Carmina (page 2)

Alcuin d'York · Lettres

Texte latin, domaine public · Source : la.wikisource.org · 2 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

. . . Patriae quoniam mens dicere laudes,

Et veteres cunas properat proferre parumper,

Euboricae gratis praeclarae versibus urbis.

Vers. 1648 et seqq.:

Haec ego nanta rudis teneris congesta carinis,

Per pelagi fluctus et per vada caeca gubernans,

Euboricae ad portum commercia jure reduxi,

Ut pote quae proprium sibi me nutrivit alumnum,

Imbuit et primis utcunque verenter ab annis, etc.

Id ipsum de se profitetur Alcuinus in epistola 6, quae est ad fratres Eboracensis ecclesiae, ubi ita scribit: « Vos fragiles infantiae meae annos materno fovistis affectu, et lascivum pueritiae tempus pia sustinuistis (0813D)patientia, et paternae castigationis disciplinis ad perfectam viri edocuistis aetatem, et sacrarum eruditione disciplinarum roborastis. »

242 Praeterea auctor poematis discipulus fuit Aelberti episcopi Eboracensis, qui eidem tradidit, vers. 1525:

. . . . . Charas super omnia gazas

Librorum.

Et vers. 1532:

Huic sophiae specimen, studium, sedemque, librosque

Undique quos clarus collegerat ante magister.

Has librorum gazas sibi ab eodem Aelberto commissas fuisse Alcuinus apertis verbis declarat in epist. 56, ad Eanbaldum: « Laus, ait, et gloria Domino Deo omnipotenti, qui dies meos in prosperitate bona conservavit, ut in filii mei charissimi exaltatione gauderem . . . qui dignus haberetur dispensator (0814A)esse mysteriorum Christi, et laborare vice mea in ecclesia ubi ego nutritus et eruditus fueram; et praeesse thesauris sapientiae, in quibus me magister meus dilectus Helbrechtus (Aelbertus) archiepiscopus haeredem reliquit. » Concordant quae narrat auctor Vitae, cap. 4, ubi scribit Alcuinum post obitum Hechberti seu Egberti, alium Patrem et magistrum Elcbertum, seu Aelbertum accepisse, sub quo ita eruditione profecit, ut reliquos discipulos sapientia ac virtute praecelleret; quorum tamen propterea in se concitatam invidiam humilitate ac mansuetudine ita fregit, ut eum postea etiam secundum ab Aelberto magistrum habere gauderent.

Ex his igitur argumentis adeo mihi perspicuum esse videtur, poema praesens Alcuini genuinum partum esse, ut etiam neminem futurum esse confidam, cui de ea re dubium relinquatur.

Celeberrimus Mabillonius hanc de Pontificibus Eboracensibus historiam scriptam fuisse circa annum (0814B)785 existimabat: D. Rivet vero, Hist. litter. Franciae tom. IV, pag. 333, illam differri vult ad annum 796, quo nempe obiit Eanbaldus episcopus Eboracensis, de quo ultimo hic agitur; et quatuor annis postquam anno 792 ex Anglia in Galliam rediit Alcuinus: quod ipsum is viro docto insinuare videtur illis verbis vers. 1592 et seq.

. . . Dum quattuor annus

Dividitur vicibus . . .

Sed fallitur vir optimus, neque enim Alcuinus ibi quidpiam scribit de obitu Eanbaldi, sed solum de obitu et sepultura Aelberti magistri sui, quem ibi deplorat, et cujus memoria nunquam excidet, inquit,

Dum sol noxque sibi cedunt: dum quattuor annus

Dividitur vicibus, crescunt dum germina terris, etc.

Poema.

(0814C)Christe Deus, summi virtus, sapientia Patris,

Vita, salus, hominum factor, renovator, amator,

Unica lingua Dei, donorum tu dator alme;

Munera da mentis, fragili da verba poetae;

Irrorans stolidum vivaci flumine pectus,

Ut mea lingua queat de te tua dicere dona.

Te sine nulla valet dignum quid dicere lingua.

Vos quoque suppliciter cives contestor Olympi,

O Sancti, populus fortis, gens diva Tonantis,

Victrices aquilas coeli qui fertis in arcem,

Aethereo regi regalia dona ferentes,

Qui vestri causa sacratum sponte cruorem

Fuderat in terris, ut vos salvaret ab umbris,

Inque Dei Patris secum deduceret aulam;

(0814D)Mecum ferte pedes [ Forte, preces] vestris componite carmen

Hoc precibus: patriae quoniam mens dicere laudes,

Et veteres cunas properat proferre parumper,

Euboricae gratis praeclarae versibus urbis.

Hanc Romana manus muris et turribus altam

Fundavit primo, comites sociosque laborum

Indigenas tantum gentes adhibendo Britannas.

(Nam tunc Romanos fecunda Britannia reges

Sustinuit merito, mundi qui sceptra regebant)

Ut foret emporium terrae commune marisque;

Et fieret ducibus secura potentia regni,

Et decus imperii, terrorque hostilibus armis; Vers. 26.

(0815A)Esset ab extremo venientibus hospita portus

Navibus oceano, longo sua prora remulco

Navita qua properans, ut sistat ab aequore fessus.

Hanc piscosa suis undis interluit Usa [ Angl., Owse],

Florigeros ripis praetendens undique campos.

Collibus et silvis tellus hinc inde decora,

Nobilibusque locis habitatio pulchra, salubris,

Fertilitate sui multos habitura colonos.

Quo variis populis et regnis undique lecti

Spe lucri [ Mab., certatim] veniunt, quaerentes divite terra

Divitias, sedem sibimet, lucrumque, laremque.

Hinc Romana manus, turbatis undique sceptris,

Postquam secessit, cupiens depellere saevos

Hostes, Hesperiae regnum sedemque tueri;

(0815B)Urbis tunc tenuit sceptrum gens pigra Britonum.

Quae fere continuis Pictorum pressa duellis,

Servitii pondus tandem vastata subivit;

Nec valuit propriis patriam defendere scutis,

Vel libertatem gladiis revocare paternam.

Est antiqua, potens, bellis et corpore praestans,

Germaniae populos gens inter et extera regna,

Duritiam propter dicti cognomine Saxi.

Hanc placuit ducibus regni conducere donis,

Ut foret auxilio patriae, pavor hostibus atque.

Ore favet vulgus clamoso mobile statim,

Et bona collaudat patrum consulta suorum,

Atria gazarum rumpunt regalia, genti

Mittere dona parant ignotae, quo magis illa

Annuat, ut placitae feriant sibi foedera pacis.

(0815C)Ast indigna vident tantis exenia votis.

243 Legatos exire jubent, vada salsa carinis

Jam sulcare citis, dulci formidine vota

Ingeminant lacrymis: quoniam sic ipse monebat

Libertatis amor, patriae spes ac redimendae.

Quid jam [ Cod. Rhem. quid tibi] plura canam? Properans exercitus, ecce

Venerat undosi vectus trans aequora ponti,

Subsidium sociis referens, hostemque nefandum

Expulit, et vicit multis per bella triumphis,

Donec Picto ferox timido simul agmine fugit,

Contentus propriis sese defendere in oris;

Haec inter majora dari stipendia poscit

Externus sibimet miles: haec causa duelli

(0815D)In sociam fuerat gentem convertere ferrum,

Et segnem populum patrio depellere regno.

Hoc pietate Dei visum, quod gens scelerata

Ob sua de terris patrum peccata periret,

Intraretque suas populus felicior urbes;

Qui servaturus Domini praecepta fuisset.

Quod fuit affatim factum, donante Tonante.

Jam nova dum crebris viguerunt sceptra triumphis,

Et reges ex se jam coepit habere potentes

Gens ventura Dei. Rexit tunc temporis almus Vers. 78.

(0816A)Gregorius praesul, toto venerabilis orbi,

Ecclesiae sedem Romanae, maximus atque

Agrorum Christi cultor, devotus ubique,

Plurima perpetuae dispersit semina vitae.

Vomere nec solum Latios confregerat agros,

Sed bonus atque pius peregrini cultor agelli,

Oceani tumidos ultra sulcavit aratro,

Pectora divini fluctu gentilia verbi

Arida mellifluis perfundens arva fluentis:

De quibus aequorei potus hausere Britanni

Jam sibi perpetuae, Christo donante, salutis.

Eduin interea veterum de germine regum,

Euborica genitus, dominus per cuncta futurus,

Pulsus in exsilium fugit puer invida regna.

Orama gentilis qua viderat ipse supernum,

(0816B)Nocte soporata, solus dum tempore quodam

Anxia corda gerens curis, loca congrua adivit,

Et tacitus sedit sublustri lumine lunae:

Vir stetit ignotus habitu, vultuque repente

Ante oculos juvenis, verbisque affatur amicis:

« Quae te dura coquit, juvenum fortissime, cura?

Rex Deus aeternus coeli qui sidera fecit,

Quae tu pulchra vides solatia dat tibi certa.

Ecce tuam vitam quaerenti servat ab hoste;

Insuper imperium latum tibi terminat undis.

Rex Deus ille tibi totum sit semper in aevum:

Imponensque tuo capiti pro foedere dextram:

Haec tibi, dixit, erunt nostri signacula pacti. »

Nuntius his dictis subito discessit ab illo,

Cui vigor affatim venas decurrit in omnes,

(0816C)Pulsa procul fugiens et desperatio fibras

Liquerat. Eventus venientis dicta probavit

Hospitis: occubuit statim rex ense nefando

Invidus imperii vitae simul illius atque.

Tunc juvenis rediens intravit amabilis urbes

Jam patrias, populi procerumque favore receptus.

Qui mox accipiens sceptri regalis honorem,

Quaesivit propriae genti bona, largus in omnes,

Nec per sceptra ferox, sed de pietate benignus,

Factus amor populi, patriae pater, et decus aulae.

Assiduis superans hostilia castra triumphis,

Imperioque suo gentes superaddidit omnes,

Finibus atque plagis, qua tenditur insula longe.

Jamque jugum regis prona cervice subibant

(0816D)Saxonum populus, Pictus, Scotusque, Britannus.

Interea placida regni dum pace tribunal

Rexerat armipotens, sopitis undique bellis,

Justitiae validis populos frenabat habenis,

Nec rapit arma furor, legum sub pondere pressus,

Ultrices timuit capitis quia quisque secures,

Provida ni toto servaret pectore scita,

Quae posuit populis rector servanda subactis.

Accipit uxorem australi de parte fidelem,

Moribus egregiam, patrumque ab origine claram, Vers. 132.

(0817A)Omnibus et sanctae fidei virtutibus almam.

Cui datur antistes vitae servator honestae,

Nomine Paulinus, civis clarissimus urbis

Romanae, magno meritorum fretus honore,

Qui fuit ore simul verax et pectore prudens,

Justitiae cultor, verus pietatis amator,

Catholicus doctor, coelestia dona ministrans

Gentibus aequoreis, solis ceu lucifer ortum

Praecurrens, tetras tenebrarum discutit umbras,

Atque diem monstrat mundo venisse serenum.

Sic pater ille pius, divino lumine verbi,

Expulit humanis tetricas de cordibus umbras.

Quique die quadam constanti pectore regem

Aggressus retulit signum, quod diximus olim

Nocte sub obscura juvenem vidisse paternis

(0817B)Finibus expulsum, posuitque in vertice dextram.

Territus agnoscens praedictae signa salutis

Rex, solio supplex statim descendit ab alto,

Et ruit ante pedes venerandi antistitis, atque

Omnia nunc faciam, dixit, quaecunque spopondi,

Atque Deum coeli credens venerabor ubique,

Qui mihi concessit vitam, regnique coronam;

Namque erit ille mihi solus Deus omne per aevum.

Sed modo dic nobis sit qualiter ille colendus?

Qui prompto gaudens respondit episcopus ore:

« Foeda procul fugiat primum cultura deorum,

Nec pecorum sanguis falsis plus fumet in aris,

Nec calidis omen fibris perquirat aruspex,

Nec cantus volucrum servet vanissimus augur,

(0817C)Omnia sternantur fundo simulacra deorum. »

Hinc pius antistes fidei mysteria coepit

244 Testificare palam constanter in ordine cunctis,

Donec ipse fidem concepit pectore toto

Rex pius, et populo persuasit credere Christum.

Ecce sacerdotum Caefi tunc temporis auctor,

Errorumque caput fuerat, cui rex ait: « Eia

Arripe tela tibi prius inconsueta sacerdos

Et jaculo celsum primus tu pollue fanum;

Qui fueras scelerum doctor, nunc esto salutis. »

Annuit his dictis senior, paucisque respondit:

« Hactenus incerto mea stamine vita pependit,

Obruit et dubiis animum caligo tenebris,

Exhinc certa sequar, cupiens agnoscere verum,

Aeternumque Deum; vel sistit vita futura;

(0817D)An tormenta malis, maneant an praemia justis. »

His rapuit dextra dictis hastile minaci,

Atque marem conscendit equum non more sueto,

Cui per colla jubae volitant, tumet ardua cervix;

Pectore sublato velox fodit ungula terram,

Impatiensque morae quatiebat morsibus aurum,

Terribilis qualis curvo fit Parthus in arcu

Vel si longa leves vibrat hastilia in auras,

Talis et ipse petit jaculo fastigia fani;

O nimium tanti felix audacia facti! Vers. 186.

(0818A)Polluit ante alios, quas ipse sacraverat aras.

Plena fides patuit, nec adhuc in fonte lavatus,

Explevit virtutis opus pietate fideli.

Turba salutiferum sequitur mox tota magistrum,

Viribus unanimis sternunt caeduntque sacellum:

Tunc erecta ruit fani structura profani,

Funditus in cineres etiam distructa fatiscit.

Adfuit interea tempus Paschale per orbem,

Quo rex cum populo statuit baptisma subire,

Euboricae celsis etiam sub moenibus urbis;

In qua tecta Deo jussit cito parva locari,

Sumeret ut sub eis sacram baptismatis undam.

Dum festiva dies illuxit temporis almi,

Cum natis, ducibusque simul, cum plebe sequenti,

Undecimo regni Christo sacratus in anno est

(0818B)Fonte salutifero, praefatae in moenibus urbis,

Cujus abhinc culmen sublimius extulit ille,

Metropolimque sui statuit consistere regni.

Sic quoque Gregorius praesul decreverat olim,

Semina dum vitae Romana misit ab arce

Gentibus Anglorum, confestim praecipit urbem

Hanc caput Ecclesiis et culmen honoris haberi,

Pallia pontificesque in ea vestire sacratos.

Sic pius antistis primum Paulinus habebat,

Qui Domini legem meditans in nocte dieque,

Sedulus in populos sparsit praecepta salutis.

Plurima quapropter convertit millia Christo;

Et fidei flammis virtutis et igne coruscans,

Frigora bis ternis borealea depulit annis,

Rex quibus egregius regnaverat Edwinus idem,

(0818C)Disposuitque suas justo moderamine leges,

Illicitans servare fidem donisque minisque,

Ecclesiasque suis fundavit in urbibus amplas:

Ex quibus Euboricae solidis suffulta columnis

Nobilis illa manet celso speciosa decore,

Qua statione sacra fuit ille lavatus in unda,

Quamque diu vixit, Christi praecepta tenebat.

Illi quapropter clemens meliora parabat

Tradere regna Deus, luci sociata perenni;

Nam sibi praescriptae mortis dum venerat hora,

Belliger occubuit subito socialibus armis,

O res caeca nimis terreno fidere regno,

Quod praeceps fortuna rotat, fatisque malignis

Vertitur, et variis semper motatur in horis.

Ecce decem et septem postquam regnaverat annis,

(0818D)Edwinus occubuit regum clarissimus ille.

Post quem non habuit praeclara Britannia talem.

Hoc tamen omnipotens fieri non passus inultum est,

Sed dedit Oswaldum regis regnare nepotem.

Qui subito veniens externis exsul ab oris,

Firmiter invictae fidei confisus in armis,

Agmina parva trahit properans et pergit in hostem

Vastantem patriam, ferro flammisque cremantem,

Millibus innumeris, spoliis nimiumque superbum. Vers. 240.

(0819A)Sed pius Oswaldus numero non territus ullo

Alloquitur propriam constanti pectore turmam:

« O quibus est semper bellorum vivida virtus,

Nunc, precor, invictas animis assumite vires,

Auxiliumque Dei cunctis praestantius armis

Poscite corde pio, precibus, substernite vestros

Vultus ante crucem, quam vertice montis in isto

Erexi, rutilat Christi quae clara tropaeo,

Quae quoque nunc nobis praestabit ab hoste triumphum. »

Tunc clamor populi fertur super astra precantis.

Et cruce sic coram, Dominumque Deumque potentem,

Poplitibus flexis, exercitus omnis adorat.

His etiam gestis promptus processit in hostem,

(0819B)Caedibus irrumpens hostilia castra cruentis.

Ut leo cum catulis crudelis ovilia vastat,

Et pecus omne ferus mactat, manditque trahitque;

Haud secus Oswaldus rex stravit ubique phalanges

Barbaricas victor gradiens per tela, per hostes,

Caedit et inculcat, fugientes atterit alas.

Praevenit Oswaldi sternendo exercitus hostes,

Sanguineos campis rivos post terga relinquens,

Donec ipse luens cecidit Cadwala nefandus

Perfidiae poenas, moriens in strage suorum,

Claraque magnifico cessit victoria regi.

Hostibus occisis regnum sanctissimus Oswald

Ingreditur, heros veterum condignus avorum.

Vir virtute potens patriae tutator, amator

(0819C)Moribus egregius Christi mandata secutus,

Pauperibus largus, parcus sibi, dives in omnes,

Judiciis verax, animi pietate benignus,

245 Excelsus meritis, submissus mente sed ipsa,

Hostibus horribilis cunctis jucundus amicis,

Ut bello indomitus, sic pacta in pace fidelis.

Invaluit postquam sceptris et culmine regni,

Exstruit ecclesias donisque exornat opimis,

Vasa ministeriis praestans pretiosa sacratis

Argento, gemmis aras vestivit et auro,

Serica parietibus tendens velamina sacris,

Auri blateolis pulchre distincta coronis,

Sanctaque suspendit varias per tecta lucernas,

Esset ut in templis coeli stellantis imago,

Christicolasque greges duxit devotus in illas,

(0819D)Ut fierent Domino laudes sine fine canentum.

O pietas, o celsa fides! Nam quidquid habebat,

Prodigus in Domini gazarum sparsit honorem:

Quapropter titulis virtutum claruit, atque

Signorum celebri fama est vulgatus ubique,

Quae modo per mundum chartis inscripta leguntur

Quarum pauca libet lyrico nunc tangere plectro,

Et partes cantus calamo currente referre.

Tempore nam quodam praesul sanctissimus [Aedan] Vers. 291.

(0820A)Cum rege et populo Paschalia festa peregit,

(Ejus rex monitis nam omni servivit in actu)

Plurima per plateas inopum tunc turba jacebat,

A rege stipem rogitans clamore frequenti.

Ingrediens recubat jam et rex simul atque sacerdos,

Argentique prius pensantem plurima discum

Pondera, cum dapibus statim direxit egenis;

Vidit ut hoc praesul, dextram comprehendit, et infit:

Incorrupta, precor, maneat manus ista per aevum

Quod fuit et factum; sancto nam rege perempto,

Gentili gladio praecisam a corpore dextram

Stipite suspendunt: veniens rex illius haeres

Oswi germanus germani et sanguinis ultor,

Arripuit dextram, Bebbamque ferebat in urbem,

Argenti condens loculo sub culmine templi,

(0820B)Quod prius ipse Deo statuit sub nomine Petri.

Hactenus integram fore signo est ungula crescens,

Flexilis et nervus, viridis caro, forma venusta.

Cujus quanta fides fuerat vel vis meritorum,

Post mortem nituit magis ac magis undique signis

Namque ubi pro patria pugnans a gente peremptus

Pagana cecidit, fiunt de pulvere multa

Signa salutifero. Quidam dum forte viator

Egit iter juxta fuerat qua scamma duelli,

Cujus equus subito totis lassescere membris

Coeperat et frendens ore spumare cruento,

Atque ruens campo volvi moriturus in illo,

Inque locum versans venit, qua rex pius Oswald

Occubuit quondam, tunc statim corpore sano

Exsurgens avide carpebat amoena vireta.

(0820C)Intellexit eques quidquam praestantius illo

Esse loco, titulum ponens equitabat ab inde

Hospitium veniens quo tenderat; ecce puella

Tabida paralysis gelido languore jacebat,

Ultima congeminans miserae suspiria vitae;

Cumque domus neptim patris turbata gemebat,

Suggerit hospes eam duci quo forte caballus

Sanatus fuerat; carroque imposta puella

Ducitur, ut jussit, monstrans loca sancta viator,

Et sita corpus humi paulum dormivit ibidem,

Evigilansque suam persensit adesse salutem.

Inde petivit aquam, faciem sibi lavit, et ipsos

Composuit crines, caput et velamine texit,

Ductoresque suos alacris deinde secuta est.

Alter iter faciens praefatae per loca pugnae,

(0820D)Ecce loci spatium campo jucundius omni

Unius inspexit, viridique venustius herba.

Haec reputat secum: cecidit vir sanctior istic,

Arbitror idcirco prodest haec terra saluti.

Atque ligans panno tulerat de pulvere secum,

Venit et ad quamdam lassescens vespere villam

Plebs epulare; casam villae tunc venit in unam,

Qua quoque susceptus veniens intraverat hospes,

Pulveris ac pannum posta suspendit in alta. Vers. 345.

(0821A)Contigit ut subito flammis volitantibus altum

Ignis edax culmen raperet, nec viribus ullis

Exstingui valuit, donec incendia totam

Consumpsere domum, nimium res mira sed acta est

Pulvere sacratam postam timet igneus ardor

Tangere, sed penitus flammis intacta remansit.

Qua virtute quidem visa stupor omnibus ingens

Incubuit statim, tunc cognovere, quod ille

Pulvis erat sacro regis cum sanguine mixtus

Oswaldi, multis fuerat qui causa salutis.

Claruit his signis postquam locus iste peractis,

Ecclesiis Christi jucunda et reddita pace,

Regis Edelredi regina Osthfrida fidelis,

Quae fuit Oswaldi sancti jam filia fratris,

Curavit sancti sacris inducere tectis

(0821B)Relliquias patrui, dignoque recondere honore.

Ossibus allatis, stupuit miracula late

Accola Lindissae, cernens super illa columnam

Ossa viri sancti lumini ad fastigia coeli

Luminis aetherei tota fulgescere nocte.

Major relliquias quas tunc aulaea tegebat;

Nam priscis odiis assumere primitus ossa

Inque monasterium saevi deferre negantes,

Nocte manere foras illa fecere coloni;

Sed dum divini viderunt luminis ignem,

Quae prius abnuerant, secum retinere rogabant;

Maneque sarcophago condentes lota parato,

Ecclesiae tulerant magno sub culmen honore,

246 Divitias terris curantes condere vivas.

In quo multa loco fiunt nunc usque patroni

(0821C)Ob meritum tanti in languentes dona salutis,

Sanctae si fidei virtus comitatur eosdem.

E quibus hoc unum properanti tangere plectro

Sufficit, ut credas devotus caetera, lector;

Febre puer quidam jacuit per tempora longa,

Coenobio languens citius moriturus in illo.

Ecce die quadam miser ad loca sancta sepulcri

Ducitur, Oswaldi meritis ne tangeret illum

Febris acerba, fides nam praecipit omne quod orat:

Credidit ut languens ad sua tecta cucurrit

Corpore sanato properans et pectore laeto,

Morbida nec audet plus illum tangere febris.

Postea rex felix ornaverat Offa sepulcrum

Argento, gemmis, auro, multoque decore,

Ut decus et specimen tumbae per saecla maneret,

(0821D)Praemia pro modico sumpturus magna labore.

Nec non terra micat coelestibus inclyta signis,

Corporis, ut dixi, quae sancti lota lavacro est,

Sumpsit et effectum vincendi tela maligni

Daemonis et sanos vexatis reddere sensus.

Abbatissa quidem quaedam loca sancta videre

Advenit, sese et meritis committere sancti.

Jamque domum rediens tulerat de pulvere terrae

Ablutis sacram quae ex ossibus hauserat undam;

Tempore transacto veniebat hospes ad illam,

Daemone qui fuerat nocturnis saepius horis Vers. 401.

(0822A)Vexari solitus: clamoribus, ecce repente

Coeperat horrendis frendens loca lata replere,

Morsibus et furens semet lacerare nefandis.

Et cum nullus eum potuit constringere vinclis,

Vel miseri saevos flagris compescere motus,

Haec abbatissae quidam narrare cucurrit.

Illa videns miseros motus, vocesque furentis,

Jusserat afferri sacro cum pulvere capsam.

Et cum virgo ferens veniebat, et atria tecti

Intraret, subito tacuit furiosus, et omnes

Composuit motus, somno quasi membra dedisset.

Quisque rei astantes spectabant exitus esset.

Post horae spatium vexatus, et ipse resedit,

Suspirans graviter, sanus tum sensibus, inquit,

Redditus, et vaguas fugit vagus hostis in auras.

(0822B)Mirantur cuncti stupidis hinc inde loquelis,

Incolumem subito cernentes corpore toto,

Ossibus et nervis, nec non et mente vigentem;

Inquirunt subitae causam mirando salutis,

Qui respondit ovans: « Ut venit virgo locellum

Portans, et pedibus tetigit haec atria, statim

Discessere procul, qui me torquere solebant

Daemones, ut fugiunt veniente luce tenebrae. »

Cui portanda data est secum pars pulveris almi;

Ac post talis ei fuerat vexatio nunquam.

Te quoque sancta, potens virtutibus, inclyta multis

Crux veneranda canam, nequeam si promere dignos

Laude tua versus. Reparasti perdita pridem,

Nunc iterum per te cedit victoria regi

Oswaldo, ut quondam paucae cecinere camenae.

(0822C)Exin mirificis fulsit tua gloria signis;

Ad te tota fide famosa Britannia currit,

Quaerere pro variis sibimet medicamina morbis.

Et spe ad te etiam venientem fallere nescis;

Namque salutis opes redeuntes saepe reportant.

Non ego ruricula possum percurrere plectro

Omnia, multoties quae per te signa geruntur,

Et pecora atque homines, etiam juvenesque senesque;

Denique praecisae de te ducuntur ubique

Particulae, per quas fiunt pia dona salutis.

Sufficit e cunctis hoc solum dicere signum:

Frater erat quidam casu confractus acerbo,

Infractique dolens penitus gemit ossa lacerti.

Cumque dolor nimius succreverat et tumor ardens

(0822D)Pectoris ingeminat lacrymans suspiria fessi,

De cruce cui quidam veteres jam vespere muscos

Attulit, in gremium sibimet quos projicit aeger:

Cumque iret cubitum oblitus deponere muscum,

Nescius in gremio somno praeventus habebat;

Evigilans medio morbosus tempore noctis,

Ecce aliquid gelidi lateri sibi sensit adesse,

Admotaque manu sanum se forte fuisse

Repperit, atque nihil fractura sensit ab illa.

Inclyta fama viri, nec solum jure Britannos

Illustrat populos, trans insuper aequora ponti, Vers. 456.

(0823A)Aspersit radios, quibus et Germania fulsit:

E quibus et quaedam populosa Hibernia sensit.

Sed nobis signum vero inter multa relatu

Hoc narrare placet; dirae dum tempore pestis,

Aequoreos populos lata quae clade peremit,

Scotorum genere scholasticus acer in arte,

Hoc fuerat morbo patria percussus in illa,

Librorum studio doctus, sed nulla futurae

Cura fuit misero vitae, sibi cumque videret

Mortis adesse diem, magno trepidare timore

Coeperat, ob merita scelerum, ne ad tartara dira

Mortuus inferni raperetur, voce gementi

Alloquitur socium: « Frater, mihi mortis amarae

Articulus properat, citiusque ad tartara ducar,

Perpetuae mortis, quia jam non tempore parvo

(0823B)Criminibus tantum penitus servire solebam.

Proh dolor! haec propter novi feralia flammis

Tartara parta mihi. Totis mihi sensibus est hinc,

Si velit Omnipotens misero concedere vitam,

Viribus annisis mores mutare malignos.

Nec tamen esse mei meriti scio vivere tantum,

Ni mihi concedat vitae modo munus amatae

Sanctorum meritis miserantis gratia Christi.

Audivi quondam celebri rumore referri

Oswaldi regis laudes virtutibus amplas.

Tu quia de genere es Saxonum collega natus,

Forsan habes ejus quidquam modo relliquiarum? »

Cui socius statim fidam profatur in aurem:

247 « Pars inventa sacri est mecum de stipite ligni,

(0823C)Infixum fuerat caput occisi illius in quo;

Et si firma tenes fidei tu pectora, credens

Per tanti pietas meritum divina patroni

Hujus adhuc vitae donat tibi tempora longa;

Insuper aeternae praestabit gaudia forsan. »

Nec mora, quin toto dixit se credere corde.

Tum benedixit aquam socius, partemque sacrati

Roboris immittens aegro dedit atque bibendam.

Qui mox convaluit, mortique ereptus ab illa est.

Ex hinc incolumis multo jam tempore vixit,

Ad Dominumque suam vitam converterat omnem

Magnificasque Deo laudes referebat ubique,

Et Domini famulum magno celebrabat honore.

Sanctus ter ternis Oswald feliciter annis

Imperio postquam regnorum rexit habenas,

(0823D)Ipse ( sic ) quas retinet famosa Britannia gentes,

Divisis linguis, populis per nomina patrum;

Atque annos postquam ter denos vixit et octo,

Augustas sacra Nonas jam morte dicavit;

Ascendit meritis coelestia regna coruscis,

Oswi germano terrestria regna relinquens.

Interea obtinuit multo jam sceptra labore

Principio, propriae rector novus Osui gentis;

Impugnatus enim fuerat hinc inde vicissim

Saepius externis praedantibus undique fines.

Insuper a propriis perpessus bella propinquis,

Qui crudele manu lacerabant viscera regni, Vers. 512.

(0824A)Cognato implentes sceleratas sanguine dextras;

Nec metuunt patrias gentilia castra per urbes,

Invidia cogente fera, deducere; vel sic

Viribus externis conantes sternere regem.

Cui fuit ante alios primis infestus ab annis

Hostis rex Pendan, fortis virtute doloque,

Occisor fratris, regni et vastator acerbus;

Qui ter dena sibi conduxit millia bella,

Ter denosque duces totidem deducere turmas

Disposuit, quorum certus fuit usus in armis.

Hac vastare manu veniensque evertere regnum,

Moenia destruxit, homines mucrone peremit.

Imbribus exundans torrens ceu montibus altis

Sternit agros, segetesque rapit sylvasque recidit;

Sic dux ipse ferox devastans omnia pressit,

(0824B)Dans simul in pessum pueros, juvenesque senesque.

Nullus eum sexus, vel nulla retraxerat aetas

Ad pietatis opus; nullo quia jure pepercit.

Sed rector, cui cura fuit defendere gentem,

Seque suosque simul Christi tutarier armis,

Legit et ipse viros fortes, atque agmina tanta,

Venerat haud trepido contra rex pectore promptus,

Milite cum raro, primo sed nomen Olympi

Fletibus et votis constanti corde poposcit.

His actis etiam hostiles ut vidit ubique

Innumeras acies latis discurrere campis,

Has contra opposuit parvum licet impiger agmen,

Millia trina ciens tantum, sed prompta duello

Nec mora, quin mediis se immiserat hostibus audax,

Proturbans acies, Christi testudine fretus.

(0824C)Mox timor impactas populorum dispulit alas,

Qui pugnae immemores, armis telisque relictis,

Tuta fugae petiere loca, et sua signa revellunt.

Pallantum cuneos victor rex caedit ubique,

Horrisona increpitans fugientes voce phalangas.

Arma cruore natant, mutantur sanguine fontes;

Fugit et ipse simul, tanta vix clade coactus

Dux Pendan, cernens caedes stragesque suorum:

Nec tamen evaluit fugiens evadere mortem,

Sed gladio cecidit victrici occisus et ille.

Curritur ad praedam passim, et laus digna Tonanti

Redditur aeterno, semper qui liberat omnes

In se sperantes clemens, et salvat ubique.

Hoc erat hoc etiam multis satis utile bellum:

(0824D)Namque suam gentem rex hostibus eruit acris,

Merciorum fidei sceptris et subdidit almis,

Sacrato faciens baptismatis amne lavari;

Perque illum, donante Deo, ditatur uterque

Magnifico populus coelestis munere doni;

Ille haeres patriae factus, hic civis Olympi.

Ambo gentiles gemino micuere triumpho,

Daemonis ille jugo, terreno hic hoste solutus.

Plurima continuis domuit post regna triumphis

Oswi, nobiliter patrias et rexit habenas,

Aequoreasque sibi gentes hinc inde subegit,

Has terrore premes, illas mucrone coercens, Vers. 568.

(0825A)Victrices aquilas per regna ferebat ubique.

Legibus ille etiam fuerat justissimus aequis,

Invictus bellis, nec non in pace fidelis.

Donorum largus miseris, pius, omnibus aequus;

Imperium retinens septenos nam quater annos,

Compositis rebus felix in pace quievit,

Egfredo tradens proprio diademata nato,

Egfredo moriens regalia sceptra relinquens.

Tempore nam micuit Wilfridus episcopus illo,

Quem Deus omnipotens infudit luce superna,

Errorum tetricas terris ut pelleret umbras,

Per loca perpetuae quapropter multa salutis

Gentibus et populis doctrinae lumina sparsit.

Illius australis studio Saxonia Christum

Credidit, et claro perfusa est lampade vitae.

(0825B)Nec solum populos animae de morte maligna

Illos antistes doctrinis eruit almis,

Sed nece de praesente simul salvavit eosdem.

Tempore contiguis illo nam sub tribus annis

Non ros, non imber sitientes irrigat agros.

Arida flammigeris tabescit terra sub astris,

Et victum pariter hominique feraeque negabat.

Atque famem sequitur morientum cladis acervus,

248 Praecipitesque ruunt multi de rupibus altis.

Ast alii rapidis sese mersere sub undis,

Ut sibi praeriperet longum cita mors cruciatum.

Ipsa namque die, quo gens susceperat illa,

Doctrinis imbuta sacris, baptismatis undam,

Descendit pluvia, et telluribus aura serena,

Et terrae rediit specimen viridantibus arvis,

(0825C)Florigero campi montesque ornantur amictu:

Frugifer agricolis laetantibus inditur annus,

Inque Deum carnes cunctorum cordaque vivum

Exsultaverunt, (cecinit sicut antea David)

Certius aeternis inhiantes pectore donis,

Quo sumpsere prius sibimet terrena per illum.

Hic quoque compulsus Romam properabat adire,

Sed prius est ventis Fresonum vectus in oras,

Atque ibi mox populi convertit millia Christo,

Plurima perpetuae demonstrans dona salutis.

Et quocunque pedem movit, pia semina sevit,

Pectora perfundens arentia rore superno,

Inclyta coelesti complevit et horrea fructu,

Et celebri fama laeto laudatur in orbe.

(0825D)Dum pius illud iter gestit complere sacerdos,

Ecce repente fuit morbo perculsus acerbo,

Perque dies multos valido crescente dolore,

Venit ad extremum confecto corpore finem,

Bis binosque dies sensu sine corporis omni

Exanimis jacuit pene, et spiraminis extors,

Voce carens, membrisque stupens, in pectore tantum

Frigida vix tenui duxit suspiria flatu.

Discipuli socii stabant hinc inde gementes, Vers. 621.

(0826A)Lugentesque sui funus lacrymabile Patris.

Ecce! die quinta subito Pater ipse resedit,

Atque levans oculos, socios conspexit et infit:

« Quid juvat atroci tantum indulgere dolori;

Cui vult omnipotens poterit mitescere judex,

Extremamque novum vitam convertere in ortum.

Namque suum clemens legatum misit ab astris,

Qui steterat niveo nimium praeclarus amictu,

Et mihi flammigero praedixit talia vultu:

Me pius Altithronus Michaelem misit Olympo,

Dicere, quod morbo nunc confortaberis isto,

Pro meritis sanctae Matris precibusque Mariae,

Quae gemitus, lacrymas, sociorum et vota tuorum

Auribus e solio coelesti audivit apertis,

Deposcens tibimet vitam simul atque salutem.

(0826B)Esto tamen quarto veniente paratus in anno,

Ipse ego tunc iterum veniam te visere, nam tu

Tempore tranquillo patriae morieris in oris. »

Angelicos sequitur monitus mox vita salusque,

Nec non expletos post quattuor exitus annos,

Praesulis egregii praedicto est fine secutus.

Sic et in ecclesia, quam Petri erexit honore,

Hripensi est positus, felix in pace sepultus.

Vir quoque temporibus sanctus fulgebat in illis,

Angelicam Cuthbertus agens in corpore vitam,

Qui fuit a puero signis insignis apertis,

Moribus et meritis statim succrevit honestis;

Atque manens monachus primaevo tempore clarus

Doctor apostolicus fuit, hinc et presbyter almus,

Et loca fructiferis replens inculta viretis,

(0826C)Fontibus aeternis sitientia prata rigabat;

Divina et cunctos formans virtute sequaces,

Dogmatis aetherei radios spargebat ubique,

Discutiens tenebras errorum, luce serena.

Est locus Oceano dictus cognomine Farne,

Insula fontis inops, frugis et arboris expers;

Hanc petit intrepidus Christi bellator opimus,

Contemplativos cupiens et carpere flores -

Ipse Deo soli solus servire sategit,

Ne mundanus honor mentem mutaret alacrem.

Hic Eremita sacer non parvo tempore vixit,

Saepius angelicis felix affatibus usus,

Toxica mortiferi vincebat tela draconis.

Attamen abstractus multis rogitantibus inde,

(0826D)Tandem consensit secretam linquere sedem,

Pontificisque gradum, populis et rege coactus,

Quandoque suscepit cunctis orantibus illum;

Nobiliter binis digne quem rexit in annis,

Plurima conquirens animarum lucra Tonanti,

Et bene commissum sibimet servavit ovile,

Ne lupus insidians Christi deroderet agnos.

Sed mox mundani culmen vitavit honoris,

Ipse petens iterum soliti secreta cubilis; Vers. 674.

(0827A)Atque ibi praesentis spectaverat ultima vitae,

Quaeque Dei famuli sacrata est insula morte.

Nam locus ille nitet signis hucusque coruscis,

Ex quo pontificis linquens ergastula carnis

Spiritus alta petens scandit super astra polorum

Nec non et claris fiunt miracula rebus,

Facta loco sacrum pausat quo corpus humatum,

Cujus tota fuit coelestibus inclyta signis,

Usque diem mortis, primaevo tempore vita.

Omnia quae dudum praeclarus Beda sacerdos

Prosaice primum scripsit sermone magister,

Et post heroico cecinit miracula versu.

Qualiter angelicos monitus medicina secuta est,

Dum tumor in tenero succrevit corpore fervens.

Aut quomodo ipse puer ventis per caerula puppes

(0827B)Jactatas precibus revocabat ab aequore quinas.

Qualiter aut animam ferri super astra videbat

Praesulis Aedani, teneros dum pasceret agnos.

Coelicolam quomodo terreno pane fovere

Dum cuperet, meruit coelestes sumere ab illo.

Ut belluae gelidum villo flatuque fovebant,

Cernentem fratrem morbo culpaque relaxat.

Utque precando famem projectus ab aequore nautis

Abstulit, et certum praedixit adesse serenum.

Aut quomodo ex aquila delato pisce cibandum

Se sociumque suum praedixit, et est ita factum.

249 Aut quomodo ardentes avertit ab aedibus ignes,

Incumbens precibus, juvenum quos dextra nequibat.

Daemoniaca quidem vel qualiter uxor ab illo

Sit sanata, prius quam tecta rogantis inisset.

(0827C)Daemones aut quomodo sanctus de Farne malignos

Expulerit, juxta faciens sibi tecta manendi.

Ex sicco ut liquidam poduxit cespite lympham,

Quae ad votum Patris praestabat in ore saporem.

Qualiter ipse sibi messem sevisset in agro,

Et volucres verbo tantum pepulisset ab illa -

Ut mare cum belvis sancto servire solebat.

Plurima veridico praedixit et ore futura,

De se, deque aliis, quae praescius ante videbat.

Qualiter uxori comitis, cui miserat undam

Sacram, restituit depulsa peste salutem.

Chrismate sic quamdam sanaverat ipse perunctam

A morbo lateris capitisque dolore puellam.

Ut benedictus item delatus panis ab illo

(0827D)Immissis lymphis quemdam sanaverat aegrum.

Qualiter aut juvenem moriturum forte viator

Repperit, orando cui reddidit ipse salutem.

Ut pius atque Pater, morbo vastante Britannos,

Praedixit matri natique domusque salutem.

Qualiter aut animam pastoris ab arbore lapsi

Angelicos coelo coetus inferre videret

Atque suum aegrotans curaverat ipse ministrum,

Profluvii ventris fuerat qui tabe gravatus.

Qualiter undecimo post mortem corpus in anno

Integrum fuerat tota cum veste repertum. Vers. 729.

(0828A)Daemoniacus homo, supra quem funditur unda,

Sanatur, sacros Patris quae laverat artus.

Aegra trahens quidam suspiria qualiter orans

Illius ad tumulum morbo sanatus ab illo est.

Languidus utque oculis tangens oraria vasis,

Illius ex visu dolor et caligo recessit.

Calceamenta Patris resoluto corpore quidam

Induit, et sanis perrexit gressibus inde.

Qualiter infirmi curentur tegmine, sub quo

Spiritus astra petit sancti terrena relinquens.

Haec breviter tetigi, ne tota tacere viderer

Inclyta rurali perstringens carmine gesta.

Haec quoniam cecinit plenis cum versibus olim

Praeclarus nitido Beda sermone magister;

Ni praevenisset nostras prius ipse camenas,

(0828B)Inciperem lyricas omnes extendere fibras.

Non Pana rogitans, Phoebi nec numen inane,

Sed tua cum toto suffragia corde precarer,

Ut mihi rorifluam donares, Christe, loquelam,

Ad narranda pii digne praeconia Patris.

Belliger Egfridus postquam hinc inde triumphos

Gesserat, et gentes domuit sub marte feroces,

Accepit sponsam Adiltrudam nomine dictam,

Nobilium genitam regali stirpe parentum,

Nobilior longe casta quae mente manebat.

Nam licet illa foret thalamo conjuncta superbo,

Regia bissenos pariter jam sponsa per annos,

Intemerata tamen permansit virgo per aevum,

Inter jura thori vincens incendia carnis.

Virginis alma fides, regis patientia mira!

(0828C)Vincitur hic precibus, sed amore Tonantis et illa;

Ambo sacris fidei ferventes ignibus intus,

Permansere simul conjux cum conjuge casti.

Quamque integra foret vivens in corpore virgo,

Post mortem Dominus signis patefecit apertis;

Nam caro sex denos etiam tumulata per annos,

Incorrupta quidem tota cum veste reperta est.

Corpus erat vegetum nervis et flexile totum,

Et facies rutilo fulgebat sancta decore.

Et quod jure magis multum mirabile dictu est

Ante dies mortis binos in corpore vulnus,

Quod medicus fecit nimio cogente timore,

Apparet sanum, tenuissima visa cicatrix,

Ulceris obtendens veteris vestigia tantum.

Vestis item, sacros quae texit virginis artus,

(0828D)Expulit atrocem de obsessis saepe chelydrum.

Nec non tumba prior, tenuit quae virginis almae

Sacrosancta sinu sub terris membra recepta,

Exstiterat multis optatae causa salutis,

Atque aegris oculis praestaverat ipsa medelam.

Istius ergo sacrae praedictus Beda puellae

In laudem fecit praeclaris versibus hymnum,

Quapropter tetigi parcis haec pauca libellis,

Ut pote commemorans veteris proverbia dicti,

Tu ne forte feras in silvam ligna viator. Vers. 784.

(0829A)Tunc quoque forte fuit quiddam memorabile gestum,

Aestimo quod multis prodesse legentibus ista,

Si tamen haec quisquam reputabit digna legendo.

Exstinctus regis frater fuit Aelfwine bello,

In quo miles item quidam prostratus in armis

Nobilis occubuit crudeli strage peremptus,

Exanimisque diem duxit cum nocte sequenti;

Qui tamen, exstinctos anima redeunte per artus,

Redditus est vitae, et sumpta virtute valescens,

Atque ligans sibimet refluentia vulnera, festo

Coepit abire gradu, sed captus ab hostibus, atque

Ad comitem quemdam reflexo est calle reductus;

Cui comes instituit de se narrare quis esset,

Ille tamen metuit clara se stirpe fateri

Progenitum, dicens: Pauper sum et rusticus unus,

(0829B)Atque maritali vivebam jure ligatus.

Quem comes accipiens primo curare sategit;

Ne tamen aufugeret, vinciri jussit; at ille

Vinciri nunquam potuit, nam cuncta resolvi

Vincula sponte sua mirando more solebant.

Haec dum cernebant stupefactis mentibus hostes,

Artibus ex magicis seu scriptis esse putantes,

Saepius addebant priscis nova vincula vinclis.

Hoc comes admirans secrete convocat illum,

Et cur non posset vinciri, inquirit ab illo,

An prius aut magicas didicisset forsitan artes?

Nosse nihil studiis se ex talibus ille fatetur.

250 Est mihi sed frater devoti pectoris, inquit,

Quem scio, quod Christo pro me solemnia cantat

Missarum, quoniam me putat esse peremptum.

(0829C)Et si forte animam nunc altera vita teneret,

Illius illa preces propter missasque frequentes

Libera, credo, foret, poenasque evaderet omnes.

Tunc cognovit eum responsis ille receptis

Dux fore praeclara genitum de stirpe parentum;

Et quamvis sibimet visus sit jure necandus,

Eripit hunc morti, cuidam sed vendidit illum,

Qui quoque tentat eum diris vincire catenis,

Nec potuit, quoniam praedicto more solutus,

Liber ab impositis remanebat corpore vinclis,

Saepius haec equidem sed praestitit hora diei

Tertia, qua frater missarum dona solebat

Corde offerre pio; Dominus dum talia cernit

Mira, facultatem dat ei sese redimendi.

(0829D)Liber et ille redit pretii sub jure redemptus,

Atque domum repetens narraverat omnia fratri,

Sed referente illo cognovit tempora frater

Illa, quibus vinclis resolutum se referebat,

Haec eadem fieri, quibus et solemnia semper

Missarum celebrasse Deo sese recolebat.

Praefuit Egfridus regno feliciter annis

Ter quinis faciens victricia bella, quousque

Agminibus missis animo trans aequora saevo, Vers. 837.

(0830A)Praecipiens gentes Scotorum caede cruenta

Vastare innocuas, Anglis et semper amicas,

Mox adversus eum Pictis bellantibus, ipse

Occubuit victus misera cum clade suorum,

Imperii linquens Altfrido regmina fratri,

Qui sacris fuerat studiis imbutus ab annis

Aetatis primae, valido sermone sophista,

Acer et ingenio, idem rex simul atque magister.

Praefuit Ecclesiae venerandus Bosa sacerdos,

Condignis gradui meritis tunc temporis alto,

Vir monachus, praesul, doctor moderatus, honestus,

Quem divina sacris virtutum gratia sertis

Compserat, et multis fecit fulgescere donis.

Plurima quapropter congessit lucra Tonanti,

Retia mundanas immittens sacra per undas,

(0830B)Aequoreas Christo praedas ad littora traxit.

Vir sine fraude bonus, dives pietate superna,

Inque domo Domini fulsit ceu lucifer ardens.

Hic Pater Ecclesiae cultum decoravit, et illam

Moribus a plebis penitus secernit; et uni

Deservire Deo statuit, simul omnibus horis.

Ut lyra continuo resonaret mystica plectro,

Aethereas Domini decantans laudibus odas.

Vox humana quidem superum pulsaret Olympum,

Omnia dispensans alternis tempora causis,

Lectio nunc fieret, sed nunc oratio sacra,

Quisque Dei laudes praeferret corporis usu.

Jusserat hunc raptim complere negotia carnis,

Omnibus ut fieret parvus sopor, esca sub actu.

Non terras, victusque, domus, nummismata, vestes,

(0830C)Nec quidquam proprium sibimet jam vindicet ullus;

Omnia sed cunctis fierent communia semper.

Qui terrena sibi, + coelorum vel petit haeres,

Gaudia, + qui cunctis fieret communia regni.

Hic pius antistes magnis virtutibus hujus

Implevit postquam praesentis tempora vitae,

Transit in aetheream laetus feliciter aulam.

Visio temporibus memorabilis acta sub isdem,

Ut reor in nostro sic erit si carmine scripta,

Proderit aeterna multis de morte vocandis,

Posset ut ergo animas vitiis sanare peremptas.

Mortuus, ecce diu surrexit corpore quidam,

Multaque quae vidit memoratu digna ferebat,

E quibus hic nostris addemus pauca camenis.

(0830D)Ergo domum propriam communi in plebe maritus,

Atque suam rexit justo moderamine vitam,

Qui post tactus erat morbo jam carnis acerbo,

Perque dies multos, valido crescente dolore,

Infirmus recubans extrema pericula duxit;

Mortuus ac tandem primo sub tempore noctis,

Ejus in extrema respirans parte revixit,

Atque resurgendo cunctos simul inde fugavit

Funeris exsequias peragentes nocte sub ipsa. Vers. 890.

(0831A)Plus sed amore vigens conjux ibi sola remansit,

Quam nimium pavidam rediens a morte maritus

Coeperat hortari, reliquis fugientibus illinc:

« Quae mihi fida satis remanes ex omnibus, inquit,

Te rogo, ne metuas nunc me, dulcissima conjux,

Vivo equidem, vere surrexi a morte remissus,

Sed mihi longe aliter nunc altera vita sequenda est,

Gaudia vel luxus meme damnare necesse est. »

Nec mora, divitiis mox omnibus ille relictis,

Jura monasterii devoto est corde secutus,

Atque ibi tam duro domuit sub pondere corpus,

Ut facile ex vita possent cognoscere cuncti,

Quae vel quanta prius ductus de corpore crevit.

Isto namque modo quae vidit ferre solebat.

« Splendidus, inquit, erat, qui me de corpore duxit,

(0831B)Et contra aestivum solis processimus ortum,

Quo ad latam vallem devenimus atque profundam,

Cujus in oblongum extensa est sine fine vorago,

Quae latus horrendum flammis ferventibus urunt,

Atque aliud habuit glaciali grandine plenum;

Haec animabus erat hominum hinc inde repleta,

Quae nimis exustae dum flammas ferre nequibant,

Frigoris in medium misere mox prosiliebant,

251 Cumque ibi nec poterant requiem reperire, vicissim

Flammivomum flentes iterum ferebantur in ignem.

Haec cernens mecum meditabar, forte quod esset

Poena infernalis, quam saepe audire solebam.

Ductor et ille mihi meditanti talia dixit:

Non, ut ipse putas, isthic infernus habetur.

(0831C)Cumque haec aspicerem, pavidum me duxit in ante.

Tunc subito vidi tenebris loca cuncta repleri,

Intrantesque illas densatae noctis imago

Nos circa incubuit, nec quidquam cernere praeter

Ductoris speciem potui vestesque nitentes.

Et sic ingressi sola sub nocte per umbras,

Ecce repente globi flammarum valde tetrarum

Sicuti de puteo surgunt iterumque residunt;

Tunc aberat subito ductor solusque remansi,

In mediis positus trepidus stupidusque tenebris.

Cumque globi flammae peterent alta, atque vicissim

Motibus alternis repetebant ima barathri,

Omnia flammarum fastigia cerno repleri

Spiritibus hominum miseris, qui more favillae

Cum flammis pariter scandebant, atque cadebant,

(0831D)Sed nimius fetor late loca cuncta replebat.

Longius haec cernens circumstetit undique terror,

Ut pote quid facerem, possem quo vertere gressum

Inscius, aut misero qui finis forte maneret.

Audio tum subito sonitum post terga gementum,

Nec non ceu vulgi capto super hoste cachinnum;

Qui prope dum veniunt hostes agnosco malignos,

Ad poenas animas ululantes quinque trahentes,

Cum quibus in medii descendunt ima barathri.

Flammivomo e puteo quidam deinde maligni

Daemones ascendunt, oculis flammantibus, atque

Me circumsteterant, putidum de naribus ignem

Oreque spirantes ignitis, meque minantur Vers. 947.

(0832A)Prendere forcipibus; nec me contingere tantum

Jam poterant, quamvis multum terrere valerent.

Tunc ego conclusus tenebris et ab hoste coactus,

Circumspexi oculis, aliquid si forte veniret

Auxilii, quo jam salvarer ab hoste cruento.

Tunc mihi post tergum fulsit quasi stella per umbras,

Quae magis accrescens properansque fugaverat hostes,

Dux erat ille meus veniens cum luce repente,

Cujus in adventu fugerunt daemones atri.

Hinc convertit iter brumalem solis ad ortum,

Noctique ereptum nitidas me duxit in auras.

Ante ubi nos murus subito comparuit ingens,

Qui sine fine sui sic visus longus et altus,

Nullus ut extenso videretur terminus illi.

Sed prope dum venimus, quo, quali nescio certe

(0832B)Ordine, nos fuimus stantes in culmine muri.

Ecce ibi campus erat magnus pulcherrimus atque,

Cujus tantus erat fragrantis nitor odoris,

A me fetorem mox ut depelleret omnem:

Et lux tanta sacrum perfuderat undique campum,

Vinceret ut lucem solis simul atque diei.

In his ergo locis laetas habitare videbam

Sanctorum turmas, sedesque tenere beatas.

Haec ego conspiciens mecum meditabar, an essent

Regna superna poli cunctis promissa beatis.

Haec mihi volventi respondit ductor, et infit:

Non, sicut ipse putas, isthic sunt regna polorum.

Fulget in ante novae major mihi gratia lucis,

Quae nimio superat lucem fulgore priorem,

Nam tunc illa prior vere tenuissima visa est.

(0832C)Vox quoque cantantum resonat dulcissima ibidem,

Et cum luce fuit miri fragrantia odoris,

Ut mihi propter eam parvissima prima putata est.

Quo nos dum laetus sperarem intrare, repente

Substitit ipse meus ductor gressumque retorquet,

Meque via, per quam nos venimus, inde reduxit,

Intrantesque iterum campi loca pulchra prioris,

Omnia quae vidi, si scirem forte, requirit:

Nescio cui dixi, statimque haec addidit ille:

Vidisti vallem flammis et frigore plenam,

In qua nunc animae poenis purgantur acerbis,

Ac redeunt iterum purgatae ad praemia vitae.

At vero puteus putidum qui eructuat ignem,

Est os inferni, ruerit nam quisquis in illum

Forte semet, nunquam post haec salvabitur inde.

(0832D)Floriger iste locus, quem possidet alba juventus,

Est requies in qua spectant coelestia regna,

Qui bona gesserunt, quamvis ex parte minus, quam

Postulat alma fides: nam qui perfectus ubique est,

Ut moritur, statim coeli penetrabit in aulam.

Pertinet ad cujus vicinia fulgidus ille

Luce locus nimia, miri quoque plenus odoris,

De quo cantantum suavissima vox resonabat.

Tu quia nunc iterum debes assumere corpus,

Atque homines inter, moritura vivere vita,

Corrige, quaeso, tuos mores et verba vel actus,

Ut tua in his sancta reputetur mansio turmis.

Haec ubi dicebat, quomodo sed scire nequivi, Vers. 1005.

(0833A)Indutum proprio statim me corpore vidi. »

Nec gens clarorum genitrix haec nostra virorum,

Quos genuit, soli sibimet tunc ipsa tenebat

Intra forte sui concludens viscera regni,

Sed procul ex illis multos trans aequora misit,

Gentibus ut reliquis praeferrent semina vitae.

E quibus ille fuit dictus cognomine Sanctus

252 Egberet antistes, primis aetatis in annis

Qui liquerat patriam patriae coelestis amore,

Et peregrina petens Scotis jam maxima vitae

Tunc exempla dabat doctrinae lampade fulgens,

Actibus instituens, verbis quoscunque docebat,

Pauperibus largus, sibimet sed semper egenus.

Sic bonus egregiae duxit moderamina vitae,

Usque diem mortis clara pietate coruscans.

(0833B)Cui fuerat socius meritis et moribus aptus,

Et comes exsilii Wibert praeclarus in omni

Relligione satis, sed post divisus ab illo

Theoricam solus vitam districtus agebat.

Inde suae gentis monachis construxit ovile

Egregium, vitae meritis et moribus illud

Exornans ovibus Christi studiosus alendis,

Ipse per angustam quas recto tramite callem

Duxit ad aetherei devotus pascua regni.

Claruit idcirco signis, et more prophetae,

Multa futura videns mansit praeclarus ubique,

Postea coelestis penetravit gaudia vitae.

Ast alii ratibus vecti trans aequor Eoum

Paganum petiere solum, qua verba salutis

Spargere tentabant in agrestia corda serendo.

(0833C)Ut fuit egregius Wilbrordus episcopus ille,

Plurima qui populi Fresonum millia Christo

Lucratus monitis fuerat coelestibus, atque

Pontificale decus multis ornavit in annis,

Ecclesiasque Deo plures construxit ibidem,

Presbyteros in eis statuens, verbique ministros,

Omnia perficiens felix in pace quievit.

Illius ecce duo fuerant exempla secuti

Presbyteri, nimio accensi fervore fidei;

Nominis unius Herwaldus uterque vocatus.

Par opus ambobus vitae sed et exitus unus.

Albus hic, ille niger, distantia sola capillis;

At niger in libris fuerat studiosior albo.

Ergo hi Saxonum paganae compita plebis

Intrabant, aliquos si Christo acquirere possent;

(0833D)Sed dum forte novos mores habitusque fidei

Agnoscunt miseri, metuunt ne funditus omnis

Jam caderet citius veterum cultura deorum.

Hos subito raptos crudeli morte necarunt:

Album sed trucidant statim mucrone cruento,

Longa sed exquirunt duro tormenta nigello,

Atque peremptorum Rheni sub fluminis undas Vers. 1057.

(0834A)Corpora projiciunt, quae sed mox ordine miro

Contra praevalidos ferebantur fluminis ictus,

Millia et usque suos socios undana natabant.

Ast quocunque loco veniebant corpora nocte,

Maximus hinc lucis radius super astra refulsit.

Lumen et hoc illi, qui sanctos ante necabant,

Aspiciunt omni semper fulgescere nocte.

Alter ab his noctu sociorum visus at uni est,

Corpora, cui dixit, statim reperire potestis

Nostra, ubi de coelis lucem radiare videtis.

Visio tunc socios talis nec illa fefellit,

Corpora namque locis sic sunt inventa sub isdem,

Martyribusque piis digno conduntur honore.

Ast alii atque alii praefata ex gente ministri

Sermonis fuerant illis in partibus orbis.

(0834B)E quibus egregii Suidbert Viraque sacerdos

Temporibus fulsere suis, qui culmine clari

Virtutum fuerant, nostro quos carmine cunctos

Tangere non libuit. Nunc namque revertere Musam

Urbis ad Euboricae fas est, procul unde recessit,

Pontifices summos; seriemque relinquere regum,

Qui post Aldfridum variarunt tempora regni,

Imperio functum denis simul atque novenis

Orbibus annorum, qui post sub tempore pacis

Appositus patribus suprema sorte quievit.

Interea Bosa felicia regna petente

Accipit Ecclesiae regimen clarissimus ille

Vir pietate, fide, meritis et mente Joannes,

Pontificalis apex, priscorum formula Patrum.

Flumina doctrinae fundens e pectore puro,

(0834C)E quibus intente vivacia prata rigavit;

Quem virtutis honor signis comitatur apertis,

Quorum pauca libet nostris memorare camenis.

Dum Pater ipse pius jejunia sancta gerebat,

Parvula septa viris repetit comitatus honestis;

Posset ut aethereos animo decerpere flores,

Et Domino propriae decimas persolvere vitae,

E queis divitias coelo reperiret opimas.

Intrans ergo locum districtis usibus aptum,

Tunc inopes jussit per proxima compita quaeri,

Per se pauperibus victum ut deferret egenis.

Tunc aeger juvenis mutusque adducitur illi,

Promere qui nullis poterat jam verba loquelis,

Cui caput horribili fuerat scabrigine tectum,

Et pro crine cutis maculis vestita remansit,

(0834D)Huic pius antistes casulam congessit egeno,

In qua susciperet stipem miser ille suetam.

Postque dies septem transacti temporis illum

Jusserat adduci, mutamque ostendere linguam;

Cui crucis impressit sanctae signando figuram,

Atque diu tacitam jussit proferre loquelam.

Qui dicto citius Patris praecepta secutus, Vers. 1109.

(0835A)Ore loquens prompto taciturna silentia rupit,

Et pleno est penitus mutus sermone locutus.

Atque die tota, pariter cum nocte sequenti,

Non cessavit ovans varias proferre loquelas,

Atque suae mentis secretas pandere causas;

Et cum voce cutis pariter jam sana reversa est;

Reddunturque novi crispato crine capilli;

Pulcherque est juvenis factus, promptusque loquela.

Sicque domum propriam gaudens sanatus adibat.

253 Nec meminisse aliud taedet, laudabile signum,

Dum lustrat pastor vigili tutamine mandras,

Sanctarum venit famularum visere cellam,

De quarum numero recubat virguncula quaedam

Vena cui nuper medio est incisa lacerto,

Et manus obstipuit nimio crassante tumore.

(0835B)Ergo videbatur citius moritura puella;

Hanc sed restituit Domini virtute saluti

Antistes sanctus, qui tecta, a matre rogatus,

Virginis intrabat, recubamque ex more salutat,

Atque preces fundens manui benedixerat aegrae.

Invaluit statim fugiente dolore puella,

Inque modum mirum toto de corpore tota

Cum redeunte foras secessit praesule pestis.

Protinus Altithrono magnis erepta periclis,

Virgo canit laudes multos victura per annos.

Huic aliud simili successit in ordine signum.

Ecce comes quidam venerandum jure Joannem

Advocat, ecclesiae Domino qui tecta dicaret.

Uxor erat cujus multis infirma diebus,

Quadraginta jacens noctes depressa dolore,

(0835C)Algida, nec valuit sese relevare cubili;

Lurida cui gelidus pallor praetexerat ora,

Naribus alternis tenuis vix flabat anhelus.

Huic pius antistes benedictam miserat undam,

Qua prius ecclesiam Domino sacraverat illam,

Ut potaret eam, atque dolentia membra liniret.

Quod dum fecisset, sequitur medicina per artus,

Atque salutifero morbi periere sub haustu,

Venit et optatae virtus concessa salutis,

Surgit et e strato statim tunc femina sospes,

Atque sacerdoti renovatis viribus almo

Pocula deportat, cunctisque impigra ministrat.

Reddidit atque Deo proprio cum conjuge grates.

At comes hunc alius diverso tempore scisci

Fecit ad ecclesiam Domini de more dicandam,

(0835D)Cujus forte puer mortali peste subactus,

Mortuus ex omni membrorum parte remansit

Spiritus, excepto quod pectora fessa movebat,

Frigida vix tenui geminans suspiria flatu,

Funeris exsequias cui tunc comes ipse parabat,

Et loculus juxta stabat, quo corpus humandum

Mox fuerat, vitae quoniam spes nulla manebat:

Pro quo pontificem lacrymans dux ipse rogabat,

Ut dignaretur puero benedicere praesto, Vers. 1163.

(0836A)Atque preces Domino pro hujus fundere vita.

Nec quod plena fidei rogitabat, jure negabat,

Vir pius et clemens, statim sed visitat aegrum,

Et benedixit eum, rediens ex more salutat:

Mox revalesce, puer, dicens, viresque resume.

Post haec cum praesul vel dux prandere sedebant,

Postulat infirmus sitiens sibi pocula ferri,

Cui Dominus gaudens quod jam potare valeret,

Mox calicem vini benedictum a praesule misit;

Ut bibit hunc, statim sanus surrexit, et ibat,

Intravitque domum quo dux et praesul edebant.

Cumque illis bibere et vesci se velle profatur,

Potat editque sedens laetus laetantibus illis,

Post haec et multis vivebat sospes in annis.

At quoque praesul iter per quamdam cursibus aptam

(0836B)Planitiem campi, cum clero gessit equester;

Tunc juvenes ardent cursu contendere equorum,

Sed pius antistes vetuit specialiter unum

Ex sociis, ludo ne se misceret inani.

Ille tamen contra vetitum petulanter habenas

Solvit, equo fidens, mediumque erumpit in aequor;

Ergo cavum quoddam dum fervidus ille caballus

Transilit, et valido juvenis conamine lapsus

In lapidem cecidit, qui forte aequalis arenae

In medio campi latuit sub cespite tectus,

Nec lapis alter erat campo repertus in illo;

Huic caput atque manum casu collisit acerbo,

Verticis et solvit juncturas, atque cerebro

Quassato, cunctis jacuit jam sensibus expers:

(0836C)Et moribundus erat motu sine corporis ullo.

Septima nempe fuit tunc circiter hora diei,

Semianimisque domum sociis defertur ab ipsis.

At vigil in precibus perstabat nocte sacerdos;

Venit ad infirmum primo sed mane reversus,

Impositaque manu capiti benedixit eumdem.

Atque illum proprio compellans nomine clamat;

Ergo gravi veluti de somno surgeret ille,

Recludens oculos Patri respondit amato,

Convaluitque cito, recreatis viribus, atque

Cras equitavit ovans caro cum praesule pergens.

Multa alia, ut referunt, hic fecit signa Joannes,

Quae modo non libuit brevitatis jure referri.

Diximus hic tantum, posuit quae Beda magister

Indubitante fide, texens ab origine prima

(0836D)Historico Anglorum gentes et gesta relatu.

Consenuit postquam praefatus episcopus ille,

Tunc alii vivens sedem concessit honoris,

Atque monasterium devoto corde petivit,

Condignamque Deo vitam complevit ibidem.

Juraque tunc tandem terrae peregrina relinquens,

Est patriae proprius coelesti redditus haeres.

Presbyter egregius successit jure Joanni

Wilfridus, haeres Patri dignissimus almo. Vers. 1216.

(0837A)Qui prius Euboricae fuerat vice-domnus et abbas:

Postea sed magno meritorum culmine fretus,

Pontificis summi condignus sumpsit honorem,

Ornavitque gradum meritis et moribus almis.

Plurima nam titulis sanctae ornamenta venustis

Addidit ecclesiae, rutilo qui vasa decore

Apta ministeriis argentea jure sacratis

254 Fecit, et argenti laminis altare, crucesque

Texerat auratis: nolensque abscondere gazas,

Prudens praesul eas divino impendit honori.

Haec pius Euborica faciens antistes in urbe,

Ecclesias alias donis ornavit opimis,

Nec minus ille pio curam de corde gerebat,

Multiplicare greges, Domini praecepta secutus,

Doctrinae monitis, exemplis atque coruscis.

(0837B)Hos mentis dapibus, illos sed carnis alebat:

Hos fovet aetheriis, illos carnalibus auget,

Ore manuque simul, donorum largus utrisque,

Rem pietatis agens duplici moderamine rector;

Omnibus acceptus, venerandus, honestus, amatus.

At sua facta bonus postquam compleverat ille

Pastor in Ecclesiis, specialia septa petivit,

Quo servire Deo tota jam mente vacaret:

Contemplativae seseque per omnia vitae

Dans, mundi varias curasque reliquit inanes.

Et quamvis ipso resideret corpore terris,

Attamen ex omni jam mente manebat Olympo,

Pervigil exspectans coelestis praemia vitae,

Tempore quae certo, vita praesente peracta,

Sumpserat angelicis coelo transvectus in ulnis.

(0837C)Hic pastoralis posuit dum pondera curae,

Tradidit Ecgberto venerandae jura cathedrae,

Quem sibi pontificem fecit succedere summum.

Hic fuit Ecgbertus regali stirpe creatus;

Nobilium, coram saeclo, radice parentum,

Sed Domino coram meritis praeclarior almis.

Dives opum terrae, miseris quas spargit egenis,

Ditior ut fieret, coelo dum colligit illas.

Qui curas inopum devotus semper agebat,

Pauperibus tribuens devoto pectore gazas,

Quas terris perdens, sibimet condebat Olympo.

Hic erat Ecclesiae rector clarissimus, atque

Egregius doctor, populo venerabilis omni,

Moribus electus, justis affabilis, atque

Efferus in pravos, mitis simul atque severus.

(0837D)Sacris divisit vicibus noctesque diesque,

Impiger assidue spatiosis noctibus orans,

Missarum celebrans solemnia sancta diebus, Vers. 1264.

(0838A)Inque Dei domibus multa ornamenta paravit.

Illas argento, gemmis vestivit et auro,

Serica suspendens peregrinis vela figuris.

Sacravitque probos altaribus ipse ministros,

Ordinibus variis celebrent qui festa Tonantis,

Davidisque alios fecit concinere canna.

Qui Domino resonent modulatis vicibus hymnos.

Cujus frater idem Tyrio nutritus in ostro,

Sumpserat Aedbertus gentis regalia sceptra.

Qui dilatavit proprii confinia regni,

Saepius hostiles subigens terrore phalangas.

Tempora tunc hujus fuerant felicia gentis,

Quam rex et praesul concordi jure regebant;

Hic jura Ecclesiae, rex ille negotia regni:

Hic ab apostolico humeris fert pallia missa;

(0838B)Ille levat capiti veterum diademata patrum;

Fortis hic, ille pius; hic strenuus, ille benignus,

Germanae pacis servantes jura vicissim,

Ex alio frater felix adjutus uterque.

Rexit hic Ecclesiam triginta et quatuor annis,

Ille annis tenuit ter septem sceptra parentum.

Ambo felices meritis in pace sepulti.

Temporibus primis praefati praesulis hujus,

Presbyter eximius meritis, cognomine Beda,

Astra petens, clausit praesentis lumina vitae.

Qui mox a puero libris intentus adhaesit,

Et toto studiis servivit pectore sacris.

Ut pote septennem quem fecit cura parentum

Arcta monasterii Girvensis claustra subire,

Cui jam praeclarus Ceolfridus praefuit abbas;

(0838C)Qui peregrina petens Christi deductus amore,

Mortuus est exsul Linguanae in finibus urbis,

Atque ibi condigno felix tumulatus honore est.

Cujus corpus erat post tempora multa repertum,

Integrum penitus, patriamque exinde reductum.

Ergo monasterio Beda nutritus in illo,

Ornavit teneros praeclaris moribus annos.

Discere namque sagax juvenis, seu scribere semper

Fervidus instabat, non segni mente laborans:

Et sic proficiens, est factus jure magister.

Plurima quapropter praeclarus opuscula doctor

Edidit, explanans obscura volumina sanctae

Scripturae, nec non Metrorum condidit artem;

De quoque Temporibus mira ratione volumen,

Quod tenet astrorum cursus, loca, tempora, leges.

(0838D)Scripsit et Historicos claro sermone libellos,

Plurima versifico cecinit quoque Carmina plectro.

Actu, mente, fide veterum vestigia Patrum Vers. 1312.

(0839A)Semper dum vixit, directo est calle secutus.

Hujus vita quidem qualis fuit ante magistri,

Claro post obitum signo est patefacta salutis.

Aeger enim quidam Patris dum cingitur almi

Relliquiis, penitus peste est sanatus ab illa.

Te quoque Pierio tangentes, Balthere, plectro,

Et tibi, sancte, locum nostris in versibus istum

255 Signantes petimus, placida tu mente teneto,

Et rege nunc nostram pelagi per caerula cymbam

Inde monstra maris, scopulosas inter et undas,

Ut possit portum portans attingere tutum.

Est locus undoso circumdatus undique ponto,

Rupibus horrendis praerupto et margine septus,

In quo bellipotens terreno in corpore miles

Saepius aerias vincebat Balthere turmas,

(0839B)Quae sibi multimodis variabant bella figuris.

Qui tamen intrepidus hostilia castra relisit,

Tela malignorum, semper crucis arma beatu

Belliger opponens, galeam scutumque fidei.

Vir pius ille quidem quodam dum tempore solus

Incubuit precibus, meditans coelestia tantum:

Horribilem subito strepitum simul atque fragorem

Audivit, veluti vulgi erumpentis in hostes.

Tunc anima ex superis cujusdam nubibus ejus

Ante pedes cecidit, nimio tremefacta timore;

Quam mox turba minax ingenti horrore secuta est,

Cum variis miseram poenis torquere volentum:

At Pater ille pius placidis amplexibus illam

Arripuit gremio, statimque inquirit ab illa,

(0839C)Quae esset, cur fugeret, faceret vel quae mala? Cui tunc

Respondit: « Levita fui, sed mente maligna

Feminea amplexus manibus sum pectora tantum,

Et culpam erubui vivens in carne fateri.

Nunc idcirco feri duris incursibus hostes

Per triginta dies meme torquere sequuntur.

Nec captata fui, sed nec secura remansi. »

Tunc terrebat eum clamans ex hostibus unus:

« Non hodie effugies, nec si tenearis in ulnis

Petri, sed meritas patieris, pessime, poenas. »

Sanctus at irascens Petri convicia propter,

Haec ait: « Ecce minor meritis sum centies illo

Principe apostolico; sed de pietate Tonantis

Confidens, dico tibi, trux et saeve tyranne,

Non hodie portabis eam sub tartara tecum. »

(0839D)Tunc pius interventor humo prosternitur, atque

Cum lacrymis Domino pro culpa supplicat illa.

Nec prius ille preces desistit fundere sacras,

Quam propriis animam ferri vidisset ocellis Vers. 1360.

(0840A)Altius angelicas coeli super astra per ulnas.

Par quoque jam veteri signumque aequabile signo

Hoc de Patre pio gessit clementia Christi.

Nam velut aequoreas Petrus calcaverat undas,

Sic huic evenit; gradiens nam tempore quodam

Rupis in excelsae praerupto margine, casu

Contigit, ut caderet: sed fluctibus ille marinis

Suffultus, graditur siccis super aequora plantis.

Et ceu rura soli premeret, sic ambulat undis:

Jam nisi quod levius susceperat unda ruentem,

Quam si dura virum accepissent arva cadentem.

Dum ruit, unda fluit, casus ne laederet illum.

Gressibus arva manent, illum ne mergeret aequor.

Ambulat ergo freto solido, ceu tramite terrae,

Donec ad undivagam pervenerat ipse carinam:

(0840B)Quam mox ascendit securo calle pedester.

Non in veste liquor, non soccis haeserat humor.

Quod natura negat, hoc dat tua dextera, Christe,

Unda tuo jussu pelagi fit pervia justis:

Terra sed e contra vindex fit gurges iniquis.

Suffert ista humiles, dum devorat illa superbos.

Nunc te sed petimus devoti, Balthere sancte,

Ut sicut unda tuum portabat ab aequore corpus,

Te sanum penitus revehens ad littora nota:

Sic precibus nostras animas evadere fluctus

Mundanos facias, portumque intrare salutis.

Claruit his etiam venerabilis Echa diebus

Anachoreta sacer, eremi secreta secutus,

Terrenos fugiens jam corpore castus honores,

Ut cum rege Deo coelestes posset habere.

(0840C)Angelicam terris vitam devotus agendo,

Multa prophetali praedixit mente futura.

De quo plura vetat narrari Musa recurrens

Carminis ad finem, propriique ad gesta magistri;

Qui post Ecgbertum venerandae insignia sedis

Suscepit, sapiens Aelbertus nomine dictus.

Vir bonus et justus, largus, pius, atque benignus;

Catholicae fidei fautor, praeceptor, amator;

Ecclesiae rector, doctor, defensor, alumnus,

Justitiae cultor, legis tuba, praeco salutis,

Spes inopum, orphanisque pater, solator egentum.

Trux rigidis, blandusque bonis, durusque superbis:

Fortis in adversis, humilis fuit inque secundis.

Mente sagax, non ore loquax: sed strenuus actu.

Cui quantum crevit cumulati culmen honoris,

(0840D)Tantum mens humili sese pietate subegit.

De quo versifico paulo plus pergere gressu

Euboricae mecum libeat tibi, quaeso, juventus.

Hic quia saepe tuos perfudit nectare sensus, Vers. 1409

(0841A)Mellifluo dulces eructans pectore succos,

Quem mox a primis ratio pulcherrima cunis

Corripuit, rerum summamque vehebat in arcem,

Doctrinae pandens illi secreta sophiae.

Hic fuit ergo satis claris genitoribus ortus,

Ex quorum cura studiis mox traditur almis,

Atque monasterio puerilibus inditur annis,

Sensibus ut fragilis sacris adolesceret aetas.

De puero nec cassa fuit spes tanta parentum.

Jam puer egregius crescebat corpore quantum,

Ingenio tantum librorum proficiebat.

Sic meritis crescens annis et mente sagaci,

Jam levita sacer condigno est ordine factus.

Hunc bene dum felix adolescens gessit honorem,

Jura sacerdotii juvenis suscepit honestus:

(0841B)Cresceret ut gradibus, meritis qui creverat almis.

256 Tunc pius et prudens doctor simul atque sacerdos,

Pontificique comes Ecgbert conjunctus adhaesit,

Cui quoque sanguineo fuerat jam jure propinquus.

A quo defensor clero decernitur omni,

Et simul Euborica praefertur in urbe magister.

Ille ubi diversis sitientia corda fluentis

Doctrinae et vario studiorum rore rigabat:

His dans grammaticae rationis gnaviter artes,

Illis rhetoricae infundens refluamina linguae:

Illos juridica curavit cote polire,

Illos Aonio docuit concinnere cantu;

Castalida instituens alios resonare cicuta,

Et juga Parnassi lyricis percurrere plantis.

(0841C)Ast alios fecit praefatus nosse magister

Harmoniam coeli, solis lunaeque labores,

Quinque poli zonas, errantia sidera septem,

Astrorum leges, ortus, simul atque recessus.

Aerios motus pelagi, terraeque tremorem,

Naturas hominum, pecudum, volucrumque ferarum,

Diversas numeri species, variasque figuras.

Paschalique dedit solemnia certa recursu,

Maxime Scripturae pandens mysteria sacrae.

Nam rudis et veteris legis patefecit abyssum.

Indolis egregiae juvenes quoscunque videbat,

Hos sibi conjunxit, docuit, nutrivit, amavit;

Quapropter plures per sacra volumina doctor

Discipulos habuit, diversis artibus auctos.

(0841D)Non semel externas peregrino tramite terras

Jam peragravit ovans, sophiae deductus amore;

Si quid forte novi librorum seu studiorum,

Quod secum ferret terris reperiret in illis.

Hic quoque Romuleam venit devotus ad urbem,

Dives amore Dei, late loca sancta peragrans. Vers. 1458.

(0842A)Inde domum rediens, a regibus atque tribunis

Doctor honorifice summus susceptus ubique est.

Ut pote quem magni reges retinere volebant,

Qui sua rura fluens divino rore rigaret.

Ad sibi sed properans praefinita facta magister,

Dispensante Deo, patriae prodesse, redibat.

Nam proprias postquam fuerat delatus in oras,

Mox pastoralem compulsus sumere curam,

Efficitur summus, populo rogitante, sacerdos

Officiumque suis meritis decoraverat almis,

Ordinis atque bonus pastorque repertus ubique est.

Namque tuebatur divinum cautus ovile,

Ulla ex parte lupus Christi ne laederet agnos,

Ille quibus sacri praestabat pabula verbi;

Ne sitis atque fames ullo vexaret acerbo.

(0842B)De gregeque errantes eremi per devia vastae

Ad Domini caulas humeris revehebat amicis:

Nolentesque sequi placido sermone vocantem

Insequitur juris terroribus atque flagellis.

Nec regi aut ducibus justus parcebat iniquis.

Sed neque decrevit, curarum pondera propter,

Scripturas fervens industria prisca legendi:

Factus utrumque, sagax doctor, pius atque sacerdos;

Sensibus hos augens, illos et moribus ornans.

Nec Pater adveniens in tantum culmen honoris,

Vestibus atque cibis veterem mutaverat usum:

Deliciosa nimis fugiens, nec vilia valde

Sectatus fuerat, medio moderamine gaudens.

Nec minus interea vario ornamenta decore,

Addidit ecclesiis, fidei fervore repletus.

(0842C)Namque ut bellipotens sumpsit baptismatis undam

Edvin rex, praesul grandem construxerat aram,

Texit et argento, gemmis simul undique et auro,

Atque dicavit eam sancti sub nomine Pauli

Doctoris mundi, nimium quem doctor amabat.

Hoc altare farum supra suspenderat altum,

Qui tenet ordinibus tria grandia vasa novenis:

Et sublime crucis vexillum erexit ad aram,

Et totum texit pretiosis valde metallis.

Omnia magna satis, pulchro molimine structa,

Argentique meri compensant pondera multa.

Ast altare aliud fecit, vestivit et illud

Argento puro, pretiosis atque lapillis:

Martyribusque crucique simul dedicaverat ipsum.

Jussit ut obryzo non parvi ponderis auro

(0842D)Ampulla major fieret, qua vina sacerdos

Funderet in calicem, solemnia sacra celebrans.

Ast nova basilicae mirae structura diebus

Praesulis hujus erat jam coepta, peracta, sacrata.

Haec nimis alta domus solidis suffulta columnis, Vers. 1580.

(0843A)Suppositae quae stant curvatis arcubus, intus

Emicat egregiis laquearibus atque fenestris,

Pulchraque porticibus fulget circumdata multis,

Plurima diversis retinens solaria tectis,

Quae triginta tenet variis ornatibus aras.

Hoc duo discipuli templum, doctore jubente,

Aedificaverunt Eanbaldus et Alcuinus, ambo

Concordes operi devota mente studentes.

Hoc tamen ipse Pater socio cum praesule templum,

Ante die decima quam clauderet ultima vitae

Lumina praesentis, sophiae sacraverat almae

Ergo ministrator clarissimus ordine sacro

Praesul perfectus; meritis plenusque dierum,

Tradidit Eanbaldo dilecto laetus alumno

257 Pontificale decus, sibimet secreta petivit

(0843B)Septa, Deo soli quo jam servire vacaret.

Tradidit ast alio charas super omnia gazas

Librorum nato, patri qui semper adhaesit,

Doctrinae sitiens haurire fluenta suetus:

Cujus si curas proprium cognoscere nomen

Fronte sua statim praesentia carmina prodent.

His divisit opes diversis sortibus; illi

Ecclesiae regimen, thesauros, rura, talenta:

Huic sophiae specimen, studium, sedemque, librosque.

Undique quos clarus collegerat ante magister,

Egregias condens uno sub culmine gazas.

Illic invenies veterum vestigia Patrum,

Quidquid habet pro se Latio Romanus in orbe

Graecia vel quidquid transmisit clara Latinis:

Hebraicus vel quod populus bibit imbre superno,

(0843C)Africa lucifluo vel quidquid lumine sparsit.

Quod Pater Hieronymus, quod sensit Hilarius, atque

Ambrosius praesul, simul Augustinus, et ipse

Sanctus Athanasius, quod Orosius edit avitus:

Quidquid Gregorius summus docet, et Leo papa;

Basilius quidquid, Fulgentius atque coruscant.

Cassiodorus item, Chrysostomus atque Joannes.

Quidquid et Althelmus docuit, quid Beda magister

Quae Victorinus scripsere, Boetius: atque

Historici veteres, Pompeius, Plinius, ipse

Acer Aristoteles, rhetor quoque Tullius ingens.

Quid quoque Sedulius, vel quid canit ipse Juvencus,

Alcuinus et Clemens, Prosper, Paulinus, Arator,

Quid Fortunatus, vel quid Lactantius edunt.

Quod Maro Virgilius, Statius, Lucanus et Auctor: Vers. 1553.

(0844A)Artis grammaticae vel quid scripsere magistri;

Quid Probus atque Focas, Donatus, Priscianusve,

Servius, Euticius, Pompeius, Comminianus.

Invenies alios perplures, lector, ibidem

Egregios studiis, arte et sermone magistros,

Plurima qui claro scripsere volumina sensu:

Nomina sed quorum praesenti in carmine scribi

Longius est visum quam plectri postulet usus.

His ita dispositis complens sua tempora summus

Antistes, totus meritis maturus et annis,

Post annos binos, menses simul atque quot annos,

Ex quo septa sacer praesul secreta petivit;

Discipulis coram pastor, patriarcha, magister,

Transit ad aetheream laetus feliciter aulam.

Hanc tamen hanc citius lugubris, mea fistula, partem

(0844B)Desere, ne pereas lacrymarum gurgite mersa,

Dum properas portum velis hucusque secundis,

Quid memorare studes nobis moestissima fata?

Cum subito ante oculos cunctis mors invida nostros

Lumina supremo clausit veneranda sopore

Pontificis summi, nostri patris atque magistri.

O nobis! o nigra dies! o clara sed illi!

Nos sine patre dies orphanos ille reliquit,

Fletibus, exsilio duroque labore gravatos.

Reddidit ast illum patriae Patrique superno,

Fletibus, exsilio duroque labore solutum.

Jam cui Christus amor, potus, cibus, omnia Christus;

Vita, fides, sensus, spes, lux, via, gloria, virtus.

(0844C)Qui decimo et quarto summi dormivit in anno

Ordinis accepti, octavo sub sole Novembris,

Dum gravis illa dies sexta fulgebat in hora.

Ejus ad exsequias magnum concurrerat agmen,

Cum clero praesul, populus, juvenesque, senesque,

Patris honorifice curantes condere corpus.

O Pater, o pastor, vitae spes maxima nostrae,

Te sine nos ferimur turbata per aequora mundi,

Te duce deserti variis involvimur undis,

Incerti qualem mereamur tangere portum.

Dum sol noxque sibi cedunt, dum quattuor annus

Dividitur vicibus, crescunt dum germina terris;

Sidera dum lucent, trudit dum nubila ventus;

Semper honos, nomenque tuum, laudesque manebunt. Vers. 1595.

(0845A)Hic ego dum volui certo te fine, Thalia,

Claudere, res nostris occurrit gesta diebus.

Fessa licet paucos quapropter adhuc cane versus

Atque mei pueri causam succinge parumper,

Cui quoque praesentem testem me contigit esse.

Ergo fuit quidam juvenis nutritus in urbe

Euborica, simplex animo, sed fervidus actu.

Quique meae rexit puerilis tempora vitae

Consilio, solus quadam qui nocte suetis

Insistit precibus Christi Genitricis in aula.

Tunc lux alma domum subito repleverat illam,

Et cum luce simul venit vir vestibus albis,

Fulgidus aspectu, statu sublimis honesto,

Et blandis juvenem nimio terrore cadentem

Elevat alloquiis, librumque ostendit apertum.

(0845B)Perlegit hunc juvenis, dixit cui codice clauso

Candidus ille: Sciens iterum majora videbis.

His dictis, subito nitidus disparuit hospes.

258 Hinc quoque post aliquos non longo tempore menses

Percutitur juvenis currenti peste per artus,

Aegrotusque diu dubia sub morte jacebat,

Angustis retrahens perituram naribus auram;

Inque meis recubans manibus, tunc spiritus ejus

Est raptus subito, corpusque remansit inane.

Post spatium rediens, iterum sed membra movebat,

Et mihi narrabat, quidam quod duxerat illum

Ad loca pulchra nimis, multos ubi vidit ovantes,

Ignotos notosque simul, sed maxime sanctae

Illius Ecclesiae laetos agnovit alumnos.

(0845C)Qui mox suscipiunt placidis amplexibus illum,

Et secum penitus semper retinere volebant,

Sed cito ductor eum converso calle reduxit

Ad proprium corpus, dicens, quod solis ad ortum

Jam melius habiturus eris; de fratribus alter

Sed hodie moriturus erit, cujusque paratam

Vidisti sedem. Juvenem nec sermo fefellit.

Nam cito convaluit, dum sol rutilabat ad ortum;

Ante diem medium fuerat sed mortuus alter.

Ille tamen juvenis parvum post tempus, eodem

Anno percutitur populantis peste doloris,

Atque mihi statim morbo praedixit in illo:

Hac lue jam moriar, cito carnis claustra relinquam.

Nec secus evenit, quoniam vis magna doloris

(0845D)Crevit, et extremam juvenem deduxit in horam.

Qui tenui moriens animam traducere flatu

Dum coepit, fuerat vigilans e fratribus unus,

Vir probus et verax, vidit qui culmine ab alto

Descendisse virum facie seu veste coruscum,

Et posuisse suum mox os morientis ad ora,

Blandius amplexus manibus quoque membra cubantis:

Regressusque animam solvens de carcere carnis Vers. 1646.

(0846A)Evexit volitans secum super astra polorum.

Haec ego nauta rudis teneris congesta carinis,

Per pelagi fluctus et per vada caeca gubernans,

Euboricae ad portum commercia jure reduxi;

Ut pote quae proprium sibi me nutrivit alumnum,

Imbuit et primis utcunque verenter ab annis.

Haec idcirco cui propriis de Patribus, atque

Regibus et Sanctis ruralia carmina scripsi.

Hos pariter sanctos, tetigi quos versibus istis,

Deprecor, ut nostram mundi de gurgite cymbam

Ad portum vitae meritis precibusque ubernent.

CCLXXXII. Ad Friducinum.

Chartula percurrens Friducino fer mea salve

(0846B)Perpetuum nato, pacis in ore tuo.

Dulcis amor Patris, valeas dic semper ubique

Cum pietate sacra et prosperitate bona.

Per loca sancta tui sanctorum, nate, fidelis

Sis memor Albini semper in ore pacis.

Esto pius, mitis, cauto moderamine pergens,

Consilio prudens, et pietate potens.

In sermone quidem verax, et corde fidelis,

Collaudans Christum oris in officio.

Sedulus in precibus, sanctorum maxime templis

Ne te praetereat ullius auxilium.

Sobria cum sociis faciens convivia justis,

Pauperibus largus ceu miserisque pater.

Prohibeas propria sceleratis castra rapinis,

Ne cuiquam tulerint vi sua forte tui.

(0846C)Sanctus ait: Justum non vidi nempe relictum,

Ejus egens semen non ego pane sacro.

Pauperis ad thronum clamor conscendit Olympi.

Audiet et Christus illius ipse preces.

Non tua mensa precor furtis vel forte rapinis,

Vel miserum spoliis ipsa domus redolet.

Saepius Altithroni tibi sit conviva sacerdos.

Et Christi famulus, vel miser atque vagus;

Quam verbosa malis persona adsueta loquellis,

Auribus ingeminans verba nefanda tuis.

CCLXXXIII. Ad quemdam.

Musa volans veniat Moni magno ferre salutem

(0846D)Cui Deus aeternum tribuat per saecula salve:

Quem precibus Christo sanctorum turba per orbem

Assiduis Domino commendet sancta precamur.

Ut sanus veniat, veniente tempore, natus

Albini Patris, praeclaram laetus ad urbem,

Qua sanctus sancto Martinus corpore pausat.

Quod praestare precor nobis, pia gratia Christi.

Sed tu, nate, Deo placidis servire memento

Moribus, ut mitis semper te protegat ille;

Prospere per terras ignotas ducat euntem,

(0847A)Gaudentem nobis clemens iterumque reducat.

Quo pergas, vel quid facias circumspice cautus,

Sis memor atque tuam propriam servare salutem.

Noli, nate, precor, multo te perdere vino,

Non escis, ille est quoniam sat pestifer orbis.

Ex esca et potu morbi generantur amari.

(0848A)Noxius et nimium jam pendet in arbore fructus,

Incautus quorum mox infirmabitur esu.

Sit quoque lingua tibi verax et sermo salubris;

Sit cibus atque potus multum moderatus in ore.

Sit vigil in precibus pectus et pura voluntas,

Laudibus in Domini sanctorum per loca Patrum.

Tous les livres