Des fins des biens et des maux (De finibus bonorum et malorum) (page 14)

Cicéron · Philosophie

Texte latin, domaine public · Source : thelatinlibrary.com · 14 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

[72] Atque hoc ut vere dicitur, parva esse ad beate vivendum momenta ista corporis commodorum, sic nimis violentum est nulla esse dicere; qui enim sic disputant, obliti mihi videntur, quae ipsi fecerint principia naturae. Tribuendum est igitur his aliquid, dum modo quantum tribuendum sit intellegas. Est enim philosophi non tam gloriosa quam vera quaerentis nec pro nihilo putare ea, quae secundum naturam illi ipsi gloriosi esse fatebantur, et videre [esse] <esse> tantam vim virtutis tantamque, ut ita dicam, auctoritatem honestatis, ut reliqua non illa quidem nulla, sed ita parva sint, ut nulla esse videantur. Haec est nec omnia spernentis praeter virtutem et virtutem ipsam suis laudibus amplificantis oratio, denique haec est undique completa et perfecta explicatio summi boni. Hinc ceteri particulas arripere conati suam quisque videro voluit afferre sententiam.

XXV. [73] Saepe ab Aristotele, a Theophrasto mirabiliter est laudata per se ipsa rerum scientia; hoc uno captus Erillus scientiam summum bonum esse defendit nec rem ullam aliam per se expetendam. Multa sunt dicta ab antiquis de contemnendis ac despiciendis rebus humanis; hoc unum Aristo tenuit: praeter vitia atque virtutes negavit rem esse ullam aut fugiendam aut expetendam. Positum est a nostris in iis esse rebus, quae secundum naturam essent, non dolere; hoc Hieronymus summum bonum esse dixit. at vero Callipho et post eum Diodorus, cum is alter voluptatem adamavisset, alter vacuitatem doloris, neuter honestate carere potuit, quae est a nostris laudata maxime.

[74] Quin etiam ipsi voluptarii deverticula quaerunt et virtutes habent in ore totos dies voluptatemque primo dumtaxat expeti dicunt, deinde consuetudine quasi alteram quandam naturam effici, qua inpulsi multa faciant nullam quaerentes voluptatem. Stoici restant, ei quidem non unam aliquam aut alteram <rem> a nobis, sed totam ad se nostram philosophiam transtulerunt; atque ut reliqui fures earum rerum, quas ceperunt, signa commutant, sic illi, ut sententiis nostris pro suis uterentur, nomina tamquam rerum notas mutaverunt. Ita relinquitur sola haec disciplina digna studiosis ingenuarum artium, digna eruditis, digna claris viris, digna principibus, digna regibus.

[75] Quae cum dixisset paulumque institisset, Quid est? inquit; satisne vobis videor pro meo iure in vestris auribus commentatus? Et ego: Tu vero, inquam, Piso, ut saepe alias, sic hodie ita nosse ista visus es, ut, si tui nobis potestas saepius fieret, non multum Graecis supplicandum putarem. quod quidem eo probavi magis, quia memini Staseam Neapolitanum, doctorem illum tuum, nobilem sane Peripateticum, aliquanto ista secus dicere solitumi assentientem iis, qui multum in fortuna secunda aut adversa, multum in bonis aut malis corporis ponerent. Est, ut dicis, inquit; sed haec ab Antiocho, familiari nostro, dicuntur multo melius et fortius, quam a Stasea dicebantur. quamquam ego non quaero, quid tibi a me probatum sit, sed huic Ciceroni nostro, quem discipulum cupio a te abducere.

XXVI. [76] Tum Lucius: Mihi vero ista valde probata sunt, quod item fratri puto. Tum mihi Piso: Quid ergo? inquit, dasne adolescenti veniam? an eum discere ea mavis, quae cum plane perdidiceriti nihil sciat? Ego vero isti, inquam, permitto. sed nonne merninisti licere mihi ista probare, quae sunt a te dicta? quis enim potest ea, quae probabilia videantur ei, non probare? An vero, inquit, quisquam potest probare, quod perceptfum, quod. comprehensum, quod cognitum non habet? Non est ista, inquam, Piso, magna dissensio. Nihil enim est aliud, quam ob rem mihi percipi nihil posse videatur, nisi quod percipiendi vis ita definitur a Stoicis, ut negent quicquam posse percipi nisi tale verum, quale falsum esse non possit. Itaque haec cum illis est dissensio, cum Peripateticis nulla sane. Sed haec omittamus; habent enim et bene longam et satis litigiosam disputationem.

[77] Illud mihi a te nimium festinanter dictum videtur, sapientis omnis esse semper beatos; nescio quo modo praetervolavit oratio. Quod nisi ita efficitur, quae Theophrastus de fortuna, de dolore, de cruciatu corporis dixit, cum quibus coniungi vitam beatam nullo modo posse putavit, vereor, ne vera sint. nam illud vehementer repugnat, eundem beatum esse et multis malis oppressum. haec quo modo conveniant, non sane intellego. Utrum igitur tibi non placet, inquit, virtutisne tantam esse vim, ut ad beate vivendum se ipsa contenta sit? an, si id probas, fieri ita posse negas, ut ii, qui virtutis compotes sint, etiam malis quibusdam affecti beati sint? Ego vero volo in virtute vim esse quam maximam; sed quanta sit alias, nunc tantum possitne esse tanta. si quicquam extra virtutem habeatur in bonis.

[78] Atqui, inquit, si Stoicis concedis ut virtus sola, si adsit vitam efficiat beatam, concedis etiam Peripateticis. Quae enim mala illi non audent appellare, aspera autem et incommoda et reicienda et aliena naturae esse concedunt, ea nos mala dicimus, sed exigua et paene minima. quare si potest esse beatus is, qui est in asperis reiciendisque rebus, potest is quoque esse. Qui est in parvis malis. Et ego: Piso, inquam, si est quisquam, qui acute in causis videre soleat quae res agatur. Is es profecto tu. Quare attende, quaeso. nam adhuc, meo fortasse vitio, quid ego quaeram non perspicis. Istic sum, inquit. expectoque quid ad id, quod quaerebam, respondeas.

XXVII. [79] Respondebo me non quaerere, inquam, hoc tempore quid virtus efficere possit, sed quid constanter dicatur, quid ipsum a se dissentiat. Quo igitur, inquit, modo? Quia, cum a Zenone, inquam, hoc magnifice tamquam ex oraculo editur: 'Virtus ad beate vivendum se ipsa contenta est', <et> Quare? inquit, respondet: 'Quia, nisi quod honestum est, nullum est aliud bonum! Non quaero iam verumne sit; illud dico, ea, quae dicat, praeclare inter se cohaerere.

[80] Dixerit hoc idem Epicurus, semper beatum esse sapientem—quod quidem solet ebullire non numquam —, quem quidem, cum summis doloribus conficiatur, ait dicturum: 'Quam suave est! quam nihil curo!'; non pugnem cum homine, cur tantum habeat in natura boni; illud urgueam, non intellegere eum quid sibi dicendum sit, cum dolorem summum malum esse dixerit. Eadem nunc mea adversum te oratio est. dicis eadem omnia et bona et mala, quae quidem dicunt ii, qui numquam philosophum pictum, ut dicitur, viderunt: valitudinem, vires, staturam, formam, integritatem unguiculorum omnium <bona>, deformitatem, morbum, debilitatem mala.

[81] Iam illa externa parce tu quidem; sed haec cum corporis bona sint, eorum conficientia certe in bonis numerabis, amicos, liberos, propinquos, divitias, honores, opes. Contra hoc attende me nihil dicere, [illud dicere], si ista mala sunt, in quae potest incidere sapiens, sapientem esse non esse ad beate vivendum satis. Immo vero, inquit, ad beatissime vivendum parum est, ad beate vero satis. Animadverti, �nquam, te isto modo paulo ante ponere, et scio ab Antiocho nostro dici sic solere; sed quid minus probandum quam esse aliquem beatum nec satis beatum? Quod autem satis est, eo quicquid accessit, nimium est; et nemo nimium beatus est; ita nemo beato beatior.

[82] Ergo, inquit, tibi Q.Metellus, qui tris filios consules vidit, e quibus unum etiam et censorem et triumphantem, quartum autem practorem, eosque salvos reliquit et tris filias nuptas, cum ipse consul, censor, etiam augur fuisset triumphasset, ut sapiens fuerit, nonne beatior quam, ut item sapiens fuerit, qui in potestate hostium vigiliis et inedia necatus est, Regulus?

XXVIII. [83] Quid me istud rogas? inquam. Stoicos roga. Quid igitur, inquit, eos responsuros putas? Nihilo beatiorem esse Metellum quam Regulum. Inde igitur, inquit, ordiendum est. Tamen a proposito, inquam, aberramus. Non enim quaero quid verum, sed quid cuique dicendum sit. Utinam quidem dicerent alium alio beatiorem! Iam ruinas videres. In virtute enim sola et in ipso honesto cum sit bonum positum, cumque nec virtus, ut placet illis, nec honestum crescat, idque bonum solum sit, quo qui potiatur, necesse est beatus sit, cum id augeri non possit, in quo uno positum est beatum esse, qui potest esse quisquam alius alio beatior? videsne, ut haec concinant? Et hercule—fatendum est enim, quod sentio —mirabilis est apud illos contextus rerum. Respondent extrema primis, media utrisque, omnia omnibus. Quid sequatur, quid repugnet, vident. Ut in geometria, prima si dederis, danda sunt omnia. Concede nihil esse bonum, nisi quod bonestum sit: concedendum est in virtute <esse> positam beatam vitam vide rursus retro: dato hoc dandum erit illud.

[84] Quod vestri non item. 'Tria genera bonorum'; proclivi currit oratio. venit ad extremum; haeret in salebra. cupit enim d�cere nihil posse ad beatam vitam deesse sapienti. honesta oratio, Socratica, Platonis etiam. Audeo dicere, inquit. Non potes, nisi retexueris illa. paupertas si malum est, mendicus beatus esse nemo potest, quamvis sit sapiens. at Zeno eum non beatum modo, sed etiam divitem dicere ausus est. dolere malum est: in crucem qui agitur, beatus esse non potest. Bonum liberi: misera orbitas. Bonum patria: miserum exilium. Bonum valitudo: miser morbus. Bonum integritas corporis: misera debilitas. Bonum incolumis acies: misera caecitas. Quae si potest singula consolando levare, universa quo modo sustinebit? Sit enim idem caecus, debilis. Morbo gravissimo affectus, exul, orbus, egens, torqueatur eculeo: quem hunc appellas, Zeno? Beatum, inquit. Etiam beatissimum? Quippe, inquieta cum tam docuerim gradus istam rem non habere quam virtutem, in qua sit ipsum et�am beatum.

[85] Tibi hoc incredibile, quod beatissimum. quid? tuum credibile? Si enim ad populum me vocas, eum. Qui ita affectus, beatum esse numquam probabis; si ad prudentes, alterum fortasse dubitabunt, sitne tantum in virtute, ut ea praediti vel in Phalaridis tauro beati sint, alterum non dubitabunt, quin et Stoici conveniente sibi dicant et vos repugnantia. Theophrasti igitur, inquit, tibi liber ille placet de beata vita? Tamen aberramus a proposito, et, ne longius, prorsus, inquam, Piso, si ista mala sunt, placet.

[86] Nonne igitur tibi videntur, inquit, mala? Id quaeris, inquam, in quo, utrum respondero, verses te huc atque illuc necesse est. Quo tandem modo? inquit. Quia, si mala sunt, is, qui erit in iis, beatus non erit. si mala non sunt, iacet omnis ratio Peripateticorum. Et ille ridens: Video, inquit, quid agas; ne discipulum abducam, times. Tu vero, inquam, ducas licet, si sequetur; erit enim mecum, si tecum erit.

XXIX. Audi igitur, inquit, Luci; tecum enim mihi instituenda oratio est. Omnis auctoritas philosophiae, ut ait Theophrastus, consistit in beata vita comparanda; beate enim vivendi cupiditate incensi omnes sumus. [87] Hoc mihi cum tuo fratre convenit. quare hoc videndum est, possitne nobis hoc ratio philosophorum dare. pollicetur certe. Nisi enim id faceret, cur Plato Aegyptum peragravit, ut a sacerdotibus barbaris numeros et caelestia acciperet? Cur post Tarentum ad Archytam? Cur ad reliquos Pythagoreos, Echecratem, Timaeum, Arionem, Locros, ut, cum Socratem expressisset, adiungeret Pythagoreorum disciplinam eaque, quae Socrates repudiabat, addisceret? Cur ipse Pythagoras et Aegyptum lustravit et Persarum magos adiit? Cur tantas regiones barbarorum pedibus obiit, tot maria transmisit? Cur haec eadem Democritus? Qui—vere falsone, quaerere mittimus—dicitur oculis se privasse; certe, ut quam minime animus a cogitationibus abduceretur, patrimonium neglexit, agros deseruit incultos, quid quaerens aliud nisi vitam beatam quam si etiam in rerum cognitione ponebat, tamen ex illa investigazione naturae consequi volebat, bono ut esset animo. Id enim ille summum bonum eu)qumi/an et saepe a)qambi/an appellat, id est animum terrore liberum.

[88] Sed haec etsi praeclare, nondum tamen perpolita. Pauca enim, neque ea ipsa enucleate, ab hoc de virtute quidem dicta. Post enim haec in hac urbe primum a Socrate quaeri coepta, deinde in hunc locum delata sunt, nec dubitatum, quin in virtute omnis ut bene, sic etiam beate vivendi spes poneretur. Quae cum Zeno didicisset a nostris, ut in aetionibus praescribi solet, 'DE EADEM RE [FECIT] ALIO MODO'. Hoc tu nunc in illo probas. scilicet vocabulis rerum mutatis inconstantiae crimen ille effugit, nos effugere non possumus! Ille Metelli vitam negat beatiorem quam Reguli, praeponendam tamen, nec magis expetendam, sed magis sumendam et, si optio esset, eligendam Metelli. Reguli reiciendam; ego, quam ille praeponendam et magis eligendam, beatiorem hanc appello nec ullo minimo momento plus ei vitae tribuo quam Stoici.

[89] Quid interest, nisi quod ego res notas notis verbis appello, illi nomina nova quaerunt, quibus idem dicant? Ita, quem ad modum in senatu semper est aliquis, qui interpretem postulet, sic, isti nobis cum interprete audiendi sunt. bonum appello quicquid secundurn naturam est, quod contra malum, nec ego solus, sed tu etiam, Chrysippe, in foro, domi; in schola desinis. quid ergo? Aliter homines, aliter philosophos loqui putas oportere? Quanti quidque sit aliter docti et indocti, sed cum constiterit inter doctos quanti res quaeque sit—si homines essent, usitate loquerentur —, dum res maneant, verba fingant arbitratu suo.

XXX. [90] Sed venio ad inconstantiae crimen, ne saepius dicas me aberrare; quam tu ponis in verbis, ego positam in re putabam. Si satis erit hoc perceptum, in quo adiutores Stoicos optimos habemus, tantam vim esse virtutis, ut omnia, si ex altera parte ponantur, ne appareant quidem, cum omnia, quae illi commoda certe dicunt esse et sumenda et eligenda et praeposita—quae ita definiunt, ut satis magno aestimanda sint —, haec igitur cum ego tot nominibus a Stoicis appellata, partim novis et commenticiis, ut ista 'producta' et 'reducta', partim idem significantibus—quid enim interest, expetas an eligas? Mihi quidem etiam lautius videtur, quod eligitur, et ad quod dilectus adhibetur —, sed, cum ego ista omnia bona dixero, tantum refert quam magna dicam, cum expetenda, quam valde. Sin autem nec expetenda ego magis quam tu eligenda, nec illa pluris aestimanda ego, qui bona, quam tu, producta qui appellas, omnia ista necesse est obscurari nec apparere et in virtutis tamquam in solis radios incurrere.

[91] At enim, qua in vita est aliquid mali, ea beata esse non potest. Ne seges quidem igitur spicis uberibus et crebris, si avenam uspiam videris, nec mercatura quaestuosa, si in maximis lucris paulum aliquid damni contraxerit. an hoc usque quaque, aliter in vita? Et non ex maxima parte de tota iudicabis? an dubium est, quin virtus ita maximam partem optineat in rebus humanis, ut reliquas obruat? Audebo igitur cetera, quae secundum naturam sint, bona appellare nec fraudare suo vetere nomine neque iam aliquod potius novum exquirere,virtutis autem amplitudinem quasi in altera librae lance ponere.

[92] Terram, mihi crede, ea lanx et maria deprimet. Semper enim ex eo, quod maximas partes continet latissimeque funditur, tota res appellatur. Dicimus aliquem hilare vivere; ergo, si semel tristior effectus est, hilara vita amissa est? At hoc in eo M. Crasso, quem semel ait in vita risisse Lucilius, non contigit, ut ea re minus a)ge/lastoj ut ait idem, vocaretur. Polycratem Samium felicem appellabant. nihil acciderat ei, quod nollet, nisi quod anulum, quo delectabatur, in mari abiecerat. Ergo infelix una molestia, felix rursus, cum is ipse anulus in praecordiis piscis inventus est? Ille vero, si insipiens—quo certe, quoniam tyrannus —, numquam beatus; si sapiens, ne tum quidem miser, cum ab Oroete, praetore Darei, in crucem actus est. At multis malis affectus. Quis negat? Sed ea mala virtuti magnitudine obruebantur.

XXXI. [93] An ne hoc quidem Peripateticis concedis, ut dicant omnium bonorum virorum, id est sapientium omnibusque virtutibus ornatorum, vitam omnibus partibus plus habere semper boni quam mali? Quis hoc dicit? Stoici scilicet. Minime; sed isti ipsi, qui voluptate et dolore omnia metiuntur, nonne clamant sapienti plus semper adesse quod velit quam quod nolit? Cum tantum igitur in virtute ponant ii, qui fatentur se virtutis causa, nisi ea voluptatem faceret, ne manum quidem versuros fuisse, quid facere nos oportet, qui quamvis minimam animi praestantiam omnibus bonis corporis anteire dicamus, ut ea ne in conspectu quidem relinquantur? Quis est enim, qui hoc cadere in sapientem dicere audeat, ut, si fieri possit, virtutem in perpetuum abiciat, ut dolore omni liberetur? Quis nostrum dixerit, quos non pudet ea, quae Stoici aspera dicunt, mala dicere, melius esse turpiter aliquid facere cum voluptate quam honeste cum dolore?

[94] Nobis Heracleotes ille Dionysius flagitiose descivisse videtur a Stoicis propter oculorum dolorem. quasi vero hoc didicisset a Zenone, non dolere, cum doleret! Illud audierat nec tamen didicerat, malum illud non esse, quia turpe non esset, et esse ferendum viro. Hic si Peripateticus fuisset, permansisset, credo, in sententia, qui dolorem malum dicunt esse, de asperitate autem eius fortiter ferenda praecipiunt eadem, quae Stoici. Et quidem Arcesilas tuus, etsi fuit in disserendo pertinacior, tamen noster fuit; erat enim Polemonis. Is cum arderet podagrae doloribus visitassetque hominem Charmides Epicureus perfamiliaris et tristis exiret, Mane, quaeso, inquit, Charmide noster; nihil illinc huc pervenit. Ostendit pedes et pectus. Ac tamen hic mallet non dolere.

XXXII. [95] Haec igitur est nostra ratio, quae tibi videtur inconstans, cum propter virtutis caelestem quandam et divinam tantamque praestantiam, ut, ubi virtus sit resque magnae <et>summe laudabiles virtute gestae, ibi esse miseria et aerumna non possit, tamen labor possit, possit molestia, non dubitem dicere omnes sapientes esse semper beatos, sed tamen fieri posse, ut sit alius alio beatior. Atqui iste locus est, Piso, tibi etiam atque etiam confirmandus, inquam; quem si tenueris, non modo meum Ciceronem, sed etiam me ipsum abducas licebit.

[96] Tum Quintus: Mihi quidem, inquit, satis hoc confirmatum videtur, laetorque eam philosophiam, cuius antea supellectilem pluris aestimabam quam possessiones reliquarum—ita mihi dives videbatur, ut ab ea petere possem, quicquid in studiis nostris concupissem —, hanc igitur laetor etiam acutiorem repertam quam ceteras, quod quidam ei deesse dicebant. Non quam nostram quidem, inquit Pomponius iocans; sed mehercule pergrata mihi oratio tua. Quae enim dici Latine posse non arbitrabar, ea dicta sunt a te verbis aptis nec minus plane quam dicuntur a Graecis. Sed tempus est, si videtur, et recta quidem ad me. Quod cum ille dixisset et satis disputatum videretur, in oppidum ad Pomponium perreximus omnes.

Tous les livres