Ars de nomine et verbo

Phocas · Langues

Texte latin, domaine public · Source : Corpus Corporum (mlat.uzh.ch) — De nomine et uerbo (Phocas), ed. GL vol. 5,410-439,7

Fiche de l’œuvre dans le savoir

[praefatio (et epilogus)]

ars mea multorum es, quos saecula prisca tulerunt,

sed noua te breuitas asserit esse meam.

omnia cum ueterum sint explorata libellis,

multa loqui breuiter sit nouitatis opus.

te relegat iuuenis, quem garrula pagina terret,

aut siquem paucis seria nosse iuuat;

te longinqua petens comitem sibi ferre uiator

ne dubitet: paruo pondere multa uehis;

te siquis scripsisse uolet, non ulla queretur

damna nec ingrati triste laboris onus.

es quod quisque petat; numquam censura diserti hoc contemnet opus, si modo liuor abest.

credo non nullos hoc meum miraturos opusculum, quod in tanta doctissimorum copia, qui uarie diligenterque emendati sermonis praecepta tradiderunt, ego potissimum ausus sim temerario ac paene sacrilego conatu libellum de arte comminisci; de quo prius excusandum puto, quam de titulo operis disseram, cum sciam plurimos quidem regulas artium digessisse quibus ad praerogatiuam sollertia uel antiquitas ipsa suffragata est, sed eorum alios late copioseque scripsisse, ut superflua interdum ubertate narrationis memoria confundatur, alios, dum breuitati student, admodum diffusam coartasse materiam, ut sterili conpendio nihil ad integram scientiam lectoribus conferant adulescentes uero nostri saeculi non desiderio litterarum nec amore uirtutis ad studia se applicare, sed aut necessitate compulsos aut odore uoluptatum per aetatem adflatos execrari magistros, quorum ut quisque est diligentior, eo maiori odio premitur, et gymnasium sapientiae, quo ad beatam uitam semita demonstratur, uelut taeterrimum carcerem detestari; alios autem, quamuis scire cupiant, omne tamen fructuosi laboris onus detrectare nec assiduis inhaerere lectionibus nec curiosa perscrutatione ueterum eruere commentarios: qui dum semper esse numquam docti fieri uolunt unde esse non possunt. idcirco fateor me negotium suscepisse pluribus profuturum, nisi qui nouellam artis expositionem tractare fastidiant, praecipueque discipulis nostris, quibus aduersus obliuionis iacturam et percontantium temptamenta consultum esse desidero. in hoc namque nostrae professionis summa uersatur, ut in aliorum scientia tui periculum facias, nec si ipse scias, sed si alios docueris, eruditus esse uidearis. nominum igitur regulas et uerborum in unum congessi, quoniam hae fere principatum in partibus orationis obtinent multumque difficultatis habent, et super ceteris abunde dictum a summis auctoribus aestimo. quo in opere nihil mihi sumam, nec a me noui quicquam

repertum adfirmabo. multa namque ex multorum libris decerpta concinna breuitate conclusi, ut nec ieiuna parum instruat compensatio, nec uerbosa prolixitas fastidium legentibus ingerat. siquid autem a nobis in suscepto negotio commode tractatum est, malo id lectoris iudicio laudari, quam nostra praedicatione iactari. tu tamen industria tua uel petulantiae nostrae crimen excusabis, uel laudis siquid merebimur, ampliabis.

adgressus sum igitur nominum regulas breuiter explanare et scrupulosam difficilemque materiam adulescentibus peruiam facere. quoniam omnis ambiguitas in genere nominis et declinatione consistit, primum Latina a Graecis discreui, ne confusione uarietatis turbetur memoria, deinde monosyllaba congesta praeposui, quae diuersi quidem sunt generis, tertii autem ordinis formulam tribus exceptis secuntur, et sunt fere haec. masculini generis as dens grex flos fons lar mons mos mus mas praes Mars pons {Lar} pes ros rex sal sol uir uas uadis: ex his unum secundae est declinationis, uir; feminini generis arx ars calx crux cos dos frons gens falx fax faex glis lux lex lis lens glans {uel} glandis lanx mors merx mens nux nix nex nox pix ops prex pars res spes cors gens sors stips stirps trabs uis {grus} urbs uox nar naris: ex his duo sunt quintae declinationis contra regulam, spes et res; neutri generis aes crus cor fas far git ir ius mel os oris os ‹ossis› pus par tus fel lac rus uer uas uasis: ex his quattuor minime declinantur, fas git pus ir; tria in plurali numero deficiunt, nam tres tantum casus habent, far ius rus {et aes similiter}; communis generis bos dux sus fur grus; omnis generis haec duo sola, par trux.

expositis monosyllabis, quae cuiuscumque sunt generis, de ceteris quotlibet syllabarum nominibus disseremus, quae his clausulis terminantur, quattuor uocalibus praeter i, sex semiuocalibus praeter f, et una muta t. de quibus ex ordine regulas subiectas notauimus, exceptis illis uidelicet, quae minime declinantur, fas nefas nihili nugas gummi frugi sinapi pedum nequam: ex his neutri sunt generis fas nefas gummi sinapi pedum, alia omnis.

de genere et declinatione nominum

a terminata masculina sunt propria, ut Sylla Seneca Catilina Cotta Tucca Agrippa Pansa. pauca sunt appellatiua masculini generis, hic lanista, hic damma, hic talpa, hic popa, hic nauta, hic poeta, hic collega, hic scurra, hic lixa, hic assecla, hic scriba, hic perfuga, hic transfuga, hic homicida, hic parricida, quae alii communis esse generis dicunt, et illa quae a uerbis colo et gigno componuntur, ut hic caelicola agricola ruricola siluicola, hic terrigena rurigena. reliqua appellatiua omnia generis sunt feminini et primae declinationis, ut fortuna sella terra harena carina habena. neutri generis Latina nulla sunt; communis generis haec sola, hic et haec {pedisequa} aduena conuena auriga conuiua uerna; et omnia primae sunt declinationis. barbara neutri generis duo lecta sunt apud Sallustium nomina fluminum, hoc Muluccha, hoc Turia. e finita neutri generis sunt omnia et tertiae declinationis, ut hoc sedile sedilis, monile monilis, {rete retis} mare maris.

o littera terminata tertiae sunt declinationis omnia, sed diuersi generis. nam quae in o puram desinunt e uocali praeposita, masculini generis sunt, ut hic ganeo aleo labeo, quae nominatiuum et uocatiuum solum habent; quae i ante o habent, aut propria masculina sunt, ut Curio Scipio, aut corpus quidem significantia generis masculini sunt, ut hic stellio lanio histrio centurio senio curculio quaternio mulio: et omnia o litteram in obliquis casibus productam seruant excepto uno, Anio flumen {est} Italiae, quod Anienis facit. rem autem incorporalem significantia pleraque a uerbis transferuntur et sunt generis feminini, ut haec oratio ratio actio statio hortatio religio: et haec similiter nomina per casus omnes o producunt praeter nominatiuum et uocatiuum numeri singularis. praeposita uero o litterae qualibet consonante propria uel appellatiua masculini sunt generis, ut hic Carbo Libo praeco mucro bubo latro homo tiro sermo pauo Cato, excepto uno proprio feminini generis, haec Iuno, et altero appellatiuo, quod o litteram in obliquis casibus amittit, haec caro carnis. sed duae solae sunt consonantes, g et d, quibus praecedentibus o litteram nomina generis sunt feminini, ut haec imago, fuligo caligo origo propago aerugo hirundo harundo magnitudo altitudo testudo formido similitudo fortitudo, quae o in i conuertunt in obliquis casibus. excipiuntur in utraque generis masculini haec, hic ligo, hic mango, hic praedo, hic cudo, hic spado, quae o producunt, et hic cardo, hic ordo, quae superiorem formulam sequuntur. sunt et quattuor tantum modo quae neutralia esse possunt, quorum pars dimidia declinationem patitur, ut duo et ambo; pondo autem et octo monoptota sunt et tantum pluraliter efferuntur, ut haec pondo {unum

pondo non dici sciamus, sed in libram referri. duo enim et tria pondo et deinceps obseruamus. id quoque obseruabimus, ut, quotiens de neutro loquamur, correpte dicamus duo milia παρὰ τὸ δύο. in accentu enim longo duo homines et ambo homines, duae mulieres et ambae mulieres dicuntur}. duo autem et ambo etsi correpta esse uideantur, tamen in accusatiuo dupliciter efferuntur: namque hos duos et hos duo, item ambos et ambo apud auctores inuenimus, et sunt communis generis hi et haec duo hae duae et ambo et ambae, horum duorum et amborum harum duarum et ambarum, duobus et ambobus duabus et ambabus, duos et ambos duas et ambas, duo et ambo, duobus et ambobus duabus et ambabus. u littera terminata sine controuersia neutri generis sunt et quartae declinationis, aptota in singulari numero, in plurali declinantur. et sunt perpauca quae pluralem numerum admittunt genu cornu ueru specu tonitru; cetera semper singularia, ut hoc seru gelu pecu testu. dicimus tamen et haec testa et hoc pecus. al syllaba finita neutri sunt generis et tertiae declinationis,

ut hoc animal animalis, hoc uectigal, hoc tribunal, hoc lupercal. unum est masculini generis monosyllabum, hic sal salis, et barbara propria, ut hic Hannibal Hasdrubal Adherbal Hiemsal. il syllaba terminata masculini sunt generis, hic pugil pugilis mugil mugilis: sed Iuuenalis hic

mugilis Iuuenalis 10,317

nominatiuum dixit; unum communis, hic et haec uigil; unum feminini, haec Tanaquil: et omnia exemplo tertiae declinationis inflectuntur. ol unum inuenitur masculini generis, ut hic sol. ul syllaba finita duo sunt masculini generis, hic consul, hic praesul, unum communis, hic et haec exul, ut Lucanus

exul adhuc iacet umbra ducis Lucanus 8,837

, et sunt tertiae declinationis, consulis exulis praesulis. um syllaba terminata generis sunt neutri et secundi ordinis, ut hoc telum teli, caelum caeli, bellum belli, regnum regni, fatum fati. in hac extremitate nulla sibi locum ambiguitas uindicat. en syllaba finita i uocali praeposita duo tantum modo generis masculini sunt, hic rien rienis, hic lien lienis, quae in obliquis casibus e litteram productam seruant, et septem alia eiusdem generis antepositis consonantibus, hic flamen {sacerdos Iouis}, hic pecten, hic tibicen, hic fidicen, hic liticen, hic tubicen, hic cornicen. cetera neutri sunt generis procul dubio et tertiae declinationis similiter, ut hoc carmen carminis, nomen nominis, limen liminis certamen numen omen crimen examen gluten glutinis et his similia.

ar syllaba terminata generis sunt neutri omnia, ut hoc lucar, hoc torcular, hoc puluinar, hoc laquear, hoc lacunar, praeter unum proprium generis masculini, hic Caesar. haec quoque tertiae declinationis formulam secuntur, sed neutra in obliquis casibus a productam habent; notatur iubar, quod solum a correptam habet, ut Virgilius

iubare exorto Vergilius, Aen.

4,130

. er syllaba finita exceptis duobus feminini generis, haec mater et haec mulier, et neutris his hoc uber, hoc tuber, hoc suber, hoc papauer, hoc cadauer, hoc laser, hoc siler, hoc iter, hoc cicer, hoc siser, quae omnia tertiae sunt declinationis, cetera masculini sunt generis, alia secundae, alia tertiae declinationis. masculina igitur in er syllabam desinentia, si faciunt ex se feminina a littera terminata, secundi sunt ordinis, ut hic pulcher pulchri, ater atri, niger nigri, quorum feminina sunt pulchra atra nigra. notatur sequester: facit femininum sequestra et est tertiae declinationis. quae ex se aut nulla faciunt feminina aut in is syllabam mittunt, tertiae sunt declinationis, ut hic pater patris, hic frater fratris, passer passeris, anser anseris, carcer carceris, agger aggeris, hic acer huius acris: nam femininum haec acris facit, ut Horatius

soluitur acris hiemps Horatius, carm.

1,4,1

: hic alacer alacris, uolucer uolucris, mediocer mediocris, celer celeris, equester equestris, pedester pedestris. excipiuntur pauca, quae, quamuis in femininum genus a terminatum minime transeant, secundae tamen sunt declinationis, ut hic puer pueri, hic gener generi, hic socer soceri, Liber Liberi, liber libri, auster austri, aper apri, cancer cancri, oleaster oleastri, caper capri, culter cultri, raster rastri,

fiber fibri. unum inuenitur communis generis, quod iuxta rationem communium tertii est ordinis, hic et haec pauper pauperis; quidam adiciunt hic et haec uber uberis. ir syllaba terminatum unum est monosyllabum generis masculini secundae declinationis, hic uir huius uiri, et siqua ex illo componuntur, ut hic semiuir duumuir triumuir septemuir decemuir leuir, quae eiusdem sunt declinationis. unum praeterea neutri generis repertum est et monosyllabis insertum, hoc ir indeclinabile. or syllaba finita masculini sunt generis et tertiae declinationis, ut hic odor odoris, amor amoris, liquor liquoris, exceptis tribus, quae sexus in femininum genus defendit, eiusdem tamen declinationis, haec uxor, haec soror, haec arbor, et neutris his, hoc ador, hoc marmor, hoc aequor; quidam hoc ebor, hoc robor et hoc femor rationabiliter adnumerant. unum est communis generis, hic et haec auctor, unum omnis hic et haec et hoc memor, et compositum immemor. et omnia in hanc syllabam desinentia o in obliquis casibus productam habent si sint appellatiua et Latina excepto uno, arbor et supra scriptis neutris et memor et immemor; propria Latina siue Graeca o correptam habent in omnibus casibus, ut Actor Actoris, Hector Hectoris. quae in or similiter desinunt i littera uocali praeposita, communis sunt generis eiusdem declinationis, tertiae scilicet, et omnia comparatiui sunt gradus, hic et haec melior melioris, doctior doctioris.

ur syllaba finita generis masculini haec sunt, hic fur, hic satur. sed fur quidem iuxta rationem monosyllaborum tertiae est declinationis, quod alii communis generis esse dixerunt, satur autem secundae, quoniam femininum satura facit; praeterea hic turtur, hic uultur generis masculini et epicoeni declinationis tertiae. cetera neutri sunt generis eiusdem declinationis, ut hoc guttur, hoc sulphur, hoc fulgur, hoc murmur, hoc iecur iecinoris uel iecoris. unum communis est generis, hic et haec augur auguris. as syllaba terminata feminini sunt generis et tertiae declinationis, ut haec dignitas pietas facultas ciuitas potestas, a littera in omni casu producta. pauca inueniuntur masculini generis partim propria, partim a propriis ciuitatum nominibus translata, ut hic Larinas Larinatis, hic Maecenas Maecenatis, hic Arpinas Arpinatis, hic Capenas Capenatis. es syllaba quattuor modis nomina terminantur, id est in es productam praeposita consonante, in es correptam similiter praeeunte qualibet consonante, in es puram productam i uocali praeposita, in eandem puram correptam. nomina igitur quae in es productam desinunt consonante praeposita generis sunt feminini tertiae declinationis et totidem syllabis in genitiuo et ceteris casibus quot in nominatiuo proferuntur, ut haec nubes nubis, caedes caedis, proles prolis, moles molis, strages stragis, labes labis, pubes

pubis, plebes plebis, excepto uno quod eiusdem generis est, sed quintae declinationis, haec fides fidei, spes spei, res rei, et Ceres, quod in genitiuo contra morem omnium plus una syllaba profertur (nam Cereris facit), et merces mercedis. in hac extremitate quattuor reperiuntur propria masculini generis eiusdem ordinis, hic Hercules Herculis, Cocles Coclis, Verres Verris, Vlixes Vlixis, et quae componuntur a pede nihil a declinatione simplicis discrepantia, ut bipes tripes quadrupes (haec etiam communis generis esse multi adfirmant) sonipes alipes; duo praeterea communis sunt generis, quae in genitiuo una syllaba adcrescunt, hic et haec heres heredis, locuples locupletis. quae es correpta terminantur praeposita consonante, masculini sunt generis tertiae similiter declinationis et una syllaba in genitiuo crescunt, ut hic poples poplitis, hic fomes fomitis, hic miles militis, hic gurges gurgitis, hic stipes stipitis, hic cespes cespitis, hic hospes hospitis (nam in feminino hospita facit), exceptis his, feminini quidem generis haec seges segetis et teges tegetis, communis uero, accidentibus licet, hic et haec teres, hic et haec praepes, hic et haec diues, hic et haec hebes comes sospes superstes, et omnia genitiuum in tis syllabam mittunt. notantur haec sola, quae in dis, non in tis faciunt genitiuum, hic et haec praeses praesidis, reses residis, deses desidis, obses obsidis. quae in es productam et puram desinunt, feminini sunt generis declinationis quintae, ut haec facies faciei, acies aciei, effigies effigiei, excepto uno incerti generis, quod nunc masculinum nunc femininum est, ut hic uel haec dies diei, et quod ex eo figuratur masculini generis, hic meridies meridiei. unum praeterea notatur eadem clausula finitum generis feminini tertiae declinationis, haec quies quietis. quae in es correptam i praecedente uocali desinunt, duo sunt masculini generis, hic aries, hic paries; unum

feminini, haec abies; et tertiae sunt declinationis: faciunt enim genitiuum arietis parietis abietis. is syllaba finita praepositis n et c consonantibus masculini sunt generis, hic panis, hic funis, hic finis, hic amnis, hic ignis, hic clunis, hic piscis, hic fascis; unum feminini est generis, haec bipennis; unum communis, hic et haec canis; omnia tamen tertiae sunt declinationis. et illa generis sunt masculini, quae in genitiuo una syllaba adcrescunt, ut hic lapis lapidis, hic puluis pulueris, hic sanguis sanguinis, hic uomis uomeris, hic cinis cineris, hic pollis pollinis, hic pubis puberis, hic inpubis inpuberis, ut Tullius

filiumque eius inpuberem

Cicero, Catil.

4,13: filiumque om. s

. ex his unum tantum feminini est generis, haec cuspis cuspidis. cetera qualibet consonante is syllabam praecedente feminini generis sunt et eiusdem declinationis, tertiae scilicet, nominatiuum genitiuo parem habentia, ut haec auis, haec clauis, haec classis, haec turris, haec puppis, haec cutis, haec pellis, haec securis, haec messis, haec nauis, haec scrobis, haec scobis, haec bilis. sed si sunt accidentia, id est ad corpus uel ad animum pertinentia, uniuersa communis sunt generis et tertii similiter ordinis et neutra ex se faciunt e littera terminata nihil a declinatione communium discrepantia, ut hic et haec fortis hoc forte huius fortis; hic et haec dulcis hoc dulce huius dulcis; hic et haec suauis hoc suaue huius suauis. et quae deriuantur a principalibus is syllaba finita, eandem regulam sequuntur, ut a populo hic et haec popularis hoc populare huius popularis, hic et haec

specialis hoc speciale et similia. sunt praeterea pauca nomina eadem clausula generis masculini, quae neque n aut c ante is syllabam habent, nec in genitiuo plus una syllaba proferuntur, ut hic fustis, hic ensis, hic postis, hic anguis, hic unguis, hic collis, hic follis, hic corbis, hic mensis, hic uectis, hic torquis, hic torris, hic axis, hic orbis. praeter haec et quae superius notauimus omnia aut feminini sunt generis aut communis. nam super declinatione nulla est ambiguitas. os finita monosyllaba tria sunt generis masculini, hic mos, hic flos, hic ros; duo feminini, haec cos, haec dos; unum neutri, hoc os oris: quidam et hoc os ossis adiciunt. et omnia secundum definitam superius regulam monosyllaborum tertiae sunt declinationis. disyllaba tria, quorum sunt duo masculini generis, unum communis, eiusdem declinationis, hic lepos leporis, hic nepos nepotis, hic et haec custos custodis; similiter hic et haec sacerdos sacerdotis. us syllaba terminata nomina masculini sunt generis aut feminini aut neutri; tantum unum est omnis tertiae declinationis, hic et haec et hoc uetus ueteris. sed masculini generis nomina aut secundae sunt declinationis aut quartae exceptis duobus, quae sunt tertiae, hic Ligus Liguris lepus leporis. sed illa masculina secundae declinationis accipiunt formulam, quae aut propria sunt aut in femininum genus transeunt, ut hic Tullius, clarus

(facit enim clara); illa quartae, quae aut a uerbis ueniunt aut in femininum genus non transeunt, ut hic ascensus huius ascensus a uerbo ascendo, hic motus huius motus, hic nisus huius nisus, hic portus huius portus, hic arcus huius arcus {quae in femininum non transeunt}. sed quoniam plurima inueniuntur, quae nec a uerbis ueniunt nec a nominibus {quartae sunt} neque feminina ex se faciunt, et tamen secundae sunt declinationis, discernendae ambiguitatis causa diligenti inquisitione subiectas notauimus regulas, quo facilius declinationis diuersitas deprehendi possit. ergo us syllaba terminata nomina masculini generis propria uel appellatiua, siue feminina ex se faciant, siue in aliud genus minime transformentur, secundae sunt declinationis, ut Terentius Terentii, Marcus Marci, bonus boni, campus campi, hortus horti, fumus fumi, nidus nidi, fungus fungi, mergus mergi, somnus somni, lucus luci. duo notantur, quae superius posuimus tertiae declinationis us syllaba terminata eiusdem generis, hic Ligus Liguris, lepus leporis. quae a uerbis aut nominibus ueniunt principalibus, quartae sunt declinationis, ut hic status huius status, hic ductus huius ductus, hic motus huius motus, hic consulatus huius consulatus, hic tribunatus huius tribunatus, hic magistratus huius magistratus, hic equitatus huius equitatus, hic principatus huius principatus, hic receptus huius receptus, hic uisus huius uisus. notantur haec, quae nec a uerbis ueniunt nec a nominibus deriuantur, et tamen quartae sunt declinationis, generis masculini, hic arcus huius arcus, hic acus gradus fastus caestus aestus portus lacus uultus sinus currus cultus luxus penus sexus senatus astus rictus ritus fetus situs.

feminini generis eadem extremitate finita secundae declinationis sunt tria tantum, haec colus coli, haec aluus alui, haec humus humi; et omnia nomina arborum quae in eandem syllabam desinunt, haec pirus piri, haec prunus pruni, haec pinus pini, haec fagus fagi, haec taxus taxi, haec fraxinus fraxini, haec ulmus ulmi, haec alnus alni; tertiae pauca, haec tantum: tellus telluris, salus salutis, palus paludis, iuuentus iuuentutis, uirtus uirtutis, senectus senectutis, seruitus seruitutis, Venus Veneris; quartae declinationis haec tantum: haec anus huius anus, haec manus huius manus, haec porticus huius porticus, haec domus huius domus, haec nurus huius nurus, haec socrus huius socrus, haec quercus huius quercus. neutra illa sunt, quae in genitiuo una syllaba crescunt et in ris desinunt, ut hoc decus decoris, hoc sidus sideris, hoc pondus ponderis, hoc pecus pecoris, exceptis tribus, quae secundae sunt declinationis correpta us syllaba, hoc uulgus uulgi, hoc uirus uiri, hoc pelagus pelagi. alia omnia masculini generis sunt et declinantur exemplo secundae declinationis aut quartae iuxta definitas superius regulas.

ax syllaba terminata unum masculini generis proprium, hic Aiax, unum feminini, haec fornax; alia omnia sunt accidentia et trium generum, ut hic et haec et hoc audax rapax fallax loquax pertinax minax procax contumax peruicax; et omnia ad instar tertii ordinis declinantur et a in obliquis casibus productam habent. ex syllaba finita masculini sunt generis tertiae declinationis, ut hic uertex uerticis, hic culex culicis, hic pollex pollicis, hic codex codicis, hic cortex corticis, hic murex muricis; feminini

generis haec sola, haec silex, ut Virgilius

ah silice in nuda Vergilius, ecl.

1,15: a!

silice Verg.

. haec ilex ilicis haec carex caricis, si sunt accidentia, omnis generis sunt nihil a declinatione discrepantia: nam sunt tertiae declinationis, ut hic et haec et hoc simplex duplex artifex opifex aurifex, et omnia in genitiuo et ceteris casibus e litteram in i conuertunt. unum reperitur masculini generis quod e producit in obliquis casibus, hic ueruex ueruecis. ix syllaba terminata masculini generis sunt haec, hic calix calicis, hic fornix fornicis, hic uarix uaricis; feminina haec, haec salix, haec filix, haec radix, haec ceruix, haec matrix, haec cornix, haec lodix {obstetrix obstetricis}: ex his posteriora quinque i producunt in obliquis casibus. accidentia trium generum sunt, ut hic et haec et hoc felix felicis, hic et haec et hoc pernix pernicis. in eandem syllabam praepositis consonantibus, quarum prior muta, altera liquida est, nomina feminini generis desinunt, quae a masculinis tor syllaba finitis et a uerbo uenientibus figurantur, ut hic genitor haec genetrix, hic uenator haec uenatrix, hic bellator haec bellatrix, hic uictor haec uictrix. unum eadem clausula terminatum generis masculini, nomen serpentis apud Lucanum lectum est,

et natrix uiolator aquae Lucanus 9,720

; duo feminini, quae a masculinis non ueniunt, haec meretrix, haec cicatrix. omnia tamen procul dubio tertiae declinationis sunt. ox syllaba finita exceptis monosyllabis omnia accidentia sunt generis omnis iuxta rationem saepius demonstratam ut hic et haec et hoc ferox atrox uelox: haec quoque eiusdem declinationis legibus subiacent. unum feminini generis hac extremitate lectum apud Plautum est,

haec

celox Plautus, Mil.

986

, quod scapham significat {nauis}. ux syllaba terminatur unum masculini generis proprium, hic Pollux Pollucis; monosyllaba cuius sint generis, definiuimus {feminina monosyllaba lux nux crux}. quidam communis generis hac syllaba finitum asserunt hic et haec coniux, qui nominatiuum sine n littera proferri uolunt quod in genitiuo et aliis casibus eadem littera non seruatur. t littera muta unum nomen terminatur generis neutri, hoc caput capitis, et quae ex eo componuntur, sinciput sincipitis, occiput occipitis: Persius

et fissa fumosum sinciput aure Persius 6,70

. quae in duas desinunt consonantes exceptis, ut saepius dictum est, monosyllabis, si sint accidentia, trium generum sunt et tertii ordinis remota ambiguitate declinationis, ut hic et haec et hoc ingens ingentis, hic et haec et hoc caelebs caelibis, hic et haec et hoc inops inopis, hic et haec et hoc sollers sollertis, hic haec et hoc concors concordis, hic et haec et hoc potens potentis. pauca sunt masculini generis propria, hic Mauors Mauortis, hic Arruns Arruntis; pauca appellatiua, quorum alia masculini sunt generis, alia feminini, hic adeps adipis, haec cohors cohortis, haec hiemps hiemis et similia. expositis Latinorum nominum regulis Graecorum quoque tractanda est declinatio, quoniam plerumque his utimur in sermone, ac maxime propriis, quae in usum Latinae linguae admissa

sunt, ut etiam certis definienda sint regulis. memineris autem omnia Graeca nomina propria uel appellatiua aut primae declinationis esse aut secundae aut tertiae, generis masculini feminini neutri tantum; sed primae quidem et secundae declinationis masculina et feminina reperiuntur, tertiae autem masculina feminina neutra. quaecumque nomina as uel es syllabis terminantur, si apud Graecos genitiuum in ου mittunt, apud nos primae sunt declinationis, ut hic Aeneas Aeneae, Lysias Lysiae, Amyntas Amyntae, Damoetas Damoetae, Orestes Orestae, Pylades Pyladae, omnia masculini generis. item illa quae flexa s littera adempta faciunt apud illos genitiuum, similiter apud nos eiusdem sunt declinationis, ut Antas Antae, Menas Menae, et accusatiuum singularem in n potius quam in m litteram mittunt, ut Aenean Anchisen Lysian; simili ratione patronymica declinantur, ut hic Priamides Pelides, Priamidae Pelidae, hunc Priamiden Peliden.

Graeca autem feminina, quae a littera finiuntur, primae sunt declinationis, ut haec Medea Medeae, Phaedra Phaedrae, Andromeda Andromedae. et quae in e productam apud illos desinunt, apud nos e in a conuersa eiusdem sunt declinationis, ut haec Circe haec Circa Circae,

Andromache Andromacha, aut secundum Graecam declinationem inflectuntur integro nominatiuo casu, ut haec Libye Libyes: sic Lucanus

finibus extremis Libyes ubi feruida tellus Lucanus 9,624

. secundae declinationis Graeca masculina uel feminina, quae οσ syllaba terminantur, o littera in u mutata apud Latinos secundi ordinis declinationem secuntur, ut hic Homerus Homeri, Hyginus Hygini, haec Tyrus Tyri, Berytus Beryti, Cyprus Cypri, Pontus Ponti. item quae apud illos in ευς syllabam desinunt sunt autem masculina propria, eiusdem declinationis, ut hic Peleus Pelei, Tydeus Tydei, Oeneus Oenei. haec datiuum singularem duplicem habent: nam et Peleo et Pelei dicimus, et Orpheo et Orphei, ut Virgilius

Orphei Calliopea Lino Vergilius, ecl.

4,57: orphei Verg.

: sed hoc Graecae, illud Latinae declinationis est. accusatiuum tamen Graecum habent, ut Pelea Tydea. item illa quae apud Graecos in γρος in δρος in

κρος in τρος syllabas desinunt postrema syllaba in er conuersa eiusdem sunt declinationis, ut Μελέαγρος Meleager Meleagri,

Μένανδρος Menander Menandri, Τεῦκρος Teucer Teucri,

Ἀντίπατρος Antipater Antipatri. excipiuntur quaedam in grus et drus et trus syllabas desinentia, quae nominatiuum in er non mutant, nihil tamen a declinatione dissentiunt, ut Andrus congrus Petrus. in or nomina masculina propria desinunt et tertiae sunt declinationis, ut Hector Hectoris, Nestor Nestoris, Mentor Mentoris. in his omnibus o in omni casu corripitur.

in as masculini generis desinentia, si apud illos genitiuum in ος mittunt, nos tertiae declinationi applicamus, ut Θόας

Θόαντος, nos Thoas Thoantis, Ἀκάμας Ἀκάμαντος Acamas Acamantis, Atlas Atlantis, Mimas Mimantis, Gigas Gigantis. et feminina similiter eadem syllaba terminata tertiae sunt declinationis, ut Pallas Palladis, Thyas Thyadis, orchas orchadis. in es propria masculini generis desinunt, quorum si Graeci genitiuum in ους efferunt, simili modo Latine tertii ordinis exemplo declinantur, ut

Δεμοσθένης Δεμοσθένους Demosthenes Demosthenis, Polynices Polynicis, Diogenes Diogenis. quae circumflexo accentu pronuntiantur, in suo statu haec permanent et Graecam declinationem secuntur, ut hic Eumenes Eumenus, hic Euprepes Euprepus, quamquam quidam sic declinare maluerunt: Eumenes Eumenetis, Euprepes Euprepetis, et quae in ος genitiuum mittunt, similiter declinantur, ut Dares Daretis, Chremes Chremetis (dicimus autem et Chremis) Diores Dioris, Antores Antoris. in is tam masculini generis quam feminini desinunt eiusdem declinationis, ut hic Daphnis Daphnidis, Thybris Thybridis, et feminina, haec Thais Thaidis, Lais Laidis, Isis Isidis, Hesperis Hesperidis; et omnia genitiuum in dis syllabam mittunt excepto uno Simois, quod Simoentis facit genitiuum. in us masculini generis propria figurae compositae desinentia tertiae sunt declinationis, ut hic Melampus Melampodis, Oedipus Oedipodis. in ys propria masculini generis tertiae declinationis sunt ut hic Capys Capyis Panthys Panthyis.

o littera finita propria sunt generis feminini, quae translata in Latinam linguam nihilo minus Graecam declinationem obtinent, ut Dido Manto Erato Ino Calypso Themisto. declinantur enim hoc modo, haec Dido, huius Didus, huic Dido, hanc Dido, o Dido, ab hac Dido. errant enim qui Didonis aut Mantonis genitiuum dicunt, cum et uocis asperitas et ueterum auctoritas eius modi declinationem repudiant. in on masculini generis propria desinunt, quae genetiuum aut in ος aut in τος mittunt apud Graecos: ea nos tertiae declinationis esse asserimus ut Sinon Sinonis, Damon Damonis (haec interdum apud Latinos demutata nouissima n littera proferuntur), Laocoon Laocoontis, Hippocoontis. et quae in ος genitiuum mittunt, paenultima syllaba o productam habent in obliquis casibus; quae in τος, correptam, exceptis duobus, quae in ος genitiuum efferunt et o corripiunt, Memnon Memnonis, Agamemnon Agamemnonis. in on masculini generis nomina desinentia, ea quoque tertiae sunt declinationis, ut hic Titan Titanis, hic paean paeanis. horum accusatiuum tam numeri singularis quam pluralis secundum Graecos proferemus, ut hunc Titana paeana, hos Titanas paeanas. unum etiam genitiuum singularem propter differentiam in os iuxta Graecam declinationem mittit, hic Pan Panos, ut Virgilius

Panos de more Lycaei Vergilius, Aen.

8,344

. in in masculini generis exeunt eiusdem declinationis, ut hic delphin delphinis, Telchin Telchinis. accusatiuum utriusque numeri delphina delphinas Telchina

Telchinas, sicut Graeci, proferemus. in os productam generis desinunt masculini tertii ordinis, ut Minos Minois, heros herois, Tros Trois. a finita Graeca neutri sunt generis omnia. de declinatione nulla est ambiguitas: nam eiusdem sunt ordinis, ut poema poematis, toreuma toreumatis, emblema emblematis; quae quamuis tertiae sint declinationis, datiuum et ablatiuum pluralem non in bus, sed in is mittunt, ratione nominum secundae declinationis: nam his poematis et emblematis dicendum est. in ax uel in ix masculini generis nomina desinunt et genitiuum is syllaba finiunt, ut thorax thoracis, corax coracis, Phoenix Phoenicis. et quae in duas desinunt consonantes, tertiae declinationi similiter applicantur, ut hic Cyclops Cyclopis, chalybs chalybis. uniuersa nomina Graeca, cuiuscumque sint generis, genitiuum apud illos in has syllabas mittunt, in ης ut Κίρκη Κίρκης, in ας, ut Θαίδρα Θαίδρας, in ου, ut Αἰνείας Αἰνείου, in α, ut

Ἀντᾶς Ἀντᾶ, in ως, ut Πηλεὺς Πηλέως, in ους, ut Δημοσθένης

Δημοσθένους, in ος, ut Θόας Θόαντος, Γίγας Γίγαντος. igitur quaecumque nomina apud Graecos genitiuum in ες uel in ας mittunt, apud nos primae sunt declinationis, ut Κίρκη Κίρκης Circa Circae, Phaedra Phaedrae. quae in α uel in ου genitiuum mittunt a nominatiuo ας uel ες syllabis terminato uenientia, simili modo primae sunt declinationis, ut Antas Antae, Aeneas Aeneae, Orestes Orestae. quae in ου syllabam exeunt in genitiuo a nominatiuo ος terminato uenientia, secundae sunt declinationis, ut Homerus Homeri,

Menander Menandri. item quae in ως exeunt, secundae sunt, ut Tydeus Tydei, Peleus Pelei. quae in ους uel in ος syllabas genitiuum singularem mittunt omnia tertiae sunt declinationis remoto dubitationis errore, ut Demosthenes Demosthenis, Paris Paridis, Mimas Mimantis, Pallas Palladis, Thais Thaidis, poema poematis. quoniam genera et declinationes tam Latinorum nominum quam Graecorum dilucide breuiterque explanauimus, de ceteris quae praepositis regularum legibus refragantur disseremus, ut discussa penitus ignorationis caligine inoffensa luce scientiae mentes adulescentium inlustrentur. sunt quaedam nomina in utroque numero non eiusdem generis; alia non eiusdem declinationis; alia non in utroque numero declinantur; alia certis casibus deficiunt. de his dicemus, et primum de illis quae generibus discrepant. in singulari numero generis masculini, in plurali neutri: hic locus haec loca (dicimus tamen et hi loci), hic iocus haec ioca (et hi ioci), hic Maenalus haec Maenala, hic Tartarus haec Tartara, hic Gargarus haec Gargara, hic carbasus haec carbasa, hic Ismarus haec Ismara, hic sibilus haec sibila. in singulari numero generis feminini, in plurali neutri: haec Pergamus haec Pergama, haec intibus haec intiba, haec arbutus haec arbuta. in singulari numero generis neutri, in plurali feminini: hoc epulum hae epulae: sic Iuuenalis

unde epulum possis centum dare Pythagoreis Iuuenalis 3,229

; alii

hae epulae semper pluraliter declinant; hoc balneum hae balneae dicuntur et haec balnea: Tullius ad balneas Pallacinas

Cicero,

S. Rosc. 18: occiditur ad balneas Pallacinas rediens a cena Sex. Roscius (Ω, Kasten)

, Iuuenalis

et crudum pauonem in balnea portas Iuuenalis 1,143

; hoc caepe, quod in singulari numero est aptotum, in plurali femininum, hae caepae. et ordine primo declinantur. in singulari numero generis neutri, in plurali masculini: hoc porrum hi porri, hoc frenum hi freni, ut Lucanus

frenosque momordit Lucanus 6,398

: dicimus tamen et haec frena; hoc filum hi fili,

traxerunt torti magica uertigine fili Lucanus 6,460

; et haec fila dicuntur; hoc Argus hi Argi, hoc caelum hi caeli. in plurali numero mutant declinationem haec. hoc iugerum in singulari numero secundae declinationis est, in plurali tertiae: nam genitiuum horum iugerum, datiuum et ablatiuum his et ab his iugeribus facit; et uas, quod tertiae est in singulari numero, in plurali secundae: nam genitiuum horum uasorum, datiuum et ablatiuum his et ab his uasis dicimus. pauca sunt primae declinationis nomina quae contra regulam datiuum et ablatiuum numeri pluralis in bus syllabam mittunt discernendae ambiguitatis {sexus} causa: his et ab his deabus filiabus mulabus equabus libertabus, quae a iuris peritis usurpata sunt. haec sunt quae in utroque numero non admittunt declinationem, quorum alia singulariter, alia pluraliter tantum declinantur. deorum propria nomina, elementorum, heroum, fluminum, montium, singulariter dumtaxat declinantur; item urbium, nisi

quae natura pluraliter efferuntur, ut Athenae Thebae Cumae Mycenae Antemnae Grauiscae Crustumeri Cosae Arpi Puteoli Ostia; item metallica, quae omnia secundae sunt declinationis et generis neutri, ut hoc aurum argentum ferrum plumbum stagnum, excepto uno aes, quod eiusdem generis est, sed iuxta rationem monosyllaborum tertii ordinis est, tres autem casus in plurali numero admittit, nominatiuum accusatiuum uocatiuum, hoc aes et haec aera o aera. item arida uel liquida, quae ad mensuram pondusue referuntur, ut hoc triticum hordeum frumentum far lens cicer milium eruum haec faba oleum uinum mel mulsum defrutum muria {dicitur tamen liquamen}. ex his multa ueteres, auctoritate licentiae largiente, pluraliter extulerunt, haec frumenta hordea farra mella defruta. uina etiam usus recepit: nam uina Coa dicimus et Massica. praeter haec alia sunt quae in plurali numero deficiunt, generis quidem masculini haec: hic fumus fimus limus puluis sanguis genius; generis feminini: haec fames lux labes pix pax sitis tabes humus; generis neutri: hoc caenum faenum ius lutum letum uulgus pelagus uirus uiscum aeuum, hoc penum. in plurali numero tantum declinantur nomina numerorum, praeter unum quod plurali deficit numero, ut duo tres. memineris autem omnia nomina numerorum ab uno usque ad tres declinari, a quattuor usque ad centum minime, a ducentis usque ad nongentos per

omnia genera pluraliter tantum declinari. est etiam unum aptotum neutri generis semper eiusdem numeri, haec pondo. praeter haec alia sunt quae in singulari numero non declinantur, generis quidem masculini. hi antes, hi carceres cani casses furfures fori liberi manes optimates primores proceres pugillares Quirites sentes uepres; generis feminini: argutiae blanditiae cunae exequiae inferiae insidiae inimicitiae exuuiae manubiae excubiae primitiae bigae trigae quadrigae compedes deliciae diuitiae dapes feriae falerae genae facetiae indutiae kalendae idus nonae latebrae nuptiae nundinae neniae quisquiliae reliquiae scalae tenebrae antiae; generis neutri: arma moenia castra liba magalia crepundia bona exta spolia serta praesepia pascua sponsalia altaria praecordia mappalia cunabula; item festorum dierum nomina, ut Saturnalia Neptunalia Bacchanalia.

certis casibus deficiunt haec: satias, quod praeter nominatiuum singularem nullum casum admittit; hanc dicionem ab hac dicione: hoc quoque nomen casibus utriusque numeri deficit praeter accusatiuum et ablatiuum singularem; laterem latere: similiter accusatiuum et ablatiuum singularem lectio usurpauit; sponte et tabo ablatiuum singularem habent tantum; dicam et dicas: utriusque numeri accusatiuum inuenimus tantum; tabes: nominatiuum et accusatiuum et ablatiuum numeri singularis habet dumtaxat. sunt alia quae a genitiuo casu singulari declinationis sumunt exordium et in utroque numero recte declinantur, ut remigis frondis uerberis, ut Lucanus

ad saxum quotiens ingenti uerberis ictu Lucanus 3,469: at : ad || ictu : actu (Lucan.)

. alia sunt quae duos aut tres tantum casus habent in singulari numero, sed in plurali per omnes declinantur, ut huius opis hanc opem ab hac ope,

et hanc uicem ab hac uice. alia ablatiuum tantum habent in singulari numero, ut ab hac fruge, ab hac obice, ab hac prece, ab hoc uiscere: haec quoque in plurali numero declinantur. pauca sunt quae, cum in singulari numero non deficiant, in plurali tres tantum casus habent, de quibus paulo superius diximus, haec iura, haec rura, haec aera, haec maria. uniuersa nomina primae secundae quartae declinationis totidem syllabis in genitiuo quot in nominatiuo proferuntur, praeter unum uir et quae ex eo componuntur {et his quae in er syllabam desinunt}. tertiae aut pares habent syllabas in obliquis casibus aut unam adsumunt. quintae procul dubio plus una syllaba proferri solent. pauca inueniuntur tertiae declinationis quae in genitiuo duabus syllabis crescunt: iter itineris, anceps ancipitis, biceps bicipitis, triceps tricipitis, praeceps praecipitis, iecor iecinoris: sed et iecoris lectum est; supellex supellectilis. omnium nominum, cuiuscumque sint declinationis, uocatiuus singularis similis est nominatiuo eiusdem numeri, neque hoc in dubium uenit, exceptis nominibus secundae declinationis, quorum uocatiuus diuersis modis exprimitur. propria igitur nomina quae in nominatiuo casu singulari us syllaba terminantur i uocali praeposita uocatiuum adempta nouissima syllaba faciunt, ut hic Virgilius o Virgili, hic Terentius o Terenti, hic Domitius o Domiti; praeposita uero qualibet consonante uocatiuum in e correptam

mittunt, ut hic Turnus o Turne, hic Marcus o Marce, hic Lentulus o Lentule. appellatiua quae in ius desinunt uocatiuum in e mittunt, ut hic fluuius o fluuie, socius o socie: quae ueteres iuxta nominatiuum proferebant, ut Virgilius

corniger Hesperidum fluuius regnator aquarum Vergilius, Aen.

8,77

. quae consonante praelata in eandem syllabam desinunt, si quidem sunt accidentia uel deriuatiua, uocatiuum in e mittunt, ut doctus docte, sanctus sancte, Romanus Romane, Hispanus Hispane. cetera in us potius quam in e syllabam exeunt, ut hic populus o populus: sic Lucanus

degener o populus Lucanus 2,116

: sed et o popule lectum est; lucus o lucus. quae a ueteribus propter asperitatem uocis minime usitata sunt, adeo ut rara huius modi declinationis reperiantur exempla: haec myrtus o myrte Virgilius declinauit,

et tu proxima myrte

. tertiae quoque declinationis nominum ablatiuus casus singularis duobus modis proferri solet, aut in e aut in i. sed illa in i exeunt, quae communis sunt generis et in nominatiuo is syllaba terminantur, ut hic et haec suauis ab hoc et ab hac suaui, hic et haec grauis ab hoc et ab hac graui; item neutra quae in nominatiuo e uel l uel r litteris terminantur, ut hoc sedile ab hoc sedili, hoc animal ab hoc animali, hoc laquear ab hoc laqueari; item quae in duas desinunt consonantes uel in duplicem et sunt accidentia trium generum, ut hic et haec et hoc ingens ab hoc et ab hac et ab hoc ingenti, hic et haec et hoc audax ab hoc et ab hac et ab hoc audaci; et quae in r desinunt masculina et in feminina transeunt uel trium generum sunt ut hic acer ab hoc acri, hic et haec

et hoc par ab hoc et ab hac et ab hoc pari. et quae in im mittunt accusatiuum singularem, sunt autem haec turris hanc turrim ab hac turri, haec sitis hanc sitim ab hac siti, haec puppis hanc puppim ab hac puppi, haec securis hanc securim ab hac securi. similiter febris torquis uectis restis hanc febrim torquim uectim restim ab hac ‹febri torqui uecti› resti. praeterea haec nauis, bipinnis, hic ignis similiter ablatiuum in i mittunt, quae saepe poetae per e solent efferre. cetera omnia tertiae declinationis nomina ablatiuum singularem in e mittunt.

de uerbo

quoniam, ut opinor, de nomine conuenienter tractatum est, nunc de uerbo, sicut praefatio pollicetur, disseremus, cuius omnis ambiguitas in discernenda coniugatione et cognoscendo praeterito perfecto uersatur. de his nos pro ingenii uiribus diligenter docebimus; nam cetera multorum expositio declarauit. igitur coniugationes sunt tres, ut alii quattuor, quas in secunda persona temporis praesentis modi indicatiui dinoscimus; formae quattuor, perfecta meditatiua inchoatiua frequentatiua. sed perfectae formae uerba omnium sunt coniugationum, frequentatiuae tantum primae coniugationis excepto lacesso, a lacero, inchoatiuae tertiae dumtaxat correptae, meditatiuae tertiae productae uel quartae. genera uerborum facili ratione cognoscuntur. aut enim actiua sunt et o littera terminantur et adsumpta r littera transeunt in passiua; aut passiua et adempta nouissima littera redeunt in actiua; aut neutra, quae actum significant et actiuam habent declinationem et in passiuam minime transeunt; aut supina, quae ut actiua quidem

declinantur, sed significationem habent passiuam, ut uapulo ueneo pendeo; aut deponentia superioribus contraria, quae passiuorum declinantur exemplo et significationem habent actiuam neque r litteram possunt amittere; aut communia similia deponentibus et passiuis, sed agentis et patientis formam amplectuntur. unde constat uniuersa uerba duobus modis declinari: nam neutra et supina actiuorum, deponentia et communia passiuorum regulam secuntur. sunt praeterea neutropassiua, quae in praeterito perfecto et plusquamperfecto passiui declinationem habent, in aliis neutri, et sunt haec sola, secundae quidem coniugationis audeo gaudeo soleo; tertiae autem fido et fio, et siqua ex his componuntur: praeter haec nulla sunt huius modi declinationis uerba. sunt alia passiuoneutra, superioribus contraria, haec sola, comperior mereor deuertor: nam in praeterito comperi merui deuerti, sicut actiua uel neutra, proferuntur.

uniuersa uerba primae coniugationis, quae in secunda persona as syllaba terminantur, actiua siue neutra, praeteritum perfectum in aui syllabas mittunt, ut amo amaui, aro araui, armo armaui, narro narraui, canto cantaui, nauigo nauigaui, paro paraui, seruo seruaui, exceptis nouem, quae in ui mittunt praeteritum, ut seco secui, domo domui, frico fricui, ueto uetui, sono sonui, tono tonui, mico micui, crepo crepui, plico plicui, et siqua adnexis praepositionibus componuntur; plico tamen utramque formam seruat in praeterito: nam et plicui et plicaui dictum est. quattuor huic regulae refragantur: nam neque in ui neque in aui exeunt: sto steti,

do dedi, lauo laui, iuuo iuui. sed duo posteriora quidam superioribus applicant errantes: nam illa in praeterito una syllaba crescunt, haec totidem quot in praesenti proferuntur. secunda coniugatio, quam non tantum secunda persona, sed etiam prima facile declarat, quoniam omnia uerba quae eo syllabis in prima persona finiuntur, secundae sunt coniugationis exceptis duobus tertiae coniugationis productae, eo is queo quis et siqua ex his composita figurantur, et tribus primae, creo creas, meo meas, beo beas, praeteritum perfectum in has syllabas mittit, in ui consonante praeposita, in ui praeeunte uocali, pauca in si et in xi, quae inter excepta notauimus. ergo omnia uerba secundae coniugationis qualibet consonante praeposita eo syllabis praeteritum perfectum in ui mittunt, ut habeo habui, debeo debui, rubeo rubui, tabeo tabui, doceo docui, taceo tacui, misceo miscui, iaceo iacui, noceo nocui, arceo arcui, splendeo splendui, candeo candui, madeo madui, egeo egui, langeo langui, uigeo uigui, rigeo rigui, caleo calui, doleo dolui, oleo olui, palleo pallui, timeo timui, terreo terrui, tepeo tepui, torpeo torpui, pareo parui, careo carui, uireo uirui, floreo florui, horreo horrui, censeo censui, niteo nitui, pateo patui, caneo canui, teneo tenui; excipiuntur pauca quae in si syllabam mittunt praeteritum, iubeo iussi, mulceo mulsi, mulgeo mulsi, algeo alsi, fulgeo fulsi, ardeo arsi, suadeo suasi, maneo mansi, haereo haesi, rideo risi, torqueo torsi, indulgeo

indulsi. de urgeo et turgeo ambigitur. alia in xi, lugeo luxi, frigeo frixi. illa in ui praeteritum mittunt, quae in prima persona modi indicatiui temporis praesentis u ante eo habent, et primam syllabam, quam in praesenti tempore breuem, in praeterito longam habent, ut faueo faui, paueo paui, foueo foui, moueo moui, caueo caui, uoueo uoui, et quae ex his componuntur. quaedam, quamquam in praesenti non sunt similia superioribus, praeteritum tamen in ui mittunt producta paenultima syllaba, neo neui, fleo fleui, cieo ciui, impleo impleui, compleo compleui, expleo expleui, deleo deleui. non multum ab his discrepare uidentur etiam haec quorum prima syllaba in praeterito ex correpta cadit in productam, sedeo sedi, uideo uidi. contra omnium regulam est prandeo prandi.

quaedam sunt in secunda coniugatione quorum praeteritum perfectum iteratur per primam syllabam, haec sola: pendeo pependi, spondeo spopondi, tondeo totondi, mordeo momordi, quae adsumptis praepositionibus non eodem modo proferenda sunt: nam despondi et dependi et detondi dicimus. de neutropassiuis abunde dictum est. tertia coniugatio correpta, quae secundam personam in is syllabam mittit, in imperatiuo modo in e solitam conuerti, praeteritum perfectum in has syllabas effert: in ui praeposita qualibet consonante, in ui praeposita uocali, in i consonante praeposita, in si, in xi. sed illa praeteritum in ui mittunt, quae in praesenti tempore indicatiui modi u ante nouissimam litteram habent, ut tribuo tribui, statuo statui, minuo minui, imbuo imbui, adnuo adnui, diluo dilui, obruo obrui, induo indui: in his duo notantur, quae in

xi mittunt praeteritum, fluo fluxi, struo struxi. et quae in lo syllabam exeunt in praesenti, nihilo minus praeteritum in ui mittunt, ut uolo uolui, colo colui, consulo consului, alo alui. pauca praeterea in eandem extremitatem mittunt praeteritum, quamquam praesens dissimile superioribus habeant, tremo tremui, gemo gemui, fremo fremui, pono posui, strepo strepui, rapio rapui, compesco compescui, necto nexui, sterto stertui, pecto pexui, texo texui, senesco senui, gigno genui, et siqua ex his componuntur. ui syllaba terminantur in praeterito haec sola: sperno spreui, sterno straui, cerno creui, sero seui, tero triui, pasco paui, quaero quaesiui, lino leui, quiesco quieui, cupio cupiui, consuesco consueui, peto petiui, sapio sapiui. in i praeposita consonante in praeterito desinunt, quae in praesenti do syllaba terminantur praecedente n littera, ut scando scandi, ascendo ascendi, descendo descendi, accendo accendi, offendo offendi, pando pandi, prendo prendi, mando mandi; tria n in praeterito amittunt, fundo fudi, findo fidi, scindo scidi: sic Lucanus

aut scidit et medias fecit sibi litora terras Lucanus 3,61

; et quae minus una syllaba proferuntur, producta prima syllaba in praeterito, quae in praesenti corripitur, ut capio cepi, iacio ieci, facio feci, fugio fugi, fodio fodi. pauca praeterea eandem clausulam habent nouissima littera praesentis temporis in i conuersa, uinco uici, rumpo rupi, soluo solui, uoluo uolui, cudo cudi. in si praeteritum mittunt illa uerba, quae in praesenti do uel mo syllabis

terminantur, si sit natura longa paenultima, ut ludo lusi, laedo laesi, cedo cessi, plaudo plausi, trudo trusi, rado rasi, inlido inlisi, adlido adlisi, promo prompsi, sumo sumpsi, demo dempsi, resumo resumpsi. et premo, quamuis correpta sit paenultima, in eandem syllabam exit, et quicquid ex eo componitur, ut premo pressi, exprimo expressi, comprimo compressi. et quae in bo uel in po syllabas desinunt, praeteritum similiter in si syllabam mittunt, ut scribo scripsi, nubo nupsi, scalpo scalpsi, sculpo sculpsi, repo repsi, serpo serpsi. praeter haec pauca sunt, quae non eadem extremitate finiuntur in praesenti, praeteritum tamen in si syllabam mittunt: spargo sparsi, mergo mersi, tergo tersi, mitto misi, uro ussi, contemno contempsi, concutio concussi, gero gessi, et siqua ex his in compositam figuram transeunt. in xi syllabam in praeterito desinunt uerba quae in praesenti go syllaba terminantur, ut cingo cinxi, pingo pinxi, sugo suxi, affligo afflixi, pergo perrexi, rego rexi, diligo dilexi, intellego intellexi. excipiuntur tria in si desinentia, quae superius notauimus, et alia quattuor, quae non in i, sed in gi syllabam mittunt praeteritum, tango tetigi, frango fregi, lego legi, ago egi; et siqua ex his componuntur, simplicium formam secuntur. his simile est impingo, quod impegi facit praeteritum. praeter haec in xi mittunt praeteritum uiuo uixi, coquo coxi, meio minxi, inlicio inlexi, aspicio aspexi, flecto flexi, duco duxi, dico dixi, ueho uexi, traho traxi. sunt tertiae coniugationis uerba quae primam syllabam in praeterito duplicant, quae omnia subiecta sunt: tango tetigi, pango pepigi, pello pepuli, fallo fefelli, pendo pependi, tendo tetendi, pungo pupugi (sed et punxi dicimus), tudo tutudi, cado cecidi, caedo cecidi, pario peperi, cano cecini, disco didici, posco poposci, parco peperci (facit et parsi), curro

cucurri, pedo pepedi. haec adiunctis praepositionibus non eodem modo proferenda sunt: nam duplicatam in simplici figura syllabam in compositione amittunt: dicimus enim sic, expendo expendi, decurro decurri, refello refelli, compello compuli, concido concidi. sed ex his duo sola praepositionibus adnexis in suo statu manent, disco et posco: dedidici etenim et depoposci faciunt praeteritum; cano autem neutram regulam sequitur: concinui et succinui dicimus. composita sunt in eadem coniugatione quae nouissimam syllabam geminant in praeterito, illa uidelicet quae a do uerbo primae coniugationis componuntur, condo condidi, reddo reddidi, perdo perdidi, trado tradidi, subdo subdidi, prodo prodidi, addo addidi, abdo abdidi. similiter proferuntur credo credidi, uendo uendidi.

quarta coniugatio uel tertia producta, quam imperatiuus modus prodit i litteram in fine conseruans, praeteritum perfectum in ui syllabam mittit uel in i duplicem, ut audio audiui uel audii, munio muniui uel munii, saeuio saeuiui uel saeuii, lenio leniui uel lenii, mollio molliui uel mollii, finio finiui uel finii, punio puniui uel punii, sopio sopiui uel sopii, accio acciui uel accii, scio sciui uel scii, hinnio hinniui uel hinnii, eo iui uel ii, exeo exiui uel exii, ineo iniui uel inii, et cetera his similia. pauca in si exeunt, et sunt fere haec, sarcio sarsi, farcio farsi, haurio hausi, sepio sepsi, sentio sensi; alia in xi, haec sola: sancio sanxi, fulcio fulxi, uincio uinxi. unum inuenitur quod primam syllabam in praesenti corripit, in praeterito producit uenio ueni; et composita ex eo in

hunc modum proferuntur * aperio aperui, cuius compositum dissentit, reperio repperi. in has fere syllabas omnia uerba, quae trina coniugationum norma complectitur, in praeterito desinunt. sed nequid ambiguitatis subesse possit lectoribus, non dissimulabimus de illis dicere, quae rationi refragantur. sunt enim uerba quae personis deficiunt et impersonalia dicuntur, alia modis, alia temporibus, alia coniugationibus, alia participiis. de his exponemus, et primum de impersonalibus, quae aut secundae sunt coniugationis aut tertiae, quantum ex tertia persona contemplari licet * eorum alia accusatiuum casum trahunt, ut pudet taedet piget poenitet miseret decet; alia datiuum, ut licet liquet libet. unum est quod casu non indiget, oportet. et omnia praeteritum in uit syllabam mittunt: puduit piguit poenituit licuit libuit decuit, praeter tria, quorum duo deficiunt in praeterito, liquet et taedet, unum quasi passiuam habet declinationem, miseret: nam miseritum est dicimus. et licet tamen et libet ad hanc similitudinem proferri possunt, licitum est et libitum est, et taedet in composita figura, pertaesum est. tertiae coniugationis impersonalia datiuum casum adsumunt, ut contingit euenit accidit expedit. quaedam primae coniugationis impersonalia reperiuntur, ut iuuat praestat, quae et aliter declinari possunt. sed omnia tam in futuro imperatiui modi quam infinitiui, nec non etiam gerundi uel participialibus et participiis utriusque temporis deficiunt.

defectiua in modis sunt haec: quaeso, quod primam personam habet indicatiui modi dumtaxat, licet quaesere lectum sit apud Sallustium et Tullium; ouat, infit: haec quoque tertiam personam habent solam, sed ouat participium facit praesentis temporis, ouans, cum in declinatione uerbi deficiat. similiter ausim et duim. inquam in prima persona contra morem omnium profertur et utrumque numerum modi indicatiui temporis praesentis et imperatiui numerum singularem habet: nam inque apud Terentium lectum est; aio praesens et praeteritum imperfectum tantum habet. faxo futurum tempus tantum uel, ut alii, promissiuum modum ostendit. salue saluete imperatiui modi secunda persona in utroque numero lecta est, et infiniti modi tempus praesens, saluere. cedo et aue similiter imperatiui modi secundam personam habent numeri singularis: cedo etiam numero plurali lectum est apud Plautum,

cette Plautus, Merc.

965: dubium est an huc referre debeantur grammaticorum uerba: cf. etiam inc. fab. frg. XXXIX Lindsay

. in coniugationibus et praeterito deficiunt haec: fero fers praeteritum facit tuli, sum es fui, ferio feris percussi, tollo tollis sustuli facit, edo es edi: hoc infinitiui modi praesens tempus non in re syllabam, sed in se contra morem omnium mittit: esse enim dicendum est; uolo uis uolui: hoc quoque incertae est coniugationis et in futuro imperatiui et infinitiui modi deficit et gerundi uel

participialibus, quae supina alii dicunt; meto messem feci: nam aliter proferri non potest; polleo sisto, similiter et glisco furio et quatio nullum habent praeteritum. memineris tamen inchoatiuae formae uerba in praeterito perfecto deficere. participiis carent uerba alia praesentis temporis, alia futuri, alia utriusque. in praesenti itaque deficit sum et quae ex eo adiectis praepositionibus componuntur praeter duo, absens et praesens, quae a uerbis absum et praesum ueniunt. et eo uerbum in participio nominatiui casus numeri singularis deficit, in ceteris recte declinatur: composita quaedam etiam nominatiuum habent, ut praeteriens abiens. futuri temporis participia non habent in primis uerba formae inchoatiuae, ut horresco calesco et his similia; deinde omnia secundae coniugationis quae sunt generis neutri et in formam transeunt inchoatiuam, ut horreo caleo tepeo niteo pateo splendeo uigeo rigeo floreo paueo rubeo tabeo madeo tumeo sileo palleo ferueo timeo lateo: nam et haec adsumptis praepositionibus faciunt inchoatiua, ut pertimesco delitesco. ualeo tantum cum faciat conualesco, in participio futuri temporis minime deficit: nam ualiturus dicendum est. sunt alia praeterea quae non transeunt in formam inchoatiuam eiusdem coniugationis et generis et nihilo minus in participiis futuri temporis deficiunt, ut egeo maereo polleo calleo studeo. praeter haec et uolo carent participio futuri temporis et malo et nolo, quae ex illo componuntur; similiter

et metuo fluo sitio tremo saeuio sero disco posco furio. uerba quae {prima} utriusque temporis participiis carent ‹sunt› impersonalia omnia, de quibus superius docuimus, et defectiua, illa uidelicet quae ordine declinari non possunt, ut aio quaeso inquam faxo salue aue cedo et possum; similiter et soleo.

sunt uerba, quae in prima persona confusa habentur, quorum significationem secunda persona coniugationis discernit: dico dicas correpta priore syllaba, dico dicis producta; fundo fundas, fundo fundis; uolo uolas, uolo uis; appello appellas, appello appellis; compello compellas, compello compellis; mando mandas, mando mandis. sunt alia quae ex diuersa forma praesentis temporis in praeterito confunduntur: paueo paui, pasco paui; cerno creui, cresco creui; acuo acui, aceo acui; lugeo luxi, luceo luxi; pendeo pependi, pendo pependi; frigeo frixi, frigo frixi. sunt quae idem habent praesens et praeteritum perfectum, haec sola: odi noui memini coepi pepigi. haec in imperatiuo modo praeter memini, quod memento facit, deficiunt et in futuro infinitiui modi et in supinis nec non etiam in participiis utriusque temporis; unum ex his, odi, duo participia facit praeteriti temporis figurae compositae, exosus et perosus. sunt alia quae in omni declinatione secundae sunt coniugationis et in infinitiuo quasi tertiae correptae proferuntur: fulgeo infinitiuum fulgere facit, ferueo feruere, obsideo obsidere. lectum est et strido, quod est tertiae; alii ut secundae proferunt, ac maxime Lucanus huius modi declinationem usurpauit.

uerba tam passiua quam deponentia nec non etiam communia, cuiuscumque sunt coniugationis, praeteritum perfectum in has syllabas mittunt, in tus, in ctus, in sus, in xus, adiuncto in omnibus sum uerbo, ut amor amatus sum, doceor doctus sum, patior passus sum, nitor nixus sum. notantur pauca quae in praeterito deficiunt, passiua quidem haec: feror ferior tollor, praeteritum latus sum, ictus sum, sublatus sum; poscor (nam hoc quoque deficit in praeterito) postulatus sum, arguor conuictus sum; similiter metuor et timeor nullum habent perfectum. deponentia uero haec: uescor fruor medeor liquor reminiscor, quae in praeterito sic proferuntur, pastus sum, potitus sum, medicatus sum, liquefactus sum, recordatus sum, quae ab alio praesenti ueniunt, sed ad supplementum declinationis defectiuis adcommodantur. sunt quaedam deponentia incertae coniugationis, haec sola: orior potior. nam in secunda persona numeri singularis tertiae productae sunt, hoc est quartae coniugationis, et in praesenti tempore infiniti modi: oriris enim et potiris et item oriri et potiri dicimus; reliqua ad exemplum tertiae correptae declinantur. sunt alia quae a diuerso ueniunt praesenti, sed in praeterito confunduntur, ut patior passus sum, pandor passus sum, ut apud Virgilium

crinibus Iliades passis Vergilius, Aen.

1,480

; item uertor uersus sum, uerror uersus sum, ut apud eundem

et uersa puluis inscribitur hasta Vergilius, Aen.

1,478

. sunt alia impersonalia, quae adsumptis pronominibus ablatiui casus declinantur et a uerbis neutri generis figurantur uel ab actiuis, quae datiuum casum in serie orationis admittunt, ut sedetur ambulatur statur pugnatur itur studetur: ueniunt enim, ut dictum est, a neutris, sedeo ambulo sto pugno eo

studeo; his etiam Graecorum iactantiam, siquam de copia sermonis exercent, refutamus, quod haec proprie nequeunt explanare. similiter nocetur et suadetur et datur proferimus, quae in actiua specie datiuo casui iunguntur. sunt quae in participiis deficiunt, ut fruor medeor et reor, quae de praeterito tantum habent participium, in praesenti et futuro deficiunt. item nascor futuri temporis participio caret. impersonalia, sicut in actiua declinatione, participia nulla habent, nisi quae poetica usurpauit licentia, praeteriti, ut regnata pugnata {percussa}, futuri, ut

uigilanda uiris Vergilius, georg.

1,313

, et his similia.

* *

* *

* filiumque eius inpuberem

* * * ...

*

* *

*

*

* ad balneas Pallacinas * * *

*

* ... * *

*

*

* * ...

*

Tous les livres