Du libre arbitre (De libero arbitrio) (page 2)
Sed dispiciamus diligenter; si placet, quo usque per legem istam quae populos in hac vita cohibet, malefacta ulciscenda sint: deinde quid restet, quod per divinam providentiam inevitabilius secretoque puniatur. E. Cupio, si modo perveniri possit ad tantae rei terminos: nam hoc ego infinitum puto. A. Imo adesto animo, et rationis vias pietate fretus ingredere. Nihil est enim tam arduum atque difficile, quod non Deo adjuvante planissimum atque expeditissimum fiat. In ipsum itaque suspensi atque ab eo auxilium deprecantes, quod instituimus, quaeramus. Et prius responde mihi, utrum ista lex quae litteris promulgatur, hominibus hanc vitam viventibus opituletur. E. Manifestum est: nam ex his hominibus utique populi civitatesque consistunt. A. Quid? ipsi homines et populi, ejusdemne generis rerum sunt, ut interire mutarive non possint, aeternique omnino sint? an vero mutabiles temporibusque subjecti sunt? E. Mutabile
plane atque tempori obnoxium hoc genus esse quis dubitet? A. Ergo, si populus sit bene moderatus et gravis, communisque utilitatis diligentissimus custos, in quo unusquisque minoris rem privatam quam publicam pendat; nonne recte lex fertur, qua huic ipsi populo liceat creare sibi magistratus, per quos sua res, id est publica, administretur? E. Recte prorsus. A. Porro si paulatim depravatus idem populus rem privatam rei publicae praeferat, atque habeat venale suffragium, corruptusque ab eis qui honores amant, regimen in se flagitiosis consceleratisque committat; nonne item recte, si quis tunc exstiterit vir bonus, qui plurimum possit, adimat huic populo potestatem dandi honores, et in paucorum bonorum, vel etiam unius redigat arbitrium? E. Et id recte. A. Cum ergo duae istae leges ita sibi videantur esse contrariae, ut una earum honorum dandorum populo tribuat potestatem, auferat altera; et cum ista secunda ita lata sit, ut nullo modo ambae in una civitate simul esse possint; num dicemus aliquam earum injustam esse, et ferri minime debuisse? E. Nullo modo. A. Appellemus ergo istam legem, si placet, temporalem, quae quanquam justa sit, commutari tamen per tempora juste potest. E. Appellemus.
A. Quid? illa lex quae summa ratio nominatur, cui semper obtemperandum est, et per quam mali miseram, boni beatam vitam merentur, per quam denique illa quam temporalem vocandam diximus, recte fertur, recteque mutatur, potestne cuipiam intelligenti non incommutabilis aeternaque videri? An potest aliquando injustum esse ut mali miseri, boni autem beati sint; aut ut modestus et gravis populus ipse sibi magistratus creet, dissolutus vero et nequam ista licentia careat? E. Video hanc aeternam esse atque incommutabilem legem. A. Simul etiam te videre arbitror in illa temporali nihil esse justum atque legitimum, quod non ex hac aeterna sibi homines derivarint: nam si populus ille quodam tempore juste honores dedit, quodam rursus juste non dedit; haec vicissitudo temporalis ut justa esset, ex illa aeternitate tracta est, qua semper justum est gravem populum honores dare, levem non dare: an tibi aliter videtur? E. Assentior. A. Ut igitur breviter aeternae legis notionem, quae impressa nobis est, quantum valeo verbis explicem, ea est qua justum est ut omnia sint ordinatissima: tu si aliter existimas, prome. E. Quid tibi vera dicenti contradicam non habeo. A. Cum ergo haec sit una lex, ex qua illae omnes temporales ad homines regendos variantur, num ideo ipsa variari ullo modo potest? E. Intelligo omnino non posse: neque enim ulla vis, ullus casus, ulla rerum labes unquam effecerit ut justum non sit omnia esse ordinatissima.
CAPUT VII. Homo ex aeterna lege quomodo ordinatissimus disquirendum, eoque fine ostenditur scire melius esse quam vivere.
A. Age nunc, videamus, homo ipse quomodo in seipso sit ordinatissimus: nam ex hominibus una
lege sociatis, populus constat; quae lex, ut dictum est, temporalis est. Et dic mihi utrum certissimum sit tibi vivere te. E. Hoc vero quid certius responderim? A. Quid? illud potesne dignoscere, aliud esse vivere, aliud nosse se vivere? E. Scio quidem neminem se nosse vivere, nisi viventem; sed utrum omnis vivens noverit se vivere, ignoro. A. Quam vellem ut credis, ita etiam scires pecora carere ratione; cito nostra disputatio ab ista quaestione transiret: sed quoniam nescire te dicis, longam sermocinationem moves. Neque enim talis res est, qua praetermissa pergere in ea quae intendimus, tanta connexione rationis, quanta opus esse sentio, sinamur. Dic itaque mihi, cum saepe viderimus bestias ab hominibus domitas, id est, non corpus bestiae tantum, sed et animam ita homini subjugatam, ut voluntati ejus sensu quodam et consuetudine serviat; utrum tibi ullo modo fieri posse videatur. ut bestia quaelibet immanis vel feritate vel corpore, vel etiam sensu quolibet acerrima, pari vice sibi hominem subjugare conetur, cum corpus ejus seu vi seu clam multae interimere valeant. E. Nullo modo istuc fieri posse consentio. A. Bene sane: sed item dic mihi, cum manifestum sit, viribus caeterisque officiis corporis a plurimis bestiis hominem facile superari, quaenam res sit qua homo excellit, ut nulla ei bestiarum, ipse autem multis imperare possit? an forte ipsa est quae ratio vel intelligentia dici solet? E. Non invenio aliud, quandoquidem in animo est id quo belluis antecellimus: quae si exanimes essent, dicerem nos eo praestare, quod animum habemus. Nunc vero cum et illa sint animalia, id quod eorum animis non inest ut subdantur nobis, inest autem nostris ut eis meliores simus, quoniam neque nihil, neque parvum aliquid esse cuivis apparet; quid aliud rectius, quam rationem vocaverim? A. Vide quam facile fiat Deo adjuvante, quod homines difficillimum putant. Nam ego, fateor tibi, quaestionem istam, quae, ut intelligo, terminata est, tamdiu nos retenturam putaveram, quam fortasse omnia quae dicta sunt ab ipso nostrae disputationis exordio. Quare accipe jam, ut deinde ratio connectatur: nam credo non te ignorare, id quod scire dicimus, nihil esse aliud quam ratione habere perceptum. E. Ita est. A. Qui ergo scit se vivere, ratione non caret. E. Consequens est. A. Vivunt autem bestiae, et sicut jam emicuit, rationis expertes sunt. E. Manifestum est. A. Ecce igitur jam nosti, quod te ignorare responderas, non omne quod vivit scire se vivere, quanquam omne quod se vivere sciat, vivat necessario
E. Non mihi est jam dubium; perge quo intenderas: aliud enim esse vivere, aliud scire se vivere, satis didici. A. Quid ergo tibi horum duorum videtur esse praestantius? E. Quid putas, nisi scientiam vitae? A. Meliorne tibi videtur vitae scientia quam ipsa vita? an forte intelligis superiorem quamdam et sinceriorem vitam esse scientiam, quam scire nemo potest, nisi qui intelligit? Intelligere autem quid est, nisi ipsa luce mentis illustrius perfectiusque vivere? Quare tu mihi, nisi fallor, non vitae aliud aliquid, sed cuidam vitae meliorem vitam praeposuisti. E. Optime
omnino et cognovisti et explicasti sententiam meam: si tamen scientia mala esse nunquam potest. A. Nullo modo arbitror, nisi cum translato verbo scientiam pro experientia dicimus: experiri enim non semper bonum est; sicut experiri supplicia: illa vero quae proprie ac pure scientia nominatur, quia ratione atque intelligentia paratur, mala esse qui potest? E. Teneo et istam differentiam: persequere caetera.
CAPUT VIII.-- Ratio qua praecellit homo bestiis debet in ipso dominari.
A. Illud est quod volo dicere: hoc quidquid est, quo pecoribus homo praeponitur, sive mens, sive spiritus, sive utrumque rectius appellatur (nam utrumque in divinis Libris invenimus), si dominetur atque imperet caeteris quibuscumque homo constat, tunc esse hominem ordinatissimum. Videmus enim habere nos non solum cum pecoribus, sed etiam cum arbustis et stirpibus multa communia: namque alimentum corporis sumere, crescere, gignere, vigere, arboribus quoque tributum videmus, quae infima quadam vita continentur; videre autem atque audire, et olfactu, gustu, tactu corporalia sentire posse bestias, et acrius plerasque quam nos, cernimus et fatemur. Adde vires et valentiam firmitatemque membrorum, et celeritates facillimosque corporis motus, quibus omnibus quasdam earum superamus, quibusdam aequamur, a nonnullis etiam vincimur. Genus tamen ipsum rerum est nobis certe commune cum belluis: jam vero appetere voluptates corporis, et vitare molestias, ferinae vitae omnis actio est. Sunt alia quaedam, quae jam cadere in feras non videntur, nec tamen in homine ipso summa sunt, ut jocari et ridere: quod humanum quidem, sed infimum hominis judicat, quisquis de natura humana rectissime judicat. Deinde amor laudis et gloriae, et affectatio dominandi, quae tametsi bestiarum non sunt, non tamen earum rerum libidine bestiis meliores nos esse arbitrandum est. Nam et iste appetitus cum rationi subditus non est, miseros facit. Nemo autem cuiquam miseria se praeponendum putavit. Hisce igitur motibus animae cum ratio dominatur, ordinatus homo dicendus est. Non enim ordo rectus, aut ordo appellandus est omnino, ubi deterioribus meliora subjiciuntur: an tibi non videtur? E. Manifestum est. A. Ratio ista ergo, vel mens, vel spiritus cum irrationales animi motus regit, id scilicet dominatur in homine, cui dominatio lege debetur ea quam aeternam esse comperimus. E. Intelligo ac sequor.
CAPUT IX.-- Stulti et sapientis discrimen ex dominatu aut servitute mentis.
A. Cum ergo ita homo constitutus atque ordinatus est, nonne tibi sapiens videtur? E. Nescio alius quis mihi sapiens homo videri possit, si hic non videtur. A. Credo etiam te illud scire, plerosque homines stultos esse. E. Hoc quoque satis constat. A. At si stultus sapienti est contrarius, quoniam sapientem comperimus, quis etiam stultus sit, profecto jam intelligis. E. Cui non appareat hunc esse, in quo mens summam potestatem non habet? A. Quid igitur dicendum, cum homo ita est affectus? deesse illi mentem;
an, quamvis insit, eam carere dominatu? E. Hoc potius quod ultimum subjecisti. A. Pervellem abs te audire, quibus documentis perceptum habeas, mentem inesse homini, quae suum non exserat principatum. E. Utinam tuas istas partes facere velles: nam non mihi facile est sustinere quod ingeris. A. Illud saltem facile est tibi recordari, quod paulo ante diximus, quemadmodum bestiae mansuefactae ab hominibus ac domitae serviant: quod ab eis vicissim homines, ut demonstravit ratio, paterentur nisi aliquo excellerent. Id autem non inveniebamus in corpore: ita cum in animo esse appareret, quid aliud appellandum esset quam ratio, non comperimus; quam postea et mentem et spiritum vocari recordati sumus. Sed si aliud ratio, aliud mens, constat certe nonnisi mentem uti posse ratione. Ex quo illud conficitur, eum qui rationem habet, mente carere non posse. E. Probe ista reminiscor ac teneo. A. Quid? illud credisne, domitores belluarum nisi sapientes esse non posse? Eos enim sapientes voco, quos veritas vocari jubet, id est, qui regno mentis omni libidinis subjugatione pacati sunt. E. Ridiculum est tales putare istos, quos vulgo mansuetarios nuncupant, vel etiam pastores aut bubulcos, aut aurigas, quibus omnibus domitum pecus subjectum videmus, et quorum industria indomitum subjici. A. En igitur habes documentum certissimum, quo manifestum fiat inesse mentem homini sine dominatu. His quippe inest; agunt enim talia, quae agi sine mente non possent: non tamen regnat; nam stulti sunt, neque regnum mentis nisi sapientium esse, percognitum est. E. Mirum est hoc jam fuisse a nobis in superioribus confectum, et mihi quid responderem, non potuisse in mentem venire.
Sed alia contexamus. Jam enim et regnum mentis humanae humanam esse sapientiam, et eam posse etiam non regnare, compertum est. A. Putasne ista mente, cui regnum in libidines aeterna lege concessum esse cognoscimus, potentiorem esse libidinem? ego enim nullo pacto puto. Neque enim esset ordinatissimum ut impotentiora potentioribus imperarent. Quare necesse arbitror esse ut plus possit mens quam cupiditas, eo ipso quo cupiditati recte justeque dominatur. E. Ego quoque ita sentio. A. Quid? virtutem omnem num dubitamus omni vitio sic anteponere, ut virtus quanto melior atque sublimior, tanto firmior invictiorque sit? E. Quis dubitaverit? A. Nullus igitur vitiosus animus virtute armatum animum superat. E. Verissimum est. A. Jam corpore omni qualemlibet animum meliorem potentioremque esse, non te arbitror negaturum. E. Nemo id negat, qui (quod facile est) videt aut substantiam viventem non viventi, aut eam quae vitam dat ei quae accipit, esse praeferendam. A. Multo minus igitur corpus,
qualecumque id sit, animum virtute praeditum vincit. E. Evidentissimum est. A. Quid? animus justus, mensque jus proprium imperiumque custodiens, num potest aliam mentem pari aequitate ac virtute regnantem, ex arce dejicere, atque libidini subjugare? E. Nullo modo; non solum propter eamdem in utraque excellentiam, sed etiam quod a justitia prior decidet, fietque vitiosa mens, quae aliam facere conabitur, eoque ipso erit infirmior.
A. Bene intelligis; quare illud restat ut respondeas, si potes, utrum tibi videatur rationali et sapienti mente quidquam esse praestantius. E. Nihil praeter Deum arbitror. A. Et mea ista sententia est. Sed quoniam res ardua est, neque nunc opportune quaeritur, ut ad intelligentiam veniat, quanquam robustissima teneatur fide, integra nobis sit hujus quaestionis, diligens et cauta tractatio.
CAPUT XI.-- Mens ex libera voluntate libidini serviens punitur juste.
In praesentia enim scire possumus quaecumque illa natura sit, quam menti virtute pollenti fas est excellere, injustam esse nullo modo posse. Quare ne ista quidem, tametsi habeat potestatem, coget mentem servire libidini. E. Istud prorsus nemo est qui non sine ulla cunctatione fateatur. A. Ergo relinquitur ut quoniam regnanti menti compotique virtutis, quidquid par aut praelatum est, non eam facit servam libidinis propter justitiam; quidquid autem inferius est, non possit hoc facere propter infirmitatem, sicut ea quae inter nos constiterunt docent; nulla res alia mentem cupiditatis comitem faciat, quam propria voluntas et liberum arbitrium. E. Nihil tam necessarium restare video.
A. Sequitur jam ut tibi videatur juste illam pro peccato tanto poenas pendere. E. Negare non possum. A. Quid igitur? Num ista ipsa poena parva existimanda est, quod ei libido dominatur, exspoliatamque virtutis opulentia, per diversa inopem atque indigentem trahit, nunc falsa pro veris approbantem, nunc etiam defensitantem, nunc improbantem quae antea probavisset, et nihilominus in alia falsa irruentem; nunc assensionem suspendentem suam, et plerumque perspicuas ratiocinationes formidantem; nunc desperantem de tota inventione veritatis, et stultitiae tenebris penitus inhaerentem; nunc conantem in lucem intelligendi, rursusque fatigatione decidentem: cum interea cupiditatum illud regnum tyrannice saeviat, et variis contrariisque tempestatibus totum hominis animum vitamque perturbet, hinc timore, inde desiderio; hinc anxietate, inde inani falsaque laetitia; hinc cruciatu rei amissae quae diligebatur, inde ardore adipiscendae quae non habebatur; hinc acceptae injuriae doloribus, inde facibus vindicandae: quaquaversum potest coarctare avaritia dissipare luxuria, addicere ambitio, inflare superbia, torquere invidia, desidia sepelire, pervicacia concitare, afflictare subjectio, et quaecumque alia innumerabilia regnum illius libidinis frequentant et exercent? possumusne tandem nullam
istam poenam putare, quam, ut cernis, omnes qui non inhaerent sapientiae, necesse est perpeti?
E. Magnam quidem istam poenam esse judico, et omnino justam, si quis jam in sublimitate sapientiae collocatus, inde descendere ac libidini servire delegerit: sed utrum esse quisquam possit incertum est, qui haec aut voluerit facere, aut velit. Quanquam enim credamus hominem tam perfecte conditum a Deo, et in beata vita constitutum, ut ad aerumnas mortalis vitae ipse inde propria voluntate delapsus sit; tamen hoc cum firmissima fide teneam, intelligentia nondum assecutus sum: cujus rei diligentem inquisitionem, si nunc differendam putas, me invito facis.
CAPUT XII.-- Mortalis vitae poenas qui libidini serviunt, merito patiuntur, etiamsi sapientes nunquam fuerint.
Verum illud quod me maxime movet, cur hujuscemodi acerbissimas poenas patiamur nos, qui certe stulti sumus, nec sapientes unquam fuimus, ut merito haec dicamur perpeti propter desertam virtutis arcem, et electam sub libidine servitutem, quin aperias disputando, si vales, nullo modo tibi differendum esse concesserim. A. Ita istuc dicis, quasi liquido compertum habeas nunquam nos fuisse sapientes: attendis enim tempus ex quo in hanc vitam nati sumus. Sed cum sapientia in animo sit, utrum ante consortium hujus corporis alia quadam vita vixerit animus, et an aliquando sapienter vixerit, magna quaestio est, magnum secretum, et suo considerandum loco: neque ideo tamen hoc quod nunc habemus in manibus impeditur, quominus aperiatur ut potest.
Nam quaero abs te, sitne aliqua nobis voluntas. E. Nescio. A. Visne hoc scire? E. Et hoc nescio. A. Nihil ergo deinceps me interroges. E. Quare? A. Quia roganti tibi respondere non debeo, nisi volenti scire quod rogas. Deinde nisi velis ad sapientiam pervenire, sermo tecum de hujusmodi rebus non est habendus. Postremo meus amicus esse non poteris, nisi velis ut bene sit mihi. Jam vero de te tu ipse videris, utrum tibi voluntas nulla sit beatae vitae tuae. E. Fateor, negari non potest habere nos voluntatem: perge jam, videamus quid hinc conficias. A. Faciam: sed dic etiam prius, utrum et bonam voluntatem te habere sentias. E. Quid est bona voluntas? A. Voluntas qua appetimus recte honesteque vivere, et ad summam sapientiam pervenire. Modo tu vide utrum rectam honestamque non appetas vitam, aut esse sapiens non vehementer velis, aut certe negare audeas, cum haec volumus, nos habere voluntatem bonam. E. Nihil horum nego, et propterea me non solum voluntatem, sed etiam bonam voluntatem jam habere confiteor. A. Quanti pendis, oro te, hanc voluntatem? Numquidnam ei ulla ex parte divitias, aut honores, aut voluptates corporis, aut haec simul omnia conferenda arbitraris? E. Averterit Deus istam sceleratam dementiam. A. Parumne ergo gaudendum est habere nos quiddam in animo, hanc ipsam dico bonam voluntatem, in cujus comparatione abjectissima sint ea quae commemoravimus,
pro quibus adipiscendis multitudinem videmus hominum nullos labores, nulla pericula recusare? E. Gaudendum vero, ac plurimum. A. Quid? hoc gaudio qui non fruuntur, parvo damno eos affectos putas tanti boni? E. Imo maximo.
A. Vides igitur jam, ut existimo, in voluntate nostra esse constitutum, ut hoc vel fruamur vel careamus tanto et tam vero bono. Quid enim tam in voluntate, quam ipsa voluntas sita est? Quam quisque cum habet bonam, id certe habet quod terrenis omnibus regnis, voluptatibusque omnibus corporis longe anteponendum sit. Quisquis autem non habet, caret profecto illa re, quam praestantiorem omnibus bonis in potestate nostra non constitutis, sola illi voluntas per seipsam daret. Itaque cum se ipse miserrimum judicet, si amiserit gloriosam famam, ingentes opes, et quaelibet corporis bona; tu eum non miserrimum judicabis, etiamsi talibus abundet omnibus, cum iis inhaeret quae amittere facillime potest, neque dum vult habet, caret autem bona voluntate, quae nec comparanda est cum istis, et cum sit tam magnum bonum, velle solum opus est, ut habeatur? E. Verissimum est. A. Jure igitur ac merito stulti homines, tametsi nunquam fuerunt sapientes (hoc enim dubium et occultissimum est), hujuscemodi afficiuntur miseria. E. Assentior.
CAPUT XIII.-- Voluntate vitam beatam, voluntate miseram degimus.
A. Considera nunc utrum tibi videatur esse prudentia appetendarum et vitandarum rerum scientia. E. Videtur. A. Quid? fortitudo nonne illa est animae affectio, qua omnia incommoda et damna rerum non in nostra potestate constitutarum contemnimus? E. Ita existimo. A. Porro temperantia est affectio coercens et cohibens appetitum ab iis rebus quae turpiter appetuntur: an tu aliter putas? E. Imo ita ut dicis sentio. A. Jam justitiam quid dicamus esse, nisi virtutem qua sua cuique tribuuntur? E. Nulla mihi alia justitiae notio est. A. Quisquis ergo bonam habens voluntatem, de cujus excellentia jam diu loquimur, hanc unam dilectione amplexetur, qua interim melius nihil habet, hac sese oblectet, hac denique perfruatur et gaudeat, considerans eam et judicans quanta sit, quamque invito illi eripi vel surripi nequeat; num dubitare poterimus istum adversari rebus omnibus, quae huic uni bono inimicae sunt? E. Necesse est omnino ut adversetur. A. Nullane hunc putamus praeditum esse prudentia, qui hoc bonum appetendum, et vitanda ea quae huic inimica sunt videt? E. Nullo modo mihi videtur hoc posse quisquam sine prudentia. A. Recte: sed cur non huic etiam fortitudinem tribuamus? Illa quippe omnia quae in potestate nostra non sunt, amare iste ac plurimi aestimare non potest. Mala enim voluntate amantur, cui tanquam inimicae charissimo suo bono resistat necesse est. Cum autem non amat haec, non dolet amissa, et omnino contemnit; quod opus esse fortitudinis, dictum atque concessum est. E. Tribuamus sane: non
enim intelligo quem fortem verius appellare possim, quam eum qui rebus iis quas neque ut adipiscamur, neque ut obtineamus in nobis situm est, aequo et tranquillo animo caret; quod hunc necessario facere compertum est. A. Vide jam nunc utrum ab eo temperantiam alienare possimus, cum ea sit virtus quae libidines cohibet. Quid autem tam inimicum bonae voluntati est quam libido? Ex quo profecto intelligis istum bonae voluntatis suae amatorem resistere omni modo, atque adversari libidinibus, et ideo jure temperantem vocari. E. Perge; assentior. A. Justitia restat, quae quomodo desit huic homini, non sane video. Qui enim habet et diligit voluntatem bonam, et obsistit eis, ut dictum est, quae huic inimica sunt, male cuiquam velle non potest. Sequitur ergo ut nemini faciat injuriam; quod nullo pacto potest, nisi qui sua cuique tribuerit: hoc autem ad justitiam pertinere cum dicerem, approbasse te, ut puto, meministi. E. Ego vero memini et fateor in hoc homine, qui suam bonam voluntatem magni pendit et diligit, omnes quatuor virtutes quae abs te paulo ante, me assentiente, descriptae sunt, esse compertas.
A. Quid igitur impedit cur hujus vitam non concedamus esse laudabilem? E. Nihil prorsus; imo hortantur vel etiam cogunt omnia. A. Quid? vitam miseram potesne ullo modo non judicare fugiendam? E. Et magnopere quidem judico, nihilque aliud agendum existimo. A. At laudabilem non fugiendam profecto putas. E. Quin etiam appetendam sedulo existimo. A. Non ergo misera est quae laudabilis vita est. E. Hoc utique sequitur. A. Nihil jam, quantum opinor, difficile tibi ut assentiaris relinquitur, eam scilicet quae misera non est, beatam esse vitam. E. Manifestissimum est. A. Placet igitur beatum esse hominem dilectorem bonae voluntatis suae, et prae illa contemnentem quodcumque aliud bonum dicitur, cujus amissio potest accidere etiam cum voluntas tenendi manet. E. Quidni placeat, quo superiora quae concessimus, necessario trahunt? A. Bene intelligis: sed dic, quaeso, nonne bonam voluntatem suam diligere, et tam magni aestimare quam dictum est, etiam ipsa bona voluntas est? E. Verum dicis. A. At si hunc beatum recte judicamus, nonne recte miserum, qui contrariae voluntatis est? E. Rectissime. A. Quid ergo causae est cur dubitandum putemus, etiamsi nunquam antea sapientes fuimus, voluntate nos tamen laudabilem et beatam vitam, voluntate turpem ac miseram mereri ac degere? E. Fateor huc certis et minime negandis rebus esse perventum.