Conférences (Collationes) (page 10)
COLLATIO DECIMA, (suite)
CAPUT II. De consuetudine celebrandi Paschatis in Aegypto. Intra Aegypti regionem mos iste antiqua traditione servatur, ut peracto Epiphaniorum die (quem provinciae illius sacerdotes vel Dominici baptismi, vel secundum carnem nativitatis esse definiunt, et idcirco utriusque sacramenti solemnitatem non bifarie, ut in occiduis provinciis, sed sub una diei hujus festivitate concelebrant), epistolae pontificis Alexandrini per universas dirigantur Aegypti Ecclesias, quibus initium Quadragesimae et dies Paschae non solum per civitates omnes, sed etiam per universa monasteria designentur. Secundum hunc igitur morem post dies admodum paucos quam superior cum abbate Isaac fuerat agitata collatio, Theophili praedictae urbis episcopi solemnes epistolae commearunt, quibus cum denuntiatione paschali contra ineptam quoque Anthropomorphitarum haeresim longa disputatione disseruit, eamque copioso sermone destruxit. Quod tanta est amaritudine ab universo propemodum genere monachorum, qui per totam provinciam Aegypti morabantur, pro simplicitatis errore susceptum, ut econtrario memoratum pontificem velut haeresi gravissima depravatum, pars maxima seniorum ab universo fraternitatis corpore decerneret detestandum, quod scilicet impugnare Scripturae sanctae sententiam videretur, negans omnipotentem Deum humanae figurae compositione formatum, cum ad ejus imaginem creatum Adam Scriptura manifestissime testaretur (Genes. I). Denique et ab his qui erant in eremo Scythi commorantes, quique perfectione ac scientia omnibus qui erant in Aegypti monasteriis praeeminebant, ita est haec epistola refutata, ut praeter abbatem Paphnutium nostrae congregationis presbyterum, nullus eam caeterorum presbyterorum qui in eadem eremo aliis tribus Ecclesiis praesidebant, nec legi quidem, aut recitari in suis conventibus prorsus admitterent.
CAPUT III. Serapion in Anthropomorphitarum haeresim lapsus. Inter hos ergo qui hoc detinebantur errore, fuit antiquissimae districtionis atque in actuali disciplina per omnia consummatus, nomine Serapion, cujus imperitia super praedicti dogmatis opinione tantum praejudicabat cunctis veram tenentibus fidem, quantum ipse vel vitae merito vel antiquitate temporis omnes fere monachos anteibat. Cumque hic sancti presbyteri Paphnutii multis adhortationibus ad tramitem rectae fidei non posset adduci, eo quod novella ei haec persuasio nec ab anterioribus aliquando comperta vel tradita videretur, accidit ut quidam diaconus summae scientiae vir nomine Photinus, desiderio videndi fratres qui in eremo eadem commanebant, de Cappadociae partibus adveniret. Quem beatus Paphnutius summa gratulatione suscipiens, ad confirmationem fidei quae fuerat praedicti pontificis litteris comprehensa, producens in medium, coram cunctis fratribus sciscitatur, quemadmodum illud quod in Genesi dicitur, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Genes. I), catholicae totius Orientis interpretarentur Ecclesiae. Cumque ille non secundum humilem litterae sonum, sed spiritaliter imaginem Dei ac similitudinem tradi ab universis Ecclesiarum principibus explanaret, idque copioso sermone ac plurimis Scripturarum testimoniis approbaret, nec posse in illam immensam et incomprehensibilem atque invisibilem majestatem aliquid hujusmodi cadere quod humana compositione valeat ac similitudine circumscribi, quippe quae incorporea et incomposita simplexque natura sit, quaeque sicut oculis deprehendi, ita mente non valeat aestimari; tandem senex, multis ac validissimis doctissimi viri assertionibus motus, ad fidem catholicae traditionis attractus est. Cumque super hoc ejus assensu infinita vel abbatem Paphnutium vel nos omnes laetitia replevisset, quod scilicet virum tantae antiquitatis tantisque virtutibus consummatum, imperitia sola et simplicitate rusticitatis errantem, nequaquam usque ad finem deviare Dominus a tramite rectae fidei permisisset, et pro gratiarum actione surgentes preces Domino pariter funderemus, ita est in oratione senex mente confusus, eo quod illam Anthropomorphitarum imaginem Deitatis, quam proponere sibi in oratione consueverat, aboleri de suo corde sentiret, ut in amarissimos fletus crebrosque singultus repente prorumpens, in terramque prostratus, cum ejulatu validissimo proclamaret, Heu me miserum! tulerunt a me Deum meum, et quem nunc teneam non habeo, vel quem adorem aut interpellem jam nescio. Super qua re valde permoti, nec non etiam praeteritae collationis virtute adhuc in nostris cordibus insidente, ad abbatem Isaac redivimus, quem cominus intuentes his sermonibus adorsi sumus.
CAPUT IV. De reditu ad abbatem Isaac, et discussione erroris quem senex praedictus incurrit. Licet nos ejus rei quae nuper oborta est novitas, et praeteritae collationis quae super orationis statu digesta est, desiderium recurrere ad tuam beatitudinem postpositis omnibus invitaret, adjecit tamen aliquid huic cupiditati etiam abbatis Serapionis tam gravis error, nequissimorum (ut arbitramur) daemonum calliditate conceptus. Non enim parva desperatione dejicimur, considerantes eum labores tantos, quos per quinquaginta annos in hac eremo laudabiliter exegit, ignorantiae hujus vitio non solum penitus perdidisse, sed etiam perpetuae mortis incurrisse discrimen. Unde ergo, vel cur ei hic tam gravis error irrepserit, primum desideramus agnoscere; deinde quaesumus edoceri quemadmodum ad illam orationis qualitatem, de qua pridem non solum copiose, sed etiam magnifice disputasti, pervenire possimus. In hoc enim profecit in nobis admirabilis illa collatio, ut stuporem tantummodo mentis incuteret, non quemadmodum eam perficere vel apprehendere valeremus, ostenderet.
CAPUT V. Responsio de origine haereseos superius comprehensae. Isaac: Non est mirandum hominem simplicissimum, et de substantia ac natura divinitatis numquam penitus eruditum, rusticitatis vitio et consuetudine erroris antiqui usque nunc detineri, vel decipi potuisse, et, ut ita dicam verius, in errore pristino perdurare, qui non recenti, sicut putatis, daemonum illusione, sed ignoratione pristinae gentilitatis infertur, dum secundum consuetudinem erroris illius quo daemones hominum figura compositos excolebant, nunc quoque illam incomprehensibilem atque ineffabilem veri numinis majestatem sub circumscriptione alicujus imaginis aestimant adorandam; nihil se retinere vel habere credentes, si propositam non habuerint imaginem quamdam, quam in supplicatione positi jugiter interpellent, eamque circumferant mente, ac prae oculis teneant semper affixam. Super quorum hoc errore competenter dirigitur illa sententia: Et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis hominis corruptibilis (Rom. I). Jeremias quoque: Populus, inquit, meus mutavit gloriam suam in idolum (Jerem. II). Qui error licet origine hac qua diximus quorumdam sensibus sit inolitus, nihilominus tamen in illorum quoque animis qui numquam gentili superstitione polluti sunt, sub colore testimonii hujus quo dicitur: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Genes. I), imperitia seu rusticitate faciente, contractus est, ita ut etiam haeresis, quae dicitur Anthropomorphitarum, sub occasione detestandae hujus interpretationis emerserit, quae immensam illam ac simplicem divinitatis substantiam lineamentis nostris et humana figuratione compositam pertinaci perversitate contendit; quam tamen, si quis fuerit catholicis dogmatibus institutus, ut gentilem blasphemiam detestabitur, et ita ad illam orationis purissimam perveniet qualitatem, quae non solum nullam divinitatis effigiem, nec lineamenta corporea (quod dictu quoque nefas est) in sua supplicatione miscebit, sed nec ullam quidem in se memoriam dicti cujusdam vel facti speciem seu formam cujuslibet characteris admittet.
CAPUT VI. Quibus ex causis uni cuique nostrum aut humilis Christus Jesus aut glorificatus appareat. Secundum mensuram namque puritatis suae, sicut superiore collatione praefatus sum (Collat. 9 cap. 8), unaquaeque mens in oratione sua vel erigitur vel formatur; tantum scilicet a terrenarum ac materialium rerum contemplatione discedens, quantum eam status suae provexerit puritatis, feceritque Jesum vel humilem adhuc, vel carneum, vel glorificatum in majestatis suae gloria venientem, internis obtutibus animae pervideri. Non enim poterunt Jesum intueri venientem in regno suo, quia adhuc sub illa quodammodo Judaica infirmitate detenti, non queunt dicere cum Apostolo: Et si cognovimus secundum carnem Christum; sed nunc jam non novimus (II Cor. V). Sed illi soli purissimis oculis divinitatem ipsius speculantur, qui de humilibus ac terrenis operibus et cogitationibus ascendentes cum illo secedunt in excelso solitudinis monte, qui liber ab omnium terrenarum cogitationum ac perturbationum tumultu, et a cunctorum vitiorum permixtione secretus, fide purissima ac virtutum eminentia sublimatus, gloriam vultus ejus ac claritatis ejus revelat imaginem his qui merentur eum mundis animae obtutibus intueri. Caeterum videtur Jesus etiam ab his qui in civitatibus et castellis ac viculis commorantur, id est, qui in actuali conversatione sunt atque in operibus constituti; sed non in illa claritate qua illis apparuit qui cum ipso possunt in praedicto virtutum monte conscendere, id est, Petro, Jacobo et Joanni (Matth. XVII). Ita enim in solitudine et Mosi apparuit (Exod. III), et Eliae locutus est (III Reg. XVIII et XIX). Quod volens noster Dominus confirmare ac perfectae nobis relinquere puritatis exempla, et quidem cum ipse fons inviolabilis sanctitatis ad obtinendam puritatem secessionis adjutorio ac solitudinis beneficio extrinsecus non egeret (non enim poterat ullis turbarum sordibus puritatis plenitudo maculari, nec contaminari humano consortio qui universa polluta emundat atque sanctificat), secessit tamen solus in montem orare (Matth. XIV), per hoc scilicet nos instruens suae secessionis exemplo, ut si interpellare nos quoque voluerimus Deum puro et integro cordis affectu, ab omni inquietudine et confusione turbarum similiter secedamus, ut in hoc corpore commorantes ad similitudinem quamdam illius beatitudinis quae in futuro repromittitur sanctis, vel ex parte aliqua nos aptare possimus, sit que nobis omnia et in omnibus Deus (I Cor. XV).
CAPUT VII. In quo finis et consummatio nostrarum orationum consistat. Tunc enim perfecte consummabitur in nobis illa nostri Salvatoris oratio, qua pro suis discipulis oravit ad Patrem dicens, Ut dilectio qua dilexisti me, in eis sit, et ipsi in nobis; et iterum, Ut omnes unum sint, sicut tu, Pater, in me et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint (Joan. XVII); quando illa Dei perfecta dilectio, qua prior nos ille dilexit (I Joan. IV), in nostri quoque transierit cordis affectum, hac Dominica oratione completa quam credimus nullo modo posse cassari. Quod ita fiet, cum omnis amor, omne desiderium, omne studium, omnis conatus, omnis cogitatio nostra, omne quod videmus, quod loquimur, quod speramus, Deus erit, illaque unitas, quae nunc est Patris cum Filio, et Filii cum Patre, in nostrum fuerit sensum mentesque transfusa, id est, ut quemadmodum nos ille sincera et pura atque indissolubili diligit charitate, nos quoque ei perpetua et inseparabili charitate jungamur, ita scilicet eidem copulati, ut quidquid speramus, quidquid intelligimus, quidquid loquimur, Deus sit; in illum, inquam, pervenientes quem praediximus finem, quem idem Dominus orans in nobis optat impleri, Ut omnes sint unum, sicut nos unum sumus; ego in eis, et tu in me, ut sint et ipsi consummati in unum (Joan. XVII). Et iterum: Pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi ego sum et ipsi sint mecum (Ibid.). Haec igitur destinatio solitarii, haec debet esse omnis intentio, ut imaginem futurae beatitudinis in hoc corpore possidere mereatur, et quodammodo arrham coelestis illius conversationis et gloriae incipiat in hoc vasculo praegustare. Hic, inquam, finis totius perfectionis est, ut eo usque extenuata mens ab omni situ carnali ad spiritalia quotidie sublimetur, donec omnis ejus conversatio, omnis volutatio cordis, una et jugis efficiatur oratio.
CAPUT VIII Interrogatio super eruditione perfectionis per quam possimus ad perpetuam Dei memoriam pervenire. Germanus: Major nobis ad praeteritae collationis illius admirationem, ob quam huc recurrimus, magnitudo stuporis accrescit. Quantum enim incitamento doctrinae hujus ad desiderium perfectae beatitudinis inflammamur, tanto majore desperatione concidimus, ignorantes quemadmodum disciplinam tantae sublimitatis expetere vel obtinere possimus. Quapropter quae in cella positi diutina meditatione volvere coeperamus, quia necesse est loquaci forsitan prosecutione proferre, quaesumus, ut explicari ea a nobis patienter admittas. Quamquam sciamus beatitudinem tuam nullis offendi solere ineptiis infirmorum, quae vel ob hoc sunt in medium proferendae, ut quae in eis absurda sunt, corrigantur. Quantum itaque opinio nostra sese habet, cujuslibet artis seu disciplinae perfectio necesse est ut a quibusdam mollibus incipiens rudimentis, facilioribus primum ac tenerrimis initiis imbuatur, ut quodam rationabili lacte nutrita paulatim educataque succrescat, atque ita ab imis ad summa sensim gradatimque conscendat; quibus cum fuerit planiora principia et quodammodo januas arreptae professionis ingressa, ad penetrabiliora quoque perfectionis excelsa fastigia consequenter et absque labore perveniat. Nam quemadmodum pronuntiare puerorum quispiam simplices poterit copulas syllabarum, nisi prius elementorum characteres diligenter agnoverit? Vel quomodo legendi peritiam consequetur, qui breves et perangustas descriptiones nominum necdum est idoneus conjugare? Qua autem ratione is qui peritia grammaticae disciplinae minus instructus est, vel rhetoricam facundiam, vel philosophicam scientiam consequetur? Quapropter huic quoque sublimissimae disciplinae per quam instruimur Deo jugiter inhaerere, non dubito quaedam institutionis esse fundamenta, quibus primum firmissime collocatis, post haec superposita extollantur perfectionis excelsa fastigia. Cujus haec esse principia tenuiter suspicamur, ut primum noverimus qua meditatione teneatur vel cogitetur Deus.
Deinde hanc eamdem, quaecumque est, materiam quemadmodum valeamus immobiliter custodire, quod etiam non ambigimus culmen totius perfectionis existere. Et idcirco quamdam memoriae hujus materiam qua Deus mente concipiatur, vel perpetuo teneatur, nobis cupimus demonstrari, ut eam prae oculis retentantes cum elapsos nos ab eadem senserimus, habeamus in promptu quo respicientes illico revertamur, ac resumere illam sine ulla circuitus mora et inquisitionis difficultate possimus. Evenit namque ut cum de theoriis spiritalibus evagati ad nosmetipsos velut de lethali sopore convertimur, et tamquam expergefacti materiam quaerimus quae obruta est, qua spiritalem memoriam resuscitare possimus, retardati ipsius inquisitionis mora, priusquam reperiamus eam, a nostro conatu iterum devolvamur, et antequam spiritalis quidam pariatur intuitus, concepta cordis evanescat intentio. Quam confusionem idcirco nobis accidere satis certum est, quia speciale aliquid prae oculis propositum, velut formulam quamdam, stabiliter non tenemus, ad quam possit vagus animus post multos anfractus ac discursus varios revocari, et post longa naufragia velut portum quietis intrare. Itaque fit ut hac ignoratione ac difficultate mens jugiter praepedita, errabunda semper et velut ebria per diversa jactetur; et ne illud quidem quod casu potius quam industria sibimet occurrerit spiritale, diu ac firmiter teneat, dum aliud ex alio semper recipiens, sicut introitus eorum atque principia, ita etiam finem discessumque non sentiat.
CAPUT IX. Responsio de efficacia intellectus, qui per experientiam colligitur. Isaac: Inquisitio vestra tam minuta atque subtilis proximae puritatis praesignat indicium. Nec enim de his saltem interrogare, non dicam introspicere atque discernere, quispiam praevalebit, nisi quem diligens et efficax mentis industria ac sollicitudo pervigil ad perscrutandam istarum profunditatem provexerit quaestionum, castigataeque vitae jugis intentio per experientiam fecerit actualem attentare puritatis hujus limina januasque pulsare. Et idcirco quoniam video vos non dicam pro foribus orationis illius verae de qua disserimus astitisse [Al. astare ], sed ipsis quodammodo experientiae manibus penetralia ejus et interiora palpare, et quaedam membra jam jamque contingere, nec me laboraturum credo, ut jam intra aulam quodammodo ipsius oberrantes, in adyta quoque, in quantum Dominus direxerit, introducam, nec vos ad introspicienda haec quae demonstranda sunt, ullo difficultatis obstaculo retardandos. Proximus enim cognitioni est, qui quid inquirere debeat, prudenter agnoscit, nec a scientia longe est qui coepit intelligere, quid ignoret. Et idcirco non vereor notam proditionis vel levitatis incurrere, si ea, quae in superiore tractatu de perfectione orationis disserens disputationi subtraxeram, propalavero; quorum virtutem vobis in hoc exercitio ac studio collocatis, etiam sine ministerio nostri sermonis, per Dei gratiam arbitror fuisse reserandam.
CAPUT X. De institutione orationis perpetuae. Quapropter, secundum illam institutionem quam parvulorum eruditioni prudentissime comparastis, qui alias elementorum traditionem primam percipere non possunt, nec eorum vel agnoscere lineas, vel intrepida manu queunt describere characteres, nisi quam primum typis quibusdam et formulis cerae diligenter impressis, effigies eorum exprimere contemplatione jugi et quotidiana imitatione consuescant; hujus quoque spiritalis theoriae tradenda vobis est formula, ad quam semper tenacissime vestrum intuitum defigentes, vel eamdem salubriter volvere indirupta jugitate discatis, vel sublimiores intuitus scandere illius usu ac meditatione possitis. Haec igitur vobis hujus quam quaeritis disciplinae atque orationis formula proponitur, quam unusquisque monachus ad jugem Dei memoriam tendens incessabili cordis volutatione meditari, expulsa omnium cogitationum varietate, consuescat, quia nec alias eam ullo modo poterit retentare, nisi ab omnibus fuerit corporalibus curis ac sollicitudinibus absolutus. Quae sicut nobis a paucis, qui antiquissimorum patrum residui erant, tradita est, ita a nobis quoque non nisi rarissimis ac vere sitientibus intimatur. Erit itaque ad perpetuam Dei memoriam possidendam, haec inseparabiliter proposita vobis formula pietatis: Deus, in adjutorium meum intende; Domine, ad adjuvandum me festina. Hic namque versiculus non immerito de toto Scripturarum excerptus est instrumento. Recipit enim omnes affectus quicumque inferri humanae possunt naturae, et ad omnem statum atque universos incursus proprie satis et competenter aptatur. Habet siquidem adversus universa discrimina invocationem Dei, habet humilitatem piae confessionis, habet sollicitudinis ac timoris perpetui vigilantiam, habet considerationem fragilitatis suae, exauditionis fiduciam; confidentiam praesentis, semperque astantis praesidii. Qui enim jugiter suum invocat protectorem, certus est eum esse semper praesentem. Habet amoris et charitatis ardorem, habet insidiarum contemplationem inimicorumque formidinem, quibus perspiciens semetipsum die noctuque vallatum, confitetur se non posse sine sui defensoris auxilio liberari.
Hic versiculus omnibus infestatione daemonum laborantibus inexpugnabilis murus est, et impenetrabilis lorica, ac munitissimus clypeus. Iste in acedia et anxietate animi collocatos, seu tristitia, vel cogitationibus quibuscumque depressos, salutis remedia desperare non patitur, ostendens illum quem invocat inspicere jugiter nostra certamina, atque a suis supplicibus non abesse. Iste nos in spiritalibus successibus cordisque laetitia constitutos admonet extolli penitus non debere, nec inflari de prospero statu, quem sine protectore Deo retineri non posse testatur, dum non solum eum semper, sed etiam velociter ut sibi auxilietur, implorat. Iste, inquam, versiculus unicuique nostrum in qualibet qualitate degenti necessarius et utilis invenitur. Nam qui se semper et in omnibus desiderat adjuvari, manifestat quod non tantum in rebus duris ac tristibus, sed etiam in secundis ac laetis pari modo Deo egeat adjutore; ut quemadmodum ex illis erui, ita in istis eum faciat immorari, in neutro sciens humanam fragilitatem sine illius opitulatione subsistere. Gastrimargiae passione perstringor, cibos quos eremus ignorat inquiro; et in squalida solitudine ingeruntur mihi odores regalium ferculorum, atque ad illorum desideria sentio me invitissimum trahi; dicendum proinde mihi est: Deus, in adjutorium meum intende; Domine, ad adjuvandum me festina. Anticipare horam statutae refectionis instigor, seu modum justae ac solitae parcitatis retinere cum magno cordis mei dolore contendo; cum gemitu mihi est proclamandum: Deus, in adjutorium meum intende; Domine, ad adjuvandum me festina. Jejuniis me ob impugnationem carnis districtioribus indigentem stomachi prohibet lassitudo, seu ventris ariditas constrictioque deterret; ut effectus meo desiderio tribuatur, vel certe ut aestus carnalis concupiscentiae absque temperamento districtioris jejunii conquiescat, orandum mihi est: Deus, in adjutorium meum intende; Domine, ad adjuvandum me festina. Accedens ad refectionem, hora legitima suggerente, perceptionem panis exhorreo, atque ab omni esu naturalis necessitatis excludor; cum ejulatu proclamandum est mihi: Deus, in adjutorium meum intende; Domine, ad adjuvandum me festina.
Volentem me ob stabilitatem cordis insistere lectioni, interpellans capitis prohibet dolor, horaque tertia faciem meam ad sacram paginam somnus allidit; ac deputatum quieti tempus, vel transgredi, vel praevenire compellor, ipsum denique canonicum synaxeos psalmorumque modum intercidere me gravissima somni cogit impressio; similiter proclamandum est mihi: Deus, in adjutorium meum intende; Domine, ad adjuvandum me festina. Sublato ab oculis meis sopore, multis me noctibus, diabolicis insomniis, video fatigatum, omnemque a palpebris meis refectionem nocturnae quietis exclusam; cum suspiriis orandum est mihi: Deus, in adjutorium meum intende; Domine, ad adjuvandum me festina. Adhuc me in colluctatione positum vitiorum titillatio carnis repente compungit, et ad consensum pertrahere dormientem blanda oblectatione conatur; ne ignis alienus exaestuans urat suave olentes flosculos castitatis, clamandum mihi est: Deus, in adjutorium meum intende; Domine, ad adjuvandum me festina. Exstincta sentio libidinis incentiva, et genitalem membris meis intepuisse fervorem, ut parta haec virtus, immo gratia Dei in me diutius vel perpetuo perseveret, intente dicendum est mihi: Deus, in adjutorium meum intende; Domine, ad adjuvandum me festina. Irae, philargyriae, tristitiae stimulis inquietor, cogorque propositam atque amicam mihi interrumpere lenitatem; ne in amaritudinem fellis perturbatione furoris abducar, cum summo mihi gemitu proclamandum est: Deus, in adjutorium meum intende; Domine, ad adjuvandum me festina. Acediae, cenodoxiae, superbiae elatione pertentor, ac de aliorum negligentia vel tepore quiddam sibi mens subtili cogitatione blanditur; ne in me praevaleat haec inimici in me perniciosa suggestio, cum omni contritione cordis orandum est mihi: Deus, in adjutorium meum intende; Domine, ad adjuvandum me festina. Humilitatis et simplicitatis gratiam, superbiae tumore deposito, jugi compunctione spiritus acquisivi; ne rursum veniat mihi pes superbiae, et manus peccatoris moveat me (Psal.
XXXV), graviusque de victoriae meae elatione confodiar, totis mihi proclamandum est viribus: Deus, in adjutorium meum intende; Domine, ad adjuvandum me festina. Evagationibus animae innumeris ac diversis, et instabilitate cordis exaestuo, nec cogitationum dispersiones valeo coercere, ipsamque orationem meam fundare absque interpellatione atque phantasmate inanium figurarum, sermonumque et actuum retractatione non possum, tantaque me sentio sterilitatis hujus ariditate constrictum, ut nullas omnino spiritalium sensuum generationes parturire me sentiam; ut de hoc animi squalore merear liberari, unde me gemitibus multis atque suspiriis expedire non possum, necessarie proclamabo: Deus, in adjutorium meum intende; Domine, ad adjuvandum me festina. Directionem rursus animae, stabilitatem cogitationum, alacritatem cordis, cum ineffabili gaudio et mentis excessu, visitatione sancti Spiritus me sentio consecutum, secutum, exuberantia quoque spiritalium sensuum redundare, revelationem sacratissimorum intellectuum, et antea penitus mihi occultorum, repentina Domini illustratione percepi; ut in his merear diutius immorari, sollicite mihi est frequenterque clamandum: Deus, in adjutorium meum intende; Domine, ad adjuvandum me festina. Nocturnis daemonum terroribus circumvallantibus exagitor, et immundorum spirituum phantasmatibus inquietor; spes ipsa mihi salutis ac vitae, trepidationis horrore subtrahitur, ad salutarem versiculi hujus portum confugiens totis viribus exclamabo: Deus, in adjutorium meum intende; Domine, ad adjuvandum me festina. Rursus cum fuero consolatione Domini reparatus, et ipsius animatus adventu velut innumeris angelorum millibus me sensero circumseptum, ita ut eorum quos morte gravius antea tremiscebam, et quorum tactum, immo viciniam, horrore mentis et corporis sentiebam, repente congressus expetere audeam ac provocare conflictus, ut in me constantiae hujus vigor per Dei gratiam diutius immoretur, totis mihi est viribus proclamandum: Deus, in adjutorium meum intende; Domine, ad adjuvandum me festina. Hujus igitur versiculi oratio, in adversis ut eruamur, in prosperis ut servemur ne extollamur, incessabili jugitate fundenda est. Hujus, inquam, versiculi meditatio in tuo pectore indirupta volvatur. Hunc in opere quolibet, seu ministerio, vel in itinere constitutus decantare non desinas. Hunc et dormiens, et reficiens, et in ultimis naturae necessitatibus meditare. Haec volutatio cordis velut formula tibi salutaris effecta, non solum illaesum ab omni daemonum incursione custodiet, sed etiam cunctis te vitiis terrenae contagionis expurgans, ad illas invisibiles theorias coelestesque perducet, atque ad illum ineffabilem ac perpaucis expertum provehet orationis ardorem. Hunc versiculum meditanti tibi somnus irrepat, donec ineffabili ejus exercitatione formatus, etiam per soporem eum decantare consuescas. Hic tibi expergefacto primus occurrat, is te evigilante cogitationes anticipet universas, iste te de tuo surgentem cubili curvationi genuum tradat, atque illinc deinceps ad omne opus actusque deducat, hic te omni tempore prosequatur; hunc meditaberis secundum praecepta legislatoris, sedens in domo et ambulans in itinere, dormiens atque consurgens; hunc scribes in limine et januis oris tui; hunc in parietibus domus tuae ac penetralibus tui pectoris collocabis, ita ut haec ad orationem procumbenti sit tibi acclivis decantatio; et exinde consurgenti atque ad omnes usus vitae necessarios incedenti fiat erecta et jugis oratio.
CAPUT XI. De perfectione orationis, ad quam praedicta traditione conscenditur. Istam mens indesinenter formulam teneat, donec usu ejus incessabili et jugi meditatione firmata, cunctarum cogitationum divitias amplasque substantias abjiciat et refutet, atque ita versiculi hujus paupertate constricta, ad illam Evangelicam beatitudinem quae inter caeteras beatitudines primatum tenet, prona facilitate perveniat. Beati, enim, inquit, pauperes spiritu: quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V). Et ita per istiusmodi paupertatem egregius pauper existens, illud propheticum implevit eloquium. Pauper et inops laudabunt nomen tuum (Psal. LXXIII). Et revera quae major aut sanctior potest esse paupertas quam illius qui nihil se praesidii, nihil virium habere cognoscens, de aliena largitate quotidianum poscit auxilium, et vitam suam atque substantiam singulis quibusque momentis divina ope intelligens sustentari, verum se mendicum Domini non immerito profitetur, suppliciter ad eum quotidie clamans, Ego autem mendicus et pauper sum, Deus, adjuva me (Psal. XXXIX)? Et sic ad illam quoque multiformem scientiam Dei ipso illuminante conscendens, incipiat deinceps sublimioribus ac sacratioribus mysteriis saginari, secundum illud quod dicitur per Prophetam: Montes excelsi cervis, petra refugium erinaciis (Psal. CIII). Quod satis proprie huic quem diximus sensui coaptatur; eo quod quisquis in simplicitate atque innocentia perseverans, nulli est noxius vel molestus, sed sua tantum simplicitate contentus, solummodo se ab insidiantium praeda desiderat contutari, velut erinacius spiritalis effectus, jugi evangelicae illius petrae velamine protegatur, id est, memoria Dominicae passionis, praedictique versiculi incessabili meditatione munitus, infestantis inimici declinet insidias. De his spiritalibus erinaciis et in Proverbiis ita dicitur: Et erinacii gens invalida qui fecerunt in petris domos suas. Et revera quid invalidius christiano, quid infirmius monacho, cui non solum nulla injuriarum vindicta suppeditat, sed ne levis quidem tacitaque commotio saltem intrinsecus pullulare conceditur?
Quisquis autem ex hoc proficiens statu, non solum innocentiae simplicitatem possidet, sed etiam discretionis virtute munitus, virulentorum serpentium exterminator effectus est, habens contritum Satanam sub pedibus suis, et ad figuram rationabilis cervi mentis alacritate pervenit, pascetur in propheticis atque apostolicis montibus, id est, excelsissimis eorum ac sublimissimis sacramentis; quorum jugi pascuo vegetatus, omnes quoque psalmorum affectus in se recipiens, ita incipiet decantare, ut eos non tamquam a Propheta compositos, sed velut a se editos, quasi orationem propriam profunda cordis compunctione depromat, vel certe ad suam personam aestimet eos fuisse directos, eorumque sententias non tunc tantummodo per Prophetam aut in Propheta fuisse completas, sed in se quotidie geri implerique cognoscat. Tunc enim Scripturae divinae nobis clarius perpatescunt, et quodammodo earum venae medullaeque panduntur, quando experientia nostra earum non tantum percipit, sed etiam praevenit notionem, sensusque verborum non per expositionem nobis, sed per documenta reserantur. Eumdem namque recipientes cordis affectum quo quisque decantatus vel conscriptus est psalmus, velut auctores ejus facti, praecedemus magis intellectum ipsius, quam sequemur; id est, ut prius dictorum virtutem quam notitiam colligentes, quid in nobis gestum sit, vel quotidianis geratur incursibus, superveniente eorum meditatione quodammodo recordemur, et quid in nobis vel negligentia nostra pepererit, vel diligentia conquisierit, vel providentia divina contulerit, vel instigatio fraudaverit inimici, vel subtraxerit lubrica ac subtilis oblivio, vel intulerit humana fragilitas, seu improvida fefellerit ignoratio, decantantes reminiscamur. Omnes namque hos affectus in Psalmis invenimus expressos, ut ea quae incurrerint, velut in speculo purissimo pervidentes, efficacius agnoscamus, et ita magistrantibus effectibus [ Lips. in marg. affectibus] eruditi, non ut audita, sed tamquam perfecta palpemus, nec tamquam memoriae commendata, sed velut ipsi rerum naturae insita, de interno cordis parturiamus affectu, ut eorum sensus non textu lectionis, sed experientia praecedente penetremus, atque ita ad illam orationis incorruptionem mens nostra perveniat, ad quam in superiore tractatu, quantum Dominus donare dignatus est, ordo collationis ascendit (Collat. 9 cap. 29), quae non solum nullius imaginis occupatur intuitu, sed etiam nulla vocis, nulla verborum prosecutione distinguitur, ignita vero mentis intentione per ineffabilem cordis excessum inexpugnabili spiritus alacritate profertur, quamque mens extra omnes sensus ac visibiles effecta materias, gemitibus inenarrabilibus atque suspiriis profundit ad Deum.
CAPUT XII. Interrogatio quemadmodum spiritales cogitationes immobiliter teneantur. Germanus: Non solum nobis traditionem spiritalis hujus quam poposcimus disciplinae, sed ipsam plane perfectionem satis aperte atque dilucide putamus expressam. Quid enim potest esse perfectius, quidve sublimius, quam Dei memoriam tam compendiosa meditatione complecti, atque unius versiculi volutatione a cunctis visibilium terminis demigrare, et quodammodo affectus orationum cunctarum brevi sermone concludere || Et idcirco unum quod superest, adhuc nobis precamur exponi, quemadmodum hunc eumdem versiculum quem nobis vice formulae tradidisti, stabiliter retinere possimus, ut sicut per Dei gratiam sumus a saecularium cogitationum ineptiis liberati, ita spiritales quasque immobiliter retineamus.
CAPUT XIII. De mutabilitate cogitationum. Cum enim capitulum cujuslibet psalmi mens nostra conceperit, insensibiliter eo subtracto, ad alterius Scripturae textum nesciens stupensque devolvitur. Cumque illud in semetipsa coeperit volutare, necdum illo ad integrum ventilato, oborta alterius testimonii memoria, meditationem materiae prioris excludit, de hac quoque ad alteram, subintrante alia meditatione transfertur, et ita animus semper de psalmo rotatus ad psalmum, de Evangelii textu ad Apostoli transiliens lectionem, de hac quoque ad prophetica devolutus eloquia, et exinde ad quasdam spiritales delatus historias, per omne Scripturarum corpus instabilis vagusque jactatur; nihil pro arbitrio suo praevalens vel abjicere vel tenere, nec pleno quidquam judicio et examinatione finiri, palpator tantummodo spiritalium sensuum ac degustator, non generator nec possessor effectus; atque ita mens mobilis semper ac vaga in tempore quoque synaxeos velut ebria per diversa distrahitur, nullum officium competenter exsolvens. Verbi gratia: dum orat, psalmum aut aliquam recolit lectionem; dum cantat, aliud quid meditatur quam textus ipsius continet psalmi; cum lectionem recitat, faciendum aliquid voluit, factumve reminiscitur, atque in hunc modum nihil disciplinate nec opportune recipitur vel dimittitur, velut fortuitis agi videatur incursibus; retinendi ea quibus delectatur, vel immorandi eis non habens potestatem. Necessarium ergo nobis est prae omnibus nosse quemadmodum haec spiritalia competenter explere possimus officia, vel certe hunc eumdem versiculum quem nobis vice formulae tradidisti, immobiliter custodire, ut omnium sensuum ortus ac finis non in sua volubilitate fluctuent, sed in nostra ditione consistant.
CAPUT XIV. Responsio quemadmodum stabilitas cordis seu cogitationum possit acquiri. Isaac: Licet pridem super hac re disputantibus nobis de orationis statu, quantum reor, sit sufficienter expressum, tamen quia vobis haec eadem poscitis iterari de confirmatione cordis breviter intimabo. Tria sunt quae vagam mentem stabilem faciunt, vigiliae, meditatio et oratio. Quarum assiduitas et jugis intentio conferunt animae stabilem firmitatem. Quae tamen alias nullo modo poterunt apprehendi, nisi per operis, non philargyriae, sed sacris coenobii usibus dedicati, infatigabilem jugitatem omnes omnino sollicitudines et curae vitae praesentis prius fuerint abdicatae, ut ita illud Apostolicum mandatum, Sine intermissione orate, possimus implere. Perparum namque orat, quisquis illo tantum tempore, quo genua flectuntur, orare consuevit. Numquam vero orat, quisquis etiam flexis genibus evagatione cordis qualicumque distrahitur. Et idcirco quales orantes volumus inveniri, tales nos esse oportet ante tempus orandi. Necesse est enim mentem in tempore supplicationis suae de statu praecedente formari, illisque eam cogitationibus orantem, vel ad coelestia sublimari, vel ad terrena demergi, quibus ante orationem fuerit immorata. Huc usque abbas Isaac attonitis nobis secundam collationem de orationis qualitate digessit. Cujus doctrinam super illius praedicti versiculi meditatione, quam velut informationis loco incipientibus tradiderat retinendam, admirantes admodum, et excolere tenacissime cupientes, utpote quam compendiosam ac facilem credebamus, difficiliorem satis ad observandum experti sumus, quam illud studium nostrum quo solebamus antea per omne Scripturarum corpus absque ullius perseverantiae vinculo varia passim meditatione discurrere. Constat igitur neminem prorsus ob imperitiam litterarum a perfectione cordis excludi, nec rusticitatem obesse ad capessendam cordis atque animae puritatem, quae compendiosissime adjacet cunctis, si modo sanam et integram mentis intentionem jugi ad Deum versiculi hujus meditatione servaverint.
PARS SECUNDA, COMPLECTENS SEPTEM ALIAS COLLATIONES, PATRUM IN THEBAIDE AEGYPTI CONSISTENTIUM. Praefatio. AD HONORATUM EPISCOPUM ET EUCHERIUM. Cum virtutem perfectionis vestrae, qua velut magna quaedam luminaria in hoc mundo admirabili claritate fulgetis, multi sanctorum qui vestro erudiuntur exemplo vix queant aemulari, tamen vos, o sancti fratres, Honorate et Eucheri, tanta illorum sublimium virorum, a quibus prima anachoreseos instituta suscepimus, laude flammamini, ut unus quidem vestrum ingenti fratrum coenobio praesidens, congregationem suam, quae quotidiano sanctae conversationis vestrae docetur intuitu, illorum quoque Patrum praeceptis optet institui; alter vero ut etiam corporali eorumdem aedificaretur aspectu, Aegyptum penetrare voluerit, ut hanc quasi frigoris Gallicani rigore torpentem provinciam derelinquens, ad illas quas sol justitiae proximius respicit terras, maturis virtutum fructibus redundantes, velut turtur castissimus transvolaret. Necessario hoc mihi virtus charitatis extorsit, ut unius desiderio, alterius etiam labori consulens, tam abruptum scribendi periculum non vitarem, dummodo et priori apud filios adderetur auctoritas, et secundo tam periculosae navigationis necessitas demeretur. Proinde quia fidei vestrae atque fervori, nec illa Instituta coenobiorum quae duodecim libellis ad beatae memoriae episcopum Castorem quo potuimus sermone conscripsimus, nec decem collationes in Scythica eremo commorantium Patrum, quas praecipientibus sanctis Elladio et Leontio episcopis, utcumque digessimus, satisfacere potuerunt, nunc etiam ut itineris nostri ratio et ordo cognoscatur, trium in alia eremo consistentium, quos primos vidimus, Patrum septem collationes, pari conscriptas stylo, vobis credidi consecrandas, quibus ea quae de perfectione in praeteritis nostris opusculis obscurius forsitan comprehensa vel praetermissa sunt, suppleantur. Si vero sanctam studii vestri sitim etiam haec satiare non quiverint, septem alias collationes, quae ad sanctos qui in Stoechadibus consistunt insulis emittendae sunt fratres, desiderium, ut arbitror, vestri ardoris explebunt.
Joannes Cassianus Collationes COLLATIO XI
II Prae 12
COLLATIO UNDECIMA,
Quae est prima abbatis Chaeremonis, DE PERFECTIONE. CAPUT PRIMUM. Cum in coenobio Syriae consistentes, post prima fidei rudimenta succedentibus aliquatenus incrementis, majorem perfectionis desiderare gratiam coepissemus, statuimus confestim Aegyptum petere, ac remotissima etiam Thebaidos eremo penetrata, sanctorum plurimos, quorum gloriam fama per universa diffuderat, si non aemulandi, saltem agnoscendi studio invisere. Igitur ad oppidum Aegypti, cui Thennesus nomen est, emensa navigatione pervenimus. Cujus accolae ita vel mari vel stagnis salsis undique circumluuntur, ut solis, quia terra deest, negotiationibus dediti, opes atque substantiam navali commercio parent, ita ut aedificiis cum voluerint exstruendis terra non suppetat, nisi de longinquo navigiis apportetur.
CAPUT II. De episcopo Archebio. Ubi cum advenientibus nobis favens desideriis nostris divinitas beatissimi atque praecipui viri Archebii episcopi praestitisset adventum, qui raptus de anachoretarum coetu, et episcopus Panephysi oppido datus, tanta districtione omni aevo suo propositum solitudinis custodivit, ut nihil de praeteritae humilitatis tenore laxaverit, aut de adjecto sibi honore blanditus sit; non enim tamquam idoneum se ad istud officium testabatur ascitum, sed velut indignum ab illa anachoreseos disciplina querebatur expulsum, eo quod triginta septem annis in eadem commoratus, ad puritatem tantae professionis nequaquam pervenire potuisset; hic igitur cum in supradicta Thenneso, quo eum eligendi illic episcopi causa perduxerat, pie nos atque humanissime suscepisset, agnito desiderio nostro, quo sanctos Patres etiam in ulterioribus Aegypti partibus inquirere desiderabamus: Venite, inquit, et videte interim senes haud longe a nostro monasterio consistentes, quorum ita et antiquitas in corporibus jam curvatis, et sanctitas in ipso etiam fulget aspectu, ut vel sola contemplatio eorum magnam intuentibus possit conferre doctrinam, a quibus id quod ego amissum doleo, quodque tradere jam perditum nequeo, non tam verbis quam ipso sanctae vitae discatis exemplo. Credo autem inopiam meam hoc studio aliquatenus sublevandam, si inquirentibus vobis illam evangelicam margaritam (Matth. XIII), quam ipse non habeo, saltem providero ubi eam commodius comparetis.
CAPUT III. Descriptio eremi in qua commorabantur Chaeremon, Nesteros et Joseph. Sumpto itaque baculo et pera, ut illic cunctis viam ingredientibus monachis moris est, ad civitatem nos suam, id est Panephysim, itineris dux ipse perduxit. Cum terras, immo etiam contiguae regionis plurimam partem quondam opulentissimam (siquidem ex ea cunctae, ut fama est, regioni cibus subministrabatur) repentino terraemotu excussum mare transgressis limitibus occupavit, atque ita collapsis ferme omnibus vicis, opimas olim terras salsis paludibus supertexit, ut illud quod in psalmo spiritaliter decantatur: Posuit flumina in desertum, et exitus aquarum in sitim, terram fructiferam in salsuginem, a malitia inhabitantium in ea (Psal. CVI), secundum litteram de illa putent regione praedictum; in his igitur locis multa in hunc modum oppida eminentioribus tumulis collocata, fugatis habitatoribus, eluvies illa velut insulas fecit, quae desideratam secedentibus sanctis solitudinem praebent, in quibus tres senes, id est, Chaeremon, Nesteros et Joseph, anachoretae antiquissimi consistebant.
CAPUT IV. De abbate Chaeremone, et excusatione ejus super postulata doctrina. Itaque beatus Archebius primum nos perducere ad Chaeremonem maluit, qui et monasterio ejus propior, et duobus aliis provectior esset aetate. Nam cum centenarium vitae annum spiritu tantum alacer excessisset, ita dorsum ejus temporis fuerat vetustate atque orationum jugitate curvatum, ut quasi in primaevam redactus infantiam, submissis ac protentis terratenus manibus progrederetur. Hujus igitur et vultum mirabilem et incessum pariter intuentes (siquidem defectis mortificatisque jam omnibus membris, nequaquam censuram praeteritae districtionis amiserat), cum sermonem atque doctrinam suppliciter posceremus, ac desiderium tantum spiritalium institutionum causam fuisse adventus nostri protestaremur, graviter ille suspirans: Quid vobis, ait, possum conferre doctrinae, cum imbecillitas senectutis ut rigorem pristinum relaxavit, ita loquendi quoque ademit fiduciam? Quemadmodum enim docere praesumam, quod ipse non facio; aut alium in eo instruam, quod me jam minus vel tepidius exercere cognosco? Ob quam rem nullum juniorem mihi in hanc usque aetatem cohabitare permisi, ne exemplo meo alterius districtio laxaretur. Numquam enim erit efficax instituentis auctoritas, nisi eam effectu operis sui cordi affixerit audientis.
CAPUT V. De responsione nostra contra excusationem ejus. Ad haec nos non mediocri confusione compuncti, ita respondimus: Licet sufficere nobis ad omnem instructionem debeat vel loci istius difficultas, vel ipsa etiam solitaria adhuc vita, quam juventus quoque robusta vix posset tolerare, quae nos etiam, te tacente, satis abundeque instruunt atque compungunt, rogamus tamen ut taciturnitate paululum praetermissa, ea nobis potius dignanter infundas, per quae hanc quam videmus in te virtutem non tam imitatione complecti, quam admiratione possimus. Nam etiamsi revelatus tibi tepor noster impetrare id quod expetimus non meretur, debet hoc saltem labor tanti itineris obtinere, quod huc de Bethleemitici coenobii rudimentis, institutionis vestrae desiderio et profectus nostri amore, properavimus.
CAPUT VI. Propositio abbatis Chaeremonis, quod tribus modis vitia vincantur. Tunc beatus Chaeremon; Tria sunt, inquit, quae faciunt homines a vitiis temperare, id est, aut metus gehennae, sive praesentium legum, aut spes atque desiderium regni coelorum, aut affectus boni ipsius amorque virtutum. Nam timor ita mali contagium legitur exsecrari: Timor Domini odit malitiam (Proverb. VIII). Spes etiam, vitiorum omnium excludit incursum. Non enim delinquent omnes qui sperant in eum (Psal. XXXIII). Amor quoque ruinam non metuit peccatorum, quia Charitas numquam cadit (I Cor. XIII). Et iterum: Charitas operit multitudinem peccatorum (I Petr. IV). Et idcirco beatus Apostolus omnem salutis summam istarum trium virtutum consummatione concludens: Nunc, inquit, manent fides, spes, charitas: tria haec (I Cor. XIII). Fides namque est, quae futuri judicii ac suppliciorum metu vitiorum facit contagia declinari; spes, quae mentem nostram de praesentibus avocans, universas corporis voluptates coelestium praemiorum exspectatione contemnit; charitas, quae nos ad amorem Christi et spiritalium virtutum fructum mentis ardore succendens, quidquid illis contrarium est, toto facit odio detestari. Quae tria, licet ad unum finem tendere videantur, provocant enim nos a rebus illicitis abstinere, magnis tamen excellentiae suae gradibus ab invicem disparantur. Duo namque superiora proprie hominum sunt eorum qui ad profectum tendentes, necdum affectum concepere virtutum. Tertium specialiter Dei est, et eorum qui in sese imaginem Dei ac similitudinem receperunt. Ille namque solus ea quae bona sunt, nullo metu, nulla remunerationis gratia provocante, sed solo bonitatis affectu operatur: Omnia enim, ut ait Salomon, operatus est Dominus propter semetipsum (Prov. XVI). Suae namque bonitatis obtentu, omnem bonorum copiam dignis indignisque largitur, quia nec fatigari injuriis potest, nec iniquitatibus hominum passibiliter promoveri, semper scilicet manens perfecta bonitas immutabilisque natura.
CAPUT VII. Quibus gradibus ad sublimitatem charitatis possit ascendi et quae sit in ea stabilitas. Si quis igitur ad perfectionem tendit, de illo primo timoris gradu, quem proprie diximus esse servilem, de quo dicitur: Cum omnia feceritis, dicite, quia servi inutiles sumus (Luc. XVII), ad altiorem spei tramitem gradu proficiente conscendet, qui jam non servo, sed mercenario comparatur, quia mercedem retributionis exspectat, et quasi de peccatorum absolutione et poenali timore securus, ac bonorum sibi operum conscius, licet placiti praemium videatur expetere, tamen ad affectum illum filii qui de paternae indulgentiae liberalitate confidens, omnia quae patris sunt sua esse non ambigit, pervenire non potuit. Ad quem etiam ille prodigus, qui cum substantia patris etiam filii nomen amiserat, aspirare non audet, dicens: Jam non sum dignus vocari filius tuus; fac me sicut unum de mercenariis tuis (Luc. XV). Post illas enim porcorum siliquas, quarum ei satietas negabatur, id est, vitiorum sordidos cibos, qui in semetipsum reversus, et salutari timore compunctus, immunditiam porcorum horrere jam coeperat, ac dirae famis supplicia formidabat, velut jam servus effectus, etiam mercenarii statum de mercede jam cogitans, concupiscit ac dicit: Quanti mercenarii in domo patris mei abundant panibus, et ego hic fame pereo! Revertar ergo ad patrem meum, et dicam illi: Pater, peccavi in coelum et coram te, jam non sum dignus vocari filius tuus; fac me sicut unum de mercenariis tuis (Ibid.).
CAPUT VIII. Quantum excellant, qui per charitatis affectum declinant a vitiis. Sed ad istam humilis poenitentiae vocem in occursum ejus pater prosiliens, majore quam emissa fuerat pietate suscepit, eumque non contentus minora concedere, utroque gradu sine dilatione transcurso, pristinae filiorum restituit dignitati. Festinandum proinde nobis etiam est, ut ad tertium filiorum gradum, qui omnia quae patris sunt sua esse credunt, per indissolubilem charitatis gratiam conscendentes, coelestis illius Patris imaginem ac similitudinem recipere mereamur, et ad imitationem veri illius Filii proclamare possimus: Omnia quae habet pater, mea sunt (Joan. XVI). Quod etiam de nobis beatus Apostolus profitetur, dicens: Omnia vestra sunt, sive Paulus, sive Apollo, sive Cephas, sive mundus, sive vita, sive mors, sive praesentia, sive futura, omnia vestra sunt (I Cor. III). Ad quam similitudinem etiam Salvatoris praecepta nos provocant: Estote, inquit, et vos perfecti, sicut et Pater vester coelestis perfectus est (Matth. V). In illis enim nonnumquam solet interrumpi bonitatis affectus, cum aliquo vel tepore, vel laetitia, vel oblectatione vigor animi relaxatus, aut metum ad praesens gehennae, aut desiderium subtrahit futurorum. Et est quidem in illis gradus cujusdam profectus imbuens nos, ut dum vel poenarum metu, vel praemiorum spe incipimus vitia declinare, ad charitatis gradum transire possimus, quia Timor, inquit, non est in charitate, sed perfecta charitas foras mittit timorem, quoniam timor poenam habet. Qui autem timet, non est perfectus in charitate. Nos ergo diligamus, quia Deus prior dilexit nos (I Joan. IV). Non ergo aliter ad illam veram perfectionem conscendere poterimus, nisi quemadmodum nullius alterius nisi nostrae salutis gratia prior nos ille dilexit, ita eum nos quoque nullius alterius rei nisi sui tantum amoris dilexerimus obtentu. Quamobrem nobis studendum est, ut de hoc timore ad spem, de spe ad charitatem Dei, vel ipsarum virtutum amorem, perfecto mentis conscendamus ardore, ut transmigrantes in affectum boni ipsius, immobiliter, quantum humanae possibile est naturae, quod bonum est, retentemus.
CAPUT IX. Quod charitas non solum de servis filios faciat, sed etiam imaginem Dei ac similitudinem ferat. Multum namque differt inter eum qui metu gehennae, vel spe retributionis futurae, vitiorum in se exstinguit incendia, et eum qui divinae charitatis affectu ipsam malitiam et immunditiam perhorrescit, ac puritatis possidet bonum amore tantum et desiderio castitatis, nec jam remunerationem futurae promissionis aspiciens, sed praesentis boni delectatus conscientia, agit omnia, nec contemplatione poenarum, sed delectatione virtutum. Hic namque status nec, submotis cunctorum hominum testimoniis, abuti occasione peccati, nec occultis cogitationum violari oblectationibus potest, dum affectum virtutis ipsius medullitus retinens, quidquid illi contrarium est, non solum corde non recipit, verum etiam summo detestatur horrore. Aliud namque est, praesenti bono quempiam delectatum, odio habere vitiorum carnisve contagia, aliud futurae remunerationis intuitu illicitas concupiscentias refrenare; aliudque est praesens metuere detrimentum, et aliud futurum formidare supplicium. Postremo multo majus est propter bonum ipsum a bono nolle discedere, quam propter metum mali malis non praebere consensum. In illo enim voluntarium bonum est, in isto vero velut coactum et tamquam nolenti violenter extortum, vel metu supplicii vel cupiditate praemiorum. Nam qui timoris obtentu a vitiorum abstinet blandimentis, adempto timoris obstaculo, rursum ad illud quod diligit revertetur, et ob id nec stabilitatem boni jugiter obtinebit, sed nec ab impugnatione quidem aliquando requiescet, quia nec firmam ac perpetuam pacem castimoniae possidebit. Ubi est enim inquietudo bellorum, non possunt non etiam vulnerum intervenire discrimina. Necesse est enim quempiam in conflictu situm, quamvis bellator sit, ac fortiter dimicans lethalia adversariis vulnera frequenter infligat, nonnumquam tamen hostili mucrone perstringi. Qui vero superata impugnatione vitiorum, pacis jam securitate perfruitur, et transiit in ipsius virtutis affectum, jugem statum illius boni, cujus jam totus est, retentabit, quia damno intimae castitatis nihil credit esse damnosius. Nec enim charius ac pretiosius quidquam praesenti judicat puritate, cui poena gravis est, vel virtutum perniciosa trangressio, vel ipsius vitii virulenta contagio. Huic, inquam, nec reverentia humanae praesentiae quidquam adjiciet honestatis, nec minuet solitudo, sed ubique secum semperque circumferens arbitram non solum actuum, sed etiam cogitationum suarum conscientiam, illi potissimum studere contendit, quem etiam circumveniri, nec falli, nec subterfugere se posse cognoscit.
CAPUT X. Quod perfectio charitatis sit pro inimicis orare, et quo indicio anima necdum purgata noscatur. Quem statum si quis de adjutorio Dei, non de studii sui labore praesumens, meruerit possidere, de conditione servili (in qua timor est) et mercenaria spei cupiditate (in qua non tam bonitas largientis quam praemium retributionis expetitur) in adoptionem incipiet transire filiorum, ubi jam non timor, non cupiditas, sed illa charitas, quae numquam cadit, jugiter perseverat (I Cor. XIII). De quo timore et charitate quosdam increpans Dominus, quid cuique personae conveniret, ostendit. Filius honorat patrem, et servus dominum suum timet. Et si Pater ego sum, ubi est honor meus? Et si Dominus ego sum, ubi est timor meus (Malach. I)? Necesse est enim eum timere qui servus est; quia sciens voluntatem domini sui, si non fecerit, digne vapulabit plagis multis (Luc. XII). Per hanc itaque charitatem quisquis ad imaginem Dei similitudinemque pervenerit, bono jam propter boni ipsius delectabitur voluntatem; ac similem quodammodo possidens patientiae ac lenitatis affectum, nullis deinceps peccantium vitiis irascetur, sed veniam potius, infirmitatibus eorum condolens atque compatiens, implorabit, reminiscens se tamdiu similium passionum stimulis impugnatum, donec miseratione Domini salvaretur, nec suo erutum studio ab impugnatione carnali, sed Dei protectione salvatum, ut non iracundiam, sed misericordiam errantibus intelligeret impendendam, illum versiculum ad Deum cum omni cordis tranquillitate decantans: Tu dirupisti vincula mea, tibi sacrificabo hostiam laudis (Ps. CXV). Et, Nisi quia Dominus adjuvit me, paulominus habitaverat in inferno anima mea (Psal. XCIII). Et in hac mentis humilitate consistens, poterit etiam Evangelicum illud perfectionis explere mandatum: Diligite inimicos vestros, et benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos (Luc. VI); et ita ad illud praemium quod subjungitur, poterit pervenire, per quod non solum imaginem Dei et similitudinem perferamus, verum etiam filii Dei nuncupemur: Ut sitis, inquit, filii Patris vestri qui in coelis est, qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super justos et injustos (Matth.
V). Quem affectum beatus Joannes assecutum se esse cognoscens, ait: Ut fiduciam habeamus in die judicii, quia sicut ille est, et nos sumus in hoc mundo (I Joan. IV). In quo enim infirma et fragilis humana natura esse, sicut ille est, potest, nisi se in bonos et malos, justos et injustos, ad imitationem Dei, placida semper sui cordis extenderit charitate? Ut bonum propter boni ipsius operetur affectum, perveniens ad illam veram adoptionem filiorum Dei, de qua idem beatus Apostolus ita pronuntiat: Omnis qui natus est ex Deo, peccatum non facit, quia semen ipsius in eo est, et non potest peccare, quoniam ex Deo natus est (I Joan. III). Et iterum: Scimus quia omnis qui natus est ex Deo, non peccat, sed generatio Dei conservat eum, et malignus non tangit eum (I Joan. V). Quod intelligendum est non de omni genere peccatorum, sed de capitalibus tantum criminibus dici. A quibus se quisquis abstrahere atque emundare noluerit, pro illo in alio loco praedictus Apostolus ne orari quidem debere, pronuntiat: Qui scit, inquiens, fratrem suum peccare peccatum non ad mortem, petat, et dabitur ei vita peccanti non ad mortem. Est peccatum ad mortem, non pro illo dico ut roget quis (Ibid.). Caeterum de illis quae pronuntiantur non esse ad mortem, a quibus etiam hi qui fideliter Christo deserviunt, quantalibet semetipsos circumspectione cusrodiant, immunes esse non possunt, ita dicitur: Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est (I Joan. I). Et iterum: Si dixerimus quia non peccavimus, mendacem facimus eum, et verbum ejus non est in nobis (Ibid.). Impossibile namque est quemlibet sanctorum non in istis minutis quae per sermonem, per cogitationem, per ignorantiam, per oblivionem, per necessitatem, per voluntatem, per obreptionem admittuntur, incurrere. Quae licet ab illo peccato, quod ad mortem esse dicitur, aliena sint, culpa tamen ac reprehensione carere non possunt. Cum ergo quis hunc quem praediximus bonitatis affectum et imitationem Dei fuerit assecutus, tunc visceribus Dominicae longanimitatis indutus, pro persecutoribus quoque suis orabit similiter, dicens: Pater, ignosce eis, non enim sciunt quid faciunt (Luc. XXIII). Caeterum evidens indicium est animae necdum vitiorum faecibus eliquatae, in criminibus alienis affectu misericordiae non condolere, sed rigidam judicantis tenere censuram. Nam quemadmodum perfectionem cordis poterit obtinere is qui non habet illud quod Apostolus plenitudinem legis consummare posse signavit? Alterutrum, inquiens, onera vestra portate, et sic implebitis legem Christi (Galat. VI). Sed nec illam virtutem possidet charitatis, quae non irritatur, non inflatur, non cogitat malum; quae omnia suffert, omnia sustinet (I Cor. XIII). Justus enim miseretur animas pecorum [Lips. in marg. peccatorum] suorum; viscera autem impiorum sine misericordia (Prov. XII). Ideoque iisdem vitiis monachum subjacere certissimum est, quae in alio, inclementi atque inhumana severitate, condemnat. Rex enim rigidus incurrit mala; et Qui obturat aures suas ne audiat infirmum, et ipse invocabit, et non erit qui exaudiat eum (Prov. XXI).