Expositio in Psalterium (page 2)
Caput XIII Quemadmodum in psalmis sit de Christo Domino sentiendum. SHOW APPARATUS
1 Tribus modis psalmi loquuntur de persona Domini Iesu Christi pro instructione fidelium. Primum per id quod ad humanitatem eius noscitur pertinere, ut est illud secundi psalmi: Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum adversus Dominum et adversus Christum eius; et in vigesimo psalmo: Desiderium animae eius tribuisti ei, et voluntate labiorum eius non fraudasti eum. Secundo quod aequalis et coaeternus ostenditur Patri, ut est illud eiusdem secundi psalmi: Dominus dixit ad me: Filius meus es tu, ego hodie genui te. Et in centesimo nono: Tecum principium in die virtutis tuae in splendoribus sanctorum: ex utero ante Luciferum genui te. Tertio a membris Ecclesiae, cuius ipse dux et caput est Christus, ut est illud vigesimi primi psalmi: Longe a salute mea verba delictorum meorum; et in sexagesimo octavo: Deus, tu scis insipientiam meam, et delicta mea a te non sunt abscondita. Quod dictum pro unoquoque fidelium debemus accipere. Caeterum delicta a Christo probantur funditus aliena: unde Tichonius in libris Regularum latius diligenterque disseruit. Hoc si animo recondimus, nulla confusione turbamur, quia error maximus nascitur inde, quando inconvenienter redditur alibi, quod dictum constat ad aliud.
2 Nam si uno modo fuisset locutus, quis eius geminam substantiam potuisset agnoscere, cum etiam nunc in tam evidentissima distinctione, naturam divinitatis et humanitatis Domini Christi aliqui nitantur sacrilega voluntate confundere? Multa quoque secundum litteram commonet, multa spiritualiter iubet, personas subito decenter immutat: ut nunc Christus Deus, Verbum incarnatum et homo factus, caput Ecclesiae; nunc ipsa Ecclesia, nunc homo iustus, nunc poenitens loqui videatur, ut omnia necessaria tangat atque concludat. Ubique plenissimum coelestium rerum sanctum vibrat eloquium; et multiplici diversitate virtutum propter humani generis largiendam salutem, regni sui adoranda mysteria pius Redemptor insinuat.
3 Haec ideo praefati sumus, ut cum ventum fuerit ad loca talia, intrepidus lector audire possit quod se iam salubriter didicisse cognoverit. Illud tamen auctoritate Patrum et veritatis ipsius attestatione firmissima credulitate tenendum est, unum de Trinitate, sive unam ex Trinitate personam, Deum Verbum miseratione mortalium ex Maria Virgine hominem factum spontanea virtute, non ministratoria necessitate: quia nec naturae suae ullam mutabilitatem sustinuit, nec assumptione carnis augmentum Trinitatis effecit. Sed, sicut quidam ait: Maculas nostras lavit in sanguine, rugas etiam tetendit in cruce. Hoc cum sit spei nostrae singulare praesidium, beatitudo credentium, felicitas magna iustorum, non desinunt haeretici impia voluntate corrodere, quod humano generi salutis causam cognoscitur praestitisse.
Caput XIV Quemadmodum sit expositio digesta psalmorum.
1 Primo nobis de titulorum inscriptione, Domino iuvante, dicendum est, unde velut uberibus expressis lacteus sensus divinae praedicationis emanet. Secundo, unusquisque psalmus pro sua qualitate dividendus est, ne nobis intellectum permisceat aut occulta mutatio rerum, aut varietas introducta loquentium. Tertio, arcanum psalmi, partim secundum spiritualem intelligentiam, partim secundum historicam lectionem, partim secundum mysticum sensum, rerum subtilitates discutiens proprietatesque verborum, prout concessum fuerit, conabor aperire. Quarto, prout locus exegerit, virtutem eius breviter demonstrare contendam, quatenus intentio digesti carminis divino munere oculis interioribus elucescat. Virtutem psalmi dico inspirationem divinam, qua nobis intentio superna reseratur, et sermone Davidico a vitiis nos removet, et recte nobis vivere persuadet. Quinto, de ordine numeri psalmorum, cum res exegerit, memorabimus, qui reverendissimarum rerum honore sacratus est. Hoc enim per singulos quosque psalmos facere nobis difficile fuisse profitemur, quod indeterminatum atque suspensum Patrum etiam reliquit auctoritas. Reliquos autem sibi calculos diligens perscrutator exquirat, quoniam multa accessu temporis in Scripturis divinis fiunt clara, quae nunc videntur abscondita. In conclusionibus vero aut summam totius psalmi sub brevitate complectimur, aut contra haereses aliquid dicimus destruendas. Ipsa est enim Domini sincera dilectio, adversarios eius odio habere perfecto.
Caput XV De eloquentia totius legis divinae. SHOW APPARATUS
1 Eloquentia legis divinae humanis non est formata sermonibus, neque confusis incerta fertur ambagibus, ut aut a rebus praeteritis oblivione discedat, aut praesentium confusione turbetur, aut futurorum dubiis casibus eludatur; sed cordi, non corporalibus auribus loquens, magna veritate, magna praescientiae firmitate cuncta diiudicans, auctoris sui veritate consistit. Sic enim in Evangelio de Domini Christi praedicatione dictum est: Loquebatur autem sicut potestatem habens, non sicut scribae eorum et Pharisaei. Ille enim indubitata loquitur, cui omnia praesentia sunt, et rerum exitus probatur esse subiectus.
2 Eloquentia siquidem est ad unamquamque rem competens et decora locutio. Haec igitur casta, fixa, verax et aeterna praedicatio, nimis purissimo nitet eloquio, cuius utilitas lucet, magnificentia virtutis apparet, operatio salutis arridet; sicut et in centesimo octavo decimo psalmo dicturus est: Quia eloquium tuum vivificabit me. Et iterum: Lucerna pedibus meis verbum tuum, Domine, et lumen semitis meis. Revera lumen, quia semper vitalia iubet, noxia prohibet, terrena removet, coelestia persuadet. Hinc et Doctor gentium in Epistola ad Corinthios scribit: Non enim in sermone est regnum Dei, sed in virtute. Item ad Timotheum in secunda meminit dicens: Omnis scriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum, ad arguendum, ad erudiendum, ad corrigendum in disciplina quae est iustitiae, ut perfectus sit homo Dei ad omne opus bonum instructus.
3 Haec, sicut Patris Hieronymi testatur auctoritas, apud Hebraeos aut rhythmo, aut metrica constat lege composita, quae, ut ipsi dicunt, fastuciis continetur. Fastucium enim est per commata procedens ad depromendum sensum, naviter explicata conceptio. Cuius si virtutem lector diligens perscrutaris, audi Apostolum ad Hebraeos dicentem: Vivus est enim Dei sermo et efficax, et acrior omni gladio ancipiti, et pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus, compagum quoque et medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis. 4 Scripturae autem divinae sancta profunditas adeo communes sermones habet, ut eam universi incunctanter admittant. Sensus autem recondit veritatis arcano, ut in ipsa studiosissime vitalis sententia debeat indagari. Nam eam revera esse divinam hinc maxime datur intelligi, quod indocti subtilissima, temporales aeterna nonnisi divino repleti Spiritu potuisse tradere sentiuntur.
5 Postremo quot miracula iugiter facta sunt, donec Scriptura ipsa mundi ambitum divulgata compleret? sicut scriptum est: In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum. Unde ad probationem pertinet maximam, quia lex divina per cunctas mundi partes cognoscitur fuisse suscepta. Haec multis modis genera suae locutionis exercet, definitionibus succincta, schematibus decora, verborum proprietate signata, syllogismorum complexionibus expedita, disciplinis irrutilans: non tamen ab eis accipiens extraneum decorem, sed potius illis propriam conferens dignitatem.
6 Haec enim quando in divinis Scripturis splendent, certa atque purissima sunt; cum vero ad opiniones hominum et quaestiones inanissimas veniunt, ambiguis altercationum fluctibus agitantur; ut quod hic est firmissime semper verum, frequenter alibi reddatur incertum. Sic et lingua nostra dum psalmodiam canit, nobilitate veritatis ornatur; cum ad fabulas ineptas et blasphema se verba converterit, ab honore probitatis excluditur; sicut apostolus Iacobus dicit: Ex ipso ore benedicimus Deum et Patrem, et ex ipso ore maledicimus hominem, qui ad imaginem et similitudinem Dei factus est. 7 Haec mundanarum artium periti, quos tamen multo posterius ab exordio divinorum librorum exstitisse manifestum est, ad collectiones argumentorum, quae Graeci topica dicunt, et ad artem dialecticam et rhetoricam transtulerunt; ut cunctis evidenter appareat, prius ad exprimendam veritatem iustis mentibus datum, quod postea gentiles humanae sapientiae aptandum esse putaverunt. Haec in lectionibus sacris tanquam clarissima sidera relucent, et significantias rerum utilissimis compendiis decenter illuminant. Quae nos breviter locis aptissimis admonebimus, quoniam res ipsae commodissime deducentur ad medium, per quas concepti sensus clarius elucebunt.
8 Nam et Pater Augustinus in libro tertio de Doctrina Christiana ita professus est: Sciant autem litterati modis omnium locutionum, quos grammatici Graeco nomine tropos vocant, auctores nostros usos fuisse. Et paulo post sequitur: Quos tamen tropos, id est modos locutionum, qui noverunt agnoscunt in litteris sanctis, eorumque scientia ad eas intelligendas aliquantulum adiuvantur. Cuius rei et in aliis codicibus suis fecit evidentissimam mentionem. In libris quippe quos appellavit de Modis Locutionum diversa schemata saecularium litterarum inveniri probavit in litteris sacris; alios autem proprios modos in divinis eloquiis esse declaravit, quos grammatici sive rhetores nullatenus attigerunt. Dixerunt hoc apud nos et alii doctissimi Patres, id est Hieronymus, Ambrosius, Hilarius; ut nequaquam praesumptores huius rei, sed pedisequi esse videamur.
9 Sed dicit aliquis: Nec partes ipsae syllogismorum, nec nomina schematum, nec vocabula disciplinarum, nec alia huiuscemodi ullatenus inveniuntur in psalmis; inveniuntur plane in virtute sensuum, non in effatione verborum: sic enim vina in vitibus, messem in semine, frondes in racidibus, fructus in ramis, arbores ipsas sensu contemplamur in nucleis. Nam et de profundissima abysso deliciosus piscis attingitur, qui tamen ante captionem suam humanis oculis non videtur. Merito ergo esse dicimus, quae inesse nihilominus virtute sentimus. Nam et Apostolus vetat nos seduci per vanam sapientiam mundi: ista vero non abnegat in litteris esse divinis. Certe accedamus ad psalmos, et interrogemus, quae omni disputatione maior est, rerum fidem.
10 Istud ergo principale virtutum et salutare locutionis genus plerumque res aliquas refert, et saepe longe alia quam audiuntur, exponit. Simplicitas, duplex et sine dolo bilinguitas; sicut fecit Ioseph, qui dum fratres suos aspectu ipso et sermone patrio cognovisset, ita eis videbatur loqui, ut nullatenus potuisset agnosci. Quod non est ad deceptionis studium sumptum, sed ad commodum magnae utilitatis effectum. Hebraeos sermones adhibet, causas profundissimas innuentes. Unam rem in malo et in bono plerumque ponit, ut quod nomine videtur esse commune, probetur qualitatibus discrepare. Coelestia terrenis comparat, ut quod incomprehensibilis magnitudo vetat intelligi, per notissimas similitudines possit adverti. In verbis autem serendis mira potentia est; ut subito immensa nobis atque incomprehensibi ia duobus tribusque sermonibus explicentur.
11 Quid brevius dicam, frequenter etiam una syllaba ineffabilem Domini naturam demonstrat; ut est illud: Qui est misit me. Cuius omne verbum subtiliter inquisitum copiosis sensibus scaturit. Nam sicut fecundissimus ager odoriferas herbas saluti nostrae producit accommodas, sic lectio divina cum per singula verba requiritur, semper illic cura mentis sauciae reperitur. De cuius eloquentiae modis multi Patres latius prolixiusque dixerunt, quorum nomina in libris introductoriis commemoranda perspeximus. Sed fons iste coelestis quantum assidue constat hauriri, tantum nescit expendi.
12 Ac ne diutius in generalibus remoremur, specialia Psalterii, Domino iuvante, tangamus: quoniam ipsa res evidenter agnoscitur, quae communibus rebus praemissis, postea sub aliqua proprietate describitur.
Caput XVI De propria eloquentia Psalterii.
1 Primum est quod ipsi tantum psalmi singulari numero vocitantur, quos nos adhibitis huius linguae peritissimis cum eorum volumine conferentes, servato usu psallentium, suis versibus aestimavimus esse reddendos: ne se in praesumptum ordinem auctoritas permixta confunderet. Deinde quod nullum aliud opus auctoritatis divinae centum quinquaginta sectionibus continetur; ubi enim tot tituli diversa leguntur varietate conscripti? Hic illud votivum nomen alleluia in superscriptionibus inchoavit. Hic commemoratio historiae de Regum tracta volumine, in ipso limine posita virtutes noscitur indicare psalmorum. Hic etiam diapsalmata tantum interiecta monstrantur. Hic psalmi secundum virtutes suas numerorum ordines tenent.
2 Liber inchoans a beatitudine Christi, Novi et Veteris Testamenti sacramenta percurrens, laudibus sacris et sancta iubilatione concluditur; ut merito se tali munere consoletur Ecclesia, quae hic multarum calamitatum cognoscitur afflictionibus sauciari. Novit enim beneficio Domini triumphare de suis cladibus ingravata; persecutionibus siquidem proficit, afflictionibus semper augetur, sanguine martyrum rigatur, tristitia magis erigitur, angustia dilatatur, fletibus pascitur, ieiuniis reficitur, et inde potius crescit, unde mundus deficit.
3 Quid enim in illo libro non invenies unde se humanum genus debeat suaviter consolari? Thesaurus in pectore mundo semper excrescens, consolatio magna lugentium, spes beata iustorum, periclitantium utile suffugium, unde semper quod expedit tollitur, eiusque fons indefecta perennitate servatur. Beatus quoque Athanasius, Alexandrinae civitatis episcopus, in libro quem Marcellino suo charissimo destinavit de proprietate Psalterii, ut verbis ipsius utar, ita dicit: Quicunque Psalterii verba recitat, quasi propria verba decantat, et tanquam a semetipso conscripta unus psallit, et non tanquam alio dicente, aut de alio significante sumit et legit; sed tanquam ipse de semetipso loquens, sic huiusmodi verba profert; et qualia sunt quae dicuntur, talia velut ipse agens, ex semetipso loquens, Deo videtur offerre sermones.
4 Psalterii quoque proprium est quod per ipsum legis divinae sanctitas introitur. Non enim tirones inchoant a Genesi, non ab Apostolo, non inter ipsa initia auctoritas evangelica sancta pulsatur; sed licet Psalterium quartus codex sit divinae auctoritatis, primum tamen tirones inchoantes Scripturas sanctas, inde legendi faciunt decenter initium.
Caput XVII Laus Ecclesiae. SHOW APPARATUS
1 O vere sancta, o immaculata, o perfecta mater Ecclesia, quae, divina gratia largiente, sola vivificas, sola sanctificas, et perditum propriis culpis institutione tua humanum genus instauras: cuius piae confessioni nihil addi, nihil minui potest. Per omnes quippe psalmos, per omnia cantica, praeconia sanctae Trinitatis interseris; ut cuius sunt sacrata verba quae loquimur, eis laus semper et dulcissima gloria redderetur. Quae salum saeculi huius, et haereticorum saevissimas procellas in arcae illius Noe similitudine, quae tuam evidenter portavit imaginem, sola inoffenso fidei cursu sine periculo diluvii constanter enavigas; nec ullis erroribus acquiescis, quamvis adhuc inter pravitates huius saeculi gravissima necessitate verseris. Quidquid enim reperitur praeter vitale gremium tuum, mortiferum constat esse naufragium.
2 Nam cum Sabellius detestabilis erret in Patre, demens Arius delinquat in Filio, Manes sacrilegus neget Spiritum sanctum, alii scelerati Veteri Testamento derogent, nonnulli Novi Testamenti gratiam non sequantur; tu tantum devotione fideli, praestante Domino, inoffense cuncta complecteris. Patrem quippe docens ingenitum, Filium genitum, Spiritum sanctum de Patre et Filio procedentem, unum Deum, sanctam praedicans Trinitatem, coaeternam sibi et aequaliter omnipotentem, Dominumque Christum manentem in divinitate sua et carne humanitatis assumptae, salva uniuscuiusque proprietate naturae, unam confiteris esse personam. Veteri Testamento de Novo fidem faciens, Novum a Veteri exortum esse cognoscens. Et ut breviter cuncta complectar, nescis loqui, nisi quod expedit credi. Nam quamvis diversis hic afficiaris angustiis, et dolosi hostis contrarietate quatiaris, tamen de totius mundi circulo congregata resplendens in modum pulcherrimae pyramidis ad aeterna regna perduceris.
3 Quae huic schemati non immerito compararis, quoniam de universis gentibus extollens verticem pretiosum, iustorum animas quasi lumen eximium ad superna regna transmittis: meta frumentis plena coelestibus, de diversis gentibus sanctorum beata collatio, serenarum mentium lampabilis coetus, insolubilis constructio de vivis lapidibus fabricata, beatorum omnium aeterna felicitas, sole lucidior, nive candidior, sine macula, sine ruga. De qua scriptum est in Cantico canticorum: Quae est ista quae progreditur quasi aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol, terribilis ut castrorum acies ordinata? Et paulo ante: Oculi tui columbarum absque eo quod intrinsecus latet: cuius dentes sicut greges tonsarum quae ascenderunt de lavacro, omnes gemellis fetibus, et sterilis non est inter eas. Sicut vitta coccinea labia tua, mater et virgo, feta et integra, genitrix et incorrupta, cuius os virtutum omnium fragrat odoribus: de qua sponsus dicit: Odor oris tui sicut malorum. Et post paululum: Odor unguentorum tuorum super omnia aromata. Favus distillans labia tua, sponsa, mel et lac sub lingua tua. Quae mereris denique osculari Christum, et decus illud perenniter custodire virgineum; tibi enim dicitur: Osculetur me osculo oris sui, quia meliora sunt ubera tua vino, fragrantia unguentis optimis; et caetera quae liber ille divinus mystica praedicatione complectitur.
4 Quapropter factis auditoribus per quamdam isagogen, quae est sequentis operis introductio, index coelestium mysteriorum, et sacrae praenuntia dictionis, ut opinor, sufficienter attonitis et desiderio superno divina largitate flammatis, nunc ad solvenda quae promissa sunt, Christo iuvante, veniamus. Praesta, Domine, cuius est omne quod expedit, ut intelligenter, ut libenter, ut proficue mereamur audiri. Tuis enim adiutoriis omnimodis indigemus, ut valeamus concesso sermone aliquatenus verba tuae maiestatis exponere. Amen.
ORDO DICENDORUM.
1 Prolegomena, id est, praecedentia antequam coelestis Psalterii mella degustem, et campos illos gloriosissimae passionis, Domino praestante, contingam, quaedam mihi videntur, divisis capitulis, de textu ipsius carminis intimare, ut et legentes distinctius debeamus edocere, et nos ordines ipsos sine aliqua offensione curramus.
2 In prima itaque parte Domini carnalis vita describitur.
3 In secunda, natura deitatis ipsius subtiliter indicatur.
4 Tertia, multiplicatos dicit populos, qui eum nitebantur exstinguere.
5 Quarta, propheta in iisdem monitis perseverat, ut desinant Iudaei mala cogitare, vel facere: quoniam se noverint divinis virtutibus destruendos.
6 In quinta Dominus Christus clamat ad Patrem, ut eius audiatur oratio, et in resurrectione ipsius mundo profutura concedat.
7 Sexta, per totum psalmum verba sunt poenitentis, cui iunguntur eiusdem modi alii sex, qui tamen in conclusione quinquagesimi psalmi descripti sunt.
8 In septima parte Christus humiliter quidem petit ut ei subveniatur a Patre, sed habet fiduciam rectae conversationis, quod magis pertinet ad eius deitatem; sed more humanitatis assumptae sibi postulat subveniri: ne diabolus animam eius iniqua praesumptione diripiat, et gloria ipsius in pulverem deducta dispereat.
9 In octava, parabolis et tropicis allusionibus congregatis, subsequens drama decurritur, et per allegoricas similitudines omnia referuntur ad Dominum Christum. Quae schemata nos locis aptissimis reddentes evidentissime commonebimus, ut lectori studioso ambiguitas cuncta tollatur.
10 Nona, post multiplicia praeconia, quae modo a deitate, modo ab humanitate ipsius incipiunt, mutatis personis et titulis ponitur Alleluia, quod significat Laudate Dominum.