La Cité de Dieu (De civitate Dei) (page 17)
Nam quidam et illud, quod legitur in libro Salomonis, qui uocatur ecclesiastes: Quid est quod fuit? Ipsum quod erit. Et quid est quod factum est? Ipsum quod fiet; et non est omne recens sub sole. Qui loquetur et dicet: Ecce hoc nouum est: iam fuit saeculis quae fuerunt ante nos, propter hos circuitus in eadem redeuntes et in eadem cuncta reuocantes dictum intellegi uolunt; quod ille aut de his rebus dixit, de quibus superius loquebatur, hoc est de generationibus aliis euntibus, aliis uenientibus, de solis anfractibus, de torrentium lapsibus; aut certe de omnium rerum generibus, quae oriuntur atque occidunt. Fuerunt enim homines ante nos, sunt et nobiscum, erunt et post nos; ita quaeque animantia uel arbusta. Monstra quoque ipsa, quae inusitata nascuntur, quamuis inter se diuersa sint et quaedam eorum semel facta narrentur, tamen secundum id, quod generaliter miracula et monstra sunt, utique et fuerunt et erunt, nec recens et nouum est, ut monstrum sub sole nascatur. Quamuis haec uerba quidam sic intellexerint, tamquam in praedestinatione Dei iam facta fuisse omnia sapiens ille uoluisset intellegi, et ideo nihil recens esse sub sole. Absit autem a recta fide, ut his Salomonis uerbis illos circuitus significatos esse credamus, quibus illi putant sic eadem temporum temporaliumque rerum uolumina repeti, ut uerbi gratia, sicut isto saeculo Plato philosophus in urbe Atheniensi et in ea schola, quae Academia dicta est, discipulos docuit, ita per innumerabilia retro saecula multum quidem prolixis interuallis, sed tamen.certis, et idem Plato et eadem ciuitas et eadem schola idemque discipuli repetiti et per innumerabilia deinde saecula repetendi sint. Absit, inquam, ut nos ista credamus. Semel enim Christus mortuus est pro peccatis nostris; surgens autem a mortuis iam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur, et nos post resurrectionem semper cum Domino erimus, cui modo dicimus, quod sacer admonet psalmus: Tu, Domine, seruabis nos et custodies nos a generatione hac et in aeternum. Satis autem istis existimo conuenire quod sequitur: In circuitu impii ambulabunt; non quia per circulos, quos opinantur, eorum uita est recursura, sed quia modo talis est erroris eorum uia, id est falsa doctrina.
[XV] Quid autem mirum est, si in his circuitibus errantes nec aditum nec exitum inueniunt? quia genus humanum atque ista nostra mortalitas nec quo initio coepta sit sciunt, nec quo fine claudatur; quando quidem altitudinem Dei penetrare non possunt, qua, cum ipse sit aeternus et sine initio, ab aliquo tamen initio exorsus est tempora et hominem, quem numquam antea fecerat, fecit in tempore, non tamen nouo et repentino, sed inmutabili aeternoque consilio. Quis hanc ualeat altitudinem inuestigabilem uestigare et inscrutabilem perscrutari, secundum quam Deus hominem temporalem, ante quem nemo umquam hominum fuit, non mutabili uoluntate in tempore condidit et genus humanum ex uno multiplicauit? Quando quidem psalmus ipse cum praemisisset atque dixisset: Tu, Domine, seruabis nos et custodies nos a generatione hac et in aeternum, ac deinde repercussisset eos, in quorum stulta impiaque doctrina nulla liberationis et beatitudinis animae seruatur aeternitas, continuo subiciens: In circuitu impii ambulabunt: tamquam ei diceretur: "Quid ergo tu credis, sentis, intellegis? numquidnam existimandum est subito Deo placuisse hominem facere, quem numquam antea infinita retro aeternitate fecisset, cui nihil noui accidere potest, in quo mutabile aliquid non est?" continuo respondit ad ipsum Deum loquens: Secundum altitudinem tuam multiplicasti filios hominum. Sentiant, inquit, homines quod putant, et quod eis placet opinentur et disputent: Secundum altitudinem tuam, quam nullus potest nosse hominum, multiplicasti filios hominum. Valde quippe altum est et semper fuisse, et hominem, quem numquam fecerat, ex aliquo tempore primum facere uoluisse, nec consilium uoluntatemque mutasse.
[XVI] Ego quidem sicut Dominum Deum aliquando dominum non fuisse dicere non audeo, ita hominem numquam antea fuisse et ex quodam tempore primum hominem creatum esse dubitare non debeo. Sed cum cogito cuius rei dominus semper fuerit, si semper creatura non fuerit, adfirmare aliquid pertimesco, quia et me ipsum intueor et scriptum esse recolo: Quis hominum potest scire consilium Dei, aut quis poterit cogitare quid uelit Dominus? Cogitationes enim mortalium timidae et incertae adinuentiones nostrae. Curruptibile enim corpus adgrauat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem. Ex his igitur, quae in hac terrena inhabitatione multa cogito (ideo utique multa, quia unum, quod ex illis uel praeter illa, quod forte non cogito, uerum est, inuenire non possum), si dixero semper fuisse creaturam, cuius dominus esset, qui semper est dominus nec dominus umquam non fuit; sed nunc illam, nunc aliam per alia atque alia temporum spatia, ne aliquam Creatori coaeternam esse dicamus, quod fides ratioque sana condemnat: cauendum est, ne sit absurdum et a luce ueritatis alienum mortalem quidem per uices temporum semper fuisse creaturam, decedentem aliam, aliam succedentem; inmortalem uero non esse coepisse, nisi cum ad nostrum saeculum uentum est, quando et angeli creati sunt, si eos recte lux illa primum facta significat aut illud potius caelum, de quo dictum est: In principio fecit Deus caelum et terram, cum tamen non fuerint, antequam fierent, ne inmortales, si semper fuisse dicuntur, Deo coaeterni esse credantur. Si autem dixero non in tempore creatos angelos, sed ante omnia tempora c:t ipsos fuisse, quorum Deus dominus esset, qui numquam nisi dominus fuit: quaeretur a me etiam, si ante omnia tempora facti sunt, utrum semper potuerint esse qui facti sunt. Hic respondendum forte uideatur: Quo modo non semper, cum id, quod est omni tempore, non inconuenienter semper esse dicatur? Vsque adeo autem isti omni tempore fuerunt, ut etiam ante omnia tempora facti sint; si tamen a caelo coepta sunt tempora, et illi iam erant ante caelum. At si tempus non a caelo, uerum et ante caelum fuit; non quidem in horis et diebus et mensibus et annis (nam istae dimensiones temporalium spatiorum, quae usitate ac proprie dicuntur tempora, manifestum est quod a motu siderum coeperint; unde et Deus, cum haec institueret, dixit: Et sint in signa et in tempora et in dies et in annos), sed in aliquo mutabili motu, cuius aliud prius, aliud posterius praeterit, eo quod simul esse non possunt; - si ergo ante caelum in angelicis motibus tale aliquid fuit et ideo tempus iam fuit atque angeli, ex quo facti sunt, temporaliter mouebantur: etiam sic omni tempore fuerunt, quando quidem cum illis facta sunt tempora. Quis autem dicat: Non semper fuit, quod omni tempore fuit?
Sed si hoc respondero, dicetur mihi: Quo modo ergo non coaeterni Creatori, si semper ille, semper illi fuerunt? Quo modo etiam creati dicendi sunt, si semper fuisse intelleguntur? Ad hoc quid respondebitur? An dicendum est et semper eos fuisse, quoniam omni tempore fuerunt, qui cum tempore facti sunt, aut cum quibus facta sunt tempora, et tamen creatos ? Neque enim et ipsa tempora creata esse negabimus, quamuis omni tempore tempus fuisse nemo ambigat. Nam si non omni tempore fuit tempus, erat ergo tempus, quando nullum erat tempus. Quis hoc stultissimus dixerit? Possumus enim recte dicere: Erat tempus, quando non erat Roma; erat tempus, quando non erat Hierusalem; erat tempus, quando non erat Abraham; erat tempus, quando non erat homo, et si quid huius modi; postremo si non cum initio temporis, sed post aliquod tempus factus est mundus, possumus dicere: Erat tempus, quando non erat mundus; at uero: Erat tempus, quando nullum erat tempus, tam inconuenienter dicimus, ac si quisquam dicat: Erat homo, quando nullus erat homo, aut: Erat iste mundus, quando iste non erat mundus. Si enim de alio atque alio intellegatur, potest dici aliquo modo, hoc est: Erat alius homo, quando non erat iste homo; sic ergo: Erat aliud tempus, quando non erat hoc tempus, recte possumus dicere; at uero: Erat tempus, quando nullum erat tempus, quis uel insipientissimus dixerit? Sicut ergo dicimus creatum tempus, cum ideo semper fuisse dicatur, quia omni tempore tempus fuit: ita non est consequens, ut, si semper fuerunt angeli, ideo non sint creati, ut propterea semper fuisse dicantur, quia omni tempore fuerunt, et propterea omni tempore fuerunt, quia nullo modo sine his ipsa tempora esse potuerunt. Vbi enim nulla creatura est, cuius mutabilibus motibus tempora peragantur, tempora omnino esse n on possunt; ac per hoc etsi semper fuerunt, creati sunt, nec si semper fuerunt, ideo Creatori coaeterni sunt. Ille enim semper fuit aeternitate inmutabili; isti autem facti sunt; sed ideo semper fuisse dicuntur, quia omni tempore fuerunt, sine quibus tempora nullo modo esse potuerunt; tempus autem quoniam mutabilitate transcurrit, aeternitati inmutabili non potest esse coaeternum. Ac per hoc etiamsi inmortalitas angelorum non transit in tempore, nec praeterita est quasi iam non sit, nec futura quasi nondum sit: tamen eorum motus, quibus tempora peraguntur, ex futuro in praeteritum transeunt, et ideo Creatori, in cuius motu dicendum non est uel fuisse quod iam non sit, uel futurum esse quod nondum sit, coaeterni esse non possunt.
Quapropter si Deus semper dominus fuit, semper habuit creaturam suo dominatui seruientem; uerum tamen non de ipso genitam, sed ab ipso de nihilo factam nec ei coaeternam; erat quippe ante illam, quamuis nullo tempore sine illa; non eam spatio transcurrente, sed manente perpetuitate praecedens. Sed hoc si respondero eis qui requirunt, quo modo semper creator, semper dominus fuit, si creatura seruiens non semper fuit; aut quo modo creata est et non potius creatori coaeterna est, si semper fuit: uereor ne facilius iudicer adfirmare quod nescio, quam docere quod scio. Redeo igitur ad id, quod creator noster scire nos uoluit; illa uero, quae uel sapientioribus in hac uita scire permisit uel omnino perfectis in alia uita scienda seruauit, ultra uires meas esse confiteor. Sed ideo putaui sine adfirmatione tractanda, ut qui haec legunt uideant a quibus quaestionum periculis debeant temperare, nec ad omnia se idoneos arbitrentur potiusque intellegant quam sit apostolo obtemperandum praecipienti salubriter, ubi ait: Dico autem per gratiam Dei quae data est mihi omnibus qui sunt in uobis, non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad temperantiam, unicuique sicut Deus partitus est mensuram fidei. Si enim pro uiribus suis alatur infans, fiet, ut crescendo plus capiat; si autem uires suae capacitatis excedat, deficiet antequam crescat.
[XVII] Quae saecula praeterierint antequam genus institueretur humanum, me fateor ignorare; non tamen dubito nihil omnino creaturae Creatori esse coaeternum. Dicit etiam apostolus tempora aeterna, nec ea futura, sed, quos magis est mirandum, praeterita. Sic enim ait: In spem uitae aeternae, quam promisit non mendax Deus ante tempora aeterna; manifestauit autem temporibus suis uerbum suum. Ecce dixit retro quod fuerint tempora aeterna, quae tamen non fuerint Deo coaeterna, si quidem ille ante tempora aeterna non solum erat, uerum etiam promisit uitam aeternam, quam manifestauit temporibus suis, id est congruis, quid aliud quam Verbum suum? Hoc est enim uita aeterna. Quo modo autem promisit, cum hominibus utique promiserit, qui nondum erant ante tempora aeterna, nisi quia in eius aeternitate atque in ipso Verbo eius eidem coaeterno iam praedestinatione fixum erat, quod suo tempore futurum erat?
[XVIII] Illud quoque non dubito, antequam homo primus creatus esset, numquam quemquam fuisse hominem; nec eundem ipsum nescio quibus circuitibus nescio quotiens reuolutum, nec alium aliquem natura similem. Neque ab hac fide me philosophorum argumenta deterrent, quorum acutissimum illud putatur, quod dicunt nulla infinita ulla scientia posse conprehendi; ac per hoc Deus, inquiunt, rerum quas facit omnium finitarum omnes finitas apud se rationes habet; bonitas autem eius numquam uacua fuisse credenda est, ne sit temporalis eius operatio, cuius retro fuerit aeterna cessatio, quasi paenituerit eum prioris sine initio uacationis ac propterea sit operis adgressus initium; et ideo necesse est, inquiunt, eadem semper repeti eademque semper repetenda transcurrere, uel manente mundo mutabiliter, qui licet numquam non fuerit et sine initio temporis tamen factus est, uel eius quoque ortu et occasu semper illis circuitibus repetito semperque repetendo; ne uidelicet, si aliquando primum Dei opera coepta dicuntur, priorem suam sine initio uacationem tamquam inertem ac desidiosam et ideo sibi displicentem damnasse quodam modo atque ob hoc mutasse credatur; si autem semper quidem temporalia, sed alia atque alia perbibetur operatus ac sic aliquando etiam ad hominem faciendum, quem numquam antea fecerat, peruenisse, non scientia, qua putant non posse quaecumque infinita conprehendi, sed quasi ad horam, sicut ueniebat in mentem, fortuita quadam inconstantia uideatur fecisse quae fecit. Porro si illi circuitus admittantur, inquiunt, quibus uel manente mundo uel ipso quoque reuolubiles ortus suos et occassus eisdem circuitibus inserente eadem temporalia repetuntur, nec ignauum otium, praesertim tam longae sine initio diuturnitatis, Deo tribuitur, nec inprouida temeritas operum suorum; quoniam si non eadem repetantur, non possunt infinita diuersitate uariata ulla eius scientia uel praescientia conprehendi.
Has argumentationes, quibus impii nostram simplicem pietatem, ut cum illis in circuitu ambulemus, de uia recta conantur auertere, si ratio refutare non posset, fides inridere deberet. Huc accedit, quod in adiutorio Domini Dei nostri hos uolubiles circulos, quos opinio confingit, ratio manifesta confringit. Hinc enim maxime isti errant, ut in circuitu falso ambulare quam uero et recto itinere malint, quod mentem diuinam omnino inmutabilem, cuiuslibet infinitatis capacem et innumera omnia sine cogitationis alternatione numerantem, de sua humana mutabili angustaque metiuntur; et fit illis quod ait apostolus: Comparantes enim semet ipsos sibimet ipsis non intellegunt. Nam quia illis quidquid noui faciendum uenit in mentem, nouo consilio faciunt (mutabiles quippe mentes gerunt: profecto non Deum, quem cogitare non possunt, sed semet ipsos pro illo cogitantes, non illum, sed se ipsos, nec illi, sed sibi comparant. Nobis autem fas non est credere, aliter affici Deum cum uacat, aliter cum operatur; quia nec affici dicendus est, tamquam in eius natura fiat aliquid, quod ante non fuerit. Patitur quippe qui afficitur, et mutabile est omne quod aliquid patitur. Non itaque in eius uacatione cogitetur ignauia desidia inertia, sicut nec in eius opere labor conatus industria. Nouit quiescens agere et agens quiescere. Potest ad opus nouum non nouum, sed sempiternum adhibere consilium; nec paenitendo, quia prius cessauerat, coepit facere quod non fecerat. Sed et si prius cessauit et posterius operatus est (quod nescio quem ad modum ab homine possit intellegi): hoc procul dubio, quod dicitur prius et posterius, in rebus prius non existentibus et posterius existentibus fuit; in illo autem non alteram praecedentem altera subsequens mutauit aut abstulit uoluntatem, sed una eademque sempiterna et inmutabili uoluntate res, quas condidit, et ut prius non essent egit, quamdiu non fuerunt, et ut posterius essent, quando esse coeperunt, hinc eis, qui talia uidere possunt, mirabiliter fortassis ostendens, quam non eis indiguerit, sed eas gratuita bonitate condiderit, cum sine illis ex aeternitate initio carente in non minore beatitate permansit.
[XIX] Illud autem aliud quod dicunt, nec Dei scientia quae infinita sunt posse conprehendi: restat eis, ut dicere audeant atque huic se uoragini profundae inpietatis inmergant, quod non omnes numeros Deus nouerit. Eos quippe infinitos esse, certissimum est; quoniam in quocumque numero finem faciendum putaueris, idem ipse, non dico uno addito augeri, sed quamlibet sit magnus et quamlibet ingentem multitudinem continens, in ipsa ratione atque scientia numerorum non solum duplicari, uerum etiam multiplicari potest. Ita uero suis quisque numerus proprietatibus terminatur, ut nullus eorum par esse cuicumque alteri possit. Ergo et dispares inter se atque diuersi sunt, et singuli quique finiti sunt, et omnes infiniti sunt. Itane numeros propter infinitatem nescit omnes Deus, et usque ad quandam summam numerorum scientia Dei peruenit, ceteros ignorat? Quis hoc etiam dementissimus dixerit? Nec audebunt isti contemnere numeros et eos dicere ad Dei scientiam non pertinere, apud quos Plato Deum magna auctoritate commendat mundum numeris fabricantem. Et apud nos Deo dictum legitur: Omnia in mensura et numero et pondere disposuisti; de quo et propheta dicit: Qui profert numerose saeculum, et Saluator in euangelio: Capilli, inquit, uestri omnes numerati sunt. Absit itaque ut dubitemus, quod ei notus sit omnis numerus, cuius intellegentiae, sicut in psalmo canitur, non est numerus. Infinitas itaque numeri, quamuis infinitorum numerorum nullus sit numerus, non est tamen inconprehensibilis ei, cuius intellegentiae non est numerus. Quapropter si, quidquid scientia conprehenditur, scientis conprehensione finitur: profecto et omnis infinitas quodam ineffabili modo Deo finita est, quia scientiae ipsius inconprehensibilis non est. Quare si infinitas numerorum scientiae Dei, qua conprehenditur, esse non potest infinita: qui tandem nos sumus homunculi, qui eius scientiae limites figere praesumamus, dicentes quod, nisi eisdem circuitibus temporum eadem temporalia repetantur, non potest Deus cuncta quae facit uel praescire ut faciat, uel scire cum fecerit? cuius sapientia simpliciter multiplex et uniformiter multiformis tam inconprehensibili conprehensione omnia inconprehensibilia conprehendit, ut, quaecumque noua et dissimilia consequentia praecedentibus si semper facere uellet, inordinata et inprouisa habere non posset, nec ea prouideret ex proximo tempore, sed aeterna praescientia contineret.
[XX] Quod utrum ita faciat, et continuata sibi conexione copulentur quae appellantur saecula saeculorum, alia tamen atque alia ordinata dissimilitudine procurrentia, eis dumtaxat, qui ex miseria liberantur, in sua beata inmortalitate sine fine manentibus; an ita dicantur saecula saeculorum, ut intellegantur saecula in sapientia Dei inconcussa stabilitate manentia istorum, quae cum tempore transeunt, tamquam efficientia saeculorum, definire non audeo. Fortassis enim possit dici saeculum, quae sunt saecula, ut nihil aliud perhibeatur saeculum saeculi quam saecula saeculorum, sicut nihil aliud dicitur caelum caeli quam caeli caelorum. Nam caelum Deus uocauit firmamentum super quod sunt aquae; et tamen psalmus: Et aquae, inquit, quae super caelos, laudent nomen Domini. Quid ergo istorum duorum sit, an praeter haec duo aliquid aliud de saeculis saeculorum possit intellegi, profundissima quaestio est, neque hoc quod nunc agimus inpedit, si indiscussa interim differatur; siue aliquid in ea definire ualeamus, siue nos faciat cautiores diligentior ipsa tractatio, ne in tanta obscuritate rerum adfirmare temere aliquid audeamus. Nunc enim contra opinionem disputamus, qua illi circuitus asseruntur, quibus semper eadem per interualla temporum necesse esse repeti existimantur; quaelibet autem illarum sententiarum de saeculis saeculorum uera sit, ad hos circuitus nihil pertinet; quoniam siue saecula saeculorum sint non eadem repetita, sed alterum ex altero contextione ordinatissima procurrentia, liberatorum beatitudine sine ullo recursu miseriarum certissima permanente, siue saecula saeculorum aeterna sint temporalium tamquam dominantia subditorum, circuitus illi eadem reuoluentes locum non habent, quos maxime refellit aeterna uita sanctorum.
[XXI] Quorum enim aures piorum ferant post emensam tot tantisque calamitatibus uitam (si tamen uita ista dicenda est, quae potius mors est, ita grauis, ut mors, quae ab hac liberat, mortis huius amore timeatur), post tam magna mala tamque multa et horrenda tandem aliquando per ueram religionem atque sapientiam expiata atque finita ita peruenire ad conspectum Dei atque ita fieri beatum contemplatione incorporeae lucis per participationem inmutabilis inmortalitatis eius, cuius adipiscendae amore flagramus, ut eam quandoque necesse sit deseri et eos, qui deserunt, ab illa aeternitate ueritate felicitate deiectos tartareae mortalitati, turpi stultitiae, miseriis exsecrabilibus implicari, ubi Deus amittatur, ubi odio ueritas habeatur, ubi per inmundas nequitias beatitudo quaeratur, et hoc itidem atque itidem sine ullo fine priorum et posteriorum certis interuallis et dimensionibus saeculorum factum et futurum; et hoc propterea, ut possint Deo circuitibus definitis euntibus semper atque redeuntibus per nostras falsas beatitudines et ueras miserias alternatim quidem, sed reuolutione incessabili sempiternas nota esse opera sua, quoniam neque a faciendo quiescere neque sciendo potest ea, quae infinita sunt, indagare? Quis haec audiat? quis credat? quis ferat? Quae si uera essent, non solum tacerentur prudentius, uerum etiam (ut quo modo ualeo dicam quod uolo) doctius nescirentur. Nam si haec illic in memoria non habebimus et ideo beati erimus, cur hic per eorum scientiam grauatur amplius nostra miseria? Si autem ibi ea necessario scituri sumus, hic saltem nesciamus, ut hic felicior sit expectatio quam illic adeptio summi boni; quando hic aeterna uita consequenda expectatur; ibi autem beata, sed non aeterna, quandoque amittenda cognoscitur.
Si autem dicunt neminem posse ad illam beatitudinem peruenire, nisi hos circuitus, ubi beatitudo et miseria uicissim alternant, in huius uitae eruditione cognouerit: quo modo ergo fatentur, quanto plus quisque amauerit Deum, tanto eum facilius ad beatitudinem peruenturum, qui ea docent, quibus amor ipse torpescat? Nam quis non remissius et tepidius amet eum, quem se cogitat necessario deserturum et contra eius ueritatem sapientiamque sensurum, et hoc cum ad eius plenam pro sua capacitate notitiam beatitudinis perfectione peruenerit? quando nec hominem amicum possit quisque amare fideliter, cui se futurum nouit inimicum. Sed absit ut uera sint, quae nobis minantur ueram miseriam numquam finiendam, sed interpositionibus falsae beatitudinis saepe ac sine fine rumpendam. Quid enim illa beatitudine falsius atque fallacius, ubi nos futuros miseros aut in tanta ueritatis luce nesciamus aut in summa felicitatis arce timeamus? Si enim uenturam calamitatem ignoraturi sumus, peritior est hic nostra miseria, ubi uenturam beatitudinem nouimus; si autem nos illic clades inminens non latebit, beatius tempora transigit anima misera, quibus transactis ad beatitudinem subleuetur, quam beata, quibus transactis in miseriam reuoluatur. Atque ita spes nostrae infelicitatis est felix et felicitatis infelix. Vnde fit, ut, quia hic mala praesentia patimur, ibi metuimus inminentia, uerius semper miseri quam beati aliquando esse possimus.
Sed quoniam haec falsa sunt clamante pietate, conuincente ueritate (illa enim nobis ueraciter promittitur uera felicitas, cuius erit semper retinenda et nulla infelicitate rumpenda certa securitas): uiam rectam sequentes, quod nobis est Christus, eo duce ac saluatore a uano et inepto impiorum circuitu iter fidei mentemque auertamus. Si enim de istis circuitibus et sine cessatione alternantibus itionibus et reditionibus animarum Porphyrius Platonicus suorum opinionem sequi noluit, siue ipsius rei uanitate permotus siue iam tempora Christiana reueritus, et, quod in libro decimo commemoraui, dicere maluit animam propter cognoscenda mala traditam mundo, ut ab eis liberata atque purgata, cum ad Patrem redierit, nihil ulterius tale patiatur: quanto magis nos istam inimicam Christianae fidei falsitatem detestari ac deuitare debemus! His autem circuitibus euacuatis atque frustratis nulla necessitas nos compellit ideo putare non habere initium temporis ex quo esse coeperit genus humanum, quia per nescio quos circuitus nihil sit in rebus noui, quod non et antea certis interuallis temporum fuerit et postea sit futurum. Si enim liberatur anima non reditura ad miserias, sicut numquam antea liberata est: fit in illa aliquid, quod antea numquam factum est, et hoc quidem ualde magnum, id est quae numquam desinat aeterna felicitas. Si autem in natura inmortali fit tanta nouitas nullo repetita, nullo repetenda circuitu: cur in rebus mortalibus fieri non posse contenditur? Si dicunt non fieri in anima beatitudinis nouitatem, quoniam ad eam reuertitur, in qua semper fuit, ipsa certe liberatio noua fit, cum de miseria liberatur in qua numquam fuit, et ipsa miseriae nouitas in ea facta est quae numquam fuit. Haec autem nouitas si non in rerum, quae diuina prouidentia gubernantur, ordinem uenit, sed casu potius euenit, ubi sunt illi determinati dimensique circuitus, in quibus nulla noua fiunt, sed repetuntur eadem quae fuerunt? Si autem et haec nouitas ab ordinatione prouidentiae non excluditur, siue data sit anima siue lapsa sit: possunt fieri noua, quae neque antea facta sint nec tamen a rerum ordine aliena sint. Et si potuit anima per inprudentiam facere sibi nouam miseriam, quae non esset inprouisa diuinae prouidentiae, ut hanc quoque in rerum ordine includeret et ab hac eam non inprouide liberaret: qua tandem temeritate humanae uanitatis audemus negare diuinitatem facere posse res, non sibi, sed mundo nouas, quas neque antea fecerit nec umquam habuerit inprouisas? Si autem dicunt liberatas quidem animas ad miseriam non reuersuras, sed cum hoc fit in rebus nihil noui fieri, quoniam semper aliae atque aliae liberatae sunt et liberantur et liberabuntur: hoc certe concedunt, si ita est, nouas animas fieri, quibus sit et noua miseria et noua liberatio. Nam si antiquas eas esse dicunt et retrorsum sempiternas, ex quibus cotidie noui fiant homines, de quorum corporibus, si sapienter uixerint, ita liberentur, ut numquam ad miserias reuoluantur, consequenter dicturi sunt infinitas. Quantuslibet namque finitus numerus fuisset animarum, infinitis retro saeculis sufficere non ualeret, ut ex illo semper homines fierent, quorum essent animae ab ista semper mortalitate liberandae, numquam ad eam deinceps rediturae. Nec ullo modo explicabunt, quo modo in rebus, quas, ut Deo notae esse possint, finitas uolunt, infinitus sit numerus animarum.
Quapropter quoniam circuitus illi iam explosi sunt, quibus ad easdem miserias necessario putabatur anima reditura: quid restat conuenientius pietati quam credere non esse inpossibile Deo et ea, quae numquam fecerit, noua facere et ineffabili praescientia uoluntatem mutabilem non habere? Porro autem utrum animarum liberatarum nec ulterius ad miserias rediturarum numerus possit semper augeri, ipsi uiderint, qui de rerum infinitate cohibenda tam subtiliter disputant; nos uero ratiocinationem nostram ex utroque latere terminamus. Si enim potest, quid causae est, ut negetur creari potuisse quod numquam antea creatum esset, si liberatarum animarum numerus, qui numquam antea fuit, non solum factus est semel, sed fieri numquam desinet? Si autem oportet ut certus sit liberatarum aliquis numerus animarum, quae ad miseriam numquam redeant, neque iste numerus ulterius augeatur: etiam ipse sine dubio, quicumque erit, ante utique numquam fuit; qui profecto crescere et ad suae quantitatis terminum peruenire sine aliquo non posset initio; quod initium eo modo antea numquam fuit. Hoc ergo ut esset, creatus est homo, ante quem nullus fuit.
[XXII] Hac igitur quaestione difficillima propter aeternitatem Dei noua creantis sine nouitate aliqua uoluntatis, quantum potuimus, explicata non est arduum uidere multo fuisse melius quod factum est, ut ex uno homine, quem primum condidit, multiplicaret genus humanum, quam si id incohasset a pluribus. Nam cum animantes alias solitarias et quodam modo soliuagas, id est, quae solitudinem magis adpetant, sicuti sunt aquilae milui, leones lupi et quaecumque ita sunt, alias congreges instituerit, quae congregatae atque in gregibus malint uiuere, ut sunt columbi sturni, cerui dammulae et cetera huius modi: utrumque tamen genus non ex singulis propagauit, sed plura simul iussit existere. Hominem uero, cuius naturam quodam modo mediam inter angelos bestiasque condebat, ut, si Creatori suo tamquam uero domino subditus praeceptum eius pia oboedientia custodiret, in consortium transiret angelicum, sine morte media beatam inmortalitatem absque ullo termino consecutus; si autem Dominum Deum suum libera uoluntate superbe atque inoboedienter usus offenderet, morti addictus bestialiter uiueret, libidinis seruus aeternoque post mortem supplicio destinatus, unum ac singulum creauit, non utique solum sine humana societate deserendum, sed ut eo modo uehementius ei commendaretur ipsius societatis unitas uinculumque concordiae, si non tantum inter se naturae similitudine, uerum etiam cognationis affectu homines necterentur; quando ne ipsam quidem feminam copulandam uiro sicut ipsum creare illi placuit, sed ex ipso, ut omnino ex homine uno diffunderetur genus humanum.
[XXIII] Nec ignorabat Deus hominem peccaturum et morti iam obnoxium morituros propagaturum eoque progressuros peccandi inmanitate mortales, ut tutius atque pacatius inter se rationalis uoluntatis expertes bestiae sui generis uiuerent, quarum ex aquis et terris plurium pullulauit exordium, quam homines, quorum genus ex uno est ad commendandam concordiam propagatum. Neque enim umquam inter se leones aut inter se dracones, qualia homines, bella gesserunt. Sed praeuidebat etiam gratia sua populum piorum in adoptionem uocandum remissisque peccatis iustificatum spiritu sancto sanctis angelis in aeterna pace sociandum, nouissima inimica morte destructa; cui populo esset huius rei consideratio profutura, quod ex uno homine Deus ad commendandum hominibus, quam ei grata sit etiam in pluribus unitas, genus instituisset humanum.
[XXIV] Fecit ergo Deus hominem ad imaginem suam. Talem quippe illi animam creauit, qua per rationem atque intellegentiam omnibus esset praestantior animalibus terrestribus et natatilibus et uolatilibus, quae mentem huius modi non haberent. Et cum uirum terreno formasset ex puluere eique animam qualem dixi siue quam iam fecerat sufflando indidisset siue potius sufflando fecisset eumque flatum, quem sufflando fecit (nam quid est aliud sufflare quam flatum facere?), animam hominis esse uoluisset, etiam coniugem illi in adiutorium generandi ex eius latere osse detracto fecit, ut Deus. Neque enim haec carnali consuetudine cogitanda sunt, ut uidere solemus opifices ex materia quacumque terrena corporalibus membris, quod artis industria potuerint, fabricantes. Manus Dei potentia Dei est, qui etiam uisibilia inuisibiliter operatur. Sed haec fabulosa potius quam uera esse arbitrantur, qui uirtutem ac sapientiam Dei, qua nouit et potest etiam sine seminibus ipsa certe facere semina, ex his usitatis et cotidianis metiuntur operibus; ea uero, quae primitus instituta sunt, quoniam non nouerunt, infideliter cogitant, quasi non haec ipsa, quae nouerunt de humanis conceptibus atque partubus, si inexpertis narrarentur, incredibiliora uiderentur; quamuis et ea ipsa plerique magis naturae corporalibus causis quam operibus diuinae mentis adsignent.
[XXV] Sed cum his nullum nobis est in his libris negotium, qui diuinam mentem facere uel curare ista non credunt. Illi autem qui Platoni suo credunt non ab illo summo Deo, qui fabricatus est mundum, sed ab aliis minoribus, quos quidem ipse creauerit, permissu siue iussu eius animalia facta esse cuncta mortalia, in quibus homo praecipuum diisque ipsis cognatum teneret locum, si superstitione careant, qua quaerunt unde iuste uideantur sacra et sacrificia facere quasi conditoribus suis, facile carebunt etiam huius opinionis errore. Neque enim fas est ullius naturae quamlibet minimae mortalisque creatorem nisi Deum credere ac dicere, et antequam possit intellegi. Angeli autem, quos illi deos libentius appellant, etiamsi adhibent uel iussi uel permissi operationem suam rebus quae gignuntur in mundo, tam non eos dicimus creatores animalium, quam nec agricolas frugum atque arborum. [XXVI] Cum enim alia sit species, quae adhibetur extrinsecus cuicumque materiae corporali, sicut operantur homines figuli et fabri atque id genus opifices, qui etiam pingunt et effingunt formas similes corporibus animalium; alia uero, quae intrinsecus efficientes causas habet de secreto et occulto naturae uiuentis atque intellegentis arbitrio, quae non solum naturales corporum species, uerum etiam ipsas animantium animas, dum non fit, facit: supra dicta illa species artificibus quibusque tribuatur; haec autem altera non nisi uni artifici, creatori et conditori Deo, qui mundum ipsum et angelos sine ullo mundo et sine ullis angelis fecit. Qua enim ui diuina et, ut ita dicam, effectiua, quae fieri nescit, sed facere, accepit speciem, cum mundus fieret, rutunditas caeli et rutunditas solis: eadem ui diuina et effectiua, quae fieri nescit, sed facere, accepit speciem rutunditas oculi et rutunditas pomi et ceterae figurae naturales, quas uidemus in rebus quibusque nascentibus non extrinsecus adhiberi, sed intima Creatoris potentia, qui dixit: Caelum et terram ego impleo, et cuius sapientia est, quae adtingit a fine usque ad finem fortiter et disponit omnia suauiter. Proinde facti primitus angeli cuius modi ministerium praebuerint Creatori cetera facienti nescio; nec tribuere illis audeo quod forte non possunt, nec debeo derogare quod possunt. Creationem tamen conditionemque omnium naturarum, qua fit ut omnino naturae sint, eis quoque fauentibus illi Deo tribuo, cui se etiam ipsi debere quod sunt cum gratiarum actione nouerunt. Non solum igitur agricolas non dicimus fructuum quorumque creatores, cum legamus: Neque qui plantat est aliquid neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus; sed ne ipsam quidem terram, quamuis mater omnium fecunda uideatur, quae germinibus erumpentia promouet et fixa radicibus continet, cum itidem legamus: Deus illi dat corpus quo modo uoluerit et unicuique seminum proprium corpus. Ita nec feminam sui puerperii creatricem appellare debemus, sed potius illum qui cuidam famulo suo dixit: Priusquam te formarem in utero, noui te. Et quamuis anima sic uel sic affecta praegnantis ualeat aliquibus uelut induere qualitatibus fetum, sicut de uirgis uariatis fecit Iacob, ut pecora colore uaria gignerentur: naturam tamen illam, quae gignitur, tam ipsa non fecit, quam nec ipsa se fecit. Quaelibet igitur corporales uel seminales causae gignendis rebus adhibeantur, siue operationibus angelorum aut hominum aut quorumque animalium siue manum feminarumque mixtionibus; quaelibet etiam desideria motusue animae matris ualeant aliquid liniamentorum aut colorum aspergere teneris mollibusque conceptibus: ipsas omnino naturas, quae sic uel sic in suo genere afficiantur, non facit nisi summus Deus, cuius occulta potentia cuncta penetrans incontaminabili praesentia facit esse quidquid aliquo modo est, in quantumcumque est; quia nisi faciente illo non tale uel tale esset, sed prorsus esse non posset. Quapropter si in illa specie, quam forinsecus corporalibus opifices rebus inponunt, urbem Romam et urbem Alexandriam non fabros et architectos, sed reges, quorum uoluntate consilio imperio fabricatae sunt, illam Romam, illam Alexandrum habuisse dicimus conditores: quanto potius non nisi Deum debemus conditorem dicere naturarum, qui neque ex ea materia facit aliquid, quam ipse non fecerit, nec operarios habet, nisi quos ipse creauerit; et si potentiam suam, ut ita dicam, fabricatoriam rebus subtrahat, ita non erunt, sicut ante quam fierent non fuerunt. Sed ante dico aeternitate, non tempore. Quis enim alius creator est temporum, nisi qui fecit ea, quorum motibus currerent tempora?
[XXVII] Ita sane Plato minores et a summo Deo factos deos effectores esse uoluit animalium ceterorum, ut inmortalem partem ab ipso sumerent, ipsi uero mortalem adtexerent. Proinde animarum nostrarum eos creatores noluit esse, sed corporum. Vnde quoniam Porphyrius propter animae purgationem dicit corpus omne fugiendum simulque cum suo Platone aliisque Platonicis sentit eos, qui inmoderate atque inhoneste uixerint, propter luendas poenas ad corpora redire mortalia, Plato quidem etiam bestiarum, Porphyrius tantummodo ad hominum: sequitur eos, ut dicant deos istos, quos a nobis uolunt quasi parentes et conditores nostros coli, nihil esse aliud quam fabros compedum carcerumue nostrorum, nec institutores, sed inclusores adligatoresque nostros ergastulis aerumnosis et grauissimis uinculis. Aut ergo desinant Platonici poenas animarum ex istis corporibus comminari, aut eos nobis deos colendos non praedicent, quorum in nobis operationem, ut quantum possumus fugiamus et euadamus, hortantur, cum tamen sit utrumque falsissimum. Nam neque ita luunt poenas animae, cum ad istam uitam denuo reuoluuntur, et omnium uiuentium siue in caelo siue in terra nullus est conditor, nisi a quo facta sunt caelum et terra. Nam si nulla causa est uiuendi in hoc corpore nisi propter pendenda supplicia: quo modo dicit idem Plato aliter mundum fieri non potuisse pulcherrimum atque optimum, nisi omnium animalium, id est et inmortalium et mortalium, generibus impleretur? Si autem nostra institutio, qua uel mortales conditi sumus, diuinum munus est: quo modo poena est ad ista corpora, id est ad diuina beneficia, remeare? Et si Deus, quod adsidue Plato commemorat, sicut mundi uniuersi, ita omnium animalium species aeterna intellegentia continebat: quo modo non ipse cuncta condebat? An aliquorum esse artifex nollet, quorum efficiendorum artem ineffabilis eius et ineffabiliter laudabilis mens haberet?
[XXVIII] Merito igitur uera religio, quem mundi uniuersi, eum animalium quoque uniuersorum, hoc est et animarum et corporum, conditorem agnoscit et praedicat. In quibus terrenis praecipuus ab illo ad eius imaginem homo propter eam causam, quam dixi, et si qua forte alia maior latet, factus est unus, sed non relictus est solus. Nihil enim est quam hoc genus tam discordiosum uitio, tam sociale natura. Neque commodius contra uitium discordiae uel cauendum ne existeret, uel sanandum cum extitisset, natura loqueretur humana, quam recordationem illius parentis, quem propterea Deus creare uoluit unum, de quo multitudo propagaretur, ut hac admonitione etiam in multis concors unitas seruaretur. Quod uero femina illi ex eius latere facta est, etiam hic satis significatum est quam cara mariti et uxoris debeat esse coniunctio. Haec opera Dei propterea sunt utique inusitate, quia prima. Qui autem ista non credunt, nulla facta prodigia debent credere; neque enim et ipsa, si usitato naturae curriculo gignerentur, prodigia dicerentur. Quid autem sub tanta gubernatione diuinae prouidentiae, quamuis eius causa lateat, frustra gignitur? Ait quidam psalmus sacer: Venite et uidete opera Domini, quae posuit prodigia super terram. Cur ergo ex latere uiri femina facta sit, et hoc primum quodam modo prodigium quid praefigurauerit, dicetur alio loco, quantum me Deus adiuuerit.
Nunc quoniam liber iste claudendus est, in hoc [primo] homine, qui primitus factus est, nondum quidem secundum euidentiam, iam tamen secundum Dei praescientiam exortas fuisse existimemus in genere humano societates tamquam ciuitates duas. Ex illo enim futuri erant homines, alii malis angelis in supplicio, alii bonis in praemio sociandi, quamuis occulto Dei iudicio, sed tamen iusto. Cum enim scriptum sit: Vniuersae uiae Domini misericordia et ueritas: nec iniusta eius gratia nec crudelis potest esse iustitia.
Augustine Christian Latin The Latin Library The Classics Page
[I] Expeditis de nostri saeculi exortu et de initio generis humani difficillimis quaestionibus nunc iam de lapsu primi hominis, immo primorum hominum, et de origine ac propagine mortis humanae disputationem a nobis institutam rerum ordo deposcit. Non enim eo modo, quo angelos, condiderat Deus homines, ut etiam si peccassent mori omnino non possent; sed ita ut perfunctos oboedientiae munere sine interuentu mortis angelica inmortalitas et beata aeternitas sequeretur; inoboedientes autem mors plecteret damnatione iustissima; quod etiam in libro superiore iam diximus.
[II] Sed de ipso genere mortis uideo mihi paulo diligentius disserendum. Quamuis enim anima humana ueraciter inmortalis perhibeatur, habet tamen quandam etiam ipsa mortem suam. Nam ideo dicitur inmortalis, quia modo quodam quantulocumque non desinit uiuere atque sentire; corpus autem ideo mortale, quoniam deseri omni uita potest nec per se ipsum aliquatenus uiuit. Mors igitur animae fit, cum eam deserit Deus, sicut corporis, cum id deserit anima. Ergo utriusque rei, id est totius hominis, mors est, cum anima Deo deserta deserit corpus. Ita enim nec ex Deo uiuit ipsa nec corpus ex ipsa. Huius modi autem totius hominis mortem illa sequitur, quam secundam mortem diuinorum eloquiorum appellat auctoritas. Hanc Saluator significauit, ubi ait: Eum timete, qui habet potestatem et corpus et animam perdere in gehenna. Quod cum ante non fiat, quam cum anima corpori sic fuerit copulata, ut nulla diremptione separentur: mirum uideri potest quo modo corpus ea morte dicatur occidi, qua non anima deseritur, sed animatum sentiensque cruciatur. Nam in illa ultima poena ac sempiterna, de qua suo loco diligentius disserendum est, recte mors animae dicitur, quia non uiuit ex Deo; mors autem corporis quonam modo, cum uiuat ex anima? Non enim aliter potest ipsa corporalia, quae post resurrectionem futura sunt, sentire tormenta. An quia uita qualiscumque aliquod bonum est, dolor autem malum, ideo nec uiuere corpus dicendum est, in quo anima non uiuendi causa est, sed dolendi? Viuit itaque anima ex Deo, cum uiuit bene; non enim potest bene uiuere nisi Deo in se operante quod bonum est; uiuit autem corpus ex anima, cum anima uiuit in corpore, seu uiuat ipsa seu non uiuat ex Deo. Impiorum namque in corporibus uita non animarum, sed corporum uita est; quam possunt eis animae etiam mortuae, hoc est Deo desertae, quantulacumque propria uita, ex qua et inmortales sunt, non desistente, conferre. Verum in damnatione nouissima quamuis homo sentire non desinat, tamen, quia sensus ipse nec uoluptate suauis nec quiete salubris, sed dolore poenalis est, non inmerito mors est potius appellata quam uita. Ideo autem secunda, quia post illam primam est, qua fit cohaerentium diremptio naturarum, siue Dei et animae siue animae et corporis. De prima igitur corporis morte dici potest, quod bonis bona sit, malis mala; secunda uero sine dubio sicut nullorum bonorum est, ita nulli bona.
[III] Non autem dissimulanda nascitur quaestio, utrum re uera mors, qua separantur anima et corpus, bonis sit bona; quia si ita est, quo modo poterit obtineri, quod etiam ipsa sit poena peccati? Hanc enim primi homines, nisi peccauissent, perpessi utique non fuissent. Quo pacto igitur bona esse possit bonis, quae accidere non posset nisi malis? Sed rursus si non nisi malis posset accidere, non deberet bonis bona esse, sed nulla. Cur enim esset ulla poena in quibus non essent ulla punienda? Quapropter fatendum est primos quidem homines ita fuisse institutos, ut, si non peccassent, nullum mortis experirentur genus; sed eosdem primos peccatores ita fuisse morte multatos, ut etiam quidquid <de> eorum stirpe esset exortum eadem poena teneretur obnoxium. Non enim aliud ex eis, quam quod ipsi fuerant, nasceretur. Pro magnitudine quippe culpae illius naturam damnatio mutauit in peius, ut, quod poenaliter praecessit in peccantibus hominibus primis, etiam naturaliter sequeretur in nascentibus ceteris. Neque enim ita homo ex homine, sicut homo ex puluere. Puluis namque homini faciendo materies fuit; homo autem homini gignendo parens. Proinde quod est terra, non hoc est caro, quamuis ex terra facta sit caro; quod est autem parens homo, hoc est et proles homo. In primo igitur homine per feminam in progeniem transiturum uniuersum genus humanum fuit, quando illa coniugum copula diuinam sententiam suae damnationis excepit; et quod homo factus est, non cum crearetur, sed cum peccaret et puniretur, hoc genuit, quantum quidem adtinet ad peccati et mortis originem. Non enim ad infantilem hebetudinem et infirmitatem animi et corporis, quam uidemus in paruulis, peccato uel poena ille redactus est (quae Deus uoluit esse tamquam primordia catulorum, quorum parentes in bestialem uitam mortemque deiecerat; sicut enim scriptum est: Homo in honore cum esset, non intellexit; comparatus est pecoribus non intellegentibus et similis factus est eis; nisi quod infantes infirmiores etiam cernimus in usu motuque membrorum et sensu adpetendi atque uitandi, quam sunt aliorum tenerrimi fetus animalium; tamquam se tanto adtollat excellentius supra cetera animantia uis humana, quanto magis impetum suum, uelut sagitta cum arcus extenditur, retrorsum reducta distulerit); non ergo ad ista infantilia rudimenta praesumptione inlicita et damnatione iusta prolapsus uel inpulsus est primus homo; sed hactenus in eo natura humana uitiata atque mutata est, ut repugnantem pateretur in membris inoboedientiam concupiscendi et obstringeretur necessitate moriendi, atque ita id, quod uitio poenaque factus est, id est obnoxios peccato mortique generaret. A quo peccati uinculo si per Mediatoris Christi gratiam soluuntur infantes, hanc solam mortem perpeti possunt, quae animam seiungit a corpore; in secundam uero illam sine fine poenalem liberati a peccati obligatione non transeunt.
[IV] Si quem uero mouet, cur uel ipsam patiantur, si et ipsa peccati poena est, quorum per gratiam reatus aboletur: iam ista quaestio in alio nostro opere, quod scripsimus de baptismo paruulorum, tractata ac soluta est; ubi dictum est ad hoc relinqui animae experimentum separationis a corpore, quamuis ablato iam criminis nexu, quoniam, si regenerationis sacramentum continuo sequeretur inmortalitas corporis, ipsa fides eneruaretur, quae tunc est fides, quando expectatur in spe, quod in re nondum uidetur. Fidei autem robore atque certamine, in maioribus dumtaxat aetatibus, etiam mortis fuerat superandus timor, quod in sanctis martyribus maxime eminuit; cuius profecto certaminis esset nulla uictoria, nulla gloria (quia nec ipsum omnino posset esse certamen), si post lauacrum regenerationis iam sancti non possent mortem perpeti corporalem. Cum paruulis autem baptizandis quis non ad Christi gratiam propterea potius curreret, ne a corpore solueretur? Atque ita non inuisibili praemio probaretur fides, sed iam nec fides esset, confestim sui operis quaerendo et sumendo mercedem. Nunc uero maiore et mirabiliore gratia Saluatoris in usus iustitiae peccati poena conuersa est. Tunc enim dictum est homini: Morieris, si peccaueris: nunc dicitur martyri: Morere, ne pecces. Tunc dictum est: Si mandatum transgressi fueritis, morte moriemini; nunc dicitur: Si mortem recusaueritis, mandatum transgrediemini. Quod tunc timendum fuerat, ut non peccaretur, nunc suscipiendum est, ne peccetur. Sic per ineffabilem Dei misericordiam et ipsa poena uitiorum transit in arma uirtutis, et fit iusti meritum etiam supplicium peccatoris. Tunc enim mors est adquisita peccando, nunc inpletur iustitia moriendo. Verum hoc in sanctis martyribus, quibus alterutrum a persecutore proponitur, ut aut deserant fidem aut sufferant mortem. Iusti enim malunt credendo perpeti, quod sunt primi iniqui non credendo perpessi. Nisi enim peccassent illi, non morerentur; peccabunt autem isti, nisi moriantur. Mortui sunt ergo illi, quia peccauerunt; non peccant isti, quia moriuntur. Factum est per illorum culpam, ut ueniretur in poenam; fit per istorum poenam, ne ueniatur in culpam; non quia mors bonum aliquod facta est, quae antea malum fuit; sed tantam Deus fidei praestitit gratiam, ut mors, quam uitae constat esse contrariam, instrumentum fieret, per quod transiretur ad uitam.
[V] Apostolus cum uellet ostendere, quantum peccatum gratia non subueniente ad nocendum ualeret, etiam ipsam legem, qua prohibetur peccatum, non dubitauit dicere uirtutem esse peccati. Aculeus, inquit, mortis est peccatum, uirtus autem peccati lex. Verissime omnino. Auget enim prohibitio desiderium operis inliciti, quando iustitia non sic diligitur, ut peccandi cupiditas eius delectatione uincatur. Vt autem diligatur et delectet uera iustitia, non nisi diuina subuenit gratia. Sed ne propterea lex putaretur malum, quoniam uirtus est dicta peccati: ideo ipse alio loco uersans huius modi quaestionem: Itaque, inquit, lex quidem sancta et mandatum sanctum et iustum et bonum. Quod ergo bonum est, inquit, mihi factum est mors? Absit. Sed peccatum, ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem, ut fiat super modum peccator aut peccatum per mandatum. Super modum dixit, quia etiam praeuaricatio additur, cum peccandi aucta libidine etiam lex ipsa contemnitur. Cur hoc commemorandum putauimus? Quia scilicet, sicut lex non est malum, quando auget peccantium concupiscentiam, ita nec mors bonum est, quando auget patientium gloriam, cum uel illa pro iniquitate deseritur et efficit praeuaricatores, uel ista pro ueritate suscipitur et efficit martyres. Ac per hoc lex quidem bona est, quia prohibitio est peccati; mors autem mala, quia stipendium est peccati; sed quem ad modum iniustitia male utitur non tantum malis, uerum etiam bonis: ita iustitia bene non tantum bonis, sed etiam malis. Hinc fit, ut et mali male lege utantur, quamuis sit lex bonum, et boni bene moriantur, quamuis sit mors malum.
[VI] Quapropter quod adtinet ad corporis mortem, id est separationem animae a corpore, cum eam patiuntur, qui morientes appellantur, nulli bona est. Habet enim asperum sensum et contra naturam uis ipsa, qua utrumque diuellitur, quod fuerat in uiuente coniunctum atque consertum, quamdiu moratur, donec omnis adimatur sensus, qui ex ipso inerat animae carnisque complexu. Quam totam molestiam nonnumquam unus ictus corporis uel animae raptus intercipit nec eam sentiri praeueniente celeritate permittit. Quidquid tamen illud est in morientibus, quod cum graui sensu adimit sensum, pie fideliterque tolerando auget meritum patientiae, non aufert uocabulum poenae. Ita cum ex hominis primi perpetuata propagine procul dubio sit mors poena nascentis, tamen si pro pietate iustitiaque pendatur, fit gloria renascentis; et cum sit mors peccati retributio, aliquando inpetrat, ut nihil retribuatur peccato.
[VII] Nam quicumque etiam non percepto regenerationis lauacro pro Christi confessione moriuntur, tantum eis ualet ad dimittenda peccata, quantum si abluerentur sacro fonte baptismatis. Qui enim dixit: Si quis non renatus fuerit ex aqua et spiritu, non intrabit in regnum caelorum, alia sententia istos fecit exceptos, ubi non minus generaliter ait: Qui me confessus fuerit coram hominibus, confitebor <et ego> eum coram Patre meo qui in caelis est; et alio loco: Qui perdiderit animam suam propter me, inueniet eam. Hinc est quod scriptum est: Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum eius. Quid enim pretiosius quam mors, per quam fit ut et delicta omnia dimittantur et merita cumulatius augeantur? Neque enim tanti sunt meriti, qui, cum mortem differre non possent, baptizati sunt deletisque omnibus peccatis ex hac uita emigrarunt, quanti sunt hi, qui mortem, cum possent, ideo non distulerunt, quia maluerunt Christum confitendo finire uitam quam eum negando ad eius baptismum peruenire. Quod utique si fecissent, etiam hoc eis in illo lauacro dimitteretur, quod timore mortis negauerant Christum, in quo lauacro et illis facinus tam inmane dimissum est, qui occiderant Christum. Sed quando sine abundantia gratiae Spiritus illius, qui ubi uult spirat, tantum Christum amare possent, ut eum in tanto uitae discrimine sub tanta spe ueniae negare non possent? Mors igitur pretiosa sanctorum, quibus cum tanta gratia est praemissa et praerogata mors Christi, ut ad eum adquirendum suam non cunctarentur inpendere, in eos usus redactum esse monstrauit, quod ad poenam peccati antea fuerat constitutum, ut inde iustitiae fructus uberior nasceretur. Mors ergo non ideo bonum uideri debet, quia in tantam utilitatem non ui sua, sed diuina opitulatione conuersa est, ut, quae tunc metuenda proposita est, ne peccatum committeretur, nunc suscipienda proponatur, ut peccatum non committatur commissumque deleatur magnaeque uictoriae debita iustitiae palma reddatur.
[VIII] Si enim diligentius consideremus, etiam cum quisque pro ueritate fideliter et laudabiliter moritur, mors cauetur. Ideo quippe aliquid eius suscipitur, ne tota contingat et secunda insuper, quae numquam finiatur, accedat. Suscipitur enim animae a corpore separatio, ne Deo ab anima separato etiam ipsa separetur a corpore, ac sic totius hominis prima morte completa secunda excipiat sempiterna. Quocirca mors quidem, ut dixi, cum eam morientes patiuntur cumque in eis ut moriantur facit, nemini bona est, sed laudabiliter toleratur pro tenendo uel adipiscendo bono; cum uero in ea sunt, qui iam mortui nuncupantur, non absurde dicitur et malis mala et bonis bona. In requie sunt enim animae piorum a corpore separatae, impiorum autem poenas luunt, donec istarum ad aeternam uitam, illarum uero ad aeternam mortem, quae secunda dicitur, corpora reuiuescant.