La Cité de Dieu (De civitate Dei) (page 13)

Augustin d'Hippone · Doctrine

Texte latin, domaine public · Source : thelatinlibrary.com — De civitate Dei · 35 pages

Aussi en français.

Fiche de l’œuvre dans le savoir

Homo itaque mortalis et miser longe seiunctus ab inmortalibus et beatis quid eligat medium, per quod inmortalitati et beatitudini copuletur? Quod possit delectare in daemonum inmortalitate, miserum est; quod posset offendere in Christi mortalitate, iam non est. Ibi ergo cauenda est miseria sempiterna; hic mors timenda non est, quae non esse potuit sempiterna, et beatitudo amanda est sempiterna. Ad hoc se quippe interponit medius inmortalis et miser, ut ad inmortalitatem beatam transire non sinat, quoniam persistit quod inpedit, id est ipsa miseria; ad hoc se autem interposuit mortalis et beatus, ut mortalitate transacta et ex mortuis faceret inmortales, quod in se resurgendo monstrauit, et ex miseris beatos, unde numquam ipse discessit. Alius est ergo medius malus, qui separat amicos; alius bonus, qui reconciliat inimicos. Et ideo multi sunt medii separatores, quia multitudo, quae beata est, unius Dei participatione fit beata; cuius participationis priuatione misera multitudo malorum angelorum, quae se opponit potius ad inpedimentum, quam interponit ad beatitudinis adiutorium, etiam ipsa multitudine obstrepit quodam modo, ne possit ad illud unum beatificum <bonum&gt perueniri, ad quod ut perduceremur, non multis, sed uno mediatore opus erat, et hoc eo ipso, cuius participatione simus beati, hoc est Verbo Dei non facto, per quod facta sunt omnia. Nec tamen ob hoc mediator est, quia Verbum; maxime quippe inmortale et maxime beatum Verbum longe est a mortalibus miseris; sed mediator, per quod homo, eo ipso utique ostendens ad illud non solum beatum, uerum etiam beatificum bonum non oportere quaeri alios mediatores, per quos arbitremur nobis peruentionis gradus esse moliendos, quia beatus et beatificus Deus factus particeps humanitatis nostrae compendium praebuit participandae diuinitatis suae. Neque enim nos a mortalitate et miseria liberans ad angelos inmortales beatosque ita perducit, ut eorum participatione etiam nos inmortales et beati simus; sed ad illam Trinitatem, cuius et angeli participatione beati sunt. Ideo quando in forma serui, ut mediator esset, infra angelos esse uoluit, in forma Dei supra angelos mansit; idem in inferioribus uia uitae, qui in superioribus uita.

[XVI] Non enim uerum est, quod idem Platonicus ait Platonem dixisse: "Nullus Deus miscetur homini"; et hoc praecipuum eorum sublimitatis ait esse specimen, quod nulla adtrectatione hominum contaminantur. Ergo daemones contaminari fatetur, et ideo eos, a quibus contaminantur, mundare non possunt omnesque inmundi pariter fiunt, et daemones contrectatione hominum et homines cultu daemonum. Aut si et contrectari miscerique hominibus, nec tamen contaminari daemones possunt, diis profecto meliores sunt, quia illi, si miscerentur, contaminarentur. Nam hoc deorum dicitur esse praecipuum, ut eos sublimiter separatos humana contrectatio contaminare non possit. Deum quidem summum omnium creatorem, quem nos uerum Deum dicimus, sic a Platone praedicari asseuerat, quod ipse sit solus qui non possit penuria sermonis humani quauis oratione uel modice conprehendi; uix autem sapientibus uiris, cum se uigore animi quantum licuit a corpore remouerunt, intellectum huius Dei, id quoque interdum uelut in altissimis tenebris rapidissimo coruscamine lumen candidum intermicare. Si ergo supra omnia uere summus Deus intellegibili et ineffabili quadam praesentia, etsi interdum, etsi tamquam rapidissimo coruscamine lumen candidum intermicans, adest tamen sapientium mentibus, cum se quantum licuit a corpore remouerunt, nec ab eis contaminari potest: quid est quod isti dii propterea constituuntur longe in sublimi loco, ne contrectatione contaminentur humana? Quasi uero aliud corpora illa aetheria quam uidere sufficiat, quorum luce terra, quantum sufficit, inlustratur. Porro si non contaminantur sidera, cum uidentur, quos deos omnes uisibiles dicit: nec daemones hominum contaminantur aspectu, quamuis de proximo uideantur. An forte uocibus humanis contaminarentur, qui acie non contaminantur oculorum, et ideo daemones medios habent, per quos eis uoces hominum nuntientur, a quibus longe absunt, ut incontaminatissimi perseuerent? Quid iam de ceteris sensibus dicam? Non enim olfaciendo contaminari uel dii possent, si adessent, uel cum adsunt daemones possunt uiuorum corporum uaporibus humanorum, si tantis sacrificiorum cadauerinis non contaminantur nidoribus. In gustandi autem sensu nulla necessitate reficiendae mortalitatis urgentur, ut fame adacti cibos ab hominibus quaerant. Tactus uero in potestate est. Nam licet ab eo potissimum sensu contrectatio dicta uideatur, hactenus tamen, si uellent, miscerentur hominibus, ut uiderent et uiderentur, audirent et audirentur. Tangendi autem quae necessitas? Nam neque homines id concupiscere auderent, cum deorum uel daemonum bonorum conspectu uel conloquio fruerentur; et si in tantum curiositas progrederetur, ut uellent: quonam pacto quispiam posset inuitum tangere deum uel daemonem, qui nisi captum non potest passerem?

Videndo igitur uisibusque se praebendo et loquendo et audiendo dii corporaliter misceri hominibus possent. Hoc autem modo daemones si miscentur, ut dixi, et non contaminantur, dii autem contaminarentur, si miscerentur: incontaminabiles dicunt daemones et contaminabiles deos. Si autem contaminantur et daemones, quid conferunt hominibus ad uitam post mortem beatam, quos contaminati mundare non possunt, ut eos mundos diis incontaminatis possint adiungere, inter quos et illos medii constituti sunt? Aut si hoc eis beneficii non conferunt, quid prodest hominibus daemonum amica mediatio? An ut post mortem non ad deos homines per daemones transeant, sed simul uiuant utrique contaminati ac per hoc neutri beati? Nisi forte quis dicat more spongiarum uel huiusce modi rerum mundare daemones amicos suos, ut tanto ipsi sordidiores fiant, quanto fiunt homines eis uelut tergentibus mundiores. Quod si ita est, contaminatioribus dii miscentur daemonibus, qui, ne contaminarentur, hominum propinquitatem contrectationemque uitarunt. An forte dii possunt ab hominibus contaminatos mundare daemones, nec ab eis contaminari, et eo modo non possent et homines? Quis talia sentiat, nisi quem fallacissimi daemones deceperunt? Quid quod, si uideri et uidere contaminat, uidentur ab hominibus dii, quos uisibiles dicit, "clarissima mundi lumina" et cetera sidera, tutioresque sunt daemones ab ista hominum contaminatione, qui non possunt uideri, nisi uelint? Aut si non uideri, sed uidere contaminat, negent ab istis clarissimis mundi luminibus, quos deos opinantur, uideri homines, cum radios suos terras usque pertendant. Qui tamen eorum radii per quaeque inmunda diffusi non contaminantur, et dii contaminarentur, si hominibus miscerentur, etiamsi esset necessarius in subueniendo contactus? Nam radiis solis et lunae terra contingitur, nec istam contaminat lucem.

[XVII] Miror autem plurimum tam doctos homines, qui cuncta corporalia et sensibilia prae incorporalibus et intellegibilibus postponenda iudicauerunt, cum agitur de beata uita, corporalium contrectationum facere mentionem. Vbi est illud Plotini, ubi ait: "Fugiendum est igitur ad carissimam patriam, et ibi pater, et ibi omnia. Quae igitur, inquit, classis aut fuga? Similem Deo fieri." Si ergo deo quanto similior, tanto fit quisque propinquior: nulla est ab illo alia longinquitas quam eius dissimilitudo. Incorporali uero illi aeterno et incommutabili tanto est anima hominis dissimilior, quanto rerum temporalium mutabiliumque cupidior. Hoc ut sanetur, quoniam inmortali puritati, quae in summo est, ea quae in imo sunt mortalia et inmunda conuenire non possunt, opus est.quidem mediatore; non tamen tali, qui corpus quidem habeat inmortale propinquum summis, animum autem morbidum similem infimis (quo morbo nobis inuideat potius ne sanemur, quam adiuuet ut sanemur); sed tali, qui nobis infimis ex corporis mortalitate coaptatus inmortali spiritus iustitia, per quam non locorum distantia, sed similitudinis excellentia mansit in summis, mundandis liberandisque nobis uere diuinum praebeat adiutorium. Qui profecto incontaminabilis Deus absit ut contaminationem timeret ex homine quo indutus est, aut ex hominibus inter quos in homine conuersatus est. Non enim parua sunt haec interim duo, quae salubriter sua incarnatione monstrauit, nec carne posse contaminari ueram diuinitatem, nec ideo putandos daemones nobis esse meliores, quia non habent carnem. Hic est, sicut eum sancta scriptura praedicat, mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus, de cuius et diuinitate, qua patri est semper aequalis, et humanitate, qua nobis factus est similis, non hic locus est ut competenter pro nostra facultate dicamus.

[XVIII] Falsi autem illi fallacesque mediatores daemones, qui, cum per spiritus inmunditiam miseri ac maligni multis effectibus clareant, per corporalium tamen locorum interualla et per aeriorum corporum leuitatem a prouectu animorum nos auocare atque auertere moliuntur, non uiam praebent ad Deum, sed, ne uia teneatur, inpediunt. Quando quidem et in ipsa uia corporali (quae falsissima est et plenissima erroris, qua non iter agit iustitia; quoniam non per corporalem altitudinem, sed per spiritalem, hoc est incorporalem, similitudinem ad Deum debemus ascendere) -- in ipsa tamen uia corporali, quam daemonum amici per elementorum gradus ordinant inter aetherios deos et terrenos homines aeriis daemonibus mediis constitutis, hoc deos opinantur habere praecipuum, ut propter hoc interuallum locorum contrectatione non contaminentur humana. Ita daemones contaminari potius ab hominibus, quam homines mundari a daemonibus credunt, et deos ipsos contaminari potuisse, nisi loci altitudine munirentur. Quis tam infelix est, ut ista uia mundari se existimet, ubi homines contaminantes, daemones contaminati, dii contaminabiles praedicantur; et non potius eligat uiam, ubi contaminantes magis daemones euitentur et ab incontaminabili Deo ad ineundam societatem incontaminatorum angelorum homines a contaminatione mundentur?

[XIX] Sed ne de uerbis etiam nos certare uideamur, quoniam nonnulli istorum, ut ita dixerim, daemonicolarum, in quibus et Labeo est, eosdem perhibent ab aliis angelos dici, quos Ipsi daemones nuncupant, iam mihi de bonis angelis aliquid uideo disserendum, quos isti esse non negant, sed eos bonos daemones uocare quam angelos malunt. Nos autem, sicut scriptura loquitur, secundum quam Christiani sumus, angelos quidem partim bonos, partim malos, numquam uero bonos daemones legimus; sed ubicumque illarum litterarum hoc nomen positum reperitur, siue daemones, siue daemonia dicantur, non nisi maligni significantur spiritus. Et hanc loquendi consuetudinem in tantum populi usquequaque secuti sunt, ut eorum etiam, qui pagani appellantur et deos multos ac daemones colendos esse contendunt, nullus fere sit tam litteratus et doctus, qui audeat in laude uel seruo suo dicere: "Daemonem habes"; sed cuilibet hoc dicere uoluerit, non se aliter accipi, quam maledicere uoluisse, dubitare non possit. Quae igitur nos causa compellit, ut post offensionem aurium tam multarum, ut iam paene sint omnium, quae hoc uerbum non nisi in malam partem audire consuerunt, quod diximus cogamur exponere, cum possimus angelorum nomine adhibito eandem offensionem, quae nomine daemonum fieri poterat, euitare?

[XX] Quamquam etiam ipsa origo huius nominis, si diuinos intueamur libros, aliquid adfert cognitione dignissimum. Daemones enim dicuntur (quoniam uocabulum Graecum est) ab scientia nominati. Apostolus autem spiritu sancto locutus ait: Scientia inflat, caritas uero aedificat; quod recte aliter non intellegitur, nisi scientiam tunc prodesse, cum caritas inest; sine hac autem inflare, id est in superbiam inanissimae quasi uentositatis extollere. Est ergo in daemonibus scientia sine caritate, et ideo tam inflati, hoc est tam superbi sunt, ut honores diuinos et religionis seruitutem, quam uero Deo deberi sciunt, sibi satis egerint exhiberi, et quantum possunt et apud quos possunt adhuc agant. Contra superbiam porro daemonum, qua pro meritis possidebatur genus humanum, Dei humilitas, quae in Christo apparuit, quantam uirtutem habeat, animae hominum nesciunt inmunditia elationis inflatae, daemonibus similes superbia, non scientia.

[XXI] Ipsi autem daemones etiam hoc ita sciunt, ut eidem Domino infirmitate carnis induto dixerint: Quid nobis et tibi, Iesu Nazarene? Venisti perdere nos? Clarum est in his uerbis, quod in eis et tanta scientia erat, et caritas non erat. Poenam suam quippe formidabant ab illo, non in illo iustitiam diligebant. Tantum uero eis innotuit, quantum uoluit; tantum autem uoluit, quantum oportuit. Sed innotuit non sicut angelis sanctis, qui eius, secundum id quod Dei Verbum est, participata aeternitate perfruuntur, sed sicut eis terrendis innotescendum fuit, ex quorum tyrannica quodam modo potestate fuerat liberaturus praedestinatos in suum regnum et gloriam semper ueracem et ueraciter sempiternam. Innotuit ergo daemonibus non per id, quod est uita aeterna et lumen incommutabile, quod inluminat pios, cui uidendo per fidem, quae in illo est, corda mundantur, sed per quaedam temporalia suae uirtutis effecta et occultissimae signa praesentiae, quae angelicis sensibus etiam malignorum spirituum potius quam infirmitati hominum possent esse conspicua. Denique quando ea paululum supprimenda iudicauit et aliquanto altius latuit, dubitauit de illo daemonum princeps eumque temptauit, an Christus esset explorans, quantum se temptari ipse permisit, ut hominem, quem gerebat, ad nostrae imitationis temperaret exemplum. Post illam uero temptationem, cum angeli, sicut scriptum est, ministrarent ei, boni utique et sancti ac per hoc spiritibus inmundis metuendi et tremendi, magis magisque innotescebat daemonibus quantus esset, ut ei iubenti, quamuis in illo contemptibilis uideretur carnis infirmitas, resistere nullus auderet.

[XXII] His igitur angelis bonis omnis corporalium temporaliumque rerum scientia, qua inflantur daemones, uilis est; non quod earum ignari sint, sed quod illis Dei, qua sanctificantur, caritas cara est, prae cuius non tantum incorporali, uerum etiam incommutabili et ineffabili pulchritudine, cuius sancto amore inardescunt, omnia, quae infra sunt et, quod illud est, non sunt seque ipsos inter illa contemnunt, ut ex toto, quod boni sunt, eo bono, ex quo boni sunt, perfruantur. Et ideo certius etiam temporalia et mutabilia ista nouerunt, quia eorum principales causas in Verbo Dei conspiciunt, per quod factus est mundus; quibus causis quaedam probantur, quaedam reprobantur, cuncta ordinantur. Daemones autem non aeternas temporum causas et quodam modo cardinales in Dei sapientia contemplantur, sed quorundam signorum nobis occultorum maiore experientia multo plura quam homines futura prospiciunt; dispositiones quoque suas aliquando praenuntiant. Denique saepe isti, numquam illi omnino falluntur. Aliud est enim temporalibus temporalia et mutabilibus mutabilia coniectare eisque temporalem et mutabilem modum suae uoluntatis et facultatis inserere, quod daemonibus certa ratione permissum est; aliud autem in aeternis atque incommutabilibus Dei legibus, quae in eius sapientia uiuunt, mutationes temporum praeuidere Deique uoluntatem, quae tam certissima quam potentissima est omnium, spiritus eius participatione cognoscere; quod sanctis angelis recta discretione donatum est. Itaque non solum aeterni, uerum etiam beati sunt. Bonum autem, quo beati sunt, Deus illis est, a quo creati sunt. Illius quippe indeclinabiliter participatione et contemplatione perfruuntur.

[XXIII] Hos si Platonici malunt deos quam daemones dicere eisque adnumerare, quos a summo Deo conditos deos scribit eorum auctor et magister Plato: dicant quod uolunt; non enim cum eis de uerborum controuersia laborandum est. Si enim sic inmortales, ut tamen a summo Deo factos, et si non per se ipsos, sed ei, a quo facti sunt, adhaerendo beatos esse dicunt: hoc dicunt quod dicimus, quolibet eos nomine appellent. Hanc autem Platonicorum esse sententiam, siue omnium siue meliorum, in eorum litteris inueniri potest. Nam et de ipso nomine, quod huius modi inmortalem beatamque creaturam deos appellant, ideo inter nos et ipsos paene nulla dissensio est, quia et in nostris sacris litteris legitur: Deus deorum dominus locutus est, et alibi: Confitemini deo deorum, et alibi: Rex magnus super omnes deos. Illud autem ubi scriptum est: Terribilis est super omnes deos, cur dictum sit, deinceps ostenditur. Sequitur enim: Quoniam omnes dii gentium daemonia, Dominus autem caelos fecit. Super omnes ergo deos dixit, sed gentium, id est quos gentes pro diis habent, quae sunt daemonia; ideo terribilis, sub quo terrore Domino dicebant: Venisti perdere nos? Illud uero, ubi dicitur: Deus deorum, non potest intellegi deus daemoniorum; et rex magnus super omnes deos absit ut dicatur rex magnus super omnia daemonia. Sed homines quoque in populo Dei eadem scriptura deos appellat. Ego, inquit, dixi, dii estis et filii Excelsi omnes. Potest itaque intellegi horum deorum deus, qui dictus est deus deorum, et super hos deos rex magnus, qui dictus est rex magnus super omnes deos.

Verum tamen cum a nobis quaeritur: Si homines dicti sunt dii, quod in populo Dei sunt, quem per angelos uel per homines alloquitur Deus, quanto magis inmortales eo nomine digni sunt, qui ea fruuntur beatitudine, ad quam Deum colendo cupiunt homines peruenire: quid respondebimus nisi non frustra in scripturis sanctis expressius homines nuncupatos deos, quam illos inmortales et beatos, quibus nos aequales futuros in resurrectione promittitur, ne scilicet propter illorum excellentiam aliquem eorum nobis constituere deum infidelis auderet infirmitas? Quod in homine facile est euitare. Et euidentius dici debuerunt homines dii in populo Dei, ut certi ac fidentes fierent eum esse Deum suum, qui dictus est deus deorum f quia etsi appellentur dii inmortales illi et beati, qui in caelis sunt, non tamen dicti sunt dii deorum, id est dii hominum in populo Dei constitutorum, quibus dictum est: Ego dixi, dii estis et filii Excelsi omnes. Hinc est quod ait apostolus: Etsi sunt qui dicuntur dii, siue in caelo siue in terra, sicuti sunt dii multi et domini multis nobis tamen unus Deus Pater, ex quo omnia et nos in ipso, et unus Dominus Iesus Christus, per quem omnia et nos per ipsum.

Non multum ergo de nomine disceptandum est, cum res ipsa ita clareat, ut ab scrupulo dubitationis aliena sit. Illud uero, quod nos ex eorum inmortalium beatorum numero missos esse angelos dicimus, qui Dei uoluntatem hominibus adnuntiarent, illis autem non placet, quia hoc ministerium non per illos, quos deos appellant, id est inmortales et beatos, sed per daemones fieri credunt, quos inmortales tantum, non etiam beatos audent dicere, aut certe ita inmortales et beatos, ut tamen daemones bonos, non deos sublimiter conlocatos et ab humana contrectatione semotos, quamuis nominis controuersia uideatur, tamen ita detestabile est nomen daemonum, ut hoc modis omnibus a sanctis angelis nos remouere debeamus. Nunc ergo ita liber iste claudatur, ut sciamus inmortales et beatos, quodlibet uocentur, qui tamen facti et creati sunt, medios non esse ad inmortalem beatitudinem perducendis mortalibus miseris, a quibus utraque differentia separantur. Qui autem medii sunt communem habendo inmortalitatem cum superioribus, miseriam cum inferioribus, quoniam merito malitiae miseri sunt, beatitudinem, quam non habent, inuidere nobis <possunt&gt potius quam praebere. Vnde nihil habent amici daemonum quod nobis dignum adferant, cur eos tamquam adiutores colere debeamus, quos potius ut deceptores uitare debemus. Quos autem bonos et ideo non solum inmortales, uerum etiam beatos deorum nomine sacris et sacrificiis propter uitam beatam post mortem adipiscendam colendos putant, qualescumque illi sint et quolibet uocabulo digni sint, non eos uelle per tale religionis obsequium nisi unum Deum coli, a quo creati et cuius participatione beati sunt, adiuuante ipso in sequenti libro diligentius disseremus.

Augustine Christian Latin The Latin Library The Classics Page

[I] Omnium certa sententia est, qui ratione quoquo modo uti possunt, beatos esse omnes homines uelle. Qui autem sint uel unde fiant dum mortalium quaerit infirmitas, multae magnaeque controuersiae concitatae sunt, in quibus philosophi sua studia et otia contriuerunt, quas in medium adducere atque discutere et longum est et non necessarium. Si enim recolit qui haec legit, quid in libro egerimus octauo in eligendis philosophis, cum quibus haec de beata uita, quae post mortem futura est, quaestio tractaretur, utrum ad eam uni Deo uero, qui etiam effector est deorum, an plurimis diis religione sacrisque seruiendo peruenire possimus: non etiam hic eadem repeti expectat, praesertim cum possit relegendo, si forte oblitus est, adminiculare memoriam. Elegimus enim Platonicos omnium philosophorum merito nobilissimos, propterea quia sapere potuerunt licet inmortalem ac rationalem uel intellectualem hominis animam nisi participato lumine illius Dei, a quo et ipsa et mundus factus est, beatam esse non posse; ita illud, quod omnes homines appetunt, id est uitam beatam, quemquam isti assecuturum negant, qui non illi uni optimo, quod est incommutabilis Deus, puritate casti amoris adhaeserit. Sed quia ipsi quoque siue cedentes uanitati errorique populorum siue, ut ait apostolus, euanescentes in cogitationibus suis multos deos colendos ita putauerunt uel putari uoluerunt, ut quidam eorum etiam daemonibus diuinos honores sacrorum et sacrificiorum deferendos esse censerent, quibus iam non parua ex parte respondimus: nunc uidendum ac disserendum est, quantum Deus donat, inmortales ac beati in caelestibus sedibus dominationibus, principatibus potestatibus constituti, quos isti deos et ex quibus quosdam uel bonos daemones uel nobiscum angelos nominant, quo modo credendi sint uelle a nobis religionem pietatemque seruari; hoc est, ut apertius dicam, utrum etiam sibi an tantum Deo suo, qui etiam noster est, placeat eis ut sacra faciamus et sacrificemus, uel aliqua nostra seu nos ipsos religionis ritibus consecremus.

Hic est enim diuinitati uel, si expressius dicendum est, deitati debitus cultus, propter quem uno uerbo significandum, quoniam mihi satis idoneum non occurrit Latinum, Graeco ubi necesse est insinuo quid uelim dicere. *Latrei/an quippe nostri, ubicumque sanctarum scripturarum positum est, interpretati sunt seruitutem. Sed ea seruitus, quae debetur hominibus, secundum quam praecipit apostolus seruos dominis suis subditos esse debere, alio nomine Graece nuncupari solet; *latrei/a uero secundum consuetudinem, qua locuti sunt qui nobis diuina eloquia condiderunt, aut semper aut tam frequenter ut paene semper ea dicitur seruitus, quae pertinet ad colendum Deum. Proinde si tantummodo cultus ipse dicatur, non soli Deo deberi uidetur. Dicimur enim colere etiam homines, quos honorifica uel recordatione uel praesentia frequentamus. Nec solum ea, quibus nos religiosa humilitate subicimus, sed quaedam etiam, quae subiecta sunt nobis, perhibentur coli. Nam ex hoc uerbo et agricolae et coloni et incolae uocantur, et ipsos deos non ob aliud appellant caelicolas, nisi quod caelum colant, non utique uenerando, sed inhabitando, tamquam caeli quosdam colonos; non sicut appellantur coloni, qui condicionem debent genitali solo, propter agriculturam sub dominio possessorum, sed, sicut ait quidam Latini eloquii magnus auctor:

Ab incolendo enim colonos uocauit, non ab agricultura. Hinc et ciuitates a maioribus ciuitatibus uelut populorum examinibus conditae coloniae nuncupantur. Ac per hoc cultum quidem non deberi nisi Deo propria quadam notione uerbi huius omnino uerissimum est; sed quia et aliarum rerum dicitur cultus, ideo Latine uno uerbo significari cultus Deo debitus non potest.

Nam et ipsa religio quamuis distinctius non quemlibet, sed Dei cultum significare uideatur (unde isto nomine interpretati sunt nostri eam, quae Graece *thrhskei/a dicitur): tamen quia Latina loquendi consuetudine, non inperitorum, uerum etiam doctissimorum, et cognationibus humanis atque adfinitatibus et quibusque necessitudinibus dicitur exhibenda religio, non eo uocabulo uitatur ambiguum, cum de cultu deitatis uertitur quaestio, ut fidenter dicere ualeamus religionem non esse nisi cultum Dei, quoniam uidetur hoc uerbum a significanda obseruantia propinquitatis humanae insolenter auferri. Pietas quoque proprie Dei cultus intellegi solet, quam Graeci *eusebeian uocant. Haec tamen et erga parentes officiose haberi dicitur. More autem uulgi hoc nomen etiam in operibus misericordiae frequentatur; quod ideo arbitror euenisse, quia haec fieri praecipue mandat Deus eaque sibi uel pro sacrificiis uel prae sacrificiis placere testatur. Ex qua loquendi consuetudine factum est, ut et Deus ipse dicatur pius; quem sane Graeci nullo suo sermonis usu *eu)sebh=n uocant, quamuis *eu)se/beian, pro misericordia illorum etiam uulgus usurpet. Vnde in quibusdam scripturarum locis, ut distinctio certior appareret, non *eu)se/beian, quod ex bono cultu, sed *theose/beian, quod ex Dei cultu compositum resonat, dicere maluerunt. Vtrumlibet autem horum nos uno uerbo enuntiare non possumus. Quae itaque *latrei/a Graece nuncupatur et Latine interpretatur seruitus, sed ea qua colimus Deum; uel quae *thrhskei/a Graece, Latine autem religio dicitur, sed ea quae nobis est erga Deum; uel quam illi *theose/beian, nos uero non uno uerbo exprimere, sed Dei cultum possumus appellare: hanc ei tantum Deo deberi dicimus, qui uerus est Deus facitque suos cultores deos. Quicumque igitur sunt in caelestibus habitationibus inmortales et beati, si nos non amant nec beatos esse nos uolunt, colendi utique non sunt. Si autem amant et beatos uolunt, profecto inde uolunt, unde et ipsi sunt; an aliunde ipsi beati, aliunde nos?

[II] Sed non est nobis ullus cum his excellentioribus philosophis in hac quaestione conflictus. Viderunt enim suisque litteris multis modis copiosissime mandauerunt hinc illos, unde et nos, fieri beatos, obiecto quodam lumine intellegibili, quod Deus est illis et aliud est quam illi, a quo inlustrantur, ut clareant atque eius participatione perfecti beatique subsistant. Saepe multumque Plotinus asserit sensum Platonis explanans, ne illam quidem, quam credunt esse uniuersitatis animam, aliunde beatam esse quam nostram, idque esse lumen quod ipsa non est, sed a quo creata est et quo intellegibiliter inluminante intellegibiliter lucet. Dat etiam similitudinem ad illa incorporea de his caelestibus conspicuis amplisque corporibus, tamquam ille sit sol et ipsa sit luna. Lunam quippe solis obiectu inluminari putant. Dicit ergo ille magnus Platonicus animam rationalem, siue potius intellectualis dicenda sit, ex quo genere etiam inmortalium beatorumque animas esse intellegit, quos in caelestibus sedibus habitare non dubitat, non habere supra se naturam nisi Dei, qui fabricatus est mundum, a quo et ipsa facta est; nec aliunde illis supernis praeberi uitam beatam et lumen intellegentiae ueritatis, quam unde praebetur et nobis, consonans euangelio, ubi legitur: Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Iohannes; hic uenit in testimonium, ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per eum. Non erat ille lumen, sed ut testimonium perhiberet de lumine. Erat lumen uerum, quod inluminat omnem hominem uenientem in hunc mundum. In qua differentia satis ostenditur animam rationalem uel intellectualem, qualis erat in Iohanne, sibi lumen esse non posse, sed alterius ueri luminis participatione lucere. Hoc et ipse Iohannes fatetur, ubi ei perhibens testimonium dicit: Nos omnes de plenitudine eius accepimus.

[III] Quae cum ita sint, si Platonici uel quicumque alii ista senserunt cognoscentes Deum sicut Deum glorificarent et gratias agerent nec euanescerent in cogitationibus suis nec populorum erroribus partim auctores fierent, partim resistere non auderent: profecto confiterentur et illis inmortalibus ac beatis et nobis mortalibus ac miseris, ut inmortales ac beati esse possimus, unum Deum deorum colendum, qui et noster est et illorum.

Huic nos seruitutem, quae *latrei/a Graece dicitur, siue in quibusque sacramentis siue in nobis ipsis debemus. Huius enim templum simul omnes et singuli templa sumus, quia et omnium concordiam et singulos inhabitare dignatur; non in omnibus quam in singulis maior, quoniam nec mole distenditur nec partitione minuitur. Cum ad illum sursum est, eius est altare cor nostrum; eius Vnigenito eum sacerdote placamus; ei cruentas uictimas caedimus, quando usque ad sanguinem pro eius ueritate certamus; eum suauissimo adolemus incenso, cum in eius conspectu pio sanctoque amore flagramus; ei dona eius in nobis nosque ipsos uouemus et reddimus; ei beneficiorum eius sollemnitatibus festis et diebus statutis dicamus sacramusque memoriam, ne uolumine temporum ingrata subrepat obliuio; ei sacrificamus hostiam humilitatis et laudis in ara cordis igne feruidam caritatis. Ad hunc uidendum, sicut uideri poterit, eique cohaerendum ab omni peccatorum et cupiditatum malarum labe mundamur et eius nomine consecramur. Ipse enim fons nostrae beatitudinis, ipse omnis appetitionis est finis. Hunc eligentes uel potius religentes (amiseramus enim neglegentes) hunc ergo religentes, unde et religio dicta perhibetur, ad eum dilectione tendimus, ut perueniendo quiescamus, ideo beati, quia illo fine perfecti. Bonum enim nostrum, de cuius fine inter philosophos magna contentio est, nullum est aliud quam illi cohaerere, cuius unius anima intellectualis incorporeo, si dici potest, amplexu ueris impletur fecundaturque uirtutibus. Hoc bonum diligere in toto corde, in tota anima et in tota uirtute praecipimur; ad hoc bonum debemus et a quibus diligimur duci, et quos diligimus ducere. Sic complentur duo illa praecepta in quibus tota lex pendet et prophetae: Diliges Dominum Deum tuum in toto corde tuo et in tota anima tua et in tota mente tua, et: Diliges proximum tuum tamquam te ipsum. Vt enim homo se diligere nosset, constitutus est ei finis, quo referret omnia quae ageret, ut beatus esset; non enim qui se diligit aliud uult esse quam beatus. Hic autem finis est adhaerere Deo. Iam igitur scienti diligere se ipsum, cum mandatur de proximo diligendo sicut se ipsum, quid aliud mandatur, nisi ut ei, quantum potest, commendet diligendum Deum? Hic est Dei cultus, haec uera religio, haec recta pietas, haec tantum Deo debita seruitus. Quaecumque igitur inmortalis potestas quantalibet uirtute praedita si nos diligit sicut se ipsam, ei uult esse subditos, ut beati simus, cui et ipsa subdita beata est. Si ergo non colit Deum, misera est, quia priuatur Deo; si autem colit Deum, non uult se coli pro Deo. Illi enim potius diuinae sententiae suffragatur et dilectionis uiribus fauet, qua scriptum est: Sacrificans diis eradicabitur, nisi Domino soli.

[IV] Nam, ut alia nunc taceam, quae pertinent ad religionis obsequium, quo colitur Deus, sacrificium certe nullus hominum est qui audeat dicere deberi nisi deo. Multa denique de cultu diuino usurpata sunt, quae honoribus deferrentur humanis, siue humilitate nimia siue adulatione pestifera; ita tamen, ut, quibus ea deferrentur, homines haberentur, qui dicuntur colendi et uenerandi, si autem multum eis additur, &ltet&lg adorandi: quis uero sacrificandum censuit nisi ei, quem deum aut sciuit aut putauit aut finxit? Quam porro antiquus sit in sacrificando Dei cultus, duo illi fratres Cain et Abel satis indicant, quorum maioris Deus reprobauit sacrificium, minoris aspexit.

[V] Quis autem ita desipiat, ut existimet aliquibus usibus Dei esse necessaria, quae in sacrificiis offeruntur? Quod cum multis locis diuina scriptura testetur, ne longum faciamus, breue illud de psalmo commemorare suffecerit: Dixi Domino, Dominus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges. Non solum igitur pecore uel qualibet alia re corruptibili atque terrena, sed ne ipsa quidem iustitia hominis Deus egere credendus est, totumque quod recte colitur Deus homini prodesse, non Deo. Neque enim fonti se quisquam dixerit consuluisse, si biberit; aut luci, si uiderit. Nec quod ab antiquis patribus alia sacrificia facta sunt in uictimis pecorum, quae nunc Dei populus legit, non facit, aliud intellegendum est, nisi rebus illis eas res fuisse significatas, quae aguntur in nobis, ad hoc ut inhaereamus Deo et ad eundem finem proximo consulamus. Sacrificium ergo uisibile inuisibilis sacrificii sacramentum id est sacrum signum est. Vnde ille paenitens apud prophetam uel ipse propheta quaerens Deum peccatis suis habere propitium: Si uoluisses, inquit, sacrificium, dedissem utique; holocaustis non delectaberis. Sacrificium Deo spiritus contritus; cor contritum et humiliatum Deus non spernet. Intueamur quem ad modum, ubi Deum dixit nolle sacrificium, ibi Deum ostendit uelle sacrificium. Non uult ergo sacrificium trucidati pecoris, et uult sacrificium contriti cordis. Illo igitur quod eum nolle dixit, hoc significatur, quod eum uelle subiecit. Sic itaque illa Deum nolle dixit, quo modo ab stultis ea uelle creditur, uelut suae gratia uoluptatis. Nam si ea sacrificia quae uult (quorum hoc unum est: cor contritum et humiliatum dolore paenitendi) nollet eis sacrificiis significari, quae uelut sibi delectabilia desiderare putatus est: non utique de his offerendis in lege uetere praecepisset. Et ideo mutanda erant oportuno certoque iam tempore, ne ipsi Deo desiderabilia uel certe in nobis acceptabilia, ac non potius quae his significata sunt crederentur. Hinc et alio loco psalmi alterius: Si esuriero, inquit, non dicam tibi; meus est enim orbis terrae et plenitudo eius. Numquid manducabo carnes taurorum aut sanguinem hircorum potabo? tamquam diceret: Vtique si mihi essent necessaria, non a te peterem, quae habeo in potestate. Deinde subiungens quid illa significent: Immola, inquit, Deo sacrificium laudis et redde Altissimo uota tua et inuoca me in die tribulationis, et eximam te et glorificabis me. Item apud alium prophetam: In quo, inquit, adprehendam Dominum, assumam Deum meum excelsum? Si adprehendam illum in holocaustis, in uitulis anniculis? Si acceptauerit Dominus in milibus arielum aut in denis milibus hircorum pinguium? Si dedero primogenita mea inpietatis, fructum uentris mei pro peccato animae meae? Si adnuntiatum est tibi, homo, bonum? Aut quid Dominus exquirat a te nisi facere iudicium et diligere misericordiam et paratum esse ire cum Domino Deo tuo? Et in huius prophetae uerbis utrumque distinctum est satisque declaratum illa sacrificia per se ipsa non requirere Deum, quibus significantur haec sacrificia, quae requirit Deus. In epistula, quae inscribitur ad Hebraeos: Bene facere, inquit, et communicatores esse nolite obliuisci; talibus enim sacrificiis placetur Deo. Ac per hoc ubi scriptum est: Misericordiam uolo quam sacrificium nihil aliud quam sacrificium sacrificio praelatum oportet intellegi; quoniam illud, quod ab omnibus appellatur sacrificium, signum est ueri sacrificii. Porro autem misericordia uerum sacrificium est; unde dictum est, quod paulo ante commemoraui: Talibus enim sacrificiis placetur Deo. Quaecumque igitur in ministerio tabernaculi siue templi multis modis de sacrificiis leguntur diuinitus esse praecepta, ad dilectionem Dei et proximi significando referuntur. In his enim duobus praeceptis, ut scriptum est, tota lex pendet et prophetae.

[VI] Proinde uerum sacrificium est omne opus, quo agitur, ut sancta societate inhaereamus Deo, relatum scilicet ad illum finem boni, quo ueraciter beati esse possimus. Vnde et ipsa misericordia, qua homini subuenitur, si non propter Deum fit, non est sacrificium. Etsi enim ab homine fit uel offertur, tamen sacrificium res diuina est, ita ut hoc quoque uocabulo id Latini ueteres appellauerint. Vnde ipse homo Dei nomine consecratus et Deo uotus, in quantum mundo moritur ut Deo uiuat, sacrificium est. Nam et hoc ad misericordiam pertinet, quam quisque in se ipsum facit. Propterea scriptum est: Miserere animae tuae placens Deo. Corpus etiam nostrum cum temperantia castigamus, si hoc, quem ad modum debemus, propter Deum facimus, ut non exhibeamus membra nostra arma iniquitatis peccato, sed arma iustitiae Deo, sacrificium est. Ad quod exhortans apostolus ait: Obsecro itaque uos, fratres, per miserationem Dei, ut exhibeatis corpora uestra hostiam uiuam, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium uestrum. Si ergo corpus, quo inferiore tamquam famulo uel tamquam instrumento utitur anima, cum eius bonus et rectus usus ad Deum refertur, sacrificium est: quanto magis anima ipsa cum se refert ad Deum, ut igne amoris eius accensa formam concupiscentiae saecularis amittat eique tamquam incommutabili formae subdita reformetur, hinc ei placens, quod ex eius pulchritudine acceperit, fit sacrificium! Quod idem apostolus consequenter adiungens: Et nolite, inquit, conformari huic saeculo; sed reformamini in nouitate mentis uestrae ad probandum uos quae sit uoluntas Dei, quod bonum et bene placitum et perfectum. Cum igitur uera sacrificia opera sint misericordiae siue in nos ipsos siue in proximos, quae referuntur ad Deum; opera uero misericordiae non ob aliud fiant, nisi ut a miseria liberemur ac per hoc ut beati simus (quod non fit nisi bono illo, de quo dictum est: Mihi autem adhaerere Deo bonum est): profecto efficitur, ut tota ipsa redempta ciuitas, hoc est congregatio societasque sanctorum, uniuersale sacrificium offeratur Deo per sacerdotem magnum, qui etiam se ipsum obtulit in passione pro nobis, ut tanti capitis corpus essemus, secundum formam serui. Hanc enim obtulit, in hac oblatus est, quia secundum hanc mediator est, in hac sacerdos, in hac sacrificium est. Cum itaque nos hortatus esset apostolus, ut exhibeamus corpora nostra hostiam uiuam, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium nostrum, et non conformemur huic saeculo, sed reformemur in nouitate mentis nostrae: ad probandum quae sit uoluntas Dei, quod bonum et bene placitum et perfectum, quod totum sacrificium nos ipsi sumus: Dico enim, inquit, per gratiam Dei, quae data est mihi, omnibus, qui sunt in uobis, non plus sapere, quam oportet sapere, sed sapere ad temperantiam; sicut unicuique Deus partitus est mensuram fidei. Sicut enim in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eosdem actus habent r ita multi unum corpus sumus in Christo; singuli autem alter alterius membra, habentes dona diuersa secundum gratiam, quae data est nobis. Hoc est sacrificium Christianorum: multi unum corpus in Christo. Quod etiam sacramento altaris fidelibus noto frequentat ecclesia, ubi ei demonstratur, quod in ea re, quam offert, ipsa offeratur.

[VII] Merito illi in caelestibus sedibus constituti inmortales et beati, qui creatoris sui participatione congaudent, cuius aeternitate firmi, cuius ueritate certi, cuius munere sancti sunt, quoniam nos mortales et miseros, ut inmortales beatique simus, misericorditer diligunt, nolunt nos sibi sacrificari, sed ei, cuius et ipsi nobiscum sacrificium se esse nouerunt. Cum ipsis enim sumus una ciuitas Dei, cui dicitur in psalmo: Gloriosissima dicta sunt de te, ciuitas Dei; cuius pars in nobis peregrinatur, pars in illis opitulatur. De illa quippe superna ciuitate, ubi Dei uoluntas intellegibilis atque incommutabilis lex est, de illa superna quodam modo curia (geritur namque ibi cura de nobis) ad nos ministrata per angelos sancta illa scriptura descendit, ubi legitur: Sacrificans diis eradicabitur, nisi Domino soli. Huic scripturae, huic legi, praeceptis talibus tanta sunt adtestata miracula, ut satis appareat, cui nos sacrificari uelint inmortales ac beati, qui hoc nobis uolunt esse quod sibi.

[VIII] Nam nimis uetera si commemorem, longius quam sat est reuoluere uidebor, quae miracula facta sint adtestantia promissis Dei, quibus ante annorum milia praedixit Abrahae, quod in semine eius omnes gentes benedictionem fuerant habiturae. Quis enim non miretur eidem Abrahae filium peperisse coniugem sterilem eo tempore senectutis, quo parere nec fecunda iam posset, atque in eiusdem Abrahae sacrificio flammam caelitus factam inter diuisas uictimas cucurrisse, eidemque Abrahae praedictum ab angelis caeleste incendium Sodomorum, quos angelos hominibus similes hospitio susceperat et per eos de prole uentura Dei promissa tenuerat, ipsoque inminente iam incendio miram de Sodomis per eosdem angelos liberationem Loth filii fratris eius, cuius uxor in uia retro respiciens atque in salem repente conuersa magno admonuit sacramento neminem in uia liberationis suae praeterita desiderare debere? Illa uero quae et quanta sunt, quae iam per Moysen pro populo Dei de iugo seruitutis eruendo in Aegypto mirabiliter gesta sunt, ubi magi Pharaonis, hoc est regis Aegypti, qui populum illum dominatione deprimebat, ad hoc facere quaedam mira permissi sunt, ut mirabilius uincerentur! Illi enim faciebant ueneficiis et incantationibus magicis, quibus sunt mali angeli, hoc est daemones, dediti; Moyses autem tanto potentius, quanto iustius, nomine Dei, qui fecit caelum et terram, seruientibus angelis eos facile superauit. Denique in tertia plaga deficientibus magis decem plagae per Moysen magna mysteriorum dispositione completae sunt, quibus ad Dei populum dimittendum Pharaonis et Aegyptiorum dura corda cesserunt. Moxque paenituit, et cum abscedentes Hebraeos consequi conarentur, illis diuiso mari per siccum transeuntibus unda hinc atque hinc in sese redeunte cooperti et oppressi sunt. Quid de illis miraculis dicam, quae, cum in deserto idem populus ductaretur, stupenda diuinitate crebuerunt: aquas, quae bibi non poterant misso in eas, sicut Deus praeceperat, ligno amaritudine caruisse sitientesque satiasse; manna esurientibus uenisse de caelo et, cum esset colligentibus constituta mensura, quidquid amplius quisque collegerat, exortis uermibus putruisse, ante diem uero sabbati duplum collectum, quia sabbato colligere non licebat, nulla putredine uiolatum; desiderantibus carne uesci, quae tanto populo nulla sufficere posse uidebatur, uolatilibus castra completa et cupiditatis ardorem fastidio satietatis extinctum; obuios hostes transtitumque prohibentes atque proeliantes orante Moyse manibusque eius in figuram crucis extentis nullo Hebraeorum cadente prostratos; seditiosos in populo Dei ac sese ab ordinata diuinitus societate diuidentes ad exemplum uisibile inuisibilis poenae uiuos terra dehiscente submersos; uirga percussam petram tantae multitudini abundantia fluenta fudisse; serpentum morsus mortiferos, poenam iustissimam peccatorum, in ligno exaltato atque prospecto aeneo serpente sanatos, ut et populo subueniretur adflicto, et mors morte destructa uelut crucifixae mortis similitudine signaretur? Quem sane serpentem propter facti memoriam reseruatum cum postea populus errans tamquam idolum colere coepisset, Ezechias rex religiosa potestate Deo seruiens cum magna pietatis laude contriuit.

[IX] Haec et alia multa huiusce modi, quae omnia commemorare nimis longum est, fiebant ad commendandum unius Dei ueri cultum et multorum falsorumque prohibendum. Fiebant autem simplici fide atque fiducia pietatis, non incantationibus et carminibus nefariae curiositatis arte compositis, quam uel magian uel detestabiliore nomine goetian uel honorabiliore theurgian uocant, qui quasi conantur ista discernere et inlicitis artibus deditos alios damnabiles, quos et maleficos uulgus appellat (hos enim ad goetian pertinere dicunt), alios autem laudabiles uideri uolunt, quibus theurgian deputant; cum sint utrique ritibus fallacibus daemonum obstricti sub nominibus angelorum.

Nam et Porphyrius quandam quasi purgationem animae per theurgian, cunctanter tamen et pudibunda quodam modo disputatione promittit; reuersionem uero ad Deum hanc artem praestare cuiquam negat; ut uideas eum inter uitium sacrilegae curiositatis et philosophiae professionem sententiis alternantibus fluctuare. Nunc enim hanc artem tamquam fallacem et in ipsa actione periculosam et legibus prohibitam cauendam monet; nunc autem uelut eius laudatoribus cedens utilem dicit esse mundandae parti animae, non quidem intellectuali, qua rerum intellegibilium percipitur ueritas, nullas habentium similitudines corporum; sed spiritali, qua corporalium rerum capiuntur imagines. Hanc enim dicit per quasdam consecrationes theurgicas, quas teletas uocant, idoneam fieri atque aptam susceptioni spirituum et angelorum et ad uidendos deos. Ex quibus tamen theurgicis teletis fatetur intellectuali animae nihil purgationis accedere, quod eam faciat idoneam ad uidendum Deum suum et perspicienda ea, quae uere sunt. Ex quo intellegi potest, qualium deorum uel qualem uisionem fieri dicat theurgicis consecrationibus, in qua non ea uidentur, quae uere sunt. Denique animam rationalem siue, quod magis amat dicere, intellectualem, in sua posse dicit euadere, etiamsi quod eius spiritale est nulla theurgica fuerit arte purgatum; porro autem a theurgo spiritalem purgari hactenus, ut non ex hoc ad inmortalitatem aeternitatemque perueniat. Quamquam itaque discernat a daemonibus angelos, aeria loca esse daemonum, aetheria uel empyria disserens angelorum, et admoneat utendum alicuius daemonis amicitia, quo subuectante uel paululum a terra possit eleuari quisque post mortem, aliam uero uiam esse perhibeat ad angelorum superna consortia: cauendam tamen daemonum societatem expressa quodam modo confessione testatur, ubi dicit animam post mortem luendo poenas cultum daemonum a quibus circumueniebatur horrescere; ipsamque theurgian, quam uelut conciliatricem angelorum deorumque commendat, apud tales agere potestates negare non potuit, quae uel ipsae inuideant purgationi animae, uel artibus seruiant inuidorum, querelam de hac re Chaldaei nescio cuius expromens: "Conqueritur, inquit, uir in Chaldaea bonus, purgandae animae magno in molimine frustratos sibi esse successus, cum uir ad eadem potens tactus inuidia adiuratas sacris precibus potentias alligasset, ne postulata concederent. Ergo et ligauit ille, inquit, et iste non soluit." Quo indicio dixit apparere theurgian esse tam boni conficiendi quam mali et apud deos et apud homines disciplinam; pati etiam deos et ad illas perturbationes passionesque deduci, quas communiter daemonibus et hominibus Apuleius adtribuit; deos tamen ab eis aetheriae sedis altitudine separans et Platonis asserens in illa discretione sententiam.

[X] Ecce nunc alius Platonicus, quem doctiorem ferunt, Porphyrius, per nescio quam theurgicam disciplinam etiam ipsos deos obstrictos passionibus et perturbationibus dicit, quoniam sacris precibus adiurari tenerique potuerunt, ne praestarent animae purgationem, et ita terreri ab eo, qui imperabat malum, ut ab alio, qui poscebat bonum, per eandem artem theurgicam solui illo timore non possent et ad dandum beneficium liberari. Quis non uideat haec omnia fallacium daemonum esse commenta, nisi eorum miserrimus seruus et a gratia ueri liberatoris alienus? Nam si haec apud deos agerentur bonos, plus ibi utique ualeret beneficus purgator animae quam maleuolus inpeditor. Aut si diis iustis homo, pro quo agebatur, purgatione uidebatur indignus, non utique ab inuido territi nec, sicut ipse dicit, per metum ualentioris numinis inpediti, sed iudicio libero id negare debuerunt. Mirum est autem, quod benignus ille Chaldaeus, qui theurgicis sacris animam purgare cupiebat, non inuenit aliquem superiorem deum, qui uel plus terreret atque ad bene faciendum cogeret territos deos, uel ab eis terrentem compesceret, ut libere bene facerent; si tamen theurgo bono sacra defuerunt, quibus ipsos deos, quos inuocabat animae purgatores, prius ab illa timoris peste purgaret. Quid enim causae est, cur deus potentior adhiberi possit a quo terreantur, nec possit a quo purgentur? An inuenitur deus qui exaudiat inuidum et timorem diis incutiat ne bene faciant; nec inuenitur deus qui exaudiat beneuolum et timorem diis auferat ut bene faciant? O theurgia praeclara, o animae praedicanda purgatio, ubi plus imperat inmunda inuidentia, quam inpetrat pura beneficientia! Immo uero malignorum spirituum cauenda et detestanda fallacia, et salutaris audienda doctrina. Quod enim qui has sordidas purgationes sacrilegis ritibus operantur quasdam mirabiliter pulchras, sicut iste commemorat, uel angelorum imagines uel deorum tamquam purgato spiritu uident (si tamen uel tale aliquid uident), illud est, quod apostolus dicit: Quoniam satanas transfigurat se uelut angelum lucis. Eius enim sunt illa phantasmata, qui miseras animas multorum falsorumque deorum fallacibus sacris cupiens inretire et a uero ueri Dei cultu, quo solo mundantur et sanantur, auertere, sicut de Proteo dictum est,

hostiliter insequens, fallaciter subueniens, utrobique nocens.

[XI] Melius sapuit iste Porphyrius, cum ad Anebontem scripsit Aegyptium, ubi consulenti similis et quaerenti et prodit artes sacrilegas et euertit. Et ibi quidem omnes daemones reprobat, quos dicit ob inprudentiam trahere humidum uaporem et ideo non in aethere, sed in aere esse sub luna atque in ipso lunae globo; uerum tamen non audet omnes fallacias et malitias et ineptias, quibus merito mouetur, omnibus daemonibus dare. Quosdam namque benignos daemones more appellat aliorum, cum omnes generaliter inprudentes esse fateatur. Miratur autem quod non solum dii alliciantur uictimis, sed etiam compellantur atque cogantur facere quod homines uolunt; et si corpore et incorporalitate dii a daemonibus distinguuntur, quo modo deos esse existimandum sit solem et lunam et uisibilia cetera in caelo, quae corpora esse non dubitat; et si dii sunt, quo modo alii benefici, alii malefici esse dicantur; et quo modo incorporalibus, cum sint corporei, coniungantur. Quaerit etiam ueluti dubitans, utrum in diuinantibus et quaedam mira facientibus animae sint passiones an aliqui spiritus extrinsecus ueniant, per quos haec ualeant; et potius uenire extrinsecus conicit, eo quod lapidibus et herbis adhibitis et alligent quosdam, et aperiant clausa ostia, uel aliquid eius modi mirabiliter operentur. Vnde dicit alios opinari esse quoddam genus, cui exaudire sit proprium, natura fallax, omniforme, multimodum, simulans deos et daemones et animas defunctorum, et hoc esse quod efficiat haec omnia quae uidentur bona esse uel praua; ceterum circa ea, quae uere bona sunt, nihil opitulari, immo uero ista nec nosse, sed et male conciliare et insimulare atque inpedire nonnumquam uirtutis sedulos sectatores, et plenum esse temeritatis et fastus, gaudere nidoribus, adulationibus capi, et cetera, quae de hoc genere fallacium malignorumque spirituum, qui extrinsecus in animam ueniunt humanosque sensus sopitos uigilantesue deludunt, non tamquam sibi persuasa confirmat, sed tam tenuiter suspicatur aut dubitat, ut haec alios asserat opinari. Difficile quippe fuit tanto philosopho cunctam diabolicam societatem uel nosse uel fidenter arguere, quam quaelibet anicula Christiana nec cunctatur esse, et liberrime detestatur. Nisi forte iste et ipsum, ad quem scribit, Anebontem tamquam talium sacrorum praeclarissimum antistitem et alios talium operum tamquam diuinorum et ad deos colendos pertinentium admiratores uerecundatur offendere.

Tous les livres