Sermon pour la Nativité de la Vierge (De aquaeductu, extrait)

Bernard de Clairvaux · Doctrine

Texte latin, domaine public · Source : Migne PL 183 (Sermo in Nativitate B. Mariae, De aquaeductu)

Fiche de l’œuvre dans le savoir

§ 7

Intuere, o homo, consilium Dei, agnosce consilium sapientiae, consilium pietatis. Caelesti rore aream rigaturus, totum vellus prius infudit; redempturus humanum genus, pretium universum contulit in Mariam. Altius ergo intuemini, quanto devotionis affectu a nobis eam voluerit honorari, qui totius boni plenitudinem posuit in Maria: ut proinde si quid spei in nobis est, si quid gratiae, si quid salutis, ab ea noverimus redundare, quae ascendit deliciis affluens. Totis ergo medullis cordium, totis praecordiorum affectibus, et votis omnibus Mariam hanc veneremur; quia sic est voluntas ejus, qui totum nos habere voluit per Mariam.

Tous les livres