Du libre arbitre (De libero arbitrio) (page 8)
CAPUT VIII.-- Non esse a nemine eligitur, ne quidem ab illis qui sibi necem consciscunt.
Nam illud vide quam absurde et inconvenienter dicatur: Mallem non esse quam miser esse. Qui enim dicit, Mallem hoc quam illud, eligit aliquid. Non esse autem non est aliquid, sed nihil; et ideo nullo pacto potes recte eligere, quando quod eligas non est. Dicis velle te quidem esse, cum sis miser, sed non hoc velle debuisse. Quid igitur velle debuisti? Non esse, inquis, potius. Si hoc velle debuisti, hoc est melius; quod autem non est, melius esse non potest: non ergo id velle debuisti; veraciorque sensus est quo id non vis, quam opinatio per quam te id velle debuisse arbitraris. Deinde quod quisque recte eligit appetendum, cum ad id pervenerit, necesse est melior fiat; melior
autem esse non poterit, qui non erit: nemo igitur recte potest eligere ut non sit. Neque enim moveri nos oportet eorum judicio, qui urgente miseria sese interemerunt. Aut enim eo confugerunt, ubi melius fore sibi putarunt; et non est contrarium rationi nostrae, quoquo modo putaverint: aut si nullos se futuros omnino crediderunt, multo minus falsa electio nihil eligentium commovebit. Quomodo enim sequar eligentem, a quo si quaeram quid eligat, respondebit, Nihil? Nam qui eligit non esse, profecto se nihil eligere, etiamsi hoc nolit respondere, convincitur.
Verumtamen ut de hac tota re, si potero, dicam quod sentio: nemo mihi videtur cum seipsum necat, aut quolibet modo emori cupit, habere in sensu quod post mortem non sit futurus; tametsi aliquantum hoc in opinione habeat. Nam opinio aut in errore, aut in veritate ratiocinantis est, vel credentis: sensus autem aut consuetudine, aut natura valet. Posse autem fieri ut aliud sit in opinione, aliud in sensu, vel ex hoc cognoscere facile est, quod plerumque aliud faciendum esse credimus, et aliud facere delectat. Et aliquando veracior est sensus quam opinio, si illa de errore, ille de natura est: velut cum aeger plerumque aqua frigida conducibiliter delectatur, quam tamen credit, si biberit, esse nocituram. Aliquando veracior opinio quam sensus, si credit arti medicinae, obesse frigidam, cum revera oberit, et tamen bibere delectet: aliquando utrumque in veritate est, cum id quod prodest, non solum ita creditur, sed etiam libet; aliquando utrumque in errore, cum id quod nocet, et prodesse creditur, et libere non desinit. Solet autem et recta opinio pravam corrigere consuetudinem, et prava opinio rectam depravare naturam: tanta vis est in dominatu et principatu rationis. Cum ergo quisque credens quod post mortem non erit, intolerabilibus tamen molestiis ad totam cupiditatem mortis impellitur, et decernit atque arripit mortem; in opinione habet errorem omnimodae defectionis, in sensu autem naturale desiderium quietis. Quod autem quietum est, non est nihil; imo etiam magis est quam id quod inquietum est. Inquietudo enim variat affectiones, ut altera alteram perimat: quies autem habet constantiam, in qua maxime intelligitur quod dicitur, est. Omnis itaque ille appetitus in voluntate mortis, non ut qui moritur non sit, sed ut requiescat intenditur. Ita cum errore credat non se futurum, natura tamen quietus esse, hoc est magis esse desiderat. Quapropter, sicut nullo pacto fieri potest ut non esse aliquem libeat; ita nullo pacto fieri oportet ut ex eo quod est quisque, bonitati Creatoris ingratus sit.
CAPUT IX.-- Peccantium animarum miseria confert ad perfectionem universi.
Si dixerit: Non erat tamen difficile aut laboriosum omnipotenti Deo, ut omnia quaecumque fecit sic
haberent ordinem suum, ut nulla creatura usque ad miseriam perveniret; non enim hoc aut omnipotens non potuit, aut bonus invidit. Respondebo, ordinem creaturarum a summa usque ad infimam gradibus justis ita decurrere, ut ille invideat qui dixerit, Ista non esset; invideat etiam ille qui dixerit, Ista talis esset. Si enim talem vult esse qualis est superior, jam illa est, et tanta est ut adjici ei non oporteat, quia perfecta est. Qui ergo dicit, Etiam ista talis esset, aut perfectae superiori vult addere, et erit immoderatus et injustus; aut istam vult interimere, et erit malus atque invidus. Qui autem dixerit, Ista non esset, nihilominus erit malus atque invidus, cum eam non vult esse, qua inferiorem laudare adhuc cogitur. Velut si dicat, Non esset luna, cum etiam lucernae claritatem longe inferiorem, in suo tamen genere pulchram, et terrenis tenebris esse decoram atque aptam nocturnis usibus, atque in his omnibus pro suo modulo utique laudabilem aut fateatur, aut stultissime vel contentiose neget. Quomodo ergo recte dicere audebit, Luna non esset in rebus, qui si diceret, Lucerna non esset, deridendum se esse sentiret? Quod si non dicit, Luna non esset, sed qualem solem videt, talem dicit lunam esse debuisse, non intelligit nihil aliud se dicere quam, Non esset luna, sed essent soles duo. In quo dupliciter errat, quod rerum perfectioni et addere aliquid cupit, cum desiderat alterum solem; et minuere, cum lunam vult detrahi.
Hic fortasse dicat, ideo nihil se de luna conqueri, quia splendor ejus ita minor est, ut miser non sit; de animarum autem non obscuritate, sed miseria se dolere. Sedulo cogitet, ita lunae splendorem non esse miserum, ut nec splendor solis sit beatus. Quamvis enim corpora coelestia sint, corpora sunt tamen quantum ad lucem istam pertinet, quae per corporeos oculos sentiri potest. Nulla autem corpora, quantum ad sese attinet, vel beata possunt esse, vel misera; quanquam beatorum aut miserorum corpora possint esse. Sed de illis luminibus similitudo adhibita id docet, ut quemadmodum corporum differentias contemplando, videns alia clariora, injuste petis auferri quae obscuriora conspexeris, aut clarioribus adaequari; sed ad perfectionem universitatis referens omnia, quanto magis minusve inter se clara sunt, tanto magis cernis esse omnia; nec tibi occurrit perfecta universitas, nisi ubi majora sic praesto sunt, ut minora non desint: sic etiam differentias animarum cogites, in quibus hoc quoque invenies, ut miseriam quam doles, ad id quoque valere cognoscas, ut universitatis perfectioni nec illae desint animae, quae miserae fieri debuerunt, quia peccatrices esse voluerunt. Tantumque abest ut Deus tales facere non debuerit, ut etiam caeteras creaturas laudabiliter fecerit longe inferiores animis miseris.
Sed adhuc videtur minus intelligens quod dictum est, habere quod contradicat. Dicit enim: Si universitatis perfectionem complet etiam nostra miseria, defuisset aliquid huic perfectioni, si beati semper
essemus. Quapropter si ad miseriam nisi peccando non pervenit anima, etiam peccata nostra necessaria sunt perfectioni universitatis quam condidit Deus. Quomodo ergo juste peccata punit, quae si defuissent, creatura ejus plena et perfecta non esset? Hic respondetur, non ipsa peccata vel ipsam miseriam perfectioni universitatis esse necessaria, sec animas in quantum animae sunt; quae si velint, peccant; si peccaverint, miserae fiunt. Si enim peccatis earum detractis miseria perseverat, aut etiam peccata praecedit, recte deformari dicitur ordo atque administratio universitatis. Rursus, si peccata fiant, et desit miseria, nihilominus dehonestat ordinem iniquitas. Cum autem non peccantibus adest beatitudo, perfecta est universitas. Cum vero peccantibus adest miseria, nihilominus perfecta est universitas. Quod autem ipsae non desunt animae, quas vel peccantes sequitur miseria, vel recte facientes beatitudo, semper naturis omnibus universitas plena atque perfecta est. Non enim peccatum et supplicium peccati naturae sunt quaedam, sed affectiones naturarum, illa voluntaria, ista poenalis. Sed voluntaria quae in peccato fit, turpis affectio est. Cui propterea poenalis adhibetur, ut ordinet eam, ubi talem esse non turpe sit, et decori universitatis congruere cogat, ut peccati dedecus emendet poena peccati.
Hinc fit ut peccans creatura superior, a creaturis inferioribus puniatur, quia illae tam sunt infimae, ut ornari etiam a turpibus animis possint, atque ita decori universitatis congruere. Quid enim tam magnum in domo est quam homo? et quid tam abjectum et infimum quam cloaca domus? Servus tamen in tali peccato detectus, ut mundandae cloacae dignus habeatur, ornat eam etiam turpitudine sua; et utrumque horum, id est turpitudo servi, et mundatio cloacae, jam conjunctum et redactum in quamdam sui generis unitatem, ita dispositae domui coaptatur atque subtexitur, ut ejus universitati ordinatissimo decore conveniat. Qui tamen servus si peccare noluisset, non defuisset domesticae disciplinae alia provisio, qua necessaria mundarentur. Quid itaque tam infimum in rebus quam corpus omne terrenum? Hanc tamen corruptibilem carnem etiam peccatrix anima sic ornat, ut ei speciem decentissimam praebeat, motumque vitalem. Habitationi ergo coelesti talis anima non congruit per peccatum, terrestri autem congruit per supplicium; ut quodlibet elegerit, semper sit pulchra universitas decentissimis partibus ordinata, cujus est conditor et administrator Deus. Namque optimae animae cum in infimis creaturis habitant, non eas ornant miseria sua, quam non habent, sed usu earum bono. Si autem peccatrices animae permittantur habitare in sublimibus locis, inhonestum est; quia non conveniunt illis, quibus nec bene uti possunt, nec ornamenti aliquid conferunt.
Ideo quanquam orbis iste terrenus rebus corruptibilibus deputatus sit, tamen servans quantum potest imaginem superiorum, exempla nobis et indicia quaedam demonstrare non cessat. Si enim bonum et magnum aliquem virum, hortante honestatis officio,
videamus ignibus, quantum ad corpus attinet, concremari; non hoc vocamus poenam peccati, sed fortitudinis et patientiae documentum, eumque magis diligimus, cum foedissima corruptio corporea membra ejus absumat, quam si nihil hujusmodi pateretur; miramur quippe animi naturam mutabilitate corporis non mutari. At vero crudelissimi latronis membra cum tali supplicio confici aspicimus, approbamus ordinem legum. Ornant ergo ambo illa tormenta; sed ille merito virtutis, iste peccati. At si post illos ignes, vel etiam ante illos, optimum virum illum commutatum ad congruentiam coelestis habitationis ad sidera videremus attolli, utique laetaremur. Si autem sceleratum latronem, sive ante supplicium, sive post supplicium, cum eadem malitia voluntatis ad sedem honoris sempiternam levari videremus in coelum, quis non offenderetur? Ita fit ut inferiores creaturas ambo ornare potuerint, superiores autem unus illorum. Ex quo admonemur advertere, mortalitatem carnis hujus et primum hominem ornasse, ut peccato poena congrueret, et Dominum nostrum, ut a peccato misericordia liberaret. Non autem sicut justus potuit in ipsa justitia permanens corpus habere mortale; ita iniquus potest, dum iniquus est, ad immortalitatem pervenire sanctorum, scilicet sublimem et angelicam; non eorum angelorum, de quibus Apostolus ait, Nescitis quia angelos sumus judicaturi ; sed eorum de quibus Dominus ait, Et erunt aequales Angelis Dei . Qui enim aequalitatem Angelorum desiderant propter inanem gloriam suam, non ideo volunt aequales esse Angelis, sed Angelos sibi. Itaque in tali voluntate perseverantes, aequabuntur supplicio praevaricatoribus angelis, potestatem suam potius quam Dei omnipotentis diligentibus. Talibus enim ad sinistram constitutis, quia non quaesierunt Deum per humilitatis januam, quam in seipso Dominus Jesus Christus ostendit, et immisericorditer superbeque vixerunt, dicetur, Ite in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis ejus .
CAPUT X.-- Quo jure diabolus possederit hominem, et quo jure Deus hunc liberarit.
Cum enim duae sint origines peccatorum, una spontanea cogitatione, alia persuasione alterius, quo pertinere arbitror quod Propheta dicit: Ab occultis meis munda me, Domine, et ab alienis parce servo tuo : utrumque voluntarium est quidem. Nam sicut propria cogitatione non peccat invitus, ita dum consentit male suadenti, non utique nisi voluntate consentit: sed tamen gravius est, non solum nullo suadente propria cogitatione peccare, sed etiam peccandum alteri per invidentiam dolumque suadere, quam ad peccandum alterius suasione traduci. Servata est ergo in utroque peccato justitia Domini punientis. Nam et illud appensum est aequitatis examine, ut nec ipsius diaboli potestati negaretur homo, quem sibi male suadendo subjecerat. Iniquum enim erat ut ei quem ceperat, non dominaretur. Nec fieri ullo modo potest ut Dei summi et veri perfecta justitia, quae usquequaque pertenditur, deserat etiam ordinandas
ruinas peccantium. Et tamen quia minus peccaverat homo quam diabolus, idipsum ei valuit ad reparandam salutem, quod principi hujus mundi, partis rerum scilicet hujus mortalis atque infimae, hoc est principi omnium peccatorum, et praeposito mortis, usque ad mortalitatem carnis addictus est. Ita enim conscientia mortalitatis timidus, et a vilissimis et abjectissimis bestiis vel etiam minutissimis, molestias atque interitum reformidans, incertusque futurorum, et illicitas cohibere laetitias, et maxime superbiam, cujus persuasione dejectus est, et quo uno vitio misericordiae medicina respuitur, frangere consuevit. Quid enim tam opus habens misericordia quam miser? Et quid tam indignum misericordia quam superbus miser?
Ex quo factum est ut illud Dei Verbum per quod facta sunt omnia, et quo fruitur omnis angelica beatitudo, usque ad miseriam nostram clementiam suam porrigeret, et Verbum caro fieret, et habitaret in nobis . Sic enim posset panem Angelorum homo manducare, nondum Angelis adaequatus, si panis ipse Angelorum hominibus dignaretur aequari. Nec sic descendit ad nos, ut illos desereret; sed simul integer illis, integer nobis, illos intrinsecus pascens per id quod Deus est, nos forinsecus admonens per id quod nos sumus, idoneos facit per fidem, quos per speciem pascat aequaliter. Quia enim rationalis creatura Verbo illo tanquam optimo cibo suo pascitur; humana autem anima rationalis est, quae mortalibus vinculis peccati poena tenebatur, ad hoc diminutionis redacta, ut per conjecturas rerum visibilium ad intelligenda invisibilia niteretur: cibus rationalis creaturae factus est visibilis, non commutatione naturae suae, sed habitu nostrae, ut visibilia sectantes, ad se invisibilem revocaret. Sic eum anima, quem superbiens intus reliquerat, foris humilem invenit, imitatura ejus humilitatem visibilem, et ad invisibilem altitudinem reditura.
Atque Verbum Dei unicus Dei Filius, diabolum quem semper sub legibus suis habuit et habebit, homine indutus etiam homini subjugavit: nihil ei extorquens violento dominatu, sed superans eum lege justitiae; ut quoniam, femina decepta, et dejecto per feminam viro, omnem prolem primi hominis tanquam peccatricem legibus mortis, malitiosa quidem nocendi cupiditate, sed tamen jure aequissimo vindicabat, tamdiu potestas ejus valeret, donec interficeret justum, in quo nihil dignum morte posset ostendere, non solum quia sine crimine occisus est, sed etiam quia sine libidine natus: cui subjugaverat ille quos ceperat, ut quidquid inde nasceretur, tanquam suae arboris fructus, prava quidem habendi cupiditate, sed tamen non iniquo possidendi jure retineret. Justissime itaque dimittere cogitur credentes in eum quem injustissime occidit, ut et quod temporaliter moriuntur, debitum exsolvant, et quod semper vivunt, in illo vivant, qui pro eis quod non debebat exsolvit. Quibus autem
infidelitatis perseverantiam persuasisset, juste secum haberet in perpetua damnatione consortes. Ita factum est ut neque diabolo per vim eriperetur homo, quem nec ipse vi, sed persuasione ceperat: et qui juste plus humiliatus est, ut serviret cui ad malum consenserat, juste per eum cui ad bonum consensit liberaretur; quia minus iste in consentiendo, quam ille in male suadendo peccaverat.
CAPUT XI.-- Creatura sive in justitia permansura, sive lapsura, ad ornamentum universi confert.
Naturas igitur omnes Deus fecit, non solum in virtute atque justitia permansuras, sed etiam peccaturas; non ut peccarent, sed ut essent ornaturae universum, sive peccare, sive non peccare voluissent. Si enim rebus deessent animae quae ipsum fastigium ordinis in universa creatura sic obtinerent, ut si peccare voluissent, infirmaretur et labefactaretur universitas, magnum quiddam deesset creaturae: illud enim deesset, quo remoto stabilitas rerum atque connexio turbaretur. Tales sunt optimae, et sanctae, et sublimes creaturae coelestium vel supercoelestium potestatum, quibus solus Deus imperat; universus autem mundus subjectus est. Sine istarum officiis justis atque perfectis esse universitas non potest. Item, si deessent quae sive peccarent, sive non peccarent, nihil universitatis ordini minueretur, etiam sic plurimum deesset. Animae sunt enim rationales, et illis superioribus officio quidem impares, sed natura pares: quibus adhuc inferiores sunt multi, et tamen laudabiles a summo Deo constitutarum rerum gradus.
Illa ergo natura sublimioris officii est, quae non solum si non esset, sed etiamsi peccaret, minueret ordinem universitatis. Inferioris officii est ista, quae tantummodo si non esset, non autem si peccaret, aliquid minus haberet universitas. Illi data est potentia omnia continendi officio proprio, quod rerum ordini deesse non possit: nec ideo in bona voluntate permanet, quia hoc accepit officium; sed ideo accepit, quoniam ab illo qui dedit permansura praevisa est. Nec tamen sua majestate continet omnia, sed inhaerendo illius majestati, et ejus imperiis devotissime obtemperando, a quo et per quem et in quo facta sunt omnia. Huic autem datum est quidem non peccanti potentissimum officium continendi omnia; non tamen proprium, sed cum illa, tanquam ei quae peccatura praecognita est. Habent sane spiritualia quaeque inter se et conjunctionem sine cumulo, et sejunctionem sine diminutione: ut neque adjuvaretur illa in actionis suae facilitate, cum haec sibi conjungeretur; neque difficilior illi actio fieret, si haec officium suum peccando desereret. Non enim locis et mole corporum, sed parilitate affectuum jungi, et disparilitate sejungi possunt spirituales creaturae, quamvis corpora sua quaeque possideant.
post peccatum anima ordinata, regit corpus suum, non omnimodo pro arbitrio, sed sicut leges universitatis sinunt. Nec ideo tamen talis anima inferior est corpore coelesti, cui corpori etiam corpora terrena subjecta sunt. Pannosa quippe vestis damnati servi multo est inferior veste bene meriti, et in honore magno apud dominum constituti; sed ipse servus melior est qualibet veste pretiosa, quia homo est. Illa ergo inhaeret Deo, et in coelesti corpore, angelica potestate, etiam terrestre corpus ornat et regit, sicut jubet ille cujus nutum intuetur ineffabiliter. Ista vero mortalibus membris onerata, vix hoc ipsum quo premitur, administrat intrinsecus, et tamen ornat quantum potest: caetera vero extrinsecus adjacentia, longe infirmiore operatione extrinsecus afficit sicut potest.
CAPUT XII.-- Gubernatio universi non turbaretur etiamsi angelica omnis creatura peccaret.
Unde colligitur non defuturum fuisse ornatum congruentissimum infimae corporeae creaturae, etiamsi ista peccare noluisset. Quoniam quae totum potest regere, etiam partem regit; quae autem minus potest, non continuo potest ampliora. Perfectus enim medicus etiam scabiem sanat efficaciter; at non continuo qui scabioso utiliter consulit, universae humanae valetudini mederi potest. Et ratio quidem si certa conspicitur, qua manifestum fiat esse oportuisse creaturam quae nunquam peccaverit, nunquam peccatura sit, etiam illud eadem ratio renuntiat a peccato illam libera voluntate abstinere, neque coactam non peccare, sed sponte. Verumtamen etiamsi peccaret (quanquam non peccavit, sicut eam non peccaturam praescivit Deus): tamen si etiam ipsa peccaret, sufficeret Dei potestas ineffabilis potentiae ad regendam istam universitatem, ut omnibus congrua et condigna retribuens, nihil in toto imperio suo turpe atque indecorum esse permitteret. Quia sive per nullas ad hoc ipsum conditas potestates, si omnis angelica natura ab ejus praeceptis peccando defecisset, majestate sua decentissime atque optime regeret omnia: nec sic invidens creaturae spirituali ut esset; qui etiam corporalem peccantibus quoque spiritualibus longe inferiorem, tanta largitate bonitatis instituit, ut nullus sit coelum terramque rationabiliter intuens, omnesque naturas visibiles in suis generibus moderatas, formatas, ordinatas, qui vel alium credat artificem omnium esse quam Deum, vel non eum ineffabiliter laudandum esse fateatur. Sive nulla est melior rerum ordinatio, nisi potestas angelica naturae excellentia et bonitate voluntatis in dispositione universitatis superemineat, etiamsi omnes peccassent Angeli, nullam inopiam facerent ad regendum imperium suum Creatori Angelorum. Non enim vel bonitas ejus quasi aliquo taedio, vel omnipotentia difficultate deficeret ad creandos alios, quos in eis sedibus collocaret, quas peccando alii deseruissent; aut creatura spiritualis
quantilibet numeri, si pro suis meritis damnaretur, angustare posset ordinem, qui convenienter et decenter excipit quoscumque damnandos. Quacumque se igitur consideratio nostra converterit, ineffabiliter laudandum invenit Deum naturarum omnium conditorem optimum, et administratorem justissimum.
Postremo, ut relinquamus contemplationem pulchritudinis rerum iis qui eam divino munere videre possunt, nec eos qui non possunt ad ineffabilia contuenda verbis conemur adducere, et tamen propter loquaces aut infirmos aut insidiosos homines tantam quaestionem brevissima complexione peragamus.
CAPUT XIII.-- Ex creaturae corruptione et ex vitii ejus vituperatione bonitas ipsius ostenditur.
Omnis natura quae minus bona fieri potest, bona est; et omnis natura dum corrumpitur, minus bona fit. Aut enim non ei nocet corruptio, et non corrumpitur; aut si corrumpitur, nocet ei corruptio: et si nocet, minuit aliquid de bono ejus, et eam minus bonam facit. Nam si penitus eam privat omni bono, quidquid ejus remanebit, jam corrumpi non poterit; quia nullum erit bonum cujus ademptione possit nocere corruptio: cui autem non potest nocere corruptio, non corrumpitur. Porro natura quae non corrumpitur, incorruptibilis est: erit ergo natura, quod absurdissimum est dicere, corruptione facta incorruptibilis. Quapropter quod verissime dicitur, omnis natura in quantum natura est, bona est: quia si incorruptibilis est, melior est quam corruptibilis; si autem corruptibilis est, quoniam dum corrumpitur minus bona fit, sine dubitatione bona est. Omnis autem natura aut corruptibilis est, aut incorruptibilis. Omnis ergo natura bona est: naturam voco quae et substantia dici solet. Omnis igitur substantia aut Deus, aut ex Deo; quia omne bonum aut Deus, aut ex Deo.
Quibus constitutis atque firmatis tanquam in capite ratiocinationis nostrae, attende quid dicam. Omnis natura rationalis, cum libero voluntatis arbitrio condita, si manet in fruendo summo atque incommutabili bono, procul dubio laudanda est; et omnis quae tendit ut maneat, etiam ipsa laudanda est: omnis autem quae non in eo manet, et non vult agere ut maneat, in quantum ibi non est, et in quantum non id agit ut ibi sit, vituperanda est. Si ergo laudatur rationalis natura quae est facta, nemo dubitat laudandum esse qui fecit; et si vituperatur, nemo dubitat ejus Conditorem in ipsa ejus vituperatione laudari. Cum enim propterea vituperamus hanc, quoniam summo et incommutabili bono, id est Creatore suo frui non vult,