Quaestiones in Heptateuchum (page 11)

Augustin d'Hippone · Doctrine

Texte latin, domaine public · Source : la.wikisource.org — Quaestiones in Heptateuchum (ed. Migne) · 11 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

Sed primo illud quod ex Epistola quae ad Hebraeos est, commemoravi, inter illos laudabiles viros qui ibidem recoluntur, non solum est Jephte, verum etiam Gedeon, de quo similiter Scriptura dicit, Spiritus Domini confortavit Gedeon (Judic. VI, 34): et tamen ejus factum, quod de illo auro praedae operatus est ephud, et fornicatus est post illud omnis Israel, et factum est domui Gedeon in scandalum (Id. VIII, 27), non solum laudare non possumus; verum etiam quia Scriptura hic apertissime judicavit, reprobare minime dubitamus: nec tamen ex hoc ulla fit injuria Spiritui Domini, qui eum confortavit, ut hostes populi ejus tanta facilitate superaret. Cur ergo inter illos commemoratur, qui per fidem vicerunt regna, operantes justitiam; nisi quia sancta Scriptura, quorum fidem atque justitiam veraciter laudat, non hinc impeditur eorum etiam peccata, si qua novit, et oportere judicat, notare veraciter? Nam et in eo quod idem Gedeon signum petens, sicut ipse locutus est, tentavit in vellere (Id. VI, 39), nescio utrum non fuerit transgressus praeceptum quod scriptum est, Non tentabis Dominum Deum tuum (Deut. VI, 16): verumtamen etiam in ejus tentatione Dominus quod praenuntiare volebat ostendit; in compluto scilicet vellere et area tota circumquaque sicca, figurare primum populum Israel, ubi erant sancti cum gratia coelesti, tanquam pluvia spirituali; et postea compluta area sicco vellere, figurare Ecclesiam toto orbe diffusam, habentem non in vellere tanquam in velamine, sed in aperto coelestem gratiam, illo priore populo velut ab ejusdem gratiae rore alienato atque siccato. Nec tamen frustra inter fideles et operantes justitiam, propter bonam fidelemque vitam, in qua eum credendum est esse defunctum, tale in Epistola ad Hebraeos meruit testimonium.

Utrum autem quia posteaquam dictum est, Factus est super Jephte Spiritus Domini, ea secuta sunt, ut votum illud voveret, atque hostes vinceret, et quod voverat redderet, Spiritui Domini omnia deputanda sint, ut perinde habeatur et hoc sacrificium, tanquam id Dominus sicut Abrahae fieri jusserit, non facile dixerim; cum utique de Gedeon possit haec afferri differentia, quia post peccatum quod fecit, quando fecit ephud post quod universus populus fornicatus est, nulla est ejus commemorata prosperitas: postea vero quam Jephte votum vovit, illa est insignis ejus victoria consecuta, propter quam adipiscendam voverat, et qua adepta quod voverat solvit. Rursus enim considerandum est, quia Gedeon, etsi non posteaquam fecit ephud, tamen posteaquam tentavit Dominum, quod utique peccatum est, magna strage hostibus caesis atque superatis populo acquisivit salutem. Sic enim scriptum est: Et dixit Gedeon ad Dominum, Non irascatur indignatio tua in me, et loquar adhuc semel, et tentabo adhuc semel in vellere, et caetera. Iram quippe Dei metuebat, quia noverat tentando se peccare, quod Deus in Lege sua manifestissime prohibet. Hoc tamen peccatum ejus et mirabilis signi evidentia et magna victoriae prosperitas liberationisque populi consecuta est. Jam enim Deus statuerat afflicto populo subvenire, atque hujus ducis, quem ad hoc opus assumpserat, utebatur animo non solum fideli et pio, verum etiam subdeficiente et delinquente, et ad praenuntianda quae volebat, et complenda quae dixerat.

Non enim per istos tantum, qui etiamsi peccaverunt, inter justos tamen narrantur, sed etiam per ipsum Saülem omni modo reprobatum, multa Deus populo suo praestitit, in quem insilivit etiam Spiritus Dei, et prophetavit; non cum juste ageret, sed cum in virum sanctum David innocentemque saeviret (I Reg. XIX, 20-23). Agit enim Spiritus Domini et per bonos et per malos, et per scientes et per nescientes, quod agendum novit, et statuit: qui etiam per Caipham acerrimum Domini persecutorem, nescientem quid dixerit, insignem protulit prophetiam, quod oporteret Christum mori pro gente (Joan. XI, 49-51). Quis enim egit nisi Spiritus Domini, curans praenuntiare ventura, ut judici Gedeon tentare volenti Dominum, et non credenti quod ei fuerat per manum ejus de salute populi jam locutus, hoc potissimum de vellere prius compluto, postmodum sicco, et de area primum sicca, postea rigata veniret in mentem? Ut quod subdefecit a fide, infirmitati ejus delictoque deputetur; quod vero etiam tali ejus animo ad hoc quod generi humano significari oportebat usus est Deus, ad ejus intelligatur misericordiam et mirabilem providentiam pertinere.

Si quis autem dicit omnia scientem fecisse et dixisse Gedeon ex revelatione prophetica, ut per eum signa talia monstrarentur; nec defecisse a fide; et quod ei jam promiserat Dominus credidisse; sed actione prophetica in vellere voluisse tentare, atque ita illius tentationem fuisse inculpabilem, sicut dolum Jacob (Gen. XXVII, 15, 16); et illud quod Domino ait, Non irascatur indignatio tua in me, non ideo dixisse quod iram ejus timeret, sed quod eum confideret non irasci, cum ea faceret quae Spiritu ejus dictante facienda esse tanquam propheta sentiret: dicat ut videtur, dum modo illud quod de facto ephud Scriptura ipsa culpavit, quodlibet significet, non audeat excusare a peccato. Nam et illud quod trecenti viri ad signum crucis ipso numero pertinentes, hydrias fictiles acceperunt, eisque ardentes faculas incluserunt, quibus hydriis fractis repente lumina numerose micantia tantam hostium multitudinem terruerunt (Judic. VII, 16-22), tanquam ex suo arbitrio videtur fecisse Gedeon; non enim Scriptura dicit Dominum admonuisse ut hoc faceret: et tamen tam grande signum quis ejus animo atque consilio faciendum, nisi Dominus, inspiravit? Qui praefiguravit sanctos suos thesaurum evangelici luminis in vasis fictilibus habituros, sicut Apostolus dicit, Habemus autem thesaurum istum in vasis fictilibus (II Cor. IV, 7): quibus in passione martyrii tanquam vasculis fractis, major eorum gloriae fulgor emicuit, quae impios evangelicae praedicationis inimicos inopinata illis Christi claritate superavit.

Seu ergo per scientes, seu per nescientes, praefigurationem praedicationemque futurorum Spiritus Domini propheticis temporibus operatus est: nec ideo peccata eorum dicendum est non fuisse peccata; quia et Deus, qui et malis nostris bene uti novit, etiam ipsis eorum peccatis usus est ad significanda quae voluit. Proinde si propterea peccatum non fuit, sive cujuslibet necis humanae, sive etiam parricidale sacrificium vel vovere, vel reddere, quia magnum aliquid et spirituale significavit; frustra Deus talia prohibuit, et se odisse testatus est; quoniam et illa quae fieri jussit, utique ad aliquam significationem rerum spiritualium magnarumque referuntur. Cur ergo illa prohiberet, quandoquidem poterant propter eamdem rerum earumdem significationem, propter quam et ista licite fiebant, nihilominus licite fieri; nisi quia nec tale aliquid significantia quale expedit credere, humana Deo sacrificia placuerunt, quando non pro justitia quisque ab inimicis, quia recte vivere voluit aut peccare noluit, interimitur, sed homo ab homine tanquam electa hostia more pecoris immolatur?

Quid si, ait aliquis, quoniam pecorum victimae jam eo ipso quo fuerant usitatae, quamvis et ipsae a recte intelligentibus ad significationem spiritualium referrentur, minus tamen faciebant intentos ad magnum sacramentum Christi et Ecclesiae requirendum; propterea Deus re insigni et inopinata volens quasi dormientes hominum animos excitare, eo magis quo talia sibi sacrificia offerri vetuerat, curavit sibi ejusmodi aliquid offerendum, ut ipsa admiratio magnam gigneret quaestionem, et magna quaestio ad perscrutandum magnum mysterium studium piae mentis erigeret, pie vero scrutans mens hominis altitudinem prophetiae, velut hamo piscem Dominum Christum de profundo Scripturarum levaret? Huic nos rationi et considerationi non obsistimus. Sed alia quaestio est de animo voventis, alia de providentia Dei qualicumque animo ejus optime utentis. Quamobrem si Spiritus Domini qui factus est super Jephte, ut hoc voveret omnino praecepit, quod quidem Scriptura non aperuit; tamen si hoc ille praecepit, cujus non licet jussa contemnere, non solum insipientia culpanda non est, verum etiam laudanda obedientia est. Hoc enim, etiamsi se homo ipse interimat, quod utique humana voluntate atque consilio facere nefas est, profecto intelligendum est obedienter fieri potius quam sceleste, si divinitus jussum est: de qua quaestione satis in primo libro de Civitate Dei disputavimus (De Civit. Dei, lib. 1, c. 21). Si autem Jephte humanum secutus errorem, humanum sacrificium vovendum putavit, ejus quidem peccatum de unica filia jure punitum est, quod etiam ipse verbis suis satis videtur ostendere, ubi ait, Heu me, filia mea, impedisti me; in offendiculum facta es in oculis meis; discissis etiam vestimentis suis. Verumtamen etiam hic ejus error habet aliquam laudem fidei, qua Deum timuit, ut quod voverat redderet, nec divini in se judicii sententiam declinavit; sive sperans Deum prohibiturum, sicut fecit Abrahae, sive ejus voluntatem etiam non prohibentis intellectam facere potius quam contemnere statuens.

Quanquam et hic merito quaeri potest utrum verius intelligitur hoc Deum nolle fieri, et in eo potius Deo, si non fieret, obediretur, quoniam hoc se nolle et in Abrahae filio et in legitima prohibitione monstraverat. Verumtamen si propterea Jephte non faceret, sibi potius in unica pepercisse, quam Dei voluntatem secutus esse videretur. Magis ergo intellexit in eo quod ei filia occurrit, ultorem Deum, justaeque poenae se fideliter subdidit, timens saeviorem tanquam de tergiversatione vindictam. Credebat enim etiam bonae et virginis animam filiae bene recipi, quod non seipsa voverat immolandam, sed voto et voluntati non restiterat patris, et Dei fuerat secuta judicium. Mors enim sicut nec sibi a quoquam sponte nec cuiquam sponte inferenda est; ita Deo jubente recusanda non est, cujus constitutione quocumque temporis obeunda est: nec quisquam qui eam perpeti detrectat, ut omnino evitetur, sed tantummodo ut differatur, laborat. Haec autem festinantibus nobis de praedicta quaestione satis esse utcumque discussa pro hac quidem parte visa sunt.

Nunc jam quid Spiritus Domini, sive per nescientem Jephte sive per scientem, sive per ejus imprudentiam sive per obedientiam, sive per offensionem sive per fidem, in hac re gesta praefiguraverit, quantum Deus adjuvat, requiramus, breviterque pendamus. Admonet enim nos et urget quodam modo iste sanctarum Scripturarum locus cogitare quemdam potentem virtute. Talis enim dicitur Jephte, quod nomen interpretatur Aperiens. Dominus autem Christus, sicut indicat Evangelium discipulis suis aperuit sensum, ut intelligerent Scripturas (Luc. XXIV, 45, 27). Hunc Jephte fratres ejus reprobaverunt, et de paterna domo expulerunt, objicientes ei quod esset filius fornicariae, tanquam ipsi essent de uxore legitima nati. Hoc etiam egerunt adversus Dominum principes sacerdotum et Scribae et Pharisaei, qui de Legis observatione gloriari videbantur, tanquam ille solveret Legem, et ideo veluti non esset legitimus filius. Et quanquam de sancta quidem Virgine corpus assumpserat, quod fidelibus notum est; tamen ejus mater, quantum ad gentem pertinet, etiam illa Judaica synagoga dici potest. Revolvat qui voluerit propheticos Libros, et videat quoties et quanta verbi severitate atque indignatione Domini, illa gens velut impudica mulier de suis fornicationibus arguatur. Unde est etiam illud in hoc libro recentissimum, vel cum post ephud quod fecit Gedeon, omnis Israel legitur fornicatus, vel quod abierunt post deos gentium quibus erant circumdati. Unde in illos divina ira commota est, ut per annos decem et octo contererentur a filiis Ammon (Judic. VIII, 27, et X, 6-8). Sed numquid non ex eadem gente Israel etiam illi nati erant sacerdotes, et Scribae, et Pharisaei, quos in eis diximus fuisse praefiguratos, qui Jephte, tanquam isti Dominum Christum, veluti non legitimum filium persecuti expulerunt? Sed in eo similitudo adumbrata est, quod isti, ut dixi, veluti Legis observatores, eum qui contra praecepta Legis facere videbatur, tanquam legitimi non legitimum, jure sibi visi sunt ejecisse. Secundum hoc enim plebs illa dicta est fornicari, quod Legis praecepta non servans, tanquam viro non exhibebat fidem.

Sic autem scriptum est de Jephte, Et creverunt filii uxoris, et ejecerunt Jephte. Verbum quod positum est, creverunt, significat in figura, praevaluerunt: quod in Judaeis impletum est, qui praevaluerunt infirmitati Christi, quia ita voluit, ut ab eis quae oportebat passione perferret; sicut hoc idem significans Jacob praevaluit angelo, cum quo ut idipsum portenderet luctabatur (Gen. XXXII, 24-28). Dixerunt ergo ad Jephte, Non haereditabis in domo patris nostri, quoniam filius mulieris fornicariae tu. Tanquam dicerent quod Evangelium loquitur, Non est iste homo a Deo, qui sic solvit sabbatum (Joan. IX, 16): se autem velut jactantes legitimos filios Domino dixerunt, Nos ex fornicatione non sumus nati; unum patrem habemus Deum (Id. VIII, 41). Et fugit Jephte a facie fratrum suorum, et habitavit in terra Tob. Fugit, quoniam se quantus esset abscondit; fugit, quoniam eos saevientes latuit: Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor. II, 8). Fugit, quoniam morientis infirmitatem viderunt, virtutem autem resurgentis non viderunt. Habitavit autem in terra bona, vel, ut expressius dicamus, opima. Quod enim graece ἀγαθὸν, hoc latine opimum dicitur: id autem interpretatur Tob. Ubi mihi videtur intelligenda ejus a mortuis resurrectio. Nam quae terra magis opima, quam terrenum corpus excellentia immortalitatis et incorruptionis indutum?

Quod autem dicitur de Jephte, quia posteaquam fugiens a facie fratrum suorum habitavit in terra Tob, colligebantur ad eum viri latrones, et obambulabant cum ipso; quanquam et ante passionem objectum fuerit Domino, quod cum publicanis et peccatoribus manducaret, quando respondit, non esse necessarium sanis medicum, sed aegrotis (Matth. IX, 11, 12); et inter iniquos deputatus est (Isai. LIII, 12), quando inter latrones crucifixus est, et unum ex eis de cruce in paradisum transtulit (Luc. XXIII, 33, 43): tamen posteaquam resurrexit, et esse coepit, secundum id quod supra exposuimus, in terra Tob, collecti sunt ad illum scelerati homines propter remissionem peccatorum; qui cum illo ambulabant, quia secundum ejus praecepta vivebant. Neque hoc fieri desinit usque nunc, et deinceps, quousque ad eum confugiunt mali, ut justificet impios qui ad eum convertuntur, et discant iniqui vias ejus (Psal. L, 15).

Jam illud, quod hi qui abjecerant Jephte (erat enim Galaadites), conversi sunt ad eum, et quaesiverunt eum, per quem liberarentur ab inimicis suis; quam clara praefiguratione significat, quod hi qui abjecerunt Christum, ad eum rursus conversi, in illo reperiunt salutem! sive illi intelligantur quos Petrus apostolus cum de ipso scelere arguisset, sicut in Actibus Apostolorum legitur, et hortatus esset ut ad eum converterentur, quem fuerant persecuti, compuncti sunt corde, et ab illo quem a se alienaverant, desideraverunt salutem (quid est autem liberari ab inimicis, nisi a peccatis? sic enim illis ait, Agite poenitentiam, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Domini Jesu Christi; et remittentur vobis peccata vestra (Act. II, 22-38): sive illa potius significetur, quae in fine speratur vocatio gentis Israel. Magis quippe ipsa videtur apparere in eo quod dicitur, Et factum est post dies: quod utique post tempus significat; et per hoc insinuat non illud intelligendum quod recenti Domini passione est, sed quod postea futurum est. Quo videtur etiam id pertinere, quod seniores Galaad venerunt ad Jephte, ut per aetatem senilem posteriora et novissima tempora accipienda sint. Interpretatur autem Galaad Abjiciens, sive Revelatio. Quorum utrumque satis apte huic rei congruit; quia primo Dominum Christum abjecerunt, eisque postea revelabitur.

Quod vero contra filios Ammon dux quaerebatur Jephte, quibus victis liberarentur, qui eo duce adversus illos bellare cupiebant, quoniam interpretatur Ammon Filius populi mei, sive Populus moeroris; profecto aut illi significantur inimici, qui ex ipsa gente perseverantes in infidelitate praedicti sunt; aut omnino omnes gehennae praedestinati, ubi erit eis fletus et stridor dentium (Matth. XXV, 30), tanquam populo moeroris. Quanquam populus moeroris, etiam diabolus et angeli ejus non inconvenienter intelliguntur; sive quia aeternam miseriam eis quos decipiunt acquirunt; sive quia et ipsi aeternae miseriae deputati sunt.

Eleganter sane, ad exprimendam multo evidentius prophetiam, Jephte respondit senioribus Galaad: Nonne vos odio habuistis me, et ejecistis me de domo patris mei, et emisistis me a vobis? et quid est quod venistis, quando tribulati estis? Tale aliquid figuratum est in Joseph, quem fratres vendentes abjecerunt (Gen. XXXVII, 28); et cum fame tribularentur, ad ejus opem misericordiamque conversi sunt (Id. XLII-XLIV). Hic vero multo amplius elucet significatio futurorum, quod non ipsi prorsus fratres qui ejecerunt Jephte, ad eum venerunt; sed Galaad seniores pro universo illo populo eidem supplicantes. Sicut eadem gens dicitur Israel, sive in eis qui tunc fuerunt, Christumque reprobaverunt, sive in eis qui ad ejus opem postea reversi sunt. Populo enim dicitur inimico, sive in majoribus sive in posteris suis longa odia trahenti atque servanti, tandemque converso in eis qui tunc convertendi sunt, Nonne vos odio habuistis me, et ejecistis me de domo patris mei? Hoc enim eis visum est qui persecuti sunt, quod ejecerunt Christum de domo David, in qua regni ejus non erit finis (Luc. I, 33).

Et dixerunt seniores Galaad ad Jephte: Non sic modo venimus ad te. Tanquam dicerent Judaei conversi ad Christum: Tunc venimus ut persequeremur, modo venimus ut sequamur. Profitentur etiam adversus inimicos eum futurum sibi caput. Respondet ille, si eorum vicerit inimicos, quod erit eis in principem: quod Gedeon noluit, cum id Israelitae voluissent. Respondit quippe illis: Princeps vester Dominus erit (Judic. VIII, 22, 23). Rex enim nomine principis significatur: quod nondum habebat gens illa tempore Judicum. Coeperunt autem habere Saülem (I Reg. X, 1) et deinceps successores ejus alios, qui in libris Regnorum leguntur. Nam in Deuteronomio cum eis praecipitur qualem debeant habere regem, si hoc eis placuerit (Deut. XVII, 14), non ibi rex, sed princeps appellatur. Sed quia iste Jephte illum figurabat, qui verus est rex, quod etiam in titulo scriptum fuit, qui cruci ejus affixus est, quem Pilatus delere vel emendare non ausus est (Joan. XIX, 19-22); ideo credendum est esse dictum, Ero vobis in principem. Illi autem dixerant, Eris nobis in caput: quoniam caput viri Christus (I Cor. XI, 3), et ipse est caput corporis Ecclesiae (Ephes. V, 23). Denique posteaquam eos liberavit Jephte ab omnibus inimicis, non eis factus est rex, ut intelligeremus, illud quod dictum est, ad prophetiam potius pertinuisse de Christo, quam ad ipsum proprie Jephte, de quo Scriptura narrationem ita concludit: Et judicavit Jephte Israel sex annis, et mortuus est Jephte Galaadites, et sepultus est in civitate sua Galaad (Judic. XII, 7). Judicavit ergo Israel sicut caeteri Judices: non ibi regnavit ut princeps, sicut hi qui Regnorum voluminibus continentur.

Jamvero quod posteaquam eis idem Jephte dux constitutus est, misit nuntios ad hostes prius pacis verba portantes, illud ostenditur quod ait Apostolus, in quo Christus loquebatur: Si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes (Rom. XII, 18). Verba porro ipsa quae mandavit Jephte, omnia pertractare nimis longum est, festinantibus nobis: videntur tamen mihi sic intelligenda, quantum attinet ad significationem futurorum, ut in eis advertatur doctrina Christi, admonens nos quemadmodum sit ambulandum, hoc est, vivendum inter eos qui non secundum propositum vocati sunt. Novit enim Dominus qui sunt ejus (II Tim. II, 19).

Jamvero quod cum esset debellaturus inimicos, factus est super eum Spiritus Domini, significatur Spiritus sanctus impertitus membris Christi.

Quod autem pertransiit Galaad et Manasse, et transiit speculam Galaad, et ab specula Galaad ad trans filios Ammon, proficientia significantur membra Christi ad victoriam de inimicis reportandam. Galaad quippe interpretatur Abjiciens, Manasse Necessitas. Transeundi sunt ergo a proficientibus abjicientes, id est contemnentes: transeunda et necessitas, ne forte cum transierit qui proficit contemnentes, cedat terrentibus. Transeunda etiam specula Galaad, quoniam Galaad etiam Revelatio interpretatur. Est autem specula altitudo ad prospiciendum, vel despiciendum, id est desuper aspiciendum. Specula itaque Galaad congruenter mihi videtur significare superbiam revelationis: unde dicit Apostolus, Et in magnitudine revelationum ne extollar (II Cor. XII, 7). Ergo et ipsa transeunda est, id est, non est in ea manendum propter cadendi periculum. His pertransitis, facile superantur inimici: quod significat dicendo, Et ab specula Galaad transiit ad filios Ammon, de quibus inimicis jam supra dictum est.

Et vovit Jephte votum, et dixit: Si traditione tradideris mihi filios Ammon in manu mea, et erit quicumque exierit de januis domus meae in obviam mihi in revertendo me in pace a filiis Ammon, et erit Domino, et offeram eum holocaustoma. Quemlibet in hoc loco cogitaverit Jephte secundum cogitationem humanam, non videtur unicam filiam cogitasse; alioquin non diceret, cum illam cerneret occurrisse, Heu me, filia mea, impedisti me; in offendiculum facta es in oculis meis. Impedisti enim ita dictum est, tanquam ad hoc se impeditum indicaverit, ne illud quod cogitarat impleret. Sed quem potuit cogitare primitus occurrentem, qui filios alios non habebat? An conjugem cogitavit, et ut hoc fieret Deus noluit, et ut non relinqueret impunitum, ne quis deinceps id auderet; et ut magna providentia, ex hoc quoque ipso quod accidit, sacramentum Ecclesiae figuraret? Ex utroque igitur prophetia coaptata est; et ex eo quod vovens cogitavit, et ex eo quod nolenti contigit. Si enim conjugem cogitavit, conjux Christi Ecclesia est. Propterea relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae; et erunt duo in carne una. Sacramentum hoc magnum est, inquit Apostolus, ego autem dico in Christo et in Ecclesia (Ephes. V, 31, 32). Sed quia hujus Jephte conjux virgo esse non potuit, in eo quod filia potius occurrit, et inulta non remansit prohibitum sacrificium voventis audacia, et virginitas Ecclesiae figurata est. Nec abhorret a vero, quod filiae nomine eadem significatur Ecclesia: nam cujus alterius typum gerebat etiam illa mulier, cui post tactam fimbriam suam sanatae, ait Dominus, Filia, fides tua te salvam fecit; vade in pace (Matth. IX, 20-22)? Et certe, unde nullus ambigit, discipulos suos ipse sponsi filios appellavit, se apertissime indicans sponsum: Non possunt, inquit, jejunare filii sponsi, quamdiu cum illis est sponsus; venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus, et tunc jejunabunt (Ibid., 15). Holocaustoma ergo erit Ecclesia, quam virginem castam beatus Apostolus appellat (II Cor. XI, 2), quando in resurrectione mortuorum fiet in universa, quod scriptum est, Absorpta est mors in victoriam. Tunc tradet regnum Deo et Patri (I Cor. XV, 54, 24). Quod regnum ipsa Ecclesia est, rex ipse cujus figuram vovens ille gestabat. Sed quoniam tunc fiet, cum completa fuerit sexta aetas saeculi, ideo sexaginta dierum a virginitate dilatio postulata est. Ex omnibus quippe aetatibus Ecclesia congregatur. Quarum prima est, ab Adam usque ad diluvium: secunda a diluvio, id est, a Noe usque ad Abraham: tertia ab Abraham usque ad David: quarta a David usque ad transmigrationem in Babyloniam: quinta ab hac transmigratione usque ad Virginis partum: sexta inde usque in hujus saeculi finem. Per quas sex aetates tanquam per sexaginta dies flevit sancta virgo Ecclesia virginalia sua: quia licet virginalia, tamen fuerant peccata deflenda; propter quae universa ipsa virgo toto orbe diffusa quotidie dicit, Dimitte nobis debita nostra (Matth. VI, 12). Eosdem autem sexaginta dies, duos menses maluit appellare, quantum existimo, propter duos homines; unum per quem mors, alterum per quem resurrectio mortuorum; propter quos etiam duo Testamenta dicuntur.

Quod vero factum est in praeceptum in Israel, ex diebus in dies conveniebant lamentari filiam Jephte Galaaditem, quatuor dies in anno: non puto significare aliquid post impletum holocaustoma, quod erit in vitam aeternam; sed praeterita tempora Ecclesiae, in quibus erant beati lugentes. Quatriduo autem figurata est ejus universitas, propter quatuor partes orbis, per quas longe lateque diffusa est. Ad historiae vero proprietatem, non arbitror hoc decrevisse Israelitas, nisi quia intelligebant in ea re judicium Dei magis ad percutiendum patrem fuisse depromptum, ne tale vovere sacrificium deinceps ullus auderet. Nam quare luctus et lamentatio decerneretur, si votum illud laetitiae fuit?

Si autem et illud, quod populus Ephraem postea ab eodem Jephte debellatus est, ad judicium Dei, quod erit in fine, referendum est, sicut ipse Dominus dicit, Eos qui noluerunt me regnare sibi, adducite et interficite coram me (Luc. XIX, 27); nec ibi quadraginta duo millia, quae ceciderunt, vacanti numero commemorata sunt (Judic. XII, 4, 6). Sicut enim illi duo menses propter sexaginta dies senarium numerum sex aetatum significant: ita et ibi sexies septenarius ductus hoc idem figurat, quantum ad sex aetates saeculi pertinet; sexies enim septem quadraginta duo sunt. Nec frustra et ipse Jephte sex annis populum judicavit.

L. [Ib. XIII, 4.] Quaeri potest quomodo dixerit angelus ad matrem Samson, cum annuntiaret ei filium futurum, quia sterilis erat, Et nunc observa, et non bibas vinum et siceram, non manduces omne immundum. Quid est enim immundum? nisi forte dissolutio disciplinae, quae esse coeperat in Israel, etiam ad ea manducanda eos labefecerat, quae prohibuerat Deus in generibus animalium (Deut. XIV, 3-19). Cur enim non credatur etiam hoc eos multo proclivius facere potuisse, qui etiam ad cultum idolorum transgrediebantur? LI. [Ib. XIII, 6.] Quod mater Samson viro suo indicans quemadmodum illi angelus annuntiaverit filium futurum, dixit, Et interrogabam eum unde esset, et nomen suum non annuntiavit mihi, quaeri potest utrum verum dixerit; quoniam hoc non legitur, cum ei angelus loqueretur. Sed intelligendum est hoc ibi Scripturam tacuisse, hic autem commemorasse quod ibi tacuerat. Illud etiam quod non ait, Interrogavi eum quid vocaretur, et nomen suum non annuntiavit mihi, sed ait, Interrogavi unde esset; videtur inconsequens quod addidit, et nomen suum non annuntiavit mihi. Non enim nomen ejus interrogaverat, cum quaereret unde esset, sed locum vel civitatem, cum hominem putaret. Nam et hominem Dei eum appellavit, specie tamen vel habitu angelo similem, hoc est, quia tam praeclarum vidit, sicut ipsa narravit. Sed si ita distinguatur, Et interrogabam eum unde esset, et nomen suum, ut subaudiatur, interrogabam eum, et postea inferatur, non annuntiavit mihi, non habet quaestionem: ad utrumque enim referri potest, quod ait, non annuntiavit mihi, id est, nec unde esset, nec nomen suum. LII. [Ib. XIII, 7, 5.] Item quod ait eadem mulier, dictum sibi esse ab angelo, quoniam Nazaraeus Dei erit puer a ventre usque ad diem mortis suae, non legitur ab angelo dictum. Et quod legitur dictum, Ipse incipiet salvum facere Israel de manu Philistiim, non est a muliere commemoratum. Itaque et aliquid non dixit, quod audivit; et tamen nihil credenda est dixisse quod non audivit: sed Scripturam potius non omnia verba angeli posuisse, cum ipsum mulieri loquentem insereret narrationi. Ideo autem dictum est, a ventre usque ad diem mortis suae, quia Nazaraei dicebantur in Lege, ad tempus qui votum habebant, secundum ea quae Scriptura per Moysen praeceperat (Num. VI, 2-21). Unde est hoc, quod huic jussum est ut ferrum non ascenderet in caput ejus, et vinum et siceram non biberet. Hoc enim tota vita sua observavit Samson, quod illi qui vocati sunt Nazaraei certis diebus observabant, voventes votumque reddentes. LIII. [Ib. XIII, 16, 15, 1.] Quod dicit Scriptura, Quoniam ignoravit Manue quia angelus Dei est, manifestum est etiam ejus uxorem hominem credidisse. Quod ergo ei dixit, Vim faciamus tibi nunc, et faciamus in conspectu tuo haedum caprarum, tanquam hominem invitavit, sed ita ut hoc cum illo epularetur, quod sacrificium fecisset. Nam facere haedum caprarum non solet dici, nisi cum fit sacrificium. Denique et ille ita respondit, Si vim feceris mihi, non manducabo de panibus tuis; ubi ostendit se fuisse ad epulas invitatum. Deinde addidit, Et si feceris holocaustum, Domino offeres illud. Utique ideo dixit, Si feceris holocaustum, quia ille dixerat, Faciamus in conspectu tuo haedum caprarum. Non autem omne sacrificium holocaustum erat; nam de holocausto non manducabatur, quia totum incendebatur, et ideo vocabatur holocaustum. Sed angelus etiam non manducaturus, holocaustum potius fieri admonuit, non tamen sibi, sed Domino: propter hoc maxime, quia gens Israel illo tempore consueverat, quibuslibet diis falsis sacrificare; unde et tunc offenderat Deum, ut traderetur inimicis per quadraginta annos. LIV. [Ib. XIII, 16-23.] Quid sibi vult, quod posteaquam manifestatus est Manue et uxori ejus angelus, qui cum eis loquebatur, dixit idem Manue uxori suae, Morte moriemur, quoniam Deum vidimus; ex illa scilicet Legis sententia, ubi scriptum est, Nemo potest faciem meam videre et vivere (Exod. XXXIII, 20)? Opinabantur ergo ut homines, Deum se vidisse, tanto utique miraculo facto, quod in igni sacrificii stetit, qui cum illis prius quasi homo loquebatur. Sed Deum in angelo, an Deum ipsum angelum appellabant? Sic enim scriptum est: Et sumpsit Manue haedum caprarum, et sacrificium; et obtulit super petram Domino mirabilia facienti; et Manue et uxor ejus exspectabant. Et factum est dum ascenderet flamma desuper altare ad coelum, et ascendit angelus Domini in flamma. Et Manue uxorque illius exspectabant; et ceciderunt super faciem suam super terram. Et non apposuit ultra angelus Domini apparere ad Manue et ad uxorem ejus. Tunc cognovit Manue quoniam angelus Domini est; et dixit Manue ad uxorem suam, Morte moriemur, quoniam Deum vidimus. In his ergo verbis quia non dixit, Morte moriemur, quoniam angelum Domini vidimus, sed, Deum vidimus, oritur quaestio, utrum in angelo intelligebant Deum, an eumdem angelum Deum vocabant. Illud enim tertium, quod Deum putaverant qui erat angelus, dici non potest, apertissime dicente Scriptura, Tunc cognovit Manue quoniam angelus Domini est. Sed unde metuebat mortem? Non enim Scriptura in Exodo dixerat, Nemo videt faciem angeli, et vivet, sed, faciem meam dixit, cum Deus loqueretur. An et in hoc ipso quod in angeli praesentia Deum cognoverat Manue, ita perturbatus est, ut mortem timeret? Quod autem illi uxor sua respondit, Si vellet Dominus mortificare nos, non accepisset de manu nostra holocaustoma et sacrificium, nec illuminasset nos omnia haec; sed nec audita fecisset nobis haec: utrum ipsum angelum crediderunt accepisse sacrificium, quia viderunt eum in altaris flamma stetisse? an per hoc intellexerunt accepisse Dominum, quia hoc fecit angelus, ut se ostenderet angelum? Quodlibet autem horum sit, jam tamen angelus dixerat, Si autem facis holocaustum, Domino offer illud; hoc est, non mihi, sed Domino. Quod ergo stetit angelus in altaris flamma, magis significasse intelligendus est illum magni consilii Angelum in forma servi (Isai. IX, 6), hoc est, in homine quem suscepturus erat, non accepturum sacrificium; sed ipsum sacrificium futurum. LV. [Ib. XV, 8, 15.] Quid est quod dictum est, quod percussit alienigenas Samson tibiam super femur? Quis enim habet tibiam super femur, cum tibia deorsum versus non sit, nisi a genu usque ad talum? Deinde si locum corporis significaret, ubi eos vulneravit, numquidnam omnes quos percussit, in uno corporis loco fuerant vulnerati? Quod si esset credibile, possemus forsitan suspicari eum pugnasse tibia alicujus animalis tanquam fuste, et ea illos super femur percussisse: sicut de illo scriptum est, quod maxilla asini mille occiderit. Sed neque illud, ut dixi, credibile est, quod pugnans unum tantum locum observaverit ubi eos percuteret: et non ait Scriptura, Percussit eos tibia super femur, sed tibiam super femur. Nimirum ergo inusitata locutio facit obscuritatem. Ita enim dictum est, ac si diceretur, Percussit eos valde mirabiliter, id est, ut admirando stupentes tibiam super femur ponerent; tibiam scilicet unius pedis super femur alterius, sicut solent sedere, qui mirando stupent. Tanquam si diceretur, Percussit eos manum ad maxillam; id est, tanta caede, ut manum ad maxillam; tristi admiratione ponerent. Hunc sensum ita se habere etiam interpretatio quae est ex hebraeo, satis edocet nam ita legitur, Percussit eos ingenti plaga, ita ut stupentes suram femori imponerent. Tale est enim, ac si diceret, tibiam femori imponerent; quoniam sura utique retrorsus cum tibia est. LVI. [Ib. XV, 12.] Quid est quod ait Samson viris Juda, Jurate mihi ne interficiatis me vos, et tradite me eis, ne forte occurratis in me vos? Quam locutionem ita nonnulli interpretati sunt, ne forte veniatis adversum me vos. Sed hoc eum ne ab his interficeretur dixisse, illud indicat, quod in Regnorum libro scriptum est, jubente Salomone ut homo occideretur, et dicente, Vade, occurre illi (III Reg. II, 29). Quod ideo non intelligitur, quia non est consuetudinis apud nos ita dici. Sic enim quod militares potestates dicunt, Vade, alleva illum, et significat, Occide illum, quis intelligat, nisi qui illius locutionis consuetudinem novit? Solet et vulgo apud nos dici, Compendiavit illi; quod est, occidit illum: et hoc nemo intelligit, nisi qui audire consuevit. Haec est enim vis generalis omnium locutionum, ut quemadmodum ipsae linguae, non intelligantur, nisi audiendo vel legendo discantur.

Tous les livres