Contra Eutychen et Nestorium (extrait)

Boèce · Doctrine

Texte latin, domaine public · Source : Perseus — éd. H. F. Stewart (Loeb, 1918)

Fiche de l’œuvre dans le savoir

Chapitre III

Quocirca si persona in solis substantiis est atque in his rationabilibus substantiaque omnis natura est nec in uniuersalibus sed in indiuiduis constat, reperta personae est definitio: naturae rationabilis indiuidua substantia. Sed nos hac definitione eam quam Graeci ὑπόστασιν dicunt terminauimus. Nomen enim personae uidetur aliunde traductum, ex his scilicet personis quae in comoediis tragoediisque eos quorum interest homines repraesentabant. Persona uero dicta est a personando circumflexa paenultima. Longe uero illi signatius naturae rationabilis indiuiduam subsistentiam ὑποστάσεως nomine uocauerunt, nos uero per inopiam significantium uocum translaticiam retinuimus nuncupationem, eam quam illi ὑπόστασιν dicunt personam uocantes; sed peritior Graecia sermonum ὑπόστασιν uocat indiuiduam subsistentiam.

Tous les livres