetiuum ita recipiunt, uictus animi, expertus belli. expertus autem bellum per incusatiuum fit participium. uerbum enim huius participii, id est experior, incusatiuum recipit casum, experior discipulos. per ablatiuum autem sic, dignus sum hac re, et siquod aliud tale inueniatur. per utrosque casus ita figuratur, ut diues sum huius rei et hac re. sed prius Graeca figura profertur. apud illos enim genetiuo casui iungitur, sicut amans mei est: uersus ille testatur ‹[.
]› plenus hac re et huius rei dicimus: ablatiuo, ut Vergilius «thymo plenae» ; idem «plenamque sagittis Threiciis» ait; Terentius autem «plenus rimarum sum» .
‹datiui casus idiomata›. uerba quibus haec conueniunt: suadeo tibi, maledico hosti, mando tibi, cedo potenti, ministro parenti, dono propinquo, subscribo epistolis, pareo legibus, succedo tibi, praesideo prouinciae, adimo et aufero et demo tibi, subduco tibi, uitium tibi duco, obicio tibi, excidit mihi scalprum, succurrit mihi haec res, praeeo patri, subeo oneri, inpropero tibi, praepono te illi, antepono diuitiis amicum, praefero p. vol. I Keil
Ars grammatica antefero muneri amicitiam, eripio abripio rapio tibi, parco peccanti, noceo tibi, oculos illi euello uel eruo, caput illi findo uel frango uel minuo uel rumpo, praecipio tibi, abduco tibi illum, incommodo tibi, timeo tibi, officio accusatori, detraho tibi, ausculto tibi, rependo tibi, repraesento tibi, prospicio prouideo consulo tibi, auello amico, similis sum tibi figura, subtraho amico, obstrepo illi, obrepo iudici, extorqueo nolenti, uacat mihi, liquet mihi, derogo tibi, supplico tibi, studeo litteris, crisat illi, palpo equo, praeficio tibi, adsum clienti, prosum omnibus, obsum inimicis, praesum prouinciae, alienus sum tibi: anteeo illi et praesto illi datiuo casu dicimus, ut Cicero «qui omnibus intellegentia anteibat» , item de deorum natura tertio «homines omnibus bestiis antecedunt» , et Sallustius «praestare ceteris animalibus» ; sed et accusatiuo Vergilius, «uel magnum praestet Achillen» ; anteeo quoque illum accusatiuo casu Terentius, «erum anteeo sapientia» , Plautus in trinummo «genus / multo Surorum anteit patientia» : largior amico, gratificor tibi, obsequor domino, aduersor inimico, insidior hostibus, medeor aegroto; hoc autem perfecto caret: anteferor omnibus, praeferor uobis, conuicior debitori, geniculor uictori, praeuaricor obnoxio, patrocinor patriae, ancillor amico, adulor amicae, blandior magistro, inprecor malis, moderor tibi, misereor tibi, furor tibi. sunt etiam plurima idiomata quae ex nominibus omnium declinationum ordinantur et per datiuum coniuncto alio uerbo efferuntur, non tamen omnibus generibus; ueluti primae declinationis feminino genere, curae mihi est doctor, miseriae mihi est labor, infamiae mihi est amor, desidiae mihi est mictus, morae illi sum, gloriae mihi est patria et similia; secundae genere neutro, uitio tibi do hanc rem, testimonio tibi sum, auxilio tibi sum, praesidio tibi sum, consilio tibi sum, commodo tibi sum, gaudio mihi est uirtus tua, taedio mihi est desidia, odio mihi est pigritia, impedimento mihi est p. vol. I Keil
senectus, studio habeo hanc rem, ludibrio mihi habetur aduersarius, bono mihi est ueritas, commodo mihi est haec res, argumento mihi est probitas; ‹tertiae neutro genere›, muneri tibi do librum, pignori ‹tibi› do uestem, oneri tibi sum, crimini ‹mihi› est haec res, cordi mihi est amicitia; item masculino genere, dolori mihi est ‹haec res›, terrori mihi est iudicium, honori ducitur apud nos haec res; ‹quartae masculino genere›, usui tibi sum, risui mihi est haec ars, risui hominem habeo, despicatui te habeo, contemptui te habeo, quaestui mihi est haec ars. item sunt nomina quae datiuum casum trahunt, intentus studiis, inimicus malis, dicto audiens, patri inuidus, bono maliuolus, studenti proximus, uiae habilis, uirtuti utilis, scenae aptus, congruus patribus. sunt alia quae accusatiuum casum trahunt sed figurate, ut exosus bella; alia ablatiuum, ut secundus ab Hercule, quartus a Perseo; alia septimum, ut magnus uirtute, industria suetus, insignis fama, uehemens facundia, infirmus aetate, gloriosus eloquentia, fretus cithara.
incusatiui idiomata quae ex uerbis nascuntur et per incusatiuum efferuntur: accuso adulterum, insimulo illum, interrogo te, postulo eum, excuso innocentem, adiuuo timidum, interpello consularem, curo domum, aequo magistrum, aequipero patrem, inquieto liberum, usurpo antiquitatem, increpo seditiosum, impetro honorem, inchoo opus, inuolo in hostem et inuado, inpersonale iuuat me, derideo inperitum, iubeo famulum, mereo subscriptionem, mereo stipendium, mereo coronam, moneo puerum, inuideo illi pulchritudinem, admoneo illum hanc rem, refero ad patrem, decet uirginem, dedecet illum, paenitet amicum, piget inertem, decet me dignitas, adsideo te et tibi, adtendo te oculis, adtendo tibi mente: manet te, ut Vergilius «te quoque magna manent nostris penetralia regnis» , item et «qui te cumque manent isto certamine» , et «te, Turne, nefas te triste manebit / supplicium» ; idem tamen «haec eadem matrique tuae generique manebunt» , Cicero ‹[.
]› «tibi poena manet» : corripio tardum, incipio historiam, p. vol. I Keil
inruo in hostem, impetum in te facio, inrumpo in bestiam, tango genua, cupio magistratum, reprehendo orationem, adpeto amicitiam, consulo praeceptorem, arguo hominem, arcesso eum, animaduerto eum, animaduerto in eum, neglego mandatum, contemno legem, despicio praetextam, sperno militem, accedo duumuirum; accedo autem tibi, eadem tibi sentio: peto domum, offendo iudicem, concedo tibi munus, labefacio hominem, concupisco domum, corrigo peccantem, non amplius unam noctem sentio honorem, conuenio medicum, inpedio lectorem, audio oratorem, conmuto culcitam, adeo praesidem, memini hanc rem et huius rei, comitor amicum; comitor autem amico per ablatiuum passiua significatione fit: calumnior uiduam, conor magnam rem, execror meretricem, criminor sacrilegum, aspernor pauperem, despicor uicinam, periclitor hospitem, recordor speciem, reminiscor factum et facti et facto, ingredior forum, adgredior petitionem, obliuiscor hanc rem et huius rei, mereor laudem, intueor imaginem intuitus sum, sequor erum, consequor dignitatem, adipiscor praemium, ingredior limen, adgredior hoc negotium, adloquor conmilitones, nanciscor occasionem, potior fortunam, adorior hominem, inuehor in aemulum et inuectus sum, ordior hanc rem, experior notarium.
Ars grammatica ablatiui idiomata quae ex uerbis nascuntur: libero puerperam dolore, dono magistratum statua, onero asinum salibus, satio seruos pane, saturo te pulmento, abdico filium domo, sub illo milito, sustineo me arte mea, fraudo latronem deposito, priuo malum dignitate, orbo crudelem filiis, regno in urbe, impero gentibus et frequentatiuum imperito, uaco culpa, uaco militia, uaco scriptura, sacrifico uictima, conmunico cum illo, tempero me uino, postulo a iudice, exulto uictoria, flagro amore, conmunico tecum furtum, expostulo tecum, exaequo te cum deteriore, conparo te cum deo, pugno cum riuali, certo cum aemulo; certo autem tibi: litigo cum amica, ardeo cupiditate, careo taedio, prohibeo te limine, abstineo me cibo, te pendeo; sed melius ex te pendeo: egeo laude et indigeo, impleo te uino. item cum praepositione ablatiuum casum trahunt haec ita, abhorreo ab illo, discedo a petulante, desisto ab hac re, discrepo ab ignauo, dissentio ab aequitate. item nomina, ut oriundus ex Africa, longinquus ab Achaia, diuersus a Ponto. emo asse per ablatiuum efferimus et emi [pretii]; sed aduerbia haec duo pretii per genetiuum, ut Graeci, efferimus, quanti emisti?
tanti emi. afficio te gaudio, interdico tibi foro, cado proposito, deficio luctu, inbuo aram sanguine, incendo te oratione et p. vol. I Keil
accendo, contendo cum inprobo; est et contendo conparo: confligo tecum, iungo te cum minore, concumbo cum uxore, coeo cum muliere, confero te cum potentiore, cedo possessione, interdico illi amicitia mea, auello ‹a› te uestem, induo te armis, inpertio te opera, conuenio tecum, liberor molestia, donor imagine, oneror uino, satior cibo, saturor pulmento, abdicor praetura, sustentor arte, fraudor deposito, priuor dignitate, adficior laetitia, inbuor sanguine, incendor iracundia, laetor labore, glorior uictoria, dominor Graecis dominatus sum, dignor te salutatione, comitor rustico; comitatur autem illum actiua significatione per accusatiuum: sermocinor tecum, luctor cum athleta, inpersonale conuenit mihi tecum, in gratiam tecum redeo, gaudeo agri cultura, bene mereor de te, male mereor de illo, utor toga, ut Vergilius «utere sorte tua» ; sed et hanc rem utor ueteres dixerunt, ut Terentius «quod ista aetas magis ad haec utenda idonea esset» , idem «nam in prologis scribendis operam abutitur» : abutor charta, nitor baculo, labor causa uel cogitatione uel proposito, diuellor a te, auellor a te auulsus sum, distrahor a comite, fungor officio, fungor munere; sed ueteres fungor hanc rem dixerunt: defungor muneribus et defungor periculis, defungor uita, fruor diuitiis; perfecto caret: potior pecunia. quae ex nominibus oriuntur: alienus a crimine, dignus honore, indignus parentibus, contentus paucis, incensus amore, fretus innocentia, orbus patria, orbus oculis, orbus filiis, orbus patre, orbus manibus. ex his nominibus quaedam accipiunt sum uerbum et faciunt uim uerbi, ueluti contentus sum uno pulmento, fretus sum, orbus sum, raucus sum. et omnes conparationes ablatiuum recipiunt, ueluti studiosior fratribus, agilior patre. aduerbium, opus est mihi minuto, opus mihi fuit. sed ueteres per incusatiuum hoc idioma saepissime quidem extulerunt, opus est mihi hanc rem. sed apud ueteres inuenimus hoc dici per omnes casus praeter uocatiuum, ueluti opus est mihi haec res et huius rei et huic rei et hanc rem et hac re; nos autem per ablatiuum solum opus est mihi hac re. illud autem est obseruandum maxime. nam ut Graeci dicunt χρείαν ἔχω χρεέαν εἶχον, nos non dicimus opus habeo opus habebam, sed opus est mihi opus erat mihi; et quod illi dicunt χρείαν σου ἔχει ὁ πατήρ, nos dicimus pater uult te, praeceptor uolebat te et similia. praeterea multa sunt quae Romani per ablatiuum casum solent efferre. inmensa enim est huius casus licentia, et utimur eo saepissime pro duobus casibus, genetiuo p. vol. I Keil
et datiuo. nam multa quae Graeci per hos casus dicunt nos per ablatiuum efferimus per nomina pronomina et participia. sunt autem ea ‹quae› pro genetiuo accipiuntur per nomina huiusce modi, singulariter Pompeio consule, pluraliter Pompeio et Crasso consulibus, duce patre, ducibus patribus, uaria uictoria bellum, homo mira eloquentia, magnis uiribus adulescens, bona forma mulier et similia; per nomina et participia instantis temporis sic, deo uolente et diis uolentibus, te praesente, uobis praesentibus, cedente aduersario uici, cedentibus aduersariis uicimus, audiente ipso praeceptore legi, audientibus ipsis praeceptoribus legimus et similia; per participia praeteriti temporis sic, peracto tempore, peractis temporibus, coepto bello, his ita actis, recitatis litteris et similia. sed in hoc praeterito tempore ablatiuus et pro nominatiuo accipitur et intellegitur pro infinito tempore, ‹quod› Graeci uocant ἀόριστον, et apud nos est in participiis, ueluti singulariter audito hoc uerbo respondit, pluraliter auditis his uerbis responderunt, pluraliter et singulariter auditis his uerbis respondit, inuenta ueritate tacuit, peracta oratione sedit, uiso fratre gauisus est et cetera quae sunt similia. pro datiuo autem sic utimur ablatiuo, ueluti ex prima declinatione nominum singulariter cura consumitur, pluraliter curis consumuntur, ex secunda studio te uinco, ex tertia dolore uictus est, ex quarta aestu solutus est, et cum pronominibus, hoc tempore nihil habeo, illis temporibus ualuit haec lex, hoc anno non uidi eum, hac uia, his rebus, hoc modo et similia.
Ars grammatica hactenus de ablatiuo casu. ceterum ab his quidam discrepant qui etiam septimum casum adsumunt, qui est ablatiuo similis, ratione autem non congruit, cuius differentiam inserere haud piguit ita. casus ablatiuus praepositiones semper recipit et uno modo profertur, cum a persona ablatum quid significetur aut a re aut a loco, cuius uis apud Graecos bipertita est. aut enim per genetiuum aut per aduerbia localiter posita et a nomine deriuata explicabitur: per genetiuum sic, cum a persona ablatum quid significetur, ueluti ab oratore accepi; item a re, a libris Ciceronis intellectum est: per aduerbia autem a loco significa‹ntia, cum quid a loco abla›tum demonstrent, uelut a Roma in Africam redit, item a Troia uel ab Ilio nauigauit Aeneas; quod apud illos interpretatur aduerbialiter sic, Τροίηθεν Ἰλιόθεν, item ‹ab› alto ὑψόθεν et cetera similiter. septimus uero casus his praepositionibus quae ablatiuo casui conueniunt subtractis profertur modis quattuor. primo, cum in persona aut in loco aut in re intellegitur, uelut in Scipione militaris uirtus enituit, in monte Caucaso poenas p. vol. I Keil
luit Prometheus, in statua Ciceronis uictoria coniuratorum inscribitur; et interpretatur talis figura per datiuum ἐν Σκιπίωνι, ἐν τῷ Καυκασίῳ ὄρει, ἐν τῷ ἀνδριάντι. quae regula etiam in nominibus quorum ablatiuus et datiuus idem est obseruatur, ut ab hoc Vergilio huic Vergilio et ab hac securi huic securi, ab hoc suaui huic suaui. secundo, cum duo ablatiui copulati genetiuo Graeco interpretentur, uelut ducente dea elapsus est Aeneas, incusante Cicerone Catilina conuictus est, studente sacerdote differentia inuenta est, ἡγεμονευούσης τῆς θεοῦ ἐξώλισθεν Αἰνείας, κατηγοροῦντος Κικέρωνος ἐλέγχθη Κατιλίνας, σπουδάζοντος ἱερέως ἡ διαφορὰ ηὑρέθη.
item multum interest utrum dicamus ab hoc praesente accepi an hoc praesente ab alio accepi; similiter ab oratore uenio et oratore magistro utor.
tertio modo, cum hanc figuram Graecam, ἐλπίδι τοῦ δύνασθαι, προαιρέσει τοῦ λῃστεύειν, σχήματι τοῦ ἐπιβουλεύειν, Latine dixerimus spe posse, uoluntate latrocinandi, consilio insidiandi. quarto, ut Scaurus retulit, cum Latinum eloquium in quodam uerbo deficit, uelut in illo ὄντος οὔσης ὄντων οὐσῶν. dicimus enim sic, nullo timore hostium castra inrupit, nulla spe rerum potiundi uallo fossa‹que› moenia circumdat, nullis custodibus Palladium ereptum est, nullis insidiis palam uictus est hostis. ubique enim deficit Latinus sermo; scilicet ideo quoniam duo ablatiui nominales sunt copulati. quod si unus eorum participialis sit, non deficit Latinus sermo sed plenus est, ut supra relatum est, ducente dea elapsus est Aeneas, et cetera quae secundo modo exposuimus.
idiomata communia omnium casuum quos supra ‹scripsimus›. genetiui et datiui nomina, similis sum tui et tibi, similis fui; amicus sum illius et illi: genetiui [et datiui] et incusatiui uerbum passiuum ‹primae›, discrucior animi et animum [et animo], discruciatus sum; ‹tertiae, arrigor› animi et animum, arrectus sum: genetiui et ablatiui nomina, diues sum agrorum et agris, felix huius rei et hac re: genitiui et incusatiui et ablatiui uerbum, licet stilus assis et assem et asse, εὑρίσκει τὸ γραφεῖον ἀσσάριον. ‹datiui› p. vol. I Keil
et incusatiui uerbum actiuum primae, praesto omnibus et omnes melior sum, praesto autem tibi praebeo tibi; passiuum primae, moderor militibus et milites, moderatus sum; ‹secundae›, medeor puero et puerum, medicatus sum: datiui et ablatiui secundae actiuum, timeo patriae et de patria; tertiae actiuum, metuo tibi et de te: ‹datiui et ablatiui et incusatiui primae actiuum›, derogo tibi et illi et de illo καθαιρῶ αὐτόν, plus mihi derogo, plus mihi abrogo; tertiae actiuum, detraho tibi et de te ‹[.
]› incusatiui et genetiui secundae actiuum, admoneo te meritum et meriti, admonui; corruptum actiuum memini patronum et patroni; passiua tertiae, reminiscor hospitem et hospitis, perfectum non habet, obliuiscor cognatum et cognati, oblitus sum: incusatiui et ablatiui secundae, oleo unguentum, ut Cicero in Antonium «frustis esculentis uinum redolentibus» , et Marsus «hircum et alumen olens» , Terentius «olet unguenta de meo» , Ouidius autem uitiose hac re oleo, «perque lacus sacros et olentia sulphure fertur / stagna Palicorum» ; et Vergilium quidam putant similiter dixisse «redolentque thymo fragrantia mella» , sed frustra: est enim ordo, redolent mella fragrantia thymo. nam fragrare quidem ablatiuo dicimus casu. perfectum olui; et redoleo cum praepositione. tertiae, cedo fortiori palmam et palma, cessi; concedo possessionem et possessione, concessi; offendo glebam et gleba, offendi.
aduerbium, clam custodem et custode, et clanculum et clanculo. genetiui et incusatiui et ablatiui secundae, inuideo tibi gloriae et gloriam et gloria, inuidi; tertiae, potior regni, ut Cicero «rerum potiri uolunt» , et regnum, ut Terentius ‹[.
]› et regno, ut Vergilius «et auro ui potitur» , potitus sum. genetiui et ablatiui nomen, plenus sum gaudii et gaudio, plenus fui; ‹actiuum› secundae, egeo uictu et uictus, egui, et indigeo [et] indigui; passiuum secundae, inpleor carne et carnis, inpletus sum, et conpleor conpletus sum. ablatiui et datiui primae, opto a dis et opto dis. ablatiui et incusatiui secundae, caueo mihi a latrone et caueo latronem, caui; ‹passiuum primae›, precor ab Ioue et Iouem; passiuum tertiae, induor tunica et tunicam induor.
p. vol. I Keil
idiomata quae ueteres quidem per accusatiuum extulerunt, nos autem per datiuum secundum Graecos efferimus: actiua primae, obiurgo filium ueteres dicebant, obiurgaui; nos autem obiurgo filio per datiuum, ut Graeci; excanto te et incanto, nos excanto tibi per datiuum: secundae, illi inpendeo te, nos inpendeo tibi: tertiae, adtendo legentem, nos adtendo legenti, aduerto te, nos aduerto tibi, adsido socium, nos adsido socio, inludo hominem, ‹nos› inludo homini, praestolor nutricem, nos praestolor nutrici. sed hoc ueteres secundum Graecos, quid tibi futurum est, nos quid te futurum est.
de uerbo
de nomine
Ars grammatica nomen quid est?
nomen est pars orationis cum casu sine tempore rem corporalem aut incorporalem proprie communiterue significans, proprie, ut Roma Tiberis, communiter, ut urbs flumen. sed ex hac definitione Scaurus dissentit. separat enim a nomine appellationem et uocabulum. et est horum trina definitio talis: nomen est quo deus aut homo propria dumtaxat discriminatione enuntiatur, cum dicitur ille Iuppiter, hic Apollo, item Cato iste, hic Brutus. appellatio quoque est communis similium rerum enuntiatio specie nominis, ut homo uir femina mancipium leo taurus. hoc enim animo auribusque audientis adfertur animalium esse quidem duo tantum genera, sed sine speciali discriminatione. nam nec quis homo nec quis uir nec quae femina nec quod mancipium nec qualis leo taurusue est definitur. appellationi accidunt eadem fere quae et nomini. item uocabulum est quo res inanimales uocis significatione specie nominis enuntiamus, ut arbor lapis herba toga et his similia. uocabulo accidunt eadem quae appellationi. nomen autem dicitur, quod unam quamque rem monstret ac notet, quasi notamen media syllaba per syncopen subtracta, uel a Graeca origine παρὰ τὸ ὄνομα. nomini accidunt obseruationes hae, genus numerus figura casus qualitas.
qualitas nominum bipertita est. aut enim propria sunt nomina aut appellatiua: quaedam et propria sunt et appellatiua. propria sunt quae propriam et circumscriptam qualitatem specialiter significant; item quae unica et sola sunt deorum, ut Iuppiter, et quae bina, ut Liber pater, p. vol. I Keil
hominum, ut Romulus, urbium, ut Troia, prouinciarum, ut Africa, insularum, ut Sicilia, montium, ut Pyrenaeus, fluminum, ut Pactolus.
propriorum nominum quattuor sunt species, praenomen nomen cognomen agnomen. praenomen est quod nominibus gentiliciis praeponitur, ut Marcus Puplius. nomen proprium est gentilicium, id est quod originem familiae uel gentis declarat, ut Porcius Cornelius. cognomen est quod unius cuiusque proprium est et nominibus gentiliciis subiungitur, ut Cato Scipio. ordinantur enim sic, Marcus Porcius Cato, Puplius Cornelius Scipio. agnomen quoque est quod extrinsecus cognominibus adici solet ex aliqua ratione uel uirtute quaesitum, ut est Africanus Numantinus et similia. huius modi autem nominum ordinatio, sicut Arruntius Claudius asserit, a Graecis tracta demonstratur. quae quidem ut sit magis intellectu perspicua et ad imaginem illorum esse conposita, exempli gratia haec subicienda decreui. apud illos Alexander proonymos est, quod nos praenomen dicimus; hoc gentilicio nomini praeponitur. est autem gentile nomen Dardanius, quod originem familiae declarat. tripertita post modum frequentauit conpositio uice cognominis specialiter posita gentilique nomini subiuncta. est autem cognomen quod cuiusque personae propriam notat definitionem. nam in eadem gentilitate multi Dardanii, sed ad cognoscendam cuiusque proprietatem et quis ex multis intellegi debeat cognomen ostendit, ut est Paris. sumuntur autem cognomina tripliciter, aut a qualitate uel quantitate corporis, ut est apud nos ‹[.
]› uel animi uel facti, sicut apud illos a facto Paris est cognominatus. eodem modo Achilles praenomen est, nomen Aeacides, cognomen specialiter positum a facto, id est a pedum uelocitate, podoces. siquis ergo uelit haec simul tria copulare, sic ordinet, Achilles Aeacides podoces, Pyrrus Aeacides Neoptolemus, Alexander Dardanius Paris. his etiam unum accedit, agnomen ex aliqua uirtute forinsecus quaesitum, quod ἐπιγέννητον Graeci dicunt, quo cognomina discriminantur, ut est Vlixi agnomen polytlas. nam praenomen est, ut ait Ibycus, Olixes, nomen Arsiciades, cognomen Odyseus, et ordinantur sic, Olixes Arsiciades Odyseus polytlas. non fere tamen omnia nomina quattuor species admittunt. quaedam enim inueniuntur apud illos unica uel p. vol. I Keil
dionyma, ut Palaemon Melicertes, Astyanax Scamandrios, et similiter alia, sicut apud nos Numa Pompilius, Tullus Hostilius, Ancus Marcius, Seruius Tullius, Marcus Antonius, Lucius Paulus, item alia. omnia praenomina aut singulis litteris notantur, ut C. P. L., aut binis, ut Gn., aut ternis, ut Sex.
appellatiua nomina sunt quae generaliter communiterque dicuntur.
haec in duas species diuiduntur, quarum altera significat res corporales, quae uideri tangique possunt, ut homo arbor, altera incorporales, quae intellectu tantum modo percipiuntur, uerum neque uideri nec tangi possunt, ut est deus pietas iustitia dignitas sapientia doctrina facundia. sunt item propria et appellatiua, ut Clemens Maximus Pius; quotiens laudem significant, tunc appellatiua, ut clemens iudex, maximus uir, pius filius [sed haec omnia nomina absoluta dicuntur et singulis quibusque rebus personisue apposita]. sunt nomina quae gentem significant, ut Afer Dacus Hispanus; alia patriam, ut Thebanus Romanus; alia numerum, ut unus duo; alia ordinem, ut primus secundus: sed primus de multis, de duobus prior dicitur, sicut de duobus alterum dicimus, de multis alium.
Ars grammatica quaedam ficta a sonis uel a uocibus, quae Graeci πεποιημένα dicunt, ut stridor clangor hinnitus tinnitus mugitus. quaedam descendunt ab aduerbiis, ut hesternus hodiernus crastinus serus nimius citus; alia a participiis, ut ludibundus laudabundus. sunt etiam alia participium sonantia, ut demens amens sapiens ingens; alia uerbis similia, ut contemplator speculator uerbero erro. sunt quaedam positione singularia, intellectu pluralia, quae Graeci perileptica nominant, ut contio populus exercitus. sunt quaedam quae Graeci etymologica nominant, ut bibliotheca; alia quae nomen traxerunt ex his quae continentur, ‹quae› Graeci periectica appellant, ut uinetum rosetum. sunt quaedam nomina quae per se sine alterius partis orationis adminiculo intellegi non possunt, ut pater frater. recipiunt enim sibi et illa per quae intelleguntur, ut meus tuus. haec a Graecis τῶν πρός τι appellantur, id est ad aliquid. et similia τῶν πρός τί πως ἔχοντα, id est ad aliquid quodam modo adtendentia uel taliter qualiter se habentia, ut dexter sinister. haec et conparatiuum gradum admittunt, ut dexterior sinisterior. sunt quoque quaedam homonyma, quae una loquella plura significant, ut nepos acies. significat enim nepos et certum cognationis gradum et rei auitae consumptorem. similiter acies et oculorum dicitur et p. vol. I Keil
ferri et exercitus. sunt alia synonyma uel polyonyma, quae pluribus loquellis idem significant, ut terra humus, ensis mucro gladius. quaedam mediae potestatis quae adiecta nominibus significationem a coniunctis sumunt, ut magnus fortis. haec enim per se nullum habent intellectum et ideo a quibusdam adiectiones dicuntur, ut magnus uir, fortis exercitus.
sunt quae a Graecis epitheta dicuntur, ‹quae› quibuscumque personis adiciuntur laudandi uel uituperandi gratia. haec sumuntur aut a qualitate animi, ut sapiens demens pudicus turpis bonus malus, aut a qualitate corporis, ut formonsus deformis, aut a quantitate, ut sublimis humilis procerus, aut extrinsecus, ut purpuratus palliatus; ex hac specie «uittata sacerdos» et «pharetrata Camilla» : aut a qualitate facti, ut est «Lausus equum domitor debellatorque ferarum» et «ipse doli fabricator Epios» : aut ab accidentibus tracta, ut «caeruleus imber» , beatus diues pauper: aut a qualitate naturae sumpta, ut «ignis edax» . sed haec omnia quamquam species sunt nominum, absolute tamen nomina dicuntur. sunt quaedam principalia, quae Graeci prototypa dicunt, ut fons mons uilla schola hortus. ex his nascuntur deriuatiua, quae apud Graecos paragoga dicuntur, ut fontanus montanus uillaticus scholasticus horticus. deriuantur autem nomina modis septem. aut enim patronymica sunt aut possessiua, quae κτητικά dicuntur, aut paronyma aut uerbalia aut conparatiua aut superlatiua aut diminutiua.
patronymica sunt quae a patre sumuntur, ut Pelides Priamides.
abusiue saepe etiam a matre fiunt, ut Latous Apollo, Phillyrides Chiron, Inous Palaemon, Pleiades; aut ab auo, ut Aeacides; aut ab auia, ut Ledaea Hermione; aut a fratribus, ut Phaethontiades et Laumedontius heros; aut a maioribus, ut Belides Palamedes; aut a maritis, ut Helena Menelais; aut a filiis, ut Althaea Meleagris, sicut Ibycus Graecus retulit.
possessiua sunt ut Peleius. ex hac specie est «Euandrius ensis» et «Aeneia puppis» et «Romuleoque recens horrebat regia culmo» p. vol. I Keil
et «Phineia postquam / clausa domus» et «Agamemnoniaeque Mycenae» .
haec interdum poetae quasi patronymica proferunt, ut est Orestes Agamemnonius. sed quod patronymicon est poni quasi κτητικόν non potest. paronyma sunt quae ab alio quodam trahuntur et nihil de supra memoratis significant, ut equus eques.
Ῥηματικά sunt quae a uerbis deriuantur nomina. haec non absurde uerbalia dixerimus, ut dico dictio; item in conpositione praedico, quod est tertiae coniugationis, praedictio, at in altero, quod est primae coniugationis praedicatio: item lego lectio, oro oratio, parco parsimonia.
conparatiua sunt cum aliquem uel alieno uel suo generi conparamus, ut fortior. superlatiua sunt cum aliquem conparamus ad omnes, ut fortissimus omnium. conparationis gradus sunt tres, positiuus, qui et absolutus, conparatiuus superlatiuus. absolutio est elatio sine conparatione, ut fortis; conparatio ‹est› elatio cum conlatione ad alium, ut fortior; superlatio est enuntiatio cum superlatione ad omnes, ut fortissimus. ex his tribus conparatiuus gradus generis est semper communis. conparantur autem nomina quae aut qualitatem aut quantitatem significant. sed quaedam non amplectuntur omnes gradus, id est non per tres gradus eunt. nam omnia qualitatium nomina sex retinent formas, quas inserendas putauimus. aut enim incipiunt aut sunt aut ueniunt aut adiciuntur aut inueniuntur aut exeunt. incipiunt cum conparatiuo deficiente gradu et superlatiuo positiuum tantum habent, ut mediocris rudis sobrius. sunt quae ex positiui imagine per omnes gradus formantur, ut fortis fortior fortissimus. ueniunt quae post positiuum per gradus ceteros imaginem alteram sumunt, ut bonus melior optimus, malus peior pessimus. adiciuntur cum extrinsecus positiuo tantum aduerbia quaedam adiecta uice secundi gradus ponuntur, tam aut minus aut minime aut magis aut maxime. dicimus enim tam bonus tam malus, minus bonus minus malus, minime bonus minime malus, magis bonus magis malus, maxime bonus maxime malus. eodem modo et pius. inueniuntur ea quae trifariam ordinantur in hunc modum, uno scilicet deficiente quolibet gradu, aut positiuo aut conparatiuo aut superlatiuo; positiuo, ut ulterior ultimus, ocior ocissimus; conparatiuo, pius piissimus; superlatiuo, senex senior. terminantur quae nouissimum tantum habent, ut nouissimus summus. conparatio nominum proprie in conparatiuo et p. vol. I Keil
Ars grammatica superlatiuo gradu est constituta; positiuus perfectus et absolutus est. saepe autem conparatiuus gradus praeponitur superlatiuo, ut stultior stultissimo et maior maximo. saepe idem minus a positiuo significat, quamuis recipiat conparationem, ut «mare Ponticum dulcius quam cetera» minus amarum significat quam cetera. saepe idem pro positiuo positus minus significat et nulli conparatur, ut «iam senior, sed cruda deo uiridisque senectus» .
sunt nomina significatione diminutiua, intellectu conparatiua, ut grandiusculus maiusculus. conparatiuus gradus ablatiuo casui iungitur utriusque numeri. sed tum hoc utimur, cum aliquem uel alieno uel suo generi conparamus, ut Hector fortior Diomede uel audacior Patroclo Achilles fuit; et unum cum multis alienis, ut fortiores Graeci Troianis. sed gradu conparatiuo in uno et altero prope aequalibus ac similibus [non] utimur (nam dissimilium conparatio nulla est), ut: hi duo uiri fortes, sed hic altero fortior; uerum superlatiuo, cum unum antecellere pluribus significamus, ut, si tres pluresue sint uiri, eum quem superferimus fortissimum ceterorum dicimus, et semper genetiuo plurali adiungitur, ut «optime Graiugenum» . sed tum hoc utimur, cum aliquem suo generi conparamus, ut Hector fortissimus Troianorum fuit, Achilles Graecorum. plerumque superlatiuus pro positiuo ponitur et nulli conparatur, ut Iuppiter ‹optimus› maximus. interdum conparatiuus nominatiuo iungitur, ut doctior hic quam ille, ut Plautus in Menaechmis «quid ais, homo / leuior quam pluma?
» .
diminutiua sunt quae in diminutione absolutorum nominum fiunt sine ulla conparatione, ut paruus paruulus, adulescens adulescentulus. horum autem tres sunt gradus. quorum forma quamuis magis minuitur, crescit saepe numerus syllabarum. omnia enim nomina feminini generis quae casu nominatiuo a littera terminantur ante nouissimam litteram recipiunt ol syllabam et faciunt diminutionem, tam quam galea galeola. item masculina in us casu nominatiuo terminata et neutra in um finita eadem ul syllabam recipiunt, ut agnus agnulus, scamnum scamnulum. masculina uero ea quae genetiuo casu is syllaba terminantur nouissimas syllabas culus p. vol. I Keil
recipiunt, tam quam fons fonticulus, feminina cula, tam quam nauis nauicula, neutra culum, ut munus munusculum siue municulum. similiter ea quae us syllaba genetiuo proferuntur tam masculina quam feminina (nam neutra nulla sunt) easdem syllabas admittunt, tam quam ‹hic› fluctus flucticulus, haec porticus porticula. apud antiquos aliae diminutiones reperiuntur. descendebant enim ad tertiam usque formam, tam quam arca arcula arcella arcellula, catinus catinulus catellulus, oculus ocellus ocellulus. ex secunda diminutione quaedam sunt in consuetudine, pauca ex tertia, ut ocellulus et catellulus. apud nos diminutionis hoc genus seruatur quod est primae positionis, id est prima diminutio. omnis item appellatio primae positionis a littera terminata casu nominatiuo acceptis syllabis ri et us significat eum qui eam rem aut praestat aut uendit aut emit, ueluti amica amicarius ἐρωμενοπάροχος ἐρωμενοπώλης ἐρωμεναγοράστης, lactuca lactucarius, culcita culcitarius, charta chartarius, harena harenarius, herba herbarius. quod si rursus detracta a littera a prima positione pro ri et us syllabis adieceris o et sus, erit is locus qui eas res multas habet, amica amicosus ἐρωμένη πολυερώμενος, lactuca lactucosus θρῖδαξ πολύθριδαξ θριδακώδης, culcita culcitosus, charta chartosus, harena harenosus, herba herbosus. eadem quoque diminutiua fiunt, si ante a u et l posueris, ut amica amicula, lactuca lactucula, culcita culcitula, charta chartula, harena harenula, herba herbula. ea autem quae ante a habent i sic figurantur, ut controuersia controuersiola, gratia gratiola, hirnia hirniola et cetera omnia similiter. meminisse autem debemus quod non omnia diminutiones faciunt. quaedam enim quae singula sunt non ueniunt in conparationem, tam quam caelum mare et his similia. sunt etiam quasi diminutiua, quorum origo non cernitur, ut fabula macula tabula. sunt item quae non seruant genera quae ex nominibus primae positionis acceperunt, ut scutum scutula scutella, pistrinum pistrilla, canis canicula, rana ranunculus, unguis ungula ungella ungellula.
de genere
genus est dictio qua plures continentur species, animale et inanimale.
de specie
species est dictio originem trahens a genere, paucioribus confusa significationibus quam genus, ut homo arbor.
p. vol. I Keil
nominum genera numero saepe plurali mutantur et sunt anomala.
masculina in neutrum, ut hic intibus Maenalus Tartarus locus iocus, sed haec intiba Tartara Maenala dumtaxat neutro. nam haec loca hi loci et haec ioca hi ioci dupliciter declinantur. feminina in neutrum, ut haec Pergamus Pergama, neutra in masculinum, ut hoc porrum caelum forum, hi porri caeli fori; sed haec fora melius declinantur. item neutra in femininum, ut hoc balneum epulum caepe, balneae epulae cepae; sed et haec balnea siue balinea pluraliter per ordinem declinantur. caepe uero singulariter aptoton nomen est generis neutri, ut Caere Praeneste, pluraliter genere feminino sublata priore diphthongo uelut Musae Medeae declinabitur. quaedam incerti sunt generis, inter masculinum et femininum, ut cortex finis silex stirps pinus pampinus dies radix, inter masculinum et neutrum, ut clipeus uulgus specus sal frenum, inter femininum et neutrum, ut pecus buxus pirus prunus malus; sed neutro fructum, feminino saepe ipsas arbores dicimus.
sunt quaedam nomina quae singulariter tantum efferuntur, sunt quae pluraliter. haec paene maiore ex parte collecta suo quoque ordine subiciemus. masculina semper singularia, ut hic genius, puluis, sanguis, fimus, limus, muscus herba quae in parietibus uel in corticibus arborum haeret.
Ars grammatica item feminina semper singularia, haec lux pax culpa galla eloquentia elegantia labes memoria prosapia rabies sanies socordia supellex. item neutralia semper singularia, ut hoc uirus, pus, baratrum, locus apud inferos, proprie autem apud Athenienses, in quem noxii praecipitabantur: hoc callum, caenum, crocum, ingenium, allec, iustitium, rudus ruderis, sinapi, siler. masculina semper pluralia, hi antes, carceres, cani, casses, cancelli, foci pro sedibus et Penatibus, hi furfures, fori loca spectaculorum; item fori sunt in nauibus, quo nautae sedentes remigant: freni; et frena dicimus: inferi, lendes, liberi, Lares; et Larem legimus: ludi, loculi, manes, mores, maiores, natales generis nobilitas, optimates, pugillares, primores, proceres, posteri, Penates, Quirites; sed Flaccus in satura Quiritem dixit: Quinquatres, sentes, lemures, sales, cum religionis causa dicimus per hos sales; sales autem et ioci dicuntur: hi uepres. feminina semper pluralia, hae arae pro Penatibus, hae aedes; sed aedis singulariter si dixeris, templum significas: blanditiae, bigae, quadrigae, conpedes, caerimoniae, cunae, crates, diuitiae, dilitiae, exequiae, excubiae, fruges, p. vol. I Keil
fores, fortunae, gingiuae, indutiae, inferiae, insidiae, inimicitiae, idus, inlecebrae, kalendae, lactes, litterae epistula, manubiae, nuptiae, nares, nundinae, nugae, neniae, plagae, preces, primitiae, praestigiae, falerae, quisquiliae, grates quas agimus ob merita, Gratiae deae, sarcinae, sortes, subpetiae, sordes, scopae, scalae, tenebrae. sunt quaedam numeri communis, quae nominatiuo singulari pluralique similiter efferuntur, ut res spes. neutralia semper pluralia, haec moenia, cibaria, crepundia, iuga id est summa montium, iusta, intestina, magalia casae Afrorum, Neptunalia, Parentalia, praecordia, rostra ubi contionantur, spectacula, spolia; Vergilius spolium dixit: serta, sponsalia, Terminalia, cunabula, lumina; apud Vergilium «luminis effossi» : uerbera; «uerbere torto» Vergilius dixit: uiscera, uada, Vulcanalia. item metallica sunt semper singularia, ut aurum argentum ferrum aes plumbum cassiterum orichalcum et aurichalcum stagnum. quamuis aera dicimus, ceteris casibus non utimur. illud uero sciendum quia neque deorum nomina neque elementorum neque montium neque ciuitatium neque fluuiorum, nisi quae ciuitates plurali numero declinantur, ut Cumae Thebae Athenae Mycenae Puteoli Baiae Ostia, nec ea quoque quae mensurae uel ponderi subiecta sunt pluraliter declinantur, ut triticum et frumentum, quamuis frumenta, ut «mox frumentis labor additus» , et hordea legimus: far, ador, faba, cicer, milium, panicium; et siqua horum nominatiuo pluraliter efferuntur, ceteris casibus cessabunt: item oleum, uinum; quamuis uina dixerit Vergilius: mulsum, defrutum; defruta Vergilius dixit: mustum. sunt item nomina quorum nominatiuus in usu non est, ut siquis dicat hunc laterem et ab hac dicione.
item per ceteros casus nomina multa deficiunt. nomina aut fixa sunt, ut pater mater frater soror, aut mobilia, ut bonus bona bonum, amicus amica amicum; alia nec in totum fixa nec in totum mobilia, ut Marcius Marcia, Gaius Gaia, draco dracaena, leo leaena, gallus gallina, rex regina. sunt nomina tota Graecae declinationis, ut Themisto Calypso Pan; sunt tota conuersa in Latinam regulam, ut Pollux Πολυδεύκης, Vlixes; sunt inter Graecam Latinamque formam, quae notha appellantur, ut Achilles Agamemnon. sunt praeterea alia sono masculina, intellectu feminina, ut eunuchus comoedia, Orestes tragoedia. satis instructi de nomine transeamus ad pronomen.
p. vol. I Keil
de constructione uel syntaxi
de pronomine
pronomen est pars orationis quae pro ipso nomine posita minus quidem, paene idem ‹tamen› significat personamque interdum recipit.
pronomini accidunt septem, qualitas genus numerus figura persona ordo casus.
qualitates pronominum sunt tres, finita infinita minus quam finita.
qualitas finita in prima et in secunda persona est, infinita et minus quam finita in tertia inuenitur. finita est quae notat certum numerum et gestum dirigit ad certam personam, ut ego. infinita est quae certam non recipit personam sed cuilibet potest aptari, ut quis quae quod. minus quam finita est quae certis et incertis personis aptari potest, ut ipse. genera pronominibus accidunt quattuor, masculinum ut hic, femininum ut haec, neutrum ut hoc, commune ut ego tu. sunt alia duobus generibus [nominibus] communia, masculini et neutri, ut quo quanto; alia tribus, ut huius eius cuius. numeri pronominum sunt duo. aut enim singularia sunt, ut ego, aut pluralia, ut nos. sunt quaedam numero communia, ut qui quae. nam et qui uir et qui uiri et quae mulier et quae mulieres dicimus.
figurae sunt duae. aut enim simplicia sunt pronomina, ut quis, aut conposita, ut quisquis. personae accidunt finitis pronominibus, prima ut mihi, secunda ut tibi. tertia quoque in minus quam finitis inuenitur, ut ipsi. ordo quoque ‹[.
]› aut praepositiua sunt, ut quis quantus, aut subiunctiua, ut is tantus: ueluti praepositiua, [ut] quis fecit?
subiunctiua uel quae responsi uim habent, iste fecit; item quantus ille est, tantus ille est. pronomina quaedam, ut nomina, aut gentem significant, ut cuias uestras nostras; aut numerum, ut quot tot; aut ordinem, ut quotus; aut qualitatem, ut qualis talis; aut quantitatem, ut quantus tantus. quaedam possessiua finita ad aliquid referuntur, et ea quattuor modis enuntiantur. aut enim utraque significatione singularia sunt, ut meus tuus, aut utraque pluralia, ut nostri uestri, aut intrinsecus singularia extrinsecus pluralia, ut mei tui, contra extrinsecus singularia intrinsecus pluralia, ut noster uester. casus pronominibus, ut nominibus, accidunt sex, per quos omnium pronominum genus inflectitur hoc modo.
Ars grammatica declinationes pronominum finitiuae siue absolutae sunt hae. ego pronomen finitum generis omnis numeri singularis figurae simplicis personae primae casus nominatiui, quod declinabitur sic, ego mei mihi me o a me: sed uocatiuum habere non potest, quia nemo dicit o ego, nisi o exclamatio sit, ut apud Horatium «o quisquis uolet» : pluraliter nos nostrum nobis nos o a nobis. nec pluralis habet uocatiuum, nisi aeque exclamatio p. vol. I Keil
sit, ut cum dicimus: o nos felices: Cicero in inuecti ‹[.
]› non est reprobanda eorum sententia qui dixerunt in quibusdam pronominibus uocatiuum non posse cadere, cum etiam paene in omnibus pronominibus non debeat esse uocatiuus. sed nos non dum refragamur rationi uocatiuum adiecimus, sed quoniam contextum declinationis habere uoluimus, inseruimus, ‹quamquam› non solum uocatiuum non inuenimus uerum etiam in quibusdam casus deficere uidemus. tu pronomen finitum generis omnis numeri singularis figurae simplicis personae secundae casus nominatiui, quod declinabitur sic, tu tui tibi te o a te, pluraliter uos uestrum uobis uos o a uobis.
personae item tertiae generis masculini numeri singularis ille illius illi illum o ab illo, pluraliter illi illorum illis illos o ab illis; generis feminini ‹numeri singularis› illa illius illi illam o ab illa, pluraliter illae illarum illis illas o ab illis; generis neutri numeri singularis illud illius illi illud o ab illo, pluraliter illa illorum illis illa o ab illis. item finita generis masculini numeri singularis iste istius isti istum o ab isto, pluraliter isti istorum istis istos o ab istis; generis feminini ista istius isti istam o ab ista, pluraliter istae istarum istis istas o ab istis; generis neutri istud istius isti istud o ab isto, pluraliter ista istorum istis ista o ab istis.
minus quam finita generis masculini ipse ipsius ipsi ipsum o ab ipso, pluraliter ipsi ipsorum ipsis ipsos o ab ipsis; generis feminini ipsa ipsius ipsi ipsam o ab ipsa, pluraliter ipsae ipsarum ipsis ipsas o ab ipsis; generis neutri ipsum. quare non ipsud, ut illud et istud?
quoniam ueteres nominatiuum non ipse dicebant sed ipsus ipsa ipsum, ut altus alta altum [ipsus], quod et in comoediis est et apud Tullium, «ipsum decretum» .
sed recentiores ipsus conmutauerunt et pro eo ipse consuetudini tradiderunt. ipsum uero obtinuit suam extremitatem, ut etiam exemplum Tullianum docuit. ipsum ipsius ipsi ipsum o ab ipso, pluraliter ipsa ipsorum ipsis ipsa o ab ipsis.
item infinita generis masculini quis cuius cui quem o a quo uel a qui, pluraliter qui quorum quis uel quibus quos o a quis uel a quibus; generis feminini quae cuius cui quam o a qua, pluraliter quae quarum quis uel quibus quas o a quis uel a quibus; generis neutri quod cuius cui quod o a quo uel a qui, pluraliter quae quorum quis uel quibus quae o a quis uel a quibus.
item articulare praepositiuum uel demonstratiuum qualitatis finitae p. vol. I Keil
generis masculini hic huius huic hunc o ab hoc, pluraliter hi horum his hos o ab his; generis feminini haec huius huic hanc o ab hac, pluraliter hae harum his has o ab his; generis neutri hoc huius huic hoc o ab hoc, pluraliter haec horum his haec o ab his.
item pronomen articulare subiunctiuum uel relatiuum qualitatis finitae ‹generis masculini› is eius ei eum o ab eo, pluraliter ei eorum eis eos o ab eis; generis feminini ea eius ei eam o ab ea, pluraliter eae earum eis eas o ab eis; generis neutri id eius ei id o ab eo, pluraliter ea eorum eis ea o ab eis.
item possessiua finita ad aliquid dicta ex una parte singularia: personae primae generis masculini numeri ex utraque parte singularis meus mei meo meum o a meo, pluraliter ex altera parte mei meorum meis meos o a meis. sed ueteres mius dicebant, ut sit uocatiuus secundum regulam ‹o mi. nam› omnia nomina quae nominatiuo ante us nouissimam syllabam ‹i› habent uocatiuo i terminantur. generis feminini numeri ex utraque parte singularis mea meae meae meam o a mea, pluraliter ex altera parte meae mearum meis meas o a meis; generis neutri ‹numeri› ex utraque parte singularis meum mei meo meum o a meo, pluraliter ‹ex altera parte› mea meorum meis mea o a meis. personae secundae generis masculini numeri ex utraque parte singularis tuus tui tuo tuum o a tuo, pluraliter ex altera parte tui tuorum tuis tuos o a tuis; generis feminini numeri ex utraque parte singularis tua tuae tuae tuam o a tua, pluraliter ex altera parte tuae tuarum tuis tuas o a tuis; generis neutri numeri ex utraque parte singularis tuum tui tuo tuum o a tuo, pluraliter ex altera parte tua tuorum tuis tua o a tuis. personae tertiae generis masculini numeri ex utraque parte singularis suus sui suo suum o a suo, pluraliter ex altera parte sui suorum suis suos o a suis; generis feminini numeri ‹ex utraque parte› singularis sua suae suae suam o a sua, pluraliter ex altera parte suae suarum suis suas o a suis; generis neutri ‹numeri ex utraque parte singularis› suum sui suo suum o a suo, pluraliter ex altera parte sua suorum suis sua o a suis. item possessiua ad aliquid dicta ex una parte pluralia: personae primae generis masculini ‹numeri ex altera parte singularis› noster nostri nostro nostrum o a nostro, pluraliter ex utraque parte nostri nostrorum nostris nostros o a nostris; generis feminini ‹numeri ex altera parte singularis› nostra nostrae nostrae nostram o a nostra, pluraliter ex utraque parte nostrae nostrarum nostris nostras o a nostris; generis neutri numeri ex altera parte singularis nostrum nostri nostro nostrum o a nostro, pluraliter ex utraque parte nostra nostrorum nostris nostra o a nostris.
personae secundae generis masculini numeri ex altera parte singularis p. vol. I Keil
Ars grammatica uester uestri uestro uestrum o a uestro, pluraliter ex utraque parte uestri uestrorum uestris uestros o a uestris; generis feminini numeri ex altera parte singularis uestra uestrae uestrae uestram o a uestra, pluraliter ex utraque parte uestrae uestrarum uestris uestras o a uestris; generis neutri numeri ex altera parte singularis uestrum uestri uestro uestrum o a uestro, pluraliter ex utraque parte uestra uestrorum uestris uestra o a uestris.
sunt item pronomina finita personae tertiae generis omnis numeri communis sine nominatiuo et uocatiuo, ut sui sibi se uel sese a se. hoc quoque pronomen omnium generum est commune ‹[.
]› mihi tibi sibi, mihimet tibimet sibimet; me te se et sese, memet temet semet; egomet tumet illemet, egomet ipse tumet ipse illemet ipse; meapte tuapte suapte nostrapte uestrapte; mecum tecum secum nobiscum uobiscum cum illis.
generis masculini quisque cuiusque cuique quemque o a quoque, pluraliter quique quorumque quibusque quosque o a quibusque; feminini quaeque cuiusque cuique quamque o a quaque, pluraliter quaeque quarumque quibusque quasque o a quibusque; neutri quodque cuiusque cuique quodque o a quoque, pluraliter quaeque quorumque quibusque quaeque o a quibusque. generis masculini quisquam cuiusquam cuiquam quemquam o a quoquam, pluraliter quiquam quorumquam quibusquam quosquam o a quibusquam; feminini quaequam cuiusquam cuiquam quamquam o a quaquam, pluraliter quaequam quarumquam quibusquam quasquam o a quibusquam; neutri quodquam cuiusquam cuiquam quodquam o a quoquam, pluraliter quaequam quorumquam quibusquam quaequam o a quibusquam.
generis masculini quiscumque cuiuscumque cuicumque quemcumque o a quocumque, pluraliter quicumque quorumcumque quibuscumque quoscumque o a quibuscumque; feminini quaecumque cuiuscumque cuicumque quamcumque o a quacumque, pluraliter quaecumque quarumcumque quibuscumque quascumque o a quibuscumque; neutri quodcumque cuiuscumque cuicumque quodcumque o a quocumque, pluraliter quaecumque quorumcumque quibuscumque quaecumque o a quibuscumque. generis masculini quislibet cuiuslibet cuilibet quemlibet o a quolibet, pluraliter quilibet quorumlibet quibuslibet quoslibet o a quibuslibet; feminini quaelibet cuiuslibet cuilibet quamlibet o a qualibet, pluraliter quaelibet quarumlibet quibuslibet quaslibet o a quibuslibet; neutri quodlibet cuiuslibet cuilibet o a quolibet, pluraliter quaelibet quorumlibet quibuslibet quaelibet o a quibuslibet. generis masculini quiuis cuiusuis cuiuis quemuis o a quouis, pluraliter quiuis quorumuis quibusuis quosuis o a quibusuis; feminini identidem; p. vol. I Keil
neutri similiter. generis masculini alius alii alio alium o ab alio, pluraliter alii aliorum aliis alios o ab aliis; feminini alia aliae aliae aliam o ab alia, pluraliter similiter; neutri aliud alii alio aliud o ab alio, pluraliter similiter. generis masculini alter alterius alteri alterum o ab altero, pluraliter alteri alterorum alteris alteros o ab alteris. generis masculini neuter neutrius neutri neutrum o a neutro. generis masculini uter utrius utri utrum o ab utro. generis masculini uterque utriusque utrique utrumque o ab utroque. generis masculini alteruter alterutrius alterutri alterutrum o ab alterutro. generis masculini unus unius uni unum o ab uno, pluraliter uni unorum unis unos o ab unis. generis masculini unusquisque uniuscuiusque unicuique unumquemque o ab unoquoque. generis masculini quidam cuiusdam cuidam quendam o a quodam. generis masculini aliquis alicuius alicui aliquem o ab aliquo. generis masculini ullus ullius ulli ullum o ab ullo. generis masculini nullus nullius nulli nullum o a nullo, pluraliter nulli nullorum nullis nullos o a nullis; feminini nulla nullius nulli nullam o a nulla, pluraliter nullae; neutri nullum nullius nulli nullum o a nullo, pluraliter nulla. generis masculini totus totius toti totum o a toto; feminini tota totius toti totam o a tota. generis masculini qualis qualis quali qualem o a quali, pluraliter quales; feminini qualis qualis quali ‹qualem o a quali›, pluraliter quales; neutri quale qualis quali quale o a quali, pluraliter qualia. hoc pronomen quod est qualis, item quod sequitur talis, communia sunt masculino et feminino generi. qualis ποταπός, οἶος, ὁποῖος. ‹generis› masculini talis, pluraliter tales; feminini talis, pluraliter tales; neutri tale, pluraliter talia. ‹generis› masculini idem eiusdem eidem eundem o ab eodem, pluraliter iidem eorundem iisdem eosdem o ab iisdem; feminini eadem, pluraliter eaedem; neutri idem, pluraliter eadem.
nemo pronomen non habet genetiuum, ut dicamus neminis, ut quibusdam uidetur; sicut et alius pronomen aeque genetiuum non habet, ut dicamus alius, etsi antiqui genetiuum alius producta ‹i› dixerunt, quorum auctoritatem secuti et nos adiecimus. cuius nominatiuum ueteres non tantum alius dixerunt sed etiam alis, sicut et Sallustius ait «alis alibi stantes ceciderunt, omnes tamen aduersis uulneribus conciderunt» . conuincitur uero haec opinio auctoritate Plauti, qui ita dixit in captiuis, «neminis misereri certum est, quia mei miseret neminem» .
p. vol. I Keil
de uerbo
de uerbo
uerbum est pars orationis praecipua sine casu. etenim haec uniuersae orationi uberes praebet ad facultatem uires. cuius operae pretium est penitus intueri potestatem, ne inscitia uitiosum exerceamus sermonem. uis igitur huius temporibus et personis administratur. uerbum autem dictum est ab eo quod uerberato lingua intra palatum aere omnis oratio promatur.
Ars grammatica uerbo accidunt tempora cum personis sociata, nec omnino haec secerni a se possunt quin simul uerbi uis dissoluatur. in aliis enim partibus orationis sunt tempora a personis distracta, ut in participiis; item in aliis personae nequaquam temporibus indigent, ut in pronominibus. admittit quoque uerbum praeter personas et tempora numerum, figuram, qualitatem, significationem siue genus, modum siue inclinationem, coniugationem: personas quidem, quibus sermo exercetur; numerum uero, cum quis quiue sint qui loquantur; tempus, cum quando quid factum aut dictum sit quaeritur; figuram, cum quaeritur simplex sit uerbum an conpositum; qualitatem, cum cuius sit speciei uel qualitatis uerbum exploratur; significationem, cum cuius generis et significationis sit uerbum ostenditur. quae singula diligentius exponemus.
de personis uerborum
persona est substantia rationalis. personae in uerbo sunt tres, per quas uniuersus administrabitur sermo. prima est quae loquitur, ut dico, secunda quacum sermo habetur, ut dicis, tertia de qua quis loquitur et relatio indicatur, ut dicit.
de numero
numerus praeterea accidit uerbis prorsus uterque, singularis et pluralis. dualis enim apud Graecos dumtaxat ualet, a nobis excluditur, eodem modo quo et in nominibus. nequaquam enim reperiri potest Latino sermone ulla dictio quae dualem exprimat numerum. antiquitatis enim Romani memores dualem numerum posteritatis usu receptum quasi nouellum usurpare noluerunt. is namque, sicut a primordio adseritur sermonis a natura proditi, in obscuro habitus ignorabatur et diutius incertus inter utrumque numerum, tam singularem quam pluralem, latebat. sero autem superuenientibus saeculis scrupulosae curiositatis obseruationibus captus quasi intercalaris inrepsit, et hac de causa apud ueteres raro reperitur, quoniam erroribus inlaqueatus multiplicatur. adeo per huius modi omnes p. vol. I Keil
usus Graecorum linguae nesciae declarantur. apud Atticos uero dumtaxat plurimum ualet, et maxime apud Homerum, qui cum sit Atticae linguae cultor, utpote patrii sermonis adsertor, ut quidam putant, tamen non erat nescius antiquitatis, sicut uersus ille testatur. cum enim duo fuissent, ipse uetustatis memor pluraliter salutationem protulit hoc modo, «χαίρετε κήρυκες ἄγγελοι» . praeterea superfluus antiquis uisus est, si quidem ex numeri pluralis imagine dualis declinatio formata normabatur.
de figura uerborum
figura uerbi bipertita est. aut enim simplicia sunt uerba, ut scribo, aut conposita, ut inscribo. conponuntur autem uerba, sicut nomina, modis quattuor; aut ex duabus partibus integris, ut conduco conuoco; aut ex duabus corruptis, ut efficio, malo, id est magis uolo, effringo; aut ex integra et corrupta, ut accumbo; aut ex corrupta et integra, ut ostendo.
de tempore principali
tempus est uicissitudo rerum triformiter mutabilitate conprehensa, si quidem potest conprehendi quod numquam stat, uel spatium aetatis uolubile [quod] in eisdem usurpationibus patiens declinationem, quod numero uidetur conprehendi. hactenus de tempore principali; nunc de temporibus uerborum dicemus.
de temporibus uerborum
in primis tempus per se nullum diremtum est omnino, cum per se in se reuoluatur et sit perpetuo unitum. uerum quoniam differt noster actus nec semper idem est (aut enim facimus aut fecimus aut facturi sumus), hac ex re indiuiduo tempori inponimus partes temporis, non tempus diuidentes sed actum nostrum diuersum significantes. uniuersa enim quae aguntur in tres diuiduntur portiones. diuerso igitur agendi tempore tempus ipsum quasi inpertimur. trifariam tamen cuncta gerimus, ideoque tria tempora esse dicimus, instans perfectum futurum; instans, quod et praesens, cum adhuc agimus, praeteritum perfectum, cum iam fecerimus, futurum, cum acturos nos pollicemur. unum tamen ex his, praeteritum perfectum, diuiduum est. ex eo enim scinditur praeteritum inperfectum, item praeteritum plusquamperfectum. hoc pacto tria tempora praeterita uidentur esse, quoniam omnium quae egimus triplici modo differentiam reperimus. praeteritum enim inperfectum est quidem praeteritum, non tamen perfectum, cum quasi praeterisse tempus adfirmamus; alioquin p. vol. I Keil
coepimus nec perfecimus, quasi legebam et scribebam et similia. in enim praepositio plerumque derogatiua, non numquam adiectiua, ut in aliis patebit; quae addita actui plerumque derogat, non addita ad finem perductum significat. perfectum etenim tempus, cum tempus quo egimus eo quod egimus finitum est. item praeteritum plusquamperfectum, cum tempus iam pridem exactum demonstramus quo quid egimus. hoc enim distat a perfecto, quod superioris temporis recens uideri potest actus, sequentis longa intercapedo. id enim Graeci ὑπερσυντελικόν appellant, quasi ὑπὲρ τὸν συντελοῦντα χρόνον, quod nos praeteritum plusquamperfectum dicimus.
at uero tempus perfectum apud nos pro ἀορίστῳ καὶ παρακειμένῳ ualet.
ratione igitur statuta sunt actus nostri tempora, instans, quod et praesens, cum quid maxime agimus; praeteritum inperfectum, si quod agimus non perficimus et agere desinimus, unde non nulli inchoatiuum tempus appellauerunt; perfectum, cum actum perficimus et facere desinimus; plusquamperfectum, ‹cum› quod egimus tempore inueterauerit; futurum, cum nondum agere instituimus, uerum acturos repromittimus. haec de temporibus; deinceps cetera persequemur.
de significationibus siue generibus uerborum
genera uerborum siue significationes quo pacto significentur referemus.
ut enim in nominibus sunt genera quibus sexus exploratur, ita quoque sunt in uerbo quibus effectus significatur, utrumne actiuum sit an passiuum.
genera uerborum siue significationes sunt principales duo, actiua et passiua.
ex his etiam nascuntur aliae, neutra communis deponens. ita fiunt numero quinque. inpersonalis quoque a quibusdam admittitur. de actiua significatione
Ars grammatica actiua significatio est cum alio agente sit qui patiatur, id est cum actum nostrum cum alterius patientia significat, ut laudo. haec ita o littera terminatur ut recipere possit etiam passiuam significationem adiecta r littera.
itaque cum utraque persona constet in declinatione uerbi, ut tam adficere quam adfici queat, proprie dicitur actiuum itemque passiuum.
de passiua significatione
passiua est cum alio patiente penes alium sit administratio, id est cum patientiam nostram cum alterius actu significat, ut laudor. haec ita p. vol. I Keil
or syllaba terminatur ut recipere possit actiuam significationem amissa r littera, ut laudo.
de neutra significatione
neutra est quae specie actiuae enuntiationis o littera cluditur, sed r litteram numquam recipit et ob id passiuam formam non potest exprimere.
ubi enim uis patiendi non est, ex actiua declinatione locum declinatio passiua non habet. item si alio patiente sub actiua specie penes alium non sit administratio, similiter neutra dicimus. alterutrum itaque uniformiter significat, agentem uel patientem; agentem, ut facio ambulo curro; patientem, ut ardeo ueneo uapulo. ex hac quoque forma sunt et illa uerba in quibus nec agentis nec patientis significatio plene dinoscitur nec effectus ostenditur, ut sedeo sudo dormio iaceo sto algeo sitio esurio. nescis enim agat quis an patiatur. quae quidam supina dixerunt, alii absolutiua appellant, non nulli depositiua nominant.
de communi
communis est quae tam actiuam quam passiuam significationem in se habet. haec ita r littera terminatur ut eam non possit amittere, quem ad modum et deponens, ut osculor criminor amplector. dicimus enim osculor te et osculor a te, similiter et cetera. communia autem dicimus, ut in nominibus quae sub una specie genera diuersa admittunt, ita in uerbis quae sub passiua declinatione dumtaxat diuersi actus significationem exprimunt.
de deponenti
deponens est quae in r litteram desinit, ut passiua, sed ea dempta Latinum non est, unde per antiphrasin, id est e contrario, sic appellatur, quia uerbum r littera finitum deponere eam non potest, ut loquor nascor sequor. non enim dicimus nasco. et cum sit passiua specie, actiuam non habet. itaque nec passiua sunt, quia actiua non reddunt, nec communia esse possunt, quoniam communia sub uno genere declinationis utramque continent significationem. placuit itaque aliis ea deponentia dici, quod una significatione deposita a communi separentur, uel quia deponit ambiguitatem sermonis qui dicit loquor.
de inpersonali genere
inpersonalis uerborum significatio tam sub actiua specie quam passiua extat, dicta inpersonalis, quod sine persona pronominis intellegi non potest, quamuis formam actiuorum aut passiuorum habere uideatur. nam etsi p. vol. I Keil
tertiae personae formam exprimat, tamen tribus modis uerbis omnibus iungi solet. propriis quoque personis non enuntiatur, sed, ut plenus sit sensus, extrinsecus necessario adduntur pronomina, sine quibus nihil huius modi uerba significare possunt, quasi pudet me te illum, itur a me a te ab illo.
de modis siue inclinationibus uerborum
quoniam de generibus quod satis erat dixi, modos quoque subiungam, quos quinque esse omnes fere grammatici consentiunt. nam qui sex uoluerunt, uario iudicio alii promissiuum, quidam inpersonalem coniungunt; qui septem, utrumque prioribus adiciunt; qui amplius, percontatiuum adsumunt; qui nouem, subiunctiuum a coniunctiuo separant; qui decem, etiam adhortatiuum adscribunt. uerum ex his, ut ipsa declinatio uerborum exposcit, inpersonalis et participialis a quibusdam admittitur, de quibus postea referre placuit. modus itaque uerborum siue inclinatio in quinque deducitur partes. aut enim finitiuus est modus aut imperatiuus aut optatiuus aut subiunctiuus aut infinitiuus.
de finitiuo modo
finitiuus modus est cum quasi definita et simplici utimur expositione, ipsa dictione per se conmendantes sensum sine alterius diuersae conplexu, ut accuso accusabam, identidem per omnia tempora, quod in subiunctiuo parum est. subiunctiuus enim dictus est, quoniam necesse est ut alius sermo suggeratur quo superior patefiat, hoc modo, cum dicam cum dixerim cum dixero. procul dubio necdum hic finitur sermo, finietur hoc modo, cum dixero uenies, cum fecero aspicies, et similia; quod in modo finitiuo non desideratur. idem a quibusdam indicatiuus appellatur, quo indicamus; ab aliis pronuntiatiuus, quo pronuntiamus.
de imperatiuo modo
deinceps imperatiuus modus est, quo enuntiamus externo officio imperantes. et hic modus singulari quidem numero primam non admittit personam, ut lauda laudet. etenim absurdum omnino quemquam sibi imperare, quoniam promptum sit sua sponte facere: imperii enim indigent externae personae. plurali uero necessario tres personae adhibentur. conserit enim se prima persona cum aliis et, dum imperat, se quoque in idem ministerium uocat: quem quidam hortatiuum potius, non imperatiuum esse putauerunt, cum dicimus faciamus legamus et similia. illud praeterea non nullis absurdum uisum est, tertiam personam modo imperatiuo inesse, p. vol. I Keil
quoniam nemo absenti imperat. quorum non nimis firma reprehensio, quoniam ferme uniuersus sermo inseritur inter primam et secundam personam; tertia uero succedit usu materiam praestatura et primae dicenti et secundae audienti. imperamus ‹aut› ut pareat ipse, uelut accusa, aut ut alii nostrum nuntietur imperium, uelut accuset. unde uel merito hoc pacto et in hac declinatione erit nuntiandi persona. hoc tantum a ceteris differens erit, quod [de] aliis nuntiatur, cum dicimus faciat legat tertia persona.
Ars grammatica imperamus enim ut nuntietur illi facere uel legere. in hoc modo instanti tempore numero plurali persona tertia dupliciter declinatur, accusemus accusate accusent et accusanto. posterior sermo more ueterum usurpatur. figuratur autem hoc modo: o littera adicitur tertiae personae numeri pluralis temporis instantis modi finitiui sic, accusamus accusatis accusant; huic accedit o littera et fit accusanto. item in omnibus. futurum uero tempus differt a ceteris futuris, quia non ut confestim fiat imperamus sed in futurum fieri, ut perpetuum fiat, quasi facito legito, id est semper fac, semper lege. iure ergo diceretur quasi futuri. quem sermonem non nulli censuerunt mandatiuum potius quam imperatiuum dici, quoniam praesenti tempore imperare solemus ut fiat, in futurum uero magis mandare. ceterae personae propriae non reperiuntur in hoc modo temporis futuri: non nulli ‹personis› temporis praesentis abutuntur, cum dicunt facito faciat facitote faciant. tamen id ipsum quod nos secunda persona uulgo tempore futuro usurpamus, facito legito dicentes, et pro tertia persona apud ueteres admittitur, cum dicunt: ille heres esto et, ut proximis utar exemplis, apud Vergilium «primus equum faleris insignem uictor habeto» , item «tertius hac galea contentus abito» .
in hoc modo declinatione passiua tempus futurum apud ueteres, uulgo inusitatum est. loquitor largitor reperimus apud Terentium, «loquitor paucula» , idem «de te largitor, puer» , id est loquere et largire, et Plautus in Pseudulo «pietatem ergo amplexator» . non nulli ueterum etiam actiuo more tempus futurum imperatiuo modo ex uerbis quoque p. vol. I Keil
passiuae declinationis usurpauerunt, ut Tullius in dialogis de re publica nitito, cum nitor sit positio uerbi.
de optatiuo modo
sequitur optatiuus modus, quem tum demum usurpamus, cum precibus exposcimus a dis; unde ab optando optatiuus dictus est. sunt qui excludunt ex hoc modo praesens tempus. necesse est enim omnium consensu in futurum optemus. non nulli uero admittunt, quod nimis uidetur absurdum, quoniam nemo optat quod habet, sed ut habeat. identidem hi qui admittunt in ambiguum ducunt tempus futurum, cui simile faciunt instans dicendo utinam legam utinam faciam, pro instanti et futuro idem usurpantes, nec respiciunt quantum discrimen sit inter haec tempora, quae uniformiter praue declinant. debent enim, cum sint inter se longe discrepantia sensu, declinatione quoque dissentire. rectius ergo alii fecere, qui ob ambiguitatem inperfecto etiam instans iunxerunt, ut sit idem instans et inperfectum, ut utinam facerem. exoritur item altera quaestio, quo pacto praeterita tempora inserantur. qui enim potest quisquam in praeteritum optare?
sed haec quaestio non absurda uidetur, adseritur tamen ratione idonea, ut non inmerito inserta haec tempora uideantur. persaepe enim optamus non modo ut habeamus quod cupimus uerum etiam incusantes factum de quibusdam, quae quoniam non habuerimus, in posterum habere non possumus quae uelimus, quasi utinam scripsissem ut proficerem, utinam uenissem ut audirem haec, et his similia.
de subiunctiuo modo
subiunctiuus siue adiunctiuus ideo dictus, quod per se non exprimat sensum, nisi insuper alius addatur sermo quo superior patefiat. subiungit enim sibi uel subiungitur necessario alii sermoni hoc modo, cum dixero audies, cum fecero aspicies, et similia; quod in declinatione finitiua non desideratur: et nihil differt ab optatiua nisi tempore tantum futuro. et in hac subiunctiua numero plurali uniformem declinationem perfecti et futuri temporis accentus distinguit. perfectum enim acuto accentu declinatur, futurum circumflectitur, quasi perfecto cum dixerimus, item futuro cum dixerimus.
de infinitiuo siue perpetuo modo
infinitiuus, qui et perpetuus numeris et personis, ideo dictus infinitiuus ex eo, quod parum definitas habet personas et numeros. idem enim sermo de tribus personis et duobus numeris usurpatur, ut cum dicimus facere ego tu ille uolo et uolumus; unde inpersonatiuum hunc quoque non nulli et insignificatiuum dixerunt, quoniam parum tali sermone definita est p. vol. I Keil
persona. perpetuus etiam non inmerito appellatur, si quidem perpetuum est quod finem non habet, ut legere scribere omnibus numeris ‹et› personis accidit. tempora habet ipsa quae sunt praecipua, instans perfectum futurum. hoc modo plerumque ueteres praecipue historiae scriptores et inperfecta tempora finitiua significant; quale est apud Sallustium «hic ubi primum adoleuit, non se luxu neque inertiae corrumpendum dedit, sed, ut mos gentis illius est, iaculari equitare cursu cum aequalibus certare, et cum omnis anteiret, omnibus tamen carus esse» ; pro eo sane quod est, uti mos gentis illius est, iaculabatur equitabat cursu cum aequalibus certabat, et cum omnis anteiret, omnibus tamen carus erat. in hoc modo et illud fuit obseruandum, quod in passiua declinatione er syllabam ueteres crebro addunt, quasi accusarier appellarier; quale est apud Vergilium (proximis enim utar exemplis) «magicas inuitam accingier artes» , pro eo quod est accingi. est enim moris antiquis in quibusdam sermonem ex abundanti addere. nihil enim syllaba addita confert tali dictioni. meminisse autem debemus futurum tempus non semper infinitis accidere.
nam egeo et studeo egere et eguisse, studere et studuisse faciunt; nec tamen studitum ire aut egitum ire dicere possumus, ut lectum ire.
de inpersonali modo
Ars grammatica inpersonalis quoque uerborum modus sine persona pronominis intellegi non potest; unde inpersonalis dicitur. is ab omni genere uerborum iuxta similitudinem coniugationis colligitur. nam si prima est uel secunda uel tertia coniugatio, sublata secundae personae s nouissima littera et addita tur syllaba, inpersonale facit, ut puta amo ama amatur, teneo tene tenetur, curro curri curritur. praeteritum autem ‹inperfectum› eius in batur exire debet, ut tenebatur; perfectum in est uel fuit, ut tentum est uel fuit; plusquamperfectum in erat uel fuerat, ut tentum erat uel fuerat; futurum a prima et secunda coniugatione in bitur, sicut est amabitur tenebitur, a tertia in etur, ut est legetur. hac ratione modus inpersonalis colligitur. at uero si r littera uerba fuerint terminata, ut sunt passiua et communia et deponentia, uniformiter currunt. ceterum uerba inpersonalia quae a se oriuntur inter genera uerborum potius ordinare quidam probauerunt, quibus eloquentiae et doctrinae tributa est auctoritas. haec enim integram declinationem habere desiderant et per omnia tempora atque p. vol. I Keil
modos, sicut cetera uerba, declinantur, ut pudet paenitet et similia, de quibus in suo loco plenius exposuimus.
de participiali modo
participialis uerborum modus est cuius uerba, quod sint participiis similia, participialia dicuntur, nec tamen participia sunt, ut legendi legendo legendum, lectum lectu. dicimus enim legendi officium mihi est, legendo didici, legendum est, lectu proficit et lectum ‹it›; quibus participia similia sunt, ut huius legendi huic legendo hunc legendum et hunc lectum. haec eadem sunt quae Probus supina appellat merito, quoniam nec certum habent tempus nec numerum nec personam nec significatum, quo solo ab inpersonalibus differunt. nam inpersonalia agentis tantum habent significatum, ut puta legitur scribitur, hoc est omnes legunt, omnes scribunt.
nam legitur pro omnes leguntur nemo dixit. participialia autem et patientis habent significatum. nam cum dicit Vergilius «frigidus in pratis cantando rumpitur anguis» , patientem, non facientem ostendit; significat enim dum incantatur: et «uritque uidendo femina» , non dum uidet, sed dum ab aliis ipsa conspicitur: item «fando aliquod si forte tuas peruenit ad aures» , pro dum dicitur passiua significatione. aliter enim dictum est «quis talia fando» , actiua significatione; item «miserabile uisu» , quod significat miserabile, dum uidetur; et «finem dedit ore loquendi» , quod significat finem dedit ore, dum loquitur; et «dictu mirabile monstrum» , quod est mirabile, dum dicitur. et huius modi declinatio tam ex actiua quam ex passiua significatione nascitur.
de qualitate uerborum
qualitates uerborum sunt hae, absoluta siue perfecta, inchoatiua, iteratiua siue frequentatiua, meditatiua, transgressiua, defectiua, supina, ambigua.
de absoluta uerborum specie
absoluta uerborum qualitas est quae semel uel absolute aliquid facere nos indicat, ut caleo curro ferueo horreo.
p. vol. I Keil
de inchoatiua uerborum specie
inchoatiua uerborum species est quae rem inchoatam, futuram tamen significat et uim incipiendi dumtaxat in effectu habet. haec sco syllaba terminatur et figuratur uel ab illis quae o littera terminantur, ut horreo, id est in horrore sum, horresco, horrere incipio, uel ab illis quae r littera cluduntur, ut misereor miseresco, quale est «miserescimus ultro» ; item labascit, ut ait Terentius «labascit uictus uno uerbo» , ex eo quod est labor. et ardescere [ardere] dicunt et tenerascere, ut Lucretius in tertio «scilicet in tenero tenerascere corpore mentem» .
item amo ueteres inchoatiuo modo amasco dixerunt, unde et amasios amatores dicebant, ut Plautus in truculento «stos mundulos amasios» : Naeuius «nunc primulum amasco» . est praeterea hio hias, ex quo iteratiuum figuratur hieto hietas; inchoatiuum uero figuratur, hisco hiscis cum dicimus. sed quamquam ita se habent, tamen plus inesse uidetur in eo quod est hiscere quam hiare. hiat enim qui ore patet uel tacitus, quod et in rebus fictis animaduerti potest, hiscere uero incipere loqui. illud praeterea libuit non nullis animaduertere, quod ‹ab› actiuis non nulla figurata inchoatiua reperiuntur esse passiua, quale est gelo gelas gelat, cum inchoatiuum gelasco facit, quod est incipio gelari. item cum est lento lentas, unde et Vergilius «lentandus remus in unda» , ex hoc inchoatiuum lentesco facit, ut idem Vergilius «lentescit habendo» . eius modi uerborum figuratio parum admittit ex se perfectum, nec conuenit admittere ut aut possit aut debeat, cum ceteris temporibus per totam declinationem uim incipiendi significet. absurdum est ergo ea quae sunt inchoatiua perfecto tempore definire et mox futuro declinando inchoatiua esse demonstrare. nec enim potest, cum tota uerbi species inchoatiua dicatur, aliqua parte finitiua uideri, ut perfectum admittat. nec enim pallescui horrescui dicimus. per aliam tamen transfigurationem haec uerba quidam declinare consuerunt, ut pallesco pallefactus sum, liquesco liquefactus sum. quamuis quidam cum ad perfectum inchoatiuorum p. vol. I Keil
uenerint, declinant modo primitiuorum, ut horresco horrui ex eo, quod est horreo. nec tamen omnia inchoatiua habent primam positionem. albesco enim non habet albeo, licet figurauit Vergilius, «campique ingentis ossibus albent» .
item puerisco, item grandesco uilesco palmesco siluesco brutesco.
iuuenesco non habet iuueneo. nam senesco et seneo apud antiquos dicebatur; unde et Catullus «nunc recondita / senet quiete seque dedicat tibi, / gemelle Castor et gemelle Castoris» .
Ars grammatica deducuntur item inchoatiua a neutris uerbis et appellationibus: ex uerbis, ut caleo calesco, deliteo delitesco, frondeo frondesco, floreo floresco; et sunt haec quae a perfecta forma ueniunt. sunt item quae originem sui non habent, ut consuesco quiesco. sunt quoque alia inchoatiuis similia, quae inchoatiua non esse temporum consideratione pernoscimus, ut conpesco conpescui. ex appellationibus quoque sic, aeger est aegrescit, ex igne ignescit, ex flamma flammescit, ex dumis dumescit, ex herba herbescit.
sed haec quae de appellatiuis deriuantur perfecta non habent omnino.
errant plerique qui dinoscere quaerunt iteratiua uerba ab inchoatiuis.
quaedam enim sunt quae utramque speciem admittunt, quasi hietare iteratiuum, inchoatiuum hiscere, principale eorum est hio. item lapsor iteratiuum, inchoatiuum labiscor, principale eorum est labor. error igitur hoc modo corrigitur: cuiuscumque fuerint ordinis uerba, in figuram inchoatiuam conlata erunt coniugationis dumtaxat tertiae; iteratiuam uero cum admittunt speciem, erunt ordinis tantum modo primi. hactenus de inchoatiuis, deinceps de iteratiuis.
de iteratiua uerborum forma
iteratiua siue frequentatiua est uerborum qualitas quae assiduam in agendo uim habet, unde et appellationem subit, quoniam frequenter agendi iteret effectum, uelut merso mersas mersat, id est saepius mergo. item exerceo et exerceor, perfecto exercui et exercitus sum, dicimus: hoc iteratur hoc pacto, exercito exercitaui, id est assidue exerceo; item exercitor exercitatus sum, id est assidue exerceor. item habeo et habito dicimus, ut apud Naeuium in dementibus «animae pauxillulum in me habitat» .
p. vol. I Keil
item adeo adis: hoc iteramus adito aditas dictitantes, ut Ennius «ad eum aditauere» . item ineo inis et inito dicimus, ut Pacuuius in Antiopa «loca horrida initas» . similiter halare et halitare: Ennius in lustris «sublimiter quadrupedantes flammam halitantes» . hiare et hietare ueteres dixerunt: Plautus ‹[.
]› «siqua forte contio est, / ubi eum hietare nondum in mentem uenit» ; Gn(aeus) Mattius uicensimo Iliados «ille hietans herbam moribundus detinet ore» ; item Caecilius «sequere me. praei hercle tu, qui mi oscitans / hietansque restas» ; Laberius etiam in tauro passiuo modo enuntiauit, «hietantur fores» inquit, pro eo sane quod est hietant, id est patent.
sunt quaedam iteratorum iteratiua, et saepe in tres gradus deducunt uerbum, quale est uideo, deinde uiso, et quod plus est, uisito. item curro, deinde curso, et quod plus est, cursito. et haec uerba cuiuscumque sint coniugationis, cum iterata fuerint, primae erunt coniugationis, excepto eo quod est uideo et uiso; plenam tamen iterationem in ordinem primum confert, ut uisito uisitas. item saepe in duos tantum gradus deducunt declinationem uerbi, ut uolo uolito. sunt etiam frequentatiua de nomine uenientia, ut patrissat graecissat. sunt item deminutiua a perfecta forma, ut sorbillo. sunt sine origine perfectae formae, ut pitisso uacillo. haec autem iterantur quae decorem ac sermonis figuram subire possunt.
p. vol. I Keil
de meditatiua uerborum forma
meditatiua est uerborum forma qua non actus sed apparatus ostenditur, ut parturio lecturio amaturio esurio.
de transgressiua uerborum specie
transgressiua uerba sunt quae formam suam, id est primae regulae declinationem, seruare non possunt. tempore enim praeterito perfecto specie tam absoluta quam exacta transeunt in formam passiuorum et deponentium, quae quidam ideo mixta appellauerunt. sic ab eo quod est audeo ausus sum es est, item in exacta specie ausus eram eras erat.
item gaudeo et similia.
de defectiua uerborum specie
defectiua uerborum species est cum in declinatione uerba deficiunt nec habent aut omnia tempora aut omnes numeros aut omnes personas aut ‹omnes› modos. haec in i uocalem exeunt, ut odi coepi memini, quae omnia praesens tempus non habent nec futurum. dicimus enim odi oderam. item cedo, quod non habet nisi secundam personam praesentis temporis, et est imperatiuus modus ‹[.
]› de ambigua uerborum specie
ambigua uerba dicuntur quae o littera terminata et actiua possunt esse et neutralia pro significatione dicentis, ut ludo. si enim significat [ut] ludum exerceo, [ludo] erit neutrale, ut apud Vergilium «ludere quae uellem calamo p(ermisit) a(gresti)» .
sin autem significet deludo derideo, erit actiuum, ut ludo illum et ludor ab illo, ut apud Terentium «num ludis tu me?
» .
de coniugationibus uerborum
omnia uerba indicatiuo modo finiuntur litteris quinque, o r t m i, sic, o littera, ut laudo, r, ut laudor, t, ut pudet, m, ut sum et quae ex eo conponuntur, ut possum adsum, i, ut odi noui.
de distinctione coniugationum
coniugationes uerborum sunt tres. prima est quae indicatiuo modo tempore praesenti numero singulari figura simplici persona prima uerbo p. vol. I Keil
actiuo et neutrali aut o littera nulla alia praecedente uocali terminatur, ut amo, aut e et o, ut commeo, aut i et o, ut lanio, aut u et o, ut adiuuo.
eadem indicatiuo modo tempore praesenti secunda persona numero singulari a producta et s litteris terminatur, ut laudo laudas. passiui quoque uerbi coniugatio prima est quae pronuntiatiuo modo tempore praesenti numero singulari secunda persona a litteram habet proximam nouissimae syllabae, ut laudaris. secunda est quae eodem modo et tempore et numero secunda persona uerbo actiuo et neutrali e producta ante nouissimam s litteram terminatur, ut doceo doces. huius autem coniugationis semper secunda persona una deterior est syllaba, ut doceo doces, sedeo sedes.
Ars grammatica haec autem et superior futuro tempore pronuntiatiuo modo numero singulari persona prima bo syllaba finitur, ut laudabo docebo. secunda quoque coniugatio passiui uerbi eodem modo tempore numero et persona e litteram productam iuxta nouissimam syllabam habet, ut moneor moneris. in utraque autem coniugatione pronuntiatiuo modo futuro tempore prima persona per bor syllabam finitur, ut monebor laudabor. tertia est quae eodem modo et tempore et persona et numero i ante nouissimam s litteram terminatur interdum correpta interdum producta, correpta, ut dico dicis, producta, ut audio audis. haec i suam productam ubique custodit. correpta autem an producta sit facile perspicimus in indicatiuo modo tempore praesenti numero plurali prima uel secunda persona, ubi sine summa deformitate aduersus naturam uerba corripi uel produci non possunt, ut legimus legitis, audimus auditis. et utraque, tam producta quam correpta, futuro tempore pronuntiatiuo modo numero singulari persona prima per am syllabam finitur, ut audiam dicam; sed etiam in bo, in his tamen dumtaxat quae, cum producta sint, secundae coniugationis formulam in prima persona seruant habentque ante o e paenultimam correptam litteram, ut eo is ibo, queo quis quibo. tertia coniugatio passiui uerbi ita duplex est ut pronuntiatiuo modo tempore praesenti numero singulari persona secunda aut i productam litteram iuxta nouissimam syllabam habeat, ut nutrior nutriris, aut e correptam, ut rapior raperis, legor legeris. futuro autem tempore pronuntiatiuo modo prima persona per ar syllabam finitur, ut nutriar rapiar legar. uerba neutralia ad coniugationum speciem actiuum uerbum sequuntur; deponentia et communia passiuis cohaerent. quaedam extra has coniugationes, non nulla ex his ipsis uerba per anomaliam uarie declinari necesse est, quae deinceps ostendentur.
primae coniugationis uerba imperatiuo modo tempore praesenti secunda persona a littera terminantur, ut amo ama, canto canta. primae coniugationis uerba promissiuo modo adiecta ad imperatiuum modum bo syllaba terminantur, ut ‹ama› amabo, ‹canta› cantabo. primae coniugationis uerba p. vol. I Keil
infinitiuo modo siue perpetuo adiecta ad imperatiuum modum re syllaba terminantur, ut ama amare, canta cantare. primae coniugationis uerba indicatiuo modo tempore inperfecto specie inchoatiua adiecta ad imperatiuum modum bam syllaba terminantur, ut ama amabam, canta cantabam.
primae coniugationis uerba indicatiuo modo tempore perfecto specie absoluta adiecta ad imperatiuum modum ui syllaba terminantur, ut ama amaui. sed consuetudo saepe breuitatem adpetens a litteram subtrahit et i ab u disiungit, ut tono tonui, intono intonui, ut apud Vergilium «intonuit laeuum» .
primae coniugationis uerba indicatiuo modo tempore praeterito plusquamperfecto specie exacta adiectis ad imperatiuum modum ueram syllabis terminantur, ut ama amaueram.
secundae coniugationis uerba indicatiuo modo tempore praesenti prima persona e littera ante o terminantur, ut sedeo moneo, excepto uno uerbo et his quae ex eo conposita sunt, quae secundum tertium ordinem declinantur, eo ueneo. secundae coniugationis uerba imperatiuo modo tempore praesenti secunda persona e littera producta terminantur, ut sedeo sede, moneo mone. secundae coniugationis uerba promissiuo modo adiecta ad imperatiuum modum bo syllaba terminantur, ut sede sedebo, mone monebo. secundae coniugationis uerba infinitiuo modo adiecta ad imperatiuum modum re syllaba manente productione terminantur, ut mone monere, sede sedere. secundae coniugationis uerba indicatiuo modo tempore praeterito perfecto specie absoluta et exacta interdum retinent formam generis sui, ut uideo uidi, moneo monui, interdum formam regulae non seruant, sed potius consuetudini uel euphoniae quam rationi succumbunt.
resoluuntur enim in formam passiuorum et deponentium sic. fit enim ab eo quod est audeo ausus sum es est, in exacta specie ausus eram eras erat.
secundae coniugationis uerba indicatiuo modo tempore praeterito inperfecto specie inchoatiua adiecta ad imperatiuum modum bam syllaba terminantur, ut sede sedebam. sunt quaedam uerba in quibus tantum imperatiuo modo declinamus in secunda dumtaxat persona singulariter et pluraliter, item infinitiuo modo praesentis tantum temporis. et sunt haec duo, imperatiuo modo aue salue, et pluraliter auete saluete; item infinitiuo modo praesentis temporis auere te uolo et uos et illos, similiter saluere. habet hoc uerbum et aduerbium, cum dicimus: salue, id est: satisne salue domi?
tertiae coniugationis correptae uerba indicatiuo modo tempore praesenti prima persona aut o littera nulla alia praecedente uocali terminantur; quam non nulli postremam uocalem corripere oportere censent, ueluti dico lego et his similia (cur id ita facere oporteat aut quare non et in ceteris p. vol. I Keil
ordinibus item sit obseruandum in animum inducere nequeo): aut io, ut rapio facio, aut uo, ut induo inruo. tertiae coniugationis correptae uerba ‹quae› indicatiuo modo tempore praesenti prima persona aut o littera nulla alia praecedente uocali terminantur aut io, eadem imperatiuo modo tempore praesenti secunda persona e littera praecedente consonanti terminantur, ut lego lege, peto pete, rapio rape, facio face (sed ammonendum fuit consuetudinem in his tribus uerbis non conseruasse regulam, quae sunt duco dico facio: sic enim dicitur, ueluti dic duc fac); quae uero uo, imperatiuo modo suam formam retinebunt, ut induo indue, inruo inrue. tertiae coniugationis correptae uerba promissiuo modo am syllaba terminantur praecedente aut consonanti primae positionis aut uocali, ut lego legam, peto petam, rapio rapiam, facio faciam, induo induam. tertiae coniugationis correptae uerba infinitiuo modo adiecta ad imperatiuum modum re syllaba terminantur, ut lege legere, pete petere, rape rapere, indue induere.
Ars grammatica tertiae coniugationis correptae uerba indicatiuo modo tempore praeterito specie absoluta et exacta formam regulae non seruant, sed potius consuetudine declinantur. fit enim ab eo quod est lego legi legeram, rego rexi rexeram, pungo pupugi pupugeram, expungo expunxi expunxeram, induo indui indueram. tertiae coniugationis correptae uerba indicatiuo modo tempore praeterito inperfecto specie inchoatiua adiecta ad imperatiuum modum bam syllaba terminantur praecedente ‹aut› consonanti primae positionis aut uocali, ut lege legebam, pete petebam, rape rapiebam, inrue inruebam, indue induebam. omnia autem imperatiua tertiae coniugationis correptae secunda persona temporis instantis per e litteram terminantur.
corrumpuntur haec tria dumtaxat, facio fac, dico dic, duco duc, et quae ab his sunt, dico addico addic, praedico praedic, indico indic, duco abduco abduc, induco induc, perduco perduc, seduco seduc. sed facio, quod subnotauimus, si praepositionem acceperit, ad regulam ‹redit›, uelut inficio infice, adficio adfice, conficio confice. sed apud ueteres salua est regula, qui dixerunt face dice duce, non minus apud Vergilium antiquitatis amantem in undecimo libro «tu, Voluse, armari Vulscorum edice maniplis» ; ratione et conpetenter analogiae et consuetudini eruditorum, quoniam imperatiua in omni uerbo omni ordine ex secunda persona finitiua deriuantur amissa s semiuocali littera, uelut nuntio nuntias nuntia, moueo moues p. vol. I Keil
moue, munio munis muni, unde et eundem accentum seruare debent qui est in secunda persona, ut producantur. in tertio uero ordine i correptum in e correptum uertitur et fient imperatiua, lego legis lege. ita ergo et dico dicis dice, facio facis face debet declinari, et ita positum apud ueteres reperitur. praeterea in omni ordine re syllaba addita imperatiuis fiunt infinitiua, ut est dictum, quasi ama amare, moue mouere, muni munire. item in tertio ordine correpto scribe scribere, lege legere. ita quoque, nisi dice face declinetur, dicere facere infinitiuum esse non poterit.
praeterea id obseruandum fuit, quod fere in tertio ordine plerumque ueteres tertia persona finitiua temporis perfecti numeri pluralis e mediam uocalem corripiunt, quasi legerunt emerunt dicentes; ut apud Terentium quoque legitur in prologo eunuchi «postquam aediles emerunt» , et his similia. tertiae coniugationis productae uerba indicatiuo modo tempore praesenti prima persona aut eo litteris terminantur, ut adeo adis, prodeo prodis, aut io, ut audio audis, nutrio nutris. tertiae coniugationis productae uerba imperatiuo modo tempore praesenti secunda persona i producta terminantur, ut adeo adi, nutrio nutri. tertiae coniugationis productae uerba indicatiuo modo tempore praesenti prima persona, ‹si› e habuerint ante o, eadem promissiuo modo adiecta ad imperatiuum modum bo syllaba terminantur, ut adeo adi adibo, prodeo prodi prodibo: quae uero io, eadem promissiuo modo am syllaba terminantur, ut audio audi audiam, nutrio nutri nutriam. tertiae coniugationis productae uerba infinitiuo modo adiecta ad imperatiuum modum re syllaba terminantur, ut adi adire, prodi prodire, nutri nutrire. tertiae coniugationis productae uerba indicatiuo modo tempore perfecto specie absoluta adiecta ad imperatiuum modum ui syllaba terminantur, ut adi adiui, prodi prodiui, nutri nutriui. sed tamen consuetudo breuitatem adpetens u litteram subtrahit et i ultimam geminat, ut adii prodii nutrii. tertiae coniugationis productae uerba quae indicatiuo modo tempore praesenti prima persona eo litteris terminantur, eadem indicatiuo modo tempore praeterito specie inchoatiua adiecta ad imperatiuum modum bam syllaba terminantur, ut adeo adibam, prodeo prodibam; quae uero io, eadem e prope ultimam syllabam producta dicuntur, ut audio audiebam, nutrio nutriebam. sed ueteres haec sine e littera pronuntiabant, audibam nutribam dicentes, ut apud Vergilium «nutribat Thyrrusque pater» pro nutriebat. tertiae coniugationis productae uerba indicatiuo modo tempore praeterito plusquamperfecto specie exacta adiectis ad imperatiuum p. vol. I Keil
modum ueram syllabis terminantur, ut adi adiueram, nutri nutriueram. sed tamen in omnibus consuetudo euphoniam captans u litteram subtrahit et i litteram corripit, ut adieram nutrieram.
omnium uerborum quae o littera terminantur coniugatio etiam ab optatiuo modo et coniunctiuo tempore praesenti dumtaxat colligitur. nam si prima est coniugatio, optatiuum et subiunctiuum in em syllabam terminatum debet habere, sicut est utinam amem uel cum amem. quod si secunda coniugatio fuerit, optatiuo similiter et subiunctiuo in am terminetur, ut est utinam teneam uel cum teneam. tertia uero eodem modo et tempore in rem syllabam terminari debet, ut est utinam legerem uel cum legerem. nam in omni uerbo actiuo et neutrali optatiuo et subiunctiuo modo tempus praeteritum perfectum in rim exire debet, plusquamperfectum in sem [sed simplex], ut est in prima coniugatione utinam amauerim et utinam amauissem ‹et cum amauerim et cum amauissem›; item in secunda utinam monuerim utinam monuissem uel cum monuerim et cum monuissem; pari modo et tertia utinam legerim utinam legissem et cum legerim et cum legissem. ab his uerbis o littera terminatis omne infinitum tempore praesenti in re exire debet, perfectum eius in se, futurum in ire, ut est legere legisse lectum ire.
uerba quae or syllaba terminantur indicatiui modi praeteritum inperfectum in bar debent mittere, perfectum in sum, plusquamperfectum in eram, ut legebar lectus sum lectus eram. ab optatiuo uero et coniunctiuo praeteritum inperfectum in rer debent mittere, perfectum in sim, plusquamperfectum in essem, ut est utinam legerer lectus sim lectus essem.
ab his uerbis infinitiuus modus tempore praesenti i debet littera terminari, praeteritum in esse, futurum in iri, ut legi lectum esse lectum iri.
de uerborum declinatione coniugationum primae et secundae et tertiae
correptae et productae
Ars grammatica amo uerbum absolutum finitum actiuum figurae simplicis numeri singularis modi indicatiui temporis praesentis personae primae coniugationis primae, quod declinabitur sic. modo indicatiuo tempore praesenti amo amas amat, pluraliter amamus amatis amant: eodem modo tempore praeterito inperfecto specie inchoatiua amabam amabas amabat, pluraliter amabamus amabatis amabant: eodem modo tempore praeterito perfecto specie absoluta amaui, amasti uel amauisti, amauit, pluraliter amauimus, amastis uel amauistis, amarunt uel amauerunt uel amauere: eodem modo tempore p. vol. I Keil
praeterito plusquamperfecto specie recordatiua amaueram et amaram, amaueras, amauerat, pluraliter amaueramus amaueratis amauerant: eodem modo tempore futuro amabo amabis amabit, pluraliter amabimus amabitis amabunt. quidam putant hunc modum esse promissiuum tempore tantum futuro. modo imperatiuo tempore praesenti ad secundam et tertiam personam ama amet, pluraliter ‹amemus› amate ament. quidam putant amemus imperatiuum esse pluralem in prima persona: hoc nos gerundi siue hortandi appellamus. eodem modo tempore futuro amato tu amato ille, pluraliter amemus amatote ament uel amanto. modo optatiuo tempore praesenti et praeterito inperfecto specie inchoatiua utinam amarem amares amaret, pluraliter utinam amaremus amaretis amarent: eodem modo tempore praeterito perfecto specie absoluta utinam amauerim amaueris amauerit, pluraliter utinam amauerimus amaueritis amauerint: eodem modo tempore praeterito plusquamperfecto specie recordatiua utinam amassem uel amauissem, amasses uel amauisses, amasset uel amauisset, pluraliter utinam amassemus uel amauissemus, amassetis uel amauissetis, amassent uel amauissent: eodem modo tempore futuro utinam amem ames amet, pluraliter utinam amemus ametis ament. modo coniunctiuo tempore praesenti cum amem ames amet, pluraliter cum amemus ametis ament: eodem modo tempore praeterito inperfecto specie inchoatiua cum amarem amares amaret, pluraliter cum amaremus amaretis amarent: eodem modo tempore praeterito perfecto specie absoluta cum amauerim amaueris amauerit, pluraliter cum amauerimus amaueritis amauerint; et per syncopen cum amarim amaris amarit, pluraliter cum amarimus amaritis amarint: eodem modo tempore praeterito plusquamperfecto specie recordatiua cum amassem amasses amasset, pluraliter cum amassemus amassetis amassent; et secundum ueteres cum amauissem amauisses amauisset, pluraliter cum amauissemus amauissetis amauissent: eodem modo tempore futuro cum amauero amaueris amauerit, pluraliter cum amauerimus amaueritis amauerint. modo perpetuo, qui est infinitus numeris et personis, tempore praesenti amare, praeterito amasse uel amauisse, futuro amatum ire uel amaturum esse.
modo inpersonali tempore praesenti amatur, inperfecto amabatur, perfecto amatum est uel fuit, plusquamperfecto amatum erat uel fuerat, futuro amabitur. modo participiali amandi amando amandum amatum amatu. haec gerundi sunt apud quosdam, quae Probus supina appellat. participia trahuntur a uerbo actiuo duo, praesentis temporis et futuri; praesentis ut hic et haec et hoc amans, futuri hic amaturus haec amatura hoc amaturum.
adnotandum est in hac coniugatione quod tertia eius persona finitiua temporis perfecti numeri pluralis persaepe conlidit unam syllabam breuitatis p. vol. I Keil
causa, et hoc fere in alio non admittitur ordine, quasi amarunt appellarunt pro eo quod est amauerunt appellauerunt. amplius solet fere in hoc ordine tempore perfecto subiunctiuo tam singulari quam plurali demi syllaba, cum dicunt ueteres cum amarim amaris amarit, pluraliter cum amarimus amaritis amarint; pro eo sane quod ‹est› cum amauerim. in hac coniugatione secundam personam per as obseruabis, ut amo amas; in futuro primam personam in bo, ut amabo. imperatiuo modo a litteram habet subtracta s, ut ama; cui impones re litteras infinitiuo, ut amare.
de declinatione generis passiui. amor uerbum absolutum finitiuum passiuum figurae simplicis numeri singularis modi indicatiui temporis praesentis personae primae coniugationis primae, quod declinabitur sic. modo indicatiuo tempore praesenti amor amaris amatur, pluraliter amamur amamini amantur: eodem modo tempore praeterito inperfecto specie inchoatiua amabar, amabaris uel amabare, amabatur, pluraliter amabamur amabamini amabantur: eodem modo tempore praeterito perfecto amatus sum es est, pluraliter amati sumus estis sunt; et ulteriore amatus fui fuisti fuit, pluraliter amati fuimus fuistis fuerunt uel fuere: eodem modo tempore praeterito plusquamperfecto amatus eram eras erat, pluraliter amati eramus eratis erant; et ulteriore amatus fueram fueras fuerat, pluraliter amati fueramus fueratis fuerant: eodem modo tempore futuro amabor, amaberis uel amabere, amabitur, pluraliter amabimur amabimini amabuntur. modo imperatiuo tempore praesenti ad secundam et tertiam personam amare ametur, pluraliter amemur amemini amentur: eodem modo tempore futuro amator tu, amator ille ‹uel amamino›, pluraliter amemur ameminor amentur ‹uel amantor›. quidam putant amemur imperatiuum esse: hoc nos gerundi siue hortandi appellamus. modo optatiuo tempore praesenti et praeterito inperfecto utinam amarer, amareris uel amarere, amaretur pluraliter utinam amaremur amaremini amarentur: eodem modo tempore praeterito perfecto utinam amatus sim sis sit, pluraliter utinam amati simus sitis sint; et ulteriore utinam amatus fuerim fueris fuerit, pluraliter utinam amati fuerimus fueritis fuerint: eodem modo tempore praeterito plusquamperfecto utinam amatus essem esses esset, pluraliter utinam amati essemus essetis essent; et ulteriore utinam amatus fuissem fuisses fuisset, pluraliter utinam amati fuissemus fuissetis fuissent: eodem modo tempore futuro utinam amer, ameris uel amere, ametur, pluraliter utinam amemur amemini amentur. modo coniunctiuo tempore praesenti cum amer, ameris uel amere, ametur, pluraliter cum amemur amemini amentur: eodem modo tempore p. vol. I Keil
Ars grammatica praeterito inperfecto specie inchoatiua cum amarer, amareris uel amarere, amaretur, pluraliter cum amaremur amaremini amarentur: eodem modo tempore praeterito perfecto specie absoluta cum amatus sim sis sit, pluraliter cum amati simus sitis sint; et ulteriore cum amatus fuerim fueris fuerit, pluraliter cum amati fuerimus fueritis fuerint: eodem modo tempore praeterito plusquamperfecto specie recordatiua cum amatus essem esses esset, pluraliter cum amati essemus essetis essent; et ulteriore cum amatus fuissem fuisses fuisset, pluraliter cum amati fuissemus fuissetis fuissent: eodem modo tempore futuro cum amatus ero eris erit, pluraliter cum amati erimus eritis erunt; et ulteriore cum amatus fuero fueris fuerit, pluraliter cum amati fuerimus fueritis fuerint. modo perpetuo, qui est infinitus numeris et personis, tempore praesenti amari, praeterito [tantum tempore] amatum esse, ‹et› ulteriore amatum fuisse, futuro amatum iri uel amandum esse.
modo inpersonali amatur, inperfecto amabatur, perfecto amatum est uel fuit, plusquamperfecto amatum erat uel fuerat, futuro amabitur. modo participiali amandi amando amandum amatum amatu. apud quosdam haec uerba gerundi sunt, quae Probus supina appellat. participia trahuntur a uerbo passiuo duo, praeteriti temporis et futuri; praeteriti hic amatus, futuri hic amandus. actiui uerbi regulam neutrale uerbum sequitur, passiui commune et deponens.
item uerbi secundae coniugationis declinatio. doceo uerbum absolutum indicatiuo modo dictum significationis actiuae coniugationis secundae numeri singularis figurae simplicis temporis instantis personae primae, quod declinabitur sic. doceo docebam docui docueram docebo. imperatiuo modo tempore praesenti ad secundam et tertiam personam doce doceat, pluraliter doceamus docete doceant; futuro doceto tu, doceto ille, pluraliter doceamus docetote doceant et docento. optatiuo modo tempore praesenti et praeterito inperfecto utinam docerem docuissem doceam. coniunctiuo modo tempore praesenti cum doceam docerem docuerim docuissem docuero.
infinitiuo modo numeris et personis tempore praesenti docere docuisse doctum ire ‹[.
]› participia trahuntur a uerbo actiuo duo, praesentis temporis et futuri; praesentis docens, futuri docturus.
in hac coniugatione obseruabimus participia. cum ceterarum coniugationum fere praesens ‹totidem quot et in› uerbis habet syllabas, haec minus una syllaba declinatur, uelut moueo mouens, sedeo sedens et similia. in p. vol. I Keil
hac coniugatione non est reperire ullum uerbum in postrema parte geminari, sed a prima tantum, quale est mordeo momordi. quare errant qui dicunt prandidi.
uerbi passiui declinatio. doceor uerbum absolutum indicatiuo modo dictum significationis passiuae coniugationis secundae numeri singularis figurae simplicis temporis instantis personae primae, quod declinabitur sic.
doceor, docebar, doctus sum doctus fui, doctus eram doctus fueram, docebor. imperatiuo modo tempore praesenti ad secundam et tertiam personam docere doceatur, pluraliter doceamur doceamini doceantur; futuro docetor tu, docetor ille ‹uel› docemino, pluraliter doceamur doceaminor doceantur ‹uel docentor›. optatiuo modo tempore ‹praesenti et› praeterito inperfecto utinam docerer, docereris ‹uel› docerere, doceretur, pluraliter ‹utinam› doceremur doceremini docerentur: eodem modo tempore praeterito perfecto et plusquamperfecto utinam doctus essem, et ulteriore doctus fuissem: eodem modo tempore futuro utinam docear. coniunctiuo modo tempore praesenti cum docear, cum docerer, cum doctus sim cum doctus fuerim, cum doctus essem cum doctus fuissem, futuro cum doctus ero, et ulteriore cum doctus fuero. infinitiuo modo numeris et personis tempore praesenti doceri, ‹praeterito› doctum esse, futuro doctum iri. gerundi uel participialia uerba docendi docendo docendum doctum doctu. participia trahuntur a uerbo passiuo duo, praeteriti temporis et futuri; praeteriti doctus, futuri docendus.
uerbi tertiae coniugationis productae declinatio. audio audior uerba absoluta indicatiuo modo dicta significationis actiuae et passiuae coniugationis tertiae productae numeri singularis figurae simplicis temporis instantis, quae declinabuntur sic. audio, et ‹a› passiuo audior; audiebam, ‹et a› passiuo audiebar; audii et audiui, et ‹a passiuo› auditus sum auditus fui; audieram audiueram, et ‹a› passiuo auditus eram auditus fueram; futuro audiam, et ‹a› passiuo audiar. imperatiuo modo tempore praesenti ad secundam et tertiam personam audi audiat, pluraliter audiamus audite audiant, et ‹a› passiuo audire audiatur, pluraliter audiamur audiamini audiantur; futuro audito audito, pluraliter audiamus auditote audiant uel audiunto, et a passiuo auditor auditor uel audimino, pluraliter audiamur audiminor audiantur ‹uel audiuntor›. optatiuo modo tempore praesenti et inperfecto utinam audirem, et a passiuo utinam audirer; perfecto et plusquamperfecto utinam audissem, et secundum ueteres ‹utinam› audiuissem, et a passiuo utinam p. vol. I Keil
auditus essem, ulteriore ‹utinam› auditus fuissem; futuro utinam audiam, et a passiuo utinam audiar. coniunctiuo modo tempore praesenti cum audiam, et a passiuo cum audiar; inperfecto cum audirem, et a passiuo cum audirer; perfecto cum audierim, et secundum ueteres cum audiuerim, et a passiuo cum auditus sim, ulteriore cum auditus fuerim; plusquamperfecto cum audissem, et secundum ueteres cum audiuissem, et a passiuo cum auditus essem, ulteriore cum auditus fuissem; futuro cum audiero, et secundum ueteres cum audiuero, ‹et a passiuo cum auditus ero›, ulteriore cum auditus fuero. infinitiuo modo numeris et personis tempore praesenti audire, et a passiuo audiri; praeterito audisse uel audiuisse, et a passiuo auditum esse uel auditum fuisse; futuro auditum ire, et a passiuo auditum iri.
Ars grammatica inpersonali modo auditur, audiebatur, auditum est auditum fuit, auditum erat et fuerat, audietur. gerundi uel participialia audiendi audiendo audiendum auditum auditu. participia trahuntur a uerbo actiuo duo, praesentis temporis et futuri; praesentis audiens, futuri auditurus: et a passiuo duo, praeteriti temporis et futuri; praeteriti auditus, futuri audiendus.
uerbi tertiae coniugationis correptae declinatio. lego legor uerba absoluta indicatiuo modo dicta significationis actiuae et passiuae coniugationis tertiae correptae numeri singularis figurae simplicis temporis instantis personae primae, quae declinabuntur sic. lego legor, inperfecto legebam legebar, perfecto legi lectus sum et lectus fui, plusquamperfecto legeram lectus eram et fueram, futuro legam legar. imperatiuo modo tempore praesenti ad secundam et tertiam personam lege legat, pluraliter legamus legite legant, et a passiuo legere legatur, ‹pluraliter› legamur legimini legantur; futuri ab actiuo legito legito, ‹pluraliter› legamus legitote legant uel legunto, et a passiuo legitor legitor uel legimino, pluraliter legamur legiminor legantur uel leguntor. optatiuo modo tempore praesenti et inperfecto utinam legerem legerer, perfecto et plusquamperfecto utinam legissem et lectus essem et lectus fuissem, futuro utinam legam legar. coniunctiuo modo tempore praesenti cum legam legar, inperfecto cum legerem legerer, perfecto cum legerim lectus sim et lectus fuerim, plusquamperfecto cum legissem lectus essem et fuissem, futuro cum legero lectus ero et fuero.
infinitiuo modo tempore praesenti legere legi, ‹praeterito› legisse lectum esse et fuisse, futuro lectum ire et lectum iri. inpersonali modo legitur, legebatur, lectum est et fuit, lectum erat et fuerat, legetur. gerundi uel participiali modo legendi legendo legendum lectum lectu. participia trahuntur ab hoc uerbo quattuor, actiua duo, praesentis temporis et futuri, legens lecturus; passiua duo, lectus legendus. in tertia coniugatione correpta non nulli censent uerba prima positione postremam uocalem litteram p. vol. I Keil
corripere oportere, ueluti dico lego et his similia. cur id ita facere oporteat aut quare non et in ceteris ordinibus idem sit obseruandum non est inuenta ratio.
uerba ex forma agendi perfecto in passiuum conuersa quae per qualitatem
transgressiua appellamus
secundae coniugationis temporis instantis gaudeo, pluraliter gaudemus; gaudebam, ‹pluraliter› gaudebamus; gauisus sum et fui, es et fuisti, est et fuit, pluraliter gauisi sumus fuimus, estis fuistis, sunt fuerunt; eram fueram, eras fueras, erat fuerat, pluraliter eramus fueramus, eratis fueratis, erant fuerant; futuri gaudebo. modus imperatiuus temporis instantis gaude gaudeat, pluraliter gaudeamus gaudete gaudeant; futuri gaudeto tu, gaudeto ille, pluraliter gaudeamus, gaudetote, gaudeant gaudento. optatiua instantis utinam gaudeam, pluraliter utinam gaudeamus; ‹inperfecti utinam› gauderem gauderemus; ‹perfecti› utinam gauisus sim sis sit, gauisus fuerim fueris fuerit, simus sitis sint, fuerimus fueritis fuerint; plusquamperfecti utinam gauisus essem esses esset, fuissem fuisses fuisset, pluraliter utinam gauisi essemus essetis essent, fuissemus fuissetis fuissent; futuri utinam gaudeam, pluraliter utinam gaudeamus. subiunctiua similiter optatiuis declinantur praeter futurum. nam subiunctiuorum futurum cum gauisus ero uel fuero, eris fueris, erit fuerit. infinitiua instantis gaudere, ‹praeteriti› gauisum esse et fuisse, futuri gauisum ire gauisurum esse et gauisum iri.
participia secundum formam quidem actiuam instantis et futuri, secundum autem formam passiuam praeteriti tantum; instantis hic et haec et hoc gaudens, futuri gauisurus gauisura gauisurum, praeteriti [hic] gauisus gauisa gauisum. et cetera similia ordinis secundi, soleo solitus sum, audeo ausus sum. sed soleo omnino futurum non habet, quia uim habet praeteriti nec potest aliquis futuris consueuisse.
tertiae coniugationis instantis fido fidis fidit, pluraliter fidimus fiditis fidunt; ‹inperfecti› fidebam fidebas fidebat, pluraliter ‹fidebamus fidebatis fidebant›; perfecti fisus sum es est, fui fuisti fuit, ‹pluraliter sumus estis sunt, fuimus fuistis fuerunt; plusquamperfecti fisus› eram eras erat, fueram fueras fuerat, ‹pluraliter eramus eratis erant, fueramus fueratis fuerant›; futuri fidam fides fidet, pluraliter fidemus fidetis fident.
imperatiua instantis fide fidat, pluraliter fidamus fidite fidant; futuri fidito fidito, pluraliter fidamus fiditote fidant et fidunto. optatiua instantis utinam fidam fidas fidat, pluraliter utinam fidamus fidatis fidant; inperfecti fiderem; perfecti fisus sim et fuerim; plusquamperfecti fisus essem et fuissem; futuri utinam fidam. subiunctiuorum futurum cum fisus ‹ero et› fuero. infinitiua p. vol. I Keil
instantis fidere, praeteriti fisum esse et fuisse, futuri fisum ire et fisurum esse et fisum iri. participia actiua instantis et futuri, passiua praeteriti tantum; instantis hic et haec et hoc fidens, futuri fisurus fisura fisurum, praeteriti fisus fisa fisum. et quae ab hoc sunt, confido diffido. productae coniugationis temporis instantis fio fis fit, pluraliter fimus fitis fiunt; inperfecti fiebam; perfecti factus sum et fui; ‹plusquamperfecti› factus eram et fueram; futuri fiam fies fiet, pluraliter fiemus fietis fient.
Ars grammatica imperatiua fi fiat, pluraliter fiamus fite fiant; futuri esto ‹esto›, pluraliter fiamus estote fiant et sunto. optatiua instantis temporis utinam fiam fias fiat, fierem fieres fieret, factus sim et fuerim, factus essem et fuissem, futuri utinam fiam fias fiat. subiunctiuorum futurum cum factus ero et fuero. infinitiua instantis fieri, praeteriti factum esse et fuisse, futuri factum ire et facturum ‹esse et factum› iri. participia actiua instantis et futuri, passiua praeteriti tantum; instantis hic et haec et hoc fiens, futuri facturus factura facturum, praeteriti factus facta factum. supina fiendi fiendo fiendum. et quae ab hoc sunt, patefio calefio tepefio madefio expergefio mansuefio liquefio adsuefio arefio, et quae fio terminantur omnia similiter declinantur. infinitiuum huius uerbi quod est fio per i facit, fieri, cum omnia uerba actiua uoce elata in e faciant, uelut amare docere munire.
uerba temporibus confusa
instantis temporis memini meministi meminit, inperfecti memineram, perfecti memini, plusquamperfecti memineram, futuri meminero.
imperatiua instantis non habet; futuri memento, pluraliter mementote. optatiua instantis et inperfecti utinam meminerem, perfecti meminerim, plusquamperfecti meminissem, futuri meminerim. subiunctiuorum futurum cum meminero. infinitiua praeteriti temporis tantum meminisse. participia non habet. et cetera similiter, noui odi pepigi, haec tria ne imperatiuum quidem habent omnino, cum etiam in eo quod est memini futurum tantum sit, et hoc in secunda persona dumtaxat [sit]. in his uerbis quibus notauimus imperatiua deficere, quae sunt noui memini pepigi odi coepi, grammatici inducunt imperatiua hoc modo. dicunt enim omnia imperatiua tribus modis intendi posse, ut dic dicas dixeris, et ita distingunt: dic ex eo quod est regulae solitae quam in declinatione obseruamus; dicas autem et dixeris per defectionem imperatiui, ut sit fac dicas et fac dixeris. quorum alterum est optatiuorum instans et futurum, item subiunctiuorum instans, p. vol. I Keil
quod est dicas; alterum subiunctiuorum futurum siue perfectum, quod est dixeris. hinc ergo imperatiua uerbis quae proposuimus adsignant, quae non habere notauimus, ut memineris, quod figuratur ita, fac memineris.
quod ipsum etiam in omnibus obseruari uerbis potest, quamuis imperatiua habeant sua, uelut ames, ut sit fac ames, et amaueris, ut sit fac amaueris.
similiter et cetera ‹doceas›, fac doceas, docueris, fac docueris, uincas, fac uincas, uiceris, fac uiceris, item munias, fac munias, munieris, fac munieris.
praeponuntur autem imperatiuis alia multa, uelut uolo rogo peto moneo quaeso hortor, id est ‹uolo› facias, ‹rogo› dicas et cetera.
declinationes item eorum uerborum inseruimus quae uidentur et ipsa defectiua esse et ambigue declinari. instantis uolo uis uult uolumus uultis uolunt; inperfecti uolebam; perfecti uolui; plusquamperfecti uolueram; futuri uolam uoles uolet, pluraliter uolemus uoletis uolent. imperatiua instantis fac uelis ‹uelit›, pluraliter uelimus uelite uelint; futuri uelito uelit, pluraliter uelimus uelitote uelint. optatiua instantis utinam uelim, inperfecti uellem, perfecti uoluerim, plusquamperfecti uoluissem, futuri uelim.
subiunctiuorum futurum cum uoluero. infinitiua instantis et praeteriti tantum; instantis uelle, praeteriti uoluisse. participia instantis tantum hic et haec et hoc uolens et cetera. similiter et nolo malo. quamquam etiam circa haec uerba similiter imperatiua obseruare debemus secundum adnotationem praecedentem. sed sunt qui ita dicunt, malis nolis, et optatiua utinam malim malis malit et nolim nolis nolit.
uerbum actiuum finitiuum tertiae coniugationis tollo tollis tollit, ‹inperfecti tollebam›, perfecti sustuli, plusquamperfecti sustuleram, futuri tollam. imperatiua tolle tollat, futuri tollito tollito. optatiua utinam tollerem, perfecti sustulerim, plusquamperfecti sustulissem, futuri utinam tollam. subiunctiua cum tollam, inperfecti tollerem, perfecti sustulerim, plusquamperfecti sustulissem, futuri sustulero. infinitiua tollere, praeteriti sustulisse, futuri sublatum ire uel sublaturum esse. participia instantis hic tollens, futuri hic sublaturus. supina tollendi tollendo tollendum. passiui declinatio ita. tollor tolleris tollitur, pluraliter tollimur tollimini tolluntur; inperfecti tollebar; perfecti sublatus sum et fui; plusquamperfecti sublatus eram et fueram; futuri tollar tolleris tolletur, pluraliter tollemur tollemini tollentur. imperatiua tollere tollatur, pluraliter tollamur tollamini tollantur; quasi futuri tollitor. optatiua utinam tollerer tollereris tolleretur, perfecti utinam sublatus sim et fuerim, plusquamperfecti sublatus essem et fuissem, futuri utinam tollar tollaris. subiunctiua cum tollar, inperfecti tollerer p. vol. I Keil
tollereris tolleretur, perfecti cum sublatus sim et fuerim, plusquamperfecti cum sublatus essem et fuissem, futuri cum sublatus ero et fuero.
infinitiua tolli, praeteriti sublatum esse, futuri sublatum iri. participia praeteriti hic sublatus, futuri tollendus. supina sublatum ‹sublatu›. uerbi corrupti alia declinatio. temporis instantis sum es est, inperfecti eram, perfecti fui, plusquamperfecti fueram, futuri ero eris erit.
Ars grammatica imperatiua instantis es sit, pluraliter simus este sint; ‹futuri esto esto, pluraliter simus estote sint› et sunto. optatiua instantis utinam sim sis sit, inperfecti essem, perfecti fuerim, plusquamperfecti fuissem, futuri utinam sim. subiunctiua instantis cum sim, inperfecti essem, perfecti fuerim, plusquamperfecti cum fuissem, futuri cum fuero. infinitiua instantis esse, praeteriti fuisse, futuri fore uel futurum ire et futurum esse. participia futuri tantum hic futurus. et quae ab eo conposita sunt, uelut possum adsum praesum desum absum intersum obsum prosum supersum. sed ex his duo ista habent participia etiam instantis, praesum et absum. nam praesens et absens dicimus. inter haec quae cum ‹sum› uerbo pronuntiantur hoc solum possum non potest uideri (facit enim perfectum potui); cuius declinationem inseruimus. instantis possum potes potest, pluraliter possumus potestis possunt, inperfecti poteram, perfecti potui, plusquamperfecti potueram, futuri potero. imperatiua instantis possis possit, pluraliter possimus poteste possint; futuri potesto possit, pluraliter possimus potestote possint et possunto. optatiua instantis utinam possim, possem, potuerim, potuissem, futuri possim. subiunctiua futuri cum potuero. infinitiua instantis et praeteriti tantum; futuri non habet: instantis posse, praeteriti potuisse. participia instantis tantum; futuri non habet: instantis hic et haec et hoc potens. sed quidam dicunt participia ne instantis quidem temporis habere. nam potens nomen est, ὁ δυνατός, οὐχ ὁ δυνάμενος. aliud corruptum eo is it, pluraliter imus itis eunt; inperfecti ibam ibas ibat, pluraliter ibamus ibatis ibant; perfecti ii isti iit, pluraliter iimus istis ierunt uel iere; plusquamperfecti ieram ieras ierat, pluraliter ieramus ieratis ierant; futuri ibo ibis ibit, ‹pluraliter› ibimus ibitis ibunt. imperatiua instantis i eat, pluraliter eamus ite eant; futuri ito eat, pluraliter eamus itote eant et eunto. optatiua instantis utinam eam, irem, ierim, issem, futuri utinam eam. subiunctiua futuri cum iero. infinitiua instantis ire, p. vol. I Keil
praeteriti isse, futuri itum ire iturum esse [et itum iri]. participia instantis hic et haec et hoc iens, futuri iturus. et quae ab eo conposita sunt, prodeo exeo circumeo praeeo abeo coeo ineo ueneo subeo adeo queo nequeo pereo transeo praetereo anteeo. prodeuntem abeuntem subeuntem dicemus et cetera, non prodientem [non] abientem subientem; alioquin peccabimus. uerbum inpersonale itur a me a te ab illo a nobis a uobis ab illis, praeterito inperfecto ibatur, praeterito perfecto itum est ‹et fuit›, plusquamperfecto itum erat et fuerat, futuro ibitur. imperatiua instantis eatur. optatiua instantis utinam eatur, praeteriti inperfecti iretur, praeteriti perfecti itum sit et fuerit, plusquamperfecti itum esset et fuisset, futuri eatur. subiunctiua temporis instantis cum eatur, iretur, itum sit et fuerit, itum esset et fuisset, futuri itum erit et fuerit. infinitiua temporis instantis ‹iri, perfecti› itum esse, futuri itum iri. participia non habet. uerbum corruptum actiuum instantis temporis fero fers fert, ‹pluraliter› ferimus fertis ferunt; inperfecti ferebam; perfecti tuli; plusquamperfecti tuleram; futuri feram feres feret, pluraliter feremus feretis ferent. imperatiua instantis fer ferat, pluraliter feramus ferte ferant; futuri ferto tu ferto ille, pluraliter feramus fertote ferant et ferunto. optatiua instantis et praeteriti inperfecti utinam ferrem, perfecti tulerim, plusquamperfecti tulissem, futuri feram feras ferat. subiunctiuorum futurum cum tulero. infinitiua instantis ferre, praeteriti tulisse, futuri latum ire et laturum esse. inpersonalia instantis fertur, inperfecti ferebatur, perfecti latum est et fuit, plusquamperfecti latum erat et fuerat, futuri feretur. gerundi ferendi ferendo ferendum latum latu. participia instantis hic et haec et hoc ferens haec ferentia, futuri hic laturus. et quae ab eo conposita sunt, ut defero adfero profero praefero offero differo confero refero effero antefero aufero perfero infero suffero.
passiui uerbi declinatio. feror fereris fertur, pluraliter ferimur ferimini feruntur; inperfecti ferebar; perfecti latus sum et fui; plusquamperfecti latus eram et fueram; futuri ferar fereris feretur. imperatiua ferre feratur, futuri fertor. optatiua utinam ferrer, praeteriti perfecti latus sim et fuerim, plusquamperfecti latus essem et fuissem, futuri ferar. subiunctiua cum ferar, praeteriti inperfecti ferrer, perfecti latus sim et fuerim, plusquamperfecti latus essem et fuissem, futuri latus ero et fuero. infinitiua ferri, perfecti latum esse, futuri latum iri. participia praeteriti hic latus, futuri hic ferendus. supina latum ‹latu›. p. vol. I Keil
Ars grammatica aliud corruptum edo es est edimus estis edunt, edebam edebas edebat, edi edisti edit edimus edistis ederunt uel edere, ederam ederas ederat, edam edes edet edemus edetis edent. imperatiua es edat edamus este edant; futuri esto tu, esto ille uel edat, edamus, estote, edant uel edunto: ueteres ede edat edamus edite edant, futuri edito edat edamus editote edant uel edunto. optatiua instantis et inperfecti utinam essem esses esset essemus essetis essent, ut Terentius «ut de symbolis essemus» ; perfecti ederim ederis ederit ederimus ederitis ederint, plusquamperfecti edissem edisses edisset edissemus edissetis edissent, futuri edam edas edat edamus edatis edant. subiunctiua instantis cum edam edas edat edamus edatis edant, inperfecti cum essem esses esset essemus essetis essent, perfecti ederim ederis ederit ederimus ederitis ederint, plusquamperfecti edissem edisses edisset edissemus edissetis edissent, futuri cum edero ederis ederit ederimus ederitis ederint. infinitiua instantis esse, praeteriti edisse, ueteres edere et edisse; futuri esum ire et esurum esse. inpersonalia instantis estur, inperfecti edebatur, perfecti esum est et fuit, plusquamperfecti esum erat et fuerat, futuri edetur. supina edendi edendo edendum esum esu, non estum estu: uulgaria enim sunt. participia instantis hic et haec et hoc edens, futuri esurus. et quae ab eo deriuantur, comedo ambedo abedo circumedo. adnotabimus tamen ueteres etiam sic declinasse, edo edis edit: Cato ad filium uel de oratore «lepus multum somni adfert qui illum edit» , et Vergilius «ne te tantus edit tacitam dolor» .
passiuo genere edor ederis editur, inperfecto edebar, perfecto esus sum et fui, plusquamperfecto esus eram et fueram, futuro edar ederis edetur edemur edemini edentur. imperatiua edere edatur edamur edamini edantur, futuri editor. optatiua utinam ederer edereris ederetur, perfecti esus sim et fuerim, plusquamperfecti esus essem et fuissem, futuri edar edaris edatur edamur edamini edantur. subiunctiua cum edar, inperfecti ederer, perfecti cum esus sim et fuerim, plusquamperfecti cum esus essem et fuissem, futuri cum esus ero et fuero. infinitiua edi, praeteriti esum esse, futuri esum iri. participia praeteriti hic esus, unde et comesus dicimus et p. vol. I Keil
comedendus, non comestus neque comesturus, ut uulgus existimat; futuri hic edendus. supina esum esu. inpersonalium uerborum declinatio
paenitet uerbum inpersonale indicatiuo modo dictum coniugationis secundae numeri singularis figurae simplicis temporis instantis, quod declinabitur sic. paenitet me te illum, paenitet nos uos illos; ‹inperfecto› paenitebat me te illum nos uos illos; perfecto paenituit me te illum nos uos illos; plusquamperfecto paenituerat me te illum nos uos illos; futuro paenitebit me te illum nos uos illos. imperatiuo modo tempore tantum praesenti paeniteat me te illum nos uos illos. optatiuo modo tempore praesenti et inperfecto utinam paeniteret me te illum nos uos illos, perfecto utinam paenituerit me te illum nos uos illos, plusquamperfecto utinam paenituisset me te illum nos uos illos, futuro utinam paeniteat me te illum nos uos illos. coniunctiuo modo tempore praesenti cum paeniteat me te illum nos uos illos, inperfecto cum paeniteret me te illum nos uos illos, perfecto cum paenituerit me te illum nos uos illos, plusquamperfecto cum paenituisset me te illum nos uos illos, futuro cum paenituerit me te illum nos uos illos. infinitiuo modo numeris et personis tempore praesenti paenitere, praeterito paenituisse. ab hoc inpersonali uerbo usurpatum est participium temporis instantis hic et haec et hoc paenitens. quidam autem dicunt inpersonalia neque actiua neque passiua participia habere. nam pudens non est participium sed appellatio, unde et inpudens.
aliud inpersonale. uenitur uerbum inpersonale indicatiuo modo dictum coniugationis tertiae productae numeri singularis figurae simplicis temporis instantis, quod declinabitur sic. uenitur a me a te ab illo a nobis a uobis ab illis, inperfecto ueniebatur, perfecto uentum est et ulteriore uentum fuit, plusquamperfecto uentum erat et ulteriore uentum fuerat, futuro uenietur.
imperatiuo modo temporis tantum praesentis ueniatur. optatiuo modo tempore praesenti et inperfecto utinam ueniretur, perfecto utinam uentum sit ‹et fuerit›, plusquamperfecto utinam uentum esset et fuisset, futuro utinam ueniatur. coniunctiuo modo tempore praesenti cum ueniatur, inperfecto cum ueniretur, perfecto cum uentum sit et fuerit, plusquamperfecto cum uentum esset et fuisset, futuro cum uentum erit et fuerit. infinitiuo modo tempore praesenti ueniri, praeterito uentum esse et fuisse, futuro uentum iri.
contingit uerbum inpersonale indicatiuo modo dictum coniugationis tertiae correptae numeri singularis figurae simplicis temporis instantis, quod p. vol. I Keil
declinabitur sic. contingit mihi tibi illi nobis uobis illis, inperfecto contingebat, perfecto contigit, plusquamperfecto contigerat, futuro continget.
imperatiuo modo tempore praesenti contingat. optatiuo modo tempore praesenti et inperfecto utinam contingeret, perfecto contigerit, plusquamperfecto contigisset, futuro contingat. coniunctiuo modo tempore praesenti cum contingat, inperfecto cum contingeret, perfecto cum contigerit, plusquamperfecto cum contigisset, futuro cum contigerit. infinitiuo modo tempore praesenti contingere, praeterito contigisse.
de speciebus temporis praeteriti perfecti
coniugationum omnium uerba o littera terminata tempore praeterito perfecto in i litteram ultimam mittunt, ut amo amaui, doceo docui, lego legi. uariantur autem species in prima coniugatione quater, in secunda quinquies, in tertia correpta nouies, in tertia producta, quae a quibusdam quarta dicitur, quinquies.
Ars grammatica coniugationis primae temporis perfecti formae sunt quattuor, quae mutationem capiunt in hunc modum. ‹prima est› in qua semper a inest et una abundat syllaba, cum maior pars ita cadet, quasi sospito sospitaui, fortuno fortunaui, aro araui, famulo famulaui, propalo propalaui, manifesto manifestaui, profano profanaui, duplico duplicaui, noto notaui, tumulo tumulaui, excuso excusaui, amoeno amoenaui, nauseo nauseaui, multo multaui, paedico paedicaui, fermento fermentaui, libro libraui, lamento lamentaui, laeto laetaui, lorico loricaui, humo humaui, stipo stipaui, sacrifico sacrificaui, triumpho triumphaui, fundo fundaui, fuco fucaui, focilo focilaui, aequo aequaui, laetifico laetificaui, aucupo aucupaui, uestigo uestigaui, supplico supplicaui, hilaro hilaraui, deuelo deuelaui, leuo leuaui, inuolo inuolaui, sedo sedaui, deturbo deturbaui, cauo cauaui, insimulo insimulaui, stercoro stercoraui, puto putaui, stimulo stimulaui, fulmino fulminaui, commodo commodaui, iacto iactaui, considero consideraui, sincero sinceraui, manduco manducaui, ‹id est edo›; proprie autem est quod Graeci dicunt μασσῶμαι, hoc est identidem mando, ideoque Probus negat recte dici piscem uel aliud tenerum quid manduco, sed potius edo, quod significat ἐσθίω.
manducatur autem quod dentibus reluctatur. nam cum dicam edo, quid faciam ostendo, cum uero manduco, non tantum quid faciam ostendo sed et qualiter faciam. ueteres tamen et in edendi significatione manduco dixere. p. vol. I Keil
uindico uindicaui: hoc uerbum non ‹pro› defendo ueteres dicebant sed pro animaduerto et punio, ut Sallustius «nisi uindicatum fuerit in noxios» , et in Catilina «uindicatum in eos qui contra imperium pugnauerant» . decollo decollaui: hoc uerbum apud ueteres decipio significat, ut apud Plautum «una est decollauit» ; item Lucilius duodecimo «quibus fructibus me decollaui uictus» ‹[.
]› quae significatio apud Fenestellam inuenitur in libro epitomarum secundo «quem ad modum Caesar a piratis captus sit utque eos ipse postea ceperit et decollauerit» . ueteres autem securi caesos dicebant. praefoco praefocaui Probus quasi nouam uocem miratur. angit enim ueteres dicebant, ut Vergilius «et angit inhaerens» .
Lucilius tamen ait «et suffocare lacunas / conatur » .
inchoo inchoaui: sic dicendum putat Iulius Modestus, quia sit conpositum a chao, initio rerum. sed Verrius et Flaccus in postrema syllaba adspirandum probauerunt. cohum enim apud ueteres mundum significat, unde subtractum incohare.
Tranquillus quoque his adsentiens in libello suo plenissime edere incohata disseruit. similat non dicimus sed similis est. sane dixerunt auctores simulat per u, hoc est ὁμοιάζει, ut Cicero de re publica «nullum est exemplum cui malimus adsimulare rem publicam» , Vergilius «formam adsimulata Camerti» .
secunda forma est quae licentia antiquitatis uel consuetudinis a libentius p. vol. I Keil
uitat et in i litteram puram desinit nulla duce consonante, ut est sono sonui, crepo crepui, tono tonui, frico fricui, ueto uetui, seco secui, increpo increpui, plico plicui, cubo cubui, domo domui, mico micui, neco necui, quasi crepui; uerum tamen et necaui legimus, ut nectus necatus, et hoc differre malunt, necui quasi suffocaui, necaui ferro occidi, unde necem caedem appellamus: et adiectis praepositionibus intono intonui, explico explicui, conplico conplicui, replico replicui. tertia forma est qua a littera eximitur et iteratio syllabae fit, ut do dedi, sto steti; et adiecta praepositione, ut est exto extiti, obsto obstiti, prosto prostiti, praesto praestiti. apud antiquos hoc uerbum pro melius est ponebatur aut pro antecedit aut superat. nam in dandi significatione praebeo potius dicebant, nisi quod Sallustius secundo ait «utrum uicem me aerarii praestare creditis» ; et Cato ad Magnum ait «interempto praestari» ; rursum Seneca de officiis «si ceruicem praestitero» ait pro praebuero. est autem hodie horum uerborum ista diuisio ut sit praebeo patientis, praesto facientis, ac perinde praebui occasionem aut operam, praestiti fidem ac rem dicamus. quarta species in ui quidem syllabam desinit, sic tamen ut prior syllaba, quae in praesenti correpta fuerat, perfecto tempore producatur, ut lauo lauas laui, iuuo iuui, et adiecta praepositione adiuuo adiuui.
secundae coniugationis formae sunt quinque. prima est quae in i litteram cadit nulla duce consonante, splendeo splendui, niteo nitui, uigeo uigui, floreo florui, emineo eminui, teneo tenui; sed et tetini legimus: palleo pallui, horreo horrui, stupeo stupui, terreo terrui, tepeo tepui, caleo calui, torpeo torpui, calleo callui, arceo arcui, ualeo ualui, praebeo praebui, egeo egui, indigeo indigui, studeo studui, rubeo rubui, censeo censui, sorbeo sorbui, Cicero in Tusculanarum secundo «sanguinem omnem sorbui» ; item sorpsi apud auctores alios legimus: et adiecta praepositione adhibeo adhibui, prohibeo prohibui, inhibeo inhibui, cohibeo cohibui, redhibeo redhibui. secunda forma est qua prima syllaba ex correpta perfecto producitur, sedeo sedi, faueo faui, foueo foui, uoueo uoui, caueo caui, uideo uidi, neo nes neui, fleo fles fleui, cieo ciui, accieo acciui. tertia forma p. vol. I Keil
est quae desinit quidem in i litteram praepositis consonantibus uariis, sed inceptiua uerbi littera siue syllaba geminata, ut mordeo momordi, spondeo spopondi, tondeo totondi, pendeo pependi; adiecta uero praepositione geminatio cessat syllabae, respondeo respondi, detondeo detondi, despondeo despondi. quarta forma est quae desinit in si syllabam, ut algeo alsi, ardeo arsi, haereo haesi; quasi passiuam quoque id uerbum admittat declinationem, inuenimus ‹participium› perfecti temporis haesus: mulceo mulsi, in patiendo autem mulsus: suadeo suasi, indulgeo indulsi, fulgeo fulsi, urgeo ursi, torqueo torsi, rideo risi, tergeo tersi, maneo mansi, iubeo iussi.
Ars grammatica quinta forma est quae extrema syllaba in xi litteras cadit, ut frigeo frixi, mulgeo mulxi, rugeo ruxi, lugeo luxi, augeo auxi, alliceo allexi; sed apud ueteres alliceo ‹allicui› legimus: pelliceo pellexi, luceo luxi. duo sane uerba, uideo et prandeo, quae nullius formae regulam seruant, aut recte excipientur aut sextam sibi formam uindicabunt, ut uideo uidi, prandeo prandes prandi. nam in secundo ordine non est reperire ullum uerbum postrema parte geminari, sed a prima tantum, quale est mordeo momordi. quare errant qui dicunt prandidi.
coniugationis tertiae correptae temporis praeteriti perfecti formae sunt nouem. prima est quae desinit quidem in ui syllabam, sed tamen similitudinem uerborum continet primae coniugationis, id est a habet ante nouissimam syllabam, ut pasco paui, sterno straui. secunda forma in i puram litteram desinit, ut alo alui, arguo argui, acuo acui, colo colui, consuo consui, eruo erui, exuo exui, fremo fremui, molo molui, minuo minui, statuo statui, uomo uomui, tremo tremui, sterto stertui, incumbo incubui, consulo consului, pecto pexui, pono posui, gigno gignis genui, meto messui, quod quidam exterminant: amicio amicui, ut Brutus laudatione Appii Claudii «qui te toga praetexta amicuit» ; sed Varro in cynorhetore «celerius mater amixit» . tertia forma est quae desinit in i quidem litteram appositis uariis consonantibus, sed inceptiua uerbi littera siue syllaba geminata in hunc finiuntur modum. primam syllabam iterant curro cucurri, disco didici, cano cecini, tango tetigi, tendo tetendi, pendo p. vol. I Keil
pependi, pello pepuli, pungo pupugi, Cicero «intellexi quid eum pupugisset» ; sed et punxi dicimus: fallo fefelli, cado cecidi, caedo cecidi, parco peperci; sed et parsi legimus, ut Terentius «egone uitam parsi perdere?
» item Plautus «labori ego hominum parsissem libens» .
sic enim melius ueteres, parsi, declinant. nam parsimoniam, non parcimoniam dicimus. uolunt autem quidam grammatici differre, ut parsi semel quid factum significet, peperci autem et semel et saepius. facit autem participium futurum parsurus, ut ait Varro in laterensi. sed Plinio displicet. omnia uerba quae perfecto prima syllaba iterantur adiecta praepositione plerumque desinunt iterari, tendo tetendi, pello pepuli, pendo pependi, curro cucurri. adiecta uero praepositione geminatio cessabit, intendo intendi, contendo contendi, expello expuli, inpendo inpendi, percurro percurri. apud auctores autem non numquam inuenimus iterari uerbum quod est excurro, excucurri; alioquin percurri dicimus et excurri.
duo fere uerba reperiuntur quae iterantur et admissa praepositione procul dubio in eodem statu sunt, posco poposci, deposco depoposci; item disco didici, edisco edidici, addisco addidici. uerba tertii ordinis quae iterantur tempore perfecto ex utraque parte, tam prima quam postrema, geminantur; prima sic, parco peperci, curro cucurri, cado cecidi; item postrema syllaba, addo addidi, reddo reddidi, credo credidi, prodo prodidi, condo condidi, abdo abdidi, indo indidi, trado tradidi, uendo uendidi; participium autem futurum uenditurus, passiuum autem eius ueneo uenii. est tamen apud ueteres ueneor et uenditus sum, et apud Plautum «ego illi uenear» ; Tyrannus de agri cultura primo «patrem familias uendacem magis quam emacem expedit esse. nam id melius emitur quam uenitur» ; Cicero causarum decimo tertio «re uendita iterum empta» . unde manifestum fit uenita non dici sed aut uenundata aut, ut Cicero, uendita: Gaius Caesar «possessiones redemi easque p. vol. I Keil
postea pluris uenditas» . quarta forma est quae desinit ‹in› si syllabam, ut allido allisi, concutio concussi, cudo cusi, euado euasi, cedo cessi, ludo lusi, mitto misi, nubo nupsi, mergo mersi, plaudo plausi, premo pressi, rado rasi, spargo sparsi, trudo trusi, rodo rosi, uro ussi, carpo carpsi, sumo sumpsi, demo dempsi; sed conpositum adimo ‹ademi› dicimus.
incerta autem est ratio demptae uel adpositae praepositionis, ut cum sit adimo ademi, demo demi non faciat sed dempsi; repo repsi, unde obrepo dicimus et obrepsi, non obripio obripis obripit, in quo inperiti falluntur.
quinta forma est quae desinit in xi syllabam, ut ango anxi, coquo coxi, cingo cinxi, frigo frixi, fluo fluxi, figo fixi, fingo finxi, iungo iunxi, lingo linxi, mingo minxi; sed meio meis meii et meio meias meiaui; dicitur et mixi: pingo pinxi, rego rexi, stringo strinxi, struo struxi, sugo suxi, ungo unxi, uiuo uixi, uergo uerxi, pergo perrexi, surgo surrexi, adfligo adflixi, diligo dilexi, emungo emunxi, extinguo extinxi, aspicio aspexi, inlicio inlexi, neglego neglexi; Aemilius Macer «omnium nostrum neglegerit auctoritatem» , quod est analogiae propius, quia et legerit: necto nexui uel nexi, Vergilius «palmas amborum innexuit armis» , Liuius in Odyssea «nexabant multa inter se» , Maecenas «nexisti retia lecto» , Lucilius satirarum quinto «tum retia nexit» .
sexta forma est quae desinit in ui syllabam, ut cupio cupiui, sapio ‹sapiui p. vol. I Keil
et› sapui, peto petiui, quaero quaesiui, tero triui, et futuri temporis participium triturus. septima forma est quae desinit in i quidem litteram, ita tamen ut instantis syllaba prima correpta perfecto tempore producatur, ut cerno creui, capio cepi, emo emi, fundo fudi, frango fregi, iacio iacui et ieci, incipio incepi, lego legi, rumpo rupi, uinco uici, sperno spreui, sero seui, sino siui; et sii dicitur: lino liui, relino reliui, Terentius «reliui dolia omnia» ; in patiendo litus facit, ut Vergilius «lita corpora guttis» .
Ars grammatica octaua forma est quae desinit in i quidem litteram, ita tamen ut a secunda persona instantis temporis uenire uideatur, ut mando mandi, uerto uerti, suspendo suspendi, extendo extendi, capesso capessi, uiso uisi. nona forma est quae desinit in di syllabam, ita tamen ut iteratio mediae syllabae fiat, addo addidi, abdo abdidi, condo condidi, credo credidi, indo indidi, perdo perdidi, prodo prodidi, reddo reddidi, trado tradidi. scindo scidi: hoc autem uerbum et siquid ex eo conponi potest, nulli formae paret, nisi forte in octauam formam contruserimus id uerbum, conscindo conscindi et conscidi, detracta usu quondam n scilicet consonante.
quare autem praeteritum tempus aut syllabis crescat aut minuatur aut par sit non est inuenta ratio, nec cur a correptis producatur, ut traho traxi, aut a productis corripiatur, ut sto steti, do dedi, aut utroque producatur, ut flo flaui, aut utroque corripiatur, ut iaceo iacui. sed lectio auctorum obseruantia sua nos certiores de perfectis instituit.
coniugationis tertiae productae, quam quidam quartam nominant, formae sunt quinque. prima est quae desinit in ui syllabam, ita tamen ut plerumque paenultimam u litteram consuetudo decerpat, ut audio audiui et audii, ambio ambiui ambii, garrio garriui garrii, gestio gestiui gestii, hinnio hinniui hinnii, grunnio grunniui et grunnii, hirrio hirriui hirrii, lenio leniui lenii, munio muniui munii, mugio mugiui mugii, mollio molliui mollii, polio poliui polii, saeuio saeuiui saeuii, seruio seruiui seruii, uestio uestiui uestii, insanio insaniui insanii, ligurio liguriui ligurii, praesagio p. vol. I Keil
praesagiui et praesagii; participium futurum praesagiturus: sepelio sepeliui sepelii, reperio reperiui et reperii, parturio parturiui et parturii, esurio esuriui et esurii. secunda forma est quae desinit in i litteram puram, ut uolo uolui, malo malui, operio operui, aperio aperui. tertia forma est quae desinit in ui quidem syllabam ad similitudinem primae formae, ‹ita› tamen ut illa tantum modo uerba contineat quae in prima persona tempore praesenti e ante o habent litteram, et cum sint tertiae coniugationis, secundae formulam seruant in persona prima dumtaxat, ut queo quis quiui, nequeo nequiui, eo iui; et siqua eorum praepositionibus copulantur, ut transeo transiui, adeo adiui, subeo subiui, prodeo prodiui, exeo exiui. horum tantum modo uerborum futurum tempus in bo syllabam cadit. ex his etiam plurima tempore perfecto ueterum usurpatione u paenultimam detrahunt, ut ii uenii transii adii et cetera. quarta forma est quae desinit in si syllabam, ut farcio farsi, sarcio sarsi, sepio sepsi, sentio sensi, haurio hausi, fulcio fulsi. quinta forma est quae desinit in xi syllabam, ut sancio sanxi, uincio uinxi. fere apud ueteres uerba tertiae coniugationis productae perfecto indicatiuo duplici i finiebantur, ut adeo adii. sed nouitas breuitatis causa cuncta permiscuit. quippe sancio sancii faciebant, ut Pomponius ad Thraseam sancierat, et in passiuo Cassius Seuerus «lege sancitum est» ait, item Lucretius «sancitum quandoquidem extat» .
nos autem sanxi dicimus.
haec de quattuor coniugationibus quae pertinent ad uerba quae analogiae parent, quarum exempla passim perscripta sunt et sunt nota. quae siquis conceperit animo, non facile labetur. sunt enim euidenter exposita ‹[.
]› et Varroni Menippeo.
sunt quaedam perfecta a diuersis instantibus deriuata, ut aceo aces acui, acuo acuis acui; frigeo friges frixi, frigo frigis frixi; lugeo luges luxi, luceo luces luxi; fulcio fulcis fulsi, fulgeo fulges fulsi; cerno cernis creui, cresco crescis creui; paueo paues paui, pasco pascis paui [pauio p. vol. I Keil
pauis paui]; sisto sistis steti, sto stas steti; consisto consistis constiti, consto constas constiti; fero fers tuli (et tetuli dicitur, ut Terentius «huc tetulissem pedem» ), tollo tollis tuli, quod in consuetudine sustuli facit; eius tamen perfecti instans apud ueteres sustulo dicitur; pendo pendis pependi, pendeo pendes pependi; conperio conperii, conpereo conperii. sed accentu discernitur sensus. acuto enim accentu profertur, quotiens pro eo accipitur quod est rescii: conpereram enim facit. conperii uero circumflexo accentu declinatur, quotiens pro eo accipitur quod est cum alio perii: conperieram enim facit.
sunt quaedam uerba quae habent perfecta duplicia, ut pango pangis pepigi et panxi, pungo pungis pupugi et punxi, uello uellis uulsi; sed melius uelli et auelli, ut Vergilius sine dubio «manesue reuelli» , idem «de stirpe reuellit» ; item Laberius aliqua parte praeuulserat: teneo tenes tenui; apud ueteres tetini dicitur; tundo tundis tutudi et tunsi, explico explicui, quoniam et plico plicui, ut Vergilius «explicuit legio» ; sed legimus, ut est apud Ciceronem pro Marco Tullio.
sunt quaedam uerba quae ex una positione diuersos sortiuntur declinationum ordines et sensus, quasi mando mandas, cum aliquid monemus, mando mandis, cum dentibus quid consumimus, quod in consuetudine manduco dicunt; uolo uolas, quotiens alitum iter demonstramus, uolo uis, quotiens uelle quid significamus; pando pandis pandere, ‹pando pandas pandare›; fundo fundis fundere, fundo fundas fundare; conpello conpellis conpellere, conpello conpellas conpellare; dico dicis dicere, dico dicas p. vol. I Keil
dicare; praedico praedicis praedicere, praedico praedicas praedicare; piso pisas, ‹piso pisis›. et est apud Persium ambiguum «a tergo ciconia pisat» an pisit legendum sit. sed apud ueteres reperimus etiam n littera addita pinso, quod est tundo et pinsit secundum tertium ordinem, ut Ennius decimo annalium «pinsunt terram genibus» .
huius perfectum pinsui, ut apud Pomponium «cum interim neque malis molui neque palatis pinsui» .