Expositio in Psalterium (page 7)
ORDO DICENDORUM. (suite)
10 Persequatur inimicus animam meam, et comprehendat eam, et conculcet in terra vitam meam, et gloriam meam in pulverem deducat. Inimicum diabolum dicit, qui animas quas comprehendit conterit. Superior enim factus dat interitum, non salutem. Sic enim de animabus efficit, quas crudelissimus vincit, ut actus earum terrena faciat contagione maculari. Quapropter congruus est positus ordo verborum: prius enim fuit ut comprehenderet, postea ut conculcaret. Et gloriam meam in pulverem deducat; id est suscepti hominis honorem, qui ad imaginem et similitudinem Dei constat effectus. Deducat in illum pulverem quem proiicit ventus a facie terrae. Ita dum sibi conditionem ponit, peccantium ruinam mirabili narratione descripsit. His igitur superioribus tribus versibus explanatis, dicendum nobis est quemadmodum in eis hypothetici syllogismi secundus modus appareat, qui hoc modo fieri posse dignoscitur. Hypotheticus autem, id est conditionalis syllogismus est, qui ex conditionali, aut conditionalibus propositionibus accipiens assumptionem, colligit conclusionem. Cuius propositio talis est, quantum ad istam pertinet dictionem: Domine Deus meus, si feci istud; si est iniquitas in manibus meis; si reddidi retribuentibus mihi mala, decidam merito ab inimicis meis inanis: persequatur inimicus animam meam, et comprehendat eam, et conculcet in terra vitam meam, et gloriam meam in pulverem deducat. Istius autem propositionis secundum regulas dialecticorum reciprocatio talis est: si non decidam merito ab inimicis meis inanis; si non persequatur inimicus animam meam, et comprehendat eam; si non conculcet in terra vitam meam; si non gloriam meam in pulverem deducat; Domine Deus meus, non feci istud; non est iniquitas in manibus meis; non reddidi retribuentibus mihi mala. Cuius reciprocationis fit talis assumptio: attamen non decidam merito ab inimicis meis inanis; attamen non persequetur inimicus animam meam, et comprehendet eam; non conculcabit in terra vitam meam; non gloriam meam in pulverem deducet. Hanc vero assumptionem sequitur ista conclusio. Igitur, Domine Deus meus, non feci istud: non est iniquitas in manibus meis; non reddidi retribuentibus mihi mala. Haec nos summatim atque simpliciter causa brevitatis attigimus. Si quis autem, sive de schematibus, sive de modis syllogismorum, sive quid sint simplices, sive compositi plenissime nosse desiderat, Aristotelem in Graecis, Victorinum autem Marium lectitet in Latinis, et facile sibi quisque talia confirmat, quae nunc difficilia fortasse diiudicat.
11 Exsurge, Domine, in ira tua, et exaltare in finibus inimicorum tuorum. Exsurge, Domine Deus meus, in praecepto quod mandasti. Venit ad secundam divisionem, in qua transitum facit ad illam similitudinem quam fecerat Domini Salvatoris. Sed tribus gradibus ascendit ista petitio. Primus est, ut in ira, id est in vindicta consurgat; sed non ad iram provocat Deum, quem sciebat esse mitissimum; maxime cum superius de se dixerit: Si reddidi retribuentibus mihi mala: sed humanis et translatitiis verbis talia referuntur. Verum haec vindicta quae dicitur ira, in diabolum potius debet adverti, qui toties punitur quoties ab eo peccator subiugatus eripitur. Exaltare in finibus inimicorum, id est in possessione diaboli magnificare, quam in peccatoribus tenet. In ipsis enim exaltatur Dominus, quando a convertentibus confessio laudis offertur. Secundus gradus est: Exsurge, Domine Deus meus, in praecepto quod mandasti: ipsum est enim quod superius dixit, in ira, ut cognoscas vindictam esse potius, non furorem. Mandavit enim Dominus in praecepto, quando in Evangelio dixit discipulis suis: Tertia die resurgam, et praecedam vos in Galilaeam. Haec dum facta sunt, exaltatus est in toto orbe terrarum, quem potestas diaboli possidebat; et vindicavit in eum, quando ab eo abstulit quod tenebat. Et intuere quia more prophetiae futura pro praeteritis dicit: In praecepto quod mandasti, utique quod adhuc mandaturus erat; ut est illud vicesimi primi psalmi: Foderunt manus meas et pedes meos, dinumeraverunt omnia ossa mea, etc.
12 Et synagoga populorum circumdabit te: et propter hanc in altum regredere. Superius petiit ut veniret, nunc autem quid in adventu eius emergere possit, ostendit; ac si diceret: Tu quidem venturus es ad liberandum, sed populi Iudaeorum insanis te mentibus persequentur. Synagoga hic collectionem significat improborum, non religiosarum mentium coetum. Nam si in eum credidisset universa Iudaeorum plebs, devotis mentibus utique suscepisset. Et propter hanc in altum regredere. Propter hanc, id est synagogam, quae tamen fuit obstinatis moribus indevota: in qua habitare non potuit, dum se ab eius infidelitate subduxit. In altum regredere: propter illud Evangelii: Nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit. Regredi enim est, unde veneris iterata via reverti. Nam de hac Ascensione gloriosa, in alio psalmo dicturus est: Et ascendit super cherubim et volavit, volavit super pennas ventorum: et posuit tenebras latibulum suum.
13 Domine, iudica populos. Iudica me, Domine, secundum iustitiam meam, et secundum innocentiam manuum mearum super me. Venit ad tertiam partem, ubi iam Dominus loquitur Christus, ex ea dispensatione qua passus est. Nam cum dicit: Domine, iudica populos, omnipotentis Patris maiestas ostenditur. Cum vero ponitur: Iudica me, Domine, secundum iustitiam meam, et secundum innocentiam manuum mearum super me, humilitas humanitatis exprimitur, quae de sanctae Mariae virginali utero assumpta esse monstratur. Sic in uno versu tam ingentium rerum secreta conclusa sunt. Et respice quemadmodum totius veritatis ordo servetur. Prius enim propheta innocentiam manuum suarum in una dixerat causa: nunc autem a persona Domini Salvatoris generaliter pronuntiatur, quoniam constat eum peccatum nullatenus habuisse. Merito siquidem petit secundum iustitiam suam se debere iudicari, qui divinitatis suae perfectissimus doctor praecepta complevit: qui malum pro malo non reddidit; qui propter aliorum delicta crucem sanctus ascendit: qui pro persecutoribus inaestimabili gratia pietatis oravit; et caetera, quae verissimus Evangelii textus eloquitur. Sed cum innocentia cordi specialiter applicetur, hic dictum est, Secundum innocentiam manuum mearum. Quod genus locutionis Scripturarum divinarum proprium esse cognoscitur, significantias mutare verborum; sicut in decimo psalmo dicturus est: Palpebrae eius interrogant filios hominum, cum palpebrarum non sit interrogare, sed linguae.
14 Consumetur nequitia peccatorum, et dirige iustum. Petit accelerari mortis adventum, ut cito suus clarificetur ascensus. Completa est enim nequitia peccatorum, quando crucifixus est Dominus. Nihil enim potuerunt ultra facere, quamvis crudeliter insanissent. Quod verbum et ipse positus in cruce dixit: Consummatum est. Directus est autem iustus, quando resurrexit a mortuis, et ad coelorum regna conscendit. Sic pietatis studio videtur expeti, per quod vita omnium probatur impleri.
15 Scrutans corda et renes Deus iustus. Haec propria virtus est Dei, et corda nostra discutere, et animi nostri vigorem potentiae suae luce penetrare. Nam licet nobis multo celsiores sint potestates coelorum, nulli tamen creaturarum datum est cogitationum nostrarum plenissime secreta cognoscere. Agnoscit autem perfecte in nobis solus ipse qui iudicat; propter quod dictum aestimo: Tu quis es qui iudicas servum alienum (Rom XIV, 4)? id est, qui cogitationes eius non intelligis. Nam nec nos ipsi nobis sic manifesti esse possumus, quemadmodum divinis conspectibus apparemus: cum de homine legatur, Peccata quis intelligit? Consideremus etiam corda ad cogitationes posita: renes ad animi constantissimum vigorem, sive ad corporeas delectationes.
16 Vers. 11. Adiutorium meum a Domino, qui salvos facit rectos corde. Incarnatio illa quae propter nos suscepta est, ad nos loquitur animandos. Nam licet istud de se dicere videatur per id quod subiectus est Patri, spem tamen in se credentibus inaestimabili pietate largitur. Nam cum una eademque Dei hominisque persona sit, suum humanitas dicit adiutorium potentiam Verbi, quod rectis corde et veniam tribuit et salutem. Intuere etiam quod in parte superiori propheta se petiit liberari: hic autem adiutorium Domini sibi Christus ipse promittit, qui dicit in Evangelio: Omnia quae Pater habet mea sunt, et mea Patris sunt. Ille enim petit ut famulus: iste promittit sibi ut Dominus.
17 Deus iudex iustus fortis et longanimis: nunquid irascetur per singulos dies? Ventum est ad quartam nihilominus sectionem, in qua propheta ex sua persona laudem concinens Patri, et vehementer Iudaeos terrificat obstinatos, et spem eis, qui ad eum redire cupiunt, pollicetur. Iustus dicitur Deus, quia tribuit unicuique in fine quod gesserit. Fortis, quia nullus potest resistere voluntati eius. Longanimis, ut hodieque ad poenitentiam exspectet, quos perdere pro scelerum suorum qualitate potuisset. Nunquid irascetur? Sub admiratione pronuntiandum est, quia imputatio ista negativa est. Irasci autem more iudicum dicitur, qui quando vindicare delicta cupiunt in sententiam severa indignatione consurgunt. Sed istud in Divinitate non convenit, quia ubi est fervida vindicta, non est temperata iustitia. Per singulos dies; id est, cunctis momentis, quemadmodum et peccatum omne committitur. Nam ubi esset gloriosa patientia, si poena mox sequeretur offensam?
18 Nisi convertamini, gladium suum vibrabit: arcum suum tetendit et paravit illum. Contumaces terret Iudaeos qui, Domini lege contempta, idolorum culturis nefandissimis serviebant. Ipsis enim dicitur: Nisi convertamini, gladium suum vibrabit; id est, unicum Filium suum sub lucente claritate missurus est. Vibrare enim illud dicimus, quod modo lumen, modo umbras tremulas probatur ostendere. Hoc constat incarnatione Christi Domini provenisse: quando perfidis tenebras, fidelibus autem lumen suae Deitatis ostendit. Gladium vero verbum et Apostolus dicit, cum ait: Et gladium spiritus quod est Verbum Dei. Arcum itaque scripturam Novi et Veteris Testamenti congruenter accipimus, qui duobus quodammodo curvatis flexibus devotorum colla complectitur. Hic fidelibus suave iugum ostenditur: contumacibus autem arma terribilia declarantur. Tetendit adiectum est: ne eius patientia remissa putaretur. Ad postremum posuit: paravit illum, ut mos ipse sagittantium plenissime videretur expressus, qui postquam tetenderint arcum contra signum, manum collocant in sagittandi opere brachia praeparantes. Sed videamus, arcus iste praeparatus quas sagittas emiserit.
19 Et in ipso paravit vasa mortis: sagittas suas ardentibus effecit. Hic distributio divinae maiestatis ostenditur: quia per arcum, id est, per Vetus et Novum Testamentum, sicut iam dictum est, et effectus mortis venit, et sagittis ipsius vita praestatur. Egressae sunt autem de isto arcu tanquam sagittae, id est, apostoli, qui ardentibus, hoc est, desiderantibus animis, in modum sagittarum praecepta salutaria transmiserunt, unde et impii sauciarentur, et fidelibus efficax cura proveniret. Effecit autem significat operatus est; quod verbum Pater Hieronymus etiam in auctoritate seminavit.
20 Ecce parturiit iniustitiam, concepit dolorem, et peperit iniquitatem. Subtiliter inquiramus verba quae dicta sunt. Parturivit iniustitiam plebs Iudaica, cum videret Dominum pro salute humana miracula facientem, et de eius potius exitio cogitavit. Concepit dolorem, quando eos diversis parabolis increpabat, ut a sua illos perversitate converteret. Peperit iniquitatem, quando dixit: Crucifige, crucifige. Et merito posuit, peperit, id est, quasi filios nequissimos edidit. Omnis enim fructus similis probatur auctori, sicut alibi dictum est: Ex fructibus eorum cognoscetis eos. Sed cum prius sit concipere, et postea parturire, merito anteriori loco parturire posuit, ut ista nequitia non ex alieno malo concepta, sed fuisse propria monstraretur.
21 Lacum aperuit et effodit eum, et incidit in foveam quam fecit. Lacus dicitur cuius fundus latet, dum in unam foveam circumdatus includitur. Hic plano tergo intuentium oculis falsa tranquillitate blanditur: sed quantum sit profundus absconditur. Talis ergo et iste fuit lacus iniquitatis, quem Iudae pravitas excavavit: aperuit, quia primus nequiter inchoavit: effodit, dum eum in sua damnatione perfecit: incidit in foveam quam fecit, in mortis scilicet lacum. Quod verbum et ad lacum et ad sepulcrum potest aptissime convenire, sicut Salomon dicit: Qui parat foveam alteri, ipse in eam incidet. A se enim inchoat tractatus malus; et antequam laedat alterum, sibi prius operatur exitium.
22 Convertetur dolor eius in caput eius: et in verticem eius iniquitas eius descendet. Hic caput nostram animam debemus accipere, qua parte sumus sine dubio celsiores. Huic subiecta sunt peccata, quando refrenantur obnoxia. Quod si delictis contingat animam vinci, supra eam necesse est emineant, quae multitudine pravitatis exundant. Vertex quoque dictus est, quod dextra laevaque vertat capillos, qui significat capitis summitatem. Quam rationem esse non immerito dixerimus, quia contemplativae animae culmen excelsum est; unde etiam gloriosi Creatoris portat imaginem. Haec si peccatis obruentibus inclinetur, necesse est ut in verticem, id est, supra rationem descendat, quod augmento iniquitatis excrevit. Nam et ipsum verbum si consideremus, quam magnorum secretorum significans invenitur! Primum est quia iniquitas, dum ex alto praecipitata descendit, violenter percutit. Deinde potenter quomodo impii torqueantur exponit; nam cum supra eos propria peccata descenderint, suis malis, suisque sceleribus in poenas debitas destinantur. Dolor enim dictus est, quasi domabilis horror.
23 Confitebor Domino secundum iustitiam eius, et psallam nomini Domini altissimi. Expositis virtutibus Patris, quibus Iudaicum populum miraculorum significatione terruerat, in summam colligens illa quae dixit, alacri mente profitetur se Domino confiteri. Confiteri autem duobus modis dicimus: unus est quando peccata nostra humili satisfactione damnamus; ut est illud prophetae Danielis: Confitebor peccata mea, et peccata populi mei. Secundus, unde nunc sermo est, cum laudes Domini magna exsultatione celebrantur, sicut in Evangelio legitur: Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae: qui abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Non enim ibi quidquam de peccato dicitur, sed sola gratiae momenta referuntur. Ita haec confessio praeconialis accipienda est, quae gaudenti animo Domini virtutibus exhibetur. Secundum iustitiam eius: quoniam et superbos facit sua crimina sustinere, et humiles dignatur absolvere. Psallere vero est et operibus Domini mandata peragere, et hymnos voce etiam et corde cantare; quod se promittit propheta esse facturum, quia hoc revera Domino cognoscebat acceptum.
24 Conclusio psalmi.
25 Magnifica nobis plsami huius, si studiose consideremus, sacramenta patuerunt. Prima parte fructuosam patientiam docet, quae perfectos probatur efficere Christianos. Patientia est enim religiosi viri laborum ac dolorum omnium, spe futurarum rerum et amore Domini, grata tolerantia. Secunda parte salutem rectis corde ipse Dominus pollicetur. Tertia terrentur impii, ne in illo iudicio damnentur errantes. O pietas optimi revera Creatoris! qui non vis derelinquere quos nosti ad tuum iudicium convenire; et immensae pietatis arcano, dum confitentibus parcis, tibi reos ipse subducis. Quis enim iustitiam evaderet tuam, nisi praemissa pietas subveniret? Septenarius quoque numerus admonet nos de illa requie aeterna cogitare, ad quam nos spem praesens psalmus extendit; ut merito tali numero receptus, iucunda exsultatione cantetur. Dubium quippe non est, quod peractis sex diebus qui ad activam pertinent partem, septimus repausationi deputetur, qui contemplationi theologicae noscitur adhaerere.
Cassiodorus Vivariensis Expositio in Psalterium Psalmus VIII
Psalmus VII Psalmus IX
in Psalmum VIII
1 In finem pro torcularibus psalmus David.
2 In finem, significare Dominum Salvatorem, quarti tituli expositione iam notum est. Torcular vero est, ubi multis ponderibus pressae uvae durissimis gigartis comminutis, follibusque vacuatis, dulcissima vina profundunt. Quod Ecclesiae videtur aptissime convenire, quando de obstinatis moribus, tumidaque superbia, pressura poenitentiae, suaves lacrymae salutariter exprimuntur. Talis illi etiam similitudo et in areis datur, ubi sub assidua tritura paleae sequestrantur a tritico. Quapropter convenit ut hunc psalmum ex persona priscae Ecclesiae intelligamus esse prolatum: in qua revera et torcular est quidem corporum, sed fructus salutaris animarum. Nam si Vetus et Novum recte dicitur Testamentum, cum tamen unius lex esse doceatur, cur asserere dubitemus antiquam et novam Ecclesiam unam esse Domini Christi sponsam pretioso sanguine conquisitam?
3 Divisio psalmi.
4 Ecclesia vetus, quae nobis per torcularia pulcherrime declarata est, primo ingressu laudes Christi Domini laeta decantat: maiestatem eius praedicans, et operationes excelsas. Secundo apertius venit ad hominis naturam, quam de conditione pravissima, quae Adam fuerat peccante vitiata, ad magnarum rerum dicit crevisse fastigia. Sic Dominus Christus ex duabus et in duabus naturis inconfusis atque distinctis, una persona salutariter et indubitanter agnoscitur. Mente quoque condendum est, quod hic psalmus a Christo Domino naturam humanitatis assumptam tanta laude concelebrat, ut eam supra omnem creaturam clarissime testetur evectam; sicut et Apostolus ait: Cui enim dixit angelorum: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum? Et alibi: Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo : et paulo post: Propter quod et Deus illum exaltavit, et donavit illi nomen quod est super omne nomen, etc.
5 Expositio psalmi.
6 Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra! Cum sit, Domine, casus vocativus, contra usum illi Dominus qui est nominativus, videtur adiunctus. Quae figura dicitur syllepsis, quoties casus discrepantes in unam significantiam congregamus. Veraciter itaque gaudet, quae dicit, noster. Necesse est enim ut huius bonis exsultare debeamus, cuius nos esse profitemur. Sed cum dixit, quam, non potest explicare quod sentit. Quis enim aut creaturas terrenarum rerum, aut maris ambitum, aut inanis huius aeris diffusionem, aut ornatum rerum coelestium sufficienter possit agnoscere, quae Dominus incomprehensibili sapientiae suae virtute disposuit? Haec omnia Ecclesia considerans, haerens ac detenta in earum rerum explicatione proclamat: Quam admirabile est nomen tuum, etc. In universa vero terra, quia totum per mundum eius religio sancta dilatatur; nec erit aliqua patria, ubi catholica non laetetur Ecclesia. Quapropter desinant Iudaei vel Donatistae sibi specialiter vindicare quod ad universitatem magis pervenisse cognoscunt.
7 Quoniam elevata est magnificentia tua super coelos. Superiore versu perquiri fecit, quod hic competenter exposuit. Magnificentia est enim Domini incarnationis arcanum; inter cuius diversa miracula hoc nobis super omnia cognoscitur esse collatum, quod Deus dignatus est homo fieri, et crucem pro omnium salute sustinuit. Ista ergo magnificentia super coelos omnesque creaturas elevata est: quando Dominus Christus resurgens a mortuis, sedet ad dexteram Patris, sicut et alius psalmus dicit: Exaltare super coelos, Deus, et super omnem terram gloria tua.
8 Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem. Haec prophetia in Evangelio, ore Domini docetur exposita; cum a Iudaeis prohiberentur infantes ne laudes Domini personarent, putantibus aliquid pueriliter fieri, quod a tali aetate videbatur assumi. Tunc ille respondit: Num legistis, ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem? Sed ne illos lactentes intelligas, qui adhuc materno ubere nutriuntur, ut laudes Domini minime cantare potuissent, etiam provectos aetate monet apostolus Petrus dicens: Tanquam modo geniti infantes, rationabile, et sine dolo lac concupiscite, ut in eo crescatis in salutem. Unde infantes et lactentes illi intelligendi sunt, qui propter rudimenta et infantiam fidei escam non capiunt fortiorem, sed doctrina teneriori nutriuntur. Ut iste sit sensus: non solum a perfectis, qui te omnino intelligunt, es laudabilis, sed etiam ab incipientium et parvulorum ore praedicaris.
9 Propter inimicos tuos: ut destruas inimicum et defensorem. Propter inimicos, paganos designat et blasphemos, ne dicerent sacrilegi, ideo docti laudant Deum, quia librorum meditationibus imbuuntur. Professus est et infantes praedicare, qui venire ad Dominum fidei novitate coeperunt; ut haec sapientia divinitus magis tradita, quam humano labore videatur esse collecta. Inimicum vero et defensorem, Iudaeum perfidum specialiter dicit, qui dum Deum Patrem se putat defendere, Filio existit inimicus. Ita factum est ut Dei quasi defensor apertissimus, Deo probaretur adversus; quia Patrem non veneratur, nisi qui honorat et Filium; sicut ipse in Evangelio dicit: Qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem, qui misit eum. Hoc et ad omnes haereticos competenter aptatur, qui dum se putant Scripturas mala interpretatione defendere, inimico animo sanctis probantur dogmatibus obviare.
10 Quoniam videbo coelos opera digitorum tuorum; lunam et stellas, quas tu fundasti. Merito istud de futuro gloriosa dicit Ecclesia, quae ante adventum Domini erat adhuc in patriarchis et in sanctis hominibus constituta. Ait enim, Videbo coelos, id est libros evangelicos, qui coeli merito dicuntur, quoniam continent Dominum Salvatorem, qui dixit: Coelum mihi sedes est; terra autem scabellum pedum meorum. Sed qui sint isti coeli, breviter definivit opera digitorum tuorum; nam cum legatur in Exodo, digito Domini legem fuisse conscriptam, quem multi Spiritum sanctum accipere voluerunt, hic ideo positum aestimo, digitorum, ut libros divinos cooperatione sanctae Trinitatis perfectos evidenter ostenderet; sicut et alibi legitur: Appendit tribus digitis molem terrae. Quod simili sacramento recipiendum est. Digitus enim Dei dicitur divinae operationis effectus, quod potest Patri et Filio, et Spiritui sancto, id est uni Deo aptissime convenire. Sequitur: Lunam et stellas quas tu fundasti. Augmenta et imminutiones suas, quas patitur luna, se visuram dicit Ecclesia: ut modo crescat fide multorum, modo martyrum fine aliquibus imminuta videatur. Quae similitudines propter opiniones hominum frequenter dantur Ecclesiae. Caeterum illa afflictionibus crescit, et contritionibus semper augetur. Luna enim multis rebus a se discrepantibus comparatur: modo omni Ecclesiae, ut est illud: Donec extollatur luna; modo membro eius lucidissimo, ut est hic; modo stulto, ut ait Salomon: Stultus ut luna mutatur. Subiunxit quoque stellas, iustos homines et religiosos, de quibus scriptum est: Sicut stella ab stella differt in claritate, ita et resurrectio mortuorum. Addidit: quas tu fundasti, ut cognosceremus omnia in praedestinationis eius fundata iudicio. Sive hoc ad deitatem Verbi pertinet exprimendam, ut in illa conditione rerum omnia fecisse crederetur. In his enim tribus videtur universa complexus, sicut est illud: In principio fecit Deus coelum et terram. Ubi cum duas res posuerit, cuncta complexus est, mirabili ordine praedicanda disponens; ut, quia erat post de sancta incarnatione locuturus, prius eius deitatem et omnipotentiam ostendere debuisset.
11 Quid est homo quod memor es eius, aut filius hominis quoniam visitas eum? Venit ad ingressum secundum, ubi uno versu per duas interrogationes et responsiones homo et exiguus et potentissimus approbatur. Quae figura dicitur peusis, latine autem percunctatio: ubi et interrogatio fit, et responsio parata subsequitur; quam iam et in quarto psalmo posuimus. Quid est homo? Cum despectu pronuntiandum est, id est, fragilis et caducus, Adae sequax, qui in veteri peccato permixtus, socia pravitate conclusus est. Huius memor est Dominus, quando ei peccata dimittit et misericordiae suae dona largitur; sicut in alio psalmo dicturus est: Filii autem hominum in protectione alarum tuarum sperabunt; inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente voluptatis tuae potabis eos. Hoc est ergo esse memorem, conferre delinquentibus tantae gratiae sospitatem. Aut filius hominis, quoniam visitas eum. Hac iam voce surgendum est, quia Dominum significat Salvatorem, qui non ut caeteri mortales ex duobus hominibus natus est, sed ex Spiritu sancto, et beatae Mariae semper virginis utero tanquam sponsus de glorioso thalamo processit. Et considera quia superius dixit: Memor es; subiecit autem: Visitas. Memor fuit cum patriarchis de coelo misertus est; visitavit, cum Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Nam visitare dicimus, quando medicus ad infirmos ingreditur; quod in adventu Domini revera constat impletum.
12 Minuisti eum paulo minus ab angelis: gloria et honore coronasti eum. Hinc iam Domini Salvatoris humilitas narratur et gloria. Minoratus est enim non necessitate ministratoria, sed pietatis suae spontanea voluntate, sicut Apostolus ait: Semetipsum exinanivit formam servi accipiens. Sequitur: Paulo minus ab angelis; quia crucem pro omnium salute suscepit. Ex ea siquidem parte Creator angelorum minor factus est angelis. Bene autem dixit: Paulo minus, quia etsi mortale corpus assumpsit, tamen peccata non habuit. Gloria vero et honore coronatus est, cum post resurrectionem nimis mirabilem, totius mundi credulitatem Deus, in eo quod homo est factus, exaltatus accepit. Corona enim orbis circulo competenter aptatur, quoniam ad eius similitudinem universa mundi extremitas formata est.
13 Et constituisti eum super opera manuum tuarum. Omnia subiecisti sub pedibus eius. Superius de gloria eius et honore narratum est: nunc ponitur et potestas, ut agnoscatur Christi Domini maiestatis perfectissima plenitudo. Dicendo enim, Super opera manuum tuarum, omnis illi creatura subiecta monstratur; quia sicut a Domini opere nihil est exceptum, ita nec a potestate Christi aliquid probatur esse divisum, quippe qui iudicaturus est mundum. Dicendo enim omnia, nec terrena videtur excepisse nec supera; sicut de hoc loco testatur Apostolus coelestis expositor: In eo enim in quo ei omnia subiecit, nihil dimisit non subiectum ei. Nam et alio loco dicit: Adorate eum, omnes angeli eius. Addidit: sub pedibus eius, ut omnis creatura merito ipsum colere atque adorare videatur auctorem. Et respice omnia suis locis fuisse servata. Quem prius propter humilitatem carnis paulo minus ab angelis dixerat esse minoratum; post ascensionem dicit pedibus eius omnia fuisse subiecta, ut ista distinctio, et dubietatem titubantibus auferat, et gloriam sanctae incarnationis ostendat.
14 Oves et boves, insuper et pecora campi. In hoc et alio versu qui sequitur, argumentum est quod dicitur per enumerationem. Verum haec et alia nomina, quae sequuntur, allegorice dicta debemus accipere, ne post rationales creaturas incompetenter pecora vel iumenta posuisse videatur. Oves electum populum significant Christianum, sicut in Evangelio Dominus Petro dicit apostolo: Pasce oves meas. Qui ideo comparantur ovibus, quoniam se, praestante Domino, innoxia conversatione moderantur; deinde quia mundi exuvias sine aliquo sensu doloris amittunt. Nam sicut ovis tondentem se non increpat, ita nec iustus cupiditatem se exspoliantis accusat. Boves autem praedicatores designant, qui humana pectora mandatis coelestibus exarantes, virtutum messem germinare fecerunt. Nec vacat quod dicit, insuper, quia non solum illi sancti subiecti sunt, sed etiam peccatores. Saepe enim de conversis talibus maiore gloria triumphat Dominus Christus. Pecora enim sunt, dum in camporum libertate, id est in mundi istius voluptate pascuntur; oves sunt, cum iam intra septa Domini clauduntur.
15 Volucres coeli et pisces maris, qui perambulant semitas maris. Volucres coeli superbi sunt homines, qui inflati vento iactantiae, quasi per inane aeris efferuntur, et humilia despiciunt, cum altius elevantur. Volucres enim a volatu crebro dictae sunt. Pisces vero maris philosophos fortasse significant, qui huius mundi naturam erratica curiositate pertractant. Nam sicut illi posita fronte itinera sibi reserant pelagi inundatione confusa, ita et isti capite demisso venas rerum ratione humana, assiduo labore perquirunt. Sed cum sint pisces et fluminum, non vacat quod hic posuit, maris, propter eos qui sibi videntur esse sapientes. Verum isti tales, eorumque similes Domini pedibus feliciter subiiciuntur, quando ad Christianae venerint religionis affectum. Nam licet illi omnia iure dominationis inclinata sint, illos tamen dicimus proprie subiectos, qui ad eius onus leve et iugum suave pervenire meruerunt.
16 Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra! Postquam incarnationem Domini Christi, et resurrectionis gloriam sancta Ecclesia laeta cantavit, illum versum de laude Domini repetit quem dixit in capite. Congrue siquidem principium ipsi deputatur et finis, qui de se dixit: Ego sum alpha et omega, id est initium et finis. Sed quoniam divina verba fecunda sunt, alia nobis sacramenta progenerant. Significant enim et illos quorum vita divinis muneribus et religiosis auspiciis inchoata, in Domini credulitate permansit. Unde mente condendum est hunc esse ex his primum psalmum qui se repetitione versuum sacramentali iteratione congeminant; quod et de aliis loco suo competenter edicemus.
17 Conclusio psalmi.
18 De duabus naturis Domini Christi, et secundus psalmus, et iste locuti sunt: quamvis et alii subsequantur: id est, vigesimus, septuagesimus primus, octogesimus primus, centesimus primus, centesimus nonus, et centesimus tricesimus octavus; ut obscurum iter huius saeculi gradientes, quasi plurimis lampadibus incensis, in haereticas cautes minime valeamus incidere. Quapropter tanti beneficii cognoscamus auctorem. Unus est enim Dominus Christus, genitus ex Patre sine tempore, natus ex matre sub tempore. Prius mundum creavit ex nihilo, post ingenti liberavit exitio. Talis est enim Dei et hominis facta connexio, ut utrumque integrum, utrumque permaneat sine aliqua confusione distinctum. Neque enim aut divinitas impassibilis mutari potuit, aut humanitas aliud, nisi ut meliorata semper maneret, accepit. Sic enim verus atque omnipotens mediator effectus est, ut qui in forma Dei Patri erat aequalis, fieret et nobis carnis assumptione consimilis. In se enim permanere fecit iuncta, quae voluit esse paci fica. Hoc est spei nostrae singulare praesidium, redemptionis indebitum munus, mortis exitium, vita sanctorum. Quale enim, rogo, genus est pietatis, ut ille angelorum Dominus usque ad formam servi fuerit venire dignatus, ut mors cum auctore suo diabolo vinceretur, qui mundum suis vinculis tenebat obnoxium? Unde beatus Ambrosius hymnum Natalis Domini eloquentiae suae pulcherrimo flore compinxit, ut pius sacerdos festivitati tantae dignum munus offerret. Ait enim: Procedens de thalamo suo pudoris aula regia, geminae gigas substantiae, alacris ut currat viam, et caetera quae supra humanum ingenium vir sanctus excoluit. Nam et ipse numerus ogdoadis in Scripturis divinis magnarum rerum sacramenta continere dignoscitur. Octo etenim animae ingressae sunt in arcam Noe, quae mundo pereunte salvatae sunt: octavus filius Iesse, David fuit, quem a Domino constat electum; octavo etiam die circumcisio purificabat Hebraeos; octavo, id est dominico die Dominus surrexit a mortuis, in quo humani generis spes ab impiorum inferno in coelorum est elavata fastigium. Iste autem numerus est quem arithmetici actu primum quadrantal appellant, quem Philolaus Pythagoricus harmoniam geometricam vocat; eo quod omnes in ipso videantur harmonicae convenire rationes.
Cassiodorus Vivariensis Expositio in Psalterium Psalmus IX
Psalmus VIII Psalmus X
in Psalmum IX
1 In finem pro occultis filii psalmus David.
2 Finis iste quid significet saepe iam dictum est, non in quo deficit, sed in quo crescitur, ex quo vere reparamur, qui nobis initium bonorum, terminus est malorum; ad quem Iudaei non perveniunt, quoniam sua incredulitate deficiunt. Pro occultis filii, personam significat Domini Salvatoris. Nam cum nomen aliquod ad quem pertineat non ponitur, necesse est ut hoc dictum de summitate aliqua sentiatur. Supra enim ubi voluit Absalom intelligi, pronuntiavit filii sui; hic vero quod ad unigeniti Verbi referri desideravit excellentissimam summitatem, Filii tantum dixit, qui est omnipotens atque inerrabiliter Filius, coaeternus Patri, faciens quae vult in coelo et in terra. Simili modo in Evangelio dictum est: Si vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis. Non enim ibi secutum est, Dei, sed tantum vocabulum ipsum purum sine aliqua adiectione sufficit. Pro occultis autem positum est numero plurali, quia non unum, sed duplex hic cognoscitur esse mysterium; significat enim incarnationem Domini et futurum iudicium, de quibus psalmus iste dicturus est. Sed iam humanitas Christi manifestata dignoscitur, cuius adhuc iudicium sustinetur. Sed cum audimus pro occultis, praebere debemus intentum animum lectioni: ut nobis, iuvante Domino, reserentur, quae praedicuntur occulta.
3 Divisio psalmi.