Ars grammatica (page 6)
Ars grammatica conponitur igitur et struitur omnis pedestris oratio uerbis ‹[.
]› commata cola periodos. comma incisum, colon membrum nominamus; periodo plurima nomina dat Cicero, ambitum circuitum conprehensionem continuationem circumscriptionem. in uerbis obseruandum est primum, ne a maioribus ad minora descendat honoremque perdat oratio. melius enim dicitur uir est optimus quam uir optimus est. hoc multo magis ibi custodiendum est ubi singula uerba sensus habet, cauendumque ne fortiori coniungatur infirmius, ut sacrilego fur, homicidae corruptor. namque sensus omnis a paruo in maius debet insurgere. sit et illa naturalis obseruatio, ne iunctura uerborum cacenphaton sonet, quale est «et numerum cum nauibus aequet» .
illa quoque conpositio fugienda, ut syllabae duae pluresue quae priorem sensum terminant in prima posterioris sensus parte ponantur, p. vol. I Keil
«o fortunatam ‹natam› me consule Romam» .
sed in conpositione iuncturaque uerborum maius studium maiorque cura est. fit autem ex coniunctione uerborum comma, ex commatibus colon, ex colis periodos. comma est, ut mea fert opinio, sensus non expleto numero conclusus, plerumque pars membri. tale est enim quo Cicero utitur, «domus tibi deerat?
at habebas. pecunia superabat?
at egebas» . fit autem etiam singulis uerbis incisum, «diximus, testes dare uolumus» . incisum est diximus. membrum autem est sensus ‹[.
]› sed a toto corpore abruptus et per se nihil efficiens, «o callidos homines» ; perfectum est, sed remotum a ceteris uim non habet, ut per se manus et pes et caput: «o rem excogitatam» . quando ergo incipit corpus esse?
cum uenit extrema conclusio, «quem quaeso nostrum fefellit id uos ita esse facturos?
» quam Cicero breuissimam putat.
itaque fere incisa et membra multa sunt et conclusionem utique desiderant.
alii sic, comma est iuncturae finitio, «etsi uereor iudices» ; item alterum comma, «ne turpe sit pro fortissimo uiro dicere incipientem timere» : iam factum est colon, id est membrum, quod intellectum sensui praestat. deinde sic ex plurimis incisis membrisque fit periodos in extrema illa clausula, «ueterem iudiciorum morem requirunt» .
periodos autem non longior esse debet quam ut uno spiritu proferatur.
modum eius Cicero quattuor senariis uersibus terminauit. non nulli uero duo genera eius esse dicunt, unum simplex, cum sensus unus longiore ambitu circumducitur; alterum quod constat ex membris et incisis, quod plures sensus habet, «aderat ianitor carceris, carnifex praetoris» . sed tamen ita sit aperta ut intellegi possit et memoria contineri. iunctura igitur apte conuenire et sine hiatu uerborum construi debet, quod non aliter efficitur quam si fuerit obseruatum. sed haec obseruatio duplex est, altera quae ad pedes refertur, altera quae ad conprehensiones, quae ipsae efficiuntur ex pedibus. item ne praecedentis uerbi extrema uocalis uocalem primam inlidat uerbi sequentis, ut si dicas: aere emit, illi incumbit, fore omnia et similia. hiat enim iunctura, quae structior pleniorque fieret, si consonantes uocalibus adplicarentur: aere mercatur, illi totus incumbit, fore cetera. magis autem structura patet, cum in p. vol. I Keil
se longae uocales incidunt, ut Thebae Aegyptiae, profugo Aeneae. sed habent quendam canorem pronuntiationis, quasi neglegentem decorem.
longa magis cum breui iungitur: aere emit, illi incubuit, quam si duae breues iungantur: aere exutus, arma abiecit. plurimum uero auctoritatis et ponderis habent longae, celeritatis breues, quae si miscentur quibusdam longis, currunt; si continuantur, exultant. acres quae ex breuibus ad longas insurgunt, leniores quae a longis in breues descendunt. optime incipitur a longis, recte aliquando a breuibus, ut «nouum crimen G(ai) C(aesar)» , lenius a duabus, ut «animaduerti iudices» . clausula quoque e longis firmissima est; sed uenit et in breues, quamuis habeatur indifferens ultima. neque enim ego ignoro in fine pro longa accipi breuem, quia uidetur aliquid uacantis temporis ex eo quod insequitur accedere. fugienda quoque est et consonans inlisa uocali: bonum aurum, iustum enim est et similia, quae deformant orationis integritatem. item ex consonantibus quae in se incidentes stridere et quasi rixari uidentur uitanda iunctura est, ut Sextus Roscius, ars studiorum, rex Xerxes, error Romuli. haec de uerbis. quorum exemplo iudicium etiam de ceteris uitiis quae cauenda sunt fieri poterit, sic tamen ut haec diligentia non anxie sit persequenda sed usu et exercitatione ducenda, ne nos in uerbis magis quam in rebus teneat occupatos; potiusque est ut se ultro offerat, quam quae sollicite referatur.
ceterum in commatibus et in colis et in periodis conponendis struendisque prius sensibus, tunc deinde uerbis ordo tribuendus est, ut non tantum decore sed etiam uiribus impleatur oratio, ut Cicero in Antonium «uomens frustis esculentis gremium suum et totum tribunal impleuit» ; item in Verrem «cuius, ut adulescentiae maculas ignominiasque praeteream, quaestura, primus gradus honoris, quid habet aliud in sese nisi Gn(aeum) Carbonem spoliatum a quaestore suo pecunia publica, nudatum, inquam, a quaestore et proditum consulem, desertum exercitum, relictam prouinciam, sortis necessitudinem religionemque uiolatam?
» . huius periodi conpositio decoratur adeo ut, siquid soluere et conmutare uolueris, pereat omnium rerum atque uerborum et dignitas et potestas.
p. vol. I Keil
Ars grammatica omnis autem structura constat rythmis et pedibus et metris. rythmi certa dimensione temporum terminantur et pro nostro arbitrio nunc breuius artari nunc longius prouehi possunt. pedes certis syllabarum temporibus insistunt nec a legitimo spatio umquam recedunt. metra sunt uerborum spatia certis pedum temporibus alligata. sed neque rythmis neque metris oratorem uti decet, ne non dicere sed carmen canere uideatur. adeo non desunt qui Ciceronem reprehendant, quod in principio diuinationis metrum fecerit sotadium, «siquis uestrum, iudices, aut eorum qui adsunt» : «etsi uereor iudices» et «animaduerti iudices» principia esse sotadia; et in Pisonem a trimetro coepisse, «pro dii inmortales, qui hic inluxit dies» ; item in actionis secundae libro primo senarium uersum esse «illa uero expugnatio fani antiquissimi» ; Sallustium quoque in principio Iugurthae a rythmo coepisse. uerum hoc totum genus reprehensionis eius modi est ut, si calumniatores istos audiamus, conticescendum sit, quia nulla non pars orationis in aliquam rythmi aut metri speciem potest figurari. igitur in conlocatione uerborum aptiora et tam ordini quam uiribus congruentia contrahere debemus, sic tamen ut potiora sint utilia dure locata conpositis inutilibus. cumque in omni parte orationis ea uerba nectenda sint quae structius quadrent, tunc praecipue in clausulis dignitas ista seruanda est, in quibus tam dicentis quam audientis sensus atque intentio terminatur; dum modo principia lenius, narratio simplicius, argumenta ornatius, epilogi effusius proferantur.
sed quia non omnibus sed quibusdam pedibus sibi congruentibus decenter struitur oratio, sciendum est maxime ‹his› pedibus ordinari clausulas quorum tempora longiora sunt. sed meminerimus ita nos de longis et breuibus temporibus locuturos ut natura tantum, non etiam positione, longas aut breues syllabas iudicemus. neque enim de metro quaeritur, ut necessitas naturam cogatur imitari, sed de prosa oratione tractatur, quae tam soluta et libera est tamque omnibus dicendi opibus instructa ut non seruire uerbis sed imperare uideatur. hoc adeo uerum est ut in structura similiter currat: iusta reprehensio et: iusta uideatur, quamuis reprehensio primam syllabam positione longam habeat propter duas consonantes quae secuntur, uideatur autem primas duas syllabas breues habeat. item omnia p. vol. I Keil
locuturus et omnia propinauit simili structura feruntur, quia natura paria sunt, quamuis sint positione diuersa.
igitur spondius e duabus syllabis longis aptus est [clausulae uel] clausulis, qualibus maxime Demosthenes utitur, «πᾶσι καὶ πάσαις καὶ πᾶσιν ὑμῖν» . habet enim graues sonos finemque sensus et clausulae firmas sedes constituit, ut: rei publicae causa et arma sumpsi et esse pro nobis. grauior est autem longa syllaba praecedente quam breui. aliter enim sonat: arma sumpsi, aliter esse pro nobis. sane interest quis eum pes antecedat. nam trochaeus praecurrit, arma sumpsi, anapaestus, esse pro nobis. amat et dactylum antecedentem, ut criminis causa. ipse sibi spondius male anteponitur. trochaeus quoque in clausula bene ponitur, maxime si se ipse praecedat, ut acta res est et iusta causa, et pyrrichius, cape uota, et creticus, proditis rebus, et amphibrachys, uenite mecum, nisi quod haec clausula in rythmum cadit, et anapaestus, impetus fecit. sane quotiens una pars orationis anapaestum et trochaeum receperit, mollem et quasi lubricam structuram dabit, ut archipirata et parricidarum. quamuis enim idem pedes eademque sint tempora, tamen ubi duae sunt partes orationis nescio quo modo in utriusque confinio retentus spiritus ac restitutus adfert quandam conpositioni firmitatem; at in una parte orationis properare uerba et continua spiritus celeritate labi uidentur. sic fit ut trochaeum quoque tamet‹si› bene tribrachys antecedit, ut refero causam, facite uota, tamen in una parte orationis quae totidem pedum totidemque sit temporum mollior ac fluxior structura ducatur, ut facilitatis agilitatis temeritatis. iambus quoque clausulis aptus est spondeo antecedente, iusta fide, et se ipso praecurrente, bona fide, cretico, prospera fide.
nunc trisyllabos pedes in trisyllabis partibus orationis consideremus.
singulis enim partibus orationis singulos pedes dabimus. dactylus in clausula fortis est trochaeo antecedente, iure fecimus, pyrrichio, esse dicitur, spondeo, causas audiat, ciues dicimus, iuste fecimus, et trochaeo, uota fecerat, et iambo, fide dicitur. et tribrachys quoque dactylum bene praecedit, recole nomina, ‹et› anapaestus, repetes cetera; unde est «gladium nobis ab ipsis porrigi legibus» ; et palimbacchius, sepone cetera, et molossus, quaerebas dicere. facit etiam tribrachys ad clausulam praecedente cretico, ut si dicas de ceteris agite, de proelio p. vol. I Keil
redeo, de litteris dubito: ceteris pedibus antepositis in rythmum labitur.
amphibrachys quoque recte ponitur in clausula spondeo fere antecedente, ludos habete, recte locutus, et trochaeo, iustam querellam. hinc est illud Tullianum, «et pristinum morem iudiciorum requirunt» et «neminem praeponendum mihi esse actorem putabit» et «in exilium eiciebam quem ingressum iam in bellum uidebam» et «contra Caesarem est congressus armatus» . etiam anapaestus clausulis conuenit, sed mollis et fluens atque in rythmi modum profluens trochaeo anteposito, ubi erit imperii nomen [et] dignitas.
Ars grammatica creticus eum paulo fortiorem facit, ut nobiles homines. bacchius clausulis aptior spondeo antecedente, causas agebas: ceteris pedibus non fere conuenit. palimbacchius stabiles clausulas reddit, ut Cicero in Catilinam «si istius furorem ac tela uitemus» , et «nullum id rursus liberum inpunitum» . creticus, ut uicisse quam[quam] plurimos, reposcimus deditos; et molossus, rure nutritos, esse sanatos. iam enim de pedibus qui praeponendi sunt parcius loquemur. et amphibrachys primus, aedem refecit, causam probauit, et pro Milone «clamoresque maximos prae uestra salute neglexit» . haec de trisyllabis. ceterum quattuor syllabarum non multi ad clausulas apti sunt, ex quibus pauca referemus. uideatur, habeatur et similia pedem habent paeona tertium ex duabus breuibus et longa et breui temporum quinque, ante quem breuis fere syllaba conlocanda est, ut esse uideatur, facere uideatur, fortis habeatur. sic Tullius pro Cluentio «quantum difficultatis et quantum laboris sit habitura» , et in Catilinam «cum omnibus potius quam soli perire uoluerunt» . struimus et ditrochaeo, dicere maluerunt, ausus est confiteri, crimina detulerunt, et paeone tertio, exercitum conpararunt, nuntium pertulerunt. inde est pro Ligario «aut leuium Graecorum aut inmanium barbarorum» , et pro Milone «pro salute bonorum contra amentiam perditorum» . ille quoque pes quem antispastum uocant ex breui et longis duabus et breui bene in clausula ponitur, ut uir optimus uideretur et «sua manu sororem interfectam esse fateretur» . simile est: Hortensius perorauit. et ille pes qui uocatur ionicus maior struit clausulam constatque syllabis longis duabus et breuibus duabus, curam sollicitudinemque ‹de›ponite. unde p. vol. I Keil
est illud, «quorum igitur inpunitas, Caesar, tuae clementiae laus est, eorum te ad crudelitatem acuit oratio» . sed et illa uerba quae quinque syllabis constant fluxiorem structuram faciunt, reprehendetis arbitremini inueniretis; eo magis, si sex syllabas habeant, excogitaretis arbitraremini interrogauerunt desiderauerunt et similia.
haec a nobis non idcirco tractata sunt, ut oratoris plenam fluentemque libero impetu facultatem his semper uinculis alligaremus. nam conpositio uerborum non ex labore anxio ueniat sed usu atque exercitatione perpetua fluat magisque de ea auribus iudicetur, quae uelut arbitrae conpositionis esse debent, ut quid structum, quid diffusum, quid gracile, quid ubertum, quid durum, quid feminatum sit aestiment. plerumque etiam nimiae artis opinio fugienda est et interponenda simplicitas rudis atque inperitae dictionis, non propter hoc solum, quod in omnibus rebus nimium lenocinium odio dignum est, sed quod plerumque acribus sensibus ‹uis› maior est, si naturaliter proferantur. nisi forte Marcus Tullius in structura defecerit, cum de Appia uia et Clodii caede loqueretur, «quae cruentata antea caede honesti atque innocentis uiri silebatur, eadem nunc crebro usurpatur, posteaquam latronis et parricidae sanguine inbuta est» ; ibidem «dederas enim 'inquit' quam contemneres populares insanias ab adulescentia documenta maxima» . nempe enim parricidae sanguine cruentata melius struebatur, et: maxima documenta melius sonat. sed orator acerrimus uim ac uirtutem loquendi secutus contempsit ornatum deditque auribus a continuo cultu quasi respirandi spatium. et pro Ligario «ad ea arma profectus sum quae erant suscepta contra te» ; ibidem «quid autem contra aliud egimus, Tubero, nisi ut hoc quod hic potest nos possemus?
» . haec omnia non phaleris sed uiribus structa sunt, nec ulla re Cicero gloriosior est quam quod ad summam artis istius laudem mira artis dissimulatione peruenit.
[de qualitate structurae structurae qualitates uariis uocabulis traduntur. statuendum quoque est quo quamque earum nomine appellemus. si paenultimus fuerit pyrrichius, optime succedit paeon primus, et erit structura quadrata. si p. vol. I Keil
paenultimus fuerit spondeus et successerit tribrachys uel pyrrichius, erit structura incisa. si paenultimus fuerit tribrachys uel pyrrichius et paeones successerint primus et nouissimus, erit antiqua structura, quae dicitur confragosa; qua usus est Cato. si in paenultimo tribrachys fuerit uel dactylus uel pyrrichius, et successerit uel tribrachys uel molossus uel pyrrichius uel anapaestus, erit structura quae uel delumbis uel fluxa uel mollis dicitur; qua usus dicitur Antonius maior].
p. vol. I Keil
liber tertius
praefatio (et epilogus)
in libro [quoque] secundo quantum ad officium obseruationis grammaticae structuraeue orationis prosae probabilem cognitionem spectat prudentiae tuae sensibus interim explanasse sufficiat. in hoc uero tertio libro, qui summam totius operis implebit, metra quae sunt tortuosis obscuritatibus implicata ac multarum quaestionum numerosa diuersitate perplexa, quibus pedum qualitatibus conpositionisue metricae obseruationibus regantur, certis rationibus edocebo. quae quidem omnia siquis profundis sensibus intimarit ac sincera mentis intentione perspexerit et conpetenti studio diligentiaque seruauerit, non tantum in pangenda uersificatione pollebit uerum etiam de aliorum carminibus, quotiens libitum fuerit, iustis rationibus et inreprehensibili [tractatu] sententia iudicabit. nunc tertio quoque libro, qui summam totius operis implebit, quid sit poetica et quibus officiis digeratur tractabimus.
de litteris
de poetica
poetica est fictae ueraeue narrationis congruenti rythmo ac pede conposita metrica structura ad utilitatem uoluptatemque accommodata. distat autem poetica a poemate et poesi, quod poetica ars ipsa intellegitur, poema autem pars operis, ut tragoedia, poesis contextus et corpus totius operis effecti, ut Ilias Odyssia Aeneis.
de rythmo
rythmus est pedum temporumque iunctura cum leuitate sine modo.
alii sic, rythmus est uersus imago modulata seruans numerum syllabarum positionem saepe sublationemque continens.
p. vol. I Keil
de metro
Ars grammatica metrum est pedum iunctura numero modoque finita. uel sic, metrum est conpositio pedum ordine statuto decurrens modum positionis sublationisque conseruans. clarius sic, metrum est quod certis pedum quantitatibus qualitatibusque rythmo discriminatur. distat enim metrum a rythmo, quod metrum certa qualitate ac numero syllabarum temporumque finitur certisque pedibus constat ac clauditur, rythmus autem temporum ac syllabarum pedumque congruentia infinitum multiplicatur ac profluit.
metrum tripliciter auditur. nam aut bioticon metrum est aut poeticon aut commune. bioticon metrum est quod in usibus uitae et conuersationis humanae ‹[.
]› poeticon metrum est quod a poetis per uerba ac uersus figuratur, quod et ipsum intellegitur modis quattuor, primo per temporis spatium, ut in syllaba breui aut longa, quoniam metron, id est mensura temporis certa, corripitur atque producitur: secundo per numerum syllabarum [positione metrum quoque finitur], quoniam pes uel disyllabus uel trisyllabus uel duplex nominatur: tertio per qualitatem pedum, quia certis pedibus uersus quisque conficitur; unde dactylica spondiazonta metra dicuntur: quarto per numerum pedum, quia uersus pro mensura sua quisque pentametri uel hexametri uel deinceps intelleguntur. commune quoque metrum, uelut musicae rationis siue disciplinae. huius enim species bipertita tam ad mensuram supra memoratae conuersationis humanae quam ad poeticam tendit. ex quibus altera duplici ratione colligitur (ex hac enim tempora et interualla trahit; his namque in usus humanos utimur), altera ad officium memorati generis poetici refertur. identidem et ex hoc ducit tenores et numeros sonosue, quos Graeci ῥυθμούς et φθόγγους uocant, sicut in canticis demonstratur, hoc est μελῳδίαις, in quibus quaedam Doria, non nulla Phrygia, alia Lydia mele reperiuntur. intellegitur autem et alio modo metrum commune, non ex duobus modis.
de pedibus
pes est sublatio ac positio duarum aut trium amplius‹ue› syllabarum spatio conprehensa. pes est poeticae dictionis duarum ampliusue syllabarum cum certa temporum obseruatione modus recipiens arsin et thesin, id p. vol. I Keil
est qui incipit a sublatione, finitur positione. pes ergo tunc dicitur, quando duae sunt syllabae, quoniam arsin et thesin ‹in› pedibus quaerimus, non ubi duo tempora sunt. ergo una longa pedem non ualebit efficere, quia ictibus duobus arsis et thesis, non gemello tempore perquirenda est.
accidunt autem uni cuique pedi arsis thesisque, numerus syllabarum, tempus, resolutio, figura, metrum. et sunt pedes poetici simplices duodecim, ex quibus quattuor binis syllabis constant, ternis octo; duplices, qui et conpositi uel conbinati, sedecim; heteroploci pentasyllabi triginta duo.
ergo binarum syllabarum sunt hi. primus pes dibrachys, bibreuis, pyrrichius uel pariambus uel hegemon Graece dicitur. constat ex duabus breuibus temporum duum, ut deus. ante enim breuis quam longa syllaba reperta est, ut prius unum quam duo. ideo autem pyrrichius dictus est, propter pyrricham, quia breuem syllabam proferentes spiritum artiorem labris concurrentibus explicamus, quae conpositio huius modi modulationis pyrrichae conuenit: uel a Pyrro Achillis filio, qui crebris et citis exultationibus bis breuiter prominentem clipeum genibus incumbens et per hunc hostibus terrorem inmittens inferebatur, sicut uersus inlustrat «ὑπασπίδια προβιβῶντι» .
cum ergo gradus uult breuiter accedentes ostentare ‹[.
]› uel expetentes Athenienses per indictae dispositionem miliens faciem belli ostentare, mobilem decursionem pyrrichio pede conmentus est, et idem eam pyrricham a Pyrro repertam et inlustratam cognominauit. sed ipse a pedum mobilitate, quod tripodiantes ordinaret, Cinesias est cognominatus. fidem huius enarrationis facit Aristophanes comicus nomen eius istac dictitans, «καὶ εἴ τις τήν πυρρίχην ἔμαθεν Κινησίαν» . apud Italos uero eius gradus ‹[.
]› et Bellonae, p. vol. I Keil
id estἘνυοῦς, filio, quem caprino pede Inuum poetae fingunt, quod summa montium et difficilia collium concitato cursu caprae more superaret, quotiens praedatoria uice grassaretur, citipedem hunc cursum sibi repperisse testificantur. quo nomine bibreuem pedem nuncupant. sunt qui pyrrichium Graeca interpretatione cognominauerunt, quod calore uelocitatis uel tripodio mobilitatis apices flammarum aemularetur. huic contrarius est spondius, qui constat ex duabus longis temporum quattuor, ut heros, dictus παρὰ τὴν σπονδήν, quia in templis hoc pede quaedam carmina conponebantur, scilicet ‹ut› libantes sonum uocis abominosae audire non possent. a Radamantho autem constitutus traditur, qui Arcadiae princeps uenerat fors accipitur ab agricolis hoc successu et hoc diuino ritu a musicis cumulis paribus ture incensis altaribus musicos choros geminis gressibus explicaret et aequipedi sono tibicen spondalium canere iuberet, ut duabus longis melodiis quasi duplicibus et iugibus uotis prospera deorum uoluntas firmaretur.
Numam Pompilium diuina re praeditum hunc pedem pontificium appellasse memorant, cum Salios iuniores aequis gressibus circulantes induceret ‹et› spondeo melo patrios placaret indigetes. ergo et dibrachys et spondeus tantum habet in arsi quantum in thesi. iambus, qui constat ex breui et longa, ut dies, uersui maledico habilis, παρὰ τὸ ἰαμβίζειν Graece p. vol. I Keil
Ars grammatica nominatur. huius autem origo uerbi ex nomine Iambes famulae Celei deriuatur, quae, Cererem filiam quaerendo ad Metaniram coniugem Celei delatam cum uidisset sollicitam, male tractauit. quidam autem ferunt iambum quasi thriambum a triumphatore Libero cognominatum esse. alii a Marte ortum Iambum strenuum ducem tradunt, qui cum crebriter pugnas iniret et telum cum clamore torqueret, ἀπὸ τοῦ ἰέναι καὶ βοᾶν Iambus appellatur: idcirco ex breui et longa pedem hunc esse conpositum, quod hi qui iaculentur ex breui accessu in extensum passum proferuntur, ut promptiore nisu telis ictum confirment. auctor huius uibrationis Arctinus Graecus his uersibus perhibetur, «ὁ Ἴαμβος / ἐξ ὀλίγου διαβὰς προφόρῳ ποδί, ὄφρ' οἱ γυῖα / τεινόμενα ῥώοιτο καὶ εὐσθενὲς εἶδος ἔχῃσι» .
igitur hunc pedem uel iambicum gressum prisci Apuli Daunium a duce suo Daunio prodiderunt, quod is primus, cum aduersus acrem Diomedis pugnam bellum asperum inisset, gradali pugna suos dimicare instituit, ut conlato pede, adsequenti paulatim dextero distentoque et progredienti laeuo, et breui successu et longo distentu gradus simul et nisus firmaretur. unde non inmerito melum hunc iambicum gradalem quidam nuncupant Gradiuoque Marti augurant, quod gradariae pugnae huius effectu moueantur. huic contrarius est trochaeus, quem chorion appellant. constat ex longa et breui temporum trium, ut Roma, dictus ἀπὸ τοῦ ἐπιτρέχοντας λέγειν.
quippe eius modulationem poematum siue metrorum conpositioni accommodatam rotatim et uolubiliter dicebant. trochaeum etiam a Mercurio repertum satis constat, quod is praecipitem festinationem ex impetu longo in breuem gressum finiri ostenderet. unde plerique Graecorum ex longa et breui eum pedem conposuerunt; παρὰ τὸ τρέχειν, ex discursu, p. vol. I Keil
trochaeum frequentauerunt: ac musici uiri ociori melo intenti ex rotae situ et uolubili motu rythmulum eius et tonum designant; qui et decursionibus aptum iudicant, quod hi qui in bello laborant, quotiens amissos ordines reparant, ex longo et disperso ambitu in breuem et artum orbem coguntur, rotae scilicet similitudine se uentilantes, cuius satis latus ac breuiatus canthus radiatus luminibus in angustum modioli circulum cohibetur. aiunt hunc trochaeum Auruncos rutilum nuncupauisse, nimirum simili ratione qua Graeci a rota inuitati; uel diuersa appellatione persuasi, quod, cum aciem constituerent, prolatis pedibus scuta brachiis protenderent breuiterque dextris succedentibus pedibus uestigia sisterent et reductis manibus incentiuo clamore quae uibrauerant tela iaciebant; quae res huic melo incentiuum nomen adquisiuit.
ternarum syllabarum sunt hi. dactylus, quem Graeci politicon appellant. constat ex longa et duabus breuibus temporum quattuor, ut Romulus, a tactu digitorum dictus, quem ad exprimendam organi modulationem faberrime adfectabant, uel ab Idaeis Dactylis, quos Curetas siue Corybantas poetae appellabant. hi namque in insula Creta Iouem custodiendo, ne uagitu se paruulus proderet, lusus excogitato genere clipeolis aeneis inter se concurrentes tinnitu aeris usi rythmica etiam pedis dactyli conpositione celauere uocem infantis. sed natiuitatis eorum causa, ut uetustatis fabulositas docet, haec fuisse traditur. aiunt Opem in Idam montem insulae Cretae fugiendo delatam manus suas inposuisse memorato monti et sic infantem edidisse, et ex hac manuum inpressione emersisse Curetas siue Corybantas, quos a montis nomine et a qualitate facti Idaeos Dactylos appellant. hos quidam tres putant, qui Lares esse creduntur, Damnameneus Astheus Pyrrichus, dicti ἀπὸ τῶν κορῶν, id est a formosis oculis, qui κόραι uocantur, id est pupulae, uel a cono galeae. huic contrarius est anapaestus, quem antidactylum Graeci nominant. constat ex duabus breuibus et longa temporum totidem, ut nebulae, dictus παρὰ τὸ ἀναπαίειν κατὰ τὸ ἀνάπαλιν ἀντικρούειν πρὸς τὸν δάκτυλον, quia recurrendo repercutiens dactylum sono reciproco obloquitur ei per antistrophen. tribrachys, p. vol. I Keil
tribreuis, teuthasius, quem quidam brachysyllabum, alii triorcheon, non nulli pygmona, plerique chorium nuncupant. constat ex tribus breuibus, a quibus nomen accepit, ut Helena. chorius autem ideo dictus, quia choreis huius conpositio conuenit. huic contrarius est molossus, uortumnius, extensipes, quem alii hippium uel Chaonium dicunt. constat ex tribus longis temporum sex, ut Aeneas, ideo molossus dictus, quia Molossi, id est Thessali, ad bellum procedentes huius modulata conpositione utebantur; hippius uero, equestri scilicet pugnae conueniens modulabatur.
amphibrachys, Ianius, amphibreuis, qui et scolius. constat ex breui et longa et breui temporum quattuor, ut carina, dictus a duabus breuibus, a quibus ex utraque parte media longa continetur; scolius quoque ideo, quia habiliter conponitur scolio. est autem citharae species mensalis. huic contrarius est amphimacrus, [ut] Fescenninus, amphimeres, quem alii creticon appellant. constat ex longa et breui et longa temporum quinque, ut Demophon, dictus a duabus longis, a quibus utrimque media breuis amplectitur; creticus quoque, quia Cretes saltando eius rythmica conpositione utebantur. bacchius, Oenotrius, tripodians, quem Graeci pariambum dicunt. constat ex breui et duabus longis temporum quinque, ut Agenor Athenae, dictus παρὰ τὰς Βάκχας, quia bacchantibus conuenienter conponebatur. huic contrarius est palinbacchius, Latius, qui et Saturnius, ultimibreuis, quem quidam propompicon, alii theseleon uocant. constat ex duabus longis et breui temporum totidem, ut natura, dictus, quia contrarius est bacchio. apud Graecos enim πάλιν contrarium significat, adeo παλίντονα τόξα.
ex his omnibus inter se mixtis alii deinceps pedes conplures synzugiaeue nascuntur. nam quem ad modum pedes disyllabi quattuor geminati sedecim duplices fiunt, quos Graeci synzugias uocant, ita idem cum p. vol. I Keil
Ars grammatica trisyllabis iuncti triginta et duo de se reddunt. trisyllabi uero cum trisyllabis geminati sexaginta quattuor colliguntur. atque excepto amphibracho et epitrito, quorum alterum tripla, alterum epitrita diuisione partimur, uniuersorum pedum trina conditio reperitur. in aliis enim aequa diuisio est, in aliis dupla, in aliis sescupla; et prima dactylica, secunda iambica, tertia paeonica nominatur. est itaque aequa pedis diuisio, quotiens sublatio pedis temporibus positioni par est, ut est in dactylo et anapaesto, item spondeo et pyrrichio. horum enim arsis tantum in se habet quantum et thesis. dupla uero est, quotiens pedis sublatio temporibus inpar est positioni, ut est in iambo et trochaeo et duobus ionicis. iambi enim arsis unum tempus tam in se habet et eius thesis duo quam trochaei uersa uice arsis duo habet et thesis unum. sescupla quoque intellegitur, ut est in paeonibus et in duobus bacchiis et cretico. hi enim pedes qui temporibus quattuor pares sunt per bina tempora diuiduntur; identidem uno adiecto, scilicet duum dimidia parte, terna de se reddunt, per quae sescupla colligitur.
pedes duplices siue conbinati uel quadrati sunt sedecim hi.
proceleumaticus ex duobus pyrrichiis quattuor breuium syllabarum temporum totidem, ut Valeria. huic contrarius est dispondius. dispondius ex duobus spondiis syllabarum quattuor longarum temporum octo, ut Maecenates Suphenates oratores. paeon primus ex trochaeo et pyrrichio, hoc est ex longa et tribus breuibus, temporum quinque, ut Demodocus Stesichorus.
huic contrarius est hippius primus. paeon secundus ex iambo et pyrrichio, hoc est ex breui et longa et duabus breuibus, temporum quinque, ut colonia. huic contrarius est hippius secundus. paeon tertius ex pyrrichio et trochaeo, hoc est ex duabus breuibus et longa et breui, temporum quinque, ut catamitus. huic contrarius est hippius tertius. paeon quartus ex pyrrichio et iambo, hoc est ex tribus breuibus et longa, temporum quinque, ut celeritas facilitas. huic contrarius est hippius quartus. et est hippius siue epitritus primus ex iambo et spondeo, hoc est ex breui et tribus longis, temporum septem, ut Capenates. hippius siue epitritus secundus ex trochaeo et spondeo, hoc est ex longa et breui et duabus longis, temporum septem, ut conditores. hippius siue epitritus tertius ex spondeo et iambo, hoc est ex duabus longis et breui et longa, temporum septem, ut discordiae heroici. hippius siue epitritus quartus ex spondeo et trochaeo, hoc est ‹ex› tribus longis et breui, temporum septem, ut inuitamus. ionicus ἀπὸ μείζονος ex spondeo et pyrrichio, hoc est ex duabus longis et duabus breuibus, temporum sex, ut Demetrius. huic contrarius p. vol. I Keil
est ionicus ἀπὸ ἐλάσσονος, qui constat ex pyrrichio et spondeo, hoc est ex duabus breuibus et duabus longis, temporum sex, ut Diomedes Lacedaemon. diiambus ex breui et longa et breui et longa temporum sex, ut Cleonides propinquitas; qui pes dactylus ab iambo appellatur. huic contrarius est ditrochaeus ex longa et breui et longa et breui temporum sex, ut cantilena dimicare; qui pes creticus κατὰ τροχαῖον dicitur. antispastus ex iambo et trochaeo, hoc est ex breui et duabus longis et breui, temporum sex, ut medullina Saloninus. huic contrarius est choriambus ex trochaeo et iambo, hoc est ex longa et duabus breuibus et longa, temporum sex, ut nobilitas armipotens. hos omnes, cum de metri tractatu aliquid legimus, diligentius considerare et in memoria habere debemus, ut singuli quique uersus quibus pedibus constent scire possimus.
pedes heteroploci pentasyllabi sunt numero triginta et duo hi. orthius ex breuibus quinque temporum totidem. pariambus ex longa et breuibus quattuor temporum sex. parapycnos ex breui et longa et tribus breuibus temporum sex. mesomacros ex duabus breuibus et longa et duabus breuibus temporum sex. antispastus ex tribus breuibus et longa et breui temporum sex. pyrrichioanapaestus ex breuibus quattuor et longa temporum sex. probrachys ex breui et longis quattuor temporum nouem. hypobrachys ex longa et breui et tribus longis temporum nouem. mesobrachys ex duabus longis et breui et duabus longis temporum nouem. molossiambos ex tribus longis et breui et longa temporum nouem. colobos ex quattuor longis et breui temporum nouem. diphyes ex duabus breuibus et tribus longis temporum octo. orthius ex longa et duabus breuibus et longis duabus temporum octo. amoebacos ex duabus longis et totidem breuibus et longa temporum octo. molossopyrrichos [hoc est] ex tribus longis et duabus breuibus temporum octo. symplectos ex duabus longis et tribus breuibus temporum septem. musicos ex longa et breui et longa et duabus breuibus temporum septem. antanapaestus ex breui et duabus longis et duabus breuibus temporum septem. antamoebaeos ex duabus breuibus et duabus longis et breui temporum septem. dasios ex tribus breuibus et duabus longis temporum septem. thymelicos ex longa et tribus breuibus et longa temporum septem. dochmios ex duabus breuibus et longa et p. vol. I Keil
breui et longa temporum septem. pariambodes ex breui et longa et breui et duabus longis temporum octo. doriscos ex longa et duabus breuibus et longa et breui temporum septem. iambodes ex breui et longa et breui et longa et breui temporum septem. cyprios ex breui et longa et duabus breuibus et longa temporum septem. anticyprios ex longa et breui et duabus longis et breui temporum octo. bacchiochorios ex duabus longis et breui et longa et breui temporum octo ‹[.
]› hypodochmios ex longa et breui et longa et breui et longa temporum octo. dochmios per synzugian antistrophos ex breui et tribus longis et breui temporum octo. molossospondios ex longis quinque temporum decem.
hactenus originem et historiam generalium pedum exposuimus.
poematum genera metrorumque tractatus ostendere tempus est.
de poematibus
Ars grammatica poematos genera sunt tria. aut enim actiuum est uel imitatiuum, quod Graeci dramaticon uel mimeticon, aut enarratiuum uel enuntiatiuum, quod Graeci exegeticon uel apangelticon dicunt, aut commune uel mixtum, quod Graeci κοινόν uel μικτόν appellant. dramaticon est uel actiuum in quo personae agunt solae sine ullius poetae interlocutione, ut se habent tragicae et comicae fabulae; quo genere scripta est prima bucolicon et ea cuius initium est «quo te, Moeri, pedes?
» . exegeticon est uel enarratiuum in quo poeta ipse loquitur sine ullius personae interlocutione, ut se habent tres georgici' et prima pars quarti, item Lucreti carmina et cetera his similia. κοινόν est uel commune in quo poeta ipse loquitur et personae loquentes introducuntur, ut est scripta Ilias et Odyssia tota Homeri et Aeneis Vergilii et cetera his similia.
de generibus poematos dramatici uel actiui
poematos dramatici uel actiui genera sunt quattuor, apud Graecos tragica comica satyrica mimica, apud Romanos praetextata tabernaria atellana planipes.
de specie poematos exegetici uel enarratiui
exegetici uel enarratiui species sunt tres, angeltice, historice, didascalice. angeltice est qua sententiae scribuntur, ut est Theognidis liber, item chriae. historice est qua narrationes et genealogiae conponuntur, ut p. vol. I Keil
est Hesiodu γυναικῶν κατάλογος et similia. didascalice est qua conprehenditur philosophia Empedoclis et Lucreti, item astrologia, ut phaenomena Aratu et Ciceronis, et georgica Vergilii et his similia.
de specie poematos communis
κοινοῦ uel communis poematos species prima est heroica, ut est Iliados et Aeneidos; secunda est lyrica, ut est Archilochi et Horatii.
poematos characteres sunt quattuor, μακρός, βραχύς, μέσος, ἀνθηρός.
μακρός est character, ut apud Vegilium in undecimo, ubi de Camilla facit narrationem sic, «pulsus ob inuidiam regno uiresque superbas» ; aut ut se habent secundus et tertius liber. βραχύς est ut in quinto, ubi de Ganymede strictim narrat sic, «uictori chlamydem auratam, quam plurima circum / purpura ‹maeandro› duplici Meliboea cucurrit, / intextusque puer frondosa regius Ida / ueloces iaculo ceruos c(ursuque) f(atigat)» .
μέσος est ut in primo, «huic coniux Sychaeus erat d(itissimus) a(gri) / P(hoenicum) e(t) m(agno) ‹m(iserae)› d(ilectus) a(more)» .
est enim castigata narratio, sic tamen ut omnia conplexa sit. ἀνθηρός ut in septimo, ubi amoenitatem luci ac fluminis describendo facit narrationem sic, «hunc inter fluuio Tiberinus amoeno / uerticibus rapidis et multa flauus harena / in mare prorumpit; uariae circumque supraque / adsuetae ripis uolucres et fluminis alueo / aethera mulcebant cantu lucoque uolabant» .
epos dicitur Graece carmine hexametro diuinarum rerum et p. vol. I Keil
heroicarum humanarumque conprehensio; quod a Graecis ita definitum est, ἔπος ἐστὶν περιοχὴ θείων τε καὶ ἡρωϊκῶν καὶ ἀνθρωπίνων πραγμάτων.
Latine paulo communius carmen auditur. epos Latinum primus digne scripsit is qui res Romanorum decem et octo conplexus est libris, qui et annales ‹in›scribuntur, quod singulorum fere annorum actus contineant, sicut publici annales, quos pontifices scribaeque conficiunt, uel Romanis, quod Romanorum res gestas declarant. epos autem appellatur, ut Graecis placet, παρὰ τὸ ἕπεσθαι ἐν αὐτῷ τὰ ἑξῆς μέρη τοῖς πρώτοις. praecipue uero hexameter uersus epos dicitur, quoniam quidem hoc uersu uerba responsi in mutuam, ut sic dixerim, consequentiam primus deus uates conprehendit, unde postea abusiue uerbum et solutae orationis ipsa scriptura consequens ab aliis epos dictum. rapsodia dicitur Graece ποιήσεως μέρος, aliqua particula discreta atque diuulsa; dicta παρὰ τὸ ῥάπτειν, quod uersus in unum uolumen uelut consuantur et conprehendantur, uel quod olim partes Homerici carminis in theatralibus circulis cum baculo, id est uirga, pronuntiabant qui ab eodem Homero dicti Homeristae.
elegia est carmen conpositum hexametro uersu pentametroque alternis ‹in› uicem positis, ut «diuitias alius fuluo sibi conserat auro / et teneat culti iugera multa soli» .
quod genus carminis praecipue scripserunt apud Romanos Propertius et Tibullus et Gallus imitati Graecos Callimachum et Euphoriona. elegia autem dicta siue παρὰ τὸ εὖ λέγειν τοὺς τεθνεῶτας (fere enim defunctorum laudes hoc carmine conprehendebantur), siue ἀπὸ τοῦ ἐλέου, id est miseratione, quod θρήνους Graeci uel ἐλεεῖα isto metro scriptitauerunt. cui opinioni consentire uidetur Horatius, cum ad Albium Tibullum elegiarum p. vol. I Keil
auctorem scribens ab ea quam diximus miseratione elegos miserabiles dicit hoc modo, «neu miserabiles / decantes elegos» .
apud Romanos autem id carmen quod cum lamentatione extremum atque ultimum mortuo accinitur nenia dicitur παρὰ τὸ νείατον, id est ἔσχατον: unde et in chordis extremus neruus appellatus est νήτη. nam et elegia extrema mortuo accinebatur sic uti nenia, ideoque ab eodem elegia uidetur tractum cognominari, quod mortuis uel morituris ascribitur nouissimum.
iambus est carmen maledicum plerumque trimetro uersu et epodo sequente conpositum, ut «mala soluta nauis exit alite / ferens olentem Maeuium» .
appellatum est autem παρὰ τὸ ἰαμβίζειν, quod est maledicere. cuius carminis praecipui scriptores apud Graecos Archilochus et Hipponax, apud Romanos Lucilius et Catullus et Horatius et Bibaculus.
epodoe dicuntur uersus quo libet metro scripti et sequentes clausulas habentes particularum, quales sunt epodoe Horatii, in quibus singulis uersibus singulae clausulae adiciuntur, ut «nox erat et caelo fulgebat luna sereno» , deinde «inter minora sidera» ; et «altera iam teritur bellis ciuilibus aetas» , deinde «suis et ipsa Roma uiribus ruit» , et quicumque sunt similes. dicti autem epodoe συνεκδοχικῶς a partibus uersuum quae legitimis et integris uersibus ἐπᾴδονται, id est accinuntur.
Ars grammatica satira dicitur carmen apud Romanos nunc quidem maledicum et ad carpenda hominum uitia archaeae comoediae charactere conpositum, quale scripserunt Lucilius et Horatius et Persius. et olim carmen quod ex uariis poematibus constabat satira uocabatur, quale scripserunt Pacuuius et Ennius. satira autem dicta siue a Satyris, quod similiter in hoc carmine ridiculae res pudendaeque dicuntur, quae uelut a Satyris proferuntur et fiunt: siue satura a lance quae referta uariis multisque primitiis in sacro p. vol. I Keil
apud priscos dis inferebatur et a copia ac saturitate rei satura uocabatur; cuius generis lancium et Vergilius in georgicis meminit, cum hoc modo dicit, «lancibus et pandis fumantia reddimus exta» et «lancesque et liba feremus» : siue a quodam genere farciminis, quod multis rebus refertum saturam dicit Varro uocitatum. est autem hoc positum in secundo libro Plautinarum quaestionum, «satura est uua passa et polenta et nuclei pini ex mulso consparsi» . ad haec alii addunt et de malo punico grana. alii autem dictam putant a lege satura, quae uno rogatu multa simul conprehendat, quod scilicet et satura carmine multa simul poemata conprehenduntur. cuius saturae legis Lucilius meminit in primo, «per saturam aedilem factum qui legibus soluat» , et Sallustius in Iugurtha, «deinde quasi per saturam sententiis exquisitis in deditionem accipitur» .
bucolica dicuntur poemata secundum carmen pastorale conposita.
instituta autem sunt, sicut quidam putant, in Laconica uel, ut alii, in Sicilia.
nam inter Lacedaemonios et Siculos diuersa fuit conditio. sed quod ad Laconas pertinet, haec eorum fuit origo. quo tempore aduentante Xerxe in Graeciam omnes deserta Laconica metu barbarorum perterriti in diuersas partes fugisse creduntur, et cum uirgines timore laterent, ex hoc euenisse ut eo die quo solitus erat chorus uirginum Dianae Caryatidi hymnum canere nemo ad solemne sacrificium inueniretur. tunc itaque pastores ex rure in urbem conuenerunt et, ne ritus sacrorum interrumperetur, pastorali carmine conposito deae honorem celebrauerunt, unde est bucolismus dictus. a Siculis autem origo quae trahitur haec est. antequam Hiero rex Syracusas expugnaret, morbo Sicilia laborabat. uariis et adsiduis caerimoniis Dianam placantes finem malis inuenerunt eamque Lyaeam cognominauerunt, quasi solutricem malorum. inde res in consuetudinem tracta est, ut greges rusticorum theatrum ingrederentur et de uictoria canerent.
habitus autem huius modi uidebatur. erat panis magnus omnium ferarum imagine conpletus et uter cum uino et follis cum omnium leguminum genere; p. vol. I Keil
inerat et corona in capite et in manu pedum clauatum; atque ita uictorum omnium fores multitudo circumibat, carmen in uictoriam quam adepti fuerant canebant et de eo folle limina frugibus spargebant. non nulli et in Italiam et in Lydiam et in Aegyptum transisse creduntur, quos lydiastas et bucolistas appellauerunt. quamquam est et alia opinio, circum pagos et oppida solitos fuisse pastores conposito cantu precari pecorum ac frugum hominumque prouentum, atque inde in hunc diem manere nomen et ritum bucolicorum. putant autem quidam hoc genus carminis primum Daphnin conposuisse, deinde alios conplures, inter quos Theocritum Syracusanum, quem noster imitatur.
tragoedia est heroicae fortunae in aduersis conprehensio. a Theophrasto ita definita est, «τραγῳδία ἐστὶν ἡρωϊκῆς τύχης περίστασις» . tragoedia, ut quidam, a τράγῳ et ᾠδῇ dicta est, quoniam olim actoribus tragicis τράγος, id est hircus, praemium cantus proponebatur, qui Liberalibus die festo Libero patri ob hoc ipsum immolabatur, quia, ut Varro ait, depascunt uitem; et Horatius in arte poetica «carmine qui tragico uilem certauit ob hircum, / mox etiam agrestis Satyros nudauit» , et Virgiluis in georgicon secundo, cum et sacri genus monstrat et causam talis hostiae reddit his uersibus, «non aliam ob culpam Baccho caper omnibus aris / caeditur» .
alii autem putant a faece, quam Graecorum quidam τρύγα appellant, tragoediam nominatam, per mutationem litterarum υ in α uersa, quoniam olim nondum personis a Thespide repertis, tales fabulas peruncti ora faecibus agitabant, ut rursum est Horatius testis sic, «ignotum tragicae genus inuenisse Camenae / dicitur et plaustris uexisse poemata Thespis, / quae canerent agerentque infecti faecibus ora» .
alii ‹a› uino arbitrantur, propterea ‹quod› olim τρύξ dictitabatur, a quo τρύγητος hodieque uindemia est, quia Liberalibus apud Atticos, die festo p. vol. I Keil
Liberi patris, uinum cantoribus pro corollario dabatur, cuius rei testis est Lucilius in duodecimo.
Ars grammatica comoedia est priuatae ciuilisque fortunae sine periculo uitae conprehensio, apud Graecos ita definita: κωμῳδία ἐστὶν ἰδιωτικῶν πραγμάτων ἀκίνδυνος περιοχή. comoedia dicta ἀπὸ τῶν κωμῶν. κῶμαι enim appellantur pagi, id est conuenticula rusticorum. itaque iuuentus Attica, ut ait Varro, circum uicos ire solita fuerat et quaestus sui causa hoc genus carminis pronuntiabat. aut certe a ludis uicinalibus. nam postea quam ex agris Athenas conmigratum est et hi ludi instituti sunt, sicut Romae Conpitalicii, ad canendum prodibant, et ab urbana κώμῃ καὶ ᾠδῇ comoedia dicta est: uel quod in ea uiculorum, id est humilium domuum, fortunae conprehendantur, non ut in tragoedia publicarum regiarumque: uel ἀπὸ τοῦ κώμου, id est comessatione, quia olim in eius modi fabulis amantium iuuenum κῶμοι canebantur. comoedia a tragoedia differt, quod in tragoedia introducuntur heroes duces reges, in comoedia humiles atque priuatae ‹personae›; in illa luctus exilia caedes, in hac amores, uirginum raptus: deinde quod in illa frequenter et paene semper laetis rebus exitus tristes et liberorum fortunarumque priorum in peius adgnitio ‹[.
]› quare uaria definitione discretae sunt. altera enim ἀκίνδυνος περιοχή, altera τύχης περίστασις dicta est. tristitia namque tragoediae proprium; ideoque Euripides petente Archelao rege ut de se tragoediam scriberet abnuit ac precatus est ne accideret Archelao aliquid tragoediae ‹proprium›, ostendens nihil aliud esse tragoediam quam miseriarum conprehensionem. poetae primi comici fuerunt Susarion Mullus et Magnes. hi ueteris disciplinae iocularia quaedam minus scite ac uenuste pronuntiabant, in quibus hi uersus fuerunt, «Σουσαρίων ταῦτα λέγειΊ / p. vol. I Keil
κακὸν γυναῖκες· ἀλλ' ὅμως, ὦ δημόται, / οὐκ ἔστιν εὑρεῖν οἰκίαν ἄνευ κακοῦ» .
secunda aetate fuerunt Aristophanes Eupolis et Cratinus, qui et principum uitia sectati acerbissimas comoedias conposuerunt. tertia aetas fuit Menandri Diphili et Philemonis, qui omnem acerbitatem comoediae mitigauerunt atque argumenta multiplicia Graecis erroribus secuti sunt. ab his Romani fabulas transtulerunt, et constat apud illos primum Latino sermone comoediam Liuium Andronicum scripsisse. sunt qui uelint Epicharmum in Co insula exulantem primum hoc carmen frequentasse, et sic a Co comoediam dici. antea itaque galearibus, non personis utebantur, ut qualitas coloris indicium faceret aetatis, cum essent aut albi aut nigri aut rufi. personis uero uti primus coepit Roscius Gallus, praecipuus histrio, quod oculis peruersis erat nec satis docorus in personis nisi parasitus pronuntiabat.
initio togatae comoediae dicebantur, quod omnia in publico honore confusa cernebantur. quae togatae postea in praetextatas et tabernarias diuidebantur. togatae fabulae dicuntur quae scriptae sunt secundum ritus et habitum hominum togatorum, id est Romanorum (toga namque Romana est), sicut Graecas fabulas ab habitu aeque palliatas Varro ait nominari.
togatas autem, cum sit generale nomen, specialiter tamen pro tabernariis non modo communis error usurpat, qui Afrani togatas appellat, sed et poetae, ut Horatius, qui ait «uel qui praetextas uel qui docuere togatas» .
togatarum fabularum species tot fere sunt quot et palliatarum. nam prima species est togatarum quae praetextatae dicuntur, in quibus imperatorum negotia agebantur et publica et reges Romani uel duces inducuntur, personarum dignitate et [personarum] sublimitate tragoediis similes.
praetextatae autem dicuntur, quia fere regum uel magistratuum qui praetexta utuntur in eius modi fabulis acta conprehenduntur. secunda species ‹est› togatarum quae tabernariae dicuntur et humilitate personarum et argumentorum similitudine comoediis pares, in quibus non magistratus regesue sed humiles homines et priuatae domus inducuntur, quae quidem olim quod tabulis tegerentur, communiter tabernae uocabantur. tertia species est p. vol. I Keil
fabularum Latinarum quae a ciuitate Oscorum Atella, in qua primum coeptae, appellatae sunt atellanae, argumentis dictisque iocularibus similes satyricis fabulis Graecis. quarta species est planipedis, qui Graece dicitur mimus. ideo autem Latine planipes dictus, quod actores pedibus planis, id est nudis, proscenium introirent, non ut tragici actores cum cothurnis neque ut comici cum soccis; siue quod olim non in suggestu scenae sed in plano orchestrae positis instrumentis mimicis actitabant. cuius planipedis Atta togatarum scriptor ita in aedilicia fabula meminit, «daturin estis aurum?
exultat planipes» .
siquas tamen ex soccis fabulas fecerant, palliati pronuntiabant. togata praetextata a tragoedia differt, quod in tragoedia heroes inducuntur, ut Pacuuius tragoedias nominibus heroicis scripsit, Orestem Chrysen et his similia, item Attius; in praetextata autem quae inscribitur Brutus uel Decius, item Marcellus. togata tabernaria a comoedia differt, quod in comoedia Graeci ritus inducuntur personaeque Graecae, Laches Sostrata; in illa uero Latinae. togatas tabernarias in scenam datauerunt praecipue duo, L(ucius) Afranius et G(aius) Quintius. nam Terentius et Caecilius comoedias scripserunt.
Latina atellana a Graeca satyrica differt, quod in satyrica fere Satyrorum personae inducuntur, aut siquae sunt ridiculae similes Satyris, Autolycus Busiris; in atellana Oscae personae, ut Maccus.
dramata autem dicuntur tragica aut comica παρὰ τὸ δρᾶν, id est agere.
Latine fabulae appellantur siue fatibulae; in Latinis enim fabulis plura sunt cantica quae canuntur: uel a faciendo; nam et agi fabula, non referri ab actoribus dicitur. ideoque Horatius utraque significatione interpretatur, cum ita de fabula dicit, «aut agitur res in scenis aut acta refertur» , sicut in choro. in Graeco dramate fere tres personae solae agunt, ideoque Horatius ait p. vol. I Keil
«ne quarta loqui persona laboret» , quia quarta semper muta. at Latini scriptores conplures personas in fabulas introduxerunt, ut speciosiores frequentia facerent.
Ars grammatica satyrica est apud Graecos fabula, in qua item tragici poetae non heroas aut reges sed Satyros induxerunt ludendi causa iocandique, simul ut spectator inter res tragicas seriasque Satyrorum iocis et lusibus delectaretur, ut Horatius sensit his uersibus, «carmine qui tragico uilem certauit ob hircum, / mox etiam ‹agrestes› Satyros nudauit et asper / incolomi ‹grauitate› iocum temptauit, eo quod / inlecebris erat et ‹grata› nouitate morandus / spectator» .
mimus est sermonis cuius libet ‹imitatio et› motus sine reuerentia, uel factorum et ‹dictorum› turpium cum lasciuia imitatio; a Graecis ita definitus: μῖμός ἐστιν μίμησις βίου τά τε συγκεχωρημένα καὶ ἀσυγχώρητα περιέχων. mimus dictus παρὰ τὸ μιμεῖσθαι, quasi solus imitetur, cum et alia poemata idem faciant; sed solus quasi priuilegio quodam quod fuit commune possedit: similiter atque is qui uersum facit dictus ποιητής, cum et artifices, cum aeque quid faciant, non dicantur poetae.
membra comoediarum sunt tria, diuerbium canticum chorus. membra comoediae diuersa sunt, definito tamen numero continentur a quinque usque ad decem. diuerbia sunt partes comoediarum in quibus diuersorum personae uersantur. personae autem diuerbiorum aut duae aut tres aut raro quattuor esse debent, ultra augere numerum non licet. in canticis autem una tantum debet esse persona, aut si duae fuerint, ita esse debent ut ex occulto una audiat nec conloquatur sed secum, si opus fuerit, uerba faciat. in choris uero numerus personarum definitus non est, quippe iunctim omnes loqui debent, quasi uoce confusa et concentu in unam personam reformantes.
Latinae igitur comoediae chorum non habent, sed duobus membris tantum constant, diuerbio et cantico. primis autem temporibus, sic uti adserit Tranquillus, omnia quae in scena uersantur in p. vol. I Keil
comoedia agebantur. nam et pantomimus et pythaules et choraules in comoedia canebant. sed quia non poterant omnia simul apud omnes artifices pariter excellere, siqui erant inter actores comoediarum pro facultate et arte potiores, principatum sibi artificii uindicabant. sic factum est ‹ut› nolentibus cedere mimis in artificio suo ceteris separatio fieret reliquorum. nam dum potiores inferioribus, qui in communi ergasterio erant, seruire dedignantur, se ipsos a comoedia separauerunt, ac sic factum est ut exemplo semel sumpto usus quisque artis suae rem exequi coeperit neque in comoediam uenire. cuius rei indicia produnt nobis antiquae comoediae, in quibus inuenimus: acta tibiis paribus aut inparibus aut sarranis. quando enim chorus canebat, choricis tibiis, id est choraulicis, artifex concinebat, in cantico autem pythaulicis responsabat. sed quod: paribus tibiis uel: inparibus inuenimus scriptum, hoc significat quod, siquando monodio agebat, unam tibiam inflabat, siquando synodio, utrasque.
catholica de extremitate nominum
quoniam extremitas nominum ad metricam conpositionem necessario indaginem inquirit, idcirco singulorum extremitates regulatim quam potuimus definitas contulimus, quo facilius metrorum tractatus, cum legi coeperit, colligatur et pura uia in sensus legentis et sine ullis caliginibus ueniat.
omnis casus numeri singularis et pluralis obseruata nouissima syllaba facilius monstrabit quo modo separare debeamus, quae sit producenda uel quae corripienda ultima nominum syllaba. quinque enim uocales suam potestatem mutant, cum per casus nomina a prima sui positione inflexa uarientur.
omnia igitur nomina quibus uniuersa dictionis silua copiosa est non plus quam per duodecim ultimas litteras [syllabas] finiuntur, quinque uocales, a e i o u, sex semiuocales, l m n r s x, unam mutam, t, ut Sisenna monile sinapi Cicero ueru consul scamnum pecten Caesar Liuius silex caput.
age nunc omnium nominum extremitates per omnes casus, quae sint producendae uel corripiendae, exponemus.
de nominatiuo casu singulari. omnia nomina exceptis monosyllabis casu nominatiuo singulari memoratis litteris duodecim nouissimis terminata corripiuntur praeter ea quae o littera finiuntur, ut Cato, syllabaue es, ut Alcides fides nubes, uel as, ut Maecenas facilitas Aeneas, in en, ut lien; item Graeca in os, ut heros; feminina quoque nominatiuo e littera finita, ut Circe Dirce Phoenice.
p. vol. I Keil
de genetiuo casu singulari. omnia nomina trium generum casu genetiuo numero singulari producuntur quae in has litteras syllabasue deferuntur: in ae masculina et feminina, ut huius Aeneae huius fortunae; in i masculina, ut pueri, feminina, ut huius lauri, neutra, ‹ut› huius doni; in us masculina et feminina, ut huius portus et huius porticus; in u neutrum tantum, ut huius cornu; in ei masculina et feminina tantum, ut diei aciei; ‹in› es Graeca, ut huius Dirces Phoenices. corripiuntur uero memorato casu quae in is syllaba terminantur, et sunt trium generum, masculina, ut Catonis, feminina, ut orationis, neutra, ut sideris, et cetera his similia.
de datiuo casu singulari. omnia nomina trium generum casu datiuo singulari uariisque uocalibus terminata producuntur.
de accusatiuo casu singulari. omnia nomina accusatiuo casu singulari corripiuntur praeter Graeca, si non reformentur in Latinam declinationem.
Graeco enim statu terminata in en syllabam producuntur, ut Alciden Dircen Phoenicen.
de uocatiuo casu singulari. omnia nomina casu uocatiuo singulari corripiuntur exceptis his quae o littera uel e uocali producta syllabaue es uel as uel en terminantur, o, ut Cicero Iuno, e, ut Alcide Circe, es, ut dies, as, ut dignitas Maecenas, en, ut lien.
de ablatiuo casu singulari. omnia nomina trium generum ablatiuo casu singulari quinque uocalibus finita producuntur. ex his uero e littera tam corripitur quam producitur; et prius quidem sic, masculina, ‹ut› ab hoc oratore, feminina, ut ab hac Iunone, neutra, ‹ut› ab hoc sidere; posterius uero sic, masculina, ut ab hoc die, feminina, ut ab hac re et similia. neutrum enim e littera producta memorato casu nullum terminatur.
Ars grammatica de nominatiuo casu plurali. omnia nomina casu nominatiuo plurali tam masculina quam feminina quacumque syllaba terminata producuntur exceptis his quae Graeca sunt, ut Troes Phryges delphines.
de genetiuo casu plurali. omnia nomina trium generum casu genetiuo plurali quibuscumque syllabis terminata corripiuntur.
de datiuo casu et ablatiuo plurali. omnia nomina trium generum casu datiuo et ablatiuo numero plurali tam producuntur ea quae in is syllaba finiuntur quam corripiuntur ea quae bus syllaba memoratis casibus terminantur.
de accusatiuo et uocatiuo plurali. omnia nomina masculina et feminina accusatiuo casu et uocatiuo plurali in quibus libet syllabis terminata producuntur praeter Graeca, quae tam accusatiuo as syllaba finita quam p. vol. I Keil
uocatiuo es terminata corripiuntur; accusatiuo sic, Troas Phrygas delphinas, uocatiuo, o Troes Phryges et cetera similia.
de metris
metrorum, id est legitimae conpositionis, obscuritas scrupulosae intentionis indaginem uehementer inquirit. quam ob rem omni anfractu circumitionis ablato quaedam metra dilucide et breuiter exposui. etenim mihi res uidebatur absurda rem natiua obscuritate difficilem etiam caligine expositionis obtegere.
de uersu
uersus est partium legitima dispositio et pedum culta copulatio consonandi specie metricam exhibens regulam.
de dactylico hexametro
uersus heroicus a duodecim syllabis in septem decem longiatur; ultra non potest. nam si plus habet, excutiuntur per ecthlipsin uel synaliphen. scanditur autem sexiens. recipit etiam pedes, cum est legitimus, inter se uariatos duos, spondeum et resoluta eius posteriore parte dactylum. sed spondeus perpetuo in fine ponitur, cuius loco plerumque trochaeus inuenitur, ea ratione qua indifferentem in omnibus metris postremam syllabam ueteres esse crediderunt. hi igitur pedes syllabis inpares, temporibus aequales, sex regionibus distributi quaterna tempora sua scandendo partientes quattuor et uiginti temporibus metri totius siue tomas uel commata siue cola, quae Latine sectiones incisa membra dicuntur, perfecta conformatione concludunt. obseruatur autem ne ultimus pes sit trisyllabus, exceptis pauculis uersibus qui hypermetri dicuntur, quorum abundantiam excipiunt hi uersus qui secuntur incipientes a synaliphe ratione rythmica facta, eoque facto uitium quod erat in fine uersus continuatio sequentis emendat.
de nomine uersus heroici
uersus herous senarius diuersis uocabulis appellatur. idem enim et hexameter uel pythius uel epicus et priapeus et bucolicus uocatur, super quas appellationes etiam Latine longus [pes] dicitur. heroici igitur sunt, quotiens in primo spondius est et in tertio et in sexto. heroicus autem propterea dicitur, quod uirorum fortium res gestas ac facta conmemoret; hexametrum quoque, quod sex regionibus spondium et dactylum pedes p. vol. I Keil
diuersis modis rationibusque conseruet. pythii etiam origo inde tracta est (nec enim uidetur incongruum fabulosae antiquitatis commenta depromere): Apollo cum Pythona Delphis propter ultionem matris necasset, accolae primum timore carmen heroicum hexametrum initio sex spondiis conpositum texuerunt; deinde soluta spondii altera syllaba sine damno temporis dactylum quoque suscepit. quidam autem dicunt ‹quod› iambicum magis gaudio subleuati motu celeri protulerunt. fertur etiam hoc heroicum metrum eius oraculis postea celebratum et ex hoc uersum pythii nomen accepisse. item priapii sunt, quotiens in primo loco spondius ponitur et in quarto et in sexto, ut apud Vergilium «defecisse uidet, sua iam promissa reposci» , item «immotamque coli dedit et contemnere uentos, / cui non dictus Hylas puer et Latonia Delos» .
bucolici sunt, quotiens in quarta regione dactylus finiens partem orationis inuenitur. identidem dactylicus nominatur, cum omnes fere dactylos habet, maxime nouissimum, ut est apud Homerum «Κύκλωψ, τῆ, πίε οἶνον, ἐπεὶ φάγες ἀνδρόμεα κρέα» .
apud Vergilium tale est, «panditur interea domus omnipotentis Olympi» .
item spondiacus appellatur, cum omnes spondios, quem quidam molossicum dixerunt, ut «Romani uictores Germanis deuictis» .
apud Homerum tale est, «ψυχὴν κικλήσκων Πατροκλῆος δειλοῖο» .
de pulchritudine heroici uersus
uersus heroicus is dignitate primus est et plenae rationis perfectione firmatus ac totius grauitatis honore sublimis multaque pulchritudinis uenustate praeclarus qui sine ulla coniunctione quascumque alias orationis partes ita mutuis inter se conexionibus colligat ut in scansione propria nullus pes nisi nouissimus tantum [interdum] integram partem orationis includat, atque ita sex regionibus suis spondium pedem dactylumque custodiat ut dactylus perraro, et hoc quidem ornandi poematis gratia, quintam regionem suam spondio concedat, spondius uero postremis finibus suis p. vol. I Keil
numquam dactylum patiatur insidere. in tertia quoque regione melius spondius penthemimeres quam dactylus diuidit. ceteri autem pedes sine ulla inter se discretione uariantur. exempli gratia ponamus aliquem uersum qui sit his omnibus quae supra memorauimus clarus, et qui adeo ipsi Vergilio placuit ut nullo inmutato elemento duobus eum uoluminibus ponere delectatus sit, «Oceanum interea surgens Aurora relinquit» .
animaduertis pedes singulos ita esse scansionis lege diuisos ut eorum nullus partem orationis incluserit nisi nouissimus, quem finalis necessitas cogit.
de figuris uersus heroici
uersus heroicus recipit figuras triginta duas. aut enim ex omnibus spondeis erit et ob hoc spondiazon dicitur, quod uix apud Latinos inuenitur, raro apud Graecos est, et erit huius modi uersus monoschematistus, id est unius figurae, ut si facias «aut leuis lamnas lento ducunt argento» .
aut si auctus numero quinque syllabarum omnes habuerit dactylos, id est quinque, et ob hoc dactylicus nominatur (nam ultimum etiam supra diximus disyllabum esse debere), monoschematistus dicetur, ut est «panditur interea domus omnipotentis Olympi» .
Ars grammatica uersus uero qui est sedecim syllabarum de quinque pedibus habens unum spondeum uarie quinque regiones percurrentem erit figurarum quinque, hoc est penteschematistus, ut est una species illarum in hoc uersu, «Aeole, namque tibi diuum pater atque hominum rex» .
item e contra uersus qui est tredecim syllabarum de quinque pedibus habens unum dactylum identidem in uicem quinque regiones percurrentem erit figurarum quinque, hoc est penteschematistus, ut est una species quinque figurarum «cum Iuno aeternum seruans sub pectore uulnus» .
ille uero uersus qui de quinque pedibus duos habuerit dactylos promiscue per quinque regiones uariatos decem figurarum erit et nominatur decaschematistus uersus, qui constat quattuordecim syllabis, ut est una species decem figurarum «multa quoque et bello passus, dum conderet urbem» .
et contra si de quinque pedibus duo spondei fuerint in uicem dactylis mixti et item quinque regiones percurrentes, erit decem figurarum uersus, qui syllabis quindecim longiatur, ut supra, et est una species p. vol. I Keil
«arma uirumque cano ‹Troiae qui primus ab oris›» .
meminerimus autem figuras maiores dici, si dactyli plures fuerint, si spondei, minores.
de incisionibus
illud quoque obseruare debemus ut in heroo hexametro incisiones, quas alii caesuras appellant, non nulli sectiones nominant, facias, quas Graeci rite custodiunt. incisiones uersus heroici sunt quattuor. hae finitis partibus orationis fiunt et tali ordine colligentur. prima est penthemimeres, secunda est κατὰ τρίτον τροχαῖον, tertia hephthemimeres, quarta tetrapodia bucolice dicitur, quia Theocritus auctor bucolici carminis hac plurimum usus esse creditur. penthemimeres est semiquinaria, ubi post duos pedes et unam syllabam pars orationis expletur, et ideo penthemimeres uocatur, quia quinque ‹semi›pedes diuidit sic, «defecisse uidet» , «se signari oculis» .
horum residuis partibus trimetri anapaestici hypercatalecti fiunt tales, «sua iam promissa reposci» , «ultro inplacabilis ardet» .
haec si acceperit unam breuem, faciet finita parte orationis secundam caesuram. secunda est κατὰ τρίτον τροχαῖον, in qua finita parte orationis tertium trochaeum ponas, a quo nomen traxit, ut est «infandum regina» .
[huic] addito anapaesto uel spondio tertia constabit incisio. tertia est hephthemimeres, Latina lingua translata semiseptenaria, scilicet quia septem diuidit, ut est «Italiam fato profugus» , «tum demum mouet arma leo» , «excutiens ceruice toros» .
hinc quod remanet sic contexere poesin potest, «gaudetque comantis» , «fixumque latronis» .
huic parti si adiciatur pyrrichius, eadem rursus efficit metrum ionicum ἀπὸ τοῦ μείζονος hypercatalectum: tale est gaudetque comantis leo, fixumque latronis leo, fremit ore cruento leo, p. vol. I Keil
haec duabus additis breuibus quartam incisionem efficiet, ita ut quarto dactylum inuenias, ut est «inferretque deos Latio g(enus) u(nde) L(atinum)» .
sunt qui quartum trochaeum in hac caesura conlocant et ex eo κατὰ τέταρτον τροχαῖον appellant, ut est «quae pax longa remiserat arma nouare parabant» , alii uero spondeum, ut est «inde toro pater Aeneas sic orsus ab alto» ; ita tamen ut per omnia ista interualla quae diximus pars orationis finiatur.
remanebit pars uersus quae dicitur comma. hoc comma si priorem habuerit dactylum, dicetur dactylicum, ut est «orsus ab alto» ; si spondeum, spondiazon appellabitur, ut est «cornua uelatarum obuertimus antemnarum» .
hae incisiones, quas Graeci tomas appellant, figuris formantur tribus, simplici conposita coniuncta. simplex est cum inuenitur in uersu una incisio, ut est «panditur interea domus omnipotentis Olympi» ; conposita cum duae inueniuntur, ut est «infandum regina iubes ‹renouare dolorem›» ; coniuncta cum tres inueniuntur, ut est «talibus Ilioneus c(uncti) s(imul) o(re) f(remebant) / D(ardanidae)» .
de pedibus metricis siue significationum industria
optimi uersus dena proprietate spectantur, principio ut sint inlibati iniuges aequiformes quinquipartes partipedes fistulares aequidici teretes sonores uocales. itaque et Graeci suos nuncupant ἀπληγεῖς ἀζυγεῖς ἀπρόσχημοι πενταμερεῖς ποδομερεῖς συρόποδες ἰσόλεκτοι κυκλοτερεῖς ἡχητικοὶ φωναστικοί. sic uero hac in appellatione inprobantur ut quinque speciebus designentur, mutili exiles ecaudes fragosi fluxi; et hos Graeci ἀκεφάλους λαγαροὺς μειούρους τραχεῖς κολοβούς appellant. igitur inlibati sunt qui non aucta uel inminuta aut amputata syllaba uel littera uitiantur, sed integra et plenissima dictione firmantur, ut p. vol. I Keil
«depresso incipiat iam tum mihi taurus aratro» .
est enim uersus integer et nullo uitio contaminatus. iniuges sunt qui nulla coniunctionis syllaba copulantur, quos Graeci ἀσυνδέτους nuncupant, sicut «tectum augustum, ingens, centum sublime columnis» , sine nexu. nullus enim coniunctionis nexus occursat. aequiformes sunt qui non conposita sed simplici figura ostentantur, ut «urbe fuit media, Laurentis regia Pici» .
nusquam hic enim duae partes orationis nectuntur. quinquipartes sunt qui quinque partes orationis liberas possident, ut «ora citatorum cursu detorsit equorum» .
partipedes sunt qui in singulis pedibus singulas orationis partes adsignant, ut «miscent fida flumina candida sanguine sparso» .
fistulares sunt qui paulatim adcrescente partis orationis numero ab unica syllaba plures adusque ducuntur, ut Homericus ille declarat, «ὦ μάκαρ Ἀτρείδη, μοιρηγενές, ὀλβιόδαιμον» , aequidici sunt qui singulis propositionibus antithetas apparant dictiones, ut «alba ligustra cadunt, uaccinia nigra leguntur» .
albis enim nigra opposuit, ligustris autem uaccinia tribuit et cadentibus legenda adsignauit. teretes sunt qui uolubilem et cohaerentem continuant dictionem, ut «torua Mimalloniis inflatur tibia bombis» .
sonores sunt qui crepitant pronuntiatione fragosa et exultantem informant dictionem, ut «at tuba terribilem sonitum procul aere canoro / increpuit» et «quadripedante putrem sonitu quatit ungula campum» .
Ars grammatica uocales sunt qui alte producta elocutione sonantibus litteris uniuersam dictionem inlustrant, ut est illud Paconianum, p. vol. I Keil
«Eoo Oceano Hyperion fulgurat euro, / Arctoo plaustro boreas bacchatur aheno, / Hesperio zephyro Orion uoluitur ‹[.
]› [austro], / fulua Paraetonio uaga Cynthia proruit austro» .
de inprobatis uero uersibus uaria traduntur. mutili uel trunci sunt qui in principio amputantur et litteram uel syllabam amittunt uel tempore deficiunt; Graece dicuntur ἀκέφαλοι, quale est «fluuiorum rex Eridanus» ; item Homericus ille, «ἐπεὶ δὴ νῆάς τε καὶ Ἑλλήσποντον ἵκοντο» .
uersus in media parte exiles uel hiulci Graece uocantur λαγαροί, qualis est item Homericus «βῆν δ' εἰς Αἰόλου κλυτὰ δώματα» .
ecaudes sunt qui in ultima conclusione oratiuncula uel syllaba fraudantur uel tempore deficiunt; Graece μείουροι uel σκάζοντες uocantur, ut est «Τρῶες δ' ἐρρίγησαν, ὅπως ἴδον αἰόλον ὄφιν» .
fragosi sunt qui inleuigato et incondito sono uariantur. fluxi sunt qui soluto modo et uberi metro uacillanter quatiuntur.
de qualitate metri
qualitas metri est qua intellegimus utrum principale sit metrum an deriuatiuum, hoc est finitae an infinitae ‹qualitatis›. finita est quae statuto pedum conuenientium modo, numero etiam syllabarum definito quoad protendi debeat, multiformis structurae conuersione decurrit, ut esse in omni principali forma cognoscimus. infinita est in deriuatiuis, quae metrum seruat et numerum syllabarum non seruat uni structurae adnexa, aut nec metrum nec numerum syllabarum seruat sed structurae unitati deseruit, p. vol. I Keil
aut diuersis uersibus et metris constructa a tertio uersu uel quarto conualuit. metrum seruat et numerum syllabarum non seruat, ut in glyconio uel pherecratio, quae metra dactylici imaginem habent, sed pedum minore numero concluduntur. at uero nec metrum seruat nec numerum syllabarum, ut in sapphico hendecasyllabo, in quo contrarios pedes unum in uersum coniungit. item diuersis uersibus et metris a tertio uersu uel quarto strophen reuocat, ut in Horatio alcaica illa tria uel asclepiadium et glyconium et pherecratium coniunctum uidemus.
de metrorum specie
species metri sunt duae, finita et infinita. finita est qua intellegimus utrum principale sit metrum an deriuatiuum. principale est quod ipsum ex se formatum est et sua lege, non adsumpta, decurrit, et est finita in omnibus metris principalibus. deriuatiuum quod ex principali originem ducit, et est in omnibus deriuatiuis infinita species.
de formis principalium metrorum
formae principalium metrorum secundum antiquitatis rationem generalissimae duae sunt inuentae, dactylica et iambica. his etiam, ut aliorum probat auctoritas, accedunt aliae septem hae, trochaica, anapaestica, antispastica, choriambica, duae ionicae, paeonica, quam plerique rythmicam esse dixerunt. quarum additione uel inminutione reliquae species uarie contextae deriuantur. et aut a pedum quantitate quaedam nominantur, ut est epos hexametrum; alia a pedum praecipua structura, ut anapaestica trochaica iambica; alia ‹a› synzugiae quantitate, ut est trimetrum tetrametrum; alia a numero syllabarum, ut est sapphicum hendecasyllabum et heccedecasyllabum; alia ab inuentoribus, ut est sapphicum alcaicum; alia ab iis qui frequentes in illis fuerunt, ut sunt aristophania archebulia phalaecia asclepiadia glyconia, quae quidem infinitum possunt uariari beneficio rythmorum, quorum uelut fuit conpositio.
de modis metrorum
modi metrici sunt sex, κατὰ στίχον definitiuus uel principalis, συστηματικός conpositus, ἀσυνάρτητος inconpositus, συγκεχυμένος confusus, συνεζευγμένος coniunctus, παραγωγός deriuatiuus. definitiuus uel p. vol. I Keil
principalis est legitimorum metrorum ordo. conpositus constat ex legitimo uersu et eiusdem legitimi medietate isdem pedibus. inconpositus est [peregrinis pedibus uersus ornatus], cum fuerit alius uersus medius, secutus trimeter heroicus. confusus est ex peregrinis pedibus uersus ordinatus. coniunctus est, quando ex duobus metris uersus ordinatur, ut heroicus et iambicus ‹[.
]› de specie carminum
species carminum sunt quattuor, acatalecta catalectica hypercatalecta brachycatalecta. acatalecta est integer uersus singulorum metrorum. catalectica est uersus minus habens metricae constitutionis. hypercatalecta est super principium uersus syllabam plus habens. brachycatalecta pedem plus habet quam poscit pedum dispositio.
de qualitate carminum
qualitates carminum sunt sex, heroica comica tragica melica satyrica dithyrambica.
de pedum regione
regiones pedum sunt quinque, thesis arsis basis synzugia dipodia.
hae sic ordinantur. thesis in disyllabis constat, arsis in trisyllabis, basis synzugia dipodia in tetrasyllabis constat; sed basis in epitritis et paeonibus fit, synzugia ‹in› contrariis, sed dipodia ‹in› paribus.
haec interim, quantum ad simplicem cognitionem spectat, prudentiae tuae sensibus explanasse sufficiat. cetera uero metra, quae sunt tortuosis obscuritatibus implicata ac multarum rerum diuersitate perplexa, oportunis temporibus ac certis rationibus edocebo. quae quidem omnia siquis profundis sensibus intimarit ac sincera mentis intentione perspexerit et conpetenti studio diligentiaque seruarit, non tantum ipse in pangenda uersificatione pollebit uerum etiam de aliorum carminibus, quotiens libitum fuerit, iustis rationibus et inreprehensibili sententia iudicabit, quae metra quibus pedibus regantur.
de elegio pentametro
elegium metrum binis uersibus constat, hexametro heroo et ei subiuncto quinario. prior pedes heroi recipit, posterior pentameter, id est quinarius, scanditur duabus semiquinariis, id est ut posterior tome duos p. vol. I Keil
Ars grammatica dactylos habeat et semipedem, quod genus scansionis est usitatius. alii uero sic scandunt: feritur quinquies, in primis duabus gressionibus admittit dactylum et spondeum tam in uicem inter se conpositos quam sese iterantes, pro ut ratio postulauerit; tertiam regionem sine dubio perpetuo spondeus debet habere. et si memorati pedis breuem priorem syllabam pro longa positam inueneris, quod raro fit, ne te moueat. potest enim haec esse communis, quia pars orationis finitur. duobus anapaestis terminatur.
de eodem aliter. pentametrum elegeum constat ex duabus semiquinariis, id est ut posterior tome duos dactylos habeat et semipedem.
quidam uero sic scandunt: tertium pedem spondeum faciunt, ut duo anapaesti sequantur, propter quod oportet semipedem prioris tomes longam esse.
alii uero, quia duo commata esse dixerunt, uoluerunt breuem esse et prioris tomes semipedem, quia nouissima semper indifferens est, atque hoc utuntur exemplo, «‹hoc mihi tam grande munus habere datur›» , id est ut semipes partem orationis uideatur implere. nam talis pentameter uitiosus erit, «‹inter nostros gentilis oberrat equus›» .
sed et hoc accipiendum est, quod ‹non tantum› geminum comma, id est elegus, hexametro subiungitur sed, ut Archilochus inuenit, et dactylica tome.
de iambico
uersus ternarius iambicus, quo tragoediae et comoediae scribuntur, ipso iugiter iambo et sine auxilio pedis alterius constat, a quo nominatur.
sed uarietatis causa recipit dactylum spondeum anapaestum tribrachyn.
fiunt itaque numero quinque, qui conuenienter, pro ut ratio postulauerit, inter se uariantur: sed in sinistris pedibus ipsum debet recipere iambum aut tribrachyn aut pyrrichium, quarta tamen regione ipsum perpetuo dominum; in dextris quem libet, ut fors obtulerit, de supra memoratis. in comoediis uero latius funditur et, licet currit sic uti in tragoediis senarius iambicus, tamen recipit pedes spondium dactylum anapaestum proceleumaticum tribrachyn pyrrichium et ipsum dominum iambum; sed in dextris p. vol. I Keil
pedibus in comoedia quemcumque ex his, in sinistris tribrachyn et pyrrichium et se ipsum; aliquando in secundo et sexto loco et anapaestum et proceleumaticum. quarto uero aut ipse aut proceleumaticus esse debet, magis, in quantum potest, ipse. catalexin facit in bacchio. feritur quoque senarius iambicus conbinatis pedibus ter et singulis conbinationibus praeponitur qui libet pes de supra memoratis quinque pedibus. item subiungitur unus sine dubio ex tribus his, id est tribrachys uel anapaestus uel ipse dominus. non numquam etiam pyrrichium admittit, quia nouissima metri syllaba indifferenter ponitur. ex hoc utique deriuatur choliambus, in fine clodicans, quoniam expulso pyrrichio uersa uice spondeus interpositus utpote contrarius aduersarii crura frangit. saepius autem tertiae conbinationis secundo pede inuenitur communis syllaba, quae excipitur a duabus consonantibus, quarum prior sit muta, sequens liquida. sane huic metro ternario si accesserit quarta dipodia, fit uersus quadratus, qui per conbinationem quater feritur, eosdem recipiens pedes quos iambicus ternarius, aeque tragoediae comoediaeque conueniens; et habet uero in se catalecticum et acatalectum. in hoc metro tam inseritur in fine pariambus quam excluditur choriambus.
de trochaico
trochaicum metrum recipit pedes quinque, dactylum spondeum anapaestum tribrachyn trochaeum, a quo nominatur. in triplicem autem feritur dipodian, et uni cuique sine dubio pedes tam praeponuntur hi, trochaeus dactylus tribrachys, quam subiungitur qui libet de supra memoratis quinque pedibus. catalexin facit aut in amphimacro aut in epitrito quarto. hoc autem metrum ab iambico distat, quod in illo conbinatis pedibus, id est singulis conbinationibus, praeponitur qui libet pes de supra memoratis quinque pedibus et subiungitur unus de tribus qui ex breui constant, in trochaico uero uersa uice trinae conbinationi praeponitur unus de tribus et item subiungitur qui libet de quinque pedibus.
de anapaestico
anapaesticum metrum est quod aut solo ipso anapaesto constat aut adiunctis cum eo, pro ut fors tulerit, spondio tribracho dactylo. sed dactylum numquam recipit nisi in dextris pedibus uel quemque ex illis aliis; in sinistris uero quem libet ex tribus, pro ut res exegerit, extra dactylum, spondeum tribrachyn anapaestum. hoc metrum catalexin facit aut ‹in› ionico ἀπὸ μείζονος aut ἀπὸ ἐλάσσονος aut in molosso ‹[.
]› aut in paeone quarto aut p. vol. I Keil
in choriambo. scire debemus tum demun in ultimo trisyllabos hoc metrum admittere, cum in paenultimo loco spondeum habet.
alii de eodem sic. anapaesticum metrum recipit pedes quattuor, dactylum spondeum proceleumaticum anapaestum, a quo nomen meruit. horum conpositio frequens est anapaesto, per quem plurimum constat; sed dactylum in dextris pedibus tantum habet uel quem libet ex aliis, in sinistris uero extra dactylum quem libet ex tribus, pro ut res exegerit, id est spondeum, tribrachyn, ipsum dominum. a dimetro autem in tetrametrum ampliatur. ‹praeponitur› autem tam dactylus perpetuo dexter et tres alii quam subiungitur unus qui libet ex tribus. huius clausula spondeo et dactylo terminatur.
de antispastico
antispasticum metrum conponitur antispasto, admittit autem et iambicam basin per synpathian. et prima quidem regio primae gressionis antispasticae magnitudinis omni genere a poetis mouetur. longiatur autem a dimetro usque pentametrum. perfectissimum autem est heccedecasyllabon sapphicum, et hoc quidem acatalectum est et habet nouissimam basin iambicam. tetrametrum autem catalecticum perfectissimum est quod appellatur priapium, quod πολυειδές admittit.
de choriambico
Ars grammatica choriambicum metrum constat choriambo pede quadrato, a quo nomen sumpsit. a dimetro autem in tetrametrum longiatur. feritur per dipodian quater, in qua antecedit trochaeus, sequitur iambus, sed interdum priore trochaei syllaba in duas breues resoluta tribrachyn admittit. mediae duae quoque dipodiae iambicae optime ponuntur; quartae clausula, id est ultimus pes, aut bacchio aut amphibracho terminatur, uel potius iambica dipodia conlocatur, in qua antecedit anapaestus, sequitur ‹una syllaba›.
de ionico maiore
ionicus maior constat homonymo pede, admittit autem κατὰ συμπάθειαν basin trochaicen. et huius metri primae gressionis prima regio multiformiter uariatur et brachycatalecton desiderat. a dimetro in tetrametrum longiatur.
p. vol. I Keil
de ionico minore
ionicus quoque minor constat ex homonyma dipodia, in qua antecedit pyrrichius, sequitur spondeus, uel anapaestus et pyrrichius. non numquam etiam κατὰ συναίρεσιν breuium syllabarum molossus interponitur.
et in dimetris quidem, cum prior basis pentasemos fuerit, id est temporum quinque, erit sine dubio secunda heptasemos, id est temporum septem. a dimetro in trimetrum ampliatur. de paeonico
paeonicum metrum, quod plerique rythmicum esse dixerunt, constat priore paeone, admittit uero et quartum et creticum et bacchium a breui qui est. a dimetro ‹in tetrametrum longiatur›. hoc ἐν παραβάσει Aristophanes conposuisse creditur. elegantissimum est igitur, cum per singulos pedes pars orationis impleatur.
de uersuum generibus
uersuum genera praecipua sunt quinque. aut enim dimetri sunt aut trimetri aut tetrametri aut pentametri aut hexametri. sed singulorum plurimae sunt species.
de dimetro. dimeter [est] ex inferiore parte hexametri, qui habet dactylum et spondeum uel trochaeum. huius exemplum est in Horatio tale, «terruit urbem» ; quale illud est, «primus ab oris» .
de trimetro. trimeter herous ex inferiore parte hexametri. huius exemplum est tale, iam uaga tollere Phoebus, lumina destinat ortu.
de tetrametro. tetrameter herous ex inferiore parte. cuius exemplum est tale, fulmina nubibus obuia torques.
de pentametro heroo. pentameter herous ex inferiore parte. huius exemplum est sparsaque luminibus polus indicat astra.
haec incisa dicuntur, id est commata. et quaedam ex inferiore parte hexametri detracta possunt uideri de superiore eiusdem parte desecta.
p. vol. I Keil
de pentametro elegiaco. pentameter elegiacus, cuius exemplum est «candida caeruleo nata Venus pelago» .
hic constat ex duobus principiis hexametri. recipit in imo duo anapaestos uel certe nouissimum tribrachyn praedicta ratione ultimarum syllabarum.
de iambico comico. iambicus qui uerus est constat ex omnibus iambis, ut «anus uirente secta pinus in Crago» .
hic recipit spondeos uel alios sui generis pedes, id est totidem temporum, etsi non totidem syllabarum, recipit, inquam, spondeos, sed primo et tertio et quinto loco, ultimo autem aliquando pariambum.
de iambico tragico. iambicus tragicus. hic, ut grauior iuxta materiae pondus esset, semper quinto loco spondeum recipit. aliter enim esse non potest tragicus. cetera ratio superioris iambici in hoc obseruanda est. de iambico scazonte. iambicus scazon idem hipponacteus ab auctore dicitur fere similis superioribus, nisi quod in imo habet spondeum. huius exemplum est «ligare guttur pendulo cauum uinclo» .
de iambico archilochio. iambicus colobus archilochius. hic de uero iambico syllaba extrema detracta factus est, et est eius exemplum in Horatio tale, «trahuntque siccas machinae carinas» .
si esset carinulas, esset iambicus uerus.
de trochaico. trochaicus idem septenarius et quadratus. hic si uerus est, omnes septem trochaeos habet et semipedem, id est unam syllabam, cuius exemplum tale est, inmerens anus uirente secta pinus in Crago.
hic fit cum ad iambici ueri principium additur pes trisyllabus amphimacrus.
hic recipit pedes sui generis, quam rem de iambico diximus.
‹de trochaico hipponacteo› ‹[.
]› fit trochaicus hipponacteus, quoniam iambico cognatus est. huius exemplum est festa dies amoene luce praepotens salue.
hoc sic est ut si facias tale, Socrates ligare guttur pendulo cauum uinclo.
quos autem pedes recipit ex superioribus lique fiet.
p. vol. I Keil
de trochaico colobo ‹[.
]› si dicam Socrates trahuntque siccas machinae carinas.
et hic recipit trochaeos et ceteros sui generis pedes et in imo spondeum uel trochaeum.
de asclepiadeo. asclepiadeum ab auctore dictum, cuius exemplum est «Maecenas atauis edite regibus» .
hic potest, unde ortus est, ad pentametrum elegiacum redigi addita una syllaba sic, Maecenas atauis edite remigibus.
quod tale est quale illud supra, «candida caeruleo nata Venus pelago» .
potest asclepiadeus ab hexametro nasci detracto in mediis partibus disyllabo uerbo et ‹in› ultimis, ut si dicas «nimborum in patriam, loca feta furentibus austris» , ‹nimborum in patriam feta furentibus›; aut illud «auolsumque humeris caput et ‹sine› nomine corpus» , ‹auolsumque humeris et sine nomine›.
rursus illi asclepiadeo adde disyllabum uerbum in medio et in imo, facies hexametrum sic, Maecenas atauis ades edite regibus olim.
de hendecasyllabo sapphico. hendecasyllabum sapphicum Sappho poetria inuenit. exemplum huius tale est, «iam satis terris niuis atque dirae» .
superior pars ex trochaico est. nam si haec uerba «iam satis terris» suppleas, facies integrum trochaicum sic, iam satis terris uirente secta pinus in Crago.
inferior autem, uerba haec «niuis atque dirae» , de principio iambici sunt. denique additis quae desunt iambicus poterit inpleri sic, niuis atque dirae secta pinus in Crago.
haec metra quae ex commatibus constant, unde partes habent, inde et pedes sumunt.
de choriambico. choriambicus est qui constat choriambo pede, qui est ex longa et duabus breuibus et longa. huius exemplum est: ergo ades huc ambrosia de Veneris palude.
est in Horatio tale, «hoc deos uere Sybarin quid properas amando» .
p. vol. I Keil
Ars grammatica recipit hic in imo uel palimbacchium pedem, qui est ex breui et duabus longis, uel amphibrachyn, qui est ex breui et longa et breui.
de archilochio. archilochium de proximo superiore praecisum est huius modi, «Lydia dic per omnes» .
hoc tale est quale si facias: «cur properes amando» .
quod magis apparebit unde sit sectum, si sic iungas, hoc deos uere Sybarin Lydia dic per omnes.
sic enim integer est choriambicus.
de hendecasyllabo phalaecio. hendecasyllabum phalaecium a Phalaeco inuentum tale est, uidi credite per lacus Lucrinos.
huius pars prior de hexametro est, quam supplebimus sic, uidi credite per liquidos Nereida fluctus.
posterior autem pars de principio iambici est, quam si suppleamus, integrum iambicum faciemus sic, lacus Lucrinos inter alta nauium.
anacreontius in Horatio talis est, «sic te diua potens Cypri» .
praecisus hic est de proximo superiore hendecasyllabo et tale est quale illud, uidi credite per lacus.
rursus hendecasyllabos ex isto superiore potest ‹fieri sic›, sic te diua potens Cypri Lucrinos.
ergo apparet tris syllabas hendecasyllabo esse ‹de›tractas, ut anacreontius fieret.
archilochium aliud in Horatio tale est, «soluitur acris hiems grata uice ueris et fauoni» .
hoc ut fieret, indita est hexametro syllaba ante duas ultimas. denique si eam detrahas, facies hexametrum sic, soluitur acris hiems grata uice ueris et oni, alcaicum ab Alcaeo inuentum in Horatio tale est, «uides ut alta stet niue candidum» .
hoc ex duobus commatibus constat. nam superius illud «uides ut alta» tale est quale illud in iambico «ibis Liburnis» ; inferius illud «stet niue candidum» tale est quale illud in asclepiadeo «edite regibus» .
p. vol. I Keil
alcaicum aliud in Horatio tale est, «pones iam‹bis› siue flamma» .
hic si addas uerbum torrida, erit plenus iambicus sic, pones iambis siue flamma torrida.
ergo apparet hoc alcaicum ab iambico esse praecisum.
alcaicum aliud in Horatio tale est, «usque meis pluuiosque uentos» .
ut hic fieret, hexametri ultra medium ‹sex syllabae› exectae sunt; quas si uelis reddere, supplebis hexametrum sic, usque meis pluuiosque rapaci turbine uentos.
archilochium aliud in Horatio tale est, «nullam, Vare, sacra uite prius seueris arborem» .
huic tolle duo uerba disyllaba iuxta principium, facies asclepiadeum sic, nullam uite prius seueris arborem.
hoc enim tale est quale illud, «Maecenas atauis edite regibus» .
ergo apparet quid Archilochus interposuerit.
‹anacreontium› dimetrum ex archilochio huius modi est, capiunt feras et aptant.
hoc tale est quale illud, «uice ueris et fauoni» .
glyconium ex iambico dimetrum in Horatio tale est, «non ebur neque aureum» .
hoc ex inferiore iambici parte praecisum est. nam si reddas ei principia, supplebis iambicum sic, ibis Liburnis non ebur neque aureum.
ionicus ἀπ' ἐλάσσονος dicitur, quia hic pes constat ex duabus breuibus et duabus longis. huius exemplum in Horatio «miserarum est neque amori dare ludum» .
ionicus ἀπὸ μείζονος superiori contrarius. nam ex duabus longis et duabus breuibus constat, cuius exemplum «Pansa optime, diuos cole, si uis bonus esse» .
hic et sotadeus uocatur, quia Sotades eo plurimum usus est.
archilochium ex iambici parte priori in Horatio tale est, «ut prisca gens mortalium» .
p. vol. I Keil
huic si inferiora restituas, quae Archilochus amputauit, facies iambicum plenum sic, ut prisca ‹gens› mortalium uitam trahit.
archilochium aliud in Horatio tale est, «scribere uersiculos amore percussum graui» .
satis apparet priorem partem hexametri esse, posteriorem ex iambico. nam illud «scribere uersiculos» tale est quale «arma uirumque cano» ; illud autem quod est «amore percussum graui» tale est quale «ut prisca gens mortalium» .
de hoc supra dictum.
Archilochus ita metra consecuit ut et iambico detraheret ‹primam syllabam› et faceret uersum talem, Iuppiter salutis arbiter meae.
nam si dicas: o Iuppiter salutis arbiter meae, erit iambicus plenus.
anapaesticus, qui ex pedibus anapaestis constat, talis est in Sereno, «cede testula trita, sol occurrit tibi per speculum, Panope» .
hic recipit pedes sui generis, de qua re supra diximus. anapaestus autem fit ex duabus breuibus et longa.
anapaesticum choricum habemus in Seneca, «audax nimium qui freta primus» .
admiscetur huic propter gratiam uarietatis dimeter herous. nam tale est «qui freta primus» quale «terruit urbem» .
in cetero recipit hoc metrum spondeos et alios sui generis pedes.
Archilochus etiam de iambico colobo fecit comma tale, «huc ades, Lyaee» .
quod tale est quale illud, «machinae carinas» ; et potest suppleri iambicus colobus sic, trahuntque siccas huc ades Lyaee.
dimetrum heroum ex superiore parte hexametri factum est, ut sunt illa, p. vol. I Keil
scribenti mihi, praemonstra dea.
hic enim duo pedes sunt de principio hexametri.
sic et trimetrum ex superiore parte hexametri tale, Musae Pierides nouem.
sed hoc idem anacreontion est, de quo supra diximus. nam simile est illud quod posueramus exemplum, «sic te diua potens Cypri» .
tetrametrum heroum ex superiore tale est, optima mente tibi fero munera.
hic si addas duos pedes, id est «terruit urbem» , hexameter inplebitur.
pentameter quoque heroicus fit ex superiore parte hexametri sic, fontes et gelidi peragro uada fluminis.
hic perspicuum est unum pedem deesse quo minus sit plenus hexameter.
heptametrum heroum fieri solere si dixero, ridiculum quibusdam uidebitur, sed eius exemplum tale in‹uenitur›, Clio cui dedit ingenium docile atque libidine uinctum.
saturnium in honorem dei Naeuius inuenit addita una syllaba ad iambicum uersum sic, «summas opes qui regum regias refregit» .
huic si demas ultimam syllabam, erit iambicus, de quo saepe memoratum est.
angelicum metrum celeritate nuntiis aptum Stesichorus inuenit. unam enim ultimam syllabam detraxit hexametro et fecit tale, optima Calliope miranda poematibus.
restitue quam libet in ultimam syllabam, et inplebis hexametrum.
Ars grammatica priapeum, quo Vergilius in prolusionibus suis usus fuit, tale est, incidi patulum in specum procumbente Priapo.
prius comma ex inferiore parte iambici supplebitur sic, ibis Liburnis incidi patulum in specum.
posterius comma ex inferiore parte hexametri supplebitur sic, arma uirumque cano qui procumbente Priapo.
anapaesticum dimetrum fit incisione, cuius haec exempla sunt, «agite o pelagi cursores» , «cupidam in patriam portate» .
sunt hic bini anapaesti aut qui recipi solent, in imo autem aut bacchius est, qui constat ex duabus longis et breui, aut molossus, qui constat ex tribus longis. alienum autem pedem metra nisi recipiant, modus non facile p. vol. I Keil
finitur et magis rythmus est quam metron. et Varro dicit inter rythmum, qui Latine numerus uocatur, et metrum hoc interesse quod inter materiam et regulam.
dimeter ex ionico sotadico solet fieri talis, Venus ex marmore pulchro.
hoc tale est quale illud, cole si uis bonus esse.
nam integri sotadici dederamus exemplum tale, «Pansa optime, diuos cole, si uis bonus esse» .
proceleumaticum metrum est quale fecit Serenus, «animula miserula properiter abiit» .
hoc constat ex proceleumatico pede, qui est ex quattuor breuibus. in imo recipit trisyllabum pedem incertum quem, quia de ultima syllaba id uarie obseruandum est quod supra dictum est.
molossicum metrum mihi durissimum uidetur. huius exemplum dat Caesius Bassus tale, «Romani uictores Germanis deuictis» .
omnes longae sunt, quia molossus constat ex tribus longis. hunc sane uersum simillimum puto illi hexametro qui spondiacus dicitur. nam et hic similiter duodecim syllabas longas habet.
cretici uersus hoc exemplum est, alma lux roscida prima flamma nitens.
me sat est dixisse creticum constare ex longa et breui et longa, qui idem amphimacros nominatur.
antibacchius uersus huius modi est, mariti beati paremus nepotes.
huius facilis partitio, cum sciamus pedem ipsum constare ex breui et duabus longis.
bacchiacum metrum est tale, «laetare bacchare praesente Frontone» .
hoc mihi uidetur magis ad prosam conuenire. et sane multis pedibus in oratione utimur, licet stulti putent liberum a uinculis pedum sermonem prosae esse debere.
p. vol. I Keil
archebulium metrum, ubi hexametro prima syllaba ablata est et ab ultima tertia, et factum est tale, «tibi nascitur omne pecus, tibi crescit herba» .
restitue syllabas amputatas et implebis hexametrum sic, nam tibi nascitur omne pecus, tibi crescit in herba.
trimeter herous ex inferiore, supra quod dixi. sed hoc Serenus nouum fecit hoc modo, «culicellus amasio Tulle» .
hic praeposita est una syllaba. nam si esset tale, cellus amasio Tulle, manifeste tres pedes essent, quos habet pars posterior hexametri.
galliambum. metrum apud Maecenatem tale est, «ades, inquit, o Cybebe fera montium dea» .
superius comma quod est «ades, inquit, o Cybebe» , simile est illi, «uice ueris et fauoni» .
inferius comma superiori simile esset, nisi amisisset ultimam syllabam.
galliambum aliud ex hoc ipso factum, et ei simillimum esset, nisi quod, ut eneruatius fieret et mollius, secunda aut tertia ab ultima syllaba in duas breues geminata est, et factum tale, «latus horreat flagello, comitum chorus ululet» .
si esset sic: comitum chorus uolet, esset illi simile, «fera montium dea» .
ceterum huic metro, quod eneruatum diximus, simile est illud neotericum, quod est tale, «rutilos recide crines habitumque cape uiri» .
p. vol. I Keil
hoc simile est illi de quo paulo antea disputaui, quod fuit tale, «latus horreat flagello, comitum chorus ululet» .
septenarium uersum Varro fieri dicit hoc modo, cum ad iambicum trisyllabus pes additur, et fit tale, quid inmerentibus noces, quid inuides amicis?
similis in Terentio uersus est, «nam si remittent quippiam Philumenae dolores» .
et in Plauto saepius tales reperiuntur.
octonarius est, ut Varro dicit, cum duo iambi pedes iambico metro praeponuntur, et fit uersus talis, pater meus dicens docendo qui docet dicit docens.
tolle hinc primos duos iambos, et erit tale quale illud est, «ibis Liburnis inter alta nauium» .
trimeter herous ex superiore ‹[.
]› iambico diximus. sed hoc Varro ab Archilocho auctum dicit adiuncta syllaba et factum tale, omnipotente parente meo.
huic si auferas ultimam syllabam, erunt tales tres pedes quos prior pars hexametri recipere consueuit.
archilochium Varro illud dicit quod est tale, ex litoribus properantes nauibus recedunt.
hic superius comma, quod est tale, ‹ex litoribus properantes, simile est illi quod est tale›, «Troiae qui primus ab oris» ; inferius comma, quod est tale, nauibus recedunt, simile est illi quod est tale, «machinae carinas» .
dimetrum quoque quod est ex superiore parte hexametri Archilochus una syllaba auxit et fecit tale, uult tibi Timocles.
hoc tale est quale in Horatio «arboribusque comae» et illud, p. vol. I Keil
«arma uirumque cano» .
denique detrahe ultimam syllabam, et erunt duo pedes qui priorem hexametri habent partem.
dimetrum et illud quod est ex inferiore parte hexametri Archilochus auxit praeposita una syllaba, immo duabus quae pro una sunt et semipedem faciunt, et est tale, noua munera diuum.
hic tolle semipedem, et erit: munera diuum.
hoc simile est illi, «terruit urbem» , de quo dictum ‹[.
]› Archilochum et Horatium «niuesque deducunt Iouem, nunc mare nunc siluae» , hic superius comma ex principio iambici est, inferius ex principio ‹hexametri›.
hexametrum heroum plerique ita adcumularunt ut facerent talem rythmum, et mediis properas aquilonibus ire per aequora, litus ama.
hic utrumque comma ex superiore parte hexametri est. sed illud superius, quod est tale, et mediis properas aquilonibus, tetrametrum heroum est; illud autem inferius, quod est tale, ire per aequora litus ama, trimetrum heroum est.
reciprocus uersus apud neotericos talis est, «uersu uolo, Liber, tua praedicentur acta, / acta praedicentur tua, Liber, uolo uersu» .
sotadicus est ex utraque, sed durus, ut possit ad recursum conuenire.
Ars grammatica
‹de› sotadico iam dictum. reciprocus alter huius modi est, «esse bonus si uis, cole diuos, optime Pansa» , «Pansa optime, diuos cole, si uis bonus esse» .
hic in procursu hexameter est, in recursu sotadicus. reciprocum genus mirum inuenerunt otia curiosa. nam repertum est posse hexametrum per hexametrum recurrere in illo uersu, p. vol. I Keil
«Musa, mihi causas memora quo numine laeso» , laeso numine quo memora causas mihi, Musa.
reciprocum neoterici, si non fallor, nouum protulerunt, ut per duos uersus duo alii recurrant, ut in illis uersibus, Nereides freta sic uerrentes caerula tranant, / flamine confidens ut notus Icarium; / Icarium notus ut confidens flamine, tranant / caerula uerrentes sic freta Nereides.
hic et in currentibus et in recurrentibus uersibus priores hexametri sunt, posteriores pentametri elegiaci. reciprocus item qui est talis, «pio precare ture caelestum numina, / numina caelestum ture precare pio» .
hic decurrit iambicus, recurrit elegiacus. sed iambicus recipit nouam syllabam ab ultima tertiam, ut possit recurrere.
iambicus hexameter fit, cum iambo terminatur, et fit talis, per uarios semper currunt mea carmina modos.
si proximam ultimae syllabam producas, erit uersus hexameter. dimeter ἐκ τελείου ἰάμβου est, si faciam talem: carmina modos. tetrameterἐκ τελείου ἰάμβου, fulmina nubibus obuia moues.
si esset in hoc uerbum torques, esset tetrameter ex heroo. pentameter ἐκ τελείου ἰάμβου fieri potest talis, undique nominibus pons indicat iter.
si uelis in imo astra ponere ubi est iter, facies pentametrum heroum ex inferiore.
Serenus fecit huius modi uersum, «qui nauigium nauicula aufers Picenae marginis acta» .
superius comma est ex anapaestico chorico, de quo supra dictum est.
nam hoc «qui nauigium nauicula aufers» simile est illi, «audax nimium qui freta primus» .
inferius autem comma, quod est tale, «Picenae marginis acta» , simile est illi, «Troiae qui primus ab oris» .
Sereni aliud tale est, p. vol. I Keil
«pingere conlibitum est, graphidem date, promite uolarium» .
superius comma est tetrametrum heroum ex superiore, posterius comma est dimidium elegiaci; de quibus plenissime disputatum est.
Sereni aliud tale, «quod si tibi uirgo furens reseret cita claustra puerperii» .
hic si primum semipedem detrahas, erit simile proximo superiori.
Serenus mirum comma huius modi fecit in his uersiculis, «pusioni meo» «septuennis cadens» .
haec dimetra ex epitrito sunt. epitritus autem pes constat ex longa et breui et duabus longis. posterior pes aut iambus est aut pariambus. ‹ex› iambico nouum carmen refert Varro, cuius exemplum est tale, pedem rythmumque finit.
si addas hic quae detracta sunt ex iambico, eundem iambicum supplebis sic, pedem rythmumque finit alta nauium.
potest hoc comma tale esse quale illud, «Philumenae dolores» , quod est ex iambico septenario. et illud hinc est comma, quod Arbiter fecit tale, «anus recocta uino / trementibus labellis» .
de metris Horatianis
metra etiam quae Horatii corpus continet quod carminum inscribitur necessario conpendiosa diligentius inserere studuimus. sane adtendendum hoc fuit ut scires in omni metro uel maxime lyrico nouissimas uersuum syllabas, siue longae siue breues naturaliter fuerint, indifferenter ex consuetudine omnium poni, ne te moueat, cum aut longam pro breui aut breuem pro longa positam coeperis inuenire.
prima ode metrum asclepiadeum habet. scanditur uero sic et dicitur penthemimeres, spondius dactylus semipes dactylus dactylus, «Maecenas atauis edite regibus» .
p. vol. I Keil
alii sic scandunt, spondius choriambus ‹choriambus› pyrrichius, «Maece…nas atauis. edite re…gibus» . hoc metrum ab elegiaco tractum est una syllaba detracta, quam si reddideris uel in secunda uel in tertia ab ultima syllaba, erit uersus elegiacus sic, Maecenas atauis edite remigibus.
item si huius nouissimam syllabam dempseris, erit hendecasyllabon phalaecium. secunda ode tetracolos metro sapphico, quod est pentametrum hendecasyllabum, scripta est, et sunt eius tres uersus pares. recipiunt autem singuli quattuor hos pedes binarum syllabarum, trochaeum spondeum trochaeum iambum, et ultimum trisyllabum bacchium, et scanditur sic, «iam sa…tis ter…ris ni…uis at…que dirae» .
quartus, qui breuis est, recipit strophen et κῶλον δακτυλικῆς διποδίας appellatur et scanditur sic, dactylus spondeus, «terruit. urbem» . aliis uero hoc metrum his pedibus placuit constare, hippio secundo et choriambo et bacchio, et feritur sic, «iam satis ter…ris niuis at…que dirae» .
hoc metrum catalecticum est, quoniam illi syllaba deest quo mimus possit ter feriri κατὰ διποδίαν. tertia ode dicolos Horatianum metrum habet, cuius prior uersus constat ex glyconio et recipit tres pedes, spondeum choriambum iambum, «sic te. diua potens.
Cypri» . alter uero asclepiadeum habet et penthemimeres appellatur, spondeus dactylus semipes dactylus dactylus sic, «sic fra…tres Hele…nae. lucida. sidera» . quarta ode dicolos metrum ithyphallicum habet, et constat prior uersus ex tetrametro heroo arctico et ex tribus trochaeis sic, dactylus dactylus spondeus dactylus trochaei tres sic, «soluitur. acris hi…ems gra…ta uice. ueris. et fa…uoni» ; alter uero ex penthemimere iambico et tribus trochaeis sic, «trahuntque siccas. machi…nae ca…rinas» . quinta ode tetracolos Horatianum metrum habet et per quaternos uersus scanditur. nam ex duobus primis asclepiadeis et tertio pherecratio et quarto glyconio constat. asclepiadei scanduntur ut supra diximus (nam duo penthemimeres et duae dipodiae sunt dactylicae) sic, spondeus dactylus semipes dactylus dactylus, p. vol. I Keil
«quis mul…ta graci…lis. te puer. in rosa» . sic et secundus. pherecratium autem est trimetrum heroicum, spondeus dactylus spondeus, «grato.
Pyrra sub. antro» . item glyconium ex spondeo et choriambo et iambo sic, «cui fla…uam religas. comam» . sexta ode tetracolos Horatianum ‹metrum› habet. constat autem ex tribus uersibus asclepiadeis, de quibus supra diximus, sic, «scribe…ris Vari…o. fortis et. hostium» et quarto glyconio. constat autem ex spondeo et choriambo et iambo sic, «miles. te duce ges…serit» . alii uero κατὰ τριποδίαν δακτυλικήν scandunt sic, spondeus dactylus dactylus, «miles. te duce. gesserit» . septima ode dicolos metrum archilochium habet, quod constat hexametro heroico et tetrametro item heroico arctico. ‹et scanditur› unus sic, spondeus dactylus spondeus dactylus dactylus spondeus, «lauda…bunt ali…i cla…ram Rhodon. aut Mity…lenen» ; alter uero sic, dactylus dactylus dactylus spondeus, «aut Ephe…sum bima…risue Co…rinthi» .
octaua ode dicolos metrum habet anacreonteum et alcaicum. scanditur uero sic, anacreonteum ex choriambo et bacchio, interdum et amphibracho, «Lydia dic. per omnes» . item alcaicum constat ex hippio secundo et duobus choriambis et bacchio sic, «hoc deos ue…re Sybarin. cur properes. amando» . nona ode metrum alcaicum habet et scanditur per quaternos uersus. nam duos catalecticos, tertium hypercatalectum ‹[.
]› habet. catalectici scanduntur sic, hippius tertius ionicus ἀπὸ μείζονος ‹dactylus, «uides ut al…ta stet niue. candidum» . tertius sic, duo hippii tertii› et semipes, «siluae labo…rantes gelu…que» .
quartus sic, choriambus paeon tertius ‹spondeus›, «flumina con…stiterint a…cuto» .
p. vol. I Keil
hoc metrum ab Horatio conpositum alio genere scanditur, quod constat ex tribus alcaicis. primus et secundus uersus ex penthemimere constat iambico et duobus dactylis, tertius ex epitritis tertiis duobus et syllaba, quartus ex dimetro heroo et dimetro trochaico. decima ode tetracolos sapphicum metrum hendecasyllabum habet et per quaternos uersus scanditur et habet tres similes, ex quibus unus constat ex duobus choriambis et bacchio sic, «Mercuri fa…cunde nepos.
Atlantis» . in hunc modum sunt sequentes duo. uersu quarto recipit strophen heroicen telicen dimetron sic, dactylus spondeus, «more pa…laestrae» .
undecima ode phalaecium metrum habet et constat uersibus qui scanduntur sic, spondeus dactylus semipes dactylus semipes dactylus ‹dactylus›, «tu ne. quaesie…ris. scire ne…fas. quem mihi. ‹quem tibi›» . duodecima ode tetracolos sapphicum metrum habet, quod ut supra diximus scanditur, «quem ui…rum aut he…roa. lyra. uel acri» . tertia decima ode asclepiadeum metrum habet et per binos uersus scanditur, ‹ex quibus unus tripodia dactylice,› alter penthemimeres appellatur; spondeus dactylus ‹dactylus›, «cum tu.
Lydia. Telephi» . quarta decima ode asclepiadeum metrum habet et per quaternos uersus scanditur, duo qui penthemimeres appellantur et duo qui tripodia dactylice dicuntur sic, spondeus dactylus semipes dactylus dactylus, «o na…uis refe…rent. in mare. te noui» . quinta decima ode idem metrum habet et per quaternos uersus scanditur, sed tres penthemimeres, unum qui tripodia dactylice appellatur; spondius dactylus semipes dactylus dactylus, «pastor. cum trahe…ret. per freta. nauibus» . sexta decima ode alcaicum metrum habet, quod ut supra diximus scanditur sic, hippius tertius ‹[.
]› choriambus bacchius, «o matre pul…chra filia. pulchrior» . alii sic scandunt, ex alcaicis tribus; et constat unus ex penthemimere iambico et dimetro heroo. eodem modo et alter. tertius uero ex duobus epitritis tertiis et una syllaba. quartus, qui strophen cludit, constat ex p. vol. I Keil
dimetro heroico et dimetro trochaico. septima decima ode supra dictum metrum habet et similiter utroque genere scanditur, «uelox amoe…num saepe Lu…cretilem» .
octaua decima ode sapphicum metrum heccedecasyllabum habet, quod constat ‹ex› spondeo et tribus choriambis et pyrrichio, «nullam.
Vare sacra. uite prius. seueris ar…borem» . nona decima ode Horatianum metrum habet et constat ex glyconio et asclepiadeo, quod supra scriptum est in ecloga proseuctice Vergilii. alio autem genere scanditur per binos uersus, quorum unus est tripodia dactylica, alter penthemimeres, «mater. saeua Cu…pidinum» . uicesima ode sapphicum metrum habet, quod ut supra diximus scanditur, «uile. pota.bis mo…dicis.
Sabinum» . uicesima prima ode Horatianum metrum habet et per quaternos uersus scanditur, quorum duo constant ex asclepiadeis, tertius pherecratio, quartus glyconio. alii uero sic scandunt, duo penthemimeres et duo tripodia dactylice, «Dia…nam tene…rae. dicite. uirgines» . uicesima secunda ode idem metrum habet et simili modo dupliciter scanditur, «uitat. inule…o. me simi…lis Chloe» . uicesima tertia ode idem metrum habet et per quaternos uersus scanditur, sed tres penthemimeres, unum qui tripodia dactylice dicitur, quae glyconio metro constat, «quis de…sideri…o. sit pudor. aut modus» . uicesima quarta ode alcaicum metrum habet, quod ut supra diximus scanditur, «Musis ami…cus tristiti…am et metus» .
uicesima quinta ode idem metrum habet et similiter scanditur, «natis in u…sum laetiti…ae scyphis» .
uicesima sexta ode hexametro et tetrametro dactylicis constat, «te maris. et ter…rae nume…roque ca…rentis ha…renae» . uicesima septima ode alcaicum metrum habet, quod ut supra diximus scanditur, «Icci bea…tis nunc Ara…bum ‹in›uides» .
uicesima octaua ode sapphicum metrum habet, quod ut supra diximus scanditur, p. vol. I Keil
«o Ve…nus re…gina.
Cnidi. Paphique» . uicesima nona ode alcaicum metrum habet, quod ut supra diximus scanditur, «quid dedica…tum poscit A…pollinem» .
Ars grammatica tricesima ode sapphicum metrum habet, quod ut supra diximus scanditur, «posci…mus si. quid ua…cui. sub umbra» . tricesima prima ode asclepiadeum metrum habet et per quaternos uersus scanditur, ex quibus tres penthemimeres, quartus tripodia dactylica appellatur, «Albi. ne dole…as. plus nimi…o memor» . tricesima secunda ode alcaicum metrum habet, quod ut supra diximus ‹scanditur›, «parcus deo…rum cultor ‹et.
› infrequens» . tricesima tertia ode asclepiadeum metrum habet et per binos uersus scanditur, ex quibus unus tripodia dactylice, alter penthemimeres appellatur, «et tu…re et fidi…bus iuuat» .
tricesima quarta ode alcaicum metrum habet, quod ut supra diximus scanditur.
«nunc est biben…dum nunc pede. libero» . tricesima quinta ode sapphicum metrum habet, quod ut supra diximus scanditur, «Persi.cos o…di pu…er ap…paratus» . liber secundus
prima ode alcaicum metrum habet, quod ut supra diximus scanditur, «motum ex Metel…lo consule. ciuicum» . secunda ode sapphicum metrum habet, quod ut supra diximus scanditur, ‹ «nullus. argen…to co…lor est. auaris» . tertia ode alcaicum metrum habet, quod ut supra diximus scanditur,› «aequam memen.to rebus in. arduis» . quarta ode sapphicum metrum habet, quod ut supra diximus scanditur, «ne sit. ancil…lae ti…bi amor. pudori» . quinta ode alcaicum metrum habet, quod ut supra diximus scanditur, «nondum subac…ta ferre iu…gum ualet» .
sexta ode sapphicum metrum habet, quod ut supra diximus scanditur, «Septi…mi Ga…des a…ditu…re mecum et» .
p. vol. I Keil
septima ode alcaicum metrum habet, quod ut supra diximus scanditur, «o saepe me…cum tempus in. ultimum» . octaua ode sapphicum metrum habet, quod ut supra diximus scanditur, «ulla. si iu…ris ti…bi pe…ierati» . nona ode alcaicum metrum habet, quod ut supra diximus scanditur, «non semper im…bres nubibus. hispidos» . decima ode sapphicum metrum habet, quod ut supra diximus scanditur, «recti…us ui…ues Li…cini. neque altum» . undecima ode alcaicum metrum habet, quod ut supra diximus scanditur, «quid bellico…sus Cantaber. et Scythes» . duodecima ode asclepiadeum metrum habet et per quattuor uersus scanditur. nam tres penthemimeres, quartus tripodia dactylice appellatur, «nolis. longa fe…rae. bella Nu…mantiae» . tertia decima ode alcaicum metrum habet, quod ut supra diximus scanditur, «ille et nefa…sto te posu…it die» .
quarta decima ode hoc idem metrum habet et similiter scanditur, «eheu fuga…ces Postume.
Postume» . quinta decima ode sapphicum metrum habet et similiter superioribus scanditur, «oti…um di…uos ro…gat in. patenti» . sexta decima ode alcaicum metrum habet, quod similiter supra dictis scanditur, «cur me querel…lis exani.mas tuis» . septima decima ode metrum habet quod ab Horatio conpositum dicitur et per binos uersus scanditur, ex quibus unus trochaicus trimeter appellatur, alter pentameter iambicus dicitur; sed uterque una syllaba pedem postremum debet habere longiorem. scanduntur autem sic, «non e…bur ne…que aure…um» ; item iambicus sic, «mea. reni…det in. domo. lacu…nar» : accedente scilicet iambico lege quam referemus in epodon libro, cum iambicos uersus coeperimus exponere. octaua decima ode alcaicum metrum habet, quod alcaici modo supra dicto scanditur, «Bacchum in remo…tis carmina. rupibus» . nona decima ode alcaicum metrum habet, quod ut supra diximus scanditur, «non usita…ta nec tenu…i ferar» .
p. vol. I Keil
liber tertius
prima ode alcaicum metrum habet, quod similiter scanditur, «odi profa…num uulgus et. arceo» . secunda ode asclepiadeum metrum habet et per quaternos uersus scanditur. nam duo penthemimeres, duo tripodia dactylice insunt. «quid fles.
Asteri…e. quem tibi. candida» . tertia ode asclepiadeum metrum habet et per binos uersus scanditur.
nam unus tripodia dactylice, alter penthemimeres inest, «donec. gratus e…ram tibi» ‹[.
]› quinta ode asclepiadeum metrum habet et per quaternos uersus scanditur.
nam tres penthemimeres, quartus tripodia dactylice ‹insunt›, «extre…mum Tana…in. si bibe…res Lyce» . sexta ode sapphicum metrum habet, quod ut supra diximus scanditur, «Mercu…ri nam. te do…cilis. magistro» . septima ode ionicum metrum habet et per singulos uersus scanditur, «miserarum est. neque amori. dare ludum» . omnes tres pedes ionici sunt qui ἀπ' ἐλάσσονος appellantur. octaua ode asclepiadeum metrum habet et per quaternos uersus scanditur. nam duo penthemimeres, duo tripodia dactylice insunt, «o fons.
Bandusi…ae. splendidi…or uitro» . nona ode sapphicum metrum ‹habet›, quod ut supra diximus scanditur, «Hercu…lis ri…tu mo…do dic…tus o plebs» .
decima ode asclepiadeum metrum habet et per binos uersus scanditur.
nam unus tripodia dactylice, alter penthemimeres inest, «uxor. pauperis. Ibyci» . undecima ode asclepiadeum metrum habet et per quaternos uersus scanditur. nam tres penthemimeres, quartus tripodia dactylice inest, «inclu…sam Dana…en. turris a…henea» . duodecima ode alcaicum metrum habet, quod ut supra diximus scanditur, «Aeli uetu…sto nobilis. ab Lamo» . tertia decima ode sapphicum metrum habet, quod ut supra diximus scanditur, «Faune. nympha…rum fu…gien…tum amator» . quarta decima ode asclepiadeum metrum habet et per binos uersus scanditur. nam prior tripodia dactylica, sequens penthemimeres inest, «quantum. distet ab.
Inacho» . quinta decima ode sapphicum metrum habet, quod ut supra diximus scanditur, p. vol. I Keil
«non ui…des quan…to mo…ueas. periclo» . sexta decima ode alcaicum metrum habet, quod ut supra diximus scanditur, «o nate me…cum consule.
Mallio» . septima decima ode sapphicum metrum habet, quod ut supra diximus scanditur, «monti…um cu…stos ne…morum…que uirgo» .
octaua decima ode alcaicum metrum habet, quod ut supra diximus scanditur, «caelo supi…nas si tule…ris manus» .
nona decima ode asclepiadeum metrum habet et per binos uersus scanditur. nam unus tripodia dactylice, alter penthemimeres inest, «intac…tis opu…lentior» .
Ars grammatica uicesima ode hoc idem metrum habet et similiter scanditur, «quo me.
Bacche ra…pis tui» . uicesima prima ode alcaicum metrum habet, quod ut supra diximus scanditur, «uixi puel…lis nuper i…doneus» .
uicesima secunda ode sapphicum metrum habet, quod ut supra diximus scanditur, «impi…os par…rae re…cinen…tis ore» .
uicesima tertia ode asclepiadeum metrum habet, quod ut supra diximus scanditur. nam unus tripodia dactylice, alter penthemimeres inest, «festo. quid poti…us die» . uicesima quarta ode alcaicum metrum habet, quod ut supra diximus scanditur, «Tyrrena re…gum progeni…es tibi» .
uicesima quinta ode asclepiadeum metrum habet, quod singulis uersibus scanditur, qui penthemimeres appellantur, «exe…gi monu…men…tum aere pe…rennius» .
liber quartus
prima ode asclepiadeum metrum habet et per binos ‹uersus› scanditur.
nam primus tripodia dactylice, sequens penthemimeres inest, «inter…missa Ve…nus diu» .
secunda ode sapphicum metrum habet, quod ut supra diximus scanditur, «Pinda…rum quis…quis stu…det ae…mulari» .
tertia ode asclepiadeum metrum habet et per binos uersus tripodia et penthemimeres scanditur, p. vol. I Keil
«quem tu.
Melpome…ne semel» . quarta ode alcaicum metrum habet, quod ut supra diximus scanditur, «qualem mini…strum fulminis. alitem» . quinta ode asclepiadeum metrum habet et per quaternos uersus scanditur.
tres penthemimeres, quartus tripodia dactylice inest, «diuis. orte bo…nis. optime. Romule» . sexta ode sapphicum metrum habet, quod ut supra diximus scanditur, «diue. quem pro…les Ni…obe…a magnae» . septima ode archilochium metrum habet et per binos uersus scanditur, ex quibus unus hexameter, «diffu…gere ni…ues rede…unt iam. gramina. campis» ; alter dipodia dactylice et semipes, «arbori…busque co…mae» .
octaua ode asclepiadeum metrum habet et per singulos uersus penthemimeres scanditur, «dona…rem pate…ras. grataque. commodus» . nona ode alcaicum metrum habet, quod ut supra diximus scanditur, «ne forte cre…das interi…tura quae» .
decima ode asclepiadeum metrum habet et per singulos uersus scanditur, «o cru…delis adhuc. et Veneris. muneribus. potens» . undecima ode sapphicum metrum habet, quod ut supra diximus scanditur, «est mi…hi no…num su…peran…tis annum» .
duodecima ode asclepiadeum metrum habet et per quaternos uersus, tribus penthemimeres, quarto tripodia dactylice, scanditur, «iam ue…ris comi…tes. quae mare. temperant» . tertia decima ode hoc idem metrum habet et per quaternos uersus scanditur; duos penthemimeres, duos tripodian dactylicen habet, «audi…uere Ly…ce. di mea. uota di» . quarta decima ode alcaicum metrum habet, quod ut supra diximus scanditur, «quae cura pa…trum quae‹ue› Qui…ritium» .
quinta decima ode hoc idem metrum habet et similiter scanditur, «Phoebus uolen…tem proelia. me loqui» . liber quintus qui epodon inscribitur
prima ode iambicum metrum habet et per binos uersus scanditur.
nam unus iambicus hexameter uel trimeter, si conpositis eum uel p. vol. I Keil
quadratis pedibus scandas, dicitur; alter tetrameter, si simplicibus, dimeter, si conpositis pedibus scandatur. ut hexametrum facias, sic scandas, «ibis.
Libur…nis in…ter al…ta na…uium» . ante omnia tamen meminisse debemus uitium non esse in eius modi uersibus, si primus pes, tertius et quintus spondei inter ceteros iambos occurrerint, aliquando aliqui ex tribus, aliquando nullus, et erit sincerus iambicus, non quod ita appellatur, sed utique sine alienis pedibus, id est sine spondeis. in secundo autem quarto et sexto pedibus siquando spondei inueniuntur, uitiosum uersum pronuntiabimus. hoc in tetrametro obseruabimus, ut primum pedem et tertium spondeum, siquando occurrerit, recipiamus, secundum et quartum iambos reseruemus. secunda ode hoc idem metrum habet et similiter scanditur, «bea…tus il…le qui. procul. nego…tiis» . tertia ode hoc idem metrum habet et similiter scanditur, «paren…tis o…lim si…quis im…pia. manu» . quarta ode hoc idem metrum habet et similiter scanditur, ‹ «lupis. et a…gnis quan…ta sor…tito ob…tigit» . quinta ode hoc idem metrum habet et similiter scanditur,› «at o. deo…rum quid…quid in. caelo. regit» . sexta ode hoc idem metrum habet et similiter scanditur, «quid in…meren…tes ho…spites. uexas. canis» . septima ode hoc idem metrum habet et similiter scanditur, «quo quo. scele…sti rui…tis aut. cur dex…teris» . octaua ode hoc idem metrum habet et similiter scanditur, «roga…re lon…go pu…tidam. te sae…culo» . nona ode hoc idem metrum habet et similiter scanditur, «quando. repo…stum Cae…cubum ad. festas. dapes» . decima ode hoc idem metrum habet et similiter scanditur, «mala. solu…ta na…uis ex…it a…lite» . undecima ode genus metri habet quod ab Horatio conpositum dicitur et per binos uersus scanditur. nam primus hexameter uel trimeter iambicus est, «Petti. nihil. me si…cut an…tea. iuuat» . alter ex duobus hexametris dactylico et iambico conponitur. nam de dactylico duos pedes et semipedem habet, de iambico simplices quattuor, uel conpositos duos. scanditur autem sic, p. vol. I Keil
«scribere. uersicu…los. amore per…cussum. graui» . duodecima ode archilochium metrum habet et per binos uersus scanditur.
Ars grammatica nam unum hexametrum, alterum tetrametrum dactylicos habet, «quid tibi. uis mulier ni…gris dignissima. barris» . tertia decima ode metrum habet quod aeque ab Horatio conpositum dicitur et per binos uersus scanditur, ex quibus unus hexameter heroicus est, «horrida. tempe…stas cae.lum con.traxit et. imbres» ; alter ex dactylico et iambico conponitur. nam quattuor pedes iambos habet uel duos, si conpositos malueris ponere, et duos dactylos et semipedem. scanditur autem sic, «niues…que de…ducunt.
Iouem. nunc mare. nunc silu…ae» . quarta decima ode aeque ab Horatio conposita dicitur et per binos uersus scanditur, ex quibus est unus hexameter dactylicus, alter tetrameter iambicus uel dimeter, «mollis in…ertia. cur tan.tam dif…fuderit. imis» . quinta decima ode hoc idem metrum habet et similiter scanditur, «nox erat. et cae…lo ful…gebat. luna se…reno» . sexta decima ode ex duobus hexametris constat, dactylico et iambico, «altera. iam teri…tur bel…lis ci…uilibus. aetas» . septima decima ode iambicum metrum habet et per singulos uersus scanditur, «iam iam ef…fica…ci do. manus. scientiae» . hi uersus qui carmen saeculare appellantur sapphicum metrum habent, quod ut supra diximus scanditur, «Phoebe. silua…rumque. potens. Diana» . hactenus quae didici, quae legi et quae pro mediocri usu conprehendi tribus his commentariis rettuli, sperans me profecto legentium gratum testimonium, si non laboris, certe simplicitatis, consecuturum.
p. vol. I Keil