La Cité de Dieu (De civitate Dei) (page 35)
Sed utrum uidebunt et per oculos corporis cum eos apertos habebunt, inde quaestio est. Si enim tantum poterunt in corpore spiritali eo modo utique ipsi oculi etiam spiritales, quantum possunt isti quales nunc habemus: procul dubio per eos Deus uideri non poterit. Longe itaque alterius erunt potentiae, si per eos uidebitur incorporea illa natura, quae non continetur loco, sed ubique tota est. Non enim quia dicimus Deum et in caelo esse et in terra (ipse quippe ait per prophetam: Caelum et terram ego impleo), aliam partem dicturi sumus eum in caelo habere et in terra aliam; sed totus in caelo est, totus in terra, non alternis temporibus, sed utrumque simul, quod nulla natura corporalis potest. Vis itaque praepollentior oculorum erit illorum, non ut acrius uideant, quam quidam perhibentur uidere serpentes uel aquilae (quantalibet enim acrimonia cernendi eadem quoque animalia nihil aliud possunt uidere quam corpora), sed ut uideant et incorporalia. Et fortasse ista uirtus magna cernendi data fuerit ad horam etiam in isto mortali corpore ocmis sancti uiri Iob, quando ait ad Deum: In obauditu auris audiebam te prius, nunc autem oculus meus uidet te. propterea despexi memet ipsum et distabui et existimaui me terram et cinerem; quamuis nihil hic prohibeat oculum cordis intellegi, de quibus oculis ait apostolus: Inluminatos oculos habere cordis uestri. Ipsis autem uideri Deum, cum uidebitur, Christianus ambigit nemo, qui fideliter accipit, quod ait Deus ille magister: Beati mundicordes, quoniam ipsi Deum uidebunt. Sed utrum etiam corporalibus ibi oculis uideatur, hoc in ista quaestione uersamus.
Illud enim quod scriptum est: Et uidebit omnis caro salutare Dei, sine ullius nodo difficultatis sic intellegi potest, ac si dictum fuerit: "Et uidebit omnis homo Christum Dei", qui utique in corpore uisus est et in corpore uidebitur, quando uiuos et mortuos iudicabit. Quod autem ipse sit salutare Dei, multa sunt et alia testimonia scripturarum; sed euidentius uenerandi illius senis Simeonis uerba declarant, qui, cum infantem Christum accepisset in manus suas: Nunc, inquit, dimittis, Domine, seruum tuum secundum uerbum tuum in pace, quoniam uiderunt oculi mei salutare tuum. Illud etiam, quod ait supra memoratus Iob, sicut in exemplaribus, quae ex Hebraeo sunt, inuenitur: Et in carne mea uideba Deum, resurrectionem quidem carnis sine dubio prophetauit, non tamen dixit: "Per carnem me m." Quod quidem si dixisset, posset Deus Christus intellegi, qui per carnem in carne uidebitur; nunc uero potest et sic accipi: In carne mea uidebo Deum, ac si dixisset: "In carne mea ero, cum uidebo Deum." Et illud, quod ait apostolus: Faciem ad faciem, non cogit ut Deum per hanc faciem corporalem, ubi sunt oculi corporales, nos uisuros esse credamus, quem spiritu sine intermissione uidebimus. Nisi enim esset etiam interioris hominis facies, non diceret idem apostolus: Nos autem reuelata facie gloriam Domini speculantes in eandem imaginem transformamur, de gloria in gloriam, tamquam a Domini spiritu; nec aliter intellegimus et quod in psalmo canitur: Accedite ad eum et inluminamini, et facies uestrae non erubescent. Fide quippe acceditur ad Deum, quam cordis constat esse, non corporis. Sed quia spiritale corpus nescimus quantos habebit accessus (de re quippe inexperta loquimur), ubi aliqua, quae aliter intellegi nequeat, diuinarum scripturarum non occurrit et succurrit auctoritas, necesse est ut contingat in nobis quod legitur in libro Sapientiae: Cogitationes mortalium timidae et incertae prouidentiae nostrae.
Ratiocinatio quippe illa philosophorum, qua disputant ita mentis aspectu intellegibilia uideri et sensu corporis sensibilia, id est corporalia, ut nec intellegibilia per corpus nec corporalia per se ipsam mens ualeat intueri, si posset nobis esse certissima, profecto certum esset per oculos corporis etiam spiritalis nullo modo posse uideri Deum. Sed istam ratiocinationem et uera ratio et prophetica inridet auctoritas. Quis enim ita sit auersus a uero, ut dicere audeat Deum corporalia ista nescire? Numquid ergo corpus habet, per cuius oculos ea possit addiscere? Deinde quod de propheta Helisaeo paulo ante diximus, nonne satis indicat etiam spiritu, non per corpus, corporalia posse cerni? Quando enim seruus ille munera accepit, utique corporaliter gestum est; quod tamen propheta non per corpus, sed per spiritum uidit. Sicut ergo constat corpora uideri spiritu, quid si tanta erit potentia spiritalis corporis, ut corpore uideatur et spiritus? Spiritus enim est Deus. Deinde uitam quidem suam, qua nunc uiuit in corpore et haec terrena membra uegetat facitoque uiuentia, interiore sensu quisque, non per corporeos oculos nouit; aliorum uero uitas, cum sint inuisibiles, per corpus uidet. Nam unde uiuentia discernimus a non uiuentibus corpora, nisi corpora simul uitasque uideamus, quas nisi per corpus uidere non possumus? Vitas autem sine corporibus corporeis oculis non uidemus.
Quam ob rem fieri potest ualdeque credibile est sic nos uisuros mundana tunc corpora caeli noui et terrae nouae, ut Deum ubique praesentem et uniuersa etiam corporalia gubernantem per corpora quae gestabimus et quae conspiciemus, quaqua uersum oculos duxerimus, clarissima perspicuitate uideamus, non sicut nunc inuisibilia Dei per ea, quae facta sunt, intellecta conspiciuntur per speculum in aenigmate <et> ex parte, ubi plus in nobis ualet fides, qua credimus, quam rerum corporalium species, quam per oculos cernimus corporales. Sed sicut homines, inter quos uiuentes motusque uitales exerentes uiuimus, mox ut aspicimus, non credimus uiuere, sed uidemus, cum eorum uitam sine corporibus uidere nequeamus, quam tamen in eis per corpora remota omni ambiguitate conspicimus: ita quaecumque spiritalia illa lumina corporum nostrorum circumferemus, incorporeum Deum omnia regentem etiam per corpora contuebimur. Aut ergo sic per illos oculos uidebitur Deus, ut aliquid habeant in tanta excellentia menti simile, quo et incorporea natura cernatur, quod ullis exemplis siue scripturarum testimoniis diuinarum uel difficile est uel inpossibile ostendere; aut, quod est ad intellegendum facilius, ita Deus nobis erit notus atque conspicuus, ut uideatur spiritu a singulis nobis in singulis nobis, uideatur ab altero in altero, uideatur in se ipso, uideatur in caelo nouo et terra noua atque in omni, quae tunc fuerit, creatura, uideatur et per corpora in omni corpore, quocumque fuerint spiritalis corporis oculi acie perueniente directi. Patebunt etiam cogitationes nostrae inuicem nobis. Tunc enim implebitur, quod apostolus, cum dixissa: Nolite ante tempus iudicare quicquam, mox addidit: Donec ueniat Dominus, et inluminabit abscondita tenebrarum et manifestabit cogitationes cordis, et tunc laus erit unicuique a Deo.
[XXX] Quanta erit illa felicitas, ubi nullum erit malum, nullum latebit bonum, uacabitur Dei laudibus, qui erit omnia in omnibus! Nam quid aliud agatur, ubi neque ulla desidia cessabitur neque ulla indigentia laborabitur, nescio. Admoneor etiam sancto cantico, ubi lego uel audio: Beati, qui habitant in domo tua, in saecula saeculorum laudabunt te. Omnia membra et uiscera incorruptibilis corporis, quae nunc uidemus per usus necessitatis uarios distributa, quoniam tunc non erit ipsa necessitas, sed plena certa, secura sempiterna felicitas, proficient laudibus Dei. Omnes quippe illi, de quibus iam sum locutus, qui nunc latent, harmoniae corporalis numeri non latebunt, intrinsecus et extrinsecus per corporis cuncta d(positi, et cum ceteris rebus, quae ibi magnae atque mirabiles uidebuntur, rationales mentes in tanti artificis laudem rationabilis pulchritudinis delectatione succendent. Qui motus illic talium corporum sint futuri, temere definire non audeo, quod excogitare non ualeo; tamen et motus et status, sicut ipsa species, decens erit, quicumque erit, ubi quod non decebit non erit. Certe ubi uolet spiritus, ibi erit protinus corpus; nec uolet aliquid spiritus, quod nec spiritum posset decere nec corpus. Vera ibi gloria erit, ubi laudantis nec errore quisquam nec adulatione laudabitur; uerus honor, qui nulli negabitur digno, nulli deferetur indigno; sed nec ad eum ambiet ullus indignus, ubi nullus permittetur esse nisi dignus; uera pax, ubi nihil aduersi nec a se ipso nec ab aliquo quisque patietur. Praemium uirtutis erit ipse, qui uirtutem dedit eique se ipsum, quo melius et maius nihil possit esse, promisit. Quid est enim aliuds quod per prophetam dixit: Ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi plebs, nisi: "Ego ero unde satientur, ego ero quaecumque ab hominibus honeste desiderantur, et uita et salus et uictus et copia et gloria et honor et pax et omnia bona"? Sic enim et illud recte intellegitur, quod ait apostolus: Vt sit Deus omnia in omnibus. Ipse finis erit desideriorum nostrorum, qui sine fine uidebitur, sine fastidio amabitur, sine fatigatione laudabitur. Hoc munus, hic affectus, hic actus profecto erit omnibus, sicut ipsa uita aeterna, communis.
Ceterum qui futuri sint pro meritis praemiorum etiam gradus honorum atque gloriarum, quis est idoneus cogitare, quanto magis dicere? Quod tamen futuri sint, non est ambigendum. Atque id etiam beata illa ciuitas magnum in se bonum uidebit, quod nulli superiori ullus inferior inuidebit, sicut nunc non inuident archangelis angeli ceteri; tamque nolet esse unusquisque quod non accepit, quamuis sit pacatissimo concordiae uinculo ei qui accepit obstrictus, quam nec in corpore uult oculus esse qui est digitus, cum membrum utrumque contineat totius corporis pacata compago. Sic itaque habebit donum alius alio minus, ut hoc quoque donum habeat, ne uelit amplius.
Nec ideo liberum arbitrium non habebunt, quia peccata eos delectare non poterunt. Magis quippe erit liberum a delectatione peccandi usque ad delectationem non peccandi indeclinabilem liberatum. Nam primum liberum arbitrium, quod homini datum est, quando primo creatus est rectus, potuit non peccare, sed potuit et peccare; hoc autem nouissimum eo potentius erit, quo peccare non poterit; uerum hoc quoque Dei munere, non suae possibilitate naturae. Aliud est enim esse Deum, aliud participem Dei. Deus natura peccare non potest: particeps uero Dei ab illo accepit, ut peccare non possit. Seruandi autem gradus erant diuini muneris, ut primum daretur liberum arbitrium, quo non peccare homo posset, nouissimum, quo peccare non posset, atque illud ad comparandum meritum, hoc ad recipiendum praemium pertineret. Sed quia peccauit ista natura cum peccare potuit, largiore gratia liberatur, ut ad eam perducatur libertatem, in qua peccare non possit. Sicut enim prima inmortalitas fuit, quam peccando Adam perdidit, posse non mori, nouissima erit non posse mori: ita primum liberum arbitrium posse non peccare, nouissimum non posse peccare. Sic enim erit inamissibilis uoluntas pietatis et aequitatis, quo modo est felicitatis. Nam utique peccando nec pietatem nec felicitatem tenuimus, uoluntatem uero felicitatis nec perdita felicitate perdidimus. Certe Deus ipse numquid, quoniam peccare non potest, ideo liberum arbitrium habere negandus est?
Erit ergo illius ciuitatis et una in omnibus et inseparabilis in singulis uoluntas libera, ab omni malo liberata et impleta omni bono, fruens indeficienter aeternorum iucunditate gaudiorum, oblita culparum, oblita poenarum; nec ideo tamen suae liberationis oblita, ut liberatori suo non sit ingrata: quantum ergo adtinet ad scientiam rationalem, memor praeteritorum etiam malorum suorum; quantum autem ad experientis sensum, prorsus immemor. Nam et peritissimus medicus, sicut arte sciuntur, omnes fere corporis morbos nouit; sicut autem corpore sentiuntur, plurimos nescit, quos ipse non passus est. Vt ergo scientiae malorum duae sunt; una, qua potentiam mentis non latent, altera, qua experientis sensibus inhaerent (aliter quippe sciuntur uitia omnia per sapientiae doctrinam, aliter per insipientis pessimam uitam): ita et obliuiones malorum duae sunt. Aliter ea namque obliuiscitur eruditus et doctus, aliter expertus et passus; ille, si peritiam neglegat, iste, si miseria careat. Secundum hanc obliuionem, quam posteriore loco posui, non erunt memores sancti praeteritorum malorum; carebunt enim omnibus, ita ut penitus deleantur de sensibus eorum. Ea tamen potentia scientiae, quae magna in eis erit, non solum sua praeterita, sed etiam damnatorum eos sempiterna miseria non latebit. Alioquin si se fuisse miseros nescituri sunt, quo modo, sicut ait psalmus, misericordias Domini in aeternum cantabunt? Quo cantico in gloriam gratiae Christi, cuius sanguine liberati sumus, nihil erit profecto illi iucundius ciuitati. Ibi perficietur: Vacate et uidete quoniam ego sum Deus; quod erit uere maximum sabbatum non habens uesperam, quod commendauit Dominus in primis operibus mundi, ubi legitur: Et requieuit Deus die septimo ab omnibus operibus suis, quae fecit, et benedixit Deus diem septimum et sanctificauit eum, quia in eo requieuit ab omnibus operibus suis, quae inchoauit Deus facere. Dies enim septimus etiam nos ipsi erimus, quando eius fuerimus benedictione et sanctificatione pleni atque refecti. Ibi uacantes uidebimus quoniam ipse est Deus; quod nobis nos ipsi esse uoluimus, quando ab illo cecidimus, audientes a seductore: Eritis sicut dii et recedentes a uero Deo, quo faciente dii essemus eius participatione, non desertione. Quid enim sine illo fecimus, nisi quod in ira eius defecimus? A quo refecti et gratia maiore perfecti uacabimus in aeternum, uidentes quia ipse est Deus, quo pleni erimus quando ipse erit omnia in omnibus. Nam et ipsa opera bona nostra, quando ipsius potius intelleguntur esse, non nostra, tunc nobis ad hoc sabbatum adipiscendum inputantur; quia si nobis ea tribuerimus, seruilia erunt, cum de sabbato dicatur: Omne opus seruile non facietis; propter quod et per Hiezechielem prophetam dicitur: Et sabbata mea dedi eis in signum inter me et inter eos, ut scirent quia ego Dominus, quo sanctifico eos. Hoc perfecte tunc sciemus, quando perfecte uacabimus, et perfecte uidebimus quia ipse est Deus.
Ipse etiam numerus aetatum, ueluti dierum, si secundum eos articulos temporis computetur, qui scripturis uidentur expressi, iste sabbatismus euidentius apparebit, quoniam septimus inuenitur; ut prima aetas tamquam primus dies sit ab Adam usque ad diluuium, secunda inde usque ad Abraham, non aequalitate temporum, sed numero generationum; denas quippe habere reperiuntur. Hinc iam, sicut Matthaeus euangelista determinat, tres aetates usque ad Christi subsequuntur aduentum, quae singulae denis et quaternis generationibus explicantur: ab Abraham usque ad Dauid una, altera inde usque ad transmigrationem in Babyloniam, tertia inde usque ad Christi carnalem natiuitatem. Fiunt itaque omnes quinque. Sexta nunc agitur nullo generationum numero metienda propter id quod dictum est: Non est uestrum scire tempora, quae Pater posuit in sua potestate. Post hanc tamquam in die septimo requiescet Deus, cum eundem diem septimum, quod nos erimus, in se ipso Deo faciet requiescere. De istis porro aetatibus singulis nunc diligenter longum est disputare; haec tamen septima erit sabbatum nostrum, cuius finis non erit uespera, sed dominicus dies uelut octauus aeternus, qui Christi resurrectione sacratus est, aeternam non solum spiritus, uerum etiam corporis requiem praefigurans. Ibi uacabimus et uidebimus, uidebimus et amabimus, amabimus et laudabimus. Ecce quod erit in fine sine fine. Nam quis alius noster est finis nisi peruenire ad regnum, cuius nullus est finis? Videor mihi debitum ingentis huius operis adiuuante Domino reddidisse. Quibus parum uel quibus nimium est, mihi ignoscant; quibus autem satis est, non mihi, sed Deo mecum gratias congratulantes agant. Amen. Amen.
In hoc codice continentur libri sancti Augustini de ciuitate Dei contra paganos numero XXII. a primo libro usque ad V, disputatio contra eos qui propter bona uitae huius deos colendos putant. A libro VI usque ad X, disputatio aduersus eos qui cultum deorum propter uitam, quae post mortem futura est, seruandum existimant, simul et aduersum excellentissimos phylosophorum qui apud illos clari sunt et qui nobiscum multa sentiunt de animae immortalitate et quod Deus uerus mundum condiderit et de prouidentia eius qua uniuersa quae condidit regit. a libro X usque ad XXII refutatis impiis contradictionibus disputatur et astruitur ciuitas Dei ueraque pietas et Dei cultus in quo ueraciter sempiterna beatitudo promittitur.
Augustine Christian Latin The Latin Library The Classics Page