La Cité de Dieu (De civitate Dei) (page 9)
Dixerit aliquis: Haec duo genera mythicon et physicon, id est fabulosum atque naturale, discernamus ab hoc ciuili, de quo nunc agitur, unde illa et ipse discreuit, iamque ipsum ciuile uideamus qualiter explicet. Video quidem, cur debeat discerni fabulosum: quia falsum, quia turpe, quia indignum est. Naturale autem a ciuili uelle discernere quid est aliud quam etiam ipsum ciuile fateri esse mendosum? Si enim illud naturale est, quid habet reprehensionis, ut excludatur? Si autem hoc quod ciuile dicitur naturale non est, quid habet meriti, ut admittatur? Haec nempe illa causa est, quare prius scripserit de rebus humanis, posterius de diuinis, quoniam in diuinis rebus non naturam, sed hominum instituta secutus est. Intueamur sane et ciuilem theologian. "Tertium genus est, inquit, quod in urbibus ciues, maxime sacerdotes, nosse atque administrare debent. In quo est, quos deos publice sacra ac sacrificia colere et facere quemque par sit." Adhuc quod sequitur adtendamus. "Prima, inquit, theologia maxime accommodata est ad theatrum, secunda ad mundum, tertia ad urbem." Quis non uideat, cui palmam dederit? Vtique secundae, quam supra dixit esse philosophorum. Hanc enim pertinere testatur ad mundum, quo isti nihil esse excellentius opinantur in rebus. Duas uero illas theologias, primam et tertiam, theatri scilicet atque urbis, distinxit an iunxit? Videmus enim non continuo, quod est urbis, pertinere posse et ad mundum, quamuis urbes esse uideamus in mundo; fieri enim potest, ut in urbe secundum falsas opiniones ea colantur et ea credantur, quorum in mundo uel extra mundum natura sit nusquam: theatrum uero ubi est nisi in urbe? Quis theatrum instituit nisi ciuitas? Propter quid instituit nisi propter ludos scaenicos? Vbi sunt ludi scaenici nisi in rebus diuinis, de quibus hi libri tanta sollertia conscribuntur?
[VI] O Marce Varro, cum sis homo omnium acutissimus et sine ulla dubitatione doctissimus, sed tamen homo, non Deus, nec spiritu Dei ad uidenda et adnuntianda diuina in ueritatem libertatemque subuectus, cernis quidem quam sint res diuinae ab humanis nugis atque mendaciis dirimendae; sed uitiosissimas populorum opiniones et consuetudines in superstitionibus publicis uereris offendere, quas ab deorum natura abhorrere uel talium, quales in huius mundi elementis humani animi suspicatur infirmitas, et sentis ipse, cum eas usquequaque consideras, et omnis uestra litteratura circumsonat. Quid hic agit humanum quamuis excellentissimum ingenium? Quid tibi humana licet multiplex ingensque doctrina in his angustiis suffragatur? Naturales deos colere cupis, ciuiles cogeris. Inuenisti alios fabulosos, in quos liberius quod sentis euomas, unde et istos ciuiles uelis nolisue perfundas. Dicis quippe fabulosos accommodatos esse ad theatrum, naturales ad mundum, ciuiles ad urbem, cum mundus opus sit diuinum, urbes uero et theatra opera sint hominum, nec alii dii rideantur in theatris, quam qui adorantur in templis, nec aliis ludos exhibeatis, quam quibus uictimas immolatis. Quanto liberius subtiliusque ista diuideres, dicens alios esse deos naturales, alios ab hominibus institutos, sed de institutis aliud habere litteras poetarum, aliud sacerdotum, utrasque tamen ita esse inter se amicas consortio falsitatis, ut gratae sint utraeque daemonibus, quibus doctrina inimica est ueritatis! Sequestrata igitur paululum theologia, quam naturalem uocant, de qua postea disserendum est, placetne tandem uitam aeternam peti aut sperari ab diis poeticis theatricis, ludicris scaenicis? Absit; immo auertat Deus uerus tam inmanem sacrilegamque dementiam. Quid? ab eis diis, quibus haec placent et quos haec placant, cum eorum illic crimina frequententur, uita aeterna poscenda est? Nemo, ut arbitror, usque ad tantum praecipitium furiosissimae impietatis insanit. Nec fabulosa igitur nec ciuili theologia sempiternam quisquam adipiscitur uitam. Illa enim de diis turpia fingendo seminat, haec fauendo metit; illa mendacia spargit, haec colligit; illa res diuinas falsis criminibus insectatur, haec eorum criminum ludos in diuinis rebus amplectitur; illa de diis nefanda figmenta hominum carminibus personat, haec ea deorum ipsorum festiuitatibus consecrat; facinora et flagitia numinum illa cantat, haec amat; illa prodit aut fingit, haec autem aut adtestatur ueris aut oblectatur et falsis. Ambae turpes ambaeque damnabiles; sed illa, quae theatrica est, publicam turpitudinem profitetur; ista, quae urbana est, illius turpitudine ornatur. Hincine uita aeterna sperabitur, unde ista breuis temporalisque polluitur? An uero uitam polluit consortium nefariorum hominum, si se inserant affectionibus et assensionibus nostris, et uitam non polluit societas daemonum, qui coluntur criminibus suis? Si ueris, quam mali! si falsis, quam male!
Haec cum dicimus, uideri fortasse cuipiam nimis harum rerum ignaro potest ea sola de diis talibus maiestati indigna diuinae et ridicula detestabilia celebrari, quae poeticis cantantur carminibus et ludis scaenicis actitantur; sacra uero illa, quae non histriones, sed sacerdotes agunt, ab omni esse dedecore purgata et aliena. Hoc si ita esset, numquam theatricas turpitudines in eorum honorem quisquam celebrandas esse censeret, numquam eas ipsi dii praeciperent sibimet exhiberi. Sed ideo nihil pudet ad obsequium deorum talia gerere in theatris, quia similia geruntur in templis. Denique cum memoratus auctor ciuilem theologian a fabulosa et naturali tertiam quandam sui generis distinguere conaretur, magis eam ex utraque temperatam quam ab utraque separatam intellegi uoluit. Ait enim ea, quae scribunt poetae, minus esse quam ut populi sequi debeant; quae autem philosophi, plus quam ut ea uulgum scrutari expediat. "Quae sic abhorrent, inquit, ut tamen ex utroque genere ad ciuiles rationes adsumpta sint non pauca. Quare quae erunt communia cum propriis, una cum ciuilibus scribemus; e quibus maior societas debet esse nobis cum philosophis quam cum poetis." Non ergo nulla cum poetis. Et tamen alio loco dicit de generationibus deorum magis ad poetas quam ad physicos fuisse populos inclinatos. Hic enim dixit quid fieri debeat, ibi quid fiat. Physicos dixit utilitatis causa scripsisse, poetas delectationis. Ac per hoc ea, quae a poetis conscripta populi sequi non debent, crimina sunt deorum, quae tamen delectant et populos et deos. Delectationis enim causa, sicut dicit, scribunt poetae, non utilitatis; ea tamen scribunt, quae dii expetant, populi exhibeant.
[VII] Reuocatur igitur ad theologian ciuilem theologia fabulosa theatrica scaenica, indignitatis et turpitudinis plena, et haec tota, quae merito culpanda et respuenda iudicatur, pars huius est, quae colenda et obseruanda censetur; non sane pars incongrua, sicut ostendere institui, et quae ab uniuerso corpore aliena importune illi conexa atque suspensa sit, sed omnino consona et tamquam eiusdem corporis membrum conuenientissime copulata. Quid enim aliud ostendunt illa simulacra formae aetates sexus habitus deorum? Numquid barbatum Iouem, imberbem Mercurium poetae habent, pontifices non habent? Numquid Priapo mimi, non etiam sacerdotes enormia pudenda fecerunt? An aliter stat adorandus in locis sacris, quam procedit ridendus in theatris? Num Saturnus senex, Apollo ephebus ita personae sunt histrionum, ut non sint statuae delubrorum? Cur Forculus, qui foribus praeest, et Limentinus, qui limini, dii sunt masculi, atque inter hos Cardea femina est, quae cardinem seruat? Nonne ista in rerum diuinarum libris reperiuntur, quae graues poetae suis carminibus indigna duxerunt? Numquid Diana theatrica portat arma et urbana simpliciter uirgo est? Numquid scaenicus Apollo citharista est et ab hac arte Delphicus uacat? Sed haec honestiora sunt in comparatione turpiorum. Quid de ipso Ioue senserunt, qui eius nutricem in Capitolio posuerunt? Nonne adtestati sunt Euhemero, qui omnes tales deos non fabulosa garrulitate, sed historica diligentia homines fuisse mortalesque conscripsit? Epulones etiam deos, parasitos Iouis, ad eius mensam qui constituerunt, quid aliud quam mimica sacra esse uoluerunt? Nam parasitos Iouis ad conuiuium eius adhibitos si mimus dixisset, utique risum quaesisse uideretur. Varro dixit! non cum inrideret deos, sed cum commendaret hoc dixit; diuinarum, non humanarum rerum libri hoc eum scripsisse testantur, nec ubi ludos scaenicos exponebat, sed ubi Capitolina iura pandebat. Denique talibus uincitur et fatetur, sicut forma humana deos fecerunt, ita eos delectari humanis uoluptatibus credidisse.
Non enim et maligni spiritus suo negotio defuerunt, ut has noxias opiniones humanarum mentium ludificatione firmarent. Vnde etiam illud est, quod Herculis aedituus otiosus atque feriatus lusit tesseris secum utraque manu alternante, in una constituens Herculem, in altera se ipsum, sub ea condicione, ut, si ipse uicisset, de stipe templi sibi cenam pararet amicamque conduceret; si autem uictoria Herculis fieret, hoc idem de pecunia sua uoluptati Herculis exhiberet; deinde cum a se ipso tamquam ab Hercule uictus esset, debitam cenam et nobilissimam meretricem Larentinam deo Herculi dedit. At illa cum dormisset in templo, uidit in somnis Herculem sibi esse commixtum sibique dixisse, quod inde discedens, cui primum iuueni obuia fieret, apud illum esset inuentura mercedem, quam sibi credere deberet ab Hercule persolutam. Ac sic abeunti cum primus iuuenis ditissimus Tarutius occurrisset eamque dilectam secum diutius habuisset, illa herede defunctus est. Quae amplissimam adepta pecuniam ne diuinae mercedi uideretur ingrata, quod acceptissimum putauit esse numinibus, populum Romanum etiam ipsa scripsit heredem, atque illa non comparente inuentum est testamentum; quibus meritis eam ferunt etiam honores meruisse diuinos.
Haec si poetae fingerent, si mimi agerent, ad fabulosam theologian dicerentur procul dubio pertinere et a ciuilis theologiae dignitate separanda iudicarentur. Cum uero haec dedecora non poetarum, sed populorum; non mimorum, sed sacrorum; non theatrorum, sed templorum; id est non fabulosae, sed ciuilis theologiae, a tanto doctore produntur: non frustra histriones ludicris artibus fingunt deorum quae tanta est turpitudinem, sed plane frustra sacerdotes uelut sacris ritibus conantur fingere deorum quae nulla est honestatem. Sacra sunt Iunonis, et haec in eius dilecta insula Samo celebrabantur, ubi nuptum data est Ioui; sacra sunt Cereris, ubi a Plutone rapta Proserpina quaeritur; sacra sunt Veneris, ubi amatus eius Adon aprino dente extinctus iuuenis formosissimus plangitur; sacra sunt Matris deum, ubi Attis pulcher adulescens ab ea dilectus et muliebri zelo abscisus etiam hominum abscisorum, quos Gallos uocant, infelicitate deploratur. Haec cum deformiora sint omni scaenica foeditate, quid est quod fabulosa de diis figmenta poetarum ad theatrum uidelicet pertinentia uelut secernere nituntur a ciuili theologia, quam pertinere ad urbem uolunt, quasi ab honestis et dignis indigna et turpia? Itaque potius est unde gratiae debeantur histrionibus, qui oculis hominum pepercerunt nec omnia spectaculis nudauerunt, quae sacrarum aedium parietibus occuluntur. Quid de sacris eorum boni sentiendum est, quae tenebris operiuntur, cum tam sint detestabilia, quae proferuntur in lucem? Et certe quid in occulto agant per abscisos et molles, ipsi uiderint; eosdem tamen homines infeliciter ac turpiter eneruatos atque corruptos occultare mimine potuerunt. Persuadeant cui possunt se aliquid sanctum per tales agere homines, quos inter sua sancta numerari atque uersari negare non possunt. Nescimus quid agant, sed scimus per quales agant. Nouimus autem quae agantur in scaena, quo numquam uel in choro meretricum abscisus aut mollis intrauit; et tamen etiam ipsa turpes et infames agunt; neque enim ab honestis agi debuerunt. Quae sunt ergo illa sacra, quibus agendis tales elegit sanctitas, quales nec thymelica in se admisit obscenitas?
[VIII] At enim habent ista physiologicas quasdam, sicut aiunt, id est naturalium rationum interpretationes. Quasi uero nos in hac disputatione physiologian quaerimus et non theologian, id est rationem non naturae, sed Dei. Quamuis enim qui uerus Deus est non opinione, sed natura Deus sit: non tamen omnis natura deus est, quia et hominis et pecoris, et arboris et lapidis utique natura est, quorum nihil est deus. Si autem interpretationis huius, quando agitur de sacris Matris deum, caput est certe quod Mater deum terra est: quid ultra quaerimus, quid cetera perscrutamur? Quid euidentius suffragatur eis, qui dicunt omnes istos deos homines fuisse? Sic enim sunt terrigenae, sic eis mater est terra. In uera autem theologia opus Dei est terra, non mater. Verum tamen quoquo modo sacra eius interpretentur et referant ad rerum naturam: uiros muliebria pati non est secundum naturam, sed contra naturam. Hic morbus, hoc crimen, hoc dedecus habet inter illa sacra professionem, quod in uitiosis hominum moribus uix habet inter tormenta confessionem. Deinde si ista sacra, quae scaenicis turpitudinibus conuincuntur esse foediora, hinc excusantur atque purgantur, quod habent interpretationes suas, quibus ostendantur rerum significare naturam: cur non etiam poetica similiter excusentur atque purgentur? Multi enim et ipsa ad eundem modum interpretati sunt, usque adeo ut, quod ab eis inmanissimum et infandissimum dicitur, Saturnum suos filios deuorasse, ita nonnulli interpretentur, quod longinquitas temporis, quae Saturni nomine significatur, quidquid gignit ipsa consumat, uel, sicut idem opinatur Varro, quod pertineat Saturnus ad semina, quae in terram, de qua oriuntur, iterum recidunt. Itemque alii alio modo et similiter cetera.
Et tamen theologia fabulosa dicitur et cum omnibus huiusce modi interpretationibus suis reprehenditur abicitur inprobatur, nec solum a naturali, quae philosophorum est, uerum etiam ab ista ciuili, de qua agimus, quae ad urbes populosque asseritur pertinere, eo quod de diis indigna confinxerit, merito repudianda discernitur, eo nimirum consilio, ut, quoniam acutissimi homines atque doctissimi, a quibus ista conscripta sunt, ambas inprobandas intellegebant, et illam scilicet fabulosam et istam ciuilem, illam uero audebant inprobare, hanc non audebant; illam culpandam proposuerunt, hanc eius similem comparandam exposuerunt, non ut haec prae illa tenenda eligeretur, sed ut cum illa respuenda intellegeretur, atque ita sine periculo eorum, qui ciuilem theologian reprehendere metuebant, utraque contempta ea, quam naturalem uocant, apud meliores animos inueniret locum. Nam et ciuilis et fabulosa ambae fabulosae sunt ambaeque ciuiles; ambas inueniet fabulosas, qui uanitates et obscenitates ambarum prudenter inspexerit; ambas ciuiles, qui scaenicos ludos pertinentes ad fabulosam in deorum ciuilium festiuitatibus et in urbium diuinis rebus aduerterit. Quo modo igitur uitae aeternae dandae potestas cuiquam deorum istorum tribuitur, quos sua simulacra et sacra conuincunt diis fabulosis apertissime reprobatis esse simillimos formis aetatibus, sexu habitu, coniugiis generationibus ritibus, in quibus omnibus aut homines fuisse intelleguntur et pro uniuscuiusque uita uel morte sacra eis et sollemnia constituta, hunc errorem insinuantibus firmantibusque daemonibus, aut certe ex qualibet occasione inmundissimi spiritus fallendis humanis mentibus inrepsisse?
[IX] Quid? ipsa numinum officia tam uiliter minutatimque concisa, propter quod eis dicunt pro uniuscuiusque proprio munere supplicari oportere, unde non quidem omnia, sed multa iam diximus, nonne scurrilitati mimicae quam diuinae consonant dignitati? Si duas quisquam nutrices adhiberet infanti, quarum una nihil nisi escam, altera nihil nisi potum daret, sicut isti ad hoc duas adhibuerunt deas, Educam et Potinam: nempe desipere et aliquid mimo simile in sua domo agere uideretur. Liberum a liberamento appellatum uolunt, quod mares in coeundo per eius beneficium emissis seminibus liberentur; hoc idem in feminis agere Liberam, quam etiam Venerem putant, quod et ipsam perhibeant semina emittere; et ob haec Libero eandem uirilem corporis partem in templo poni, femineam Liberae. Ad haec addunt mulieres adtributas Libero et uinum propter libidinem concitandam. Sic Bacchanalia summa celebrabantur insania; ubi Varro ipse confitetur a Bacchantibus talia fieri non potuisse nisi mente commota. Haec tamen postea displicuerunt senatui saniori, et ea iussit auferri. Saltem hic tandem forsitan senserunt quid inmundi spiritus, dum pro diis habentur, in hominum mentibus possint. Haec certe non fierent in theatris; ludunt quippe ibi, non furiunt; quamuis deos habere, qui etiam ludis talibus delectentur, simile sit furoris.
Quale autem illud est, quod cum religiosum a superstitioso ea distinctione discernat, ut a superstitioso dicat timeri deos, a religioso autem tantum uereri ut parentes, non ut hostes timeri, atque omnes ita bonos dicat, ut facilius sit eos nocentibus parcere quam laedere quemquam innocentem, tamen mulieri fetae post partum tres deos custodes commemorat adhiberi, ne Siluanus deus per noctem ingrediatur et uexet, eorumque custodum significandorum causa tres homines noctu circuire limina domus et primo limen securi ferire, postea pilo, tertio deuerrere scopis, ut his datis culturae signis deus Siluanus prohibeatur intrare, quod neque arbores caeduntur ac putantur sine ferro, neque far conficitur sine pilo, neque fruges coaceruantur sine scopis; ab his autem tribus rebus tres nuncupatos deos, Intercidonam a securis intercisione, Pilumnum a pilo, Deuerram ab scopis, quibus diis custodibus contra uim dei Siluani feta conseruaretur. Ita contra dei nocentis saeuitiam non ualeret custodia bonorum, nisi plures essent aduersus unum eique aspero horrendo inculto, utpote siluestri, signis culturae tamquam contrariis repugnarent. Itane ista est innocentia deorum, ista concordia? Haecine sunt numina salubria urbium, magis ridenda quam ludibria theatrorum?
Cum mas et femina coniunguntur, adhibetur deus lugatinus; sit hoc ferendum. Sed domum est ducenda quae nubit; adhibetur et deus Domiducus; ut in domo sit, adhibetur deus Domitius; ut maneat cum uiro, additur dea Manturna. Quid ultra quaeritur? Parcatur humanae uerecundiae; peragat cetera concupiscentia carnis et sanguinis procurato secreto pudoris. Quid impletur cubiculum turba numinum, quando et paranymphi inde discedunt? Et ad hoc impletur, non ut eorum praesentia cogitata maior sit cura pudicitiae, sed ut feminae sexu infirmae, nouitate pauidae illis cooperantibus sine ulla difficultate uirginitas auferatur. Adest enim dea Virginensis et deus pater Subigus, et dea mater Prema et dea Pertunda, et Venus et Priapus. Quid est hoc? Si omnino laborantem in illo opere uirum ab diis adiuuari oportebat, non sufficeret aliquis unus aut aliqua una? Numquid Venus sola parum esset, quae ab hoc etiam dicitur nuncupata, quod sine ui femina uirgo esse non desinat? Si est ulla frons in hominibus, quae non est in numinibus, nonne, cum credunt coniugati tot deos utriusque sexus esse praesentes et huic operi instantes, ita pudore adficiuntur, ut et ille minus moueatur et illa plus reluctetur? Et certe si adest Virginensis dea, ut uirgini zona soluatur; si adest deus Subigus, ut uiro subigatur; si adest dea Prema, ut subacta, ne se commoueat, conprimatur: dea Pertunda ibi quid facit? Erubescat, eat foras; agat aliquid et maritus. Valde inhonestum est, ut, quod uocatur illa, impleat quisquam nisi ille. Sed forte ideo toleratur, quia dea dicitur esse, non deus. Nam si masculus crederetur et Pertundus uocaretur, maius contra eum pro uxoris pudicitia posceret maritus auxilium quam feta contra Siluanum. Sed quid hoc dicam, cum ibi sit et Priapus nimius masculus, super cuius inmanissimum et turpissimum fascinum sedere noua nupta iubebatur, more honestissimo et religiosissimo matronarum?
Eant adhuc et theologian ciuilem a theologia fabulosa, urbes a theatris, templa ab scaenis, sacra pontificum a carminibus poetarum, uelut res honestas a turpibus, ueraces a fallacibus, graues a leuibus, serias a ludicris, adpetendas a respuendis, qua possunt quasi conentur subtilitate discernere. Intellegimus quid agant; illam theatricam et fabulosam theologian ab ista ciuili pendere nouerunt et ei de carminibus poetarum tamquam de speculo resultare, et ideo ista exposita, quam damnare non audent, illam eius imaginem liberius arguunt et reprehendunt, ut, qui agnoscunt quid uelint, et hanc ipsam faciem, cuius illa imago est, detestentur; quam tamen dii ipsi tamquam in eodem speculo se intuentes ita diligunt, ut qui qualesque sint in utraque melius uideantur. Vnde etiam cultores suos terribilibus imperiis compulerunt, ut inmunditiam theologiae fabulosae sibi dicarent, in suis sollemnitatibus ponerent, in rebus diuinis haberent, atque ita et se ipsos inmundissimos spiritus manifestius esse docuerunt, et huius urbanae theologiae uelut electae et probatae illam theatricam abiectam atque reprobatam membrum partemque fecerunt, ut, cum sit uniuersa turpis et fallax atque in se contineat commenticios deos, una pars eius sit in litteris sacerdotum, altera in carminibus poetarum. Vtrum habeat et alias partes, alia quaestio est: nunc propter diuisionem Varronis et urbanam et theatricam theologian ad unam ciuilem pertinere satis, ut opinor, ostendi. Vnde, quia sunt ambae similis turpitudinis absurditatis, indignitatis falsitatis, absit a ueris religiosis, ut siue ab hac siue ab illa uita speretur aeterna.
Denique et ipse Varro commemorare et enumerare deos coepit a conceptione hominis, quorum numerum est exorsus a Iano, eamque seriem perduxit usque ad decrepiti hominis mortem, et deos ad ipsum hominem pertinentes clausit ad Neniam deam, quae in funeribus senum cantatur; deinde coepit deos alios ostendere, qui pertinerent non ad ipsum hominem, sed ad ea, quae sunt hominis, sicuti est uictus atque uestitus et quaecumque alia huic uitae sunt necessaria, ostendens in omnibus, quod sit cuiusque munus et propter quid cuique debeat supplicari; in qua uniuersa diligentia nullos demonstrauit uel nominauit deos, a quibus uita aeterna poscenda sit, propter quam unam proprie nos Christiani sumus. Quis ergo usque adeo tardus sit, ut non intellegat istum hominem ciuilem theologian tam diligenter exponendo et aperiendo eamque illi fabulosae, indignae atque probrosae, similem demonstrando atque ipsam fabulosam partem esse huius satis euidenter docendo non nisi illi naturali, quam dicit ad philosophos pertinere, in animis hominum moliri locum, ea subtilitate, ut fabulosam reprehendat, ciuilem uero reprehendere quidem non audeat, sed prodendo reprehensibilem ostendat, atque ita utraque iudicio recte intellegentium reprobata sola naturalis remaneat eligenda? De qua suo loco in adiutorio Dei ueri diligentius disserendum est.
[X] Libertas sane, quae huic defuit, ne istam urbanam theologian theatricae simillimam aperte sicut illam reprehendere auderet, Annaeo Senecae, quem nonnullis indiciis inuenimus apostolorum nostrorum claruisse temporibus, non quidem ex toto, uerum ex aliqua parte non defuit. Adfuit enim scribenti, uiuenti defuit. Nam in eo libro, quem contra superstitiones condidit, multo copiosius atque uehementius reprehendit ipse ciuilem istam et urbanam theologian quam Varro theatricam atque fabulosam. Cum enim de simulacris ageret: "Sacros, inquit, inmortales, inuiolabiles in materia uilissima atque inmobili dedicant, habitus illis hominum ferarumque et piscium, quidam uero mixto sexu, diuersis corporibus induunt; numina uocant, quae si spiritu accepto subito occurrerent, monstra haberentur." Deinde aliquanto post, cum theologian naturalem praedicans quorundam philosophorum sententias digessisset, opposuit sibi quaestionem et ait: "Hoc loco dicit aliquis: Credam ego caelum et terram deos esse et supra lunam alios, infra alios? Ego feram aut Platonem aut Peripateticum Stratonem, quorum alter fecit deum sine corpore, alter sine animo?" Et ad hoc respondens: "Quid ergo tandem, inquit, ueriora tibi uidentur Titi Tatii aut Romuli aut Tulli Hostilii somnia? Cluacinam Tatius dedicauit deam, Picum Tiberinumque Romulus, Hostilius Pauorem atque Pallorem taeterrimos hominum affectus, quorum alter mentis territae motus est, alter corporis ne morbus quidem, sed color. Haec numina potius credes et caelo recipies?" De ipsis uero ritibus crudeliter turpibus quam libere scripsit! "Ille, inquit, uiriles sibi partes amputat, ille lacertos secat. Vbi iratos deos timent, qui sic propitios merentur? Dii autem nullo debent coli genere, si hoc uolunt. Tantus est perturbatae mentis et sedibus suis pulsae furor, ut sic dii placentur, quem ad modum ne quidem homines saeuiunt taeterrimi et in fabulas traditae crudelitatis. Tyranni lacerauerunt aliquorum membra, neminem sua lacerare iusserunt. In regiae libidinis uoluptatem castrati sunt quidam; sed nemo sibi, ne uir esset, iubente domino manus adtulit. Se ipsi in templis contrucidant, uulneribus suis ac sanguine supplicant. Si cui intueri uacet, quae faciunt quaeque patiuntur, inueniet tam indecora honestis, tam indigna liberis, tam dissimilia sanis, ut nemo fuerit dubitaturus furere eos, si cum paucioribus furerent; nunc sanitatis patrocinium est insanientium turba."
Iam illa, quae in ipso Capitolio fieri solere commemorat et intrepide omnino coarguit, quis credat nisi ab inridentibus aut furentibus fieri? Nam cum in sacris Aegyptiis Osirim lugeri perditum, mox autem inuentum magno esse gaudio derissiset, cum perditio eius inuentioque fingatur, dolor tamen ille atque laetitia ab eis, qui nihil perdiderunt nihilque inuenerunt, ueraciter exprimatur: "Huic tamen, inquit, furori certum tempus est. Tolerabile est semel anno insanire. In Capitolium perueni, pudebit publicatae dementiae, quod sibi uanus furor adtribuit officii. Alius nomina deo subicit, alius horas Ioui nuntiat: alius lutor est, alius unctor, qui uano motu bracchiorum imitatur unguentem. Sunt quae Iunoni ac Mineruae capillos disponant (longe a templo, non tantum a simulacro stantes digitos mouent omantium modo), sunt quae speculum teneant; sunt qui ad uadimonia sua deos aduocent, sunt qui libellos offerant et illos causam suam doceant. Doctus archimimus, senex iam decrepitus, cotidie in Capitolio mimum agebat, quasi dii libenter spectarent, quem illi homines desierant. Omne illic artificum genus operatum diis inmortalibus desidet." Et paulo post: "Hi tamen, inquit, etiamsi superuacuum usum, non turpem nec infamem deo promittunt. Sedent quaedam in Capitolio, quae se a Ioue amari putant: ne Iunonis quidem, si credere poetis uelis, iracundissimae respectu terrentur."
Hanc libertatem Varro non habuit; tantum modo poeticam theologian reprehendere ausus est, ciuilem non ausus est, quam iste concidit. Sed si uerum adtendamus, deteriora sunt templa ubi haec aguntur, quam theatra ubi finguntur. Vnde in his sacris ciuilis theologiae has partes potius elegit Seneca sapienti, ut eas in animi religione non habeat, sed in actibus fingat. Ait enim: "Quae omnia sapiens seruabit tamquam legibus iussa, non tamquam diis grata." Et paulo post: "Quid quod et matrimonia, inquit, deorum iungimus, et ne pie quidem, fratrum ac sororum! Bellonam Marti conlocamus, Vulcano Venerem, Neptuno Salaciam. Quosdam tamen caelibes relinquimus, quasi condicio defecerit, praesertim cum quaedam uiduae sint, ut Populonia uel Fulgora et diua Rumina; quibus non miror petitorem defuisse. Omnem istam ignobilem deorum turbam, quam longo aeuo longa superstitio congessit, sic, inquit, adorabimus, ut meminerimus cultum eius magis ad morem quam ad rem pertinere." Nec leges ergo illae nec mos in ciuili theologia id instituerunt, quod diis gratum esset uel ad rem pertineret. Sed iste, quem philosophi quasi liberum fecerunt, tamen, quia inlustris populi Romani senator erat, colebat quod reprehendebat, agebat quod arguebat, quod culpabat adorabat; quia uidelicet magnum aliquid eum philosophia docuerat, ne superstitiosus esset in mundo, sed propter leges ciuium moresque hominum non quidem ageret fingentem scaenicum in theatro, sed imitaretur in templo; eo damnabilius, quo illa, quae mendaciter agebat, sic ageret, ut eum populus ueraciter agere existimaret; scaenicus autem ludendo potius delectaret, quam fallendo deciperet.
[XI] Hic inter alias ciuilis theologiae superstitiones reprehendit etiam sacramenta Iudaeorum et maxime sabbata, inutiliter eos facere adfirmans, quod per illos singulos septenis interpositos dies septimam fere partem aetatis suae perdant uacando et multa in tempore urgentia non agendo laedantur. Christianos tamen iam tunc ludaeis inimicissimos in neutram partem commemorare ausus est, ne uel laudaret contra suae patriae ueterem consuetudinem, uel reprehenderet contra propriam forsitan Uoluntatem. De illis sane Iudaeis cum loqueretur, ait: "Cum interim usque eo sceleratissimae gentis consuetudo conualuit, ut per omnes iam terras recepta sit; uicti uictoribus leges dederunt." Mirabatur haec dicens et quid diuinitus ageretur ignorans subiecit plane sententiam, qua significaret quid de illorum sacramentorum ratione sentiret. Ait enim: "Illi tamen causas ritus sui nouerunt; maior pars populi facit, quod cur faciat ignorat." Sed de sacramentis Iudaeorum, uel cur uel quatenus instituta sint auctoritate diuina, ac post modum a populo Dei, cui uitae aeternae mysterium reuelatum est, tempore quo oportuit eadem auctoritate sublata sint, et alias diximus, maxime cum aduersus Manichaeos ageremus, et in hoc opere loco oportuniore dicendum est.
[XII] Nunc propter tres theologias, quas Graeci dicunt mythicen physicen politicen, Latine autem dici possunt fabulosa naturalis ciuilis, quod neque de fabulosa, quam et ipsi deorum multorum falsorumque cultores liberrime reprehenderunt, neque de ciuili, cuius illa pars esse conuincitur eiusque et ista simillima uel etiam deterior inuenitur, speranda est aeterna uita, si cui satis non sunt quae in hoc in uolumine dicta sunt, adiungat etiam illa, quae in superioribus libris et maxime quarto de felicitatis datore Deo plurima disputata sunt. Nam cui nisi uni felicitati propter aeternam uitam consecrandi homines essent, si dea felicitas esset? Quia uero non dea, sed munus est dei: cui deo nisi datori felicitatis consecrandi sumus, qui aeternam uitam, ubi uera est et plena felicitas, pia caritate diligimus? Non autem esse datorem felicitatis quemquam istorum deorum, qui tanta turpitudine coluntur et, nisi ita colantur, multo turpius irascuntur atque ob hoc se spiritus inmundissimos confitentur, puto ex his, quae dicta sunt, neminem dubitare oportere. Porro qui non dat felicitatem, uitam quo modo dare posset aeternam? Eam quippe uitam aeternam dicimus, ubi est sine fine felicitas. Nam si anima in poenis uiuit aeternis, quibus et ipsi spiritus cruciabuntur inmundi, mors est illa potius aeterna quam uita. Nulla quippe maior et peior est mors, quam ubi non moritur mors. Sed quod animae natura, per id quod inmortalis creata est, sine qualicumque uita esse non potest, summa mors eius est alienatio a uita Dei in aeternitate supplicii. Vitam igitur aeternam, id est sine ullo fine felicem, solus ille dat, qui dat ueram felicitatem. Quam quoniam illi, quos colit theologia ista ciuilis, dare non posse conuicti sunt: non solum propter ista temporalia atque terrena, quod superioribus quinque libris ostendimus, sed multo magis propter uitam aeternam, quae post mortem futura est, quod isto uno etiam illis cooperantibus egimus, colendi non sunt. Sed quoniam ueternosae consuetudinis uis nimis in alto radices habet, si cui de ista ciuili theologia respuenda atque uitanda parum uideor disputasse, in aliud uolumen, quod huic opitulante Deo coniungendum est, animum intendat.
Augustine Christian Latin The Latin Library The Classics Page
[Pr] Diligentius me prauas et ueteres opiniones ueritati pietatis inimicas, quas tenebrosis animis altius et tenacius diuturnus humani generis error infixit, euellere atque exstirpare conantem et illius gratiae, qui hoc ut uerus Deus potest, pro meo modulo in eius adiutorio cooperantem ingenia celeriora atque meliora, quibus ad hanc rem superiores libri satis superque sufficiunt, patienter et aequanimiter ferre debebunt et propter alios non putare superfluum, quod iam sibi sentiunt non necessarium. Multum magna res agitur, cum uera et uere sancta diuinitas, quamuis ab ea nobis etiam huic, quam nunc gerimus, fragilitati necessaria subsidia praebeantur, non tamen propter mortalis uitae transitorium uaporem, sed propter uitam beatam, quae non nisi aeterna est, quaerenda et colenda praedicatur.
[I] Hanc diuinitatem uel, ut sic dixerim, deitatem (nam et hoc uerbo uti iam nostros non piget, ut de Graeco expressius transferant quod illi *theo/thta appellant) -- hanc ergo diuinitatem siue deitatem non esse in ea theologia, quam ciuilem uocant, quae a Marco Varrone sedecim uoluminibus explicata est, id est non perueniri ad aeternae uitae felicitatem talium deorum cultu, quales a ciuitatibus qualiterque colendi instituti sunt, cui nondum persuasit sextus liber, quem proxime absoluimus, cum istum forsitan legerit, quid de hac quaestione expedienda ulterius desideret, non habebit. Fieri enim potest, ut saltem deos selectos atque praecipuos, quos Varro uolumine complexus est ultimo, de quibus parum diximus, quisquam colendos propter uitam beatam, quae non nisi aeterna est, opinetur. Qua in re non dico quod facetius ait Tertullianus fortasse quam uerius: Si dii eliguntur ut bulbi, utique ceteri reprobi iudicantur. Non hoc dico: uideo enim etiam ex selectis seligi aliquos ad aliquid maius atque praestantius, sicut in militia, cum tirones electi fuerint, ex his quoque eliguntur ad opus aliquod maius armorum; et cum eliguntur in ecclesia, qui fiant praepositi, non utique ceteri reprobantur, cum omnes boni fideles electi merito nuncupentur. Eliguntur in aedificio lapides angulares, non reprobatis ceteris, qui structurae partibus aliis deputantur. Eliguntur uuae ad uescendum, nec reprobantur aliae, quas relinquimus ad bibendum. Non opus est multa percurrere, cum res in aperto sit. Quam ob rem non ex hoc, quod dii ex multis quidam selecti sunt, uel is qui scripsit uel eorum cultores uel dii ipsi uituperandi sunt, sed aduertendum potius quinam isti sint et ad quam rem selecti uideantur.
[II] Hos certe deos selectos Varro unius libri contextione commendat: Ianum, Iouem, Saturnum, Genium, Mercurium, Apollinem, Martem, Vulcanum, Neptunum, Solem, Orcum, Liberum patrem, Tellurem, Cererem, Iunonem, Lunam, Dianam, Mineruam, Venerem, Vestam; in quibus omnibus ferme uiginti duodecim mares, octo sunt feminae. Haec numina utrum propter maiores in mundo administrationes selecta dicuntur, an quod populis magis innotuerunt maiorque est eis cultus exhibitus? Si propterea, quia opera maiora ab his administrantur in mundo, non eos inuenire debuimus inter illam quasi plebeiam numinum multitudinem minutis opusculis deputatam. Nam ipse primum Ianus, cum puerperium concipitur, unde illa cuncta opera sumunt exordium minutatim minutis distributa numinibus, aditum aperit recipiendo semini. Ibi est et Saturnus propter ipsum semen; ibi Liber, qui marem effuso semine liberat; ibi Libera, quam et Venerem uolunt, quae hoc idem beneficium conferat feminae, ut etiam ipsa emisso semine liberetur. Omnes hi ex illis sunt, qui selecti appellantur. Sed ibi est et dea Mena, quae menstruis fluoribus praeest, quamuis Iouis filia, tamen ignobilis. Et hanc prouinciam fluorum menstruorum in libro selectorum deorum ipsi Iunoni idem auctor adsignat, quae in diis selectis etiam regina est et hic tamquam Iuno Lucina cum eadem Mena priuigna sua eidem cruori praesidet. Ibi sunt et duo nescio qui obscurissimi, Vitumnus et Sentinus, quorum alter uitam, alter sensus puerperio largiuntur. Et nimirum multo plus praestant, cum sint ignobilissimi, quam illi tot proceres et selecti. Nam profecto sine uita et sensu, quid est illud totum, quod muliebri utero geritur, nisi nescio quid abiectissimum limo ac pulueri comparandum?
[III] Quae igitur causa tot selectos deos ad haec opera minima compulit, ubi a Vitumno et Sentino, quos fama obscura recondit, in huius munificentiae partitione superentur? Confert enim selectus Ianus aditum et quasi ianuam semini; confert selectus Saturnus semen ipsum; confert selectus Liber eiusdem seminis emissionem uiris; confert hoc idem Libera, quae Ceres seu Venus est, feminis; confert selecta Iuno, et hoc non sola, sed cum Mena, filia Iouis, fluores menstruos ad eius, quod conceptum est, incrementum: et confert Vitumnus obscurus et ignobilis uitam; confert Sentinus obscurus et ignobilis sensum; quae duo tanto illis rebus praestantiora sunt, quanto et ipsa intellectu ac ratione uincuntur. Sicut enim, quae ratiocinantur et intellegunt, profecto potiora sunt his, quae sine intellectu atque ratione ut pecora uiuunt et sentiunt: ita et illa, quae uita sensuque sunt praedita, his, quae nec uiuunt nec sentiunt, merito praeferuntur. Inter selectos itaque deos Vitumnus uiuificator et Sentinus sensificator magis haberi debuerunt quam Ianus seminis admissor et Saturnus seminis dator uel sator et Liber et Libera seminum commotores uel emissores; quae semina cogitare indignum est, nisi ad uitam sensumque peruenerint, quae munera selecta non dantur a diis selectis, sed a quibusdam incognitis et prae istorum dignitate neglectis. Quod si respondetur omnium initiorum potestatem habere Ianum et ideo illi etiam quod aperitur conceptui non inmerito adtribui, et omnium seminum Saturnum et ideo seminationem quoque hominis non posse ab eius operatione seiungi, omnium seminum emittendorum Liberum et Liberam et ideo his etiam praeesse, quae ad substituendos homines pertinent, omnium purgandorum et pariendorum Iunonem et ideo eam non deesse purgationibus feminarum et partubus hominum: quaerant quid respondeant de Vitumno et Sentino, utrum et ipsos uelint habere omnium quae uiuunt et sentiunt potestatem. Quod si concedunt, adtendant quam eos sublimius locaturi sint. Nam seminibus nasci in terra et ex terra est; uiuere autem atque sentire etiam deos sidereos opinantur. Si autem dicunt Vitumno atque Sentino haec sola adtributa, quae in carne uiuescunt et sensibus adminiculantur: cur non deus ille, qui facit omnia uiuere atque sentire, etiam carni uitam praebet et sensum, uniuersali opere hoc munus etiam partubus tribuens? et quid opus est Vitumno atque Sentino? Quod si ab illo, qui uitae ac sensibus uniuersaliter praesidet, his quasi famulis ista carnalia uelut extrema et ima commissa sunt: itane sunt illi selecti destituti familia, ut non inuenirent quibus etiam ipsi ista committerent, sed cum tota sua nobilitate, qua uisi sunt seligendi, opus facere cum ignobilibus cogerentur? Iuno selecta et regina "Iouisque et soror et coniunx"; haec tamen Iterduca est pueris et opus facit cum deabus ignobilissimis Abeona et Adeona. Ibi posuerunt et Mentem deam, quae faciat pueris bonam mentem, et inter selectos ista non ponitur, quasi quicquam maius praestari homini potest; ponitur autem Iuno, quia Iterduca est et Domiduca, quasi quicquam prosit iter carpere et domum duci, si mens non est bona, cuius muneris deam selectores isti inter selecta numina minime posuerunt. Quae profecto et Mineruae fuerat praeferenda, cui per ista minuta opera puerorum memoriam tribuerunt. Quis enim dubitet multo esse melius habere bonam mentem quam memoriam quantumlibet ingentem? Nemo enim malus est, qui bonam habet mentem; quidam uero pessimi memoria sunt mirabili, tanto peiores quanto minus possunt quod male cogitant obliuisci. Et tamen Minerua est inter selectos deos; Mentem autem deam turba uilis operuit. Quid de Virtute dicam? quid de Felicitate? de quibus in quarto libro plura iam diximus; quas cum deas haberent, nullum eis locum inter selectos deos dare uoluerunt, ubi dederunt Marti et Orco, uni effectori mortium alteri receptori.
Cum igitur in his minutis operibus, quae minutatim diis pluribus distributa sunt, etiam ipsos selectos uideamus tamquam senatum cum plebe pariter operari, et inueniamus a quibusdam diis, qui nequaquam seligendi putati sunt, multo maiora atque meliora administrari quam ab illis, qui selecti uocantur: restat arbitrari non propter praestantiores in mundo administrationes, sed quia prouenit eis, ut magis populis innotescerent, selectos eos et praecipuos nuncupatos. Vnde dicit etiam ipse Varro, quod diis quibusdam patribus et deabus matribus, sicut hominibus, ignobilitas accidisset. Si ergo Felicitas ideo fortasse inter selectos deos esse non debuit, quod ad istam nobilitatem non merito, sed fortuito peruenerunt: saltem inter illos uel potius prae illis Fortuna poneretur, quam dicunt deam non rationabili dispositione, sed ut temere acciderit, sua cuique dona conferre. Haec in diis selectis tenere apicem debuit, in quibus maxime quid posset ostendit; quando eos uidemus non praecipua uirtute, non rationabili felicitate, sed temeraria, sicut eorum cultores de illa sentiunt, Fortunae potestate selectos. Nam et uir disertissimus Sallustius etiam ipsos deos fortassis adtendit, cum diceret: "Sed profecto fortuna in omni re dominatur; ea res cunctas ex libidine magis quam ex uero celebrat obscuratque." Non enim possunt inuenire causam, cur celebrata sit Venus et obscurata sit Virtus, cum ambarum ab istis consecrata sint numina nec comparanda sint merita. Aut si hoc nobilitari meruit, quod plures adpetum, plures enim Venerem quam Virtutem: cur celebrata est dea Minerua et obscurata est dea Pecunia? cum in genere humano plures alliciat auaritia quam peritia, et in eis ipsis, qui sunt artificiosi, raro inuenias hominem, qui non habeat artem suam pecuniaria mercede uenalem, plurisque pendatur semper propter quod aliquid fit, quam id quod propter aliud fit. Si ergo insipientis iudicio multitudinis facta est deorum ista selectio, cur dea Pecunia Mineruae praelata non est, cum propter pecuniam sint artifices multi? Si autem paucorum sapientium est ista distinctio, cur non praelata est Veneri Virtus, cum eam longe praeferat ratio? Saltem certe, ut dixi, ipsa Fortuna, quae, sicut putant qui ei plurimum tribuunt, in omni re dominatur et res cunctas ex libidine magis quam ex uero celebrat obscuratque, si tantum et in deos ualuit, ut temerario iudicio suo quos uellet celebraret obscuraretque quos uellet, praecipuum locum haberet in selectis, quae in ipsos quoque deos tam praecipuae est potestatis. An ut illic esse non posset, nihil aliud etiam ipsa Fortuna nisi aduersam putanda est habuisse fortunam? Sibi ergo aduersata est, quae alios nobiles faciens nobilitata non est.
[IV] Gratularetur autem diis istis selectis quisquam nobilitatis et claritudinis adpetitor et eos diceret fortunatos, si non eos magis ad iniurias quam ad honores selectos uideret. Nam illam infimam turbam ipsa ignobilitas texit, ne obrueretur opprobriis. Ridemus quidem, cum eos uidemus figmentis humanarum opinionum partitis inter se operibus distributos, tamquam minuscularios uectigalium conductores uel tamquam opifices in uico argentario, ubi unum uasculum, ut perfectum exeat, per multos artifices transit, cum ab uno perfecto perfici posset. Sed aliter non putatum est operantium multitudini consulendum, nisi ut singulas artis partes cito ac facile discerent singuli, ne omnes in arte una tarde ac difficile cogerentur esse perfecti. Verum tamen uix quisquam reperitur deorum non selectorum, qui aliquo crimine famam traxit infamem; uix autem selectorum quispiam, qui non in se notam contumeliae insignis acceperit. Illi ad istorum humilia opera descenderunt, isti in illorum sublimia crimina non uenerunt. De Iano quidem non mihi facile quicquam occurrit, quod ad probrum pertineat. Et fortasse talis fuerit, innocentius uixerit et a facinoribus flagitiisque remotius. Saturnum fugientem benignus excepit; cum hospite partitus est regnum, ut etiam ciuitates singulas conderent, iste Ianiculum, ille Saturniam. Sed isti in cultu deorum omnis dedeoris adpetitores, cuius uitam minus turpem inuenerunt, eum simulacri monstrosa deformitate turparunt, nunc eum bifrontem, nunc etiam quadrifrontem, tamquam geminum, facientes. An forte uoluerunt,ut, quoniam plurimi dii selecti erubescenda perpetrando amiserant frontem, quanto iste innocentior esset, tanto frontosior appareret?
[V] Sed ipsorum potius interpretationes physicas audiamus, quibus turpitudinem miserrimi erroris uelut altioris doctrinae specie colorare conantur. Primum eas interpretationes sic Varro commendat, ut dicat antiquos simulacra deorum et insignia ornatusque finxisse, quae cum oculis animaduertissent hi, qui adissent doctrinae mysteria, possent animam mundi ac partes eius, id est deos ueros, animo uidere; quorum qui simulacra specie hominis fecerunt, hoc uideri secutos, quod mortalium animus, qui est in corpore humano, simillimus est inmortalis animi; tamquam si uasa ponerentur causa notandorum deorum et in Liberi aede oenophorum sisteretur, quod significaret uinum, per id quod continet id quod continetur; ita per simulacrum, quod formam haberet humanam, significari animam rationalem, quod eo uelut uase natura ista soleat contineri, cuius naturae deum uolunt esse uel deos. Haec sunt mysteria doctrinae, quae iste uir doctissimus penetrauerat, unde in lucem ista proferret. Sed, o homo acutissime, num in istis doctrinae mysteriis illam prudentiam perdidisti, qua tibi sobrie uisum est, quod hi, qui primi populis simulacra constituerunt, et metum dempserunt ciuibus suis et errorem addiderunt, castiusque deos sine simulacris ueteres obseruasse Romanos? Hi enim tibi fuerunt auctores, ut haec contra posteriores Romanos dicere auderes. Nam si et illi antiquissimi simulacra coluissent, fortassis totum istum sensum de simulacris non constituendis, interim uerum,timoris silentio premeres et in huiusce modi perniciosis uanisque figmentis mysteria ista doctrinae loquacius et elatius praedicares. Anima tua tamen tam docta et ingeniosa (ubi te multum dolemus)per haec mysteria doctrinae ad Deum suum,idest a quo facta est, non cum quo facta est, nec cuius portio, sed cuius conditio est, nec qui est omnium anima, sed qui fecit omnem animam, quo solo inlustrante anima fit beata, si eius gratiae non sit ingrata, nullo modo potuit peruenire. Verum ista mysteria doctrinae qualia sint quantique pendenda, quae sequuntur ostendent. Fatetur interim uir iste doctissimus animam mundi ac partes eius esse ueros deos; unde intellegitur totam eius theologian, eam ipsam scilicet naturalem, cui plurimum tribuit, usque ad animae rationalis naturam se extendere potuisse. De naturali enim paucissima praeloquitur in hoc libro quem de diis selectis ultimum scripsit; in quo uidebimus utrum per interpretationes physiologicas ad hanc naturalem possit referre ciuilem. Quod si potuerit, tota naturalis erit: et quid opus erat ab ea ciuilem tanta cura distinctionis abiungere? Si autem recto discrimine separata est: quando nec ista uera est quae illi naturalis placet (peruenit enim usque ad animam, non usque ad uerum Deum qui fecit et animam), quanto est abiectior et falsior ista ciuilis, quae maxime circa corporum est occupata naturam, sicut ipsae interpretationes eius, ex quibus quaedam necessaria commemorare me oportet, tanta ab ipsis exquisitae et enucleatae diligentia demonstrabunt.
[VI] Dicit ergo idem Varro adhuc de naturali theologia praeloquens deum se arbitrari esse animam mundi, quem Graeci uocant *ko/smon, et hunc ipsum mundum esse deum; sed sicut hominem sapientem, cum sit ex corpore et animo, tamen ab animo dici sapientem, ita mundum deum dici ab animo, cum sit ex animo et corpore. Hic uidetur quoquo modo unum confiteri Deum; sed ut plures etiam introducat, adiungit mundum diuidi in duas partes, caelum et terram; et caelum bifariam, in aethera et aera; terram uero in aquam et humum; e quibus summum esse aethera, secundum aera, tertiam aquam, infimam terram; quas omnes partes quattuor animarum esse plenas, in aethere et aere inmortalium, in aqua et terra mortalium. Ab summo autem circuitu caeli ad circulum lunae aetherias animas esse astra ac stellas, eos caelestes deos non modo intellegi esse, sed etiam uideri; inter lunae uero gyrum et nimborum ac uentorum cacumina aerias esse animas, sed eas animo, non oculis uideri et uocari heroas et lares et genios. Haec est uidelicet breuiter in ista praelocutione proposita theologia naturalis, quae non huic tantum, sed multis philosophis placuit; de qua tunc diligentius disserendum est, cum de ciuili, quantum ad deos selectos adtinet, opitulante Deo uero quod restat impleuero.
[VII] Ianus igitur, a quo sumpsit exordium, quaero quisnam sit. Respondetur: Mundus est. Breuis haec plane est atque aperta responsio. Cur ergo ad eum dicuntur rerum initia pertinere, fines uero ad alterum, quem Terminum uocant? Nam propter initia et fines duobus istis diis duos menses perhibent dedicatos praeter illos decem, quibus usque ad Decembrem caput est Martius, Ianuarium Iano, Februarium Termino. Ideo Terminalia eodem mense Februario celebrari dicunt, cum fit sacrum purgatorium, quod uocant Februm, unde mensis nomen accepit. Numquid ergo ad mundum, qui Ianus est, initia rerum pertinent et fines non pertinent, ut alter illis deus praeficeretur? Nonne omnia, quae in hoc mundo fieri dicunt, in hoc etiam mundo terminari fatentur? Quae est ista uanitas, in opere illi dare potestatem dimidiam, in simulacro faciem duplam? Nonne istum bifrontem multo elegantius interpretarentur, si eundem et Ianum et Terminum dicerent atque initiis unam faciem, finibus alteram darent? quoniam qui operatur utrumque debet intendere; in omni enim motu actionis suae qui non respicit initium non prospicit finem. Vnde necesse est a memoria respiciente prospiciens conectatur intentio; nam cui exciderit quod coeperit, quo modo finiat non inueniet. Quod si uitam beatam in hoc mundo inchoari putarent, extra mundum perfici, et ideo Iano, id est mundo, solam initiorum tribuerent potestatem: profecto ei praeponerent Terminum eumque ab diis selectis non alienarent. Quamquam etiam nunc cum in istis duobus diis initia rerum temporalium finesque tractantur, Termino dari debuit plus honoris. Maior enim laetitia est, cum res quaeque perficitur; sollicitudinis autem plena sunt coepta, donec perducantur ad finem, quem qui aliquid incipit maxime adpetit intendit, expectat exoptat, nec de re inchoata, nisi terminetur, exultat.
[VIII] Sed iam bifrontis simulacri interpretatio proferatur. Duas eum facies ante et retro habere dicunt, quod hiatus noster, cum os aperimus, mundo similis uideatur; unde et palatum Graeci *ou)rano\n appellant, et nonnulli, inquit, poetae Latini caelum uocauerunt palatum, a quo hiatu oris et foras esse aditum ad dentes uersus et introrsus ad fauces. Ecce quo perductus est mundus propter palati nostri uocabulum uel Graecum uel poeticum. Quid autem hoc ad animam, quid ad uitam aeternam? Propter solas saliuas colatur hic deus, quibus partim gluttiendis partim spuendis sub caelo palati utraque panditur ianua. Quid est porro absurdius, quam in ipso mundo non inuenire duas ianuas ex aduerso sitas, per quas uel admittat ad se aliquid intro uel emittat a se foras, et de nostro ore et gutture, quorum similitudinem mundus non habet, uelle mundi simulacrum componere in Iano propter solum palatum, cuius similitudinem Ianus non habet? Cum uero eum faciunt quadrifrontem et Ianum geminum appellant, ad quattuor mundi partes hoc interpretantur, quasi aliquid spectet mundus foras sicut per omnes facies Ianus. Deinde si Ianus est mundus et mundus quattuor partibus constat, falsum est simulacrum Iani bifrontis; aut si propterea uerum est, quia etiam nomine Orientis et Occidentis totus solet mundus intellegi, numquid, cum duas partes alias nominamus Septentrionis et Austri, sicut illi quadrifrontem dicunt geminum Ianum, ita quisquam geminum dicturus est mundum? Non habent omnino unde quattuor ianuas, quae intrantibus et exeuntibus pateant, interpretentur ad mundi similitudinem, sicut de bifronti quod dicerent saltem in ore hominis inuenerunt, nisi Neptunus forte subueniat et porrigat piscem, cui praeter hiatum oris et gutturis etiam dextra et sinistra fauces patent. Et tamen hanc uanitatem per tot ianuas nulla effugit anima, nisi quae audit ueritatem dicentem: Ego sum ianua.
[IX] Iouem autem, qui etiam Iuppiter dicitur, quem uelint intellegi, exponant. "Deus est, inquiunt, habens potestatem causarum, quibus aliquid fit in mundo." Hoc quam magnum sit, nobilissimus Vergilii uersus ille testatur: Felix qui potuit rerum cognoscere causas. Sed cur ei praeponitur Ianus? hoc nobis uir ille acutissimus doctissimusque respondeat. "Quoniam penes Ianum, inquit, sunt prima, penes Iouem summa. Merito ergo rex omnium Iuppiter habetur. Prima enim uincuntur a summis, quia, licet prima praecedant tempore, summa superant dignitate." Sed recte hoc diceretur, si factorum prima discernerentur et summa; sicut initium facti est proficisci, summum peruenire; initium facti inceptio discendi, summum perceptio doctrinae; ac sic in omnibus prima sunt initia summique sunt fines. Sed iam hoc negotium inter Ianum Terminumque discussum est. Causae autem, quae dantur Ioui, efficientia sunt, non effecta; neque ullo modo fieri potest, ut uel tempore praeueniantur a factis initiisue factorum. Semper enim prior est res quae facit, quam illa quae fit. Quapropter si ad Ianum pertinent initia factorum, non ideo priora sunt efficientibus causis, quas Ioui tribuunt. Sicut enim nihil fit, ita nihil inchoatur ut fiat, quod non faciens causa praecesserit. Hunc sane deum, penes quem sunt omnes causae factarum omnium naturarum naturaliumque rerum, si Iouem populi appellant et tantis contumeliis tamque scelestis criminationibus colunt, taetriore sacrilegio sese obstringunt, quam si prorsus nullum putarent deum. Vnde satius esset eis alium aliquem Iouis nomine nuncupare, dignum turpibus et flagitiosis honoribus, supposito uano figmento quod potius blasphemarent (sicut Saturno dicitur suppositus lapis, quem pro filio deuoraret), quam istum deum dicere et tonantem et adulterantem, et totum mundum regentem et per tot stupra diffluentem, et naturarum omnium naturaliumque rerum causas summas habentem et suas causas bonas non habentem.