Ars grammatica

Eutyches · Langues

Texte latin, domaine public · Source : Corpus Corporum (mlat.uzh.ch) — De uerbo (Eutyches), ed. GL vol. 5,447-488

Fiche de l’œuvre dans le savoir

prologus

cum semper nouas quaestiones doctoribus auditorum acutiora commouere solent ingenia et curiositas humanae familiaris naturae cotidie desiderat aliquid recens, inexcusabilis quodam modo respondendi necessitas praeceptoribus iure uidetur inponi. tuis itaque petitionibus satisfaciens, meorum dilectissime discipulorum Cratere, quem in omni Graecorum facundia tuos aequiperantem maiores in sapientia et maxime laudibus excellentes etiam gaudebam doctrina superauisse Romana, opusculum hoc ad discernendas pertinens coniugationes duobus libellis inclusi, quorum prior obseruationibus instruitur generalibus, alter indicio finalitatis speciales exequitur regulas.

liber I: de coniugationibus uerborum

tres quidem sunt apud Graecos coniugationum species: una, quae carens tenore in fine βαρύτονος ab eis appellatur, quae ex

consonantibus ante finalem ω inuentis ordinem sex coniugationum significat; alia, quae circumflexo accentu prolata apud eos iure περισπωμένη nominatur et ex uocalibus in secunda persona inuentis ordinem trium coniugationum ostendit; et tertia, quam ex finali terminatione in μι desinentem dicunt * licet in paucis uerbis quartam habent coniugationem.

Latini uero, sicut in aliis multis, nec prorsus omnia uidentur habere coniugationum indicia nec iterum carere penitus omnibus. nam in ω terminationem ex parte uidentur imitari, o terminalem primae personae in plerisque temporibus habentes. cumque sint omnia uerba linguae natura Romanae

βαρύτονα, hoc est tenore prorsus in fine carentia, nec tamen proprietate circumflexorum carent, ex uocali secundae personae coniugationum ordinem ostendentia. sed cum secundae personae obseruatio syllabae terminalis, ex qua dinosci coniugationes artium scriptores uoluerunt, apud Romanos penitus est incerta, quia non ratione cogimur aliqua scribo scribis uerbum tertiae magis an scribas primae et cubo cubas in secunda persona an cubis enuntiare, conabor ex prima, sicuti possim, persona differentias coniugationum quasdam ostendere, tam uocales quam consonantes ante o uel or finalem positionis uerbi considerans, notatis scilicet anomalis uel defectiuis, in quibus plerumque ratio deficit analogiae, ut sum prosum inquam cedo edo faxo sodes aue ferit infit et similibus; licet in his ipsis quaedam sunt, quae ex ipsa similitudine finalitatis possunt ceterorum regulis oboedire uerborum. ante specialium tamen expositionem regularum prius aliquid generale de hac ambiguitate coniugationum definire temptabo * quod inchoatiua quidem, quae semper deriuatiua sunt nec a uerbis tantum modo, sed etiam a nominibus deriuantur, et in sco solum desinunt et unius tantum modo sunt omnibus artigraphis in hoc consentientibus tertiae coniugationis, ut hebesco calesco pertimesco euanesco tremesco terresco

horresco patesco notesco feruesco labasco dormisco uesperasco purpurasco inueterasco senesco iuuenesco glisco. quo modo meditatiua in urio solum desinunt et quartae tantum modo sunt coniugationis, ut lecturio dicturio micturio esurio. frequentatiua uero, quae similiter inchoatiuis et meditatiuis deriuatiua sunt, in ito uel in to praecedente consonante uel in so uel etiam in xo desinunt et primae sunt tantum modo coniugationis, ut lectito dictito cantito cursito uisito canto dicto merso curso nexo. uiso enim uisis, quod et Virgilius Aeneidos libro VIII refert,

has forte inuisitis aras Statius, georg.

3,223: siluaeque et longus Verg. (magnus grammatici cum P R etc. codd.)

, et inchoo inchoas, quod a χόω Graeco uidetur traductum. omnia igitur uerba ante o uel or finalem e uocalem habentia unius tantum sunt secundum ueteres artium scriptores secundae coniugationis, quae sola etiam in primitiuis hoc habet proprium, quod uix aliae in deriuatiuis. nam quo modo prima coniugatio frequentatiua, tertia inchoatiua, quarta meditatiua uerba, sic secunda in eo terminationem quasi specialem, ipsa tamen non in deriuatiuis solum, sed etiam in primitiuis possidet, ut habeo taceo candeo egeo squaleo timeo maneo stupeo areo censeo pateo caueo; eodemque modo in eor quoque desinentia non solum passiua, sed etiam deponentia uel communia secundae sunt semper coniugationis, ut polliceor liceor medeor reor mereor uereor misereor fateor

profiteor tueor intueor. notantur primae quidem coniugationis beo creo meo commeo nauseo enucleo laqueo screo, quartae uero eo et queo, et quae tam ex his quam ex illis conponuntur. a56 sicut u quoque uocalem ante o uel or finalem habentia uerba primitiua tertia sibi sola coniugatio uindicat, ut inbuo tribuo acuo induo arguo fluo polluo pluo adluo innuo minuo spuo ruo suo metuo futuo loquor liquor fruor, et ab omnibus his conposita, exceptis paucis, quae ad primam coniugationem deriuationis ratio trahit, de qua postea dicetur, ut uacuo uiduo tenuo sinuo insinuo continuo fluctuo aestuo tumultuor mutuor. i uero ante o habentia trium sunt coniugationum, id est primae tertiae quartae: confusionis enim discernendae causa melius mihi uidetur quartam nominare, licet quidam eam quoque tertiam {solam}, sed productam, appellauerunt. sed illa primae sunt, quae adhaerent nominibus non minus trisyllabis, absque pio pias et hio hias, i puram paenultimam nulla sequente consonante semper habentibus in omni genere, ut nuntius nuntio nuntias, saucius saucio saucias, socius socio socias {curia decurio decurias}, fiducia fiducior fiduciaris, repudium repudio repudias, tripudium tripudio tripudias, radius radio radias, consilium consilior consiliaris, concilium concilior conciliaris, folium defolio defolias, spolium spolio spolias, somnium somnio somnias, linia delinio delinias, auxilium auxilior auxiliaris, corium decorio decorias, furia furio furias, uarius uario uarias, basium basio basias, spatium spatior spatiaris, pretium depretio depretias, initium initior initiaris, uitium uitio uitias. omne itaque uerbum in io desinens et nomen habens adpositum sibi ‹in› i puram paenultimam terminans primae coniugationis inuenitur, ut dictum est, excepto hio hias {et pio pias}, quod licet primitiuum est in io desinens, primae tamen est coniugationis. amplio enim amplias ab amplior nomine uel amplius aduerbio, sicut satio satias a satias nomine, quo utebantur antiqui pro eo quod est satietas, ut Terentius in eunucho

ubi satias fieri coepit, commuto locum Terentius ,

Theb.

1,668

, et in eodem

protinus Arcadiae gelidos inuisere fines Vergilius , Aen.

8,159: Archadiae Verg.

, et Horatius carminum libro primo

omne cum Proteus pecus egit altos

uisere montes Horatius, carm.

1,2,7-8

, quia sensu caret frequentatiuorum, ideo nec coniugationem illorum seruauit. perfectae autem formae uerba, quae non sunt anomala scilicet uel defectiua, in quattuor inueniri coniugationibus uideo; quibusdam tamen ea differentiis arbitror posse discerni. et uocalibus quidem antecedentibus facilior est obseruatio, quam consonantibus. tres enim uocales ante o uel or uerbi finales reperiuntur, e i u, quia nec a penitus nec o ante o inuenitur, nisi in uerbo reboo, quod factum est a βοῶ Graeco uerbo et secundum primam coniugationem declinatum reperitur apud Virgilium in tertio libro georgicon, ut

reboant siluaeque et magnus Olympus Vergilius , eun.

973: coepit fieri Lindsay

,

potest uenire. lanio quoque uerbum a nomine lanius, quod idem Terentius in eadem eunucho pluraliter per apocopam posuit,

coci lani fartores Terentius, ecl.

6,54: -is Verg.

Virgilius in bucolico: aurum inauro inauras, Horatius in epistularum libro I

ut te

confestim largus fortunae riuus inauret Horatius, epist. 1,12,8-9: largus : liquidus (Hor.)

: scortum scortor scortaris, gurges gurgitis ingurgito, Cicero in Pisonem

numquam te in tot flagitia ingurgitasses

Cicero , eun.

257

, non est dubium fieri. quidquid igitur uerbum in io desinens et praedicta carens obseruatione, id est siue penitus origine nominis priuatum est, siue a nomine deriuatum non habet adhaerens sibi nomen omnibus modis et ultra duas syllabas et paenultima syllaba in i puram desinens, quartae esse coniugationis sine dubio cognoscitur. cuius rei exempla sunt haec, ambio ambis, superbio superbis, sancio sancis, sarcio sarcis, farcio expedio impedio fastidio condio custodio erudio oboedio uagio praesagio salio sepelio stabilio mollio bullio dormio redimio exinanio insanio lenio uenio insignio finio hinnio tinnio grunnio munio punio saepio sopio ferio cooperio aperio garrio ligurrio esurio nutrio micturio prurio parturio haurio inretio sentio gestio uestio effutio seruio saeuio, blandior blandiris, ordior ordiris, largior largiris, sortior sortiris, partior partiris. haec enim omnia uel primitiua sunt et carent origine, uel aliunde deriuata non a nominibus non minus trisyllabis i puram paenultimam semper habentibus ueniunt. tamen notantur pauca, quae speciem habentia supra dictorum, cum similiter deberent esse quartae coniugationis, ad tertiam correptam solam perueniunt coniugationem. sunt autem uel a uel i breues ante cio solum et a uel u ante pio similiter habentia, ut iacio facio aspicio elicio inlicio pellicio interficio officio capio sapio cupio, et praeterea fodio fugio pario quatio concutio morior patior, et interdum orior et potior, et omnia ex his singulis conposita. alia uero omnia uerba, quae uocali carent ante o finalem, duarum tantum modo sunt coniugationum, id est primae et tertiae; sed plerumque primae sunt quae deriuantur a nominibus. omne enim uerbum a nomine deriuatum, si non sit meditatiuum uel inchoatiuum uel frequentatiuum, quae quasi speciales habent coniugationes proprias, et nec in eo desinens, ut secundae, uel in uo primitiuum, ut tertiae, uel in io sine praedictis obseruationibus, ut quartae sit, primae plerumque coniugationis inuenitur. sed quia sunt et a nominibus uerba et a uerbis nomina deriuata, quae possunt in dubium uenire, prius mihi uidetur de hac aliquid ambiguitate, si possim, disserere. itaque sciendum est quod, sicut rerum, quaequae sint, sic etiam ubertati uocum studens natura tam uerba de nominibus quam de uerbis nomina procreauit. et multa quidem paene de singulis nominum terminationibus genuit, quae primae coniugationi

dedit uerborum, de quibus postea dicetur. pauciores uero nominum terminationes, nec ab omni motu uerborum, nec eas ipsas semper in multis nominibus a uerborum deriuatione traduxit; quas qui perceperit, intellegere facilius potest adhaerentia uerbis nomina, utrum ipsa uerborum sint origines, an deducantur a uerbis. a tribus enim quasi fontibus uerbalia nomina deducuntur, id est aut ab indicatiuo praesenti aut a praeterito perfecto aut ab infinitiuo futuro siue participiis; et singulis eorum certae sunt deriuationum clausulae tam generales quam speciales destinatae. sunt enim generales quidem nominum deriuationes uenientes a praesenti tempore uerborum hae, in ium, in itium, in iculum, in culum, in ulum, in imen, in cundus, in or, in idus, in us, in es tam breuem quam longam, in is, in ibilis, in ilis, in uus, in ulus, in ax, in ex, in bulum, in bilis, in bundus, illo scilicet obseruando, quod consonans positionis ante o uel eo uel io inuenta seruatur in omnibus terminationibus nominum a uocali incipientibus. et ante ium quidem, ut litigo litigium, mercor commercium, obsono obsonium, uestigo uestigium, aedifico aedificium, sacrifico sacrificium, participo participium, mancipo mancipium, impero imperium, conuiuor conuiuium, prandeo prandium, gaudeo gaudium, praesideo praesidium, medeor remedium, nubo conubium, iuro periurium, fastidio fastidium, exulo consulo u paenultima in i conuersa exilium consilium, obsequor obsequium, eloquor eloquium, domicilio domicilium, solsto solstitium, iusto iustitium, cerno silicernium. item ante iculum rideo ridiculum, perpendo perpendiculum, euerro euerriculum, deuerto deuerticulum, ueho uehiculum, pereo periculum, fero ferculum absque i; ut uincio uinculum, cingo cingulum et iacio iaculum finalitatem non in iculum, sed in ulum conuerterunt. item ante imen, ut rego regimen, tego tegimen. et ante cundus i uel e praecedentibus etiam, ut rubeo rubicundus, uereor uerecundus, quod e pro i seruauit. ante or quoque, quorum pauca ex aliis, pleraque ex secunda ueniunt coniugatione et neutralibus maxime uerbis; quae quia non possunt ad passiuam transeuntia significationem in or desinere uerbaliter, nomen a uerbo secundae

praesertim coniugationis deriuatum in or desinens quasi incorporalis rei fecere uocabulum, ubique seruata scilicet consonante positionis, absque s et t, quae solae ante or inuentae solent ostendere nec incorporalia nomina, nec a praesenti, sed ab infinitiuo futuri deducta, ut tonsor defensor consolator amator uenator lector petitor auditor. unde censor quoque, licet a praesenti censeo poterat traductum uideri, tamen, quia rem corporalem significat, non a praesenti magis illud quam ab infinitiuo futuri, qui est censum ire, factum conprobamus. sunt autem in or desinentium nominum consonantem positionis seruantium exempla haec, sudo sudor, amo amor, clamo clamor, sono sonor, erro error, rubeo rubor, marceo marcor, candeo candor, algeo algor, caleo calor, timeo timor, teneo tenor, tepeo tepor, horreo horror, ferueo feruor, strideo uel strido stridor, tremo tremor, cano canor, sapio sapor, furo furis, licet deficit prima persona, furor; līquor līqueris uerbum, lĭquor lĭquoris nomen; sōpio sŏpor. quorum duo posteriora notantur, quod paenultimam uerborum longam corripiunt in nominibus. item ante idus consonans positionis inuenitur, ut madeo madidus, splendeo splendidus, sordeo sordidus, frigeo frigidus, caleo calidus, timeo timidus, tepeo tepidus, stupeo stupidus, areo aridus, torreo torridus, ferueo feruidus, rapio rapidus, cupio cupidus, uiuo uiuidus, fluo interposita u fluuidus. ab inuideo et pando minus una syllaba proferuntur inuidus pandus. trepidus enim nomen non a trepido uerbo, sed a tremo tremidus et trepidus mihi uidetur magis uenire, et ex eo facere uerbum trepido trepidas, sicut a sordidus nomine sordido sordidas uerbum. in es quoque tam breuem quam longam uel is uel ibilis uel ilis uel uus uel ulus sic inueniuntur deriuata positionis litteram ante clausulam seruantia, tego teges, mergo merges, caedo caedes, luo lues, struo strues, fīdo fĭdes paenultima correpta, ut et sŏpio sōpor; item in is, torqueo torquis; item in ibilis uel ilis, doceo docibilis docilis, nubo nubilis, facio facilis, utor utilis, effutio effutilis; item in uus, occido occiduus, praedor praeduus, caedo incaeduus, perspicio perspicuus, diuido diuiduus; item in ulus, bibo bibulus, pendo pendulus, credo credulus, strido stridulus, gero gerulus, lego legulus, unde murilegulus, tremo tremulus, cerno cernulus, queror querulus, adopto adoptulus. ante

ax quoque uel ex, ut uoro uorax, audeo audax, tumeo tumax, contumeo contumax, teneo tenax, dico dicax, capio capax, rapio rapax, perspicio perspicax, efficio efficax, fallo fallax, emo emax, uiuo uiuax, sagio (unde praesagio) sagax, salio salax (unde

caudamque salacem Horatius, sat. 1,2,45

Horatius

sermonum libro I), mentior mendax, lateo latex, uerto uertex. in terminationibus autem incipientibus a consonante consonans antecedens ipsam positionem uerbi inuenitur praecedens nominis clausulam, in prima quidem coniugatione a sequente, in reliquis autem i, in bulum uel in bilis, ut sto stas stabulum, uoco uocas uocabulum, pateo pates patibulum, infundo infundis infundibulum, item sto stas stabilis; item in bundus, erro erras errabundus, ludo ludis ludibundus, morior moreris moribundus, furo furis furibundus.

sunt et aliae clausulae nominum a praesenti uerborum tempore uenientes non tam generales nec sic in multis inuentae nominibus, ut in a uel in ela uel in erna uel in ina uel in ile uel in o uel in edo uel in ido uel in io uel in us uel in um uel in rum desinentibus consonante positionis antecedente, ut scribo scriba, nubo pronuba, fugio fuga, perfugio perfuga, aduenio aduena, conuenio conuena, ienio lena, sequor adsecula, colo caelicola, gigno uel antique geno terrigena, uiuo conuiua; sic insideo insidiae pluraliter tantum. item candeo candela, suadeo suadela, luceo lucerna uel etiam lucina, lateo laterna, ruo ruina, rapio rapina, cubo concubina; item cubo cubile, sedeo sedile. item in o masculina, ut epulor epulo, lateo latro, lenio leno; comedo palpo uerbero incubo, licet in eadem uoce tam uerba sunt quam nomina. feminina quoque in edo uel in ido, ut torpeo torpedo, cupio cupido, libet libido: formido item et caligo propago, similiter ut comedo, in eadem uoce tam uerba quam nomina sunt. item in io quoque, ut opinor opinio, suspicor, suspicio. in us quoque fiunt antecedente consonante positionis, ut parco parcus, coco cocus, ludo ludus, fido fidus, pando pandus, luceo lucus, arceo arcus, metuo metus, gradior gradus {scio scius multiscius inscius praescius, fluo refluus septemfluus}; sic inuideo inuidus, profugio profugus, a facio luctificus terrificus laetificus beneficus maleficus ueneficus, a dico fatidicus ueredicus maledicus, a uolo uis beniuolus maliuolus, a

uolo uolas ueliuolus (unde

mare ueliuolum Vergilius, Aen. 1,224

), a frango naufragus uel nauifragus. in um quoque uel in rum, ut uado {hoc} uadum {uel hic uas huius uadis}, scalpo scalprum, fulcio fulcrum, iungo iugum. fiunt et o finali tantum reiecta de uerbis nomina in er desinentia, ut a fero uel gero conposita lucifer corniger. item, quamuis rara, fiunt tamen a uerbis nomina, quae inceptiuam paenultimae uel antepaenultimae syllabae uerbi consonantem ante clausulam habent nominum, ut in en et in os et in ex et in eps et in es {et in cen et in pos et in pex et in fex et in ceps et in bex et in ses} desinentia, ut a cano cornicen, liticen tubicen fidicen tibicen, a pono compos, ab aspicio auspex, a facio artifex opifex, a capio municeps particeps anceps, ab obicio obex; sic praesideo praeses, resideo reses, desideo deses, quiesco quies.

a praeterito quoque perfecto uel magis ab infinitiuo futuro deriuantur generales quidem terminationes hae, in culum, in mentum, in men, in bilis, in tio, in tor, in trix, in tiuus, in sio, in sor, in sibilis, in tilis, in ticius. et ante tum quidem infinitiui posita uocalis uel consonans seruatur etiam in deriuationibus, in culum, in mentum, in men, in bilis desinentibus nominibus mutatione tum syllabae in eas facta, ut oraculum miraculum propugnaculum, fundamentum ornamentum sacramentum munimentum alimentum incrementum, solamen foramen purgamen flamen liquamen certamen {agmen fragmen} acumen munimen flumen; sic amatum ire amabilis, laudatum laudabilis, statum stabilis, motum mobilis, notum nobilis, auditum audibilis. in reliquis autem in tio uel in tor uel in trix uel in tiuus uel in sio uel in sor uel in sibilis uel in tilis uel in ticius desinentibus nominibus ante clausulam nominum inuenitur uocalis uel consonans, quae ante tum uel sum in futuro infiniti uerbi erat, mutatione um syllabae in praedictas facta terminationes, ut probatio inuocatio laudatio obrigatio eleuatio usurpatio aequatio obseruatio exhibitio munitio dictio lectio auditio; item bellator bellatrix, uenator uenatrix, fultor fultrix, uictor uictrix, petitor petitrix, auditor auditrix, nutritor nutrix minus una syllaba propter euphoniam, item doctor doctrix,

et ab eo doctrina, tonsor tonstrix tonstrina, textor textrix textrina; item optatiuus deriuatiuus deminutiuus subditiuus; nec non et in sio et in sor et in sibilis et in tilis et in ticius desinentibus nominibus, quae mutatione um in has terminationes fiunt, ut uisum uisio iussio mersio laesio missio iussor suasor risor pransor sponsor tonsor defensor lusor, uisibilis plausibilis sensibilis missibilis sessibilis flatilis fictilis textilis altilis scriptilis tortilis; sic aduenticius aduecticius commendaticius {sic steti statum ire status statio; sic ab eo quod est caedo caesum ire Caesar}. et praeteriti perfecti consonans, licet raro, tamen in uerbalibus nominibus inuenitur, ut rexi rex, duxi dux, luxi lux, rupi rupes, ambegi ambages. et participiorum quoque uel similium participiis nominum per omnia genera eodem modo per singulas tam coniugationes quam significationes uerborum inueniuntur deriuatae terminationes, ut amans docens legens sapiens audiens, amandus docendus legendus audiendus sequendus metuendus furibundus ludibundus, uocatus doctus scriptus auditus, uocaturus docturus scripturus auditurus; non solum in accidentibus nominibus, sed etiam in fixis uocabulis {uel participiis}, et maxime femininis in ura desinentibus, ut pictura scriptura litura natura censura.

licet autem obseruationem non inutilem tradere, qua cognoscitur quasdam rerum differentias natura frequentius artis adminiculo reperire. quippe nomina uerborum origine deducta et gemino quasi fonte manantia diuersa litterarum diuisione separauit. nam ab indicatiuo praesenti uenientibus nominibus ante clausulae casualis uocalem omnes consonantes positionis uerborum significatiuas praeposuit, duabus exceptis tantum, id est s et t; quibus solis permisit ut non solum uerbis praecedant frequentatiuis, quae deriuatiua sunt, sed ut item ante omnes terminationes luceant, quae de praeterito perfecto uel infinitiuo futuri descendant, ut exempla nominum declarant ante lata. de quibus omnibus terminationibus et traductionibus quia Romanae lumen facundiae, meus, immo communis omnium hominum praeceptor, in quarto de nomine libro summa cum subtilitate copiosissime grammaticus Priscianus disseruisse cognoscitur, ideo contentus haec ad renouandam tantum modo legentium memoriam perstrinxisse, reliquae parti promissionis meae satisfacere temptabo, id est supra positis obseruationibus nominum de uerbis traductorum exceptis, quidquid uerbum appositum nomini reperiatur (nam non solum a uerbo nomen, sed etiam uerbum a nomine deductum), ostendere quod

ipsum uerbum a nomine traductum o finalem praecedente consonante non ad aliam nisi ad primam uerborum pertinet coniugationem; idque manifestius apparebit, si per singulas uni cuique declinationum attributas terminationes exempla decurrant; nisi forte uel mere Graecae sint, quae plerumque in nominibus inuentae propriis carent huius modi uerbis, uel nisi aut a propriis Romanis aut etiam ab accidentibus deriuatae nominibus corporalibus rerum uocabula significent incorporalium, ut eis merito superuacua uideatur traductio uerbi rem significantis, quam in nominis etiam ipsius pronuntiatione designabant. qualia sunt iustitia pigritia miseria clementia solertia inertia, longitudo latitudo fortitudo pulchritudo dulcedo acredo pinguedo, claritas seueritas honestas libertas paupertas et similia, de quibus haud facile deriuata uerba reperies. ex prima itaque declinatione in a desinente terminatione nominum, maxime fixorum, uerba ueniunt ad primam coniugationem paene consonantibus uniuersis praecedentibus, ut b turba turbo turbas, c spica spico spicas inspico inspicas, d praeda praedor praedaris, g fuga fugo fugas, l stilla stillo stillas, stipula stipulor stipularis, m spuma spumo spumas, n trutina trutino trutinas, machina machinor machinaris, pugna pugno pugnas, nundinae nundinor nundinaris, p culpa culpo culpas, q aqua aquor aquaris, r mora moror moraris, quadra quadro quadras, cura curo curas, s causa causor causaris, t rota roto rotas, multa multo multas, x rixa rixo rixas, lixa elixo elixas, u conuiua conuiuor conuiuaris, ch baccha bacchor baccharis.

ex secunda similiter declinatione nominum per singulas terminationes tam ab accidentibus quam fixis deriuantur uerba omnibus consonantibus paene antecedentibus: ‹ab accidentibus›, ut b probus probo probas, c opacus opaco opacas, amicus amico amicas, d nudus nudo nudas, foedus foedo foedas, g uagus uagor uagaris, i pius pio pias, l solus desolo desolas, m firmus firmo firmas, infirmus infirmo infirmas, n sanus sano sanas, alienus alieno alienas, serenus sereno serenas, unus aduno adunas, hibernus hiberno hibernas, p crispus crispo crispas, q aequus aequo aequas, obliquus obliquo obliquas, propinquus propinquo propinquas, r ignarus ignoro ignoras, s lassus lasso lassas, t latus dilato dilatas, laetus laetor laetaris, aptus apto aptas, sollicitus sollicito sollicitas, cruentus cruento cruentas, x laxus laxo laxas, u uiduus uiduo uiduas,

mutuus mutuor mutuaris: a fixis, c locus loco locas, fucus fuco fucas, Graecus graecor graecaris, g uulgus uulgo uulgas, l stimulus stimulo stimulas, m fumus fumo fumas, n terminus termino terminas, annus perenno perennas, sonus sono sonas, r numerus numero numeras, u riuus diriuo diriuas, ch etiam Graecum stomachus stomachor stomacharis: item a neutris um terminatis, b libum libo libas, l uelum uelo uelas, colum percolo percolas, collum decollo decollas, peculium depeculor depecularis, m a plurali nomine quod est haec arma armo armas, n stagnum stagno stagnas, regnum regno regnas, signum signo signas, donum dono donas. in er quoque desinentia nomina secundae similiter declinationis faciunt uerba, ut liber libero liberas, sacer sacro sacras, ager agri peragro peragras, integer integro integras, miser miseror miseraris {misereor potest etiam esse ab inpersonali miseret}, minister ministro ministras, satur saturi saturo saturas.

a tertiae quoque declinationis nominibus supra dictis exceptis omnibus obseruatis eodem modo fiunt deriuationes uerborum per singulas terminationes; in o, ut contio contionis contionor contionaris, ordo ordinis ordino ordinas, uirgo uirginis deuirgino deuirginas; in c quoque, ut lac lactis lacto lactas; in l, ut uigil uigilis uigilo uigilas, exul exulo exulas; in n, ut semen semino seminas, fulmen fulmino fulminas; in er quoque, uerber uerbero uerberas, uber exubero exuberas, agger aggero aggeras, iter itero iteras; in or, labor laboro laboras, uapor uaporo uaporas, memor memoro memoras, honor honoro honoras; in ur robur roboro roboras, fur furor furaris, murmur murmuro murmuras, augur auguris auguro auguras; in as quoque, nugas indeclinabile nugor nugaris, uas uadis uador uadaris; in es, aries arieto arietas, miles milito militas, comes comitor comitaris, sedes sedo sedas, locuples locupletis locupleto locupletas, heres heredis exheredo exheredas; in is quoque turpis turpo turpas, tenuis tenuo tenuas, tristis contristor contristaris, testis testor testaris; in os, os oris oro oras, ros roris roro roras, dos dotis doto dotas; in us, decus decoris decoro decoras, ulcus ulcero ulceras, pondus pondero ponderas, olus oleror oleraris, munus muneror muneraris; aes aeris adaero

adaeras; laus laudis laudo laudas, fraus fraudo fraudas; pax paco pacas; nex necis neco necas, uindex uindicis uindico uindicas, iudex iudico iudicas, remex remigo remigas, lex lego legas; radix eradico eradicas, cornix cornicor cornicaris; uox uoco uocas, nox noctis pernocto pernoctas; merx, mercis mercor mercaris; hiems hiemis hiemo hiemas; praeceps praecipitis praecipito praecipitas.

a quarta etiam et quinta, aestus aestuo aestuas, fluctus fluctuo fluctuas, tumultus tumultuor tumultuaris, gelu gelo gelas; in es, ut rabies rabiei rabio rabias, macies macio macias, maceries macero maceras, luxuries luxurio luxurias, glacies glacio glacias. licet pauca sint harum duarum declinationum exempla, quia pleraque nomina quartae declinationis incorporalium sunt rerum uocabula et ipsa magis a uerbis deriuata cognoscuntur, ut uisus nisus motus nutus; idemque potest etiam in quinta deprehendi, ut acies facies fides res.

ex omnibus itaque supra scriptis exemplis manifeste monstratum est de nominibus facta uerba primae esse coniugationis. hoc quoque idem e contrario potest obseruari, ut, siquid uerbum nomini appositum consonante praecedente non sit primae coniugationis, non ex nomine deductum, sed nominis esse principium cognoscatur, ut scribo scribis scriba. aduenio aduenis aduena, perfugio perfugis perfuga, molo molis mola. consulo consulis consul, uado uadis uadum et hic uas, mergo mergis haec merges mergitis, quiesco quiescis haec quies, caedo caedis haec caedes. luo luis haec lues, struo struis haec strues, metuo metuis metus, tribuo tribuis tribus, parco parcis parcus, gradior graderis gradus, fido fidis fidus, pando pandis pandus, coco cocis cocus, ludo ludis ludus, curro curris currus, uiuo uiuis uiuus; et reliqua uerba, quae sunt enumerata. cum monstrabantur nomina, quae de indicatiuo praesentis temporis uerborum deriuata non generalibus clausulis terminata nec in multis adeo nominibus inuenta probantur, quia omnia uerba quae non sunt primae coniugationis, quamuis adhaerent nominibus, non ab illis duci monstrantur, sed e contrario nominum esse primordia. formido quoque formidas et caligo caligas et propago propagas et palpo palpas et indago indagas uerba, licet primae sunt coniugationis et habent adhaerentia sibi nomina formido caligo propago palpo indago, tamen, quia non respondent syllabis genitiui nominum, merito mihi uidentur magis nomina de uerbo tulisse, quam de nominibus ipsa traducta. nam et siquis uelit attendere

perspicacius, artis subtilitatem mirabitur, quae coniugationum distinguens confusionem a positione uerborum traducta uerbalia nomina, paucissima quidem et ea ipsa uix in duabus aut tribus terminationibus ex prima, ex aliarum uero coniugationum uerbis multa et a pluribus clausulis progenuit nomina. et ceterarum quidem coniugationum praesens indicatiuum, quia nominum traductiones in uerbi finalitatem non suscipit, et maxime tertiae, indifferenter multa de se nomina facere non prohibuit. primae uero coniugationis positio, quia multas nominum suscipit ab omnibus tam declinationibus quam clausulis traductiones in uerbo, merito de se nomina non adeo concessit proferre. secunda enim et quarta licet interdum a nominibus deriuata uerba suscipiunt, tamen de genitiuo nominum per incrementa syllabarum, quibus utraque coniugatio cognoscitur, id est per eo secunda, per io quarta, deriuata carent huius modi confusione. unde potest etiam illa quaestio solui, quam quidam ex superuacuo proponunt dubitantes, ea uerba, quae superius a singulis tam declinationibus quam finalitatibus nominum deriuata primae coniugationis esse monstrauimus, utrum uerba de nominibus, an nomina de uerbis procreantur. nam si de uerbis essent nomina, non diuersas et quasi singulares ex uno fine uerborum haberent clausulas, sed, sicut participia uel nomina uerbalia, deberent eodem modo plura sub una eademque terminatione finiri, quod e contrario cernitur. nominum enim de uerbi positione traductorum absque paucis generalibus, quas superius ostendimus, reliquas speciales et tam clausulis quam declinationibus diuersas et in rarioribus exemplis inuentas terminationes, uerborum uero de nominibus factorum et generales finalitates et ad unam tantum pertinentes coniugationem et in exemplis innumerabilibus apparentes uidemus. ex eo quoque, quod uniformiter et sibi congrue ab omni terminatione nominum plura uerba consonantibus praecedentibus traducta primae sunt solius coniugationis syllabarum etiam genitiui rationem et in uerbo seruantia, manifestissime probantur uerba de nominibus esse traducta. ut enim feminina nomina masculinis adhaerentia et ab illis gigni dicuntur et pares eis semper habere syllabas coguntur, ut ater atri atra, tener teneri tenera, longus longi longa, arduus ardui ardua, sic haec uerba de nominibus fieri dicimus, quod genitiuorum syllabis positio uerbi respondet, ut sacer sacri sacro sacras, liber liberi libero liberas, uigil uigilis uigilo uigilas, semen seminis semino seminas, memor memoris memoro memoras, miles militis milito militas,

iudex iudicis iudico iudicas, manceps mancipis mancipo mancipas. et sic semper ex certis et manifestis incerta regulantur et ambigua; nemoque dubitat, quod priora prorsus a uerbis sunt nomina, in quibus naturaliter substantia nominis antecedit actum qui spectatur in uerbis. exempli causa de multis libet proferre pauca, ut esca inesco inescas, unda inundo inundas, pax pacis paco pacas, radix eradico eradicas, piscis piscor piscaris, cor cordis concordo discordo recordor, odor odoror odoraris, Horatius in epodo

proiectum odoraris cibum Horatius , epod.

6,10

: radius radio radias, humus humo humas, fumus fumo fumas, contio contionor, limen elimino, cacumen cacumino,

summasque cacuminat aures Ouidius,

met.

3,195

Ouidius metamorphoseon libro I: rumen ruminis rumino,

ilice sub nigra pallentes ruminat herbas Vergilius , Pis.

42: numquam te ΩV², Grimal : numquam V¹

. cras aduerbium, crastinus nomen, et ab eo uerbum procrastino; dies nomen, perendie aduerbium, comperendino uerbum. praeterea de uerbis etiam deriuata uerba consonante praecedente primae semper sunt, ut omnis frequentatiua forma. nec ad aliam potest huiusce modi uerborum deriuatio uenire coniugationem, nisi forte incidat in clausulam, iam ante cuidam coniugationi generaliter deputatam, ut in urio desinentia meditatiua esse quartae facit ipsa formae finalitas et inchoatiua tertiae; etiamque in sco desinentia perfecta, si tamen non sint a nominibus, quasi in possessionem tertiae solius concesserunt. singulisque formis deriuatiuorum uerborum singulas accipere coactis ad differentiam sui coniugationes iure meditatiua quidem quartam in io terminatione meruerunt, sicut in eo desinentia, siue primitiua siue deriuatiua sint, solam secundam etiam in forma perfecta habent; frequentatiua uero et inchoatiua, carentia uocali ante o, primam et tertiam inuicem necessario sortiuntur; meritoque utraque forma deriuatiuorum ad eam maxime uenit coniugationem, in qua suae finalitatis

inueniebat etiam primitiua. et sic alias similiter traductiones uerborum antecedente consonante prima sibi tantum coniugatio uindicat, seu a uerbis seu a nominibus ueniant. qualia sunt in co uel in to uel in lo uel in cinor uel in cito uel etiam in alias quasdam terminationes desinentia. in quibus etiam illud est obseruandum, quod per earum ipsarum clausularum incrementa deriuatio uerbi solet prouenire, ut uello uellis uellico, fodio fodis fodico, nutrio nutrico, albus albi albico, claudus claudico, faber fabrico, alter altercor, communico frondico debilito nobilito oscito periclitor uentilo pullulo gratulor latrocinor febricito; parique modo etiam commissor sarcino {opem tuli} opitulor, praesto praestolor. in go quoque desinentia i breui antecedente, ut nauigo remigo litigo mitigo fumigo, siue a nominibus figurantur in uerba, siue inest eis uerbi quod est ago quaedam compositio, quia cum nomine componuntur, ad primam iure perueniunt coniugationem. eodem modo etiam ab aduerbio intus uel intro uerbum fit intro intras, et ‹a› penitus item penetro, et ab eo quod est temere temero temeras.

et ne diutius isdem rationibus inmorer (tempus enim me citius quam exempla deficiant), si omnes huius modi traductiones uerborum primae solius coniugationis existant, sic esse potest aliquis contentiosus, ut non alia quoque uerba, quibus adhaerent nomina, si primae non sint coniugationis, fateatur de nominibus esse traducta. ut totam igitur regulam recolligere uidear, illud etiam addam supra dictis, quod, a quacumque declinatione nominum traductum sit uerbum, siquidem in eo desinat, eius est coniugationis, cuius et alia sunt in eo desinentia, quae primitiua sunt et a nulla deducuntur origine, id est secundae solius coniugationis, ut canus cani caneo, calles callis calleo, flos floris floreo, lux lucis luceo, frons frondis frondeo, census census censeo. in uo uero principalia quidem tertiae solius inueniuntur, ut inbuo acuo induo arguo luo nuo spuo ruo suo, futuo statuo. uacuo autem uiduo insinuo tenuo fluctuo aestuo mutuor tumultuor infatuo, quia ex nominibus uacuus uiduus sinus tenuis fluctus aestus mutuus tumultus fatuus deriuata sunt, iure sibi prima uindicat coniugatio. nam tribus et metus et lues et strues magis ipsa deducuntur a uerbis tribuo metuo luo struo, quam faciunt uerba. si autem

in io desinat, tum considerabimus: et siquidem nomen ei appositum habeat ultra duas syllabas et paenultimam in i desinentem sequente uocali, secundum datas in ante dictis obseruationes primae erit coniugationis; hoc autem non consecuto uerbum in io desinens a nomine deriuatum, a quacumque uenerit declinatione, paucis illis exceptis, quae superius ad tertiam pertinentia notauimus, quartae erit sine dubio coniugationis, cuius etiam primitiua sunt in io desinentia. idque his confirmatur exemplis: a prima quidem declinatione bulla ebullio, poena punio; a secunda superbus superbio, blandus blandior, largus largior, insanus insanio, murus murio et munio (siue a nomine quod est moenia moenio et munio), saeuus saeuio, seruus seruio, lasciuus lasciuio; hisque similiter a nomine balbus uerbum fit balbutio, licet non seruauit omnem obseruationem clausulae; a tertia quoque rete retis inretior, pes pedis impedio, moles molis molior, mollis mollio, stabilis stabilio, finis finio, inanis exinanio, insignis insignio, saepes saepio, sitis sitio, uestis uestio, custos custodio, mens mentior, pars partior, sors sortior; a quarta item gestus gestio. notatur crux crucio crucias, cum carens obseruationibus primae debuit esse quartae coniugationis. calcio enim calcias non a calx calcis, sed a calcius deriuatum, quia paenultimae non infertur consonans, iure uidetur esse primae coniugationis. consonante uero praecedente semper uerba de nominibus deriuata praedictis modis primae sunt solius coniugationis. adeoque uera uidetur esse obseruatio clausularum, quod ex una terminatione nominis duae uerbi factae deriuationes diuersam pro qualitate finalitatis coniugationem meruerunt: ut ab eo quod est meta metor quidem metaris primae est coniugationis, metior metiris quartae; seruus seruo seruas primae, seruio autem seruis, quod in io desinit, quartae est; et a sanus sano quidem sanas primae, insanio autem insanis quartae fit; et ab eo quod est aptus apto aptas fit uerbum, ab eo autem quod est ex eo compositum nomen ineptus ineptio ineptis uerbum fit. ut enim in io desinentia uerba, nisi habeant adhaerentia nomina trisyllaba i paenultimam puram habentia, primae esse coniugationis non possunt, sed ad quartam perueniunt, paucis illis exceptis, quae sola sibi tertia uindicat; sic quacumque consonante antecedente ex nominibus facta uerba, siquidem seruent consonantem nominis, primae sunt

coniugationis. i uero quam non habuit nomen in uerbo addentia respuuntur a prima coniugatione et ad quartam plerumque redeunt et una syllaba crescunt a genitiuo nominis, ut punio superbio custodio gestio ineptio; quod in uerbis primae coniugationis a nominibus deductis non solet euenire. nam positio uerbi, siue quaelibet consonans sit ante o siue i uocalis, a quacumque nominis ueniat terminatione, syllabas solet genitiui nominis seruare, ut turba turbae turbo turbas, nuntius nuntii nuntio nuntias, ulcus ulceris ulcero ulceras, spes spei spero speras. tantum quartae declinationis nomina parem nominatiuo genitiuum habentia uincunt uerba ab eisdem nominibus deriuata et, ut u non amittant, crescunt una syllaba, ut fluctus fluctuo, aestus aestuo, tumultus tumultuor, sinus sinuo et insinuo. e quoque ante o habentia deriuata uerba, quae iure secundam coniugationem sequuntur, una syllaba genitiuum nominis uincunt, ut aeger aegri aegreo, miser misereor, census censeo. eademque diuersitas clausularum differentiam coniugationum etiam {a terminatione nominum} in secunda solet facere coniugatione, ut a nomine uenientia uerba, siquidem non in eo desinant, primae sint coniugationis, in eo uero desinentia modis omnibus ad secundam perueniant, ut albo albas et albeo albes, ut Virgilius Aeneidos libro XII campique ingentes ossibus albent Vergilius, Aen.

12,36

: durus duro duras et dureo dures, unde duresco, densus denso densas et denseo denses; miser quoque miseri miseror miseraris primae, misereor uero secundae. sicut in aliis quoque uerbis primitiuis idem euenit, quae in eo quidem desinentia secundae coniugationis sunt, e autem carentia tertiae sunt, ut ferueo ferues et feruo feruis, unde Virgilius in octauo libro

feruere Leucaten Vergilius,

Aen.

8,677

dixit: strido stridis, ut Virgilius georgicon libro IIII

stridere apes utero Vergilius, Aen.

2,684

, et a uerbo cumbo, quod simplex in usu non est, composita, incumbo incumbis, procumbo procumbis, accumbo accumbis, succumbo succumbis, quorum primitiuum sine m enuntiatur tamque simplex quam compositum sine m prolatum primae coniugationis est, ut cubo cubas, incubo incubas, procubo procubas, excubo excubas. in co desinentia uerba primitiua seu deriuatiua quacumque uocali antecedente primae sunt coniugationis, ut placo placas, uaco uacas, neco necas, seco plico mico dimico emico frico dico paenultima breui, cuius futurum in I libro Aeneidos Virgilius posuit,

conubio iungam stabili propriamque dicabo Vergilius ,

georg.

4,556

, strideo strides, ut Lucanus sexto libro

auribus incertum feralis strideat umbra Lucanus 6,623

: tueor et tuor, quod apud Statium in libro III legimus,

hosne ego complexus genitrix, haec oscula nati

uestra tuor?

sic uos extremo in fine ligauit Statius, Theb.

3,151-152: genetrix (Stat.)

; ex quo compositum etiam intuor idem in eodem libro dixit,

armigeras summi Iouis exultante caterua /

intuor, Inachii sunt hi tibi, concipe, reges

Statius, Theb.

3,532-533: sunt : sint (Stat.)

: idem etiam aliud ab eo compositum in VIII libro Thebaidos extulit, contuor, ut

namque modo infensos utero mihi contuor enses Statius, Ach.

1,131

.

sola itaque prima coniugatio syllabas genitiuorum nominis custodire solet in uerbi traductione, notatis illis paucis terminationibus in co uel in to uel in lo uel in cinor uel in cito uel in uo a quarta declinatione traductis {et in io a quinta}, et siquae sunt tales deriuationes, quas quasi praeter aliarum morem crescentes superius obseruauimus; illo quoque generaliter, ut omnis ambiguitas tollatur, addendo, quod, licet duplex sit terminatio Latinorum in positione uerborum, id est aut o aut or indicatiuo praesenti desinens, absque corruptis, quae regulis analogiae carent, ut sum es est, possum prosum edo et similibus, sciendum est in or quidem desinentia uerba, si passiua sint, suorum actiuorum coniugationem seruare, id est, siue uocalis seu consonans sit ante o, addita r littera non mutatur coniugatio, si permaneat eadem uerbi significatio, ut curo curor, doceo doceor, scribo scribor, audio audior; mutato uero genere uel significatione uerbi, licet nihil aliud nisi r adsumat, tamen non obseruat eandem coniugationem, ut sperno spernis spernor sperneris, aspernor deponens aspernaris; conspicio conspicis aspicio aspicis conspicior conspiceris aspicior aspiceris, conspicor deponens conspicaris; sterno sternis sternor sterneris, consternor autem deponens consternaris; facio neutrum, gratificor gratificaris, ludificor ludificaris; sentio item sentis adsentor deponens adsentaris; gero geris, morigeror morigeraris. et e quidem habentia ante or secundae sunt coniugationis, ceu ante dictum est, ut liceor polliceor medeor reor mereor misereor uereor fateor tueor, et quae ex his singulis componuntur. i autem ante or habentia obseruationibus primae carentia coguntur ad quartam uenire coniugationem, ut amicior blandior ordior largior molior opperior metior sortior partior adsentior, exceptis gradior et morior et patior, quae tertiae sunt correptae solius. orior autem et potior tam tertiae quam quartae quosdam motus habent. in uor quoque desinentia primitiua tertiae sunt, ut fruor frueris liquor liqueris, loquor loqueris, sequor sequeris. quorum posteriora ad consonantium regulam pertinere uidentur et in cor desinentium uerborum habere praeteritum, ut locutus sum, secutus sum. consonantibus uero solis antecedentibus in

or desinentia, si passiua non sint nec deriuentur ab actiuis, ut illorum sequantur coniugationes, siue deponentia sint seu communia, uniformis illa regula uindicat ut primae tantum modo sint ipsa quoque coniugationis obseruationem secuta generalem, quia pleraque sunt a nominibus deriuata, ut precor uador uagor suffragor {gratior} negotior auxilior opitulor gratulor racemor rimor peregrinor dignor aucupor aquor miror aduersor testor conuiuor rixor et similia: exceptis paucis, quae sunt tertiae correptae, ut labor fungor sequor liquor loquor queror reuertor utor nitor, et quae ab his singulis componuntur, quae ideo excepta iure sunt tertiae coniugationis uerborum, quia nullam uidentur originis nominum occasionem monstrare (idemque hoc etiam in superius relatis, id est in ior uel in uor desinentibus uerbis, obseruari potest, quod ad tertiam illa pertinent coniugationem, quae quasi primitiua nominum carent communione, ut gradior morior patior orior potior fruor liquor sequor exsequor; a nominibus deriuata i quidem paenultimam puram habentibus primae sunt, hoc autem priuata quartae coniugationi necessario deputantur, quod et in io desinentibus uerbis, id est actiuis uel neutralibus, fieri praediximus, paucis illis superius notatis ad tertiam redeuntibus primitiuis): exceptis etiam in cor desinentibus communibus uel deponentibus as uel es uel is ante cor habentibus, quae, siue primitiua sint seu deriuatiua, solius tertiae sunt, ut nascor irascor uescor ulciscor nanciscor paciscor expergiscor comminiscor adipiscor uel antique apiscor obliuiscor; meritoque haec quoque uerba, licet quaedam ex his deriuata sunt a nominibus, tertiam coniugationem non effugerunt, quae unam in sco terminationem tam in deriuatiuis, quae formae sunt inchoatiuae, quam in primitiuis, quae formae sunt perfectae, sola possidet. semelque hoc generaliter est obseruandum, quod in io seu in ior desinentia uerba uel primae sunt tantum deriuatiua, uel quartae tam primitiua quam deriuatiua, sed obseruatione primae coniugationis carentia; consonantem uero ante o uel or habentia uerba prima quidem coniugatio, quamuis plerumque deriuatiua, tamen habet interdum et primitiua. tertia uero absque in sco desinentibus inchoatiuis et communibus uel deponentibus in scor desinentibus, in quibus solis terminationibus habet deriuatiua, in omnibus reliquis finalitatibus non facile deriuatiua, sed primitiua tantum uerba habere

reperitur. sed quia in omnibus iam ante dictis sunt tam primitiua, de quibus aliquid potest ignorari, quam deriuatiua, quorum dubia est originatio, nequid restet ambigui, placet etiam specialiter singulas terminationes uerborum scrutari. quoniam autem de uerbis in eo uel in eor uel in io uel in ior uel in uo uel in uor desinentibus iam ante dictis nihil, ut opinor, addi potest, nisi hoc, quod nec secunda, quae semper in eo desinit, uerbum potest habere disyllabum absque neo nes net uerbo, quod neui facit in praeterito, et fleo fles flet (unde et beo creo screo meo, licet in eo desinentia secundae deberent esse, tamen primae sunt; eo quoque et queo quartae sunt coniugationis), nec in io desinentia, cuiuscumque sint coniugationis, minus tribus esse syllabis possunt, notatis primae quidem hio hias et pio pias, quartae uero fio fis, scio scis, et interdum cio cis, unde componitur excio excis excire, quod et cieo secundae coniugationis inuenitur; reliquas terminationes uerborum consonantibus praecedentibus per ordinem in sequenti tamen libello contemplabimur.

liber II: de finalitatibus

omnia in bo uel in bor desinentia uerba quacumque uocali seu consonante praecedente primae sunt coniugationis, ut libo libas, probo probas, orbo orbas, titubo titubas, cubo cubas, excubo excubas, subo subas, Horatius in epodo

iamque subando Horatius, epod.

12,11

. excipiuntur pauca quae ad tertiam correptam perueniunt coniugationem. a quidem antecedente longa unum deponens inuenitur, lābor lāberis, unde

labitur uncta uadis abies Vergilius, Aen.

8,91

apud Virgilium VIII libro Aeneidos legimus, a quo et participium lapsus fit; quamuis sub eodem sensu etiam primae coniugationis actiuum uel neutrum inuenitur antecedente a, sed breui, ut lăbo lăbas lăbat, unde in II libro Aeneidos Virgilius dixit

labat ariete crebro ianua Vergilius, Aen.

2,492-493

. scaberet etiam, quod tertiae personae imperfecti temporis subiunctiui modi quandam speciem seruans apud Horatium in I libro sermonum reperitur, ut

saepe caput scaberet uiuos et roderet ungues Horatius, sat.

1,10,71

, notamus quasi tertiae coniugationis, licet nullum eius alium motum apud

aliquem inueniri cognouimus, nisi infinitiuum scabere apud Menippeum Varronem in Catamito; quod uenire a positione uerbi quod est scabio uel scabo, unde scabies nomen est deriuatum, et uerisimile potest existimari. i uero antecedente haec tantum sunt tertiae coniugationis, breui quidem ut bibo bibis, longa uero ut scribo scribis. item u uocali longa antecedente unum est tertiae coniugationis, ut nubo nubis; m uero consonante antecedente duo sunt, ut lambo lambis, unde Virgilius II libro Aeneidos dixit

lambere flamma comas Vergilius , Aen.

1,73

, unde dedico indico abdico componuntur: albico item albicas, Horatius

carminum libro I

nec prata canis albicant pruinis Horatius,

Aen.

1,632: simul diuom Verg.

, apud eundem libro VII

hoc et tum Aeneadis indicere bella Latinus Vergilius , carm.

1,4,4

: uellico uellicas, idem sermonum libro I

uellicat absentem Demetrius

: claudico claudicas, uindico uindicas, duplico duplicas, eradico eradicas, Terentius in Andria

di te eradicent, ita me miseram territas Terentius , andr.

761

: mendico mendicas, suffoco suffocas, loco locas, uoco uocas, quod paenultimam nominis longam in uerbo corripuit. notantur tertiae coniugationis coco cocis et quae ab eo componuntur, decoco percoco incoco. cui uerbo licet nomen adhaeret cocus, tamen non ab eo uerbum, sed a uerbo nomen deduci monstratum in supra dictis sufficienter existimo. excipiuntur pauca etiam, quae tertiae sunt coniugationis differentiae causa: i quidem uocali longa antecedente, dico dicis, id est narro, ut distet ab eo cui breuis i antecedit et sensu et coniugatione et tempore. unde merito suis respondent primitiuis ab utroque composita, ut {edico edicis} praedico praedicis longitudinem primitiui seruans tertiae est coniugationis,

praeteritum perfectum tempus in xi faciens, ut praedixi, quando quod Graece προλέγω monstrat; praedico autem praedicas item breuitatem primitiui seruans primae est, praeteritum perfectum tempus in aui faciens, ut praedicaui, cum quod Graece κηρύσσω significat. et indico tam indicis longa i antecedente, ut apud Virgilium libro I Aeneidos

et diuum templis indicit honorem Vergilius ,

Aen.

7,616

, ex quo perfectum indixi fit, ut Lucanus libro II

indixitque nefas Lucanus, ad.

220

, primae est coniugationis, licet

s habeat ante co; quod a nomine esca deductum tam nominis seruauit scripturam in uerbo, quam regulam a nomine deriuatorum uerborum. notantur tertiae uinco uincis et ab eo composita, conuinco conuincis, deuinco deuincis; parco quoque, quod solum r ante co habens est tertiae coniugationis. s uero antecedente, siquidem sint inchoatiua, tertiae sunt sine dubio, ceu praedictum est, coniugationis, ut horresco tepesco calesco erubesco. quae non solum a uerbis secundae coniugationis, sed etiam a labo labas, quod est primae coniugationis, labasco et, licet raro, a nominibus etiam deriuata inueniuntur, ut uesperasco iuuenesco glisco. et si non sint inchoatiua {s ante co habentia}, si tamen non a nominibus deriuentur, tertiae sunt similiter, ut pasco pascis paui, cresco crescis creui, compesco compescis compescui, disco discis didici, adsuesco adsueui, posco poposci, quiesco quieui, unde nomen deriuatum quies quietis inquieto inquietas uerbum primae coniugationis facit, rationabiliter syllabis genitiui nominis respondens. praedicta autem uerba non esse inchoatiua praeteritum perfectum tempus ostendit. inesco uero inescas, ut nec inchoatiuum nec primitiuum, sed a nomine esca deductum, iure primae coniugationis est. in cor desinentia, cuiuscumque sint generis uel significationis, nisi as uel es uel is ante cor inueniatur, primae sunt coniugationis quacumque uocali seu consonante antecedente, ut precor precaris, suspicor suspicaris, iudificor iudificaris, iocor iocaris, mercor mercaris, graecor graecaris, Horatius in sermonum libro II

uel si Romana fatiget / militia adsuetum graecari Horatius 2,4

; quam indicas, ut apud Horatium carminum libro I

me tabula sacer

uotiua paries indicat uuida

suspendisse potenti

uestimenta maris deo Horatius, carm.

1,5,13-16

, et apud Ouidium in XI libro metamorphoseon

omnia seruauit, lapidis color indicat illud Ouidius , met.

11,405: illum (Ou.)

, apud eundem in XV

cornua fronte gerit, quem uobis indicat auctor Ouidius, met.

15,596

; ex quo perfectum fit indicaui. duco quoque u longa antecedente tam in simplici quam in omnibus compositionibus tertiae coniugationis est, ut abduco abducis, adduco adducis, subduco subducis, induco inducis, educo educis, id est extraho. in una tantum compositione educo u breui profertur differentiae causa, significans nutrio, et tum solum primae est coniugationis, ut apud Virgilium in libro X

quattuor hic iuuenes, totidem quos educat Vfens Vergilius, Aen.

10,518

. tamen uidetur educo educas uerbum rationabilius a nomine uerbali, quod est dux ducis, deriuatum iure primae esse coniugationis, ut tempus etiam nominis in paenultima uerbi seruatum significat. consonante quoque quacumque absque s antecedente in co finita uerba primae sunt coniugationis, ut pecco peccas, calco calcas, sulco sulcas, mulco mulcas, trunco truncas, Lucanus in libro VI

caesorum truncare cadauera regum Lucanus 6,584

, ex quo componitur obtrunco obtruncas. sic etiam uerbum inesco inescas, quod Terentius in adelphis ponit,

nescis inescare homines, Sannio Terentius , sat.

2,2,10-11: fatigat (Hor.)

. bacchor quoque baccharis, ut Virgilius Aeneidos libro IIII

bacchatur qualis commotis excita sacris

thyas

, et stomachor stomacharis, ut Terentius in eunucho

id equidem adueniens mecum stomachabar modo Terentius, phorm.

897: dilapidat Lindsay (-det Σ praeter C¹)

: fraus fraudo fraudas, laus laudo laudas {cor concordo concordas}, udus udo udas; et ab eo uidetur quasi subudo per syncopam sudo sudas factum. unde sudor nomen deriuatur. in do autem desinentia nec a nominibus deducta, naturaliter longa uel breui syllaba antecedente, tertiae sunt coniugationis, ut uado uadis, inuado inuadis, rado radis, cedo cedis, incedo incedis, pedo pedis, Horatius sermonum libro I

nam displosa sonat quantum uesica, pepedi Horatius , eun.

323

, licet in chor aspiratum desinunt, ut a nominibus baccha stomachus deriuata, tamen huic regulae sunt inputata et ad primam iure perueniunt coniugationem. as autem uel es uel is ante cor inuenta, etiamsi a nominibus deducantur, sine dubio tertiae sunt, ut dictum est, coniugationis, ut nascor irascor uescor ulciscor nanciscor paciscor comminiscor adipiscor obliuiscor expergiscor.

in do desinentia uerba uocali praecedente, siquidem sint a nominibus deriuata, generali regula primae subiacebunt coniugationi uerborum, ut sedes sedis sedo sedas, nudus nudo nudas, foedus foedo foedas {tardus tardo tardas}, heres exheredo exheredas, Cicero pro Sexto Roscio

exheredare filium pater cogitabat

Cicero , S. Rosc. 53: pater filium (Cic.)

: lapis lapido lapidas, ex quo componitur dilapido, Terentius in Phormione

priusquam dilapidet nostras triginta minas Terentius , sat.

1,8,46

: fido fidis, strido stridis, laedo laedis, caedo caedis, inlīdo inlīdis, occīdo occīdis, quae a laedo et caedo composita longitudinem diphthongi seruauerunt: item rodo rodis, prodo prodis, ludo ludis, cudo cudis, Terentius in heautontimorumeno

argentum cudo Terentius, haut.

740

, excudo excudis, procudo procudis, Virgilius Aeneidos libro I

ac primum silici scintillam excudit Achates Vergilius,

Aen.

12,673

, idem in eodem

hinc densi rursus inundant Vergilius , Aen.

1,174

. item libro VI

excudent alii spirantia mollius aera Vergilius, Aen.

6,847

, item georgicon libro I

durum procudit arator

uomeris obtunsi dentem, cauat arbore lintres Vergilius, georg.

1,261-262: lyntres Verg.

: trudo trudis, detrudo detrudis, abstrudo, obtrudo; {rudo} et cuius apud Persium legimus infinitiuum rudere,

findor, ut Arcadiae pecuaria rudere credas Persius 3,9

, ab eo uenire potest quod est rudo rudis, ut est ex participio eius, quo

Virgilius utitur, suspicari: Aeneidos enim libro III dicit

primusque rudentem

contorsit laeuas proram Palinurus ad undas Vergilius, Aen.

3,561-562

, item libro VII

hinc exaudiri gemitus iraeque leonum

uincla recusantum et sera sub nocte rudentum Vergilius, Aen.

7,15-16

, item georgicon libro III

comminus obtruncant ferro grauiterque rudentes

caedunt Vergilius, georg.

3,374-375: rudentis Verg.

. nomen quoque, quo nauis funes significantur, id est rudentes, non aliunde reor deductum, ut idem docet Virgilius in I libro Aeneidos dicens

insequitur clamorque uirum stridorque rudentum Vergilius , Aen.

1,87: it caelo Prisc. (ex Aen. 11,192) : insequitur Verg.

. plaudo plaudis, cludo uel claudo claudis; cado quoque cadis, licet antecedens a corripitur, tertiae est coniugationis; et occido incido decido occidis incidis decidis etiam, quando a cado sunt composita, i tamen paenultima correpta est. edo quoque es, licet anomalum est per personas, et diuido diuidis quamuis paenultimam corripit, tamen nihil discrepant a coniugatione. notantur primae coniugationis duo producentia i, trucido trucidas, formido formidas, quod in eadem uoce tam uerbum quam nomen significat, et unum i corripiens, trepido trepidas, quod a trepidus trepidi nomine ueniens iure primae est coniugationis. n quoque ante do habentia tertiae sunt similiter coniugationis, ut scando scandis, ascendo pando pendo tendo prehendo incendo offendo findo scindo condo tundo mando fundo; nisi tamen eius modi uerba de nominibus deriuentur: tunc enim sine dubio primae coniugationis erunt, ut unda undo undas, inundo inundas, abundo abundas, exundo exundas, Virgilius Aeneidos libro XII ad caelum undabat uortex Vergilius , Aen.

12,280

, idem in libro IIII georgicon

ergo apibus fetis idem atque examine multo

primus abundare et spumantia cogere pressis

mella fauis Vergilius, georg.

4,139-141

: fecundus fecundo fecundas, idem in eodem

et uiridem Aegyptum nigra fecundat harena Vergilius, georg.

4,291

:

secundus secundo secundas, idem Aeneidos libro III

rite secundaret uisus omenque leuaret Vergilius, ars 1,249

, idem eiusdem libro II

eximet ipsa dies omnes ex corpore mendas Ouidius, ars 2,653: eximit … omnes e (Ou.)

) uerbum fit emendo emendas, ut Iuuenalis libro V

et tamen uno

semodio scobis haec emendat seruulus unus Iuuenalis 14,66-67

, et Statius Thebaidos libro I

quo tempore tandem

terrarum furias abolere et saecula retro

emendare facta Statius, Theb.

1,268-270: facta : sat est (Stat.)

. sed etiam differentiae significationis causa tam primae quam tertiae quaedam ex his inueniuntur, ut mando mandis, id est manduco, ut primitiuum, tertiae; mando mandas, quasi in manum do, id est permitto, quasi deriuatiuum uel compositum, primae est; unde etiam amendo amendas, commendo commendas facta sunt. item quod ad fusionem quidem attinet fundo fundis, ut primitiuum, tertiae est, unde fundus nomen, id est ager, deriuatur, quod fundit nobis fructus {aut aliud nomen fundus, quod altitudinem significat}; fundo autem fundas uerbum, id est fundamenta pono, quod a nomine quod est fundus, id est πυθμήν, deriuatur, unde et profundus componitur, a quo fundamenta dicuntur, iure primae coniugationis est. uerbum uero monosyllabum do das simplex quidem primae est, et si cum aduerbiis uel disyllabis praepositionibus componatur, seruat coniugationem, ut circumdo circumdas, pessumdo pessumdas; cum monosyllabis autem praepositionibus uel cum nominibus compositum tertiae fit coniugationis, ut trado tradis, reddo reddis, perdo perdis, prodo prodis.

sic etiam credo uendo a cretum do et uenum do, ut quidam putant, composita. sed quamuis praeter consuetudinem sit Latinorum uerborum, ut eadem manente finalitate compositio sola mutet coniugationem, uidetur tamen hoc imitatione Graecorum mutatum, apud quos simplex quidem uerbum circumflexum ὁρκῶ ὁρκοῖς tertiae, compositum autem εὐορκῶ

εὐορκεῖς ἐπιορκῶ ἐπιορκεῖς primae est, simplex Graecum συλῶ συλᾷς secundae, compositum uero ἱεροσυλῶ ἱεροσυλεῖς primae circumflexorum est coniugationis. quod perspicaciores Graecorum refutantes adfirmant huius modi uerborum declinationes non a uerbis simplicibus esse, sed magis a nominibus compositis εὔορκος ἐπίορκος ἱερόσυλος, unde composita uerba facta uerbis in declinatione non respondere primitiuis. ex quo mihi quoque uidetur do uerbum in simplicitate praeter regulam declinatum suam in compositione cepisse proprietatem. primitiuum enim existens tertiae debuit esse coniugationis, quia in do desinentia uerba tunc tantum modo primae sunt coniugationis, cum a nominibus deriuantur, primitiua uero tertiae solius, ut ante lata demonstrat exempla. quod igitur, cum esset monosyllabum, perdidit, ut non esset tertiae, sed primae coniugationis, more scilicet aliorum monosyllaborum, sicut no nas nat, flo, sto, for faris fatur, id in compositione recipit, ut ad tertiam solam pertineat coniugationem, absque duabus compositionibus, id est circumdo circumdas, pessumdo pessumdas, in quibus uidetur integrum seruari, cum naturaliter his in unitatem non sic cohaeret. in dor desinentia primae sunt coniugationis, ut uador praedor uerecundor. in go uel in gor desinentia uerba ex antecedentibus litteris dinoscuntur. a igitur ante finalem habentia syllabam primae sunt coniugationis, ut propago propagas, uagor uagaris, indagor indagaris, refragor refragaris. notantur tertiae ago agis, ut primitiuum, et ab eo composita, siue seruent a in compositione, ut perago circumago, seu mutent eam, ut exigo subigo, seu penitus excludant, ut dego cogo. e ante go praecedente tertiae sunt, ut lego legis, dego degis etiam ab ago compositum. excipiuntur nego negas, lego legas e longam habens ad differentiam

primitiui et a nomine quod est lex legis deriuatum. lego enim legas legitime et iure seruans e longam nominis primae est coniugationis. adlego quoque et ablego et relego, licet aliud significare uidentur, eiusdem sunt coniugationis, ut a lego, quod paenultimam longam habet, deriuata: Virgilius in III libro georgicon

atque ideo tauros procul atque in sola relegant

pascua Vergilius,

georg.

3,212-213

, Terentius in Andria

ne a me credas adlegatum hunc senem Terentius , Aen.

3,36: secundarent Verg. leuarent Verg.

. ab eo quoque quod est menda uel mendum {nomine} (utramque enim terminationem ueteres usurpant: Cicero in praetura Siciliensi quod mendum ista litura correxit

Cicero ,

Verr.

2.2,104

, Ouidius artis amatoriae libro I

nocte latent mendae uitioque ignoscitur omni Ouidius , andr.

899: credas a me Lindsay

, Cicero Verrinarum quarto libro causam sese dimisso atque ablegato consilio defensurum negauit

Cicero, sat.

1,2,34-35

; licet immolo immolas primae est, ut Virgilius in libro X

lapsumque superstans / immolat ingentique umbra tegit Vergilius, Aen.

10,540-541

. sed a molo molis uerbo primitiuo, unde compositum permolo permolis permolere, nomen deriuatur mola, ut est

ipsa molam manibusque piis Vergilius, Aen.

4,517

in Virgilii libro quarto Aeneidos; et a nomine mola fit uerbum primae coniugationis compositum deriuatum seruans coniugationem, ut immolo immolas. consonante quacumque antecedente uel duabus l tertiae magis inueniuntur, cum primitiua sint, coniugationis, ut fallo fallis, uello uellis, tollo tollis, percello percellis, excello excellis, quod etiam excelleo antiqui dixerunt, psallo Graecum psallis, ut Salustius in Catilinario psallere et saltare elegantius, quam necesse erat probae

Sallustius , Verr.

2.2,73

, Lucanus

dum bella relegem,

extremum Scythici transcendam frigoris axem Lucanus 6,324: axem : orbem (Lucan.)

, Statius Achilleidos II libro

Peleus te nato socerum et Thetis hospita iungunt

adlegantque suos utroque a sanguine diuos Statius, Ach.

1,898

; Ouidius in ibide participium ponit,

ille relegatum gelidas aquilonis ad oras

non sinit exilio delituisse suo Ouidius, ib.

11-12: gelidos … ad ortus || suo : meo (Ou.)

. i ante go antecedente, siquidem sint ex praepositione et ago uerbo composita (tunc enim seruant primitiui coniugationem) tertiae sunt, ut exigo subigo adigo abigo prodigo colligo, sicut etiam perago circumago. carentia uero praepositionis obseruatione breui quidem i primae sunt coniugationis, ut lĭgo lĭgas, rĭgo rĭgas. litĭgo quoque litĭgas, remĭgo remĭgas, nauĭgo nauĭgas, licet quibusdam uidentur ab ago uerbo composita, tamen, quia cum nominibus sunt composita, iure primam coniugationem meruerunt. longam i ante go habentia, siquidem trisyllaba sint, primae sunt similiter, ut instīgo uestīgo fatīgo calīgo; disyllaba uero tertiae, ut fīgo fīgis, flīgo flīgis, unde adflīgo conflīgo sunt composita. o antecedente

primae sunt, ut rogo rogas, interrogo interrogas. cogo enim cogis ab ago compositum, quod ostendit et in praeterito perfecto suo coegi, seruat coniugationem primitiui. u antecedente primae sunt, ut fugo coniugo conrugo nugor nugaris, quae a nominibus fuga iugum ruga nugas facta iure sunt primae. notatur tertiae sugo sugis, ut primitiuum. item n uel r antecedentibus ante go, nisi sint a nominibus, quacumque uocali anteposita tertiae sunt omnia coniugationis, ut tango frango pango, Horatius epistularum libro I

nec cum uenari uolet ille, poemata panges Horatius , epist. 1,18,40

: plango fingo mingo ningo tingo extingo stringo restringo cingo pingo lingo ringor iungo ungo emungo pungo fungor spargo mergo tergo uergo inuergo surgo. purgo enim purgas a purus nomine deriuatum et iurgo iurgas ab eo quod est iure urgeo traductum et l ante g adsumens uulgo, a quo etiam promulgo promulgas componitur, a uulgus nomine deductum, merito primae sunt coniugationis. adspirationem ante o habentia Latina duo sunt, quae nullam occasionem deriuationis monstrantia tertiae sunt coniugationis, ut traho ueho, et quae ex his componuntur, retraho subtraho adueho proueho subueho. nam triumpho bacchor stomachor et Graeca sunt, et a nominibus deriuata iure primae sunt coniugationis. aio et meio, quod et mingo dicitur, i pro consonante ante o habentia, tertiae sunt, ut primitiua, et licet defectiua sunt, habent tamen quaedam signa tertiae. tertia enim persona pluralis aiunt et infinitiuus meiere apud Iuuenalem in primo libro lectus,

cuius ad effigiem non tantum meiere fas est Iuuenalis 1,131

, indicant coniugationem praedictam. nam scio fio, quae sunt quartae, et

hio et pio, quae sunt primae, i uocalem ante o habent, de quibus abunde dictum in ante latis existimo. in lo desinentia a uel e uel i uocalibus antecedentibus primae sunt coniugationis, ut halo halas, exhalo exhalas, anhelo gelo protelo uigilo sibilo uentilo, excepto alo alis, id est nutrio, intellectus causa, ut carens graui spiritu etiam coniugatione differat ab eo quod adspiratum primae est coniugationis, halo halas, significans spiro, unde

exhalat opaca mefitim Vergilius, Aen.

7,84: saeuamque Verg.mephitim Verg.

Virgilius in VII libro protulit. similiter o etiam uel u antecedentibus primae sunt, ut uolo uolas, dolo dolas, ambulo ambulas, ululo ululas, maculo maculas, pullulo pullulas, simulo simulas, cumulo exulo uapulo, excepto colo colis, quod etiam o breuem habet, quod ad culturam pertinet. nam percolo, id est defaeco, quod longam habet o, primae est coniugationis et a nomine quod est colum compositum, quod significat instrumentum rusticum, unde Virgilius pluraliter

colaque praelorum Vergilius, georg.

2,242: prelorum Verg.

in libro II georgicon dixit. excipiuntur similiter occulo occulis, consulo consulis, ex quo consul nomen deriuari praediximus, et ad differentiam uerbi quod est primae coniugationis uolo uolas uerbum anomalum uolo uis, et ab eo composita malo mauis, nolo non uis, et molo molis, unde Horatius compositum dixit in libro sermonum I,

non alienas / permolere uxores Horatius , Catil.

25,2

, Horatius epistularum libro II

psallimus et saltamus Achiuis scitius unctis Horatius, epist. 2,1,33: luctamur Achiuis doctius (Hor.)

: pello pellis, id est trudo, unde componitur appello appellis. nam quod ad salutationem pertinet, licet simplex non facile inuenitur, tamen in compositione differentiae sensus causa primae est coniugationis, ut appello appellas. bello autem bellas uallo uacillo scintillo stillo, ut a nominibus bellum uallum uacillum scintilla stilla deriuata, generali regula iure primae sunt. in lor quoque desinentia primae sunt omnia, ut palor, unde in V libro Virgilius dixit

palantes Troas agebat Vergilius, Aen.

5,265: palentis Verg.

, praestulor fabulor osculor adulor aemulor epulor gratulor iaculor regulor. in mo desinentia quacumque uocali seu consonante praeposita, primitiua seu deriuatiua, primae sunt coniugationis, ut amo clamo aestimo domo humo autumo hiemo fumo spumo flammo armo lacrimo firmo, nisi sint primitiua e breuem habentia: tunc enim tertiae sunt coniugationis, ut emo emis, gemo gemis, premo tremo. notatur primae cremo cremas. i quoque breui ante mo inuenta primae sunt, ut aestimo lacrimo exanimo, nisi composita sint ex his quae e ante mo habent in simplicitate et in compositione eam etiam in i mutauerunt: tunc enim solius tertiae sunt coniugationis, ut conprimo exprimo interimo adimo dirimo. in quibus notantur dēmo dēmis, prōmo prōmis, quia ab eo quod est emo secundum quosdam composita longitudinem praepositionis seruauerunt, sicut pĕrimo pĕrimis breuitatem: quibusdam non ab eo uidentur composita. sumo item solum tertiae coniugationis inuenitur u longam seruans, sicut uomo o breuem ante mo habens; et como paenultima longa a compono concisum, ut est apud Statium Thebaidos libro III

inplet amore sui, comunt furor iraque cristas Statius, epist. 2,2,159

: participo participas, anticipo, Ouidius metamorphoseon libro III

tardius exierant, sed per compendia montis

anticipata uia est Ouidius, met.

3,234-235

: palpo palpas, quod in eadem uoce tam nomen quam uerbum significat. tertiae pauca primitiua reperiuntur, et sunt haec, scalpo scalpis, sculpo sculpis, carpo repo serpo strepo rumpo, et quae ex his componuntur. in por quoque desinentia communia uel deponentia primae sunt, ut aucupor aucuparis. in quo uel in quor primitiua quidem, quae et pauca sunt, tertiae sunt, ut linquo linquis, relinquo relinquis, delinquo delinquis, inquam uel inquo defectiuum inquis, cuius pluralem Horatius sermonum libro I refert,

communi sensu plane caret, inquimus Horatius , Theb.

3,424

, apud eundem libro VIIII

hunc toto capies pro corpore crinem,

comere quem frustra me dedignante solebas Statius, Theb.

9,901-902

. in mor pauca quidem, primae tamen inueniuntur, quippe a nomine deriuata, ut rimor rimaris a rima, racemor racemaris a racemo. in no desinentia quacumque uocali antecedente breui uel longa

primae sunt solius coniugationis, ut no nas nat monosyllabum, Ouidius in libro I metamorphoseon

nat lupus inter oues Ouidius, met.

1,304

, sano sanas, mano ceno alieno sereno: i longa antecedente declino declinas, propino, Iuuenalis libro I

quando propinat Virro tibi

, supino festino diuino; i breui antecedente fascino inquino nomino gemino termino attamino contamino destino procrastino conglutino: item longa o obsono obsonas, Terentius in adelphis

obsonat, potat, olet unguenta

, dono donas; item breui o sono sonas, tono tonas: item u longa antecedente, ut ieiuno ieiunas: exceptis paucis, quae tertiae sunt coniugationis, ut primitiua, cum pleraque praedictorum deriuatiua sunt. et unum quidem exceptorum a breuem ante no habet, cano canis, quam in i mutant ex eo composita, ut occino concino succino, Persius

cui uerba?

quid istas / succinis ambages?

Persius 3,19-20

; duo uero i ante no habent, lino linis, sino sinis, et unum o, pono ponis, et quidquid ab eis componitur, ut oblino oblinis, desino compono repono et similia. consonante quacumque antecedente primae sunt similiter coniugationis, quippe a nominibus pleraque traducta, ut damno damnas, pugno pugnas, signo signas, regno regnas, uerno uernas, hiberno hibernas: exceptis item primitiuis ad tertiam iure uenientibus coniugationem, sperno spernis, sterno sternis, temno temnis, cerno cernis (ex quo decerno et discerno), et omnibus quae ab eis singulis componuntur. in nor desinentia communia uel deponentia similiter primae sunt solius coniugationis, ut opinor opinaris, conor criminor dignor peregrinor patrocinor minor uaticinor uenor. consternor quoque et aspernor, ut deponentia, primae sunt coniugationis, licet sperno et sterno actiua, ex quibus, quantum ad uocem, uidentur fieri, tertiae sunt, ceu praediximus; tamen consterno etiam consternas differentiae significationis causa primae inuenitur, ut Statius libro VII Thebaidos

adiurat turmasque metu consternat inani Statius , Theb.

7,130

,

cuius participium passiuum praeteriti temporis Ouidius in V libro

fastorum refert,

Hippolyte infelix, uellem coluisse Dionen,

cum consternatis deripereris equis Ouidius, fast.

5,309-310: uelles … diripereris (Ou.)

. in po uerba primitiua uel deriuatiua primae sunt coniugationis, ut crepo crepas, discrepo dissipo culpo usurpo turpo nuncupo occupo mancipo, Horatius sermonum libro II

quaedam, si credis consultis, mancipat usus Horatius , sat.

1,3,66

, et imperatiuum Terentius in Phormione,

tum autem uideo patrem filium ab sese amittere / inuitum, inque Terentius, Aen.

11,79

: tero item teris detero protero; sero item seris, ex quo componuntur insero dissero prosero desero (nam obsero obseras iure primae est coniugationis a nomine quod est haec sera huius serae, et ab eo compositum est resero reseras); queror item deponens correpta paenultima quereris; fero etiam, quod licet anomalum est, tertiae tamen esse coniugationis ex quibusdam eius motibus ostenditur, et ab eo similiter deriuata, ut infero suffero perfero. uociferor autem, quod est a fero, et morigeror, quod est a gero compositum, uel quia cum nominibus componuntur, iure primae sunt coniugationis uerborum. obseruandum est tamen quod, quae superius ut tertiae coniugationis uerborum notauimus, omnia disyllaba sunt, quod in aliis e ante ro habentibus raro reperitur. et quacumque alia uocali antecedente ro syllabam similiter uerba sunt primae coniugationis, ut aro aras, paro spiro deliro uoro ploro roboro, Horatius

carminum libro IIII

rectique cultus pectora roborant Horatius , phorm.

918-919: t. a. A. u. ab s. a. / i. e. i. Lindsay

, sequor sequeris, loquor loqueris, līquor līqueris deponens prima syllaba producta, ut Virgilius in I libro georgicon

uere nouo gelidus canis cum montibus humor

liquitur et zephyro putris se gleba resoluit Vergilius, georg.

1,43-44: glaeba Verg.

, quamuis neutrum siue actiuum primae coniugationis inuenitur, prima tamen syllaba correpta, lĭquo lĭquas, elĭquo elĭquas, Lucanus libro VII

excussit cristas galeis capulosque solutis

perfudit gladiis ereptaque pila liquauit Lucanus 7,158-159

, Persius

Phyllidas, Hypsipylas, uatum aut plorabile siquid,

eliquat, ac tenero supplantat uerba palato Persius 1,34-35: et (Pers.)

, Ouidius fastorum libro IIII

nec pigeat tritum nigro cum lacte papauer

sumere et expressis mella liquata fauis Ouidius, fast.

4,151: nigro : niueo (Ou.)

. cum uero sint a nominibus, tunc iure primae sunt coniugationis, ut aequus aequo aequas, propinquus propinquo propinquas, obliquus obliquo obliquas, antiquus antiquo antiquas, aqua aquor aquaris, Virgilius libro IIII

georgicon

sed circum tutae sub moenibus urbis aquantur Vergilius , georg.

4,193

. in ro desinentia e antecedente omnia primae sunt coniugationis, ut libero liberas, lacero desidero considero aggero numero genero impero blatero, Horatius libro sermonum II

magno blateras clamore Horatius, sat.

2,7,35

: itero iteras, idem libro I carminum

nunc retrorsum

uela dare atque iterare cursus

cogor relictos Horatius, carm.

1,34,3-5

: excipiuntur pauca primitiua, et quae ab eis singulis componuntur, tertiae coniugationis, ut gero geris, digero aggero, unde

aggeritur tumulo tellus Vergilius, Aen.

3,63

in III libro Aeneidos Virgilii legimus; ex quo uerbo nomen fit agger, et ab eo uerbum deriuatum aggero aggeras est primae coniugationis, ut idem Virgilius refert in libro XI Aeneidos

aggerat et longo praedam iubet ordine duci Vergilius , carm.

4,4,34

: laboro obscuro instauro inauro figuro, Horatius epistularum lib(ro) II

os tenerum pueri balbumque poeta figurat Horatius, epist. 2,1,126

: exceptis uro uris et quaero actiuo quaeris, ex quo composita, licet ae diphthongon in i longam conuertunt, coniugationem tamen seruant, ut inquiro inquiris, Lucanus libro VIIII

inquire in fata nefandi

Caesaris Lucanus 9,558-559

, conquiro conquiris. consonante etiam quacumque antecedente primae sunt, ut celebro celebras, tenebro consecro obsecro quadro migro latro lustro narro erro. notantur tertiae coniugationis curro curris, uerro uerris, Statius Thebaidos libro IIII

sat dubium coetu solante timorem

fallere et incultos aris aduerrere crines Statius, Theb.

4,202

. in ror desinentia deponentia uel communia primae sunt, ut exsecror morigeror feneror miror moror odoror furor lucror, excepto queror, ut ante dictum est, tertiae. in so similiter primae sunt coniugationis, quia deriuatiua sunt. nam uel a nominibus pleraque deriuantur, uel certe frequentatiua sunt, ut lasso lassas penso spisso denso, quod et denseo secundae coniugationis, ut in eo terminatum, licet raro lectum, inuenitur, ut extulit in primo libro georgicon Virgilius,

denset erant quae rara modo, et quae densa relaxat Vergilius,

Aen.

4,398

; ueto uetas, uito dubito cogito noto porto muto puto reputo refuto, Virgilius in libro XII Aeneidos

fors dicta refutet Vergilius , georg.

1,419

, idem in XII libro Aeneidos

uela dabit, uos unanimi densete cateruas Vergilius , Aen.

12,264

; cuius infinitiuum Salustius historiarum libro II refert, ille festinat subsidiis principes augere et densere frontem : conuaso conuasas, Terentius in Phormione

aliquid conuassem Terentius, phorm.

190: hinc me conicerem protinam (Don.

, Fest.

253 : protinus ω) Lindsay

: accuso accusas, merso curso cesso. excipiuntur accerso arcesso lacesso facesso capesso incesso, cuius inpersonale infinitiuum Virgilius duodecimo libro dixit,

incessi muros, ignis ad tecta uolare Vergilius, Aen.

12,596

; Statius quoque in libro I Thebaidos extulit eius actiuum uel neutrale uerbum infinitiuum

hanc etiam poenis incessere gentem / decretum est Statius, Theb.

1,245-246: est (Eutych. add.)

, idem libro III

nec tua cara fides, ne falsa incessere gaude Statius, Theb.

3,301

; cuius idem imperatiuum libro XI

solumque quod ante uocasti

inuideo, ne incesse moras Statius, Theb.

11,389-390

; licet in eodem libro participium quasi frequentatiuum ut a prima coniugatione ueniens lectum est,

tecta incessantem Statius, Theb.

11,361

. uiso quoque uisis et pinso pinsis tertiae coniugationis sunt, ut Persius

o Iane, a tergo quem nulla ciconia pinsit Persius 1,58: quem nulla (Diom. om.) || de 'pisat' et 'pinsit', uide Diom.

373, 3-4 (an pisit legendum sit. sed apud ueteres reperimus etiam n littera addita pinso, quod est tundo et pinsit secundum tertium ordinem…)

; et defectiuum quaeso quaesis, cuius infinitiuum quaesere Salustius in primo posuit historiarum libro. in sor deponentia uel communia similiter primae sunt coniugationis, ut causor commissor grassor. uersor conuersor diuersor auersor aduersor, licet a uerto uertis uel a uertor uerteris simplici, quod est tertiae coniugationis, componuntur, tamen ut deponentia primae sunt coniugationis. in to desinentia, quotcumque sint syllabarum, quacumque uocali uel consonante antecedente, primitiua seu deriuatiua, primae sunt coniugationis, ut sto stas, praesto resto obsto nato, Virgilius in IIII libro Aeneidos

natat uncta carina Vergilius , Aen.

12,41

: confuto confutas, Terentius in Phormione

confutauit uerbis admodum iratum patrem Terentius, met.

13,106

: eructo eructas, rapto capto salto canto arto, Lucanus in libro IIII

continuus multis subitarum tractus aquarum

artauit clausitque amnem Lucanus 4,368+370: amnem : animam (Lucan.)

: lacto, Terentius in Andria

eorum animas lactas Terentius, andr.

912: animos Lindsay

idem in eadem

nisi me lactasses amantem Terentius ,

phorm.

477: senem Lindsay (quia senex uox seruorum est : patrem Σ)

: occulto exulto ausculto uasto gesto manifesto, Statius in Thebaidos libro II

ramus manifestat oliuae / legatum Statius , Theb.

2,389-390

, Ouidius in metamorphoseon libro XIII

insidias prodet manifestabitque latentem Ouidius , andr.

648

: marito maritas, Statius libro II

Achilleidos

dum Pelea dulce maritat Pelion

, Horatius in epodo

altas maritat populos Horatius, met.

3,55

: exceptis paucis tertiae coniugationis, quae et disyllaba sunt et primitiua, a quidem antecedente scato scatis, licet non sit eius frequens usus; cuius infinitiuum etiam Lucretius in V libro protulit,

largifluum fontem scatere atque erumpere lumen Lucretius 5,598

, ex quo Horatius participii praesentis accusatiuum in III libro carminum refert,

sic et Europe niueum doloso

credidit tauro latus et scatentem

beluis pontum mediasque fraudes

palluit audax Horatius, carm.

3,27,25-28

: e autem uocali et c consonante antecedente pecto necto flecto et plecto antique: e breui antecedente duo, peto ac meto: r antecedente similiter duo, uerto et sterto: geminata t ante o unum, mitto, et s antecedente aequaliter unum, sisto. in tor quoque deponentia uel communia primae sunt, ut scrutor testor antestor, ut Horatius sermonum libro I

licet antestari Horatius , epod.

2,10

: leto letas, Ouidius in ibide

quique Lycurgiden letauit et arbore natum Ouidius ,

ib.

503

, idem in III metamorphoseon libro letataque corpora uidit Ouidius , sat.

1,9,76

. notantur tertiae coniugationis plector amplector complector nitor utor et ab eis composita; uertor quoque et reuertor. in uo, u uocali pro consonante ante o posita, omnia primae sunt coniugationis: pleraque enim sunt deriuatiua, ut leuo leuas, seruo curuo, notantur tertiae duo, uiuo uiuis, unde nomen est deriuatum uiuus, et lauo lauis, ut Virgilius in X libro

lauit inproba teter ora cruor Vergilius, Aen.

10,727-728: accumbens Verg.

, Horatius carminum libro II

uillaque, flauus quam Tiberis lauit Horatius, carm.

2,3,18: flauos (Hor.)

, idem sermonum libro I

ora manusque tua lauimus, Feronia, lympha Horatius , sat.

1,5,24

; quod et primae coniugationis inuenitur, Iuuenalis libro I

nec pueri credunt, nisi qui nondum aere lauantur Iuuenalis 2,152

, cuius supinum Horatius in libro I sermonum protulit,

ast ubi me fessum sol acrior ire lauatum

admonuit Horatius, sat.

1,6,125-126

. l uero ante uo antecedente tertiae coniugationis primitiua inueniuntur, ut soluo soluis, uoluo uoluis, caluo caluis, id est decipio, ut est apud Salustium in historiarum libro III contra ille calui ratus quaerit, extisne an somnio portenderetur thesaurus . in uor desinens deponens unum est, conuiuor, quod primae est, generali regulae deponentium seruiens, cum non respondet suo primitiuo, id est uiuo uiuis, uel quia de nomine quod est conuiua deriuatur. in xo desinentia pauca sunt, primae quidem coniugationis, ut laxo laxas, luxo uexo taxo. sed tertiae non inueniuntur nisi pexo pexis, texo texis, nexo nexis: faxo enim faxis defectiuum est. nexo autem tam nexas, ut ostendit Virgilius participium dicens

nexantem nodis Vergilius, Aen.

5,279

, quam nexis, ut Accius in Deiphobo

nos continuo ferrum eripimus {omnibus} manibus manicas neximus

trag.

Accius Ribbeck³ 130: (Deiphobus)

; licet nexi lectum est. quod etiam a necto nectis, sicut a pecto pectis pexi potest esse. in xor similiter desinentia primae sunt coniugationis, ut rixor amplexor. in or passiua quacumque praecedente uocali uel consonante coniugationem suorum sequuntur actiuorum, ceu ante diximus. composita quoque in omnibus terminationibus simplicium suorum coniugationes, eadem scilicet manente finalitate, sequuntur, si tamen cum uerbis uel cum praepositionibus, cum quibus frequentius solent coniungi, componantur: cum uerbis, ut tepefacio calefacio madefacio patefacio liquefacio; cum praepositionibus, ut capio praecipio decipio, facio inficio afficio deficio, fero praefero perfero infero affero suffero defero, turbo proturbo, scribo describo conscribo, neco eneco, uinco conuinco, fraudo defraudo, fundo infundo, cedo discedo concedo, ligo inligo, ago perago circumago subigo exigo cogo, traho subtraho, halo exhalo, fallo refello, clamo reclamo, emo coemo, no adno, pono expono repono depono

inpono, crepo discrepo, repo adrepo inrepo, aro exaro, curro incurro discurro concurro, penso dispenso compenso, uiso inuiso. canto decanto, mitto inmitto submitto, curuo incuruo, soluo dissoluo, duco deduco educo, nisi sensus causa mutetur coniugatio, producta quidem paenultima tertiae, educo educis, correpta autem paenultima primae, educo educas, id est nutrio, non extraho, ut Virgilius in libro X

quattuor hic iuuenes, totidem quos educat Vfens Vergilius, Aen.

10,518

;

quod a nomine dux ducis posse fieri praediximus. et manduco manducas, licet a duco ducis uerbo uidetur componi, tamen cum nomine compositum, quasi manum ad os duco, iure primae est. intellectus autem differentia solet interdum et in simplicitate uerborum mutare coniugationem, ut dico dicis et dico dicas, mando mandis et mando mandas, fundo fundis et fundo fundas; sicut sero quidem seras a nomine quod est haec sera, licet correpta paenultima, et lego legas producta paenultima primae sunt, ut a nominibus sera et lex uenientia; sero autem seris correpta similiter paenultima, ex quo dissero prosero insero fiunt, et lego legis, unde diligo sublego componuntur, differentiae causa ut primitiua tertiae sunt. pello quoque pellas, quod simplex in usu non est, unde appello appellas, primae est; pello autem pellis, ex quo inpello inpellis, depello depellis, tertiae; sicut uolo uolas et uolo uis intellectus causa diuersas coniugationes meruerunt. sono enim sonas et sono sonis, unde sonere infinitiuus, crepo crepas et crepo crepis, unde et crepere, fulgeo et fulgo, unde et fulgĕre, ferueo et feruo, unde et feruĕre, oleo et olo, unde et olĕre paenultima correpta, strido stridis et strideo strides, sicut albo albas et albeo albes, denso densas et denseo denses, duro duras et dureo dures, maturo maturas et matureo matures, ex quibus induruit et maturuit perfecta ueniunt, haec auctoritas sola uetustatis, non artis tradidit ratio. unde nec omnes motus haec eadem uerba tritos et usitatos in utraque coniugatione habere noscuntur.

cum nominibus autem composita uerba mutant plerumque coniugationem. nam generali regulae nominum subiecta et quasi a nominibus deriuata iure ad primam ueniunt coniugationem uerborum, ut litigo litigas, remigo remigas, uociferor uociferaris, morigeror morigeraris. et maxime excludentia i, quam in simplici uerbo ante o habuerunt, etiamsi cum praepositione componantur, mutant coniugationem, ut aedifico

aedificas, significo significas, sacrifico sacrificas, laetifico laetificas, amplifico amplificas, terrifico terrificas; mancipo quoque aucupo participo, licet possunt haec quasi a nominibus manceps et auceps et particeps, sicut uindico uindicas, iudico iudicas, indico indicas, auspicor auspicaris, a nominibus uindex iudex index auspex uenientia, iure primae esse. idemque etiam de superioribus intellegi potest, ut a sacrificus laetificus amplificus terrificus nominibus, quae sunt in usu, uerba deducantur, hisque similiter excurrisse aedifico et significo uerba uideantur, licet carent appositis, ad aliorum similitudinem compositis nominibus. et cum solis tamen praepositionibus uerba composita, si in compositione careant i, quam habuerunt in simplicitate, mutant coniugationem, ut a capio capis, quod est tertiae, primae fiant coniugationis, ut anticipo anticipas, occupo occupas. ut enim a nominibus uerba deriuata e uel i addentia una syllaba genitiuum primitiui solent uincere, ut canus cani caneo, insanus insani insanio, sors sortis sortior, et e contrario a uerbis in eo uel in io uel in uo desinentibus traducta nomina, quae e uel i uel u uocales excludant, minus una syllaba proferuntur, ut arceo arcus, perfugio perfuga, aduenio aduena, gradior gradus, tribuo tribus, metuo metus: sic etiam in ipsis uerbis solet euenire, ut in io uerbo desinentia, si in compositione i excludant, omnibus modis unam minuentia syllabam coniugationem quoque mutare cogantur, ut facio facis aedifico aedificas, capio capis occupo occupas; sicut a nomine et capio nuncupo nuncupas facit; eodemque modo a fugio fugis fit nomen deductum fuga et ex hoc nomine uerbum fugo fugas; quo modo a uerbo iungo iungis nomen iugum, et ab hoc uerbum iugo iugas, et molo molis, inde nomen mola, et ab eo uerbum immolo immolas. sicut sedeo uerbum secundae coniugationis et, quod eiusdem est coniugationis compositum, insideo, unde nomen insidiae, ex quo aliud uerbum insidior insidiaris traducitur, ex praeterito perfecto suo, quod est in primitiuo sedeo sedi, factum expulsione e, quae ante o erat, productaque paenultima, facit uerbum primae coniugationis, sedo sedas (quo modo in circumflexis apud Graecos Syracusano more saepe uerbi positio deriuatur ab alterius uerbi praeterito perfecto, ut ποιῶ

πεποίηκα πεποιήκω, νοῶ νενόηκα νενοήκω ); quod potest etiam a

praeterito perfecto, quod est {sedeo} sedi producta paenultima. nomen fecisse haec sedes eadem uerbi longitudine etiam in nomine seruata. ut ab eo quod est rumpo rupi rupes, sterno straui strages, sic a nomine sedes deriuatum uerbum generalis regula nominum iure primae coniugationi dedisse uerborum uidetur, sedo sedas. a nomine quoque plurali quod est hae sordes sordeo sordes secundae coniugationis uerbum deductum, cum fecisset ex se nomen mobile sordidus, ab eo uerbum deriuans sordido sordidas merito primae dedit illud uerborum coniugationi. de monosyllabo autem uerbo, quod est primae praeter regulam coniugationis, do das dat, et compositionibus eius rationabiliter non respondentibus primitiuo in supra dictis abunde reor esse monstratum {omnia deponentia uel communia consonante antecedente or primae sunt coniugationis, ut suspicor praedor indagor palor rimor opinor aucupor aquor moror aduersor scrutor conuiuor amplexor, exceptis VIIII tertiae coniugationis, labor fungor sequor liquor loquor queror euertor utor nitor, et illis exceptis quae ante cor as uel es uel is habent, ut irascor nascor uescor paciscor nanciscor, et quidquid simile inueniatur, quae iure tertiae sunt, quia haec forma, id est in sco desinens, tertiam coniugationem uindicat sibi}.

* ...

a56 {ut eo ueneo nequeo pereo redeo ineo exeo adeo abeo praeeo anteo circueo intereo transeo praetereo ambeo coeo contraeo introeo dispereo pertranseo subeo subintroeo supereo} {ueneo nequeo prodeo redeo ineo exeo abeo praeeo subeo pereo anteo circueo intereo praetereo ambeo adeo coeo contraeo dispereo pertranseo subineo subintroeo supereo} {ut ueneo nequeo}

* ubi satias fieri ...locum * * ... * ...

* ... * ... * numquam te in ...ingurgitasses

*

*

* * ... *

* campique ingentes ossibus albent * * * * * ... * armigeras summi Iouis ...

*

* * ... * *

* * nec prata canis albicant pruinis * * ... *

* ... *

* ... * ... * * * * ... * nescis inescare homines, Sannio * ... * *

* exheredare filium pater cogitabat * * * * ... * * ... *

* ... * ... * ... * * ad caelum undabat uortex * ... *

* * * ... * ...

* ... * * quod

* * causam sese dimisso atque

* ... * ... * psallere et saltare ...

* ... * ... * ...

* *

* ... * ... * ...

* psallimus et saltamus ...unctis * * * ... * * ...

* * * * ... *

* ... * * ... * rectique cultus pectora roborant * ... * ... * ...

* ... * * * ... * ... *

* * ... * ... * * * * ille festinat

* * * ...

* * ... * ... * * * ... * ... * * nisi me lactasses amantem * * *

* * * ... * ... * * letataque corpora uidit * * *

* * ... * contra ille calui ...

* * nos continuo ferrum ...

*

Tous les livres