Collectanea rerum memorabilium (page 2)

Solin · Arts Libéraux

Texte latin, domaine public · Source : The Latin Library (dump CLTK) · 5 pages

Aussi en français.

Fiche de l’œuvre dans le savoir

Liber 2 (suite)

De Sporadibus est Icaros, quæ Icario mari nomen dedit. Hæc inter Samum et Myconum procurrentibus saxis inhospita, ac nullis sinibus portuosa, ob inhumana litorum infamis est. Vult ergo Varro, Icarum Cretem ibi naufragio interiisse, et de exitu hominis impositum nomen loco. Nam in Samo nobilius nihil quam Pythagoras civis, qui mox offensus fastu tyrannico, relicta domo patria Bruto consule, qui reges Urbe exegit, Italiam advectus est.

Melos, quam Callimachus Memallidam dixit, omnium insularum rotundissima est, juxta Æoliam. Nam Carpathus, a qua Carpathium sinum dicimus. Nunquam ita cœlum nubilum est, ut in sole Rhodos non sit.

Lemnii Vulcanum colunt, ideo in Lemno metropolis Hephæstia. Præterea oppidum Myrina, in cujus forum mons Athos et Macedonia umbram jacit. Quod non frustra inter miracula notaverunt, quum Athos a Lemno sex et octoginta millibus passuum separetur. Est sane Athos sublimis adeo, ut æstimetur altior, quam unde imbres cadunt. Quæ opinio eo fidem concepit, quod in aris, quas cacumine sustinet, nunquam cineres eluantur, nec quidquam ex aggeribus suis perdant, sed in quo relicti cumulo permaneant. In summo eo oppidum Acrothon fuit, in quo dimidio longior, quam in aliis terris incolentium ætas prorogabatur: ideo inde homines, MakrobÛouw Græci, nostri appellavere Longævos.

XIII. Hellespontus, Propontis, Bosphoros. In his de delphinis, de thunnis.

Quartus Europæ sinus Hellesponto incipit, Mæotidis ostio terminatur. Atque omnis hæc latitudo, quæ Europam Asiamque dividit, in septem stadiorum angustias stringitur. Hic est Hellespontus: hac Xerxes ponte navibus facto permeavit. Tenuis deinde Euripus porrigitur ad Asiæ urbem Priapum, qua Magnus Alexander potiundi orbis amore transcendit, et potitus est. Inde diffusus æquore patentissimo rursus stringitur in Propontidem: mox in quingentos passus coarctatur, fitque Bosporus Thracius, qua Darius copias transportavit.

Hæc profunda delphinas plurimos habent, in quibus causæ miraculi multiformes. Ante omnia nihil velocius habent maria, sic ut plerumque salientes transvolent vela navium. Quoquo eant, conjuges evagantur. Catulos edunt. Decimus mensis maturum facit partum: Lucinam æstivus dies solvit. Uberibus fœtus alunt. Teneros in faucibus receptant. Invalidos aliquantisper prosequuntur. In tricesimum annum vivunt, quod exploratum est in experimentum caudis amputatis. Ora non quo ceteræ belluæ loco habent, sed ferme in ventribus. Contra naturam aquatilium soli linguas movent. Aculeatæ sunt pinnæ dorsuales: quum ira subjacet, inhorrescunt; quum animi conquieverunt, quibusdam receptaculis operiuntur. Spirare eos in aquis negant, et vitales auras, non nisi in ære supero, reciperare. Pro voce gemitus est similis humano. Certum habent vocabulum, quo accepto vocantes sequuntur: nam proprie Simones nominantur. Voces hominum aquilonis flatu celerius hauriunt; contra austro spirante auditus obstruuntur. Mulcentur musica; gaudent cantibus tibiarum; ubicumque symphonia est, gregibus adventant. Divo Augusto principe in Campania delphinem puer fragmentis panis primo illexit, et in tantum consuetudo valuit, ut alendum se etiam manui ipsius Crederet. Mox, quum prolusisset puerilis audacia, intra spatia eum Lucrini lacus vectitavit: unde effectum, ut a Baiano litore equitantem puerum Puteolos usque veheret. Hoc per annos plurimos tamdiu gestum, donec assiduo spectaculo desineret miraculum esse, quod gerebatur. Sed ubi obiit puer, sub oculis publicis desiderio ejus et mœrore delphin interiit. Pigeret hoc asseverare, ni Mæcenatis et Fabiani, multorumque præterea esset litteris comprehensum. In Africano mox litore apud Hipponem Diarrhyton delphin ab Hipponensibus pastus est, tractandumque se præbuit, impositos quoque frequenter gestitavit. Nec populi tantum manibus acta res est, nam et proconsul Africæ Flavianus ipse eum contigit, unguentis etiam delibuit; qua odoris novitate obsopitus, aliquantisper pro exanimi jactitatus est, multisque mensibus descivit a solita conversatione. Apud Jasum urbem Babylonem puerum delphinus adamavit, quem dum post assueta colludia recedentem impatientius sequitur, arenis invectus hæsit. Alexander Magnus amorem illum numinis fuisse interpretatus, præfecit puerum Neptuni sacerdotio. Juxta eamdem urbem, ut Hiegesidemus auctor est, alium puerum Hermian nomine, per maria similiter insidentem, quum undosior fluctus necavisset, delphin ad terram revexit; et, velut fateretur reatum, pœnitentiam suam morte multavit, nec reverti voluit amplius in profunda. Suppetunt et alia exempla, ut Arionem transeamus, cujus exitum annalium comprobavit fides. Ad hæc si quando lasciviunt novi fœtus, a majoribus datur adultior gregi custos, quo magistro discant eludere impetus incursantium belluarum: quanquam ibi præter phocas rara bellua est.

Plurimus thynnus in Ponto, nec alibi pæne fœtificant:nusquam enim citius adolescunt, scilicet ob aquas dulciores. Ingrediuntur veris tempore; intrant dextero, lævo exeunt. Hoc inde accidere credunt, quod dexteris oculis acutius cernant, quam sinistris.

XIV. Flumen Istrum. Fiber Ponticus. Gemma Pontica.

Ister Germanicis jugis oritur, effusus monte, qui Rauracos Galliæ adspectat. Sexaginta amnes in se recipit, ferme omnes navigabiles. Septem ostiis Pontum influit: quorum primum Peuce, secundum Naracustoma, tertium Calonstoma, quartum Pseudostoma: nam Borionstoma, ac deinde Stenonstoma, languidiora sunt ceteris. Septimum vero pigrum, ac palustri specie, non habet quod amni comparetur. Priora quatuor ita magna sunt, ut per longitudinem quadraginta millium passuum non misceantur æquori, dulcemque haustum incorrupto detineant sapore.

Per universum Pontum fiber plurimus, quem alio vocabulo dicunt castorem. Lytris similis est, animal morsu potentissimum, adeo ut quum hominem invadit, conventum dentium non prius laxet, quam concrepuisse persenserit fracta ossa. Testiculi ejus appetuntur in usum medelarum: idcirco quum urgeri se intelligit, ne captus prosit, ipse geminos suos devorat.

Mittit Pontus et gemmas, quas a patria Ponticas dicimus, genere diverso: quippe aliæ aureas, aliæ sanguineas habent stellas, et eæ quidem inter sacras habentur: nam quæ ostentationi potius, quam usui deliguntur, non guttis aspersæ sunt, sed longis colorum ductibus liniantur.

XV. Amnis Hypanis, et fons Exampeus .

Hypanis oritur inter Auchetas, Scythicorum amnium princeps, purus et haustu saluberrimus, usque dum Callipidum terminis inferatur, ubi fons Exampeus infamis est amara scaturigine: qui Exampeus liquido admixtus fluori, amnem vitio suo vertit, adeo ut dissimilis sibi in maria condatur. Ita inter gentium opiniones fama de Hypane discordat: qui in principiis eum norunt, prædicant; qui in fine experti sunt, non injuria execrantur.

XVI. Scythicarum gentium varia miracula. In his de natura canum, de smaragdo lapide, de cyaneo lapide, de crystallo.

Apud Neuros nascitur Borysthenes flumen, in quo pisces egregii saporis, et quibus ossa nulla sunt, nec aliud quam cartilagines tenerrimæ. Verum Neuri, ut accepimus, statis temporibus, in lupos transfigurantur; deinde exacto spatio, quod huic sorti attributum est, in pristinam faciem revertuntur. Populis istis deus Mars est: pro simulacris enses colunt. Homines victimas habent. Ossibus adolent ignes focorum.

Geloni ad hos proximant. De hostium cutibus et sibi indumenta faciunt, et equis suis tegmina. Gelonis Agathyrsi colliminantur, cærulo picti colore, fucatis in cærulum crinibus. Nec hoc sine differentia: nam quanto quis anteit, tanto propensiore nota tingitur, ut sit indicium humilitatis minus pingi.

Post Anthropophagi, quibus execrandi cibi sunt humana viscera. Quem morem impiæ gentis adjacentium terrarum prodit tristissima solitudo, quas ob nefarium ritum finitimæ nationes metu profugæ reliquerunt. Et ea causa est, ut usque ad mare; quod Tabin vocant, per longitudinem ejus oræ, quæ æstivo orienti objacet, sine homine terra sit, et immensa deserta, quoad perveniatur ad Seras. Chalybes et Dahæ in parte Asiaticæ Scythiæ crudelitate ab immanissimis nihil discrepant.

At Albani in ora agentes, qui posteros se Jasonis credi volunt, albo crine nascuntur, canitiem habent auspicium capillorum: ergo capitis color genti nomen dedit. Glauca oculis inest pupula: ideo nocte plus, quam die cernunt. Apud hos populos nati canes feris anteponuntur, frangunt tauros, leones premunt, detinent quidquid objectum est: ex quibus causis meruerunt etiam annalibus tradi. Legimus petenti Indiam Alexandro, a rege Albaniæ dono duos missos, quorum alter sues sibi et ursos oblatos usque eo sprevit, ut offensus degeneri præda, ignavo similis diu accubaret: quem per ignorantiam velut inertem Alexander exstingui imperavit. Alter vero monitu eorum, qui donum prosequuti fuerant, leonem missum necavit; mox, viso elephanto, notabiliter exsultans, belluam primum astu fatigavit, deinde cum summo spectantium horrore terræ afflixit. Hoc genus canes crescunt ad formam amplissimam, terrificis latratibus ultra rugitus insonantes. Hæc sunt de canibus Albanis: reliqua communia universis. Dominos æqualiter omnes canes diligunt, sicut exemplis patet. In Epiro denique domini percussorem in cœtu agnitum latratu canis prodidit. Jaso Lycio interfecto, canis ipsius aspernatus cibum inedia obiit. Lysimachi regis canis flammis se injecit, accenso rogo domini, et pariter ibi absumptus est. Garamantum regem ducenti canes ab exsilio reduxerunt prœliati adversum resistentes. Colophonii et Castabalenses, canibus in bella productis, primas acies instruebant. Appio Junio, P. Sicinio consulibus, damnatum dominum canis, quum abigi non posset, comitatus in carcerem, mox percussum ululatu prosequutus est: quumque ex miseratione populi Romani potestas ei cibi fieret, ad os defuncti escam tulit: ultimo dejectum in Tiberim cadaver adnatans sustentare conatus est. Canes soli nomina sua recognoscunt; itinerum meminerunt. Indi coitus tempore in saltibus religant canes feminas, ut cum his tigrides cœant, quarum ex primis conceptibus ob nimiam feritatem inutiles partus judicant, itidem secundos, tertios educant. Aegyptii canes e Nilo nunquam nisi currentes lambitant, dum a crocodilis insidias cavent.

Inter Anthropophagos in Asiatica parte numerantur Essedones, qui et ipsi nefandis funestantur inter se cibis. Essedonum mos est, parentum funera prosequi cantibus, et proximorum corrogatis cœtibus, cadavera ipsa dentibus lancinare, ac pecudum mixta carnibus dapes facere: capitum etiam ossa auro incincta in poculorum tradere ministerium. Scythotauri pro hostiis cædunt advenas. Nomades pabula sequuntur. Georgi in Europa siti, agros exercent. Axiacæ perinde in Europa siti, neque mirantar aliena, neque sua diligunt. Satarchæ usu auri argentique damnato, in æternum se a publica avaritia vindicarunt. Scytharum interius habitantium asperior ritus est: specus incolunt; pocula non ut Essedones, sed de inimicorum capitibus moliuntur; amant prœlia; interemptorum cruorem e vulneribus ipsis bibunt. Numero cædium honor crescit, quarum expertem esse apud eos probrum est. Haustu mutui sanguinis fœdus sanciunt, non suo tantum more, sed Medorum quoque usurpata disciplina. Bello denique, quod gestum est olympiade nona et quadragesima, anno post Ilium captum sexcentesimo quarto, inter Alyattem Lydum et Astyagem Mediæ regem, hoc pacto firmata sunt jura pacis.

Colchorum urbem Dioscoriadem Amphitus et Cercius aurigæ Castoris et Pollucis condiderunt, a quibus Heniochorum gens exorta est. Ultra Sauromatas in Asia sitos, qui Mithridati latebram, et quibus originem Medi dederunt, confines sunt Thalli, his nationibus quas ab oriente contingunt. Caspii maris fauces: quæ fauces mirum in modum maciantur imbribus, crescunt æstibus. Heniochorum montes Araxem; Moschorum, Phasidem fundunt. Sed Araxes brevibus intervallis ab Euphratis ortu caput tollit, ac deinde in Caspium fertur mare. Arimaspi circa Gesclithron positi, unocula gens est. Ultra Hos et Riphæum jugum regio est assiduis obsessa nivibus: Pterophoron dicunt, quippe casus continuantium pruinarum quiddam ibi exprimit simile pinnarum. Damnata pars mundi, et a rerum natura in nubem æternæ caliginis mersa, ipsisque prorsus aquilonis conceptaculis rigentissima. Sola terrarum non novit vices temporum, nec de cœlo aliud accipit, quam hiemem sempiternam. In Asiatica Scythia terræ sunt locupletes, inhabitabiles tamen: nam quum auro et gemmis affluant, grypes tenent universa, alites ferocissimæ, et ultra omnem rabiem sævientes: quarum immanitate obsistente ad venas divites accessus difficilis ac rarus est: quippe visos discerpunt, velut geniti ad plectendam avaritiæ temeritatem. Arimaspi cum hi, dimicant, ut intercipiant lapides, quorum non aspernabimur persequi qualitatem.

Smaragdis hic locus patria est, quibus tertiam inter lapides dignitatem Theophrastus dedit: nam licet sint et Aegyptii, et Chalcedonii, et Medici, et Laconici, præcipuus est honor Scythicis. Nihil his jucundius, nihil utilius vident oculi. In primis virent ultra aquaticum gramen, ultra amnicas herbas; deinde obtutus fatigatos coloris reficiunt lenitate: nam visus, quos alterius gemmæ fulgor retuderit, smaragdi recreant, et exacuunt. Nec aliam ob causam placuit, ut non sculperentur, ne offensum decus, imaginum lacunis corrumperetur: quanquam qui verus est, difficulter vulneretur. Probantur hoc pacto. si adspectus transmittant; si quum globosi sunt, proxima sibi inficiant ære repercusso; aut quum concavi sunt, inspectantium facies æmulentur; si neque umbra, neque lucernis, neque sole mutentur. Optimos tamen sortiuntur situs, quibus planities resupina est et extenta; inveniuntur etesiis flantibus: tunc enim detecto solo facillime internitent: nam etesiæ plurimum arenas movent. Alii minus nobiles in commissuris saxorum, vel in metallis ærariis apparent, quos chalcosmaragdos nuncupant. Vitiosi eorum intrinsecus quasdam sordes habent, vel plumbo, vel capillamentis, vel etiam sali similes. Laudantur austeri. Mero et viridi proficiunt oleo, quamvis natura imbuuntur.

Et cyaneus e Scythia est optimus, si cærulo coruscabit: cujus gnari in marem et feminam genus dividunt. Feminis nitor purus est; mares punctillis ad gratiam interlucentibus auratilis pulviculus variat.

Istic et crystallus, quem licet pars major Europæ et particula Asiæ subministret, pretiosissimum tamen Scythia edit. Multus ad pocula destinatur, quamlibet nihil aliud quam frigidum pati possit. Sexangulus invenitur. Qui eligunt, purissimum captant, ne quid rufum, ne nubilum, vel spumis obsitum arceat perspicuitatem: tum ne duritia justo propensior obnoxium fragilitati magis faciat. Putant glaciem coire, et in crystallum corporari; sed frustra: nam si ita foret, nec Alabanda Asiæ, nec Cypros insula hanc materiam procrearent, quibus regionibus incitatissimus calor. Livia Augusti ad magnitudinem centum et quinquaginta librarum inter Capitolina donaria crystallum dicavit.

XVII. De Hyperboreis, et Hyperboreæ regionibus.

Fabula erat de Hyperboreis, et rumor irritus, si quæ illinc ad nos usque fluxerunt, temere forent credita. Sed quum probissimi auctores, et satis vero idonei sententias pares faciant, nullus falsum reformidet. De Hyperboreis rem loquemur. Incolunt pone Pterophoron, quam ultra aquilonem accipimus jacere. Gens beatissima. Eam Asiæ quidam magis, quam Europæ dederunt. Alii statuunt mediam inter utrumque solem, antipodum occidentem, et nostrum renascentem; quod aspernatur ratio, tam vasto mari duos orbes interfluente. Sunt igitur in Europa, apud quos mundi cardines esse credunt, et extimos siderum ambitus, semestrem lucem, aversum uno tantum die solent; quanquam exsistant, qui putant non quotidie ibi solem, ut nobis, sed vernali æquinoctio exoriri, autumnali occidere: ita sex mensibus infinitum diem, sex aliis continuam esse noctem. De cœlo magna clementia; auræ spirant salubriter: nihil noxii flatus habent. Domus sunt nemora, vel luci. In diem victum arbores subministrant. Discordiam nesciunt. Ægritudine non inquietantur. Ad innocentiam omnibus æquale votum. Mortem accersunt, et voluntario interitu castigant obeundi tarditatem: quos satietas tenet vitæ, epulati delibutique, de rupe nota præcipitem casum in maria destinant. Hoc sepulturæ genus optimum arbitrantur. Aiunt etiam solitos per virgines probatissimas primitiva frugum Apollini Delio missitare. Verum hæ quoniam perfidia hospitum non illibatæ revenissent, devotionis, quam peregre prosequebantur, pontificium mox intra fines suos receperunt.

XVIII. De Arimphæis, et aliis Scytharum gentibus, de tigridibus, de pantberis, de pardis.

Altera in Asia gens ad initium orientis æstivi, ubi deficiunt Riphæorum montium juga. Hyperboreis similes dicunt Arimphæos. Et ipsi frondibus arbustorum gaudent; baccas edunt. Juxta viros ac feminas tædet crinium. Ita uterque sexus comas tondet. Amant quietem, non amant lædere. Sacri habentur, attrectarique eos, etiam a ferocissimis nationibus nefas ducitur. Quicumque periculum a suis metuit, si ad Arimphæos transfugerit, tutus est, velut asylo tegatur.

Ultra hos Cimmerii, et gens Amazonum porrecta ad Caspium mare, quod delapsum per Asiaticæ plagæ terga Scythicum irrumpit oceanum.

Sed magnis deinde spatiis intercedentibus, ostia Oxi fluminis Hyrcani habent, gens silvis aspera, copiosa immanibus feris, fœta tigribus: quod bestiarum genus insignes maculis notæ, et pernicitas memorabile reddiderunt. Fulvo nitent: hoc fulvum nigrantibus segmentis interundatum, varietate apprime decet. Pedum motum nescio velocitas, an pervicacia magis adjuvet. Nihil tam longum est, quod non brevi penetrent; nihil adeo antecedit, ut non illico assequantur. Ac maxime potentia earum probatur, quum maternis curis incitantur. Quum catulorum insistunt raptoribus, succedant sibi equites licet, et fuga quantalibet, astu quantolibet, amoliri prædam velint, ni in præsidio maria fuerint, frustra est ausum omne. Notantur frequentissime, si quando latrones suos asportatis catulis renavigantes vident, in litore irrita rabie cernuari, velut propriam tarditatem voluntaria castigantes ruina: quanquam de fœtu universo vix unus queat subtrahi.

Pantheræ quoque numerosæ sunt in Hyrcania, minutis orbiculis superpictæ, ita ut oculatis ex fulvo circulis; vel cærula, vel alba distingatur tergi supellex. Tradunt odore earum et contemplatione armenta mire affici, atque ubi eas persentiscant, properato convenire, nec terreri nisi sola oris torvitate: quam ob causam pantheræ absconditis capitibus, quæ corporis reliqua sunt, spectanda præbent, ut pecuarios greges stupidos in obtutum populentur secura vastatione. Sed Hyrcani, ut hominibus intentatum nihil est, frequentius eas veneno, quam ferro, necant. Aconito carnes illinunt, atque ita per compita spargunt semitarum: quas ubi esæ sunt, fauces earum angina obsidentur. Ideo gramen pardalianchen appellaverunt. Sed pantheræ adversus hoc virus excrementa humana devorant, et suopte ingenio pesti resistunt. Lenta illis vivacitas, adeo ut ejectis interaneis mortem diu differant. In his silvestribus et pardi sunt, secundum a pantheris genus, noti satis, nec latius exsequendi. Quorum adulterinis coitibus degenerantur partus leænarum, et leones quidem procreantur, sed ignobiles.

XIX. Unde mediterranea maria oriantur.

Quoniam in Ponticis rebus sumus, non erit omittendum, unde mcditerranea maria caput attollant. Existimant enim quidam sinus istos a Gaditano freto nasci, nec aliam esse originem, quam eliquia irrumpentis Oceani: cujus spiritu pervadente apud aliquot mediterranea litora, sicut in Italiæ parte, fieri accessus, vel recessus. Qui contrarium sentiunt, omnem illum fluorem aiunt a Ponticis faucibus inundare, idque fulciunt argumento non inani, quod æstus e Ponto profluus nunquam reciprocetur.

XX. De insulis Scythicis, de oceano Septentrionali, de spatiis inter Scythas et lndos, de formis hominum, de cervis, de tragelaphis.

Insula Apollinitarum octogintis millibus passuum abest a Bosphoro Thracio citra Istrum sita, ex qua Marcus Lucullus Apollinem Capitolinum nobis extulit. Ante Borusthenem Achillis insula est, cum æde sacra, quam ædem nulla ingreditur ales; et quæ forte advolaverit, raptim fugam properat.

Oceanum Septentrionalem ex parte, qua a Paropamiso amne Scythiæ alluitur, Hecatæus Amalchium appellat, quod gentis illius lingua significat congelatum. Philemon a Cimbris ad promontorium Rubeas Morimarusam dicit vocari, hoc est Mortuum mare.

Ultra Rubeas id quidquid est, Cronium nominant. Mare autem Caspium ex altero Ponti latere ultra Massagetas et Apalæos Scythas, esse in Asiatica plaga dulce haustu Alexandro Magno probatum est, mox Pompeio Magno, qui bello Mithridatico, sicut commilito ejus Varro tradit, ipsis haustibus periclitari fidem voluit. Id evenire produnt e numero fluminum, quorum tanta copia ibi confluit, ut naturam maris vertant.

Non omiserim, quod per idem tempus eidem Magno licuit ex India diebus octo ad Bactros usque Dalerum flumen, quod influit Oxum amnem, pervenire; deinde in mare Caspium; inde per Caspium ad Cyri amnis penetrare fluentum, qui et Iberiæ Armeniæ fines interluit. Itaque a Cyro, diebus non amplius quinque itinere terreno subvectis navibus, ad alveum Phasidis pertendit: per cujus excursus in Pontum usque Indos advehi liquido probatum est.

Auctor est Xenophon Lampsacenus, a litore Scytharum in insulam Abalciam triduo navigari: ejus magnitudinem immensam, et pæne similem continenti: nec longe Oæones separari; quas qui habitent, vivant ovis avium marinarum, et avenis vulgo nascentibus; perinde alias propter constitutas æque insulas, quarum Hippopodes indigenæ humana usque ad vestigium forma in equinos pedes desinunt; esse et Phannesiorum, quorum aures adeo in effusam magnitudinem dilatentur, ut viscerum reliqua illis contegant, nec amiculum aliud sit, quam ut membra membranis aurium vestiant. Antequam digredimur ab Scythia, religio est præterire, quænam ibi sint feræ peculiares.

Cervi plurimi in hac terra. Igitur cervos persequamur. Mares generis hujusce quum statum tempus venerem incitavit, sæviunt rabie libidinis efferati. Feminæ, licet prius conserantur, non concipiunt ante Arcturi sidus. Nec qualibet partus suos educant. Teneros studiose occulunt, et absconditos inter profunda fruticum, vel herbarum, pedum verbere castigant ad latendum. Quum maturuit ad fugam robur, exercitio docent cursus, et assuescunt salire per abrupta. Acceptis canum latratibus, secundo vento vias dirigunt, ut odor cum ipsis recedat. Mirantur sibilum fistularum. Rectis auribus acutissime audiunt, submissis nihil. Stupent omnia: propterea facilius obvios se præbent sagittantibus. Si maria tranant, non aspectu petunt litora, sed olfactu: infirmos ponunt in ultimo, et lassorum capita clunibus per vices sustinent. E cornibus quod dextrum fuerit efficacius est ad medelam; si fugare angues gestias, utrum velis, uras; quæ ustrina præterea nidore vitium aperit ac detegit, si cui inest morbus comitialis. Pro ætate ramulos augent. Id incrementum in sexennes perseverat; deinceps numerosiora non possunt fieri cornua, possunt crassiora. Quæ quidem castratis nunquam crescunt, nec tamen decidunt. Dentes monstrant senectutem, quum aut pauci inveniuntur, aut nulli. Serpentes hauriunt, et spiritu narium extrahunt de latebris cavernarum. Dictamnum ipsi prodiderunt, dum ex eo pasti excutiunt accepta tela. Herbam quoque, quam cynaren vocant, contra noxia edunt gramina. Adversum venena mirificum est hinnulei coagulum, occisi in matris utero. Patuit nunquam eos febrescere: quam ob causam confecta ex medullis eorum unguina sedant calores hominum languentium. Legimus plurimos matutinis diebus cervinam carnem degustare solitos, sine febribus longævos fuisse: quod demum proderit, si uno vulnere fuerint interfecti. Ad dignoscendam vivacitatem Alexander Magnus torques plurimis cervis innexuit, qui post annum centesimum capti, necdum senii judicium præferebant.

Eadem pæne specie sunt, quos tragelaphos dicunt, sed non alibi, quam circa Phasidem apparent: tantum quod illi villosos habent armos, et menta promissis hirta barbis.

XXI. Germania. In ea de avibus Hercyniis, de bisontibus, de uris, de alce. Item de alce Gangaviæ insulæ, de succino, de callaico lapide, de ceraunio albo.

Mons Sevo ipse ingens, nec Riphæis minor collibus, initium Germaniæ facit. Ingævones tenent, a quibus primis post Scythas nomen Germanicum consurgit. Dives virorum terra, frequens populis numerosis, et immanibus. Extenditur inter Hercynium saltum et rupes Sarmatarum. Ubi incipit, Danubio; ubi desinit, Rheno perfunditur. De internis ejus partibus, Albis, Guthalus, Vistula, amnes latissimi præcipitant in Oceanum.

Saltus Hercynius aves gignit quarum pinnæ per obscurum emicant et interlucent, quamvis densa nox denset tenebras. Inde homines plerumque nocturnos excursus sic destinant, ut illis utantur ad præsidium itineris dirigendi, præjactisque per opaca callium rationem viæ moderentur indicio plumarum refulgentium.

In hoc tractu sane, et in omni septentrionali plaga bisontes frequentissimi, qui bovis feri similes, setosi colla, jubas horridi, ultra tauros pernicitate, capti assuescere manu nesciunt.

Sunt et uri, quos imperitum vulgus vocat bubalos: quum bubali pæne ad cervinam faciem in Africa procreentur. Istis porro, quos uros dicimus, taurina cornua in tantum modum protenduntur, ut dempta ob insignem capacitatem inter regias mensas potuum gerula fiant.

Est et alces mulis comparanda, adeo propenso labro superiore, ut nisi recedens in posteriora vestigia pasci non queat.

Gangavia insula a regione Germaniæ emittit animal, quale alces, sed cujus suffragines, ut elephantis, flecti nequeunt: propterea non cubat, quum dormiendum est, tamen somnulentam arbor sustinet, quæ ad prope casuram secatur, ut fera, dum assuetis fulmentis innititur, faciat ruinam. Ita capitur; alioqui difficile est eam mancipari: nam in illo rigore poplitum incomprehensibili fuga pollet. De Germanicis insulis Cangavia maxima est, sed nihil in ea magnum, præter ipsam.

Nam Glesaria dat crystallum, dat et succinum, quod succinum Germani gentiliter vocant glæsum. Qualitas materiæ istius summatim antea, Germanico autem Cæsare, omnes Germaniæ oras scrutante, comperta arbor est pinei generis, cujus mediale autumni tempore succino lacrymat. Succum esse arboris, de nominis significatione capessas: verum unde profluit, si usseris, odor indicabit. Pretium operæ est ire longius, ne Padanæ silvæ credantur lapidem flevisse. Hanc speciem in Illyricum barbari intulerunt: quæ quum per Pannonica commercia usu ad Transpadanos homines foret devoluta, quod ibi primum nostri viderant, ibi etiam natam putaverunt. Munere Neronis principis apparatus omnis succino inornatus est: nec difficulter, quum per idem tempus tredecim millia librarum rex Germaniæ donum ei miserit. Rude primum nascitur et corticosum, deinde incoctum adipe lactentis suis expolitur ad quem videmus nitorem. Pro facie habet nomina: melleum dicitur et Falernum: utrumque de similitudine aut vini, aut utique mellis. In aperto est, quod rapiat folia, quod trahat paleas: quod vero medeatur multis vitalium incommodis, medentium docuit disciplina. Et India habet succinum; sed Germania plurimum optimumque.

Quoniam ad insulam Glæsariam veneramus, a succino cœptum. Nam in Germaniæ continentibus callaica reperitur, quam gemmam Arabicis anteponunt: vincit enim gratia. Arabes quidem dicant non alibi eam deprehendi, quam in nidis avium, quas melancoryphos vocant: quod nullus recepit, quum apud Germaniæ populos (quamvis rara ) in saxis tamen pareat. Honore et pretio ad smaragdos, viret pallidum; nihil jucundius aurum decet.

Cerauniorum porro genera divrsa sunt; Germanicum candidum est: splendet tamen cærulo, et si sub divo habeas, fulgorem rapit siderum.

XXII. Gallia, et ex ea itinerarium. Item de oleo Medico.

Galliæ inter Rhenum et Pyrenæum, item inter Oceanum et montes Cebennam ac Juram porriguntur, felices præpinguibus glebis, accommodæ proventibus fructuariis: pleræque consitæ vitibus et arbustis, omni ad usum animantium fœtu beatissimæ; riguæ aquis fluminum, et fontium; sed fontaneis interdum sacris, ac vaporantibus. Infamantur ritu incolarum, qui, ut aiunt (veri enim periculum non ad me recipio), detestabili sacrorum ritu, injuria religionis, humanis litant hostiis. Ex isto sinu quoquo orbis velis, exeas; in Hispanias, et in Italiam terra marique; in Africam mari tantum; si Thracia sit petenda, excipit ager Rhæticus opimus, et ferax; inde Noricus, qua subducitur a jugis Alpium, admodum lætus; dehinc Pannonia solo plano uberique, Dravo Savoque inclytis amnibus circumflua; mox Mœsiæ, quas majores nostri jure Cereris horreum nominabant, in quarum parte, quæ Pontica est, apparet herba, qua inficitur oleum, quod vocant Medicum. Hoc ad incendium excitatum si obruere aqua gestias, ardet magis, nec alio sopitur, quam jactu pulveris.

XXIII. Britannia. In ea de lapide gagate, et de gentibus barbaris, insulisque circa eam claris.

Finis erat orbis ora Gallici litoris, nisi Britannia insula non qualibet amplitudine nomen pæne orbis alterius mereretur. Octingenta et amplius millia passuum longa detinet: ita ut eam in Calidonicum usque angulum metiamur: in quo recessu Ulyxem Calidoniæ appulsum manifestat ara Græcis litteris scripta Votum. Multis insulis nec ignobilibus circumdatur: quarum Hibernia ei proximat magnitudine, inhumana incolarum ritu aspero: alioquin ita pabulosa, ut pecua ibi nisi interdum a pascuis arceantur, in periculum agat satias. Illic nullus anguis, avis rara, gens inhospita, et bellicosa. Sanguine interemptorum hausto prius victores vultus suos oblinunt. Fas ac nefas eodem loco ducunt. Puerpera, si quando marem edidit, primos cibos gladio imponit mariti, inque os parvuli summo mucrone auspicium alimentorum leviter infercit, et gentilibus votis optat, non aliter quam in bello et inter arma mortem oppetat. Qui student cultui, dentibus mari nantium belluarum insigniunt ensium capulos: candicant enim ad eburnam claritatem: nam præcipua viris gloria eat in armorum nitela. Apes non habent: advectum inde pulverem si quis sparserit inter alvearia, examina favos deserunt. Mare quod Hiberniam et Britanniam interluit, undosum inquietumque toto in anno, nonnisi pauculis diebus est navigabile. Navigant autem vimineis alveis, quos circumdant ambitione tergorum bubulorum: quantocumque tempore cursus tenebit, navigantes escis abstinent. Freti latitudinem in centum viginti millia passuum diffundi, qui fidem ad verum ratiocinati sunt, æstimarunt.

Siluram quoque insulam ab ora, quam gens Britanna Dumnonii tenent, turbidum fretum distinguit. Cujus homines etiamnum custodiunt morem vetustum: nummum refutant; dant res, et accipiunt; mutationibus necessaria potius quam pretiis parant. Deos percolunt; scientiam futurorum pariter viri ac feminæ ostentant.

Adtanatos insula adspiratur freto Gallico, a Britanniæ continente æstuario tenui separata, frumentariis campis felix et gleba uberi, nec tantum sibi, verum et aliis salubris locis: nam quum ipsa nullo serpatur angue, asportata inde terra quoquo gentium invecta sit, angues necat.

Multæ et aliæ circum Britanniam insula, e quibus Thyle ultima, in qua æstivo solstitio sole de Cancri sidere faciente transitum nox pæne nulla: brumali solstitio dies adeo conductus, ut ortus junctus sit occasui. A Calidoniæ promontorio Thylen petentibus bidui navigatione perfecta excipiunt Hebudes insulæ, quinque numero, quarum incolæ nesciunt fruges, piscibus tantum et lacte vivunt. Rex unus est universis: nam quotquot sunt, omnes angusta interluvie dividuntur. Rex nihil suum habet, omnia universorum: ad æquitatem certis legibus stringitur; ac ne avaritia devertat a vero, discit paupertate justitiam, utpote cui nihil sit rei familiaris: verum alitur de publico. Nulla illi datur femina propria, sed per vicissitudines, in quamcumque commotus fuerit, usurariam sumit. Unde ei nec votum, nec spes conceditur liberorum. Secundam a continenti stationem Orcades præbent: sed Orcades ab Hebudibus porro sunt septem dierum, totidemque noctium cursu, numero tres. Vacant homine; non habent silvas, tantum junceis herbis inhorrescunt. Cetera earum nudæ arenæ. Ab Orcadibus Thylen usque quinque dierum ac noctium navigatio est. Sed Thyle larga et diutina pomona copiosa est. Qui illic habitant, principio veris inter pecudes pabulis vivunt, deinde lacte. In hiemem compereunt arborum fructus. Utuntur feminis vulgo; certum matrimonium nulli. Ultra Thylen pigrum et concretum mare. Circuitus Britanniæ quadragies octies septuaginta quinque millia passuum sunt. In quo spatio magma et multa flumina, fontes calidi opiparo exculti apparatu ad usus mortalium: quibus fontibus præsul est Minervæ numen, in cujus æde perpetui ignes nunquam canescunt in favillas, sed ubi ignis tabuit, vertit in globos saxeos.

Præterea, ut taceam metallorum largam variamque copiam, quibus Britanniæ solum undique generum pollet venis locupletibus, gagates hic plurimus optimusque est lapis: si decorem requiras, nigro gemmeus; si naturam, aqua ardet, oleo restinguitur; si potestatem, attritu calefactus applicita detinet, atque succinum. Regionem partim tenent barbari, quibus per artifices plagarum figuras, jam inde a pueris variæ animalium effigies incorporantur, inscriptisque visceribus hominis incremento pigmenti notæ crescunt: nec quidquam mage patientiæ loco nationes feræ ducunt, quam ut per memores cicatrices plurimum fuci artus bibant.

XXIV. Hispania. In ea de ceraunio rubro, de Gaditano freto et Mediterraneo mari, de Oceano.

Reversos ad continentem res Hispanienses vocant. Terrarum plaga comparanda optimis, nulli posthabenda frugum copia et soli ubere, sive vinearum proventus respicere, sive arborarios velis. Omni materia affluit, quæcumque aut pretio ambitiosa est, aut usu necessaria. Argentum vel aurum requiras, habet; ferrariis nunquam deficit; nec cedit vitibus, vincit olea. Dividua est provinciis tribus, secundo Punico bello nostra facta. Nihil in ea otiosum, nihil sterile. Quidquid cujuscumque modi negat messem, viget pabulis: etiam quæ arida sunt ab sterilitate, rudentum materias nauticis subministrant. Non coquunt ibi sales, sed effodiunt. Depurgant in minium nitelas pulveris. Fucant vellera, ut ad ruborem merum deputent cocci venenum. In Lusitania promontorium est, quod Artabrum alii, Olysipponense, dicunt. Hoc cœlum, terras, maria distinguit: terris, Hispaniæ latus finit; cœlum et maria hoc modo dividit, quod a circuitu ejus incipiunt Oceanus Gallicus, et fons septentrionalis, oceano Atlantico et occasu terminatis. Ibi oppidum Olysippone Ulyxi conditum; ibi Tagus flumen. Tagum ob arenas auriferas ceteris ibi amnibus prætulerunt. In proximis Olysipponis equæ lasciviunt mira fecunditate: nam aspirante favonio vento concipiunt, et sitientes viros aurarum spiritu maritantur. Iberus amnis toti Hispaniæ nomen dedit, Bætisprovinciæ: uterque nobilis. Carthaginem apud Iberos, quæ mox colonia facta est, Pœni condiderunt; Tarraconem Scipiones: ideo est caput provinciæ Tarraconensis.

Lusitanum litus floret gemma ceraunio plurimum, quam etiam Indicis præferunt. Hujus ceraunii color est e pyropo; qualitas igni probatur: quem si sine detrimento sui perferat, adversum vim fulgurum creditur opitulari. Cassiterides insulæ spectant adversum Celtiberiæ latus: plumbi fertiles, et tres Fortunatæ, e quibus solum vocabulum signandum fuit. Ebusus e Balearibus, quæ a Dianio abest septingenta stadia, serpentem non habet: utpote cujus terra serpentes fuget. Colubraria, Sucronem versus, fœta est anguibus. Bocchoris regnum Baleares fuerunt, usque ad eversionem frugum cuniculis animalibus quondam copiosæ. In capite Bæticæ, ubi extremus est noti orbis terminus, insula a continenti septingentis passibus separatur: quam Tyrii a Rubro profecti mari, Erythræam: Pœni lingua sua Gadis, id est sepem, nominarunt. In hac Geryonem ævum agitavisse plurimis monumentis probatur, tametsi quidam putent, Herculem boves ex alia insula abduxisse, quæ Lusitaniam contuetur.

Sed Gaditanum fretum a Gadibus dictum, Atlanticus æstus in nostrum mare discidio orbis immittit. Nam Oceanus, quem Graii sic nominant de celeritate, ab occasu solis irrumpens, lævo latere Europam radit, Africam dextro, scissisque Calpe et Abinna montibus, quas dicunt columnas Herculis, inter Mauros funditur, et Hispaniam: ac freto isti, cujus quindecim millia passuum efficit longitudo, latitudo vix septem, quodam ostio aperit limen interni æquoris mixtus mediterraneis sinibus; quos ad usque orientem propellit. Horum qui Hispanias perfundit, Ibericus fertur, et Balearicus; qui Narbonensem provinciam, Gallicus; mox Ligusticus; ab eo ad Siciliam Tuscus, quem Græci Ionium vel Tyrrhenum, Itali Inferum vocant; a Sicilia Cretam usque Siculus; inde Creticus, qui in Pamphyliam et Ægyptum pertendit; quæ aquarum moles torto in septentrionem prius latere, anfractibus magnis juxta Græcias et Illyricum per Hellespontum in angustias stringitur Propontidis: quæ Propontis Europam Asiamque discriminans, ad Mæotidem pervenit. Causas nominum non uniformis dedit ratio; Asiaticum et Phœnicium a provinciis dictum; ab insulis Carpathium, Ægæum, Icarium, Balearicum, Cyprium; a gentibus Ausonium, Dalmaticum, Ligusticum, Tuscum; ab oppidis Adriaticum, Argolicum, Corinthium, Tyrium; a casibus hominum Myrtoum, Hellespontus; a memoria regis Ionium: a bovis transitu, vel angustis etiam meatibus boum perviis, Bosporus; a moribus accolarum, Euxinus, Axinus ante appellatus; ab ordine fluenti, Propontis: Ægyptium pelagus Asiæ datur; Gallicum, Europæ; Africum, Libyæ: his ut quæque proxima sunt, venerunt in partes partium. Hæc in gremiis terrarum.

Oras autem extimas Oceanus amplectitur, qui a litoribus suis Arabicus, Persicus, Indicus, Eous, Sericus, Hyrcanus, Caspius, Scythicus, Germanicus, Gallicus, Atlanticus, Libycus, Æthiopicus dicitur. Cujus accessus incrementa circa litora Indiæ vehementissime proruunt, maximosque ibi exitus faciunt: sive quod suspensus altius sustollatur vi caloris, seu quod in ea parte orbis et fontium et fluminum copia sit effusior. Dubitatur etiamnum quibus ex causis intumescat Oceanus, vel quatenus, quum superfluus sibi fuerit, rursus in se residat. Nec in obscuro est, plura pro ingeniis disserentium, potius quam pro veritatis fide expressa. Sed omisso ancipiti concurrentium quæstionum, has opiniones probatissimas invenimus. Physici aiunt mundum animal esse, eumque ex variis elementorum corporibus conglobatum, moveri spiritu, regi mente; quæ utraque diffusa per membra omnia, æternæ molis vigorem exerceant. Sicut ergo in corporibus nostris commercia sunt spiritalia, ita in profundis Oceani nares quasdam mundi constituta, per quas emissi anhelitus, vel reducti, modo inflent maria, modo revocent. At hi, qui siderum sequuntur disciplinam, contendunt meatus istos commoveri lunæ cursibus: adeo ut vicissitudines inter maciem aquarum et plenitudinem, respiciant adauctus ejus, vel eliquia; neque eodem semper tempore, sed prout illa aut minuatur, aut crescat, variari alternantes recursus.

The Miscellany

solinus2a

CAII JULII SOLINI DE MIRABILIBUS MUNDI CAPITULA IX - XXII

IX. Qui Edonii olim populi quaeque Mygdonia erat terra aut Pierium solum vel Emathium, nunc omne uniformi vocabulo Macedonica res est, et partitiones quae specialiter antea seiugabantur, Macedonum nomini contributae factae sunt corpus unum.

Igitur Macedoniam praecingit Thracius limes: meridiana Thessaliae Epirotae tenent: a vesperali plaga Dardani sunt et Illyrii: qua septemtrione tunditur Paeonia ac Pelagonia protegitur a Triballis: montanis excessibus aquilonio frigori obiecta. inter ipsam et Thraciam Strymon amnis facit terminum, qui ab Haemi iugis inrigat. verum ut sileam aut Rhodopen Mygdonum montem aut Athon classibus Persicis navigatum continentique abscissum mille quingentorum passuum longitudine, simul de auri venis et argenti, quae optimae in agris Macedonum et plurimae eruuntur, Orestidem dicam. populi sunt qui ut Orestae dicerentur inde coeptum. a Mycenis profugus matricida cum abscessus longius destinasset, natum sibi in Emathia parvulum de Hermiona, quam in omnis casus sociam adsciverat, hic mandaverat occulendum. adolevit puer in spiritum regii sanguinis, nomen patris sui referens, occupatoque quidquid est quod procedit in Macedonicum sinum et Hadriaticum salum, terram cui imperitaverat Orestidem dixit. admonet Phlegra, ubi antequam oppidum fieret rumor est militia mundi dimicatum cum gigantibus, ut penitus persequamur quantis probationibus imperii indicia divinae expeditionis in hoc saeculo perseveraverint. illic si quando (ut accidit) nimbis torrentes excitantur et aucta aquarum pondera ruptis obicibus valentius se in campos ruunt, eluvione ossa etiam nunc ferunt detegi ad instar quae sunt e corporibus humanis sed modo grandiora, quae ob enormem magnitudinem monstrosi exercitus iactant extitisse, idque adiuvatur argumento saxorum inmanium quibus oppugnandum impetitum caelum crediderunt.

Pergam ad residua quae in Thessaliam et Athamaniam contendunt. sunt enim arrectiora quam usquam proceritas montana attolli valet nec est in terris omnibus quod merito ad istas eminentias comparetur, quippe quas solas diluvialis inruptio cum universa obduceret umido situ inaccessas reliquit. durant vestigia non languidae fidei quibus apparet hos locos superstites undosae tempestati fuisse: nam in latebrosis rupium cavaminibus quae fluctuum confligiis tunc adesa sunt, reduviae conchyliorum resederunt et alia multa quae adfatim mari incito expuuntur: ita ut, sint licet facie mediterranea, appareant tamen specie litorali.

Nunc de incolis reddam. Emathius qui primus in Emathia occepit principatum, seu quia indago originis eius aevo disperiit seu quia ita res est, genuinus terrae habetur. post hunc in Macedonis exortum Emathiae nomen perstitit: sed Macedo Deucalionis maternus nepos, qui solus cum domus suae familia morti publicae superfuerat, vertit vocamen Macedoniamque a se dixit. Macedonem Caranus insequitur dux Peloponnesiae multitudinis, qui iuxta responsum dictum deo, ubi caprarium pecus resedisse adverterat urbem condidit quam dixit Aegas, in qua sepeliri reges mos erat: nec alter excellentium virorum bustis apud Macedonas priscos dabatur locus.

Succedit Carano Perdicca, secunda et vicesima olympiade, primus in Macedonia rex nominatus. cui Alexander Amyntae filius dives habitus, nec inmerito: ita enim affluenter successus eius proficiebant, ut ante omnes Apollini Delphos, Iovi Elidem statuas aureas dono miserit. voluptati aurium indulgentissime deditus: sicut plurimos qui fidibus sciebant, dum vivit, in usum oblectamenti donis tenuit liberalibus, inter quos et Pindarum lyricum. ab hoc Archelaus regnum excepit, prudens rei bellicae, navalium etiam commentor proeliorum. hic Archelaus in tantum litterarum mire amator fuit ut Euripidi tragico consiliorum summam concrederet: cuius suprema non contentus prosequi sumptu funeris, crinem tonsus est et maerorem quem animo conceperat vultu publicavit. idem Pythias et Olympiacas palmas quadrigis adeptus, Graeco potius animo quam regali gloriam illam prae se tulit.

Post Archelaum Macedonica res dissensione iactata in Amyntae regno stetit, cui tres liberi: sed Alexander patri succedit. quo exempto, Perdiccae primo data copia amplissimae potestatis indupiscundae. qui obiens hereditarium regnum fratri Philippo reliquit, quem captum oculo dextro apud Mothonam supra diximus; cuius debilitatis omen praecesserat: nam cum nuptias ageret, acciti tibicines carmen cyclopium quasi de colludio concinuisse traduntur. hic Philippus Magnum procreat, quamlibet Olympias Alexandri mater nobiliorem ei patrem adquirere adfectaverit, cum se coitu draconis consatam adfirmaret. ita tamen et ipse egit ut deo genitus crederetur. peragravit orbem, rectoribus Aristotele et Callisthene usus, subegit Asiam Armeniam Hiberiam Albaniam Cappadociam Syriam Aegyptum: Taurum Caucasumque transgressus est: Bactros domuit: Medis et Persis imperavit: cepit Indiam, emensus omnia quae Liber et Hercules accesserant. forma supra hominem augustiore, cervice celsa, laetis oculis et inlustribus, malis ad gratiam rubescentibus, reliquis corporis non sine maiestate quadam decoris. victor omnium vino et ira victus: sicut morbo vinulentiae apud Babylonem humiliore quam vixerat fortuna exemptus est. post quem qui fuerunt magis ad segetem Romanae gloriae quam ad hereditatem tanti nominis ortos invenimus.

Macedonia lapidem gignit quem paeanitem vocant. hunc eundem et concipere et parere et parturientibus opitulari fama prodiga est. circa Tiresiae sepulcrum plurimus invenitur.

X. Nunc in Thraciam locus pergere et ad validissimas Europae gentes vela obvertere. quas qui sedulo experiri velint, non difficulter deprehendent Thracibus barbaris inesse contemptum vitae ex quadam naturali sapientiae disciplina. concordant omnes ad interitum voluntarium, dum nonnulli eorum putant obeuntium animas reverti, alii non extingui, sed beatas magis fieri. apud plurimos luctuosa sunt puerperia, denique recens natum fletu parens, excipit: contraversum laeta sunt funera adeo ut exemptos gaudiis prosequantur. uxorum numero se viri iactant et honoris loco iudicant multiplex matrimonium. quae feminae tenaces sunt pudicitiae, insiliunt defunctorum rogos coniugum et, quod maximum insigne ducunt castitatis, praecipites in flammas eunt. nupturae non parentum arbitrio transeunt ad maritos, sed quae prae aliis specie valent subhastari volunt et licentia taxationis admissa non moribus nubunt, sed praemiis: quas formae premit dedecus, dotibus emunt quibus coniungantur. uterque sexus epulantes focos ambiunt, herbarum quas habent semine ignibus superiacto, cuius nidore perculsi pro laetitia habent imitari ebrietatem sensibus sauciatis. De ritu ista sunt, de locis et populis quae secuntur. Strymonem accolunt dextro latere Denseletae, Bessorum quoque multa nomina ad usque Mestum amnem, qui radices Pangaei circumfluit. Hebrum Odrysarum solum fundit, qui fluvius excurrit inter Priantas Dolongos Thynos Corpilos aliosque barbaros: tangit et Ciconas. deinde Haemus sex milibus passuum arduus, cuius aversa Moesiagetae Sarmatae Scythae et plurimae insidunt nationes. Ponticum litus, Sithonia gens obtinet, quae nato ibi Orpheo vale inter principes iudicatur: quem sive sacrorum sive cantuum secreta in Sperchivo promunturio agitasse tradunt. deinde stagnum Bistonium. nec longe regio Maronia, in qua Tirida oppidum fuit equorum Diomedis stabulum: sed cessit aevo solumque turris vestigium adhuc durat.

Inde non procul urbs Abdera, quam Diomedis soror et condidit et a se sic vocavit, mox Democriti domus physici ac si verum rimere ideo nobilior. hanc Abderam olympiade prima et tricesima senio conlapsam Clazomenii ex Asia ad maiorem faciem restitutam, oblitteratis quae praecesserant, nomini suo vindicaverunt.

Locum Doriscon inlustrem reddidit Xerxis adventus, quod ibi recoluit militis sui numerum. Polydori tumulum ostendit Aenus. in parte, quam Aroteres Scythae tenuerunt, celebrant quondam urbem Geraniam (Cathizon vocant barbari), unde a gruibus Pygmaeos ferunt pulsos. manifestum sane est in septemtrionalem plagam hieme grues frequentissimas convolare. nec piguerit meminisse quatenus expeditiones suas dirigant. sub quodam militiae eunt signo, et ne pergentibus ad destinata vis flatuum renitatur, harenas devorant sublatisque lapillulis ad moderatam gravitatem saburrantur. tunc contendunt in altissima, ut de excelsiori specula metentur quas petant terras. fidens meatu praeit catervas, volatus desidiam castigat voceque cogit agmen: ea ubi obraucata est succedit alia. Pontum transiturae angustias captant, et quidem eas (nam promptum est oculis deprehendere) quae inter Tauricam sunt et Paphlagoniam, id est inter Carambim et Criumetopon. cum contra medium alveum adventasse se sciunt scrupulorum sarcina pedes liberant. ita nautae prodiderunt conpluti saepe ex illo casu imbre saxatili. harenas non prius revomunt quam securae sedis suae fuerint. concors cura omnium pro fatigatis, adeo ut si qua defecerit congruant universae lassatasque sustollant usque dum vires otio recuperentur. nec in terra cura segnior. excubias nocte dividunt ut exsomnis sit decima quaeque. vigiles ponduscula digitis amplectuntur, quae si forte exciderint somnum coarguant. quod cavendum erit clangor indicat. aetatem in illis prodit color: nigrescunt senectute.

Veniamus ad promunturium Ceras Chryseon Byzantio oppido nobile, antea Lygos dictum, quod a Dyrrhachio abest septingentis undecim milibus passuum: tantum enim patet inter Hadriaticum mare et Propontidem. in Ceniensi regione non longe a Flaviopoli colonia Bizye oppidum, quondam area Terei regis, invisum hirundinibus et deinceps alitibus illis inaccessum: quamquam et Thebas, quod illa moenia saepius capta sint, negentur subire. nam inter cetera habere illas quiddam praescium inde noscitur, quod lapsura non petunt culmina et aspernantur peritura quoquo modo tecta. minime certe a diris avibus impetuntur nec umquam praeda sunt ut sacrae. cibos non sumunt resistentes, sed in aere capiunt escas et hauriunt.

Alter isthmos in Thracia est similibus angustiis et pari latitudine arti maris. huius litora urbes utrimque secus ostentant. Propontidis oram insignit Pactye, Melanes sinum Cardia: quae quod in cordis faciem sita sit, dicta Cardia est. ille autem magnus Hellespontus stringitur in stadia septem, quibus ab Europa Asiaticam plagam vindicat. hic quoque urbes duae: Abydos Asiae est, Sestos Europae. Deinde contraria inter se promunturia: Mastusia Chersonesi, ubi finitur Europae sinus tertius, Sigeum Asiae, in quo tumulus est Cynossema dictus Hecubae sepulcrum et turris Protesilai delubro data. finibus Thraciae a septemtrione Hister obtenditur, ab oriente Pontus ac Propontis, a meridie Aegaeum mare.

XI. Inter Tenedum et Chium, qua Aegaeus sinus panditur, ab dextera Antandrum navigantibus saxum est (hoc enim verius quam insula meruit cognominari): id quoniam visentibus procul caprae simile creditur, quam Graeci aega nuncupant, Aegaeus sinus dictus. a Phalario Corcyrae promunturio ad navis effigiem scopulus eminet, in quem transfiguratam Ulixis navem crediderunt. Cytherae, quae a Malea abest quinque milibus passuum, Porphyris antea nomen fuit.

Pronius est Cretam dicere quam absolvere, in quo mari iaceat. ita enim circumflui illius nomina Graeci permiscuerunt, ut dum aliis alia inferunt, paene oblimaverint universa. quanta potest tamen in designando operam locabimus, ne quid haereat sub ancipiti. inter ortum porrigitur et occasum tractu longissimo, hinc Graecia illinc Cyrenis obiacentibus. a septentrione Aegaeis et suis aestibus verberatur, id est Creticis: ab austro Libycis undis perfunditur et Aegyptiis, non stipata C urbibus, sicut perhibent qui prodige lingua largiti sunt, sed magnis et ambitiosis oppidis, quorum principatus est penes Gortynam, Cydoneam, Gnoson, Therapnas, Cylisson. Dosiades eam a Crete nympha Hesperidis filia, Anaximander a Crete rege Curetum, Crates Aeriam prius dictam, mox Curetum, nonnulli etiam a temperie caeli Macaronneson appellatam prodiderunt. prima potuit remis et sagittis, prima litteris iura fixit. Pyrrhicho repertore equestres turmas prima docuit lascivas vertigines implicare, ex qua disciplina bellicae rei usus datus. studium. musicum inde coeptum, cum Idaei dactyli modulos crepitu ac tinnitu aeris deprehensos in versificum ordinem transtulissent. albet iugis montium Dictynnaei et Cadisti, qui ita excandescunt ut eminus navigantes magis putent nubila. praeter ceteros Ida est qui ante solis ortum solem videt. Varro in opere quod de litoralibus est etiam suis temporibus adfirmat sepulcrum Iovis ibi visitatum.

Cretes Dianam religiosissime venerantur, Britomartem gentiliter nominantes, quod sermone nostro sonat virginem dulcem. aedem numinis praeterquam nudus vestigia nullus licito ingreditur. ca aedes ostentat manus Daedali.

Gortynam amnis Lenaeus praeterfluit, quo Europam tauri dorso Gortynii ferunt vectitatam. iidem Gortynii et Adymnum colunt Europae fratrem: ita enim memorant. videtur hic et occurrit, sed die iam vesperato augustiore se facie visendum offerens. Gnosii Minervam civem deam numerant, primumque apud se fruges satas audacter cum Atticis contendunt.

Ager Creticus silvestrium caprarum copiosus est, cervo eget. lupos vulpes aliaque quadrupedum noxia nusquam educat. serpens nulla, larga vitis, mira soli indulgentia, arborarii proventus abundantes: nam in huius tantum insulae parte repullulant caesae cupressi. herba alimos dicitur: ea admorsa diurnam famem prohibet: proinde et haec Cretica est. phalangio araneae genus est: si nisum quaeras, nulla vis corporis: si potestatem, ictum hominem veneno interficit. lapis quoque Idaeus dactylus dicitur insulae isti familiaris, coloris ferrei, humano pollici similis. avem noctuam Creta non habet et si invehatur emoritur.

Carystos aquas calentes habet (Ellopias vocant) et carystias aves quae flammas inpune involant: carbasa etiam quae inter ignes valent. Chatcis eadem habita est apud priscos, ut Callidemus auctor est, aere ibi primum reperto. Titanas in ea antiquissime regnasse ostendunt ritus religionum: Briareo enim rem divinam Carystii faciunt, sicut Aegaeoni Chalcidienses: nam omnis ferme Euboea Titanum fuit regnum.

Cycladas autumant inde dictas, quod licet spatiis longioribus a Delo proiectae, in orbem tamen circa Delum sitae sunt, et orbem cyclon Graii loquuntur. Chios Homeri tumulo ceteras antecedit.

Meminisse hoc loco, par est post primum diluvium Ogygi temporibus notatum, cum novem et amplius mensibus diem continua nox inumbrasset, Delon ante omnes terras radiis solis inluminatam, sortitamque ex eo nomen, quod prima reddita foret visibus. inter Ogygum sane et Deucalionem medium aevum DC annis datur. eadem est Ortygia quae clarissima in Cycladum numero multifarie traditur: nunc Asteria a cultu Apollinis: nunc a venatibus Lagia vel Cynetho: Pyrpile etiam, quoniam et ignitabula ibi et ignis inventa sunt. In hac primum visae coturnices aves, quas ortygas Graeci vocant. has easdem in Latonae tutela aestimant constitutas. nec semper apparent: adveniendi habent tempora aestate depulsa. cum maria tranant, impetus differunt et metu spatii longioris vires suas nutriunt tarditate. ubi terram persentiscunt, coeunt catervatim, deinde globatae vehementius properant. quae festinatio plerumque exitium portat navigantibus: accidit enim noctibus ut vela incidant et praeponderatis sinibus alveos mergant. austro numquam exeunt, nam metuunt vim flatus tumidioris. plurimum se aquilonibus credunt, ut corpora pinguiuscula atque eo tarda facilius provehat siccior et vehementior spiritus. ortygometra dicitur quae gregem ductitat: eam terrae proximantem accipiter speculatus rapit ac propterea opera est universis ut sollicitent ducem generis externi, per quam frustrentur prima discrimina. cibos gratissimos habent semina venenorum, quam ob causam eas damnavere prudentium mensae. solum hoc animal praeter hominem morbum patitur comitialem.

Euboea tam modico aestu dividua est a Boeotiae continente, ut dubitandum sit an numerari inter insulas debeat: nam latae quam vocant terrae ponte iungitur et per fabricam brevissimae machinae aditur pede. Cenaeo promunturio vadit in septentrionem, duobus aliis in meridiem extenditur: quorum Geraestos spectat Atticam, Caphereus prominet in Hellespontum. ubi post Ilii excidium Argivam classem vel Minervae ira vel quod certior prodit memoria, sidus Arcturi gravibus adfecit casibus.

Marmore Paros nobilis, Abdelo oppido frequentissima: prius tamen Minoia quam Paros dicta: nam subacta a Minoe, quoad in Creticis mansit legibus, Minoiam loquebantur. praeter marmor dat et sardam lapidem, qui marmore quidem praestat, inter gemmas vero vilissimus ducitur. Naxon a Delo duodeviginti milia passuum separant, in qua Strongyle oppidum: sed Naxos Dionysias quam Naxos prius dicta, vel quod hospita Libero patri vel quod fertilitate vitium vincat ceteras. sunt praeterea Cyclades plurimae, sed in supra dictis praecipuum est quod memoriae debeatur. de Sporadibus est Icaros quae Icario, mari nomen dedit. haec inter Samum et Myconum procurrentibus saxis inhospita ac nullis sinibus portuosa ob inhumana litorum infamis est. vult ergo Varro Icarum Cretem ibi interisse naufragio, et de exitu hominis inpositum nomen loco. nam in Samo nihil nobilius quam Pythagoras civis, qui mox offensus fastu tyrannico, relicta domo patria Bruto consule qui reges urbe exegit, Italiam advectus est.

Melos, quam Callimachus Memallida dixit, omnium insularum rotundissima est iuxta Aeoliam. nam Carpathus, a qua Carpathium sinum dicimus. numquam ita caelum nubilum est ut in sole Rhodos non sit. Lemnii Vulcanum colunt, ideo in Lemno metropolis Hephaestia. praeterea oppidum Myrina, in cuius forum mons Athos in Macedonia umbram iacit. quod non frustra inter miracula notaverunt, cum Athos a Lemno VI et LXXX milibus passuum separetur. est sane Athos sublimis adeo ut altior aestimetur quam unde imbres cadunt. quae opinio in eo fidem concipit, quod in aris quas cacumine sustinet numquam cineres eluuntur nec quidquam ex aggeribus suis perdunt, sed quo relicti cumulo permanent. in summo eo oppidum Acroton fuit, in quo dimidio longior quam in aliis terris incolentium aetas prorogabatur: ideo inde homines macrobios Graeci, nostri appellavere longaevos.

XII. Quartus Europae sinus Hellesponto incipit, Maeotis ostio terminatur. atque omnis haec latitudo quae Europam Asiamque dividit, in septem stadiorum angustias stringitur. hic est Hellespontus: hac Xerxes ponte navibus facto permeavit. tenuis deinde euripus porrigitur ad Asiae urbem Priapum, qua magnus Alexander potiundi orbis amore transcendit et potitus est. inde diffusus aequore patentissimo rursus stringitur in Propontidem: mox in quingentos passus coartatur fitque Bosporos Thracius, qua Darius copias transportavit.

Haec profunda delphinas plurimos habent, in quibus causae miraculi multiformes. ante omnia nihil velocius habent maria, sic ut plerumque salientes transvolent vela navium. quoquo eant coniuges evagantur. catulos edunt: decimus mensis maturum facit partum: lucinam aestivus dies solvit: uberibus fetus alunt: teneros in faucibus receptant: invalidos aliquantisper prosecuntur. in tricesimum annum vivunt, quod exploratum est in experimentum caudis amputatis. ora non quo ceterae belvae loco habent sed ferme in ventribus. contra naturam aquatilium soli linguas movent. aculeatae sunt pinnae dorsuales: cum ira subiacet inhorrescunt: cum animi conquieverint, quibusdam receptaculis operiuntur. spirare eos in aquis negant et vitales auras nonnisi in aere supero recuperare. pro voce gemitus est similis humano. certum habent vocabulum quo accepto vocantes secuntur: nam proprie simones nominantur. voces hominum aquilonis flatu celerius hauriunt: contra austro spirante auditus obstruuntur. mulcentur musica: gaudent cantibus tibiarum: ubicumque symphonia est gregibus adventant. divo Augusto principe in Campania delphinem puer fragmentis panis primo inexit, et in tantum consuetudo valuit, ut alendum se etiam manui ipsius crederet. mox cum profluxisset puerilis audacia, intra spatia eum Lucrini lacus vectitavit: unde effectum, ut a Baiano litore equitantem puerum Puteolos usque veheret. hoc per annos plurimos tamdiu gestum, donec assiduo spectaculo desineret miraculum esse quod gerebatur. sed ubi obiit puer, sub oculis publicis desiderio eius delphin interiit. pigeret hoc adseverare, ni Maecenatis et Fabiani multorumque praeterea esset litteris conprehensum. in Africano mox litore apud Hipponem Diarrhyton delphin ab Hipponensibus pastus est tractandumque se praebuit, impositos quoque frequenter gestitavit. nec populi tantum manibus acta res est: nam etiam pro consule Africae Flavianus ipse cum contigit, unguentis etiam delibuit: qua odoris novitate obsopitus aliquantisper pro exanimi iactatus est multisque mensibus descivit a solita conversatione. apud Iasum urbem Babylonem puerum delphinus adamavit, quem dum post adsueta conludia recedentem inpatientius sequitur, harenis invectus haesit. Alexander magnus amorem illum numinis fuisse interpretatus praefecit puerum Neptuni sacerdotio. iuxta eandem urbem, ut Hegesidemus auctor est, alium puerum Hermian nomine per maria similiter insidentem cum undosior fluctus necavisset, delphin ad terram revexit et velut fateretur reatum, paenitentiam suam morte multavit nec reverti voluit amplius in profunda. suppetunt et alia exempla, ut Arionem transeamus, cuius exitum annalium conprobavit fides. ad haec si quando lasciviunt novi fetus, a maioribus datur adultior custos, quo magistro discant eludere impetus incursantium belvarum: quamquam ibi praeter phocas rara belva est. plurimus thynnus in Ponto, nec alibi paene fetificant: nusquam enim citius adolescunt, scilicet ob aquas dulciores. ingrediuntur veris tempore. intrant dextero litore, laevo exeunt: hoc inde accidere credunt quod dexteris oculis acutius cernant quam sinistris.

XIII. Hister Germanicis iugis oritur, effusus monte qui Rauracos Galliae aspectat. sexaginta amnes in se recipit ferme omnes navigabiles. septem ostiis Pontum influit: quorum primum Peuce, secundum Naracustoma, tertium Calonstoma, quartum Pseudostoma; nam Borionstoma ac deinde Spilonstoma languidiora sunt ceteris, septimum vero pigrum ac palustri specie non habet quod amni comparetur. priora quattuor ita magna sunt ut per longitudinem quadraginta milium passuum non misceantur aequori dulcemque haustum incorrupto detineant sapore.

Per universum Pontum fiber plurimus, quem alio vocabulo dicunt castorem. lytris similis est, animal morsu potentissimum, adeo ut cum hominem invasit, conventum dentium non prius laxet quam concrepuisse persenserit fracta ossa. testiculi eius adpetuntur in usum medellarum: idcirco cum urgeri se intellegit, ne captus prosit, ipse geminos suos devorat.

Mittit Pontus et gemmas quas a patria Ponticas dicimus genere diverso: aliae aureas, aliae sanguineas habent stellas, et hae quidem inter sacras habentur: nam quae ostentationi potius quam usui deliguntur, non guttis aspersae sunt, sed longis colorum ductibus liniuntur.

XIV. Hypanis oritur inter Auchetas Scythicorum amnium princeps, purus et haustu saluberrimus, usque dum Callipidum terminis inferatur, ubi fons Exampaeus infamis est amara scaturrigine: qui Exampaeus liquido admixtus fluori amnem vitio suo vertit, adeo ut dissimilis sibi in maria condatur. ita inter gentium opiniones fama de Hypane discordat: qui in principiis cum norunt, praedicant, qui in fine experti sunt, non iniuria execrantur.

XV. Apud Neuros nascitur Borysthenes flumen, in quo pisces egregii saporis et quibus ossa nulla sunt nec aliud quam cartilagines tenerrimae. verum Neuri, ut accepimus, statis temporibus in lupos transfigurantur: deinde exacto spatio, quod huic sorti adtributum est, in pristinam faciem revertuntur. populis istis deus Mars est: pro simulacris enses coluntur: homines victimas habent. ossibus adolent ignes focorum. Geloni ad hos proximant. de hostium cutibus et sibi indumenta faciunt et equis suis tegmina. Gelonis Agathyrsi conlimitantur, caerulo picti, fucatis in caerulum crinibus, nec hoc sine differentia: nam quanto quis anteit, tanto propensiore nota tinguitur, ut sit indicium humilitatis minus pingi.

Post Anthropophagi, quibus execrandi cibi sunt humana viscera: quem morem impiae gentis adiacentium terrarum prodit tristissima solitudo, quas ob nefarium ritum finitimae nationes profugae reliquerunt. ea causa est, ut usque ad mare quod Tabin vocant per longitudinem eius orae quae aestivo orienti obiacet, sine homine terra sit et inmensa deserta, quoad perveniatur ad Seras. Chalybes et Dahae in parte Asiaticae Scythiae crudelitate ab inmanissimis nihil discrepant. at Albani in ora agentes, qui posteros se Iasonis credi volunt, albo crine nascuntur, canitiem habent auspicium capillorum: ergo capitis color genti nomen dedit. glauca oculis inest pupula: ideo nocte plus quam die cernunt.

Apud hos populos nati canes feris anteponuntur, frangunt tauros, leones premunt, detinent quicquid obiectum est: ex quibus causis meruerunt etiam annalibus tradi. legimus petenti Indiam Alexandro a rege Albaniae duos missos, quorum alter sues sibi et ursos oblatos usque eo sprevit, ut offensus degeneri praeda, ignavo similis diu accubaret: quem per ignorantiam velut inertem Alexander extingui imperavit. alter vero monitu eorum qui donum prosecuti fuerant leonem missum necavit: mox viso elephanto notabiliter exultans, belvam primum astu fatigavit, deinde cum summo spectantium horrore terrae adflixit. hoc genus canes crescunt ad formam amplissimam, terrificis latratibus ultra rugitus insonantes. haec sunt de canibus Albanis: reliqua communia universis. dominos aequaliter omnes canes diligunt, sicut exemplis patet. in Epiro denique domini percussorem in coetu agnitum latratu canis prodidit. Iasone Lycio, interfecto canis ipsius aspernatus cibum inedia obiit. Lysimachi regis canis flammae se iniecit accenso rogo domini et pariter igni absumptus est. Garamantum regem CC canes ab exilio reduxerunt proeliati adversus resistentes. Colophonii et Castabalenses canibus in bella ductis primas acies instruebant. Ap. Iunio P. Sicinio cos. damnatum dominum canis, cum abigi non posset, comitatus in carcerem, mox percussum ululatu prosecutus est: cumque ex miseratione populi Romani potestas ei cibi fieret, ad os defuncti escam tulit: ultimo deiectum in Tiberim cadaver adnatans sustentare conatus. canes soli nomina sua recognoscunt, itinerum meminerunt. Indi coitus tempore in saltibus religant canes feminas, ut cum his tigrides coeant, quarum ex primis conceptibus ob nimiam feritatem inutiles partus iudicant, itidem secundos, tertios educant. Aegyptii canes e Nilo numquam nisi currentes lambitant, dum a crocodilis insidias cavent.

Inter Anthropophagos in Asiatica parte numerantur Essedones qui et ipsi nefandis funestantur inter se cibis. Essedonum mos est parentum funera prosequi cantibus et proximorum corrogatis coetibus corpora ipsa dentibus lancinare ac pecudum mixta carnibus dapes facere: capitum etiam ossa auro incincta in poculorum tradere ministerium.

Scythotauri pro hostiis caedunt advenas. Nomades pabula secuntur. Georgi in Europa siti agros exercent. Asiatae perinde in Europa siti neque mirantur aliena neque sua diligunt. Satarchae usu auri argentique damnato, in aeternum se a publica avaritia vindicarunt. Scytharum interius habitantium asperior ritus est: specus incolunt. pocula non ut Essedones, sed de inimicorum capitibus moliuntur: amant proelia: interemptorum cruorem e vulneribus ipsis bibunt: numero caedium honor crescit, quarum expertem esse apud eos probrum est: haustu mutui sanguinis foedus sanciunt non suo tantum more sed Medorum quoque usurpata disciplina. bello denique, quod gestum est olympiade nona et quadragesima, anno post Ilium captum sexcentesimo quarto, inter Alyatten Lydum et Astyagen Mediae regem, hoc pacto firmata sunt iura pacis. Colchorum urbem Dioscuriadem Amphitus et Cercius aurigae Castoris et Pollucis condiderunt, a quibus Heniochorum gens exorta est.

Ultra Sauromatas in Asia sitos, qui Mithridati latebram et quibus originem Medi dederunt, confines sunt Thali his nationibus quas ab oriente contingunt Caspii maris fauces: quae fauces mirum in modum maciantur imbribus, crescunt aestibus. Heniochorum montes Araxen, Moschorum Phasidem fundunt. sed Araxes brevibus intervallis ab Euphratis ortu caput tollit ac deinde in Caspium fertur mare. Arimaspi circa Gesclithron positi uniocula gens est. ultra hos et Riphaeum iugum regio est assiduis obsessa nivibus: Pterophoron dicunt, quippe casus continuantium pruinarum quiddam ibi exprimit simile pinnarum. damnata pars mundi et a rerum natura in nubem aeternae caliginis mersa ipsisque prorsus aquilonis conceptaculis rigentissima. sola terrarum non novit vices temporum nec de caelo aliud accipit quam hiemem sempiternam.

In Asiatica Scythia terrae sunt locupletes, inhabitabiles tamen: nam cum auro et gemmis affluant, grypes tenent universa, alites ferocissimi et ultra omnem rabiem saevientes. quorum inmanitate obsistente ad venas divites accessus rarus est: quippe visos discerpunt, velut geniti ad plectendam avaritiae temeritatem. Arimaspi cum his dimicant ut intercipiant lapides, quorum non aspernabimur persequi qualitatem. smaragdis hic locus patria est, quibus tertiam inter lapides dignitatem Theophrastus dedit: nam licet sint et Aegyptii et Chalcedonii et Medici et Laconici, praecipuus est honos Scythicis. nihil his iucundius, nihil utilius vident oculi. in primis virent ultra aquaticum gramen, ultra amnicas herbas: deinde obtutus fatigatos coloris reficiunt lenitate, nam visus quos alterius gemmae fulgor retuderit smaragdi recreant. nec aliam ob causam placuit ut non sculperentur, ne offensum decus imaginum, lacunis corrumperetur: quamquam qui verus est difficulter vulneretur. probantur hoc pacto, si aspectus transmittant: si cum globosi sunt proxima sibi inficiant aere repercusso, aut cum concavi sunt inspectantium facies aemulentur: si neque umbra neque lucernis neque sole mutentur. optimos tamen sortiuntur situs quibus planities resupina est et extenta. inveniuntur etesiis flantibus: tunc enim detecto solo facillime internitent: nam etesiae plurimum harenas movent. alii minus nobiles in commissuris saxorum vel in metallis aerariis apparent, quos chalcosmaragdos nuncupant. vitiosi eorum intrinsecus quasdam sordes habent, vel plumbo vel capillamentis vel etiam sali similes. laudantur austeri. mero et viridi proficiunt oleo, quamvis natura inbuantur. et cyaneus e Scythia est, optimus si caerulo coruscabit. cuius gnari in marem et feminam genus dividunt: feminis nitor purus est, mares punctulis ad gratiam interlucentibus auratilis pulviculus variat.

Istic et crystallus, quem licet pars maior Europae et particula Asiae subministret, pretiosissimum tamen Scythia edit. multus ad pocula destinatur, quamlibet nihil aliud quam frigidum pati possit. sexangulus invenitur. ll qui eligunt purissimum captant, ne quid rufum, ne nubilum vel spumis obsitum arceat perspicuitatem: tunc ne duritia iusto propensior obnoxium fragilitati magis faciat. putant glaciem coire et in crystallum corporari: sed frustra: nam si ita foret, nec Alabanda Asiae nec Cypros insula hanc materiam procrearent, quibus admodum calor iugis est. Livia Augusti ad magnitudinem CL librarum inter Capitolina donaria crystallum dedicavit.

XVI. Fabulae erant Hyperborei et rumor irritus, si quae illine ad nos usque fluxerunt, temere forent credita: sed cum probissimi auctores et satis vero idonei sententias pares faciant, nullus falsum reformidet. de Hyperboreis rem loquemur. li incolunt pone Pterophoron, quem ultra aquilonem accepimus iacere. gens beatissima. eam Asiae quidam magis quam Europae dederunt. alii statuunt mediam inter utrumque solem, antipodum occidentem et nostrum renascentem: quod aspernatur ratio, tam vasto mari duos orbes interfluente. sunt igitur in Europa. apud quos mundi cardines esse credunt et extimos siderum ambitus, semestrem lucem, aversum una tantum die solem: quamquam existant qui putent non cotidie ibi solem ut nobis, sed vernali aequinoctio exoriri, autumnali occidere: ita sex mensibus infinitum diem, sex aliis continuam esse noctem. de caelo magna clementia: aurae spirant salubriter: nihil noxium flatus habent. domus sunt nemora vel luci: in diem victum arbores sumministrant. discordiam nesciunt: aegritudine non inquietantur: ad innocentiam omnibus aequale votum. mortem accersunt et voluntario interitu castigant obeundi tarditatem: quos satias vitae tenet, epulati delibutique de rupe nota praecipitem casum in maria destinant: hoc sepulturae genus optimum arbitrantur. aiunt etiam solitos per virgines probatissimas primitiva frugum Apollini Delio missitare: verum hae quoniam perfidia hospitum non inlibatae revenissent, devotionis quam peregre prosequebantur pontificium mox intra fines suos receperunt.

XVII. Altera in Asia gens est ad initium orientis aestivi, ubi deficiunt Riphaeorum montium iuga. Hyperboreis similes dicunt Arimphaeos. et ipsi gaudent frondentibus arbustorum: bacas edunt. iuxta viros ac feminas taedet crinium: uterque sexus comas tondent. amant quietem, non amant laedere. sacri habentur attrectarique eos etiam a ferocissimis nationibus nefas ducitur. quicumque periculum a suis metuit, si ad Arimphaeos transfugerit tutus est, velut asylo tegatur. ultra hos Cimmerii et gens Amazonum porrecta ad Caspium mare, quod dilapsum per Asiaticae plagae terga Scythicum inrumpit Oceanum.

Magnis deinde spatiis intercedentibus ostia Oxi fluminis Hyrcani habent, gens silvis aspera, copiosa inmanibus feris, feta tigribus. quod bestiarum genus insignes maculis notae et pernicitas memorabile reddiderunt. fulvo nitent: hoc fulvum nigrantibus segmentis interundatum varietate adprime decet. pedum motum nescio velocitas an pervicacia magis adiuvet. nihil tam longum est quod non brevi pene-trent: nihil adeo antecedit, ut non ilico adsequantur. ac maxime potentia earum probatur, cum maternis curis incitantur, cum catulorum insistunt raptoribus: succedant sibi equites licet et astu quantolibet amoliri praedam velint, ni in praesidio maria fuerint, frustra est ausum omne. notantur frequentissime, si quando latrones suos renavigantes vident, in litore irrita rabie cernuari, velut propriam tarditatem voluntaria castigantes ruina. quamquam de fetu universo vix unus queat subtrahi.

Pantherae quoque numerosae sunt in Hyrcania, minutis orbiculis superpictae, ita ut oculatis ex fulvo circulis vel caerula vel alba distinguatur tergi supellex. tradunt odore earum et contemplatione armenta mire adfici atque ubi eas persentiscant properato convenire nec terreri nisi sola oris torvitate: quam ob causam pantherae absconditis capitibus quae corporis reliqua sunt spectanda praebent, ut greges stupidos in obtutum populentur secura vastatione. sed Hyrcani, ut hominibus intemptatum nihil est, frequentius eas veneno quam ferro necant. aconito carnes inlinunt atque ita per compita spargunt semitarum: quas ubi esae sunt, fauces angina obsidentur. ideo gramini nomen pardaliacen dederunt. sed pantherae adversus hoc virus excrementa humana devorant et suopte ingenio pesti resistunt. lenta illis vivacitas, adeo ut eiectis interaneis mortem diu differant. in his silvestribus et pardi sunt, secundum a pantheris genus, noti satis nec latius exequendi: quorum adulteris coitibus degenerantur partus leaenarum et leones quidem procreantur, sed ignobiles.

XVIII. Quoniam in Ponticis rebus sumus, non erit omittendum unde mediterranea maria caput tollant. existimant enim quidam sinus istos a Gaditano freto nasci, nec aliam esse originem quam eliquia inrumpentis Oceani: cuius spiritu pervadente apud aliquot mediterranea litora sicut in Italiae parte fieri accessus vel recessus. qui contrarium sentiunt, omnem illum fluorem aiunt a Ponticis faucibus inundare, idque fulciunt argumento non inani, quod aestus e Ponto profluus numquam reciprocetur.

XIX. Insula Apollonitarum octoginta milibus passuum abest a Bosporo Thracio citra Histrum sita, ex qua M. Lucullus Apollinem Capitolinum nobis extulit. ante Borysthenem Achillis insula est cum aede sacra, quam aedem nulla ingreditur ales: et quae forte advolaverit, raptim fugam properat. Oceanum septemtrionalem ex ea parte, qua a Propanisso amne Scythia adluitur, Hecataeus Amalcium appellat, quod gentis illius lingua significat congelatum. Philemon a Cimbris ad promunturium Rubeas Morimarusam dicit vocari, hoc est mortuum mare: ultra Rubeas quicquid est Cronium nominat.

Mare autem Caspium ex altero Ponti latere ultra Massagetas et Apalaeos Scythas esse in Asiatica plaga dulce Alexandro Magno probatum est, mox Pompeio Magno, qui bello Mithridatico, sicut commilito eius Varro tradit, ipsis haustibus periclitari fidem voluit. id evenire produnt e numero fluminum, quorum tanta copia ibi confluit ut naturam maris vertant. non omiserim quod per idem tempus eidem Magno licuit ex India diebus octo ad Bactros usque Dalierum flumen, quo influit Oxum amnem, pervenire, deinde mare Caspium, inde per Caspium ad Cyri amnis penetrare fluentum, qui Armeniae et Hiberiae fines interluit. itaque a Cyro diebus non amplius quinque itinere terreno subvectis navibus ad alveum Phasidis pertendit: per cuius excursus in Pontum usque Indos advehi liquido probatum est. auctor est Xenophon Lampsacenus a litore Scytharum in insulam Abalciam triduo navigari: eius magnitudinem inmensam et paene similem continenti: nec longe Oaeones separari, quas qui habitent vivant ovis avium marinarum et avenis vulgo nascentibus: perinde alias propter constitutas aeque insulas, quarum Hippopodes indigenae humana usque ad vestigium forma in equinos pedes desinunt: esse et Phanesiorum, quorum aures adeo in effusam magnitudinem dilatentur, ut reliqua viscerum illis contegant nec amiculum aliud sit quam ut membra membranis aurium vestiant.

Antequam digrediamur a Scythia, religio est praeterire quaenam peculiares sint ferae Scythiae. cervi plurimi in hac terra: igitur cervos persequemur. mares generis huiusce cum statum tempus venerem incitavit, saeviunt rabie libidinis. feminae licet prius conserantur, non concipiunt ante Arcturi sidus. nec qualibet partus suos educant. teneros studio occulunt et absconditos inter profunda fruticum vel herbarum pedum verbere castigant ad latendum. cum maturuit ad fugam robur, exercitio docent cursus et adsuescunt salire per abrupta. acceptis canum latratibus, secundo vento vias dirigunt, ut odor cum ipsis recedat. mirantur sibilum, fistularum: rectis auribus acutissime audiunt, submissis nihil. stupent omnia: propterea facilius obvios se praebent sagittantibus. si maria tranent, non aspectu petunt litora, sed olfactu: infirmos ponunt in ultimo et lassorum capita clunibus per vices sustinent. e cornibus quod dextrum fuerit efficacius est ad medellam. si fugare angues gestias, utrum velis ures, quae ustrina praeterea nidore vitium aperit ac detegit, si cui inest morbus comitialis. pro aetate ramos augent. id incrementum in sexennes perseverat: deinceps numerosiora non possunt fieri cornua, possunt crassiora: quae quidem castratis numquam crescunt nec tamen decidunt. dentes monstrant senectutem, cum aut pauci inveniuntur aut nulli. serpentem hauriunt et spiritu narium extrahunt de latebris cavernarum. dictamnum ipsi prodiderunt, dum eo pasti excutiunt accepta tela. herbam quoque quam cinarem vocant contra noxia edunt gramina. adversus venena mirificum est innulei coagulum occisi in matris suae, utero. patuit numquam eos febrescere, quam ob causam confecta ex medullis eorum unguina sedant calores hominum languentium. legimus plurimos matutinis diebus cervinam carnem degustare solitos sine febribus longaevos fuisse: quod demum proderit si uno vulnere fuerint interempti. ad dinoscendam vivacitatem Alexander Magnus torques plurimis cervis innexuit, qui post annum centesimum capti necdum senii indicium praeferebant.

Eadem paene specie sunt quos tragelaphos dicunt, sed non alibi quam circa Phasidem apparent: tantum quod illi villosos habent armos et menta promissis hirta barbis.

XX. Mons Saevo ipse ingens nec Riphaeis minor collibus initium Germaniae facit. Inguaeones tenent, a quibus primis post Scythas nomen Germanicum consurgit. dives virum terra, frequens populis numerosis et inmanibus. extenditur inter Hercynium saltum et rupes Sarmatarum. ubi incipit Danuvio, ubi desinit Rheno perfunditur. de internis eius partibus Alba Guthalus Vistla amnes latissimi praecipitant in Oceanum.

Saltus Hercynius aves gignit quarum pennae per obscurum emicant et interlucent, quamvis obtenta nox denset tenebras. unde homines loci illius plerumque nocturnos excursus sic destinant, ut illis utantur ad praesidium itineris dirigendi, praeiactisque per opaca callium rationem viae moderentur indicio plumarum refulgentium. in hoc tractu sane et in omni septentrionis plaga visontes frequentissimi, qui bovis feri similes, saetosi colla, iubas horridi, ultra tauros pernicitate, capti adsuescere manu nesciunt. sunt et uri, quos inperitum vulgus vocat bubalos, cum bubali paene ad cervinam faciem in Africa procreentur. istis porro quos uros dicimus taurina cornua in tantum modum protenduntur, ut dempta ob insignem capacitatem inter regias mensas potuum gerula fiant. est et alce mulis conparanda, adeo propenso labro superiore, ut nisi recedens in posteriora vestigia pasci non queat. Gangavia insula e regione Germaniae mittit animal quale alce, sed cuius suffragines ut elephantis flecti nequeunt: propterea non cubat cum dormiendum est, tamen somnulentam arbor sustinet, quae prope casuram secatur, ut fera dum adsuetis fulmentis innititur faciat ruinam. ita capitur: alioqui difficile est eam mancipari: nam in illo rigore poplitum inconprehensibili fuga pollet. de Germanicis insulis Gangavia maxima est, sed nihil in ea magnum praeter ipsam.

Nam Glaesaria dat crystallum, dat et sucinum: quod sucinum Germani gentiliter vocant glaesum. qualitas materiae istius summatim antea, Germanico autem Caesare omnes Germaniae oras scrutante conperta: arbor est pinei generis, cuius mediale autumni tempore sucino lacrimat. sucum esse arboris de nominis capessas qualitate: pinum vero, unde sit gignitum, si usseris, odor indicabit. pretium operae est scire longius, ne Padanae silvae credantur lapidem flevisse. hanc speciem in Illyricum barbari intulerunt: quae cum per Pannonica commercia usu ad Transpadanos homines foret devoluta, quod ibi primum nostri viderant, ibi etiam natam putaverunt. munere Neronis principis adparatus omnis sucino inornatus est: nec difficulter, cum per idem tempus tredecim milia librarum rex Germaniae donum ei miserit. rude primum nascitur et corticosum, deinde incoctum adipe lactentis suis expolitur ad quem videmus nitorem. pro facie habet nomina: melleum dicitur et Falernum, utrumque de similitudine aut vini aut utique mellis. in aperto est quod rapiat folia, quod trahat paleas: quod vero medeatur multis vitalium incommodis, medentium docuit disciplina. India habet sucinum, sed Germania plurimum optimumque. quoniam ad insulam Glaesariam veneramus, a sucino coeptum.

Nam in Germaniae continentibus gallaica reperitur, quam gemmam Arabicis anteponunt: vincit enim gratia. Arabes quidem dicunt non alibi eam deprehendi quam in nidis avium quas melancoryphos vocant: quod nullus recepit, cum apud Germaniae populos quamvis rara in saxis tamen appareat. honore et pretio ad smaragdos viret pallidum. nihil iucundius aurum decet. cerauniorum porro genera diversa sunt. Germanicum candidum est: splendet tamen caerulo et si sub divo habeas fulgorem rapit siderum.

XXI. Galliae inter Rhenum et Pyrenaeum, item inter Oceanum et montes Cebennam ac Iuris porriguntur, praepinguibus glebis accommodae proventibus fructuariis, pleraeque consitae vitibus et arbustis, omni ad usum animantium fetu beatissimae, riguae aquis fluminum et fontium, sed fontaneis interdum sacris et vaporantibus. infamantur ritu incolarum, qui ut aiunt (veri enim periculum non ad me recipio) iniuria religionis humanis litant hostiis. ex isto sinu quoquo orbis velis exeas: in Hispanias et in Italiam terra marique: in Africam mari tantum: si Thracia sit petenda, excipit ager Raeticus optimus et ferax, inde Noricus frigidus et parcius fructuosus, tum Pannonia viro fortis et solo laeta, deinde Moesiae, quas maiores nostri iure Cereris horreum nominabant. in quarum parte quae Pontica est apparet herba, qua inficitur oleum quod vocant Medicum: hoc ad incendium excitatum si obruere aqua gestias, ardet magis nec alio sopitur quam iactu pulveris.

XXII. Finis erat orbis ora Gallici litoris, nisi Brittania insula non qualibet amplitudine nomen paene orbis alterius mereretur: octingenta enim et amplius milia passuum longa detinet, ita ut eam in Calidonicum usque angulum metiamur. in quo recessu Ulixem Calidoniae adpulsum manifestat ara Graecis litteris scripta [votum].

Multis insulis nec ignobilis circumdatur. quarum Hibernia ei proximat magnitudine, inhumana incolarum ritu aspero, alias ita pabulosa, ut pecua, nisi interdum a pastibus arceantur, ad periculum agat satias. illic nullus anguis, avis rara, gens inhospita et bellicosa. sanguine interemptorum hausto prius victores vultus suos oblinunt. fas ac nefas eodem loco ducunt. apes nusquam: advectum inde pulverem seu lapillos si quis sparserit inter alvearia, examina favos deserent. sed mare quod inter hanc et Brittaniam interluit undosum inquietumque toto in anno nonnisi pauculis diebus est navigabile idque in centum viginti milia passuum latitudinis diffundi qui fidem ad verum ratiocinati sunt aestimarunt. Siluram quoque insulam ab ora quam gens Brittana Dumnonii tenent turbidum fretum distinguit. cuius homines etiamnunc custodiunt morem vetustum: nummum refutant: dant res et accipiunt: mutationibus necessaria potius quam pretiis parant: deos percolunt: scientiam futurorum pariter viri ac feminae ostentant. at Tanatus insula adspiratur freto Gallico, a Brittaniae continente aestuario tenui separata, felix frumentariis campis et gleba uberi, nec tantum sibi verum et aliis salubris locis: nam cum ipsa nullo serpatur angue, asportata inde terra quoquo gentium invecta sit angues necat.

Multae et aliae circa Brittaniam insulae, e quibus Thyle ultima, in qua aestivo solstitio sole de cancri sidere faciente transitum nox nulla: brumali solstitio perinde nullus dies. ultra Thylen accipimus pigrum et concretum mare.

Circuitus Brittaniae quadragies octies septuaginta quinque milia sunt. in quo spatio magna et multa flumina, fontes calidi opiparo exculti apparatu ad usus mortalium: quibus fontibus praesul est Minervae numen, in cuius aede perpetui ignes numquam canescunt in favillas, sed ubi ignis tabuit vertit in globos saxeos. praeterea, ut taceam metallorum largam variamque copiam quibus Brittaniae solum undique generum pollet venis locupletibus, gagates hic plurimus optimusque est lapis: si decorem requiras, nigrogemmeus: si naturam, aqua ardet, oleo restinguitur: si potestatem, attritu calefactus adplicita detinet atque sucinum. regionem partim tenent barbari, quibus per artifices plagarum figuras iam inde a pueris variae animalium effigies incorporantur, inscriptisque visceribus hominis incremento pigmenti notae crescunt: nec quicquam mage patientiae loco nationes ferae ducunt, quam ut per memores cicatrices plurimum fuci artus bibant.

Prepared and proof-read by John White from T.H. Mommsen's edition, Bernolini, 1864.

The Miscellany

Liber 3

CAII JULII SOLINI DE MIRABILIBUS MUNDI CAPITULA XXV - XXXVIII

XXV XXVI XXVII XXVIII XXIX XXX XXXI XXXII XXXIII XXXIV XXXV XXXVI XXXVII XXXVIII

XXV. Libya. Horti Hesperidum. Mons Atlas.

De Hispania est excursus in Libyam: nam Belone progressos, quod Bæticæ oppidum est, ultra interjaceus fretum trium et triginta millium passuum Tingi excipit, Mauritaniæ nunc colonia, sed cujus primus auctor Antæus fuit. Porro, quod in illo ambitu Ægyptium finitur pelagus, et Libycum incipit, placuit, ut Africam, Libyam diceremus. Quidam tamen Libyam a Libye Epaphi filia, Africam autem ab Afro, Libyis Herculis filio, potius dictam receperunt. Lix quoque colonia in eodem tractu constituta est, ubi Antæi regia, qui implicandis explicandisque nexibus humi melius sciens, velut genitus matre terra, ibidem Herculi victus est.

Nam de hortis Hesperidum, et pervigili dracone, ne famæ licentia vulneretur fides, ratio hæc est. Flexuoso meatu æstuarium e mari fertur, adeo sinuosis lateribus tortuosum, ut visentibus procul lapsus angueos fracta vertigine mentiatur; idque quod hortos appellavere, circumdat; unde pomorum custodem interpretantes, struxerunt iter ad mendacium fabulandi. Sed hæc insula insinuata sinibus alvei recurrentis, et in quibusdam æquoris spiris sita, præter arbores oleastri similes, et aram sacram Herculi, aliud nihil præfert, quo propaget vetustatis memoriam. Verum ultra frutices aureos et metalla frondentia, illud magis mirum, quod solum inferiore licet libra depressius, nunquam tamen accessu freti superlabitur; sed obstaculo naturalis repaguli in ipsis marginibus hæret unda, et intimis orarum superciliis sponte fluctus ingrui resistuntur: spectandum nimirum ingenium loci, planities manet sicca, quamvis prona superveniant æquora. Sala oppidum imminet Salæ flumini. Ab hoc per Autololum gentem iter est in Atlanticas solitudines.

Atlas mons e media arenarum consurgit vastitate, et eductus in viciniam lunaris circuli, ultra nubila caput condit: qua ad Oceanum extenditur, cui a se nomen dedit, manat fontibus, nemoribus inhorrescit, rupibus asperatur, squalet jejunio, humo nuda, nec herbida: qua Africæ contraversus est, felix nascentibus sponte frugibus, arboribus proceris opacissimus, quarum odor gravis, comæ cupressi similes vestiuntur lanugine, sericis velleribus nihil viliore. In eo latere et herba euphorbia copiosa, cujus succus ad oculariam proficit claritatem, nec mediocriter percellit vim venenorum. Vertex semper nivalis. Saltus ejus quadrupedes, ac serpentes et feræ, et cum his elephanti occupaverunt. Silet per diem universus, nec sine horrore secretus est; lucet nocturnis ignibus: choris Ægipanum undique personatur: audiuntur et cantus tibiarum, et tinnitus cymbalorum per oram maritimam. A Lixo abest quinque et ducentis millibus passuum: Lix a Gaditano freto centum duodecim millibus. Habitatus ante, ut indicat loci facies, quondam cultu exercita, in qua usque adhuc vitis et palmæ exstat vestigium. Apex Perseo et Herculi pervius, ceteris inaccessus: ita fidem ararum inscriptio palam facit. Qua spectat occasum, inter ipsum et flumen Anatim per quadringenta nonaginta sex millia passuum infames bestiis silvæ obsident.

Amnes circa eum non tacendi: qui licet separentur intervallis amplioribus, transierunt tamen in quoddam Atlantici nominis ministerium. Asana marino haustu, Bambothum crocodilis et hippopotamis refertum. Ultra adhuc amnis, qui atro colore exit per intimas et exustas solitudines, quæ torrente perpetuo, et sole nimio, plus quam ignito, nunquam ab æstu vindicantur. Hæc de Atlante, quem Mauri Adderim nominant, et Hannonis Punici libri, et nostri annales prodiderunt; Juba etiam Ptolemæi filius, qui utriusque Mauritaniæ regno potitus est. Suetonius quoque Paulinus summam huic cognitioni imposuit manum, qui ultra Atlantem primus, et pæne solus Romana signa circumtulit.

XXVI. Mauritania. In ea de elephantis, de pugna eorum et draconum. Unde cinnabari.

E provinciis Mauritanis Tingitana, qua solstitiali plagæ obvia est, quaque porrigitur ad Internum mare, exsurgit montibus septem: qui, a similitudine, Fratres appellati, freto imminent.

Hi montes elephantis frequentissimi, submonent a principio hoc animantium genus dicere. Igitur elephanti juxta sensum humanum intellectus habent, memoria pollent, siderum servant disciplinam. Luna nitescente gregatim amnes petunt, mox exspersi liquore, solis exortum motibus, quibus possunt, salutant: deinde in saltus revertuntur.

Duo eorum genera sunt: nobiliores indicat magnitudo, minores nothos dicunt. Candore dentium intelligitur juventas: quorum alter semper in ministerio est, alteri parcitur, ne hebetatus assiduo repercussu, minus vigeat, si fuerit dimicandum. Quum venatu premuntur, pariter affligunt utrosque, ut ebore damnato non requirantur: hanc enim sibi causam inesse periculi sentiunt. Oberrant agminatim. Nam maximus ducit agmen, ætate proximus cogit sequentes. Flumen transituri, minimos antemittunt, ne majorum ingressu alveum atterant, et profundus gurgites depressis vadis faciant. Venerem ante annos decem feminæ, ante quinque mares nesciunt. Biennio c˙unt, quinis nec amplius in anno diebus, non prius ad gregarium numerum reversuri, quam vivis aquis abluantur. Propter feminas nunquam dimicant: nulla enim noverunt adulteria.

Inest illis clementiæ bonum: quippe si per deserta vagabundum hominem forte viderint, ductus usque ad notas vias præbent; vel, si confertis pecoribus occursitent, itinera sibi blanda et placida manu faciunt, ne quod obvium animal interimant. At conflictu fortuito si quando pugnatur, non mediocrem habent curam sociorum: nam fessos vulneratosque in medium receptant. Quum captivitate venerint in manus hominum, mansuescunt hausto hordei succo. Maria transmeaturi, in naves non prius subeunt, quam de reditu illis sacramentum luatur. Indicos elephantos Mauri timent, et parvitatis suæ conscii aspernantur ab his videri. Non annis decem ut vulgus, sed biennio, ut Aristoteles definit, utero gravescunt, nec amplius quam semel gignunt, nec plures quam singulos. Vivunt annos trecentos. Impatientissimi frigoris. Truncos edunt, lapides hauriunt, gratissimas in cibatu habent palmas. Odorem muris vel maxime fugiunt: pabula etiam, quæ musculis contacta sunt, recusant. Si quis casu chamæleontem devoraverit, vermem elephantis veneficum, oleastro sumpto pesti medetur. Durissimum dorso tergus est, ventri mollius. Setarum hirsutia nullæ. Inter hos et dracones jugis discordia. Denique insidiæ hoc astu præparantur: serpentes propter semitas delitescunt, per quas elephanti assuetis callibus evagantur: atque ita, prætermissis prioribus, postremos adoriuntur, ne qui antecesserint, queant opitulari: ac primum pedes nodis illigant, ut laqueatis cruribus impediant gradiendi facultatem: nam elephanti, nisi præventi hac spirarum mora, vel arboribus se, vel saxis applicant, ut pondere nitibundo attritos necent angues. Dimicationis præcipua causa est, quod elephantis, ut aiunt frigidior inest sanguis: et ob id a draconibus avidissime torrente captantur æstu. Denique nunquam invadunt, nisi potu gravatos, ut venis propensius irrigatis majorem sumant de oppressis satietatem. Nec aliud magis, quam oculos petunt, quos solos expugnabiles sciunt, vel interiora aurium, quod is tantum locus defendi non potest promuscide. Itaque quum ebiberunt sanguinem, dum ruunt belluæ, dracones obruuntur. Sic utrinque fusus cruor terram imbuit, fitque pigmentum quidquid soli tinxerit, quod cinnabari vocant.

Elephantes Italia anno U. C. quadringentesimo septuagesimo secundo in Lucanis primum bello Epirotico vidit, et boves Lucas inde dixit. Cæsariensi colonia Cæsaria inest, a divo Claudio deducta, Bocchi prius regia, postmodum Jubæ indulgentia populi Romani dono data. Inest et oppidum Siga, quod habitatum Syphaci fuit. Nec ab Icosio taciti recedamus Hercule enim ilia transeunte, viginti, qui a comitatu ejus desciverant, lucum deligunt, jaciunt m˙nia; ac ne quis imposito a se nomine privatim gloriaretur, de condentium numero, urbi nomen datum.

XXVII. Numidia. In ea de ursis.

Quod est a flumine Amsaga, Numidiæ datur. Hujus incolæ quamdiu errarunt pabulationibus vagabundis, Nomades dicti sunt. Urbes in ea quam plurimæ nobilesque, sed Cirta eminet, dein Chulli purpurario fuco Tyriis velleribus comparatæ. Omnis hæc regio finibus in Zeugitanum limitem desinit. Qua parte silvestris est, feras educat; qua jugis ardua est, equos alit. Eximio etiam marmore prædicatur.

Numidici ursi forma ceteris præstant, rabie duntaxat et villis profundioribus: nam genitura par est quoquo loco genitis. Eam protinus dixero. C˙unt non itidem, quo quadrupedes aliæ; sed apti amplexibus mutuis, velut humanis conjugationibus copulantur. Desiderium veneris hiems suscitat. Secreti honore reverentur mares gravidas, et in iisdem licet foveis, partitis tamen per scrobes secubationibus dividuntur. Lucinæ illis properatius tempus est: quippe uterum trigesimus dies liberat: unde evenit, ut præcipitata fecunditas informes creet partus. Carnes pauxillulas edunt, quibus color candidus, oculi nulli, et de festina immaturitate tantum rudis sanies, exceptis unguium lineamentis. Has lambendo sensim figurant, et interdum adpectoratas fovent; ut assiduo incubatu calefactæ animalem trahant spiritum. Interea cibus nullus. Sane diebus primis quatuordecim matres in somnum ita concidunt, ut nec vulneribus excitari queant. Enixæ quaternis latent mensibus. Mox egressæ in diem liberum, tantam patiuntur insolentiam lucis, ut putes obsitas cæcitate. Invalidum ursis caput, vis maxima in brachiis et in lumbis: unde interdum posticis pedibus insistunt. Insidiantur alvearibus apium, maxime favos appetunt, nec avidius aliud, quam mella captant. Quum gustavere mandragoræ mala, moriuntur; sed eunt obviam, ne malum in perniciem convalescat, et formicas devorant ad recipiendam sanitatem. Si quando tauros adoriuntur, sciunt, quibus potissimum partibus immorentur; nec aliud, quam cornua aut nares, petunt: cornua, ut pondere defatigentur; nares, ut acrior dolor sit in loco teneriore.

M. Messala consule, Domitius Ænobarbus curulis ædilis ursos Numidicos centum, et totidem Æthiopas venatores in Circo Romano edidit: idque spectaculum inter memorabiles titulos annotatur.

XXVIII. Africa cum Cyrenaiea regione. In ea de leonibus, de leontophona, de hyæna, de lapide hyænio, de crocotta, de onagris, de serpentibus, de gemma heliotropio, de Psyllis, de lapide nasamonite, de lapide cornu Hammonis, de arbore melopo, de lacte sirpicio, de serpente basilico, de genere simiarum.

Omnis Africa a Zeugitano pede incipit, promontorio Apollinis Sardiniæ contraversa: promontorio Mercurii procedens in frontem Sicanam. Proinde extenta in duas prominentias, quarum altera promontorium Candidum dicitur; alteram, quæ est in Cyrenaica regione, Phucuntem vocant. Ea per sinum Creticum opposita Cretæ insulæ, contra Tænaron Laconicæ excurrit. Arenis Catabathmi Ægypto insinuata, cui proximi Cyrenenses, extenditur inter duas Syrtes, quas inaccessas vadosum ac reciprocum mare efficit: cujus sali defectus, vel incrementa haud promptum est deprehendere, ita incertis motibus nunc in brevia crescit dorsuosa, nunc inundatur æstibus inquietis: et auctor est Varro, perflabilem ibi terram ventis penetrantibus subitam vim spiritus citissimi; aut revomere maria, aut resorbere. Omnis hæc plaga ab Æthiopia et terminis Asiæ Nigri flumine, qui Nilum parit, ab Hispania freto scinditur: latere, quo ad meridiem vergit, fontium inops et infamis siti; altrinsecus, qua septentrionem patitur, aquarum larga. In agro Byzaceno, qui patet passuum ducenta vel amplius millia, glebis ita præpinguibus, ut jacta ibi semina cum incremento centesimæ frugis renascantur. Externos ibi plurimos conventasse, argumentum de urbibus et locis dabimus. Borion promontorium, quod aquilone cæditur, Græci advenæ sic vocaverunt. Hipponem, Regium postea dictum, item Hipponem alterum de interfluente freto Diarrhyton nuncupatum, nobilissima oppida, equites Græci condiderunt. Clypeam civitatem Siculi exstruunt, et Aspida primum nominant. Veneriam etiam, in quam Veneris Erycinæ religiones transtulerunt. Achæi Tripolin lingua sua signant de trium urbium numero, Âæ, Sabratæ, Leptis Magnæ. Philænis fratribus a laudis cupidine Graium vocamen datum. Adrymeto atque Carthagini auctor est a Tyro populus; sed quæ super Carthagine veraces libri prodiderunt, hoc loco reddam. Urbem istam, ut Cato in oratione senatoria autumat, quum rex Japon rerum in Libva potiretur, Elissa mulier exstruxit domo Ph˙nix, et Carthadam dixit, quod Ph˙nicum ore exprimit civitatem novam. Mox sermone verso in verbum Punicum, et hæc Elissa, et illa Carthago dicta est: quæ post annos septingentos triginta septem exciditur, quam fuerat constituta. Deinde a C. Graccho colonis Italicis data, et Junonia dicta, aliquantisper ignobilis, humili et languido statu; demum in claritatem secundæ Carthaginis, interjectis centum et duobus annis, M. Antonio, P. Dolabella consulibus enituit, alterum post urbem Romam terrarum decus.

Verum, ut ad Africam redeam, interna ejus plurimæ quidem bestiæ, sed principaliter leones tenent: qui, ut Aristoteles perhibet, soli ex eo genere, quod dentatum vocant, vident protinus atque nascuntur. Quorum trifarium genus scinditur: nam breviores, et jubis crispi, plerumque ignavi sunt et imbelles; longiores, et coma simplici, acres magis ac potentes; at hi, quos creant pardi, in plebe remanent, jubarum inopes. Pariter omnes parcunt a sagina, primum quod alternis diebus potum, alternis cibum capiunt, ac frequenter, si digestio non est insequuta, solitæ cibationi superponunt diem: tum, quod carnes justo amplius devoratas, quum gravantur, insertis in ora unguibus sponte protrahunt. Sane et quum fugiendum est in satietate, idem faciunt. Senectam defectio probat dentium. Nam clementiæ indicia multa sunt: prostratis parcunt; in viros potius, quam in feminas sæviunt; infantes non nisi in magna fame perimunt. Nec a misericordia separantur: assiduis denique exemplis patet, eos pepercisse, quum multi captivorum aliquot leonibus obvii intacti repatriaverint. Gætulæ etiam mulieris nomen Jubæ libris comprehensum est, quæ obtestata occursantes feras, impunis rediit. Aversi c˙unt; nec hi tantum, sed et lynces, et cameli, et elephanti, et rhinocerotes, et tigres. Leænæ f˙tu primo catulos quinque edunt; deinde per singulos partus numerum decoquunt annis insequentibus; sed postremo, quum ad unum materna fecunditas recidit, steriles fiunt in æternum. Animos leonum frons et cauda indicant, sicut motus equini de auribus intelliguntur. Dedit enim has notas generosissimo cuique natura. Vis summa in pectore est, firmitas in capite præcipua. Quum premuntur a canibus; contemptim recedunt, subsistentesque interdum ancipiti recessu dissimulant timorem; idque agunt, si in campis patentibus ac nudis urgeantur: nam silvestribus locis, quasi testem ignaviæ non reformident, quanta possunt se fuga subtrahunt. Quum insequuntur, nisum saltu adjuvant: quum fugiunt, non valent salire. Gradientes mucrones unguium vaginis corporum claudunt, ne acumina attritu retundantur. Hoc adeo custodiunt; ut non nisi aversis falculis currant. Septi a venantibus, obtutu terram contuentur, quo minus conspectis venabulis terreantur. Nunquam limo vident, minimeque se volunt aspici. Cantus gallinaceorum et rotarum timent strepitus, sed ignes magis.

Leontophonas vocari accepimus bestias modicas, quæ captæ exuruntur, ut earum cineris aspergine carnes pollutæ jactæque per compita concurrentium semitarum leones necent, si quantulumcumque ex illis sumpserint. Propterea leones naturali eas premunt odio, atque ubi facultas data est, morsu quidem abstinent, sed dilancinatas exanimant pedum nisibus.

Spectaculum ex his primus Romæ edidit Scævola Publi filius in curuli ædilitate.

Hyænam quoque mittit Africa, cui cum spina riget collum continua unitate, flectique non quit, nisi toto corpore circumacto. Multa de ea mira: primum, quod sequitur stabula pastorum, et auditu assiduo addiscit vocamen, quod exprimere possit imitatione vocis humanæ, ut in hominem astu accitum nocte sæviat. Vomitus quoque humanos mentitur, falsisque singultibus sollicitatos canes sic devorat; qui forte si venantes umbram ejus, dum sequuntur, contigerint, latrare nequeunt, voce perdita. Eadem hyæna inquisitione corporum sepultorum busta eruit. Præterea promptius est marem capere: feminis enim ingenita est callidior astutia. Varietas multiplex inest oculis, colorumque mutatio; in quorum pupulis lapis invenitur, hyænium dicunt, præditum illa potestate, ut, cujus hominis fuerit linguæ subditus, prædicat futura. Verum hyæna quodcumque animal ter lustraverit, movere se non potest: quapropter magicam scientiam inesse ei pronuntiaverunt.

In Æthiopiæ parte coit cum leæna, unde nascitur monstrum: crocottæ nomen est. Voces hominum et ipsa pariter affectat. Nunquam cohibet aciem orbium, sed in obtutu sine nictatione contendit. In ore gingiva nulla, dens unus atque perpetuus, qui, ut nunquam retundatur, naturaliter capsularum modo clauditur.

Inter ea, quæ dicunt herbatica, eadem Africa onagros habet, in quo genere singuli imperitant gregibus feminarum. Æmulos libidinis suæ metuunt: inde est, quod gravidas suas servant, ut expositos mares, si qua facultas fuerit, truncatos mordicus privent testibus. Quod caventes feminæ, in secessibus partus occulunt.

Africa serpentibus adeo facunda est, ut mali hujus merito illi potissimum palma detur. Cerastæ præferunt quadrigemina cornicula, quorum intentatione, veluti esca inlice, sollicitatas aves perimunt: nam reliqua corporis de industria arenis tegunt, nec ullum indicium sui præbent, nisi ex ea parte, quæ invitatis dolo pastibus necem præpetum aucupetur. Amphisbæna consurgit in caput geminum: quorum alterum in loco suo est, alterum in ea parte, qua cauda: quæ causa efficit, ut capite utrinque secus nitibundo serpat tractibus circulatis. Jaculi arbores subeunt, e quibus vi maxima turbinati, penetrant animal, quodcumque obvium fortuna fecerit. Scytale tanta præfulget tergi varietate, ut notarum gratia videntes retardet, et quoniam reptando pigrior est, quos assequi non quit, miraculo sui capiat stupentes. In hoc tamen squamarum nitore hiemales exuvias prima ponit. Plures diversæque aspidum species, verum dispares effectus ad nocendum: dipsas siti interficit, hypnale, quod somno necat, teste etiam Cleopatra, emitur ad mortem. Aliarum virus, quoniam medelas admittit, minus famæ meretur. Hæmorrhois morsu sanguinem elicit, et dissolutis venarum commerciis, quidquid animæ est, evocat per cruorem. Prester quem percusseri, distenditur, enormique corpulentia necatur extuberatus. Ictus sepium putredo sequitur. Sunt et hammodytæ, est et cenchris, elephantiæ, chersydri, chamædracontes. Postremo quantus nominum, tantus mortium numerus. Nam scorpiones, scinci, lacertique vermibus, non serpentibus adscribuntur. Monstra hæc si bibant, clementius feriunt. Habent affectus: non temere nisi conjuges evagantur: capto altero, vel occiso, uter superfuerit, efferatur. Subtiliora sunt capita feminis, alvi tumidiores, pestis nocentior. Masculus æqualiter teres est, sublimior etiam mitiorque. Igitur anguibus universis hebes visus est. Raro in adversum contuentur: nec frustra, quum oculos non in fronte habeant, sed in temporibus, adeo, ut citius audiant, quam aspiciant.

De gemma heliotropio inter Æthiopiam, Africam, Cyprum certamen fuit, quænam mitteret generis hujus eminentissimam: deprehensumque est documentis plurimis Æthiopicam aut Libycam, palmam tenere. Viridi colore est non ita acuto, sed nubilo magis et presso, stellis puniceis superspersa. Causa nominis de effectu lapidis est et potestate. Dejecta in labris æneis, radios solis mutat sanguineo repercussu, extraque aquam splendorem æris abjicit, et avertit. Etiam illud posse dicitur, ut herba ejusdem quod est nominis mixta, et præcantationibus legitimis consecrata, eum a quocumque gestabitur, subtrahat visibus obviorum.

Inter Syrtes, quamvis terra pergentibus, iter sideribus destinatur; nec aliter cursus patescit: nam putris soli faciem aura mutat, et minimo licet vento, tantam diversitatem flatus efficit, ut subinde perversis sitibus locorum, nulla indicia agnitioni relinquantur: quum modo quæ fuerant tumulis ardua, in valles residunt: modo quæ vallibus pressa, c˙tu pulveris aggerantur. Ita etiam continens naturam maris sui patitur: nec interest, ubi potius sint procellæ, quum ad exitium viantium elementis congruentibus, in terris flabra sæviant, in mari terræ. Utræque Syrtes ducentis quinquaginta millibus passuum separantur. Aliquanto clementior, quæ minor est. Cn. denique Servilio, C. Sempronio consulibus, inter hæc vadosa classem Romanam impune accipimus perfretasse. In hoc sinu Meninx insula post Minturnenses paludes C. Mario fuit latebra.

Supra Garamantas Psy1li fuerunt, contra noxium virus muniti incredibili corporis firmitate. Soli morsibus anguium non interibant, et quamvis dente letali appetiti, incorrupta durabant sanitate. Recens etiam editos serpentibus offerebant: si essent partus adulteri, matrum crimina plectebantur interitu parvulorum; si pudici, probos ortus a morte paterni sanguinis privilegium tuebatur. Sic originis fidem probabant venenis judicantibus. Sed hæc gens interivit, a Nasamonibus capta; neque quidquam aliud, præter opinionem, de vestigio nominis sui Psylli reliquerunt.

Nasamonitem lapidem Nasamones dant, sanguineum universum, nigris venulis adumbratum. In intimo recessu Syrtis majoris, circa Philænorum aras, Lotophagos fuisse discimus, nec incertum est. A Philænorum aris non procul palus est, quam Triton amnis influit, ubi speculatam se artium deam crediderunt.

Major Syrtis ostentat oppidum, Cyrenas vocant, quod Battus Lacedæmonius olympiade quinta et quadragesima, rege Martio res Romanas tenente, anno post Trojam captam quingentesimo octogesimo sexto condidit: quæ domus Callimacho p˙tæ fuit patria. Inter hoc oppidum et templum Hammonis, millia passuum quadringenta sunt. Templo fons proximat Soli sacer, qui humoris nexibus humum favillaticam stringit, et in cespitem solidat. In qua gleba non sine miraculo lucus viret, undique secus agris arentibus.

Illic et lapis legitur, Hammonis vocant cornum nam ita tortuosus est, et inflexus, ut effigiem reddat cornus arietini. Fulgore aureo est. Prædivina somnia repræsentare dicitur subjectus capiti incubantium. Et arbor est melopos nomine, ex qua profluit lentus humor, quem a loco hammoniacum nominamus.

Apud Cyrenenses præterea sirpe gignitur, odoratis radicibus, virgulto herbido magis, quam arbusto: cujus e culmo exsudat stato tempore pingue roscidum, idque pascentium hircorum inhæret barbulis: ubi quum arefactum inolevit guttis stiriacis, legitur ad usum mensarum, vel medelis. Dictum est primum lac sirpicum, quoniam manat in modum lacteum: deinde usu derivante laser nominatum. Quæ germina initio barbaricæ impressionis vastatis agris, postea ob intolerandam vertigalis nimietatem, ferme penitus ipsi accolæ eruerunt.

Cyrenis ab læva Africa est, ab dextra Ægyptus, a fronte sævum et importuosum mare, a tergo barbarorum variæ nationes, et solitudo inculta, squalens et inaccessa, quæ basiliscum creat, malum in terris singulare.

Serpens est pæne ad semipedem longitudinis, alba quasi mitrula lineatus caput, nec hominis tantum vel aliorum animantiam exitiis datus, sed terræ quoque ipsius, quam polluit et exurit, ubicumque ferale sortitur receptaculum. Denique exstinguit herbas, necat arbores, ipsas etiam corrumpit auras, ita ut æra nulla alitum impune transvolet, infectum spiritu pestilenti. Quum movetur, media corporis parte serpit, media arduus est, et excelsus. Sibilum ejus etiam alii serpentes perhorrescunt: et quum acceperunt, fugam quæque, quoquo potest, properant. Quidquid morsu ejus occiderit, non depascitur fera, non attrectat ales. Mustelis tantum vincitur, quas illinc homines inferciunt cavernis, in quibus delitescit. Vis tamen ne defuncto quidem deest. Denique basilisci reliquias amplo sestertio Pergameni comparaverunt. Ut ædem Apellis manu insignem, nec araneæ intexererit, nec alites involarent, cadaver ejus reticulo aureo suspensum ibidem locarunt.

Circa extimum Syrtium cornum Berenicen civitatem alluit Lethon amnis, inferna, ut putant, exundatione prorumpens, et apud pristinos vates latice memoratus oblivionis. Hanc Berenicen Berenice munivit, quæ Ptolemæo tertio fuit nupta, et in majori Syrti locavit.

Omne autem latifundium, quod inter Ægyptum, Æthiopiam, Libyamque diffunditur, quacumque lucis opacum est, varium implevit simiarum genus. Nec quisquam offensus nomine, cognitionem gravetur. Enimvero pretium operæ est, nihil omittere, in quo naturæ spectanda sit providentia.

Plebes simiarum in his est, quas passim videmus, non sine ingenio æmulandi; quo facilius, in manus veniunt: nam dum avide venantium gestus affectant, relicta consulto visci unguilla, quod mendacio factum vident, oculos suos oblinunt; ita visu obducto pronum est eas corripi. Exsultant nova luna, tristes sunt cornuto et cavo sidere. Immoderate f˙tus amant, adeo ut catulos facilius amittant quos impendio diligunt, et ante se gestant, quoniam neglecti ponte matrem semper hærent. Cercopitheci caudas habent. Hæc sola discretio est inter prius dictas. Cynocephali et ipsi sunt e numero simiarum, in Æthiopiæ parte frequentissimi: violenti ad saltum, feri morsu, nunquam ita mansueti, ut non sint magis rabidi. Inter simias habentur et sphinges, villosæ comis, mammis prominulis ac profundis, dociles ad feritatis oblivionem. Sunt et quas vocant satyros, facie admodum grata, gesticulatis motibus inquietæ. Callithriches toto pæne aspectu a ceteris differunt: in facie barba est, lata cauda. Has capere non est arduum, sed proferre rarum: neque enim vivunt in altero, quam in Æthiopico, hoc est suo cælo.

XXIX. Gens Amantum et Asbystarum.

Inter Nasamonas, et Troglodytas gens Amantum est, quæ salibus domos exstruunt: quos in modum cautium e montibus excitatos, ad usum ædium cæmentitiis nectunt struicibus. Tanta ibi hujusce venæ copia est, ut tecta faciant e salinis. Hi sunt Amantes, qui commercium cum Troglodytis habent carbunculi gemmæ. Citra Amantes propiores Nasamonibus Asbystæ lasere vivunt Hoc aguntur, hoc illis dulce est.

XXX. Garamantum fons, et iter Garamanticum. ltem pecora Garamantica, et natura insulæ Gaul˙s.

Garamanticum oppidum est Debris fonte miro: qui denique alternis vicibus die frigeat, nocte efferveat, ac per eadem venarum commercia, interdum ignito vapore æstuet, interdum glaciali algore inhorrescat. Incredibile memoratu, ut in articulo temporis natura tam dissonam sui faciat varietatem! Idque qui percontari velit, tenebris inesse fluori illi æternam facem credat; qui rimetur die brumales scatebras, nunquam aliud æstimet, quam perpetuo rigere. Unde non immerito per gentes Debris inclyta est, cujus aqua; ex c˙lesti vertigine mutant qualitatem, quamvis contraversa siderum disciplina: nam quum mundum a calore vesper temperet, ab occasu incipit ita incalescere, ut ni tactu abstineas, noxium sit contigisse: rursum quum ortus solis inclaruit, et radiis fervefacta sint omnia, sic glaciales evomit scaturigines, ut fluorem suum prohibeat hauriri. Quis ergo non stupeat fontem, qui friget calore, calescit frigore! Garamanticæ regionis Garama caput est, ad quam iter diu inextricabile fuit, et invium: nam latrones puteos arenis operiebant, ut temporaria fraude subductis aquis, infame siti iter submoveret accessus viantium. Sed Vespasiano principe, bello, quod cum Âensibus gestum est, difficultas hæc dissoluta est, compendio spatii brevioris reperto. Garamantas Cornelius Balbus subegit, et primus ex hac victoria triumphavit. Primus sane de externis, utpote Gadibus genitus, accessit ad gloriam nominis triumphalis.

Armenta gentis istius obliquis cervicibus pabulantur: nam si recta ad pastum ora dirigant, officiunt prona ad humum cornua et obnixa.

Ex parte, qua Cercina est, accepimus Gaul˙n insulam, in qua serpens neque nascitur, neque vivit invecta: propterea jactus ex ea quocumque gentium pulvis, arcet angues; scorpiones superjactus illico perimit.

XXXI. Æthiopes, et in eorum locis ac gentibus mira, de draconibus, de dracontia lapide, de camelopardalo, de cephis, de rhinocerote, de catoblepa, de formicis Æthiopicis, de Lycaone, de parandro, de lupis Æthiopicis, de hystrice, de ave pegaso. de ave tragopane, de hyacintho lapide, de chrysopasto lapide, de lapide hæmatite.

Æthiopes, et gentes Atlanticæ, Nigri flumine dividuntur, quem patrem putant Nili. Sic papyro viret, sic calamo prætexitur, animalia eadem edit, isdem temporibus exundat, intra ripas tunc quoque redit, quum contentus est alveo suo Nilus. Garamantici Æthiopes matrimonia privatim nesciunt, sed vulgo omnibus in venerem licet. Inde est, quod filios matres tantum recognoscunt; paterni nominis nulla reverentia est. Quis enim verum patrem noverit in hac luxuria incesti lascivientis? Eapropter Garamantici Æthiopes inter omnes populos degeneres habentur: nec immerito, qui afflicta disciplina castitatis, successionis notitiam ritu improbo perdiderunt.

Nomen Æthiopum late patet. In parte Africana, qua Meroen videt Libya, plurimæ eorum sunt et variæ nationes. Harum e numero Nomades cynocephalorum lacte vivunt. Syrbotæ longi sunt ad pedes duodecim. Azachæi captos venatibus elephantos devorant. Apud Psambares nulla est aurita quadrupes, ne elephanti quidem. His proximi summam regiæ potestatis cani tradunt: de cujus motibus, quidnam imperitet, augurantur. Maritimos Æthiopas quaternos oculos dicunt habere; sed fides alia est, illa denique, quod et vident plurimum, et manifestissime destinant jactus sagittarum. Occidentem versus Agriophagi tenent, qui solas pantherarum et leonum carnes edunt, rege præditi, cujus in fronte oculus unus est. Sunt et Pamphagi, quibus esca est quidquid mandi potest, et omnia fortuitu gignentia. Sunt et Anthropophagi, quorum mores vocamen sonat. Cynomolgos aiunt habere caninos rictus, et prominula ora. Artabatitæ proni, atque quadrupedes, nec secus, ac feræ, sine sedibus evagantur. Confines Mauritaniæ certo tempore locustas terrestres legunt, duratasque salsugine in præsidium vitæ solas habent: sed ex illis quadragesimum ævi annum nullus supergreditur. Ab Oceano æstu ad Meroen, quam insulam amplexu primo Nilus facit, millia passuum sunt sexcenta viginti.

Ultra Meroen super exortus solis Macrobii Æthiopes vocantur: dimidio enim eorum protentior, quam nostra vita est. Hi Macrobii justitiam colunt, amant æquitatem, plurimum valent robore, præcipua decent pulchritudine, ornantur ære, auro vincula faciunt noxiorum. Locus apud eos est —HlÛou tr„peza , opiparis epulis semper refertus, quibus indiscretim omnes vescuntur: nam et divinitus eas augeri ferunt. Est et ibidem lacus, quo perfusa corpora velut olivo nitescunt. Ex hoc lacu potus saluberrimus. Sane adeo liquidus est, ut ne caducas quidem vehat frondes, sed illico folia lapsa ad fundum demittat laticis tenuitate. Ultra hos deserta: inhumanæque solitudines ad usque Arabicos sinus. Deinde in ultimis Orientis monstrosæ gentium facies. Aliæ sine naribus, æquali totius oris planitie, informes habent vultus. Aliis concreta ora sunt, modico tantum foramine calamis avenarum pastus hauriunt. Nonnullæ linguis carent, in vicem sermonis utentes nutibus motibusque. Quædam ex istis nationibus ante Ptolemæum Lathyrum regem Ægypti, incognitum habuerunt ignis usum. Æthiopia omnis ab oriente hiberno ad occidentem hibernum tenet. Quidquid ejus sub meridiano cardine lucis nitet, qui maxime virent hieme. A meridiana parte mons editus mari imminet, ingenuo igne per æternum fervidus, et inquiete jugis flagrantibus: inter quæ incendia jugis æstus, draconum magna copia est.

Porro veris draconibus ora nulla sunt ad morsum dehiscentia, sed arctæ fistulæ, per quas et trahunt spiritus, et linguas exserunt: quippe non in dentibus vim, sed in caudis habent, et verbere potius, quam rictu nocent.

Exciditur e cerebris draconum dracontias lapis, sed lapis non est, nisi detrabatur viventibus: nam si obeat prius serpens, cum anima simul evanescit, duritie soluta. Usu ejus orientis reges præcipue gloriantur, quanquam nullum lenocinium artis admittat soliditate, et quidquid in eo nobile est, non manus faciunt, nec alterius quam naturæ candor sit, quo reluceat. Auctor Sotacus gemmam hanc etiam visam sibi scribit, et, quibus intercipiatur modis, edocet. Præstantissimi audacia viri explorant anguium foveas, et receptus: inde præstolati ad pastum exeuntes, prætervectique percitis cursibus, objiciunt gramina medicata, quantum potest ad incitandum soporem: ita somno obsopitis, e capitibus exsecant lapides, et de manubiis præcipitis ausi, prædam revehunt temeritatis.

Quæ locorum Æthiopes tenent, feris plena sunt, e quibus quam nabun vocant, nos camelopardalim dicimus, collo equi similem, pedibus bubulis, capite camelino, nitore rutilo, albis maculis superspersa. Hoc animal Romæ Circensibus dictatoris Cæsaris primum publicatum.

Iisdem ferme temporibus illinc exhibita monstra sunt, cepos appellant, quorum posteriores pedes crure, et vestigio humanos artus mentiuntur; priores hominum manus referunt. Quæ tamen a nostris non amplius, quam semel visa sunt.

Ante ludos Cneii Pompeii rhinocerotem Romana spectacula nesciebant: cui bestiæ color huxeus, in naribus cornu unicum et repandum, quod subinde attritum cautibus in mucronem excitat, eoque adversus elephantos pr˙liatur, par ipsis longitudine, brevior cruribus, naturaliter alvum petens, quam solam intelligit ictibus suis perviam.

Juxta Nigrim fluvium catoblepas nascitur modica atque iners bestia, caput prægrave ægre ferens, aspectu pestilenti: nam qui in oculos ejus offenderint, protinus vita exeunt.

Formicæ ibi ad formam canis maximi, arenas aureas pedibus eruunt, quos leoninos habent: qua, custodiunt, ne quis auferat, captantesque ad necem persequuntur.

Eadem Æthiopia mittit lycaonem. Lupus est cervicem jubatus, et. tot modis varius, ut nullum illi colorem dicant abesse.

Mittit et tarandum, boum magnitudine, bisulco vestigio, ramosis cornibus, capite cervino, ursino colore et pariter villo profundo. Hunc tarandum affirmant habitum metu vertere, et quum delitescat, fieri assimilem cuicumque rei proximaverit, sive illa saxo alba sit, seu frutecto virens, sive quam aliam præferat qualitatem. Faciunt hoc idem in mari polypi, in terra chamæleontes; sed et polypus, et chamæleon glabra sunt, ut sit pronius cutis lævitatem proximanti æmulari: in hoc novum est ac singulare, hirsutiam pili colorum vices facere. Hinc evenit ut difficulter capi possit.

Æthiopicis lupis proprium est, quod in saliendo ita nisus habent alitis, ut non magis proficiant cursu, quam meatu: homines tamen nunquam impetunt. Bruma comati sunt, æstate nudi: thoas vocant.

Hystrix quoque inde loci frequentissima, erinaciis similis, spinis tergum hispida, quas plerumque laxatas jaculatione emittit voluntaria, ut assiduis aculeorum nimbis canes vulneret ingruentes.

Illius c˙li ales est pegasus: et hæc ales equinum nihil præter aures habet. Tragopan quoque avis major aquilis, cornibus arietinis proferens armatum caput.

Ethiopes legunt cinnamum. Id frutectum situ brevi nascitur, remo humili et depresso, nunquam ultra duas ulnas altitudinis: quod gracilius provenit, eximium magis ducitur: quod in crassitudinem extuberatur, despectui est. Verum legitur per sacerdotes hostiis prius cæsis: quæ quum litaverunt, observatur, ut messis nec ortum solis anticipet, nec egrediatur occasum. Quisquis principatum tenet, sarmentorum acervos hasta dividit, quæ sacrata est in hoc ministerium: atque ita portio manipulorum soli dicatur: quæ si juste divisa est, sponte incenditur.

Inter ea, quæ diximus, nitore cærulo hyacinthus invenitur, lapis pretiosus, si quidem inculpabilis inveniatur: est enim vitiis non parce obnoxius: nam plerumque aut violaceo diluitur, aut nubilo obducitur, aut albicantius in aquaticum eliquescit. Optimus in illo tenor, si nec densiore fuco sit obtusior, nec propensa perspicuitate detectior, sed ex utroque temperamento lucis et purpuræ fucatum suaviter florem trahat. Hic est, qui sentit auras, et cum c˙lo facit; nec æqualiter rutilat, quum aut nubilosus est, aut serenus dies. Præterea in os missus magis friget. Scalpturis certe minime accommodatus, ut qui attritum respuat; nec tamen penitus invictus est: nam adamante scribitur et notatur.

Ubi hyacinthus, ibi et chrysopastus apparet: quem lapidem lux celat, produnt tenebræ. Hæc enim est in illo diversitas, ut nocte igneus sit, die pallidus.

Ex ipso solo sumimus hæmatitem rubore sanguineo: ac propterea hæmatitem vocatum.

XXXII. De intimis gentibus Libyæ, de lapide hexecontalitho.

Quod ab Atlante ad usque Canopitanum ostium panditur, ubi Libyæ finis est, et Ægyptium limen, dictum a Canopo Menelai gubernatore ibi sepulto in ea insula, quæ ostium Nili facit, gentes tenent dissonæ, quæ in aviæ solitudinis secretum recesserunt. Ex his Atlantes ab humano ritu prorsus exsulant. Nulli proprium vocabulum, nulli speciale nomen. Diris solis ortus excipiunt, diris occasus prosequuntur, ustique undique torrentis plagæ sidere, oderunt deum lucis. Affirmant eos somnia non videre, et abstinere penitus ab animalibus universis. Troglodytæ specus excavant, illis teguntur. Nullus ibi habendi amor: a divitiis paupertate se abdicaverunt voluntaria.

Tantum lapide uno gloriantur, quem hexecontalithon nominamus, tam diversis notis sparsum, ut sexaginta gemmarum colores in parvo ejus orbiculo deprehendantur.

Homines isti carnibus vivunt serpentium; ignarique sermonis, stridunt potius, quam loquuntur. Augylæ vero solos colunt inferos. Feminas suas primis noctibus nuptiarum adulteriis cogunt patere: mox ad perpetuam pudicitiam legibus stringunt severissimis. Gamphasantes abstinent pr˙liis, fugiunt commercia, nulli se externo misceri sinunt. Blemmyas credunt truncos nasci parte, qua caput est, os tamen et oculos habere in pectore. Satyri de hominibus nihil aliud præferunt, quam figuram. Ægipanes hoc sunt, quod pingi videmus. Himantopodes fluxis nisibus crurum repunt potius, quam incedunt, et pergendi usum lapsu magis destinant, quam ingressu. Pharusii quum Herculi ad Hesperiadas pergenti forent comites, itineris tædio hic resederunt. Hactenus Libya.

XXXIII. Ægyptus. In ea de origine et natura Nili, de tauro Apide de crocodilo, de scinco, de hippopotamo, de ave ibide, et serpentibus Arabicis, de ficu Agyptia, de palma Ægyptia, de disciplina Ægyptiorum, et urbibus inclytis.

Ægyptus ad meridiem introrsus recedit, quoad prætendant Æthiopes a tergo. Inferiorem ejus partem Nilus circumfluit, qui scissus a loco, cui Delta nomen est, ad insulæ faciem spatia amplectitur interamna, et incerto pæne fonte decurrens proditur, ut loquemur. Originem habet a monte inferioris Mauritaniæ, qui Oceano propinquat. Hoc affirmant Punici libri; hoc Jubam regem accepimus tradidisse. Igitur protinus lacum efficit, quem Nilidem dicunt.

Nilum autem jam inde conjiciunt, quod hoc stagnum in herbis, piscibus, belluis nihil minus procreet, quam in Nilo videmus; ac si quando Mauritania, unde origo ejus est, aut nivibus densioribus, aut imbribus largioribus irrigatur, incrementa exundationis in Ægypto augentur. Sed effusus hoc lacu arenis sorbetur, et cuniculis cæcis absconditur; deinde in Cæsariensis pede prorumpens amplior, eadem indicia præfert, quæ in exortu notavimus: rursusque subsidit, nec se prius reddit, quam post intervalla itineris extenti contingat Æthiopas. Ubi exit, Nigrim facit fluvium, quem supra diximus terminum esse limitis Africani. Astapum eum indigenæ vocant, scilicet aquam e tenebris profluentem. Multas magnasque ambit insulas: quarum pleræque sunt tam diffusæ et vastæ magnitudinis, ut vix eas dierum quinque cursu prætermeet, quamvis concitus ibi feratur. Nobilissima eorum est Meroe, circum quam divisus dextero alveo Astosapes, lævo Astabores nominatur. Tunc quoque emensus magna longinqua, quum primum occurrentibus scopulis asperatur, tantis agminibus extollitur inter objecta rupium, ut ruere potius, quam manare credatur: demumque a cataracte ultimo tutus est: ita enim quædam claustra ejus Ægyptii nuncupant. Relicto tamen hoc pone se nomine, quo Nigris vocatur, mox inoffensus meat. Septem ostiis conditur, in meridiem versus excipitur Ægyptio mari. Ignari siderum, vel locorum, varias de excessibus ejus causas dederunt. Alii affirmant etesias nubium densitatem illo cogere, unde amnis hic auspicatur, ipsumque fontem humore supero saginatum, tantam inundationis habere substantiam, quantum pabuli ad liquorem nubila subministraverint. Ferunt alii, quod ventorum flatibus repercussus, quum fluorem solitæ velocitatis non queat promovere, aquis in arcto luctantibus intumescat: et quanto jam impensius contraversi spiritus repugnaverint, tanto excelsius sublimari in altitudinis vertices repercussam celeritatem; quando nec solitus extenuet cursus alveum, et stipato jam flumine, venis originalibus torrentium pondera superveniant: ita concurrente violentia hinc urgentis elementi, hinc resistentis, undis exsultantibus molem colligi, quæ excessus facit. Nonnulli affirmant fontem ejus, qui Phialus vocatur, siderum motibus excitari, extractumque radiis candentibus c˙lesti igne suspendi, non tamen sine certa legis disciplina, hoc est lunis c˙ptantibus. Verum omnem abscessus originem de sole concipi, primosque fieri excessus tumoris, quum, per Cancrum sol vehatur: postmodum triginta ejus partibus evolutis, ubi ingressus Leonem, ortus Sirios excitavit, propulso omni fluore tantam vim amnis erumpere. Quod tempus sacerdotes natalem mundi judicarunt, id est inter tertium decimum kalendas augustas, et undecimum. Deinde revocari exitus universos, quum in Virginem transeat, penitusque intra ripas suas capere, quum Libram sit ingressus. Hoc etiam addunt, pariter eum nocere, sive abundantius exæstuet, sive parcius: quandoquidem exiguitas minimum apportet fecunditatis, propensior copia diuturno humore culturam moretur. Maximos deinde ejus exitus cubitis duodeviginti consurgere, justissimos sedecim temperari: nec in quindecim abesse proventus, sed quidquid intra sit, famem facere. Dant illi etiam hoc majestatis, ut portendat futura, quandoquidem Pharsalico bello non fuerit egressus quinque ulnas. Jam illud palam est, solum illum ex amnibus universis nullas exspirare auras. Ditionis Ægyptiæ esse incipit a Syene, in qua fines Æthiopum; et inde usque dum mari intimatur, Nili nomen tenet.

Inter omnia, quæ Ægyptus habet digna memoratu, præcipue bovem mirantur: Apim vocant. Hunc ad instar colunt numinis, insignem notæ albæ macula, quæ dextero ejus lateri ingenita, corniculantis lunæ refert faciem. Statu ævi spatium est, quod ut affuit, profundo sacri fontis immersus necatur, ne diem longius trahat., quam licebit. Mox alter, nec sine publico luctu, requiritur, quem repertum centum antistites Memphim prosequuntur, ut incipiat, sacris ibi initiatus, sacer fieri. Delubra, quibus succedit aut incubat, mystice thalamos nominant. Dat omnia manifestantia de futuris: illud maximum, si de consulentium manu cibum capiat. Denique aversatus Germanici Cæsaris dexteram, prodidit ingruentia, nec multo post Cæsar exstinctus est. Pueri Apim gregatim sequuntur, et repente velut lymphatici ventura præcinunt. Bos illi ostenditur femina in anno semel, et ipsa non absque certis insignibus, quæ atque inventa et oblata est, eadem die neci datur. Apis natalem Memphi celebrant jactu aureæ pateræ, quam projiciunt in Nili statum gurgitem. Hæc solemnitas per septem dies agitur: quibus diebus cum sacerdotibus quasdam crocodili inducias habent, nec attrectant lavantes. Verum octavo die cæremoniis jam peractis, velut reddita sæviendi licentia, solitam resumunt atrocitatem.

Crocodilus malum quadrupes et in terra, et in flumine pariter valet, linguam non habet, maxillam movet superiorem; morsus ejus horribili tenacitate conveniunt, stipante se pectinatim serie dentium. Plerumque ad viginti ulnas magnitudinis evalescit. Qualia anseres edit ova. Metatur locum nido naturali providentia, nec alibi f˙tus premit, quam quo procrescentis Nili aquæ non possint pervenire. In partu fovendo mas et femina vices servant. Præter hiatum oris, armatus est etiam unguium immanitate. Noctibus in aqua degit, per diem humi acquiescit. Circumdatur maxima cutis firmitate, in tantum, ut ictus quovis tormento adacto tergo repercutiat. Trochilos avis parvula: ea reduvias escarum dum affectat, os belluæ hujusce, paulatim scalpit, et sensim scalpurrigine blandiente aditum sibi in usque fauces facit. quod ichneumon conspicatus, penetrat belluam, populatisque vitalibus, erosa exit alvo.

Sunt delphines in Nilo, quorum dorsa serratas habent cristas. Hi delphines crocodilos studio eliciunt ad natandum, demersique astu fraudulento tenera ventrium subternatantes secant, et interimunt. Præterea habitant in insula Nili homines forma perexigui, sed audacia usque eo perditi, ut crocodilis se offerant obvios: nam hæc monstra fugientes insequuntur, formidant resistentes. Ergo capiuntur, subactique etiam intra aquas suas serviunt, et perdomiti metu ita obsequuntur, ut immemores atrocitatis, victores suos inequitantes dorso vehant. Hanc ergo insulam, et hanc gentem ubicumque indicio odoris persenserint, procul fugiunt. In aqua obtusius vident, in terra acutissime. Hieme nullum cibum capiunt, quin etiam quatuor menses a c˙ptu brumæ inedia exigunt.

Scinci quoque circa Nilum frequentissimi, crocodilis quidem similes; sed forma modica, et angusta, verum ad opem salutarem non qualibet necessarii: medentes quippe ex ipsis pocula inficiunt, quibus et stupor nervorum excitetur, et veneni vis exigatur.

Hippopotamus in eodem flumine ac solo nascitur, equino dorso et juba et hinnitu, rostro resimo, ungulis bifidis, aprugineis dentibus, cauda tortuosa. Noctibus segetes depascitur, ad quas pergit aversus astu doloso, ut fallente vestigio revertenti nullæ insidiæ præparentur. Idem quum distenditur nimia satietate, arundines recens cæsas petit, per quas tamdiu obversatur, quoad stirpium acuta pedes vulnerent, ut profluvio sanguinis levetur sagina: plagam deinde c˙no oblinit, usque dum vulnus conducatur in cicatricem. Hippopotamos et crocodilos primus Romam Marcus Scaurus invexit.

Circa easdem ripas ales est ibis. Ea serpentium populatur ova, gratissimamque ex his escam nidis suis defert. Sic rarescunt proventus f˙tuum noxiorum. Nec tamen aves istæ tantum intra fines Ægyptios prosunt: nam quacumque Arabicæ paludes pennatorum anguium mittunt examina, quorum tam citum virus, ut morsum ante mors quam dolor insequatur; sagacitate qua ad hoc valent, aves excitatæ, in procinctum eunt universæ, et prius quem terminos proprios externum malum vastet, in ære occursant catervis pestilentibus: ibi agmen devorant universum: quo meritu sacræ sunt, et illæsæ. Ore pariunt. Nigras solum Pelusium mittit, reliqua pars candidas.

De arboribus, quas sola fert Aegyptus, præcipua est ficus Aegyptia, foliis moro comparanda, poma non ramis tantum gestitans, sed et caudice, usque adeo fecunditati suæ angusta est. Uno anno septies fructum sufficit: unde pomum si decerpseris, alterum sine mora protuberat. Materies ejus in aquam missa subsidit; deinde quum diu desederit in liquore, levior facta sustollitur; et versa vice, quod natura in alio ligni genere non recipit, fit humore sicca.

Palma quoque Ægyptia dicenda res est, proprie adipsos vocatur, ut dici oportuit eam, quæ gustata arcet sitim. Odor ei idem, qui et malis cydoniis; sed demum sitim sedat, si prius quam maturuerit, decerpatur: nam si matura sumatur, sensum intercipit, gressum præpedit, linguam retardat, obsessisque officiis mentis et corporis, vitium facit ebrietatis.

Ægyptium limitem, qua ad Diacecaumenem tendit, incolunt populi, qui momentum, quo reparari mundum ad motus ferunt annuos, hoc studio deprehendunt. Eligitur sacer lucus, in quo conseptant animalia diversissimi generis. Ea, ubi ad statum modum c˙lestis pervenit disciplina, sensus suos significationibus produnt, quibus possunt: alia ululant, alia mugiunt, quædam stridunt, quædam rudunt, nonnulla simul confugiunt ad volutabra. Hoc argumentum illis est magistrum ad indicium temporis deprehendendi. Idem populi ferunt a primis sibi gentis suæ avis traditum, ubi nunc occasus est, quondam ibi ortus solis fuisse.

Inter Aegyptias urbes numero portarum Thebæ nobiles, ad quas commercia Arabes Indique subvehunt: hinc regio Thebaica. Abydos et ipsa nobilis, olim Memnonis regia, nunc Osiridis fano exculta. Alexandriam et operis ipsius magnitudo, et auctor Macedo nobilitant: quam metatus Dinocrates architecton alterum a conditore in memoria locum detinet. Condita autem Alexandria est duodecima centesimaque olympiade, L. Papyrio Spurio Spurii filio, C. P˙tilio Caii filio, consulibus Romanis, haud longe ab ostio fluminis Nili, quod Heracleoticon alii, alii Canopicon appellant. Est et Pharos, colonia a Cæsare dictatore deducta, de qua facibus accensis nocturna dirigitur navigatio: nam Alexandria insidioso accessu aditur, fallacibus vadis, cæco mari, tribusque tantum canalibus admittit navigantes, Tegano, Posideo, Tauro. Hinc igitur in portibus machinas ad prælucendi ministerium fabricatas pharos dicunt. Pyramides turres sunt in Ægypto fastigatæ ultra excelsitatem omnem, quæ fieri manu possit: itaque mensuram umbrarum egressæ nullas habent umbras. Nunc ab Ægypto provehamus stilum.

XXXIV. Arabia. In ea mira, de fontibus, de moribus et habitu populorum, de Eulæo flumine, de thure, myrrha, de cinnamo, de ph˙nice ave, de cinnamolgis avibus, de gemma sardonyche, de lapide molochite, de iride, de andradamante lapide, de pæderote lapide, de gemma Arabica.

Ultra Pelusiacum ostium Arabia est, ad Rubrum pertinens mare, quod Erythræum ab Erythra rege Persei et Andromedæ filio, non solum a colore appellatum. Varro dicit, qui affirmat, in litore maris istius fontem esse, quem si oves biberint, mutent vellerum qualitatem, et antea candidæ amittant quod fuerint usque ad haustum, ac furvo postmodum nigrescant colore. Rubri autem maris Arsinoe oppidum.

Verum hæc Arabia procedit ad usque illam odoriferam et divitem terram, quam Catabani et Scenitæ tenent Arabes, nobiles monte Casio: qui Scenitæ causam nominis inde ducunt, quod tentoriis succedunt, nec alias domos habent; ipsa autem tentoria cilicina sunt: ita nuncupant velamenta caprarum pilis texta. Præterea suillis carnibus prorsus abstinent. Sane hoc animalis genus, si invectum illo fuerit, moritur illico. Hanc Arabiam Græci Eudæmonem, nostri Beatam nominaverunt. Habitatur colle manu facto inter flumen Tigrim, et flumen Eulæum, quod ortum a Medis tam poro fluore inclytum est, ut omnes inde reges non alias quam ejus aquas bibant.

Eudæmonem non frustra cognominatam hinc capessas, quod præter odores, quos creat plurimos, sola thus mittit, nec tamen universa: nam in medio ejus sunt Atramitæ, pagus Sabæorum, a quo octo mansionibus regio thurifera disterminatur: Arabia appellatur, id est sacra: hoc enim significari interpretantur. Virgulta hæc non sunt publica, sed quod inter barbaros novum, in jus posterorum per successiones transeunt familiarum. Ergo quicumque dominatum istius tenent nemoris, Arabice sacri vocantur. Idem illi quum lucos istos vel metunt vel incidunt, non funeribus intersunt, non congressionibus feminarum polluuntur. Hanc arborem, prius quam penitus fides proderet, alii lentisco, alii terebintho comparabant, usque dum libris, quos Juba rex scripsit ad Cæsarem Augusti filium palam fieret, intorto eam esse vimine, ramis ad aceris qualitatem, amygdalæ modo succum fundere, incidi ortu canis flagrantissimis solibus.

In isdem saltibus myrrha provenit, cujus radices ut vitium rastris proficiunt, ablaqueationibus gaudent. Nudatæ pinguiore fluunt lacryma. Sponte manans pretiosior ex ea sudor est: elicitus corticis vulnere, vilior judicatur. Codex in vertiginem flexus, et spinis hispidus; folium crispius licet, olivæ tamen simile; maxima altitudine extollitur ad quinque cubita proceritatis. Arabes sarmentis ejus ignes fovent; quorum fumo satis noxio, nisi odore cremati storacis occurrant, plerumque insanabiles morbos contrahunt.

Apud eosdem nascitur ph˙nix avis, aquilæ magnitudine, capite honorato in conum plumis exstantibus, cristatis faucibus, circa colla fulgore aureo, postera parte purpureus absque cauda, in qua roseis pennis cæruleus interscribitur nitor. Probatum est, quadraginta et quingentis eum durare annis. Rogos suos struit cinnamis, quos prope Panchaiam concinnat, in Solis urbem strue altaribus superposita. Quum hujus vita magni anni fieri conversionem rata fides est inter auctores; licet plurimi eorum magnum annum non quingentis et quadraginta, sed duodecim millibus, nongentis quinquaginta quatuor annis constare dicant. Plautio itaque Sextio et P. Apronio consulibus, Aegyptum ph˙nix involavit; captusque anno octingentesimo Urbis conditæ, jussu Claudii principis in comitio publicatus est. Quod gestum, præter censuram, quæ manet, actis etiam Urbis continetur.

Cinnamolgos perinde Arabiæ avis in excellentissimis lucis texit nidos e fruticibus cinnatmorum; ad quos quoniam non est pervenire propter ramorum altitudinem et fragilitatem, accolæ illas congeries plumbatis petunt jaculis, dejectasque pretiis vendunt amplioribus, quod hoc cinnamum magis, quam alia, mercatores probent. Arabes longe lateque diffusi, diversis moribus vivunt et cultibus. Plurimis crinis intonsus, mitrata capita, pars rasa in cutem barba. Commerciis student, aliena non emunt, vendunt sua: quippe et silvis, et mari divites. Umbræ, quæ nobis dexteræ sunt, illis sinistræ. Pars eorum, quibus asper victus est, angues edunt, nulla vel animi cura vel corporis, ac propterea ophiophagi nominantur.

Ex istius litoris sinu Polycrati regi advecta sardonyx gemma, prima in orbe nostro luxuriæ excitavit facem. Nec multum de ea disserendum puto, adeo sardonyx in omnium venit conscientiam. Superficies ejus probatur, si meracius rubeat; arguitur, si fuerit fæculentior; medietas circumitur limite candidante; optima est, si nec colorem suum spargat in proximum, nec ipse ex altero mutuetur; reliqua nigro finiuntur. Quod si transluceat, vitio vertitur; si perspicuitatem arceat, proficit ad decorem.

Et molochitem Arabs invenit, virentem crassius quam smaragdus, contra infantum pericula ingenita vi resistentem. Invenit et iridem in mari Rubro, sicut crystallum sexangulatam. Quæ radiis icta solis, rutilo æris repercussu c˙lestis arcus ex sese jacit speciem.

Androdamantem iidem legunt Arabes nitoris argentei, lateribus æqualiter quadris, quem de adamante nonnihil mutuatum putes. Datum illi nomen ex eo censent, quod animorum calentium mollit impetus, et tumentes refrenat iras.

Pæderotem et Arabicam inde sumimus. Arabica aspectu eburnea est, radi abnuit; contra nervorum molestias prodest habentibus. In pæderote congruit quidquid eximium est, quadam decoris prærogativa; crystallinum lucet, rubet purpuram, in orarum extimis corona crocea velut e liquido renitente; hac suavitate oculos afficit, visum illicit, detinet intuentes; hac etiam gratia Indis placet. Hoc Arabia sat est; hinc ad Pelusium repatriemus.

XXXV. Regio Ostracina. Joppe oppidum. Andromedæ viucula.

A Pelusio Casius mons est, et delubrum Jovis Casii, atque ita Ostracinæ locus Pompeii Magni sepulcro inclytus. Idumæa inde incipit palmis opima. Deinde Joppe oppidum antiquissimum orbe toto, utpote ante inundationem terrarum conditum, Id oppidum saxum ostentat, quod vinculorum Andromedæ vestigia adhuc retinet; quam expositam belluæ non irritus rumor circumtulit: quippe ossa monstri illius M. Scaurus inter alia miracula in ædilitate sua Romæ publicavit. Annalibus nota res est: mensuræ quoque veracibus libris continentur, scilicet quod costarum longitudo excesserit pedes quadraginta, sublimitas autem elephantis Indicis eminentior fuerit: porro verticuli spinæ ipsius latitudine semipedem sint supergressi.

XXXVI. Judæa. In ea de Asphaltite lacu, de balsamo, de gente Hessenorum.

Judæa illustris est aquis, sed natura non eadem aquarum omnium. Jordanes amnis eximiæ suavitatis. Pancade fonte demissus, regiones præterfluit am˙nissimas, mox in Asphaltiten lacum mersus stagno corrumpitur. Qui Asphaltites gignit bitumen, animal non habet, nihil in eum mergi potest: tauri etiam camelique impune ibi fluvitant. Est et lacus Genesara extentus passuum sedecim millibus, circumsessus urbibus plurimis, et celebribus, ipse par optimis. Sed lacus Tiberiadis omnibus anteponitur, salubris ingenuo æstu, et ad sanitatem usu efficaci. Judææ caput fuit Hierosolyma, sed excisa est. Successit Hiericus, et hæc desivit, Artaxerxis bello subacta. Callirrhoe Hierosolymis proxima, fons calore medico probatissimus, et ex ipso aquarum præconio sic vocatus est.

In hac terra balsamum nascitur, quæ silva intra terminos viginti jugerum usque ad victoriam nostram fuit: ac quum Judæa potiti sumus, ita luci illi propagati sunt, ut jam nobis latissimi colles sudent balsama. Similes vitibus stirpes habet, malleolis digeruntur, rastris nitescunt, aqua gaudent, amant amputari, tenacibus foliis sempiterno inumbrantur. Lignum caudicis attrectatum ferro sine mora emoritur: ea propter aut vitro, aut cultellis osseis, sed in solo cortice artifici plaga vulneratur, ex qua eximiæ suavitatis gutta manat. Post lacrymam secundum in pretiis locum poma obtinent, cortex tertium, ultimus honos ligno.

Longo ab Hierosolymis recessu tristis sinus panditur, quem de c˙lo tactum testatur humus nigra, et in cinerem soluta. Duo ibi oppida, Sodomum nominatum alterum, alterum Gomorrhum, apud quæ pomum quod gignitur, habeat licet specimen maturitatis, mandi tamen non potest: nam fuliginem intrinsecus favillaciam ambitio tantum extimæ cutis cohibet, quæ vel levi pressa actu fumum exhalat, et fatiscit in vagum pulverent.

Interiora Judææ, quæ occidentem contuentur, Esseni tenent, qui præditi memorabili disciplina recesserunt a more gentium universarum, majestatis, ut reor, providentia ad hunc morem destinati. Nulla ibi femina. Venere se penitus abdicarunt. Pecuniam nesciunt. Palmis victitant. Nemo ibi nascitur, nec tamen deficit hominum multitudo. Locus ipse addictus pudicitiæ est: ad quem plurimi licet undique gentium properent, nullus admittitur, nisi quem castitatis fides, et innocentiæ meritum prosequatur: nam qui reus est vel levis culpæ, quamvis summa ope adipisci ingressum velit, divinitus summovetur. Ita per immensum spatium seculorum, incredibile dictu, æterna gens est, cessantibus puerperiis. Engadda oppidum infra Essenos fuit, sed excisum est. Verum inclytis nemoribus adhuc durat decus, lucisque palmarum eminentissimis nihil vel ævo vel bello derogatum. Judææ terminus Massada castellum.

XXXVII. De Scythopoli oppido, de monte Casio.

Transeo Damascum, Philadelphiam, Raphianam, Scythopoli primos incolas, et auctorem dabo. Liber pater quum humo nutricem tradidisset, condidit hoc oppidum, ut sepulturæ titulum etiam urbis m˙nibus ampliaret. Incolæ deerant; e comitibus suis Scythas delegit, quos ut animi firmaret ad promptam resistendi volentiam, præmium loci nomen dedit.

In Seleucia alter Casius mons est, Antiochiæ propinquus, cujus e vertice vigilia adhuc quarta conspicitur globus solis, et brevi corporis circumactu radiis caliginem dissipantibus, illinc nox, hinc dies cernitur. Talis e Casio specula est, ut lucem prius videas, quam auspicetur dies.

XXXVIII. De fluminibus Tigri et Euphrate. Item de lapidibus zmilanthi, sagda, myrrhite, mithridace, tecolitho, hammochryso, ætite, pyrite, chalazia, echite, dionysia, de glossopetra, gemma solis, crine Veneris, selenite, meconite, myrmecite, chalcophthongo, siderite, phlogite, anthracia, enhydro.

Euphratem fundit Armenia major, ortum supra Zizamam sub radicibus montis, quem Capoten accolæ nominant, Scythis proximum. Hic receptis in se aliquot amnibus convalescit, et stipatus convenis aquis, luctatur cum Tauri montis objectu, quem apud Elegeam scindit, resistat licet duodecim millibus passuum latitudine; longisque excursibus dextera Comagenen, Arabiam læva relinquit; deinde prælabens plurimas gentes, Babyloniam, quondam Chaldæorum caput, dividit. Mesopotamiam opimat inundationis annuæ excessibus, ad instar Ægyptii amnis terras contegens, invecta soli fecunditate, isdem ferme temporibus, quibus Nilus exit, sole scilicet in parte Cancri vicesima constituto; tenuatur quum, jam Leone decurso, ad extima Virginis curricula facit transitum. Quod gnomonici similibus parallelis accidere contendunt, quos pares in terrarum positione æqualitas normalis efficit lineæ. Unde apparet, ista duo flumina ad modulum ejusdem perpendiculi constituta, licet diversis manent plagis, easdem incrementi causas habere.

De Tigri quoque dicere hoc loco par est. In Armeniæ regione caput tollit mire quam lucidum, conspicuo fonte, in loco edito, qui Elegos nominatur. Nec ab exordio statim totus est. Primo pigre fluit, nec cum suo nomine; at quum fines Medorum invectus est, Tigris statim dicitur: ita enim nominant Medi sagittam. Influit in Arethisam lacum omnia pondera sustinentem: cujus pisces nunquam se alveo Tigridis miscent, sicut nec amnici pisces in stagnum transeunt Arethisæ, per quem dissimilis colore, volucri meat cursu. Mox, Tauro resistente, in profundum specum mergitur, quem subter labens in altero ejus latere apud Zomadam emicat, ulvas et purgamenta plurima secum trahens; deinde identidem absconditur, rursusque redditur. Adiabenos Arabesque præterfluit; Mesopotamiam amplectitur; amnem nobilissimum Choaspem accipit; Euphratem defert in sinum Persicum. Quæcumque Euphratem bibunt gentes, diverso nitent lapide.

Zmilantis in ipso Euphratis alveo legitur, gemma ad imaginem marmoris Proconensis, nisi quod in medio umbilico lapidis istius glaucum, ut oculi pupula, internitet.

Sagda a Chaldæis usque ad nos fluxit, haud facilis repertu, nisi, ut perhibent, ipsa se capessendam daret: namque ingenita spiritus efficacia supermeantes naves e profundo petit, et carinis ita tenaciter adcorporatur, ut, nisi abrasa parte ligni ægre separetur. Ea sagda apud Chaldæos propter effectus, quos ex ea sciunt, habetur in loco principe, ceteris propter gratiam magis complacet jucundissime virens.

Myrrhites Parthis familiaris est. Hunc si visu æstimes, myrrhæ color est, et non habet, quo afficiat aspectum; si penitus explores, et attritu incites ad calorem, spirat nardi suavitatem. In Perside lapidum tanta copia est, tantaque diversitas, ut longum pæne sit ipsis vocabulis immorari.

Mithridax sole percussa coloribus micat variis.

Tecolithos nucleo olivæ similis, spernitur, quum videtur, sed remediis bonus, vincit aliorum pulchritudinem: solutus quippe et haustus, pulsis calculis, renium dolores ac vesicæ levat.

Hammochrysos, arenis auro intermixtis, nunc bractearum, nunc pulveris habet quadrulas.

Aetites et fulvus est, et tereti positione alterum lapidem intrinsecus cohibens: cujus crepitu sonorus est, quum movetur, quamlibet tinnitum illum non internum scrupulum facere; sed spiritum scientissimi dicant. Hunc ætitem Zoroastres præfert omnibus, maximamque illi tribuit potestatem. Invenitur autem in nidis aquilæ, aut in litoribus Oceani: in Perside tamen plurimus. Subnexus spem uteri defendit a fluxibus abortivis.

Pyrites fulvus est, tenerique se vehementius non permittit: ac si quando arctiori manu premitur, digitos adurit. Chalazias grandinis et candorem præfert et figuram, duritia robustissima et invicta. Echites vipereas habet maculas. Dionysias fuscus est, rubentibus notis sparsus. Idem si aquæ mixtus conteratur, vinum fragrat, et, quod in illo odore mirificum est, ebrietati resistit. Glossopetra deficientibus lunis c˙lo cadit, linguæ similis humanæ, non modicæ, ut magi ferunt, potestatis, qui ex ea lunares motus excitari putant. Solis gemma percandida est ad speciem fulgidi sideris, rutilosque ex se jacit radios. Veneris crinis nitet nigro, internis ductibus ostentans ruforum crinium similitudinem. Selenites translucet fulgore candido melleoque, continens lunæ imaginem, quam juxta cursum astri ipsius perhibent diebus singulis vel minui vel augeri. Meconites papavera exprimit. Myrmecites reptantis formicæ effigie notatur. Chalcophthongos resonat, ut pulsata æra; pudice habitus servat vocis claritatem. Siderite, a contemplatione ferri nihil dissonat, verum maleficus quoquo inferatur, discordiam excitat. Phlogites ostentat intra se quasi flamulas æstuantes. Anthracias coruscat, velut scintillantibus stellis. Enhydros exsudat, ut clausam in eo putes fontaneam scaturiginem.

The Miscellany

solinus3a

CAII JULII SOLINI DE MIRABILIBUS MUNDI CAPITULA XXIII - XXXIV

XXIII. Rursus ad continentem res Hispanienses vocant. terrarum plaga conparanda optimis, nulli posthabenda frugis et soli copia, sive vinearum proventus respicere sive arborarios velis. omni materia affluit, quaecumque aut pretio ambitiosa est aut usu necessaria. argentum vel aurum requiras, habet: ferrariis numquam defecit: non cedit vitibus, vincit olea. dividua est provinciis tribus, secundo Punico bello nostra facta. nihil in ea otiosum, nihil sterile: quicquid cuiuscumque modi negat messem, viget pabulis: etiam quae arida sunt, ab sterilitate rudentum materias nauticis subministrant. non coquunt ibi sales, sed effodiunt. depurgant in minium nitellas pulveris. fucant vellera, ut ad ruborem merum deputent cocci venenum.

In Lusitania promunturium est quod Artabrum alii, alii Olisiponense dicunt. hoc caelum terras maria distinguit: terris Hispaniae latus finit: caelum et maria hoc modo dividit, quod a circuitu eius incipiunt Oceanus Gallicus et frons septentrionalis, Oceano, Atlantico et occasu terminatis. ibi oppidum Olisipone Ulixi conditum: ibi Tagus flumen. Tagum ob harenas auriferas ceteris praetulerunt. in proximis Olisiponis equae lasciviunt mira fecunditate: nam aspiratae favoniis vento concipiunt et sitientes viros aurarum spiritu maritantur. Hiberus amnis toti Hispaniae nomen dedit, Baetis provinciae: uterque nobilis. Carthaginem apud Hiberos, quae mox colonia facta est, Poeni condiderunt, Tarraconem Scipiones: ideo caput est provinciae Tarraconensis.

Lusitanum litus floret gemma ceraunio plurimum, quod etiam Indicis praeferunt: huius ceraunii color est e pyropo: qualitas igni probatur: quem si sine detrimento sui perferat, adversum vim fulgurum creditur opitulari.

Cassiterides insulae spectant adversum Celtiberiae latus, plumbi fertiles: et tres Fortunatae, e quibus solum vocabulum signandum fuit. Ebusus quae a Dianio abest septingenta stadia, serpentem non habet: utpote cuius terra serpentes fuget. Colubraria quae Sucronem versus est feta est anguibus. Bocchoris regnum Baleares fuerunt, usque ad eversionem frugum cuniculis animalibus quondam copiosae. in capite Baeticae, ubi extremus est noti orbis terminus, insula continenti septingentis pedibus separatur, quam Tyrii a Rubro profecti mari Erythream, Poeni lingua sua Gadir id est saepem nominaverunt. in hac Geryonem aevum agitavisse plurimis monumentis probatur, tametsi quidam putent Herculem boves ex alia insula abduxisse, quae Lusitaniam contuetur.

Sed Gaditanum fretum, a Gadibus dictum, Atlanticos aestus in nostrum mare discidio inmittit orbis. nam Oceanus, quem Graii sic nominant de celeritate, ab occasu solis inrumpens laevo latere Europam radit, Africam dextero, scissisque Calpe et Abinna montibus quos dicunt columnas Herculis, inter Mauros funditur et Hispaniam: ac freto isti, cuius quindecim milia passuum efficit longitudo, latitudo vix septem, quodam ostio aperit limen interni aequoris, mixtus mediterraneis sinibus quos ad usque orientem propellit. horum qui Hispanias perfundit Hibericus fertur et Balearicus: qui Narbonensem provinciam Gallicus: mox Ligusticus: ab eo ad Siciliam Tuscus, quem Graeci Ionium vel Tyrrhenum, Itali inferum vocitant: a Sicilia Cretam usque Siculus: inde Creticus, qui in Pamphyliam et Aegyptum pertendit: quae aquarum moles torto in septentrionem prius latere, anfractibus magnis iuxta Graecias et Hillyricum per Hellespontum in angustias stringitur Propontidis: quae Propontis Europam Asiamque discriminans ad Maeotidem pervenit. causas nominum non uniformis dedit ratio. Asiaticum et Phoenicum a provinciis dictum: ab insulis Carpathium Aegaeum Icarium Balearicum Cypricum: a gentibus Ausonium Dalmaticum Ligusticum Tuscum - ab oppidis Hadriaticum Argolicum Corinthium Tyrium: a casibus hominum Myrteum vel Hellespontum: a memoria regis Ionium: a bovis transitu vel angustiis etiam meatibus boum perviis Bosporos: a moribus accolarum Euxinus, Axinus ante appellatus: ab ordine fluenti Propontis. Aegyptium pelagus Asiae datur, Gallicum Europae, Africum Libyae: his ut quaeque proxima sunt venerunt in partes partium. haec in gremiis terrarum. oras autem extimas Oceanus amplectitur, qui a litoribus suis Arabicus Persicus Indicus Eous Sericus Hyrcanus Caspius Scythicus Germanicus Gallicus Atlanticus Libycus Aegyptius dicitur. cuius accessus incrementa circa litora Indiae vehementissime proruunt, maximosque ibi exitus faciunt, sive quod suspensius sustollatur vi caloris, seu quod in ea parte orbis et fontium et fluminum copia sit effusior. dubitatur etiamnunc quibus ex causis intumescat vel quatenus, cum superfluus sibi fuerit, rursus in se residat. nec in obscuro est plura pro ingeniis disserentium potius quam pro veritatis fide expressa. sed omisso ancipiti concurrentium quaestionum, has opiniones probatissimas invenimus. physici aiunt mundum animal esse, eumque ex variis elementorum corporibus conglobatum moveri spiritu, regi mente: quae utraque diffusa per membra omnia aeternae molis vigorem exerceant. sicut ergo in corporibus nostris commercia sunt spiritalia, ita in profundis Oceani nares quasdam mundi constitutas, per quas emissi anhelitus vel reducti modo efflent maria, modo revocent. at hi qui siderum sequuntur disciplinam contendunt meatus istos commoveri lunae cursibus: adeo ut sic vicissitudines inter maciem aquarum et plenitudinem respiciant ad auctus eius vel eliquia. neque eodem semper tempore, sed prout illa aut mergatur aut surgat variant se alternantes recursus.

XXIV. De Hispania excursus in Libyam: nam Baelone progressos, quod Baeticae oppidum est, ultra interiacens fretum trium et triginta milium passuum Tingi excipit, Mauretaniae nunc colonia, sed cuius Antaeus primus auctor est. porro quod in illo ambitu Aegyptium finitur pelagus et Libycum incipit, placuit ut Africam Libyam diceremus. quidam tamen Libyam a Libya Epaphi filia, Africam autem ab Afro Libyis Hereulis filio potius dictam receperunt. Lix quoque colonia in eodem tractu constituta est, ubi Antaei regia, qui implicandis explicandisque nexibus humi melius sciens, velut genitus matre terra, ibidem Herculi victus est. nam de hortis Hesperidum et pervigili dracone, ne famae licentia vulneretur fides, ratio haec est. flexuoso meatu aestuarium e mari fertur adeo sinuosis lateribus tortuosum, ut visentibus procul lapsus angueos fracta vertigine mentiatur: itaque quod hortos appellavere circumdat: unde pomorum custodes interpretantes struxerunt iter ad mendacium fabulandi. sed haec insula, insinuata sinibus alvei recurrentis et in quibusdam aequoris spiris sita, praeter arbores oleastri similes et aram sacram Herculi aliud nihil praefert quod propaget vetustatis memoriam. verum ultra frutices aureos et metalla, frondentia illud magis mirum, quod solum inferiore licet libra depressum numquam accessu freti superlabitur, sed obstaculo naturalis repaguli in ipsis marginibus haeret unda et intimis orarum superciliis sponte fluctus ingrui resistuntur: spectanda nimirum ingenio loci planities manet sicca, quamvis prona aequora superveniant. Sala oppidum imminet Salae flumini. ab hoc per Autolorum gentem iter est in Atlanticas solitudines. Atlas mons e media harenarum consurgit vastitate et eductus in viciniam lunaris circuli ultra nubila caput condit: qua ad Oceanum extenditur, cui a se nomen dedit, manat fontibus, nemoribus inhorrescit, rupibus asperatur, squalet ieiunio, humo nuda nec herbida: qua Africam contra versus est, felix nascentibus sponte frugibus, arboribus proceris opacissimus, quarum odor gravis, comae cupressi similes vestiuntur lanugine sericis velleribus nihilo viliore. in eo latere et herba euphorbea copiosa, cuius sucus ad oculariam proficit claritatem nec mediocriter percellit vim venenorum. vertex semper nivalis. saltus eius quadrupedes ac serpentes fere et cum his elephanti occupaverunt. silet per diem universus nec sine horrore secretus est, lucet nocturnis ignibus, choris Aegipanum undique personatur: audiuntur et cantus tibiarum et tinnitus cymbalorum per oram maritimam. a Lixo abest quinque et ducentis milibus passuum, Lix a Gaditano freto centum duodecim milibus. habitatus ante, ut indicat loci facies quondam cultu exercita, in qua usque adhuc vitis et palmae extat vestigium. apex Perseo et Herculi pervius, ceteris inaccessus: ita fidem ararum inscriptio palam facit. qua spectat occasum, inter ipsum et flumen Anatim per quadringenta nonaginta sex milia passuum infames bestiis silvae obsident. amnes circa eum non tacendi, qui licet separentur intervallis amplioribus, transierunt tamen in quoddam Atlantici nominis ministerium: Asana marino haustu: Bambotum crocodilis et hippopotamis refertum: ultra adhuc amnis qui atro colore exit per intimas et exustas solitudines, quae torrente perpetuo et sole nimio plus quam ignito numquam ab aestu vindicantur. haec de Atlante, quem Mauri Addirim nominant, et Hannonis Punici libri et nostri annales prodiderunt, Iuba etiam Ptotemaei filius qui utriusque Mauretaniae regno potitus est. Suetonius quoque Paulinus summam huic cognitioni inposuit manum, qui ultra Atlantem primus et paene solus Romana signa circumtulit.

Tous les livres