La Cité de Dieu (De civitate Dei) (page 29)

Augustin d'Hippone · Doctrine

Texte latin, domaine public · Source : thelatinlibrary.com — De civitate Dei · 35 pages

Aussi en français.

Fiche de l’œuvre dans le savoir

[XVIII] Quod autem adtinet ad illam differentiam, quam de Academicis nouis Varro adhibuit, quibus incerta sunt omnia, omnino ciuitas Dei talem dubitationem tamquam dementiam detestatur, habens de rebus, quas mente atque ratione comprehendit, etiamsi paruam propter corpus corruptibile, quod adgrauat animam (quoniam, sicut dicit apostolus, ex parte scimus), tamen certissimam scientiam, creditque sensibus in rei cuiusque euidentia, quibus per corpus animus utitur, quoniam miserabilius fallitur, qui numquam putat eis esse credendum; credit etiam scripturis sanctis et ueteribus et nouis, quas canonicas appellamus, unde fides ipsa concepta est, ex qua iustus uiuit; per quam sine dubitatione ambulamus, quamdiu peregrinamur a Domino; qua salua atque certa d e quibusdam rebus, quas neque sensu neque ratione percepimus neque nobis per scripturam canonicam claruerunt nec per testes, quibus non credere absurdum est, in nostram notitiam peruenerunt, sine iusta reprehensione dubitamus.

[XIX] Nihil sane ad istam pertinet ciuitatem quo habitu uel more uiuendi, si non est contra diuina praecepta, istam fidem, qua peruenitur ad Deum, quisque sectetur; unde ipsos quoque philosophos, quando Christiani fiunt, non habitum uel consuetudinem uictus, quae nihil inpedit religionem, sed falsa dogmata mutare compellit. Vnde illam quam Varro adhibuit ex Cynicis differentiam, si nihil turpiter atque intemperanter agat, omnino non curat. Ex tribus uero illis uitae generibus, otioso, actuoso et ex utroque composito, quamuis salua fide quisque possit in quolibet eorum uitam ducere et ad sempiterna praemia peruenire, interest tamen quid amore teneat ueritatis, quid officio caritatis inpendat. Nec sic esse quisque debet otiosus, ut in eodem otio utilitatem non cogitet proximi, nec sic actuosus, ut contemplationem non requirat Dei. In otio non iners uacatio delectare debet, sed aut inquisitio aut inuentio ueritatis, ut in ea quisque proficiat et quod inuenerit ne alteri inuideat. In actione uero non amandus est honor in hac uita siue potentia, quoniam omnia uana sub sole, sed opus ipsum, quod per eundem honorem uel potentiam fit, si recte atque utiliter fit, id est, ut ualeat ad eam salutem subditorum, quae secundum Deum est; unde iam superius disputauimus. Propter quod ait apostolus: Qui episcopatum desiderat, bonum opus desiderat. Exponere uoluit quid sit episcopatus, quia nomen est operis, non honoris. Graecum est enim atque inde ductum uocabulum, quod ille qui praeficitur eis quibus praeficitur superintendit, curam scilicet eorum gerens; *skopo\s quippe intentio est; ergo *e)piskopei=n, si uelimus, Latine superintendere possumus dicere, ut intellegat non se esse episcopum, qui praeesse dilexerit, non prodesse. Itaque ab studio cognoscendae ueritatis nemo prohibetur, quod ad laudabile pertinet otium; locus uero superio, sine quo regi populus non potest, etsi ita teneatur atque administretur ut decet, tamen indecenter appetitur. Quam ob rem otium sanctum quaerit caritas ueritatis; negotium iustum suscipit necessitas caritatis. Quam sarcinam si nullus inponit, percipiendae atque intuendae uacandum est ueritati; si autem inponitur, suscipienda est propter caritatis necessitatem; sed nec sic omni modo ueritatis delectatio deserenda est, ne subtrahatur illa suauitas et opprimat ista necessitas.

[XX] Quam ob rem summum bonum ciuitatis Dei cum sit pax aeterna atque perfecta, non per quam mortales transeant nascendo atque moriendo, sed in qua inmortales maneant nihil aduersi omnino patiendo: quis est qui illam uitam uel beatissimam neget uel in eius comparatione istam, quae hic agitur, quantislibet animi et corporis externarumque rerum bonis plena sit, non miserrimam iudicet? Quam tamen quicumque sic habet, ut eius usum referat ad illius finem, quam diligit ardentissime ac fidelissime sperat, non absurde dici etiam nunc beatus potest, spe illa potius quam re ista. Res ista uero sine spe illa beatitudo falsa et magna miseria est; non enim ueris animi bonis utitur, quoniam non est uera sapientia, quae intentionem suam in his quae prudenter discernit, gerit fortiter, cohibet temperanter iusteque distribuit, non ad illum dirigit finem, ubi erit Deus omnia in omnibus, aeternitate certa et pace perfecta.

[XXI] Quapropter nunc est locus, ut quam potero breuiter ac dilucide expediam, quod in secundo huius operis libro me demonstraturum esse promisi, secundum definitiones, quibus apud Ciceronem utitur Scipio in libris de re publica, numquam rem publicam fuisse Romanam. Breuiter enim rem publicam definit esse rem populi. Quae definitio si uera est, numquam fuit Romana res publica, quia numquam fuit res populi, quam definitionem uoluit esse rei publicae. Populum enim esse definiuit coetum multitudinis iuris consensu et utilitatis communione sociatum. Quid autem dicat iuris consensum, disputando explicat, per hoc ostendens geri sine iustitia non posse rem publicam; ubi ergo iustitia uera non est, nec ius potest esse. Quod enim iure fit, profecto iuste fit; quod autem fit iniuste, nec iure fieri potest. Non enim iura dicenda sunt uel putanda iniqua hominum constituta. cum illud etiam ipsi ius esse dicant, quod de iustitiae fonte manauerit, falsumque esse, quod a quibusdam non recte sentientibus dici solet, id esse ius, quod ei, qui plus potest, utile est. Quocirca ubi non est uera iustitia, iuris consensu sociatus coetus hominum non potest esse et ideo nec populus iuxta illam Scipionis uel Ciceronis definitionem; et si non populus, nec res populi, sed qualiscumque multitudinis, quae populi nomine digna non est. Ac per hoc, si res publica res est populi et populus non est, qui consensu non sociatus est iuris, non est autem ius, ubi nulla iustitia est: procul dubio colligitur, ubi iustitia non est, non esse rem publicam. Iustitia porro ea uirtus est, quae sua cuique distribuit. Quae igitur iustitia est hominis, quae ipsum hominem Deo uero tollit et inmundis daemonibus subdit? Hocine est sua cuique distribuere? An qui fundum aufert eius, a quo emptus est, et tradit ei, qui nihil habet in eo iuris, iniustus est; et qui se ipsum aufert dominanti Deo, a quo factus est, et malignis seruit spiritibus, iustus est?

Disputatur certe acerrime atque fortissime in eisdem ipsis de re publica libris aduersus iniustitiam pro iustitia. Et quoniam, cum prius ageretur pro iniustitiae partibus contra iustitiam et diceretur nisi per iniustitiam rem publicam stare gerique non posse, hoc ueluti ualidissimum positum erat, iniustum esse, ut homines hominibus dominantibus seruiant; quam tamen iniustitiam nisi sequatur imperiosa ciuitas, cuius est magna res publica, non eam posse prouinciis imperare: responsum est a parte iustitiae ideo iustum esse, quod talibus hominibus sit utilis seruitus, et pro utilitate eorum fieri, cum recte fit, id est cum improbis aufertur iniuriarum licentia, et domiti melius se habebunt, quia indomiti deterius se habuerunt; subditumque est, ut ista ratio firmaretur, ueluti a natura sumptum nobile exemplum atque dictum est: "Cur igitur Deus homini, animus imperat corpori, ratio libidini ceterisque uitiosis animi partibus?" Plane hoc exemplo satis edoctum est quibusdam esse utilem seruitutem, et Deo quidem ut seruiatur utile esse omnibus. Seruiens autem Deo animus recte imperat corpori, inque ipso animo ratio Deo Domino subdita recte imperat libidini uitiisque ceteris. Quapropter ubi homo Deo non seruit, quid in eo putandum est esse iustitiae? quando quidem Deo non seruiens nullo modo potest iuste animus corpori aut humana ratio uitiis imperare. Et si in homine tali non est ulla iustitia, procul dubio nec in hominum coetu, qui ex hominibus talibus constat. Non est hic ergo iuris ille consensus, qui hominum multitudinem populum facit, cuius res dicitur esse res publica . Nam de utilitate quid dicam, cuius etiam communione sociatus coetus hominum, sicut sese habet ista definitio, populus nuncupatur? Quamuis enim, si diligenter adtendas, nec utilitas sit ulla uiuentium, qui uiuunt impie, sicut uiuit omnis, qui non seruit Deo seruitque daemonibus, tanto magis impiis, quanto magis sibi, cum sint inmundissimi spiritus, tamquam diis sacrificari uolunt: tamen quod de iuris consensu diximus satis esse arbitror, unde appareat per hanc definitionem non esse populum, cuius res publica esse dicatur, in quo iustitia non est. Si enim dicunt non spiritibus inmundis, sed diis bonis atque sanctis in sua re publica seruisse Romanos: numquid eadem totiens repetenda sunt, quae iam satis, immo ultra quam satis est diximus? Quis enim ad hunc locum per superiores huius operis libros peruenit, qui dubitare adhuc possit malis et inpuris daemonibus seruisse Romanos, nisi uel nimium stolidus uel inpudentissime contentiosus? Sed ut taceam quales sint, quos sacrificiis colebant: in lege ueri Dei scriptum est: Sacrificans diis eradicabitur nisi Domino tantum. Nec bonis igitur nec malis diis sacrificari uoluit, qui hoc cum tanta comminatione praecepit.

[XXII] Sed responderi potest: "Quis iste Deus est aut unde dignus probatur, cui deberent obtemperare Romani, ut nullum deorum praeter ipsum colerent sacrificiis?" Magnae caecitatis est, adhuc quaerere, quis iste sit Deus. Ipse est Deus, cuius prophetae praedixerunt ista quae cernimus. Ipse est Deus, a quo responsum accepit Abraham: In semine tuo benedicentur omnes gentes. Quod in Christo fieri, qui secundum carnem de illo semine exortus est, idem ipsi qui remanserunt huius nominis inimici, uelint nolintue, cognoscunt. Ipse est Deus, cuius diuinus Spiritus per eos locutus est, quorum praedicta atque completa per ecclesiam, quam uidemus toto orbe diffusam, in libris superioribus posui. Ipse est Deus, quem Varro doctissimus Romanorum Iouem putat, quamuis nesciens quid loquatur; quod tamen ideo commemorandum putaui, quoniam uir tantae scientiae nec nullum istum Deum potuit existimare nec uilem. Hunc enim eum esse credidit, quem summum putauit deum. Postremo ipse est Deus, quem doctissimus philosophorum, quamuis Christianorum acerrimus inimicus, etiam per eorum oracula, quos deos putat, deum magnum Porphyrius confitetur.

[XXIII] Nam in libris, quos *e)k *logi/wn *filosofi/as appellat, in quibus exequitur atque conscribit rerum ad philosophiam pertinentium uelut diuina responsa, ut ipsa uerba eius, quem ad modum ex Graeca lingua in Latinam interpretata sunt, ponam: "Interroganti, inquit, quem deum placando reuocare possit uxorem suam a Christianismo, haec ait uersibus Apollo." Deinde uerba uelut Apollinis ista sunt: "Forte magis poteris in aqua inpressis litteris scribere aut adinflans leues pinnas per aera auis uolare, quam pollutae reuoces impiae uxoris sensum. Pergat quo modo uult inanibus fallaciis + perseuerans et lamentari fallaciis mortuum Deum cantans, quem iudicibus recta sentientibus perditum pessima in speciosis ferro uincta mors interfecit." Deinde post hos uersus Apollinis, qui non stante metro Latine interpretati sunt, subiunxit atque ait: "In his quidem inremediabile sententiae eorum manifestauit dicens, quoniam Iudaei suscipiunt Deum magis quam isti." Ecce, ubi decolorans Christum Iudaeos praeposuit Christianis, confitens quod Iudaei suscipiant Deum. Sic enim exposuit uersus Apollinis, ubi iudicibus recta sentientibus Christum dicit occisum, tamquam illis iuste iudicantibus merito sit ille punitus. Viderint quid de Christo uates mendax Apollinis dixerit atque iste crediderit aut fortasse uatem, quod non dixit, dixisse iste ipse confinxerit. Quam sibi constet uel ipsa oracula inter se faciat conuenire, postea uidebimus; hic tamen Iudaeos, tamquam Dei susceptores, recte dicit iudicasse de Christo, quod eum morte pessima excruciandum esse censuerint. Deus itaque Iudaeorum, cui perhibet testimonium, audiendus fuit dicens: Sacrificans diis eradicabitur nisi Domino tantum. Sed ad manifestiora ueniamus et audiamus quam magnum Deum dicat esse Iudaeorum. Item ad ea, quae interrogauit Apollinem, quid melius, uerbum siue ratio an lex: "Respondit, inquit, uersibus haec dicens." Ac deinde subicit Apollinis uersus, in quibus et isti sunt, ut quantum satis est inde decerpam: "In Deum uero, inquit, generatorem et in regem ante omnia, quem tremit et caelum et terra atque mare et infernorum abdita et ipsa numina perhorrescunt; quorum lex est Pater, quem ualde sancti honorant Hebraei." Tali oraculo dei sui Apollinis Porphyrius tam magnum Deum dixit Hebraeorum, ut eum et ipsa numina perhorrescant. Cum ergo Deus iste dixerit: Sacrificans diis eradicabitur, miror quod ipse Porphyrius non perhorruerit et sacrificans diis eradicari non formidauerit.

Dicit etiam bona philosophus iste de Christo, quasi oblitus illius , de qua paulo ante locuti sumus, contumeliae suae, aut quasi in somnis dii eius maledixerint Christo et euigilantes eum bonum esse cognouerint digneque laudauerint. Denique tamquam mirabile aliquid atque incredibile prolaturus: "Praeter opinionem, inquit, profecto quibusdam uideatur esse quod dicturi sumus. Christum enim dii piissimum pronuntiauerunt et inmortalem factum et cum bona praedicatione eius meminerunt; Christianos uero pollutos, inquit, et contaminatos et errore implicatos esse dicunt et multis talibus aduersus eos blasphemiis utuntur." Deinde subicit uelut oracula deorum blasphemantium Christianos et post haec: De Christo autem, inquit, interrogantibus si est Deus, ait Hecate: "Quoniam quidem inmortalis anima post corpus [ut] incedit, nosti; a sapientia autem abscisa semper errat. Viri pietate praestantissimi est illa anima; hanc colunt aliena a se ueritate." Deinde post uerba huius quasi oraculi sua ipse contexens: "Piissimum igitur uirum, inquit, eum dixit et eius animam, sicut et aliorum piorum, post obitum inmortalitate dignatam et hanc colere Christianos ignorantes." "Interrogantibus autem, inquit: Cur ergo damnatus est? oraculo respondit dea: Corpus quidem debilitantibus tormentis semper oppositum est; anima autem piorum caelesti sedi insidet. Illa uero anima aliis animabus fataliter dedit, quibus fata non adnuerunt deorum dona obtinere neque habere Iouis inmortalis agnitionem, errore implicari. Propterea ergo diis exosi, quia, quibus fato non fuit nosse Deum nec dona ab diis accipere, his fataliter dedit iste errore implicari. Ipse uero pius et in caelum, sicut pii, concessit. Itaque hunc quidem non blasphemabis, misereberis autem hominum dementiam, ex eo in eis facile praecepsque periculum."

Quis ita stultus est, ut non intellegat aut ab homine callido eoque Christianis inimicissimo haec oracula fuisse conficta aut consilio simili ab inpuris daemonibus ista fuisse responsa, ut scilicet, quoniam laudant Christum, propterea credantur ueraciter uituperare Christianos atque ita, si possint, intercludant uiam salutis aeternae, in qua fit quisque Christianus? Suae quippe nocendi astutiae milleformi sentiunt non esse contrarium, si credatur eis laudantibus Christum, dum tamen credatur etiam uituperantibus Christianos; ut eum, qui utrumque crediderit, talem Christi faciant laudatorem, ne uelit esse Christianus, ac sic quamuis ab illo laudatus ab istorum tamen daemonum dominatu eum non liberet Christus; praesertim quia ita laudant Christum, ut, quisquis in eum talem crediderit, qualis ab eis praedicatur, Christianus uerus non sit, sed Photinianus haereticus, qui tantummodo hominem, non etiam Deum nouerit Christum, et ideo per eum saluus esse non possit nec istorum mendaciloquorum daemonum laqueos uitare uel soluere. Nos autem neque Apollinem uituperantem Christum neque Hecaten possumus adprobare laudantem. Ille quippe tamquam iniquum Christum uult credi, quem iudicibus recta sentientibus dicit occisum; ista hominem piissimum, sed hominem tantum. Vna est tamen et illius et huius intentio, ut nolint homines esse Christianos, quia, nisi Christiani erunt, ab eorum erui potestate non poterunt. Iste uero philosophus, uel potius qui talibus aduersus Christianos quasi oraculis credunt, prius faciant, si possunt, ut inter se de ipso Christo Hecate atque Apollo concordent eumque aut ambo condemnent aut ambo conlaudent. Quod si facere potuissent, nihilo minus nos et uituperatores et laudatores Christi fallaces daemones uitaremus. Cum uero eorum deus et dea inter se de Christo, ille uituperando, ista laudando dissentiant: profecto eis blasphemantibus Christianos non credunt homines, si recte ipsi sentiant.

Sane Christum laudans uel Porphyrius uel Hecate, cum dicat eum ipsum fataliter dedisse Christianis, ut implicarentur errore, causas tamen eiusdem, sicut putat, pandit erroris. Quas antequam ex uerbis eius exponam, prius quaero, si fataliter dedit Christus Christianis erroris implicationem, utrum uolens an nolens dederit. Si uolens, quo modo iustus? Si nolens, quo modo beatus? Sed iam causas ipsius audiamus erroris. "Sunt, inquit, spiritus terreni minimi loco quodam malorum daemonum potestati subiecti. Ab his sapientes Hebraeorum (quorum unus iste etiam Iesus fuit, sicut audisti diuina Apollinis, qua e superius dicta sunt) ab his ergo Hebraei daemonibus pessimis et minoribus spiritibus uetabant religiosos et ipsis uacare prohibebant; uenerari autem magis caelestes deos, amplius autem uenerari Deum Patrem. Hoc autem, inquit, et dii praecipiunt et in superioribus ostendimus, quem ad modum animum aduertere ad Deum monent et illum colere ubique imperant. Verum indocti et impiae naturae, quibus uere fatum non concessit ab diis dona obtinere neque habere Iouis inmortalis notionem, non audientes et deos et diuinos uiros deos quidem omnes recusauerunt, prohibitos autem daemones et hos non odisse, sed reuereri. Deum autem simulantes colere, ea sola, per quae Deus adoratur, non agunt. Nam Deus quidem, utpote omnium Pater, nullius indiget; sed nobis est bene, cum eum per iustitiam et castitatem aliasque uirtutes adoramus, ipsam uitam precem ad ipsum facientes per imitationem et inquisitionem de ipso. Inquisitio enim purgat, inquit; imitatio deificat affectionem ad ipsum operando." Bene quidem praedicauit Deum Patrem, et quibus sit colendus moribus dixit; quibus praeceptis prophetici libri pleni sunt Hebraeorum, quando sanctorum uita siue imperatur siue laudatur. Sed in Christianis tantum errat aut tantum calumniatur, quantum uolunt daemones, quos opinatur deos; quasi cuiquam difficile sit recolere, quae turpia, quae dedecora erga deorum obsequium in theatris agebantur et templis, et adtendere quae legantur dicantur audiantur in ecclesiis, uel Deo uero quid offeratur, et hinc intellegere ubi aedificium, et ubi ruina sit morum. Quis autem huic dixit uel inspirauit, nisi diabolicus spiritus, tam uanum apertumque mendacium, quod daemones ab Hebraeis coli prohibitos reuereantur potius, quam oderint Christiani? Sed Deus ille, quem coluerunt sapientes Hebraeorum, etiam caelestibus sanctis angelis et uirtutibus Dei, quos beatissimos tamquam ciues in hac nostra peregrinatione mortali ueneramur et amamus, sacrificari uetat intonans in lege sua, quam dedit Hebraeo populo suo, et ualde minaciter dicens: Sacrificans diis eradicabitur. Et ne quisquam putaret daemonibus pessimis terrenisque spiritibus, quos iste dicit minimos uel minores, ne sacrificetur esse praeceptum (quia et ipsi in scripturis sanctis dicti sunt dii, non Hebraeorum, sed gentium; quod euidenter in psalmo septuaginta interpretes posuerunt, dicentes: Quoniam <omnes> dii gentium daemonia), ne quis ergo putaret istis quidem daemoniis prohibitum, caelestibus autem uel omnibus uel aliquibus sacrificari esse permissum, mox addidit: Nisi Domino soli, id est nisi Domino tantum; ne forte in eo, quod ait: Domino soli, Dominum solem credat esse quispiam, cui sacrificandum putet; quod non ita esse intellegendum in scripturis Graecis facillime reperitur.

Deus igitur Hebraeorum, cui tam magnum tantus etiam iste philosophus perhibet testimonium, legem dedit Hebraeo populo suo, Hebraeo sermone conscriptam, non obscuram et incognitam, sed omnibus iam gentibus diffamatam, in qua lege scriptum est: Sacrificans diis eradicabitur nisi Domino tantum. Quid opus est in hac eius lege ei usque prophetis de hac re multa perquirere; immo non perquirere, non enim abstrusa uel rara sunt, sed aperta et crebra colligere et in hac disputatione mea ponere, quibus luce clarius apparet nulli omnino nisi tantum sibi Deum uerum et summum uoluisse sacrificari? Ecce hoc unum breuiter, immo granditer, minaciter, sed ueraciter dictum ab illo Deo, quem tam excellenter eorum doctissimi praedicant, audiatur timeatur impleatur, ne inoboedientes eradicatio consequatur. Sacrificans, inquit, diis eradicabitur nisi Domino tantum; non quo rei egeat alicuius, sed quia nobis expedit, ut res eius simus. Huic enim canitur in sacris litteris Hebraeorum: Dixi Domino; Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges. Huius autem praeclarissimum atque optimum sacrificium nos Ipsi sumus, hoc est ciuitas eius, cuius rei mysterium celebramus oblationibus nostris, quae fidelibus notae sunt, sicut in libris praecedentibus disputauimus. Cessaturas enim uictimas, quas in umbra futuri offerebant Iudaei, et unum sacrificium gentes a solis ortu usque ad occasum, sicut iam fieri cernimus, oblaturas per prophetas Hebraeos oracula increpuere diuina; ex quibus quantum satis uisum est, nonnulla protulimus et huic iam operi adspersimus. Quapropter ubi non est ista iustitia, ut secundum suam gratiam ciuitati oboedienti Deus imperet unus et summus, ne cuiquam sacrificet nisi tantum sibi, et per hoc in omnibus hominibus ad eandem ciuitatem pertinentibus atque oboedientibus Deo animus etiam corpori atque ratio uitiis ordine legitimo fideliter imperet; ut, quem ad modum iustus unus, ita coetus populusque iustorum uiuat ex fide, quae operatur per dilectionem, qua homo diligit Deum, sicut diligendus est Deus, et proximum sicut semet ipsum, ubi ergo non est ista iustitia, profecto non est coetus hominum iuris consensu et utilitatis communione sociatus. Quod si non est, utique populus non est, si uera est haec populi definitio. Ergo nec res publica est, quia res populi non est, ubi ipse populus non est.

[XXIV] Si autem populus non isto, sed alio definiatur modo, uelut si dicatur; "Populus est coetus multitudinis rationalis rerum quas diligit concordi communione sociatus", profecto, ut uideatur qualis quisque populus sit, illa sunt intuenda, quae diligit. Quaecumque tamen diligat, si coetus est multitudinis non pecorum, sed rationalium creaturarum et eorum quae diligit concordi communione sociatus est, non absurde populus nuncupatur; tanto utique melior, quanto in melioribus, tantoque deterior, quanto est in deterioribus concors. Secundum istam definitionem nostram Romanus populus populus est et res eius sine dubitatione res publica. Quid autem primis temporibus suis quidue sequentibus populus ille dilexerit et quibus moribus ad cruentissimas seditiones atque inde ad socialia atque ciuilia bella perueniens ipsam concordiam, quae salus est quodam modo populi, ruperit atque corruperit, testatur historia; de qua in praecedentibus libris multa posuimus. Nec ideo tamen uel ipsum non esse populum uel eius rem dixerim non esse rem publicam, quamdiu manet qualiscumque rationalis multitudinis coetus, rerum quas diligit concordi communione sociatus. Quod autem de isto populo et de ista re publica dixi, hoc de Atheniensium uel quorumcumque Graecorum, hoc de Aegyptiorum, hoc de illa priore Babylone Assyriorum, quando in rebus publicis suis imperia uel parua uel magna tenuerunt, et de alia quacumque aliarum gentium intellegar dixisse atque sensisse. Generaliter quippe ciuitas impiorum, cui non imperat Deus oboedienti sibi, ut sacrificium non offerat nisi tantummodo sibi, et per hoc in illa et animus corpori ratioque uitiis recte ac fideliter imperet, caret iustitiae ueritate.

[XXV] Quamlibet enim uideatur animus corpori et ratio uitiis laudabiliter imperare, si Deo animus et ratio ipsa non seruit, sicut sibi esse seruiendum ipse Deus praecepit, nullo modo corpori uitiisque recte imperat. Nam qualis corporis atque uitiorum potest esse mens domina ueri Dei nescia nec eius imperio subiugata, sed uitiosissimis daemonibus corrumpentibus prostituta? Proinde uirtutes, quas habere sibi uidetur, per quas imperat corpori et uitiis, ad quodlibet adipiscendum uel tenendum rettulerit nisi ad Deum, etiam ipsae uitia sunt potius quam uirtutes. Nam licet a quibusdam tunc uerae atque honestae putentur esse uirtutes, cum referuntur ad se ipsas nec propter aliud expetuntur: etiam tunc inflatae ac superbae sunt, ideo non uirtutes, sed uitia iudicanda sunt. Sicut enim non est a carne sed super carnem, quod carnem facit uiuere: sic non est ab homine sed super hominem, quod hominem facit beate uiuere; nec solum hominem, sed etiam quamlibet potestatem uirtutemque caelestem.

[XXVI] Quocirca ut uita carnis anima est, ita beata uita hominis Deus est, de quo dicunt sacrae litterae Hebraeorum: Beatus populus, cuius est Dominus Deus ipsius. Miser igitur populus ab isto alienatus Deo. Diligit tamen etiam ipse quandam pacem suam non inprobandam, quam quidem non habebit in fine, quia non ea bene utitur ante finem. Hanc autem ut interim habeat in hac uita, etiam nostri interest; quoniam, quamdiu permixtae sunt ambae ciuitates, utimur et nos pace Babylonis; ex qua ita per fidem populus Dei liberatur, ut apud hanc interim peregrinetur. Propter quod et apostolus admonuit ecclesiam, ut oraret pro regibus eius atque sublimibus, addens et dicens: Vt quietam et tranquillam uitam agamus cum omni pietate et caritate, et propheta Hieremias, cum populo Dei ueteri praenuntiaret captiuitatem et diuinitus imperaret, ut oboedienter irent in Babyloniam Deo suo etiam ista patientia seruientes, monuit et ipse ut oraretur pro illa dicens: Quia in eius est pace pax uestra, utique interim temporalis, quae bonis malisque communis est.

[XXVII] Pax autem nostra propria et hic est cum Deo per fidem et in aeternum erit cum illo per speciem. Sed hic siue illa communis siue nostra propria talis est pax, ut solacium miseriae sit potius quam beatitudinis gaudium. Ipsa quoque nostra iustitia, quamuis uera sit propter uerum boni finem, ad quem refertur, tamen tanta est in hac uita, ut potius remissione peccatorum constet quam perfectione uirtutum. Testis est oratio totius ciuitatis Dei, quae peregrinatur in terris. Per omnia quippe membra sua clamat ad Deum: Dimittc nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Nec pro eis est efficax haec oratio, quorum fides sine operibus mortua est; sed pro eis, quorum fides per dilectionem operatur. Quia enim Deo quidem subdita, in hac tamen condicione mortali et corpore corruptibili, quod adgrauat animam, non perfecte uitiis imperat ratio, ideo necessaria est iustis talis oratio. Nam profecto quamquam imperetur, nequaquam sine conflictu uitiis imperatur; et utique subrepit aliquid in hoc loco infirmitatis etiam bene confligenti siue hostibus talibus uictis subditisque dominanti, unde si non facili operatione, certe labili locutione aut uolatili cogitatione peccetur. Et ideo, quamdiu uitiis imperatur, plena pax non est, quia et illa, quae resistunt, periculoso debellantur proelio, et illa, quae uicta sunt, nondum securo triumphantur otio, sed adhuc sollicito premuntur imperio. In his ergo temptationibus, de quibus omnibus in diuinis eloquiis breuiter dictum est: Numquid non temptatio est uita humana super terram? quis ita uiuere se praesumat, ut dicere Deo: Dimitte nobis debita nostra necesse non habeat nisi homo elatus? nec uero magnus, sed inflatus ac tumidus, cui per iustitiam resistit, qui gratiam largitur humilibus. Propter quod scriptum est: Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. Hic itaque in unoquoque iustitia est, ut oboedienti Deus homini, animus corpori, ratio autem uitiis etiam repugnantibus imperet, uel subigendo uel resistendo, atque ut ab ipso Deo petatur et meritorum gratia et uenia delictorum ac de acceptis bonis gratiarum actio persoluatur. In illa uero pace finali, quo referenda et cuius adipiscendae causa habenda est ista iustitia, quoniam sanata inmortalitate atque incorruptione natura uitia non habebit nec unicuique nostrum uel ab alio uel a se ipso quippiam repugnabit, non opus erit ut ratio uitiis, quae nulla erunt, imperet; sed imperabit Deus homini, animus corpori, tantaque ibi erit oboediendi suauitas et facilitas, quanta uiuendi regnandique felicitas. Et hoc illic in omnibus atque in singulis aeternum erit aeternumque esse certum erit, et ideo pax beatitudinis huius uel beatitudo pacis huius summum bonum erit.

[XXVIII] Eorum autem, qui non pertinent ad istam ciuitatem Dei, erit e contrario miseria sempiterna, quae mors etiam secunda dicitur, quia nec anima ibi uiuere dicenda est, quae a uita Dei alienata erit, nec corpus, quod aeternis doloribus subiacebit; ac per hoc ideo durior ista secunda mors erit, quia finiri morte non poterit. Sed quoniam sicut miseria beatitudini et mors uitae, ita bellum paci uidetur esse contrarium: merito quaeritur, sicut pax in bonorum finibus praedicata est atque laudata, quod uel quale bellum e contrario in finibus malorum possit intellegi. Verum qui hoc quaerit, adtendat quid in bello noxium perniciosumque sit, et uidebit nihil aliud quam rerum esse inter se aduersitatem atque conflictum. Quod igitur bellum grauius et amarius cogitari potest, quam ubi uoluntas sic aduersa est passioni et passio uoluntati, ut nullius earum uictoria tales inimicitiae finiantur, et ubi sic confligit cum ipsa natura corporis uis doloris, ut neutrum alteri cedat? Hic enim quando contingit iste conflictus, aut dolor uincit et sensum mors adimit, aut natura uincit et dolorem sanitas tollit. Ibi autem et dolor permanet ut affligat, et natura perdurat ut sentiat; quia utrumque ideo non deficit, ne poena deficiat. Ad hos autem fines bonorum et malorum, illos expetendos, istos cauendos, quoniam per iudicium transibunt ad illos boni, ad istos mali: de hoc iudicio, quantum Deus donauerit, in consequenti uolumine disputabo.

Augustine Christian Latin The Latin Library The Classics Page

[I] De die ultimi iudicii Dei quod ipse donauerit locuturi eumque adserturi aduersus impios et incredulos tamquam in aedificii fundamento prius ponere testimonia diuina debemus; quibus qui nolunt credere humanis ratiunculis falsis atque fallacibus contrauenire conantur, ad hoc ut aut aliud significare contendant quod adhibetur testimonium de litteris sacris, aut omnino diuinitus esse dictum negent. Nam nullum existimo esse mortalium, qui cum ea, sicut dicta sunt, intellexerit et a summo ac uero Deo per animas sanctas dicta esse crediderit, non eis cedat atque consentiat, siue id etiam ore fateatur siue aliquo uitio fateri erubescat aut metuat, uel etiam peruicacia simillima insaniae id, quod falsum esse nouit aut credit, <contra id, quod uerum esse nouit aut credit,> etiam contentiosissime defendere moliatur.

Quod ergo in confessione ac professione tenet omnis ecclesia Dei ueri Christum de caelo esse uenturum ad uiuos ac mortuos iudicandos, hunc diuini iudicii ultimum diem dicimus, id est nouissimum tempus. Nam per quot dies hoc iudicium tendatur, incertum est; sed scripturarum more sanctarum diem poni solere pro tempore nemo, qui illas litteras quamlibet neglegenter legerit, nescit. Ideo autem, cum diem iudicii Dei dicimus, addimus ultimum uel nouissimum, quia et nunc iudicat et ab humani generis initio iudicauit dimittens de paradiso et a ligno uitae separans primos homines peccati magni perpetratores; immo etiam quando angelis peccantibus non pepercit, quorum princeps homines a se ipso subuersus inuidendo subuertit, procul dubio iudicauit; nec sine illius alto iustoque iudicio et in hoc aerio caelo et in terris et daemonum et hominum miserrima est uita, erroribus aerumnisque plenissima. Verum etsi nemo peccasset, non sine bono rectoque iudicio uniuersam rationalem creaturam perseuerantissime sibi suo Domino cohaerentem in aeterna beatitudine retineret. Iudicat etiam non solum uniuersaliter de genere daemonum atque hominum, ut miseri sint propter primorum meritum peccatorum; sed etiam de singulorum operibus propriis, quae gerunt arbitrio uoluntatis. Nam et daemones ne torqueantur precantur, nec utique iniuste uel parcitur eis uel pro sua quique inprobitate torquentur; et homines plerumque aperte, semper occulte, luunt pro suis factis diuinitus poenas siue in hac uita siue post mortem: quamuis nullus hominum agat recte, nisi diuino adiuuetur auxilio; nullus daemonum aut hominum agat inique, nisi diuino eodemque iustissimo iudicio permittatur. Sicut enim ait apostolus, non est iniquitas apud Deum; etiam sicut ipse alibi dicit, inscrutabilia sunt iudicia eius et inuestigabiles uiae eius. Non igitur in hoc libro de illis primis nec de istis mediis Dei iudiciis, sed de ipso nouissimo, quantum ipse tribuerit, disputabo, quando Christus de caelo uenturus est uiuos iudicaturus et mortuos. Iste quippe dies iudicii proprie iam uocatur, eo quod nullus ibi erit inperitae querellae locus, cur iniustus ille sit felix et cur ille iustus infelix. Omnium namque tunc nonnisi bonorum uera et plena felicitas et omnium nonnisi malorum digna et summa infelicitas apparebit.

[II] Nunc autem et mala aequo animo ferre discimus, quae patiuntur et boni, et bona non magnipendere, quae adipiscuntur et mali; ac per hoc etiam in his rebus, in quibus non apparet diuina iustitia, salutaris est diuina doctrina. Nescimus enim quo iudicio Dei bonus ille sit pauper, malus ille sit diues; iste gaudeat, quem pro suis perditis moribus cruciari debuisse maeroribus arbitramur, contristetur ille, quem uita laudabilis gaudere debuisse persuadet; exeat de iudicio non solum inultus, uerum etiam damnatus innocens, aut iniquitate iudicis pressus aut falsis obrutus testimoniis, e contrario scelestus aduersarius eius non solum inpunitus, uerum etiam uindicatus insultet; impius optime ualeat, pius languore tabescat; latrocinentur sanissimi iuuenes, et qui nec uerbo quemquam laedere potuerunt, diuersa morborum atrocitate affligantur infantes; utilis rebus humanis inmatura morte rapiatur, et qui uidetur nec nasci debuisse, diutissime insuper uiuat; plenus criminibus sublimetur honoribus, et hominem sine querella tenebrae ignobilitatis abscondant, et cetera huius modi, quae quis colligit, quis enumerat? Quae si haberent in ipsa uelut absurditate constantiam, ut in hac uita, in qua homo, sicut sacer psalmus eloquitur, uanitati similis factus est et dies eius uelut umbra praetereunt, non nisi mali adipiscerentur transitoria bona ista atque terrena, nec nisi boni talia paterentur mala: posset hoc referri ad iudicium iustum Dei siue etiam benignum, ut, qui non erant adsecuturi bona aeterna, quae faciunt beatos, temporalibus uel deciperentur pro malitia sua uel pro Dei misericordia consolarentur bonis, et qui non erant passuri aeterna tormenta, temporalibus uel pro suis quibuscumque et quantiscumque peccatis affligerentur uel propter implendas uirtutes exercerentur malis. Nunc uero, quando non solum in malo sunt boni et in bono mali, quod uidetur iniustum, uerum etiam plerumque et malis mala eueniunt et bonis bona proueniunt: magis inscrutabilia fiunt iudicia Dei et inuestigabiles uiae eius. Quamuis ergo nesciamus quo iudicio Deus ista uel faciat uel fieri sinat, apud quem summa uirtus est, summa sapientia, summa iustitia, nulla infirmitas, nulla temeritas, nulla iniquitas: salubriter tamen discimus non magnipendere seu bona seu mala, quae uidemus esse bonis malisque communia, et illa bona quaerere, quae bonorum, atque illa mala maxime fugere, quae propria sunt malorum. Cum uero ad illud Dei iudicium uenerimus, cuius tempus iam proprie dies iudicii et aliquando dies Domini nuncupatur: non solum quaecumque tunc iudicabuntur, uerum etiam quaecumque ab initio iudicata et quaecumque usque ad illud tempus adhuc iudicanda sunt, apparebunt esse iustissima. Vbi hoc quoque manifestabitur, quam iusto iudicio Dei fiat, ut nunc tam multa ac paene omnia iusta iudicia Dei lateant sensus mentesque mortalium, cum tamen in hac re piorum fidem non lateat, iustum esse quod latet.

[III] Nempe Salomon, sapientissimus rex Israel, qui regnauit in Hierusalem, librum, qui uocatur ecclesiastes et a Iudaeis quoque habetur in sacrarum canone litterarum, sic exorsus est: Vanitas uanitatum, dixit Ecclesiastes; uanitas uanitantium, omnia uanitas. Quae abundantia homini in omni labore suo, quo laborat sub sole? Et cum ex hac sententia conecteret cetera, commemorans aerumnas erroresque uitae huius et uanescentes interea temporum lapsus, ubi nihil solidum, nihil stabile retinetur: in ea rerum uanitate sub sole illud etiam deplorat quodam modo, quod, cum sit abundantia sapientiae super insipientiam, sicut abundantia lucis super tenebras, sapientisque oculi sint in capite ipsius et stultus in tenebris ambulet, unus tamen incursus incurrat omnibus, utique in hac uita quae sub sole agitur, significans uidelicet ea mala, quae bonis et malis uidemus esse communia. Dicit etiam illud, quod et boni patiantur mala, tamquam mali sint, et mali, tamquam boni sint, adipiscantur bona, ita loquens: Est, inquit, uanitas, quae facta est super terram, quia sunt iusti, super quos uenit sicut factum impiorum, et sunt impii, super quos uenit sicut factum iustorum. Dixi quoniam hoc quoque uanitas. In hac uanitate, cui quantum satis uisum est intimandae totum istum librum uir sapientissimus deputauit (non utique ob aliud, nisi ut eam uitam desideremus, quae uanitatem non habet sub hoc sole, sed ueritatem sub illo qui fecit hunc solem), in hac ergo uanitate numquid nisi iusto Dei rectoque iudicio similis eidem uanitati factus uanesceret homo? In diebus tamen uanitatis suae interest plurimum, utrum resistat an obtemperet ueritati, et utrum sit expers uerae pietatis an particeps; non propter uitae huius uel bona adquirenda uel mala uitanda uanescendo transeuntia, sed propter futurum iudicium, per quod erunt et bonis bona et malis mala sine fine mansura. Denique iste sapiens hunc librum sic conclusit, ut diceret: Deum time et mandata eius custodi, quia hoc est omnis homo; quia omne hoc opus Deus adducet in iudicium in omni despecto, siue bonum siue malum. Quid breuius, uerius, salubrius dici potuit? Deum, inquit, time et mandata eius custodi, quia hoc est omnis homo. Quicumque enim est, hoc est, custos utique mandatorum Dei; quoniam qui hoc non est, nihil est; non enim ad ueritatis imaginem reformatur, remanens in similitudine uanitatis. Quia omne hoc opus, id est, quod ab homine fit in hac uita, siue bonum siue malum, Deus adducet in iudicium in omni despecto, id est in omni etiam qui contemptibilis hic uidetur et ideo nec uidetur; quoniam Deus et ipsum uidet nec eum despicit nec cum iudicat praeterit.

[IV] Huius itaque ultimi iudicii Dei testimonia de scripturis sanctis, quae ponere institui, prius eligenda sunt de libris instrumenti noui, postea de ueteris. Quamuis enim uetera priora sint tempore, noua tamen anteponenda sunt dignitate, quoniam illa uetera praeconia sunt nouorum. Noua igitur ponentur prius, quae ut firmius probemus, adsumentur et uetera. In ueteribus habentur lex et prophetae, in nouis euangelium et apostolicae litterae. Ait autem apostolus: Per legem enim cognitio peccati. Nunc autem sine lege iustitia Dei manifestata est, testificata per legem et prophetas; iustitia autem Dei per fidem Iesu Christi in omnes qui credunt. Haec iustitia Dei ad nouum pertinet testamentum et testimonium habet a ueteribus libris, hoc est lege ac prophetis. Prius igitur ipsa causa ponenda est, et postea testes introducendi. Hunc et ipse Christus Iesus ordinem seruandum esse demonstrans: Scriba, inquit, eruditus in regno Dei similis est uiro patri familias proferenti de thesauro suo noua et uetera. Non dixit: "Vetera et noua", quod utique dixisset, nisi maluisset meritorum ordinem seruare quam temporum.

[V] Ergo ipse Saluator cum obiurgaret ciuitates, in quibus uirtutes magnas fecerat neque crediderant, et eis alienigenas anteponeret: Verum tamen, inquit, dico uobis, Tyro et Sidoni remissius erit in die iudicii quam uobis; et paulo post alteri ciuitati: Amen, inquit, dico uobis, quia terrae Sodomorum remissius erit in die iudicii quam tibi (hic euidentissime praedicat diem iudicii esse uenturum); et alio loco: Viri Nineuitae, inquit, surgent in iudicio cum generatione ista et condemnabunt eam; quia paenitentiam egerunt in praedicatione Ionae, et ecce plus quam Iona hic. Regina Austri surget in iudicio cum generatione ista et condemnabit eam; quia uenit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis, et ecce plus quam Salomon hic. Duas res hoc loco discimus, et uenturum esse iudicium et cum mortuorum resurrectione uenturum. De Nineuitis enim et regina Austri quando ista dicebat, de mortuis sine dubio loquebatur, quos tamen in die iudicii surrectoros esse praedixit. Nec ideo dixit "condemnabant", quia ipsi iudicabunt; sed quia ex ipsorum comparatione isti merito damnabuntur.

Rursus alio loco, cum de hominum bonorum et malorum nunc permixtione, postea separatione, quae utique die iudicii futura est, loqueretur, adhibuit similitudinem de tritico seminato et superseminatis zizaniis, eamque suis exponens discipulis: Qui seminat, inquit, bonum semen, est filius hominis; ager autem est mundus; bonum uero semen hi sunt filii regno; zizania autem filii sunt nequam; inimicus autem, qui seminauit ea, est diabolus; messis uero consummatio saeculi est, messores autem angeli sunt. Sicut ergo colliguntur zizania et igni comburuntur; sic erit in consummatione saeculi. Mittet filius hominis angelos suos, et colligunt de regno eius omnia scandala et eos, qui faciunt iniquitatem, et mittunt eos in caminum ignis; ibi erit fletus et stridor dentium. Tunc iusti fulgebunt sicut sol in regno patris eorum. Qui habet aures, audiat. Hic iudicium quidem uel diem iudicii non nominauit, sed eum multo clarius ipsis rebus expressit et in fine saeculi futurum esse praedixit.

Item discipulis suis: Amen, inquit, dico uobis, quod uos, qui secuti estis me, in regeneratione, cum sederit filius hominis in sede maiestatis suae. sedebitis et uos super sedes duodecim iudicantes duodecim tribus Israel. Hic discimus cum suis discipulis iudicaturum Iesum. Vnde et alibi Iudaeis dixit: Si ego in Beelzebub eicio daemonia, filii uestri in quo eiciunt? Ideo ipsi iudices erunt uestri. Nec quoniam super duodecim sedes sessuros esse ait, duodecim solos homines cum illo iudicaturos putare debemus. Duodenario quippe numero uniuersa quaedam significata est iudicantium multitudo propter duas partes numeri septenarii, quo significatur plerumque uniuersitas; quae duae partes, id est tria et quattuor, altera per alteram multiplicatae duodecim faciunt, nam et quattuor ter et tria quater duodecim sunt, et si qua alia huius duodenarii numeri, quae ad hoc ualeat, ratio reperitur. Alioquin, quoniam in locum Iudae traditoris apostolum Matthiam legimus ordinatum, apostolus Paulus, qui plus omnibus illis laborauit, ubi ad iudicandum sedeat non habebit; qui profecto cum aliis sanctis ad numerum iudicum se pertinere demonstrat, cum dicit: Nescitis quia angelos iudicabimus? De ipsis quoque iudicandis in hoc numero duodenario similis causa est. Non enim quia dictum est: Iudicantes duodecim tribus Israel, tribus Leui, quae tertia decima est, ab eis iudicanda non erit, aut solum illum populum, non etiam gentes ceteras iudicabunt. Quod autem ait: In regeneratione, procul dubio mortuorum resurrectionem nomine uoluit regenerationis intellegi. Sic enim caro nostra regenerabitur per incorruptionem, quem ad modum est anima nostra regenerata per fidem.

Multa praetereo, quae de ultimo iudicio ita dici uidentur, ut diligenter considerata reperiantur ambigua uel magis ad aliud pertinentia, siue scilicet ad eum Saluatoris aduentum, quo per totum hoc tempus in ecclesia sua uenit, hoc est in membris suis, particulatim atque paulatim, quoniam tota corpus est eius; siue ad excidium terrenae Hierusalem; quia et de illo cum loquitur, plerumque sic loquitur, tamquam de fine saeculi atque illo die iudicii nouissimo et magno loquatur; ita ut dinosci non possit omnino, nisi ea, quae apud tres euangelistas Matthaeum, Marcum et Lucam de hac re similiter dicta sunt, inter se omnia conferantur. Quaedam quippe alter obscurius, alter explicat planius, ut ea, quae ad unam rem pertinentia dicuntur, appareat unde dicantur. Quod facere utcumque curaui in quadam epistula, quam rescripsi ad beatae memoriae uirum Hesychium, Salonitanae urbis episcopum, cuius epistulae titulus est: De fine saeculi.

Proinde iam illud hic dicam, quod in euangelio secundum Matthaeum de separatione bonorum et malorum legitur per iudicium praesentissimum atque nouissimum Christi. Cum autem uenierit, inquit, filius hominis in maiestate sua, et omnes angeli cum eo, tunc sedebit super sedem maiestatis suae, et congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eos ab inuicem, sicut pastor segregat oues ab haedis, et statuet oues quidem a dextris suis, haedos autem a sinistris. Tunc dicet rex his, qui a dextris eius erunt: Venite, benedicti patris mei, possidete paratum uobis regnum a constitutione mundo. Esuriui enim, et dedistis mihi manducare; sitiui, et dedistis mihi bibere; hospes eram, et collegistis me; nudus, et operuistis me; <infirmus, et uisitastis me;> in carcere eram, et uenistis ad me. Tunc respondebunt ei iusti dicentes : Domine, quando te uidimus esurientem, et pauimus; sitientem, et dedimus potum? Quando autem te uidimus hospitem, et collegimus te; aut nudum, et cooperuimus te? Aut quando te uidimus infirmum aut in carcere, et uenimus ad te? Et respondens rex dicet illis; Amen dico uobis, quamdiu fecistis uni de his fratribus meis minimis, mihi fecistis. Tunc dicet, inquit, et his qui a sinistris erunt: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est zabulo et angelis eius. Deinde similiter etiam his enumerat, quod illa non fecerint, quae dextros fecisse memorauit. Similiterque interrogantibus, quando eum uiderint in horum indigentia constitutum: quod minimis suis non factum est, sibi factum non fuisse respondet; sermonemque concludens: Et ibunt, inquit, hi in supplicium aeternum, iusti autem in uitam aeternam. Iohannes uero euangelista apertissime narrat eum in resurrectione mortuorum futurum praedixisse iudicium. Cum enim dixisset: Neque enim Pater iudicat quemquam, sed iudicium omne dedit Filio, ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem; qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem, qui misit illum; protinus addidit: Amen, amen dico uobis, quia, qui uerbum meum audit et credit ei qui misit me, habet uitam aeternam, et in iudicium non uenit, sed transiit a morte in uitam. Ecce hic dixit fideles suos in iudicium non uenire. Quo modo ergo per iudicium separabuntur a malis et ad eius dexteram stabunt, nisi quia hoc loco iudicium pro damnatione posuit? In tale quippe iudicium non uenient, qui audiunt uerbum eius et credunt ei, qui misit illum.

[VI] Deinde adiungit et dicit: Amen, amen dico uobis, quia uenit hora et nunc est, quando mortui audient uocem filii Dei, et qui audierint uiuent. Sicut enim Pater habet uitam in semet ipso, sic dedit et Filio habere uitam in semet ipso. Nondum de secunda resurrectione, id est corporum, loquitur, quae in fine futura est, sed de prima, quae nunc est. Hanc quippe ut distingueret, ait: Venit hora, et nunc est. Non autem ista corporum, sed animarum est. Habent enim et animae mortem suam in impietate atque peccatis, secundum quam mortem mortui sunt, de quibus idem Dominus ait: Sine mortui mortuos suos sepeliant; ut scilicet in anima mortui in corpore mortuos sepelirent. Propter istos ergo impietate et iniquitate in anima mortuos: Venit, inquit, hora, et nunc est, quando mortui audient uocem filii Dei; et qui audierint, uiuent. Qui audierint dixit "qui oboedierint, qui crediderint et usque in finem perseuerauerint". Nec fecit hic ullam differentiam bonorum et malorum. Omnibus enim bonum.est audire uocem eius et uiuere ad uitam pietatis ex impietatis morte transeundo. De qua morte ait apostolus Paulus: Ergo omnes mortui sunt, et pro omnibus mortuus est, ut qui uiuunt iam non sibi uiuant, sed ei, qui pro ipsis mortuus est et resurrexit. Omnes itaque mortui sunt in peccatis, nemine prorsus excepto, siue originalibus siue etiam uoluntate additis, uel ignorando uel sciendo nec faciendo quod iustum est; et pro omnibus mortuis uiuus mortuus est unus, id est nullum habens omnino peccatum; ut, qui per remissionem peccatorum uiuunt, iam non sibi uiuant, sed ei, qui pro omnibus mortuus est propter peccata nostra et resurrexit propter iustificationem nostram, ut credentes in eum, qui iustificat impium, ex impietate iustificati, tamquam ex morte uiuificati, ad primam resurrectionem, quae nunc est; pertinere possemus. Ad hanc enim primam non pertinent, nisi qui beati erunt in aeternum; ad secundam uero, de qua mox locuturus est, et beatos pertinere docebit et miseros. Ista est misericordiae, illa iudicii. Propter quod in psalmo scriptum est: Misericordiam et iudicium cantabo tibi, Domine.

De quo iudicio consequenter adiunxit atque ait: Et potestatem dedit ei iudicium facere, quia filius hominis est. Hic ostendit, quod in ea carne ueniet iudicaturus, in qua uenerat iudicandus. Ad hoc enim ait: Quoniam filius hominis est. Ac deinde subiungens unde agimus: Nolite, inquit, mirari hoc, quia ueniet hora, in qua omnes, quo in monumentis sunt, audient uocem eius et procedent, qui bona fecerunt, in resurrectionem uitae; qui uero mala egerunt, in resurrectionem iudicii. Hoc est illud iudicium, quod paulo ante, sicut nunc, pro damnatione posuerat dicens: Qui uerbum meum audit et credit ei qui misit me, habet uitam aeternam et in iudicium non uenit, sed transiit a morte in uitam, id est, pertinendo ad primam resurrectionem, qua nunc transitur a morte ad uitam, in damnationem non ueniet, quam significauit appellatione iudicii, sicut etiam hoc loco, ubi ait: Qui mala egerunt, in resurrectionem iudicii, id est damnationis. Resurgat ergo in prima, qui non uult in secunda resurrectione damnari. Venit enim hora, et nunc est, quando mortui audient uocem filii Dei, et qui audierint, uiuent, id est, in damnationem non uenient, quae secunda mors dicitur; in quam mortem post secundam, quae corporum futura est, resurrectionem praecipitabuntur, qui in prima, quae animarum est, non resurgunt. Veniet enim hora (ubi non ait: Et nunc est, quia in fine erit saeculi, hoc est in ultimo et maximo iudicio Dei), quando omnes, qui in monumentis sunt, audient uocem eius et procedent. Non dixit quem ad modum in prima: Et qui audierint, uiuent. Non enim omnes uiuent, ea uita scilicet, quae, quoniam beata est, sola uita dicenda est. Nam utique non sine qualicumque uita possent audire et de monumentis resurgente carne procedere. Quare autem non omnes uiuent, in eo quod sequitur docet; qui bona, inquit, fecerunt, in resurrectionem uitae, hi sunt, qui uiuent; qui uero mala egerunt, in resurrectionem iudicii, hi sunt qui non uiuent, quia secunda morte morientur. Mala quippe egerunt, quoniam male uixerunt; male autem uixerunt, quia in prima, quae nunc est, animarum resurrectione non reuixerunt aut in eo, quod reuixerant, non in finem usque manserunt. Sicut ergo duae sunt regenerationes, de quibus iam supra locutus sum, una secundum fidem, quae nunc fit per baptismum; alia secundum carnem, quae fiet in eius incorruptione atque inmortalitate per iudicium magnum atque nouissimum: ita sunt et resurrectiones duae, una prima<, quae> et nunc est et animarum est, quae uenire non permittit in mortem secundam; alia secunda, quae non nunc, sed in saeculi fine futura est, nec animarum, sed corporum est, quae per ultimum iudicium alios mittit in secundam mortem, alios in eam uitam, quae non habet mortem.

[VII] De his duabus resurrectionibus idem Iohannes euangelista in libro, qui dicitur apocalypsis, eo modo locutus est, ut earum prima a quibusdam nostris non intellecta insuper etiam in quasdam ridiculas fabulas uerteretur. Ait quippe in libro memorato Iohannes apostolus: Et uidi angelum descendentem de caelo, habentem clauem abyssi et catenam in manu sua. Et tenuit draconem illum serpentem antiquum, qui cognominatus est diabolus et satanas, <et> alligauit illum mille annis et misit illum in abyssum; et clusit et signauit super eum, ut non seduceret iam gentes, donec finiantur mille anni, post haec oportet eum solui breui tempore. Et uidi sedes et sedentes super eas, et iudicium datum est. Et animae occisorum propter testimonium Iesu et propter uerbum Dei, et si qui non adorauerunt bestiam nec imaginem eius, neque acceperunt inscriptionem in fronte aut in manu sua, et regnauerunt cum Iesu mille annis; reliqui eorum non uixerunt, donec finiantur mille anni. Haec resurrectio prima est. Beatus et sanctus est, qui habet in hac prima resurrectione partem. In istis secunda mors non habet potestatem; sed erunt sacerdotes Dei et Christi et regnabunt cum eo mille annis. Qui propter haec huius libri uerba primam resurrectionem futuram suspicati sunt corporalem, inter cetera maxime numero annorum mille permoti sunt, tamquam oporteret in sanctis eo modo uelut tanti temporis fieri sabbatismum, uacatione scilicet sancta post labores annorum sex milium, ex quo creatus est homo et magni illius peccati merito in huius mortalitatis aerumnas de paradisi felicitate dimissus est, ut, quoniam scriptum est: Vnus dies apud Dominum sicut mille anni, et mille anni sicut dies unus, sex annorum milibus tamquam sex diebus impletis, sequatur uelut septimus sabbati in annis mille postremis, ad hoc scilicet sabbatum celebrandum resurgentibus sanctis. Quae opinio esset utcumque tolerabilis, si aliquae deliciae spiritales in illo sabbato adfuturae sanctis per Domini praesentiam crederentur. Nam etiam nos hoc opinati fuimus aliquando. Sed cum eos, qui tunc resurrexerint, dicant inmoderatissimis carnalibus epulis uacaturos, in quibus cibus sit tantus ac potus, ut non solum nullam modestiam teneant, sed modum quoque ipsius credulitatis excedant: nullo modo ista possunt nisi a carnalibus credi. Hi autem qui spiritales sunt, istos ista credentes *xiliasta\s appellant Graeco uocabulo; quos uerbum e uerbo exprimentes nos possemus miliarios nuncupare. Eos autem longum est refellere ad singula; sed potius, quem ad modum scriptura haec accipienda sit, iam debemus ostendere.

Tous les livres