Collectanea rerum memorabilium (page 5)

Solin · Arts Libéraux

Texte latin, domaine public · Source : The Latin Library (dump CLTK) · 5 pages

Aussi en français.

Fiche de l’œuvre dans le savoir

Liber 5 (suite)

28 Africa serpentibus adeo fecunda est, ut mali huius merito illi potissimum palma detur. Cerastae praeferunt quadrigemina cornicula, quorum ostentatione ueluti esca inlice sollicitatas aues perimunt; nam reliqua corporis de industria harenis tegunt nec ullum indicium sui praebent, nisi ex ea parte qua inuitatis dolo pastibus necem praepetum aucupentur. 29 Amphisbaena consurgit in caput geminum, quorum alterum loco suo est, alterum in ea parte qua cauda; quae causa efficit ut capite utrimque secus nitibundo serpat tractibus circulatis. 30 Iaculi arbores subeunt, e quibus ui maxima turbinati penetrant animal quodcumque obuium fortuna, fecerit. Scytale tanta praefulget tergi uarietate, ut notarum gratia uidentes retardet et quoniam reptando pigrior est, quos adsequi non quit, miraculo sui capiat stupentes. In hoc tamen squamarum nitore hiemales exuuias prima ponit. 31 Plures diuersaeque aspidum species, uerum dispares effectus ad nocendum: dipsas siti interficit; hypnale quod somno necat, teste etiam Cleopatra emitur ad mortem. Aliarum uirus quoniam medellas admittit, minus famae meretur. 32 Haemorrhois morsu sanguinem elicit et dissolutis uenarum commerciis quicquid animae est euocat per cruorem. Prester quem percussit, distenditur enormique corpulentia necatur extuberatus. Ictus sepium putredo sequitur. 33 Sunt et ammodytae, est et cenchris, elephantiae, chersydri, chamaedracontes. Postremo quantus nominum tantus mortium numerus. Nam scorpiones scinci lacertaeque uermibus, non serpentibus adscribuntur. 34 Monstra haec si sibilant, clementius feriunt. Habent adfectus: non temere nisi coniuges euagantur; capto altero uel occiso uter superfuerit efferatur. Subtiliora sunt capita feminis, alui tumidiores, pestis nocentior. Masculus aequaliter teres est, sublimior etiam mitiorque. 35 Igitur anguibus uniuersis hebes uisus est. Raro in aduersum contuentur, nec frustra, cum oculos non in fronte habeant, sed in temporibus, adeo ut citius audiant quam aspiciant.

36 De gemma heliotropio inter Aethiopiam Africam Cyprum certamen fuit, quaenam mitteret generis huius eminentissimam; deprehensumque est documentis plurimis Aethiopicam aut Libycam palmam tenere. Viridi colore est non ita acuto, sed nubilo magis et represso, stellis puniceis superspersa. 37 Causa nominis de effectu lapidis est et potestate: deiecta in labris aheneis radios solis mutat sanguineo repercussu extraque aquam splendorem eius abicit et auertit. Etiam illud posse dicitur, ut herbae eiusdem quo est nominis mixta et praecantationibus legitimis consecrata eum a quocumque gestabitur subtrahat uisibus obuiorum.

38 Inter Syrtes quamuis terra pergentibus iter sideribus destinatur nec aliter cursus patescit; nam putris soli faciem aura mutat et minimo licet uento tantam diuersitatem flatus efficit, ut subinde peruersis sitibus locorum nulla indicia agnitioni relinquantur, cum modo quae fuerant tumulis ardua in ualles residunt, modo quae uallibus pressa *coitu pulueris aggerantur. 39 Ita etiam continens naturam maris sui patitur; nec interest ubi potius sint procellae, cum ad exitium uiantium elementis congruentibus in terris flabra saeuiant, in mari terrae. 40 Vtraeque Syrtes CCL milibus passuum separantur. Aliquanto clementior quae minor est. Cn. denique Seruilio C. Sempronio cos. inter haec uadosa classem Romanam inpune accipimus perfretasse. In hoc sinu Mene insula post Minturnenses paludes C. Mario fuit latebra.

41 Supra Garamantas Psylli fuerunt, contra noxium uirus muniti incredibili corporis firmitate. Soli morsibus anguium non interibant et quamuis dente letali appetiti incorrupta durabant sanitate. Recens etiam editos serpentibus offerebant: 42 si essent partus adulteri, matrum crimina plectebantur interitu paruulorum; si pudici, probos ortus a morte paterni sanguinis priuilegium tuebatur; sic originis fidem probabant uenenis iudicantibus. Sed haec gens interiuit a Nassamonibus capta nec quicquam aliud praeter opinionem de uestigio nominis sui Psylli reliquerunt. 43 Nassamonitem lapidem Nassamones dant, sanguineum uniuersum, nigris uenulis adumbratum. In intimo recessu Syrtis maioris circa Philaenorum aras Lotophagos fuisse discimus, nec incertum est. A Philaenorum aris non procul palus est quam Triton amnis influit, ubi speculatam se artium deam crediderunt.

44 Maior Syrtis ostentat oppidum, Cyrenas uocant, quod Battius Lacedaemonius olympiade quinta et quadragesima, rege Marcio res Romanas tenente, anno post Troiam captam quingentesimo octogesimo sexto condidit; quae domus Callimacho poetae fuit patria. 45 Inter hoc oppidum et templum Hammonis milia passuum CCCC sunt. Templo fons proximat Soli sacer, qui humoris nexibus humum stringit, fauillam etiam in caespitem solidat. 46 In qua gleba non sine miraculo lucus emicat undique secus agris arentibus. Illic et lapis legitur, Hammonis uocant cornum; nam ita tortuosus est et inflexus, ut effigiem reddat cornus arietini; fulgore aureo est, praediuina somnia repraesentare dicitur subiectus capiti incubantium. 47 Et arbor est melopos nomine, ex qua profluit lentus umor, quem a loco hammoniacum nominamus.

48 Apud Cyrenenses praeterea sirpe gignitur odoratis radicibus, uirgulto herbido magis quam arbusto; cuius e culmo exudat aestatis tempore pingue roscidum idque pascentium hircorum inhaeret barbulis; ubi cum arefactum inoleuit guttis stiriacis, legitur ad usum mensarum uel medellae magis. 49 Dictum est primum lac sirpicum, quoniam manat in modum lacteum; deinde usu deriuante laser nominatum. Quae germina initio barbaricae inpressionis uastatis agris, postea ob intolerandam uectigalis nimietatem ferme penitus ipsi accolae eruerunt.

50 Cyrenis ab laeua Africa est et a dextra Aegyptus, a fronte saeuum et inportuosum mare, a tergo barbarorum uariae nationes et solitudo inaccessa, quae basiliscum creat, malum in terris singulare. 51 Serpens est paene ad semipedem longitudinis, alba quasi mitrula lineatus caput, nec hominis tantum uel aliorum animantium exitiis datus, sed terrae quoque ipsius, quam polluit et exurit, ubicumque ferale sortitur receptaculum. Denique extinguit herbas, necat arbores, ipsas etiam corrumpit auras, ita ut in aere nulla alitum inpune transuolet infectum spiritu pestilenti. 52 Cum mouetur, media corporis parte serpit, media arduus est et excelsus. Sibilum eius etiam serpentes perhorrescunt et cum acceperint, fugam quaeque quoquo potest properant. 53 Quicquid morsu eius occiderit non depascitur fera, non attrectat ales. Mustelis tamen uincitur, quas illic homines inferciunt cauernis in quibus delitescit. Vis tamen ne defuncto quidem deest. Denique basilisci reliquias amplo sestertio Pergameni conparauerunt, ut aedem Apellis manu insignem nec araneae intexerent nec alites inuolarent.

54 Circa extimum Syrtium cornum Bernicen ciuitatem adluit Lethon amnis, inferna ut putant exundatione prorumpens et apud pristinos uates latice memoratus obliuionis. Hanc Berenice muniuit quae Ptolemaeo tertio fuit nupta et in maiori Syrti locauit.

55 Omne autem latifundium quod inter Aegyptum Aethiopiam Libyamque diffunditur, quacumque lucis opacum est, uarium impleuit simiarum genus. Nec quisquam offensus nomine cognitionem grauetur. 56 Enimuero operae pretium est nihil omittere in quo naturae spectanda sit prouidentia. Plebes simiarum in his est quas passim uidemus non sine ingenio aemulandi, quo facilius in manus ueniunt; nam dum auide uenantium gestus adfectant, relicta consulto uisci unguilla, quod mendacio factum uident, oculos suos oblinunt: ita uisu obducto pronum est eas corripi. 57 Exultant noua luna, tristes sunt cornuto et cauo sidere. Inmoderate fetus amant, adeo ut catulos facilius amittant, quos impendio diligunt et ante se gestant, quoniam neglecti pone matrem semper haerent. 58 Cercopitheci caudas habent: haec sola discretio est inter prius dictas. Cynocephali et ipsi sunt e numero simiarum, in Aethiopiae partibus frequentissimi, uiolenti ad saltum, feri morsu, numquam ita mansueti, ut non sint magis rabidi. 59 Inter simias habentur et sphinges, uillosae comis, mammis prominulis ac profundis, dociles ad feritatis obliuionem. 60 Sunt et quas uocant satyros, facie admodum grata, gesticulatis motibus inquietae. Callitriches toto paene aspectu a ceteris differunt: in facie barba est, lata cauda. Has capere non est arduum, sed proferre rarum; neque enim uiuunt in altero quam in Aethiopico, hoc est suo caelo.

XXVIII. 1 Inter Nassamonas et Trogodytas gens Amantum est quae salibus domus extruunt; quos in modum cautium e montibus excitatos ad usum aedium caementiciis nectunt struicibus. Tanta ibi huiusce uenae copia est, ut tecta faciant e salinis. 2 Isti sunt Amantes, qui commercium cum Trogodytis habent carbunculi gemmae. Citra Amantas propiores Nassamonibus Asbytae lasere uiuunt. Hoc aluntur, hoc illis edule est.

XXIX. 1 Garamantum oppidum est Debris fonte miro: quidni? Qui alternis uicibus die frigeat, nocte ferueat, ac per eadem uenarum commercia interdum ignito uapore inaestuet, interdum glaciali algore inhorrescat. 2 Incredibile memoratu, ut tam breui curriculo natura tam dissonam faciat uarietatem idque qui percontari uelit tenebris, inesse fluori illi aeternam facem credat; qui rimetur die, brumales scatebras numquam aliud aestimet quam perpetuo rigere. 3 Vnde non inmerito per gentes Debris inclita est, cuius aquae *caelesti uertigine mutant qualitatem, quamuis contrauersa siderum disciplina; nam cum mundum a calore uesper temperet, ab occasu incipit ita incalescere, ut ni tactu abstineas, noxium sit contigisse, 4 rursum cum ortu solis incanduerit et radiis feruefacta sunt uniuersa, sic hiemales euomit scaturrigines, ut hauriri etiam a sitientibus non queat. Quis ergo non stupeat fontem qui friget calore, calet frigore?

5 Garamanticae regionis caput Garama est, ad quam iter diu inextricabile fuit et inuium; nam latrones puteos harenis operiebant, ut temporaria fraude subductis aquis iter infame siti submoueret accessus uiantium. 6 Sed Vespasiano principe bello, quod cum Oeensibus gestum est, difficultas haec dissoluta est, conpendio spatii breuioris reperto. 7 Garamantas Cornelius Balbus subegit et primus ex hac uictoria triumphauit; primus sane de externis utpote Gadibus genitus accessit ad gloriam nominis triumphalis. 8 Armenta gentis istius obliquis ceruicibus pabulantur; nam si recta ad pastus ora dirigant, officiunt prona ad humum cornua. Ex parte qua Cercina est accipimus Gauloen insulam, in qua serpens neque nascitur neque uiuit inuecta; praeterea iactus ex ea quocumque gentium puluis arcet angues: scorpiones superiactus ilico perimit.

XXX. 1 Aethiopes et gentes Atlanticae Nigri flumine diuiduntur, quem partem putant Nili; sic papyro uiret, sic calamo praetexitur, animalia eadem edit, iisdem temporibus exundat, intra ripas quoque tunc redit cum contentus est alueo suo Nilus. 2 Garamantici Aethiopes matrimonia priuatim nesciunt, sed omnibus in uenerem uulgo licet. Inde est quod filios matres tantum recognoscunt: nam paterni nominis nulla reuerentia est. 3 Quis enim uerum patrem nouerit in hac luxuria incesti lasciuientis? Eapropter Garamantici Aethiopes inter omnes populos degeneres habentur, nec inmerito, quia adflicta disciplina castitatis successionis notitiam ritu improbo perdiderunt.

4 Nomen Aethiopum late patet. In parte Africana qua Meroen uidet Libya plurimae eorum sunt et uariae nationes. Harum e numero Nomades cynocephalorum lacte uiuunt. Serbotae longi sunt ad pedes duodecim. Azachaei captos uenatibus elephantos deuorant. 5 Psambaris nulla est aurita quadrupes, nec elephanti quidem. His proximi summam regiae potestatis cani tradunt, de cuius motibus quidnam inperitet augurantur. 6 Maritimos Aethiopas quaternos oculos dicunt habere; sed fides alia est, illa denique quod et uident plurimum et manifestissime destinant iactus sagittarum. Occidentem uersus Agriophagi tenent, qui solas pantherarum et leonum carnes edunt, rege praediti, cuius in fronte oculus unus est. 7 Sunt et Pamphagi, quibus esca est quicquid mandi potest et omnia fortuitu gignentia. Sunt et Anthropophagi, quorum morem uocamen sonat. 8 Cynomolgos aiunt habere caninos rictus et prominula ora. Artabatitae proni atque quadrupedes, nec secus ac ferae sine sedibus euagantur. Confines Mauretaniae certo tempore locustas terrestres legunt duratasque salsugine in praesidium uitae solas habent; sed ex illis quadragesimum aeui annum nullus supergreditur.

9 Ab Oceano isto ad Meroen, quam insulam amplexu primo Nilus facit, milia passuum sunt sexcenta uiginti. Vltra Meroen super exortum solis Macrobii Aethiopes uocantur; dimidio enim eorum protentior est quam nostra uita. 10 Hi Macrobii iustitiam colunt, amant aequitatem, plurimum ualent robore, praecipua decent pulchritudine, ornantur aere, auro uincula faciunt noxiorum. Locus apud eos est Heliutrapeza opiparis epulis semper refertus, quibus indiscretim omnes uescuntur; nam etiam diuinitus eas augeri ferunt. 11 Est etiam ibidem lacus, quo perfusa corpora uelut oleo nitescunt. Ex hoc lacu potus saluberrimus. sane adeo liquidus est, ut ne caducas quidem uehat frondes, sed ilico folia lapsa ad fundum demittat laticis tenuitate.

12 Vltra hos desertae et inhumanae solitudines ad usque Arabicos sinus. Deinde in ultimis Orientis monstruosae gentium facies. Aliae sine naribus, aequali totius oris planitie, informes habent uultus. 13 Aliis concreta ora sunt modicoque tantum foramine calamis auenarum pastus hauriunt. Nonnullae linguis carent, in uicem sermonis utentes nutibus motibusque. 14 Quaedam ex istis nationibus ante Ptolemaeum Lathyrum regem Aegypti incognitum habuerunt ignis usum.

Aethiopia omnis ab oriente hiberno ad occidentem hibernum tenet. Quicquid eius est sub meridiano cardine, lucis nitet, qui maxime uirent hieme. A media parte mons editus mari inminet, ingenuo igni per aeternum feruidus et in quiete iugis flagrantibus; 15 inter quae incendia iugis aestus draconum magna copia est. Veris draconibus ora parua et ad morsus non dehiscentia et artae fistulae, per quas trahant spiritus et linguas exerant; quippe non in dentibus uim, sed in caudis habent et uerbere potius quam rictu nocent. 16 Exciditur e cerebris draconum dracontias lapis, sed lapis non est nisi detrahatur uiuentibus; nam si obeat prius serpens, cum anima simul euanescit duritie soluta. Vsu eius Orientis reges praecipue gloriantur, quamquam nullum lenocinium artis admittat soliditate et quicquid in eo nobile est, non manus faciant nec alterius quam naturae candor sit quo reluceat. 17 Auctor Sotacus gemmam hanc etiam uisam sibi scribit et quibus intercipiatur modis edocet. Praestantissimi audacia uiri explorant anguium foueas et receptus; inde praestolati ad pastum exeuntes praeteruectique percitis cursibus, obiciunt gramina medicata quantum potest ad incitandum soporem; 18 ita somno sopitis capita desecant et de manubiis praecipitis ausi praedam reuehunt temeritatis.

19 Quae locorum Aethiopes tenent feris plena sunt, e quibus quam nabun uocant nos camelopardalim dicimus, collo equi similem, pedibus bubulis, capite camelino, nitore rutilo, albis maculis superspersa. 20 Animal hoc Romae circensibus dictatoris Caesaris primum publicatum. Iisdem ferme temporibus illinc exhibita monstra sunt, cephos appellant, quorum posteriores pedes crure et uestigio humanos artus mentiuntur, priores hominum manus referunt; sed a nostris non amplius quam semel uisa sunt. 21 Ante ludos Cn. Pompeii rhinocerotem Romana spectacula nesciebant; cui bestiae color buxeus, in naribus cornu unicum et repandum, quod subinde attritum cautibus in mucronem excitat eoque aduersus elephantos proeliatur, par ipsis longitudine, breuior cruribus, naturaliter aluum petens, quam solam intellegit ictibus suis peruiam.

22 Iuxta Nigrim fluuium catoblepas nascitur modica atque iners bestia, caput praegraue aegre ferens, aspectu pestilenti; nam qui in oculos eius offenderint, protinus uitam exuunt. 23 Formicae ibi ad formam canis maximi harenas aureas pedibus eruunt, quos leoninos habent; quas custodiunt, ne quis auferat, captantesque ad necem persequuntur. 24 Eadem Aethiopia mittit lycaonem: lupus est ceruice iubatus et tot modis uarius, ut nullum colorem illi dicant abesse. 25 Mittit et parandrum, boum magnitudine, bisulco uestigio, ramosis cornibus, capite ceruino, ursi colore et pariter uillo profundo. Hunc parandrum adfirmant habitum metu uertere et cum delitescat fieri adsimilem cuicumque rei proximauerit, siue illa saxo alba sit, seu frutecto uirens, siue quem alium modum praeferat. 26 Faciunt hoc idem in mari polypi, in terra chamaeleontes; sed et polypus et chamaeleon glabra sunt, ut pronius sit cutis laeuitate proximantia aemulari; in hoc nouum est ac singulare hirsutiam pili colorum uices facere. Hinc euenit ut difficulter capi possit.

27 Aethiopicis lupis proprium est, quod in saliendo ita nisus habent alitis, ut non magis proficiant cursu quam meatu; homines tamen numquam impetunt. Bruma comati sunt, aestate nudi: thoas uocant. 28 Hystrix quoque inde loci frequentissima, erinacii similis, spinis tergum hispida, quas plerumque laxatas iaculatione emittit uoluntaria, ut assiduis aculeorum nimbis canes uulneret ingruentes. 29 Illius caeli ales est pegasus, sed haec ales equinum nihil praeter aures habet. Tragopan quoque auis maior aquilis, cornibus arietinis praeferens armatum caput.

30 Aethiopes legunt cinnamum. Id frutectum situ breui nascitur, ramo humili et represso, numquam ultra duas ulnas altitudinis; quod gracilius prouenerit eximium magis ducitur; quod in crassitudinem extuberatur despectui est. 31 Verum legitur per sacerdotes hostiis prius caesis; quae cum litauerint, obseruatur ut messis nec ortum solis anticipet nec egrediatur occasum. Quisquis principatum tenet, sarmentorum aceruos hasta diuidit, quae sacrata est in hoc ministerium; atque ita portio manipulorum soli dicatur: quae si iuste diuisa est, sponte incenditur.

32 Inter haec quae diximus nitore caerulo hyacinthus inuenitur, lapis pretiosus, si quidem inculpabilis reperiatur; est enim uitiis non parce obnoxius; nam plerumque aut uiolaceo diluitur aut nubilo obducitur aut albicantius in aquaticum eliquescit; optimus in illo tenor, si nec densiore fuco sit obtunsior nec propensa perspicuitate detectior, sed ex utroque temperamento lucis et purpurae fucatum suauiter florem trahat. 33 Hic est qui sentit auras et cum caelo facit; nec aequaliter rutilat, cum aut nubilosus est aut serenus dies. Praeterea in os missus magis friget. Scalpturis certe minime adcommodatus, ut qui tritum respuat, nec tamen penitus inuictus; nam adamante scribitur et notatur. 34 Vbi hyacinthus, ibi et chrysoprasus apparet; quem lapidem lux celat, produnt tenebrae. Haec enim est in illo diuersitas, ut nocte igneus sit, die pallidus. Ex ipso solo sumimus haematitem rubore sanguineo ac propterea haematitem uocatum.

XXXI. 1 Quod ab Atlante usque Canopitanum ostium panditur, ubi Libyae finis est et Aegyptium limen, dictum a Canopo Menelai gubernatore sepulto in ea insula quae ostium Nili facit, gentes tenent dissonae, quae in auiae solitudinis secretum recesserunt. 2 Ex his Atlantes ab humano ritu prorsus exulant. Nulli proprium uocabulum, nulli speciale nomen. Diris solis ortus excipiunt, diris occasus prosequuntur ustique undique torrentis plagae sidere oderunt deum lucis. Adfirmant eos somnia non uidere et abstinere penitus ab animalibus uniuersis. Trogodytae specus excauant, illis teguntur. 3 Nullus ibi habendi amor: a diuitiis paupertate se abdicauerunt uoluntaria. Tantum lapide uno gloriantur, quem hexecontalithon nominamus, tam diuersis notis sparsum, ut sexaginta gemmarum colores in paruo orbiculo eius deprehendantur. Homines isti carnibus uiuunt serpentium ignarique sermonis stridunt potius quam loquuntur. 4 Augilae uero solos colunt inferos. Feminas suas primis noctibus nuptiarum adulteriis cogunt patere, mox ad perpetuam pudicitiam legibus stringunt seuerissimis. 5 Gamphasantes abstinent proeliis, fugiunt commercia, nulli se extero misceri sinunt. Blemyas credunt truncos nasci parte qua caput est, os tamen et oculos habere in pectore. Satyri de hominibus nihil aliud praeferunt quam figuram. 6 Aegipanes hoc sunt quod pingi uidemus. Himantopodes fluxis nisibus crurum serpunt potius quam incedunt et pergendi usum lapsu magis destinant quam ingressu. Pharusi cum Herculi ad Hesperidas pergenti forent comites, itineris taedio hic resederunt. Hactenus Libya.

XXXII. 1 Aegyptus a meridie introrsus recedit quoad praetendant Aethiopes a tergo. Inferiorem eius partem Nilus circumfluit, qui scissus a loco, cui Delta nomen est, ad insulae faciem spatia amplectitur interamna et incerto paene fonte decurrens proditur ut loquemur. 2 Originem habet a monte inferioris Mauretaniae, qui Oceano propinquat. Hoc adfirmant Punici libri; hoc Iubam regem accipimus tradidisse. Igitur protinus lacum efficit quem Nilidem dicunt. 3 Nilum autem iam inde esse coniciunt, quod hoc stagnum herbis piscibus beluis nihil minus procreet quam in Nilo uidemus ac si quando Mauretania, unde origo eius est, aut niuibus densioribus aut imbribus largioribus inrigatur, incrementa exundationis in Aegypto augeantur. 4 Sed effusus hoc lacu harenis sorbetur et cuniculis caecis absconditur; 5 deinde in Caesariensi specu prorumpens ampliore eadem indicia praefert quae in exortu notauimus rursusque subsidit nec se prius reddit quam post interualla itineris extenti contingat Aethiopas, ubi exit et Nigrim facit fluuium, quem supra diximus esse terminum limitis Africani. Astapum eum inde gentes uocant, scilicet aquam e tenebris profluentem.

6 Multas magnasque ambit insulas, quarum pleraeque sunt tam [diffusae et] uastae magnitudinis, ut uix eas dierum quinque cursu praetermeet, quamuis concitus ibi feratur. 7 Nobilissima earum est Meroe, circum quam diuisus dextero alueo Astosapes, laeuo Astabores nominatur. Tunc quoque emensus magna longinqua, cum primum occurrentibus scopulis asperatur, tantis agminibus extollitur inter obiecta rupium, ut ruere potius quam manare credatur; demumque a cataracte ultimo tutus est: 8 ita enim quaedam claustra eius Aegyptii nuncupant. Relicto tamen hoc pone se nomine, quo Giris uocatur, mox inoffensus meat. Septem ostiis conditur, in meridiem uersus excipitur Aegyptio mari.

9 *Gnari siderum uel locorum uarias de excessibus eius causas dederunt. Alii adfirmant etesias nubium densitatem illo cogere, unde amnis hic auspicatur, ipsumque fontem umore superno saginatum tantam inundationis habere substantiam, quantum pabuli ad liquorem nubila subministrauerint. 10 Ferunt alii, quod uentorum flatibus repercussus, cum fluorem solitae uelocitatis non queat promouere, aquis in arto luctantibus intumescat; et quo inpensius controuersi spiritus repugnauerint, eo excelsius sublimari in altitudinis uertices repercussam celeritatem, quando nec solitus extenuet cursus alueum et stipato iam flumine uenis originalibus torrentium pondera superueniant: 11 ita concurrente uiolentia hinc urgentis elementi hinc resistentis, undis exultantibus molem colligi, quae excessus facit. Nonnulli adfirmant fontem eius qui Phialus uocatur siderum motibus excitari extractumque radiis candentibus caelesti igne suspendi, non tamen sine certa legis disciplina, hoc est lunis coeptantibus; 12 uerum omnem abscessus originem de sole concipi primosque fieri excessus tumoris, cum per cancrum sol uehatur; postmodum triginta eius partibus euolutis, ubi ingressus leonem ortus sirios excitauit, emissis omnibus cumulis totam fluctuationem erumpere. 13 Quod tempus sacerdotes natalem mundi iudicauerunt, id est inter XIII k. Aug. et XI. Deinde reuocare exitus uniuersos, cum in uirginem transeat, penitusque intra ripas suas capere, cum libram sit ingressus. 14 Hoc etiam addunt pariter eum nocere, siue abundantius exaestuet siue parcius: cum exiguitas minimum adportet fecunditatis, propensior copia diuturno umore culturam moretur. 15 Maximos eius exitus cubitis duodeuiginti consurgere, iustissimos sedecim temperari, nec in quindecim abesse prouentus fructuarios, quicquid infra sit, famem facere. 16 Dant illi etiam hoc maiestatis, ut portendat futura, quandoquidem Pharsalico bello non fuerit egressus quinque ulnas. Iam illud palam est, quod solus ex amnibus nullas expiret auras. Dicionis Aegyptiae esse incipit a Syene, in qua fines Aethiopum, et inde usque dum mari intimatur, Nili nomen tenet.

17 Inter omnia quae Aegyptus habet digna memoratu praecipue bouem mirantur: Apim uocant. Hunc ad instar colunt numinis, insignem albae notae macula, quae dextero lateri eius ingenita corniculantis lunae refert faciem. 18 Statutum aeui spatium est, quod ut adfuit, profundo sacri fontis inmersus necatur, ne diem longius trahat quam licebit. Mox alter nec sine publico luctu requiritur, quem repertum centum antistites Memphim prosequuntur, ut incipiat ibi sacris initiatus sacer fieri. 19 Delubra quibus succedit aut incubat mystice thalamos nominant. Dat omina manifestantia de futuris: illud maximum, si de consulentis manu cibum capiat. Denique auersatus Germanici Caesaris dexteram prodidit ingruentia, nec multo post Caesar extinctus est. 20 Pueri Apim gregatim sequuntur et repente uelut lymphatici uentura praecinunt. Bos illi ostenditur femina in anno semel, et ipsa non absque certis insignibus, quae atque inuenta et oblata est, eadem die neci datur. 21 Apis natalem Memphi celebrant iactu paterae aureae, quam proiciunt in Nili statum gurgitem. Haec sollemnitas per septem dies agitur; quibus diebus cum sacerdotibus quasdam crocodili indutias habent nec attrectant lauantes. Verum octauo die caerimoniis iam peractis, uelut reddita saeuiendi licentia, solitam resumunt atrocitatem.

22 Crocodilus malum quadrupes et in terra et in flumine pariter ualet; linguam non habet; maxillam mouet superiorem. Morsus eius horribili tenacitate conueniunt, stipante se pectinatim serie dentium. Plerumque ad uiginti ulnas magnitudinis eualescit. Qualia anseris edit oua. 23 Metatur locum nido naturali prouidentia nec alibi fetus premit quam quo crescentis Nili aquae non possint peruenire. In partu fouendo mas et femina uices seruant. Praeter hiatum oris armatus est etiam unguium inmanitate. 24 Noctibus in aqua degit, per diem humi adquiescit. Circumdatur maxima cutis firmitate in tantum, ut ictus quouis tormento adactos tergo repercutiat. 25 Strophilos auis paruula est: ea reduuias escarum dum adfectat, os beluae huiusce paulatim scalpit et sensim scalpurrigine blandiente aditum sibi in usque fauces facit. Quod ichneumon conspicatus penetrat beluam populatisque uitalibus erosa exit aluo.

26 Est et delphinum genus in Nilo, quorum dorsa serratas habent cristas. Hi delphines crocodilos studio eliciunt ad natandum demersique astu fraudulento tenera uentrium subternatantes secant et interimunt. 27 Habitant in insula Nili homines forma perexigui, sed audacia usque eo pergit, ut crocodilis se offerant obuios: nam haec monstra fugientes insequuntur, formidant resistentes; ergo capiuntur, subactique etiam intra aquas suas seruiunt et perdomiti metu ita obsequuntur, ut inmemores atrocitatis uictores suos inequitantes dorso uehant. 28 Hanc ergo insulam et hanc gentem ubicumque indicio odoris persenserint, procul fugiunt. In aqua obtunsius uident, in terra acutissime. Hieme nullum cibum capiunt, quin etiam quattuor menses a coeptu brumae inedia exigunt.

29 Scinci quoque circa Nilum frequentissimi, crocodilis quidem similes, sed forma modica et angusta, uerum ad opem salute non qualibet necessarii: medentes quippe ex ipsis pocula inficiunt, quibus extinguitur uis ueneni.

30 Hippopotamus in eodem flumine ac solo nascitur, equino et dorso et iuba et hinnitu, rostro resimo, ungulis bifidis, aprugineis dentibus, cauda tortuosa. Noctibus segetes depascitur, ad quas pergit auersus astu doloso, ut fallente uestigio reuertenti nullae ei insidiae praeparentur. 31 Idem cum distenditur nimia satietate, harundines recens caesas petit, per quas tamdiu obuersatur, quoad stirpium acuta pedes uulnerent, ut profluuio sanguinis leuetur sagina; plagam deinde caeno oblinit, usquedum uulnus conducatur in cicatricem. Hippopotamos et crocodilos primus Romae M. Scaurus inuexit.

32 Circa easdem ripas ales est ibis. Ea serpentium populatur oua gratissimamque ex his escam nidis suis defert: sic rarescunt prouentus fetuum noxiorum. 33 Nec tamen aues istae tantum intra fines Aegyptios prosunt; nam quaecumque Arabicae paludes pennatorum anguium mittunt examina, quorum tam citum uirus est, ut morsum ante mors quam dolor insequatur, sagacitate qua ad hoc ualent aues excitatae in procinctum eunt uniuersae et prius quam terminos patrios externum malum uastet, in aere occursant cateruis pestilentibus; ibi agmen deuorant uniuersum; quo merito sacrae sunt et inlaesae. Ore pariunt. Nigras solum Pelusium mittit, reliqua pars candidas.

34 De arboribus quas sola fert Aegyptus praecipua est ficus Aegyptia, foliis moro comparanda, poma non ramis tantum gestitans, sed et caudice: usque adeo fecunditati suae angusta est. Vno anno septies fructum sufficit: unde pomum decerpseris, alterum sine mora protuberat. 35 Materia eius in aquam missa subsidit; deinde cum diu desederit in liquore, leuior facta sustollitur et uersa uice, quod natura in alio ligni genere non recipit, fit umore sicca.

36 Palma quoque Aegyptia dicenda res est; proprie adipsos uocatur, ut dici oportet ea, quae gustata arcet sitim. Odor ei idem qui et malis Cydoniis. Sed demum sitim sedat, si prius quam maturuerit decerpatur; nam si matura sumatur, sensum intercipit, gressum praepedit, linguam retardat obsessisque officiis mentis et corporis ebrietatis facit uitium.

37 Aegyptium limitem, qua ad Diacecaumenen tendit, incolunt populi, qui momentum, quo reparari mundum ad motus ferunt annuos, hoc studio deprehendunt. Eligitur sacer lucus, in quo consaeptant animalia diuersissimi generis. Ea, ubi ad statum modum caelestis perueniunt *disciplina, sensus suos significationibus produnt quibus possunt: 38 alia ululant, alia mugiunt, quaedam stridunt, quaedam rudiunt, nonnulla simul confugiunt ad uolutabra. Hoc argumentum illis est magistrum ad indicium temporis deprehendendi. 39 Iidem populi ferunt a primis sibi gentis suae auis traditum, ubi nunc occasus est, quondam ibi ortus solis fuisse.

40 Inter Aegyptias urbes numero portarum Thebae nobiles, ad quas commercia Arabes Indique subuehunt: hinc regio Thebaica. 41 Aboedos et ipsa nobilis, olim Memnonis regia, nunc Osiris fano exculta. Alexandriam et operis ipsius magnitudo et auctor Macedo nobilitant; quam metatus Dinocrates architecton alterum a conditore in memoria locum detinet. 42 Condita autem Alexandria est duodecima centesimaque olympiade, L. Papirio Sp. f. C. Poetelio C. f. consulibus Romanis, haud longe ab ostio fluminis Nili, quod Heracleoticon alii, alii Canopicon appellant.

43 Est et Pharos, colonia a Caesare dictatore deducta, e qua facibus accensis nocturna dirigitur nauigatio; nam Alexandria insidioso accessu aditur, fallacibus uadis, caeco mari, tribusque tantum canalibus admittit nauigantes, Posideo Tegano Tauro. Hinc igitur in portibus machinas ad praelucendi ministerium fabricatas pharos dicunt. 44 Pyramides turres sunt fastigatae ultra excelsitatem omnem quae fieri manu possit; itaque mensuram umbrarum egressae nullas habent umbras. Nunc ab Aegypto prouehamus stilum.

XXXIII. 1 Vltra Pelusiacum ostium Arabia est, ad Rubrum pertinens mare, quod Erythraeum ab Erythra rege Persei et Andromedae filio, non solum a colore appellatum Varro dicit. Qui affirmat in litore maris istius fontem esse, quem si oues biberint, mutent uellerum qualitatem, et antea candidae amittant quod fuerint usque ad haustum ac furuo postmodum nigrescant colore.

2 Rubri autem maris Arsinoe oppidum. Verum haec Arabia procedit ad usque illam odoriferam et diuitem terram, quam Catabani et Scaenitae tenent Arabes, nobiles monte Cassio; 3 qui Scaenitae causas nominis inde ducunt, quod tentoriis succedunt nec alias domos habent; ipsa autem tentoria cilicia sunt: ita nuncupant uelamenta caprarum pilis texta. 4 Praeterea suillis carnibus prorsus abstinent. Sane hoc animalis genus si inuectum illo fuerit, ilico moritur. Hanc Arabiam Graeci Eudaemonem, nostri Beatam nominauerunt. Habitatur in colle manu facto inter flumen Tigrim et flumen Eulaeum, quod ortum a Medis tam puro fluore inclitum est, ut omnes inde reges non alias quam eius aquas bibant.

5 Eudaemonem non frustra cognominatam hinc capessas, quod praeter odores, quos creat plurimos, sola tus mittit, nec tamen uniuersa. Nam in medio eius sunt Astramitae, pagus Sabaeorum, a quo octo mansionibus regio turifera disterminatur, Arabia appellata, id est sacra: hoc enim significari interpretantur. 6 Virgulta haec non sunt publica, sed quod inter barbaros nouum, in ius posterorum per successiones transeunt familiarum. 7 Ergo quicumque dominatum istius tenent nemoris, Arabice sacri uocantur. Iidem illi cum lucos istos uel metunt uel incidunt, non funeribus intersunt, non congressibus feminarum polluuntur. 8 Hanc arborem, priusquam penitus fides proderetur, alii lentisco, alii mage terebintho conparabant, usquedum libris, quos Iuba rex scripsit ad Caesarem Augusti filium, palam fieret intorto eam esse uimine, ramis ad aceris qualitatem, amygdalae modo sucum fundere, incidi ortu canis flagrantissimis solibus.

9 In iisdem saltibus myrrha prouenit, cuius radices ut uitium rastris proficiunt, ablaqueationibus gaudent; nudatae pinguiori fluunt lacrima. Sponte manans pretiosior ex ea sudor est: elicitus corticis uulnere uilior iudicatur. 10 Codex in uertiginem flexus et spinis hispidus; folium crispius licet oliuae tamen simile; maxima extollitur ad quinque cubita proceritatis. Arabes sarmentis eius ignes fouent, quorum fumo satis noxio, nisi odore cremati storacis occurrant, plerumque insanabiles morbos contrahunt.

11 Apud eosdem nascitur phoenix auis, aquilae magnitudine, capite honorato in conum plumis extantibus, cristatis faucibus, circa colla fulgore aureo, postera parte purpureus absque cauda, in qua roseis pennis caeruleus interscribitur nitor. 12 Probatum est quadraginta et quingentis eum durare annis. Rogos suos struit cinnamis, quos prope Panchaeam concinnat in Solis urbem, strue altaribus superposita. 13 Cum huius uita magni anni fieri conuersionem rata fides est inter auctores: licet plurimi eorum magnum annum non quingentis quadraginta, sed duodecim milibus nungentis quinquaginta quattuor annis constare dicant. 14 <Q.> Plautio itaque et Sex. Papinio cos. Aegyptum phoenix inuolauit; captusque anno octingentesimo urbis conditae iussu Claudii principis in comitio publicatus est. Quod gestum, praeter censuram quae manet, actis etiam urbis continetur.

15 Cinnamolgus perinde Arabiae auis in excellentissimis lucis texit nidos e fruticibus cinnamorum; ad quos quoniam non est peruenire propter ramorum altitudinem et fragilitatem, accolae illas congeries plumbatis petunt iaculis deiectasque pretiis uendunt amplioribus, quod hoc cinnamum magis quam alia mercatores probent.

16 Arabes longe lateque diffusi diuersis et moribus uiuunt et cultibus. Plurimis crinis intonsus, mitrata capita; redimitu pari pars rasa in cutem barba. Commerciis student, aliena non emunt, uendunt sua; quippe et siluis et mari diuites. 17 Vmbrae quae nobis dexterae sunt illis sinistrae. Pars eorum quibus asper uictus est angues edunt, nulla uel animi cura uel corporis, ac propterea ophiophagi nominantur.

18 Ex istius litoris sinu Polycrati regi aduecta sardonyx gemma prima in orbe nostro luxuriae excitauit facem. Nec multum de ea disserendum puto, adeo sardonyx in omnium uenit conscientiam. Superficies eius probatur, si meracius rubeat; arguitur, si fuerit faeculentior; 19 medietas circuitur limite candicante; optima est, si nec colorem suum spargat in proximum nec ipsa ex altero mutuetur; reliqua nigro finiuntur. Quod si transluceat, uitio uertitur; si perspicuitatem arceat, proficit ad decorem. 20 Et molochiten Arabs inuenit, uirentem crassius quam smaragdus, contra infantum pericula ingenita ui resistentem. Inuenit et iridem in mari Rubro, sicut crystallum sexangulatam, quae radiis icta solis rutilo aeris repercussu caelestis arcus ex sese iacit speciem. 21 Androdamantem iidem legunt Arabes nitoris argentei, lateribus aequaliter quadris, quem de adamante nonnihil mutuatum putes. Datum illi nomen ex eo censent, quod animorum calentium mollit impetus et tumentes refrenat iras. 22 Paederotem etiam et Arabicam inde sumimus. Arabica aspectu eburnea est, radi abnuit; contra neruorum molestias prodest habentibus. In paederote congruit quicquid eximium est quadam decoris praerogatiua; crystallinum lucet, rubet purpuram, orarum extimis corona crocea uelut e liquido renitente; 23 hac suauitate oculos afficit, uisum inlicit, detinet intuentes; hac etiam gratia Indis placet. hoc Arabiae sat est: ad Pelusium repatriemus.

XXXIV. 1 A Pelusio Cassius mons est et delubrum Iouis Cassii, atque ita Ostracine locus Pompeii Magni sepulchro inclitus. Idumaea inde incipit palmis opima. Deinde Ioppe oppidum antiquissimum orbe toto, utpote ante inundationem terrarum conditum. 2 Id oppidum saxum ostentat, quod uinculorum Andromedae uestigia adhuc retinet. Quam expositam beluae non inritus rumor circumtulit; quippe ossa monstri illius M. Scaurus inter alia miracula in aedilitate sua Romae publicauit. 3 Annalibus nota res est; mensura quoque ueracibus libris continetur, scilicet quod costarum longitudo excesserit pedes quadraginta, excelsitas fuerit elephantis Indicis eminentior; porro uerticuli spinae ipsius latitudine semipedem sint supergressi.

XXXV. 1 Iudaea inlustris est aquis, sed natura non eadem aquarum omnium. Iordanis amnis eximiae suauitatis, Paneade fonte dimissus, regiones praeterfluit amoenissimas; mox in Asphaltitem lacum mersus stagno corrumpitur. 2 Qui Asphaltites gignit bitumen, animal non habet, nihil in eo mergi potest; tauri etiam camelique inpune ibi fluitant. 3 Est et lacus Sara extentus passuum sedecim milibus, circumsaeptus urbibus plurimis et celebribus, ipse par optimis. Sed lacus Tiberiadis omnibus anteponitur, salubris ingenuo aestu et ad sanitatem usu efficaci. 4 Iudaeae caput fuit Hierusolyma, sed excisa est. Successit Hierichus, et haec desiuit, Artaxerxis bello subacta. Callirrhoe Hierusolymis proxima, fons calore medico probatissimus et ex ipso aquarum praeconio sic uocatus.

5 In hac terra balsamum nascitur, quae silua intra terminos uiginti iugerum usque ad uictoriam nostram fuit; at cum Iudaea potiti sumus, ita luci illi propagati sunt, ut iam nobis latissimi colles sudent balsama. Similes uitibus stirpes habent; malleolis digeruntur, rastris nitescunt, aqua gaudent, amant amputari, tenacibus foliis sempiterno inumbrantur. Lignum caudicis attrectatum ferro sine mora moritur; 6 ea propter aut uitro aut cultellulis osseis, sed in sola cortice artifici plaga uulneratur, e qua eximiae suauitatis gutta manat. Post lacrimam secundum in pretiis locum poma obtinent, cortex tertium, ultimus honos ligno.

7 Longo ab Hierusolymis recessu tristis sinus panditur, quem de caelo tactum testatur humus nigra et in cinerem soluta. 8 Ibi duo oppida, Sodomum nominatum alterum, alterum Gomorrum, apud quae pomum quod gignitur, habeat licet speciem maturitatis, mandi tamen non potest: nam fuliginem intrinsecus fauillaciam ambitio tantum extimae cutis cohibet, quae uel leui pressa tactu fumum exhalat et fatiscit in uagum puluerem.

9 Interiora Iudaeae occidentem quae contuentur Esseni tenent, qui praediti memorabili disciplina recesserunt a ritu gentium uniuersarum, maiestatis ut reor prouidentia ad hunc morem destinati. Nulla ibi femina: uenere se penitus abdicauerunt. Pecuniam nesciunt. Palmis uictitant. 10 Nemo ibi nascitur nec tamen deficit hominum multitudo. Locus ipse addictus pudicitiae est; ad quem plurimi licet undique gentium properent, nullus admittitur, nisi quem castitatis fides et innocentiae meritum prosequatur; 11 nam qui reus est uel leuis culpae, quamuis summa ope adipisci ingressum uelit, diuinitus submouetur. Ita per inmensum spatium saeculorum, incredibile dictu, aeterna gens est cessantibus puerperiis. 12 Engada oppidum infra Essenos fuit, sed excisum est. Verum inclitis nemoribus adhuc durat decus lucisque palmarum eminentissimis nihil uel de aeuo uel de bello derogatum. Iudaeae terminus Massada castellum.

XXXVI. 1 Transeo Damascum Philadelphiam *Rhaphanam; Scythopoli primos incolas et auctorem dabo. Liber pater cum humo nutricem tradidisset, condidit hoc oppidum, ut sepulturae titulum etiam urbis moenibus ampliaret. 2 Incolae deerant: e comitibus suis Scythas delegit, quos ut animi firmaret ad promptam resistendi uiolentiam, praemium loci nomen dedit. 3 In Seleucia alter Cassius mons est, Antiochiae propinquus, cuius e uertice uigilia adhuc quarta conspicitur globus solis et breui corporis circumactu radiis caliginem dissipantibus illinc nox hinc dies cernitur. Talis e Cassio specula est, ut lucem prius uideas quam auspicetur dies.

XXXVII. 1 Euphraten fundit Armenia maior, ortu supra Zimam sub radicibus montis, quem Catoten accolae nominant, Scythis proximo. Hic receptis in se aliquot amnibus conualescit et stipatus conuenis aquis luctatur cum montis Tauri obiectu, quem apud Elegeam scindit, resistat licet duodecim milium passuum latitudine; longisque excursibus dextera Commagenem, Arabiam laeua relinquit; 2 deinde praelabens plurimas gentes Babyloniam quondam Chaldaeorum caput diuidit. Mesopotamiam opimat inundationis annuae excessibus, ad instar Aegyptii amnis terras contegens, inuecta soli fecunditate, iisdem ferme temporibus quibus Nilus exit, sole scilicet in parte cancri uigesima constituto; 3 tenuatur cum iam leone decurso ad extima uirginis curricula facit transitum. Quod gnomonici similibus parallelis accidere contendunt, quos pares in terrarum positione aequalitas normalis facit lineae. 4 Vnde apparet ista duo flumina ad modulum eiusdem perpendiculi constituta, licet e diuersis manent plagis, easdem incrementi causas habere.

5 De Tigri quoque dicere hoc loco par est. In Armeniae regione caput tollit mire quam lucidum, conspicuo fonte in loco edito qui Elegos nominatur. Nec ab exordio statim totus est. Primo pigre fluit non suo nomine; at cum fines Medorum inuectus est, Tigris statim dicitur: ita enim nominant Medi sagittam. 6 Influit in Aretisam lacum omnia pondera sustinentem; cuius pisces numquam se alueo Tigridis miscent, sicut nec amnici pisces in stagnum transeunt Aretisae, per quam dissimilis colore et uolucri meat cursu. Mox Tauro resistente in profundum specum mergitur, quem subterlabens in altero eius latere apud Zomada emicat, uluas et purgamenta plurima secum trahens. Deinde identidem absconditur rursusque redditur; Adiabenos Arabasque praeterfluit; Mesopotamiam amplectitur. Amnem nobilissimum Choaspen accipit, Euphraten defert in sinum Persicum.

7 Quaecumque Euphraten bibunt gentes, diuerso nitent lapide. Zmilanthis in ipso *alueo legitur, gemma ad imaginem marmoris Proconnensis, nisi quod in medio umbilico lapidis istius glauci uelut oculi pupula internitet. 8 Sagda a Chaldaeis ad nos usque fluxit, haud facilis repertu, ni ut perhibent ipsa se capessendam daret; namque ingenita spiritus efficacia supermeantes naues e profundo petit et carinis ita tenaciter adcorporatur, ut nisi abrasa parte ligni aegre separetur. 9 Ea sagda apud Chaldaeos propter effectus, quos ex ea sciunt, habetur loco principe, ceteris propter gratiam magis complacet iucundissime uirens. 10 Myrrhites Parthis familiaris est. Hunc si uisu aestimes, myrrhae colore est et non habet quod adficiat; si penitus explores et attritu incites ad calorem, spirat nardi suauitatem.

11 In Perside lapidum tanta copia est tantaque diuersitas, ut longum paene sit ipsis uocabulis inmorari. 12 Mithridax sole percussa coloribus micat uariis. Tecolithos nucleo oliuae similis spernitur cum uidetur, sed remediis bonus uincit aliorum pulchritudinem; solutus quippe et haustus pulsis calculis renium dolores ac uesicae leuat. 13 Hammochrysos harenis auro intermixtis nunc brattearum, nunc pulueris habet quadrulas. 14 Aetites et fuluus est et tereti positione alterum lapidem intrinsecus cohibens, cuius crepitu sonorus est cum mouetur; quamlibet tinnitum illum non internum scrupulum facere, sed spiritum scientissimi dicant. 15 Hunc aetiten Zoroastres praefert omnibus maximamque illi tribuit potestatem. Inuenitur aut in nidis aquilae aut in litoribus oceani; in Perside tamen plurimus. [Subnexus spem uteri defendit a fluxibus abortiuae.] 16 Pyrites furuus est tenerique se uehementius non sinit ac si quando artiori manu premitur, digitos adurit. 17 Chalazias grandinis et candorem praefert et figuram, duritia robustissima et inuicta. Echites uipereas habet maculas. 18 Dionysias fuscus est, rubentibus notis sparsus. Idem si aquae mixtus conteratur, uinum fragrat et, quod in illo odore mirificum est, ebrietati resistit. 19 Glossopetra deficientibus lunis caelo cadit, linguae similis humanae, non modicae ut magi ferunt potestatis, qui ex ea lunares motus excitari putant. 20 Solis gemma percandida est ad speciem fulgidi sideris, rutilosque ex sese iacit radios. Veneris crinis nitet nigro, internis ductibus ostentans ruforum crinium similitudinem. 21 Selenites translucet fulgore candido melleoque, continens lunae imaginem, quam iuxta cursum astri ipsius perhibent diebus singulis uel minui uel augeri. 22 Meconites papauera exprimit. Myrmecites reptantis formicae effigie notatur. Chalcophthongos resonat ut pulsata aera; pudice habitus seruat uocis claritatem. 23 Siderites a contemplatione ferri nihil dissonat, uerum maleficus quoquo inferatur discordias excitat. Phlogites ostentat intra se quasi flammas aestuantes. 24 Anthracias coruscat uelut scintillantibus stellis. Enhydros exudat, ut clausam in eo putes fontaneam scaturriginem.

XXXVIII. 1 Ciliciam, qua de agitur, si ut nunc est loquamur, derogasse uidebimur fidei uetustatis; si terminos sequimur quos habuit olim, absonum est a contemplatione rerum praesentium. Ergo inter utramque culpam factu optimum est amborum temporum statum persequi.

2 Cilicia antea usque ad Pelusium Aegypti pertinebat Lydis Medis Armeniis Pamphylia Cappadocia sub imperio Cilicum constitutis; mox ab Assyriis subacta in breuiorem modum scripta est. Plurima iacet campo, sinu lato recipiens mare Issicum, a tergo montium Tauri et Amani iugis clausa. 3 A Cilice nomen trahit, quem aetas pristina paene ultra aeuum memoriae abscondit; hunc Phoenice ortum, qui antiquior Ioue de primis terrae alumnis habetur. Matrem urbium habet Tarson, quam Danaae proles nobilissima Perseus locauit. 4 Hanc urbem intersecat Cydnus amnis. Hunc Cydnum alii praecipitari Tauro, alii deriuari ex alueo Choaspi tradiderunt. Qui Choaspes ita dulcis est, ut Persici reges, quamdiu inter ripas Persidis fluat soli, sibi ex eo pocula uindicauerint et cum eundum foret peregre, aquas eius secum uectitarent. 5 Ex illo parente Cydnus miram trahit suauitatem. Quicquid candidum est cydnum gentili lingua Syri dicunt: unde amni huic nomen datum et tumet uere cum niues soluuntur, reliqua anni tenuis et quietus. 6 Circa Corycum Ciliciae crocum plurimum optimumque: det licet Sicilia, det Cyrena, det et Lycia, hoc primum est: spirat fragrantius, colore plus aureo est, suci ope citius proficit ad medellam.

7 Ibi Corycos oppidum est et specus, qui montem inpositum mari a summo cauat uertice, patulus hiatu amplissimo; nam deiectis lateribus in terrae profundum nemoroso orbe amplectitur mediam inanitatem, uirens introrsus lucis pendentibus. 8 Descensus in eum per duo milia et quingentos passus non sine largo die, hinc inde fontium adsidua scaturrigine. Vbi peruentum ad ima primi sinus, alter rursus specus panditur; quod antrum latis primum patet faucibus, postmodum in processu per angustias obscuratur. In eo sacrum est Iouis fanum, in cuius recessu intimo Typhonis gigantis cubile positum qui uolunt credunt.

9 Heliopolis antiquum oppidum Ciliciae fuit, patria Chrysippi stoicae sapientiae potentissimi; quod a Tigrane Armenio subactum et diu Solum, Pompeiopolim deuictis Cilicibus Cn. Magnus cognominauit.

10 Mons Taurus ab Indico primum mari surgit, deinde a scopulis Chelidoniis, inter Aegyptium et Pamphylium pelagus, obiectus septemtrioni dextero latere, laeuo meridianae plagae, occidenti obuersus fronte profusa. Palam est terras eum continuare uoluisse penetrato mari, nisi profundis resistentibus extendere radices suas uetaretur. 11 Denique qui periclitantur naturas locorum, temptasse eum omnes exitus promunturiis probant; *etenim quoquouorsum mari adluitur, procedit in prominentias; sed modo intercluditur Phoenicio, modo Pontico sinu, interdum Caspio uel Hyrcano; quibus renitentibus subinde fractus contra Maeotium lacum flectitur multisque difficultatibus fatigatus Ripaeis se iugis adnectit. 12 Pro gentium ac linguarum uarietate plurifariam nominatus, apud Indos *Imaus, mox Propanisus, Choatras apud Parthos, post Niphates, inde Taurus atque ubi in excelsissimam consurgit sublimitatem, Caucasus. Interea etiam a populis appellationem trahit; a dextero latere Caspius dicitur uel Hyrcanus, a laeuo Amazonicus, Moschicus, Scythicus; ad haec uocabula habet alia multa. 13 Vbi dehiscit hiulcis iugis, facit portas, quarum primae sunt Armeniae, tum Caspiae, post Ciliciae. In Graeciam uerticem exerit, ubi Ceraunius praedicatur. A Ciliciae finibus Asiaticum limitem dispescit. Quantus meridiem uidet, sole inaestuat; quicquid septemtrioni oppositum est, uento tunditur et pruina; quo siluestris est, efferatur multis bestiis et leonibus inmanissimis.

XXXIX. 1 Quod in Campania Vesubius, in Sicilia Aetna, hoc in Lycia mons Chimaera est; hic mons nocturnis aestibus fumidum exhalat. Et quoniam natura ibidem subest ignea, Vulcano urbem proximam Lycii dicauerunt, quam de uocabulo sui nominis Hephaestiam uocant. 2 Olympus quoque inter alia ibi oppidum fuit nobile, sed intercidit; nunc castellum est, infra quod aquae Regiae ob insigne fluoris spectaculo sunt uisentibus.

XL. 1 Sequitur Asia; sed non eam Asiam loquor, quae in toto orbis diuortio terminos amnes habet ab Aegyptio mari Nilum, a Maeotio lacu Tanaim, uerum eam quae a Telmesso Lyciae incipit, unde etiam Carpathius auspicatur sinus. Eam igitur Asiam ab oriente Lycia includit et Phrygia, ab occidente Aegaea litora, a meridie mare Aegyptium, Paphlagonia a septemtrione.

2 Ephesus in ea urbs clarissima est; Epheso decus templum Dianae, Amazonum fabrica, adeo magnificum ut Xerxes, cum omnia Asiatica templa igni daret, huic uni pepercerit. Sed haec Xerxis clementia sacras aedes non diu a malo uindicauit; 3 namque Herostratus, ut nomen memoria sceleris extenderet, incendium nobilis fabricae manu sua struxit, sicut ipse fassus est, uoto adipiscendae famae latioris. 4 Notatur ergo eadem die conflagrauisse templum Ephesi, qua Alexander Magnus Pellae natus est. 5 Quod cum postmodum ad cultum augustiorem Ephesii reformarent, faber operi Dinocrates praefuit, quem Dinocratem Alexandri iussu Alexandriam in Aegypto metatum supra exposuimus. Nusquam autem orbe toto tam adsiduos terrae motus et tam crebras urbium demersiones quam in Asia esse cladibus Asiaticis patuit, cum Tiberio principe urbes duodecim simul una ruina occiderint.

6 Ingenia Asiatica inclita per gentes fuere. Poetae Anacreon, inde Mimnermus et Antimachus, deinde Hipponax, deinde Alcaeus, inter quos etiam Sappho mulier. At historiae conditores Xanthus, Hecataeus, Herodotus, cum quibus Ephorus et Theopompus. Nam de septem sapientia praeditis Bias, Thales, Pittacus, Cleanthes Stoicae eminentissimus, Anaxagoras naturae indicator, Heraclitus etiam subtilioris doctrinae arcanis immoratus.

7 Asiam excipit Phrygia, in qua Celaenae, quae antiquato priore nomine in Apameam transiere, oppidum a rege Seleuco postmodum constitutum. Istic Marsyas ortus, istic et sepultus: unde qui proximat fluuius, Marsyas dicitur; 8 nam sacrilegi certaminis factum et audaces in deum tibias testatur non procul uallis, quae euentum gestae rei signat et ab Apamea decem milibus passuum separata Aulocrene usque adhuc dicitur. Ex arce huiusce oppidi Maeander amnis caput tollit, qui recurrentibus ripis flexuosus inter Cariam et Ioniam praecipitat in sinum qui Miletum diuidit et Prienam. 9 Ipsa Phrygia Troadi superiecta est, aquilonia parte Galatiae conlimitanea, meridiana Lycaoniae Pisidiae Mygdoniaeque contermina. Eadem ab oriente uicina Lydiae, a septemtrione Moesiae, Cariae a parte qua dies medius est. Mons Lydiae Tmolus croco florentissimus; 10 amnis Pactolus, quem aurato fluore incitum aliter Chrysorrhoam uocant. In his locis animal nascitur quod bonacum dicunt, cui taurinum caput ac deinceps corpus omne, tantum iuba equina; cornua autem ita multiplici flexu in se recurrentia, ut si quis in ea offendit, non uulneretur. 11 Sed quicquid praesidii monstro illi frons negat, aluus sufficit; nam cum in fugam uertit, proluuie citi uentris fimum egerit per longitudinem trium iugerum, cuius ardor quicquid attigerit amburit: ita egerie noxia submouet insequentes.

12 Miletos Ioniae caput, Cadmi olim domus, sed eius, qui primus inuenit prosae orationis disciplinam. 13 Non longe Ephesum Colophon ciuitas, nobilis oraculo Clarii Apollinis. Vnde haud procul Mimas surgit, cuius uertices de nubilis superuolantibus futurae tempestatis significant qualitatem. 14 Caput Maeoniae Sipylus excipit, Tantalis antea dictus et in illam uocabuli memoriam orbitatibus datus Niobae. 15 Zmyrnam Meles circumfluit, inter flumina Asiatica facile praecipuus amnis. Zmyrnaeos uero campos fluuius Hermus secat, qui ortus Dorylao Phrygiae Phrygiam scindit a Caria. Hunc quoque Hermum fluctibus aureis aestuasse antiquitas credidit. 16 Zmyrna, unde praecipue nitet, Homero uati patria extitit, qui post Ilium captum fuit anno ducentesimo septuagesimo secundo, Agrippa Siluio Tiberini filio Albae regnante, anno ante urbem conditam centesimo sexagesimo. 17 Inter quem et Hesiodum poetam, qui in auspiciis olympiadis primae obiit, centum triginta octo anni interfuerunt. In Rhoeteo litore Athenienses et Mytilenaei ad tumulum ducis Thessali Achillion oppidum condiderunt, quod propemodum interiit; 18 deinde interpositis quadraginta ferme stadiis in altero cornu eiusdem litoris ob honorem Salaminii Aiacis alterum oppidum, cui Aeantio datum nomen, Rhodii extruxerunt.

19 At iuxta Ilium Memnonis stat sepulcrum, ad quod sempiterno ex Aethiopia cateruatim aues aduolant, quas Ilienses Memnonias uocant. *Cremutius auctor est has easdem anno quinto in Aethiopia cateruatim coire et undiqueuersum, quo usquam gentium sint, ad regiam Memnonis conuenire. 20 Mediterranea quae sunt supra Troadis partem Teuthrania tenet regio, quae prima Moesorum fuit patria. Haec Teuthrania perfunditur Caico flumine.

21 Per omnem Asiam chamaeleon plurimus, animal quadrupes, facie qua lacertae, nisi crura recta et longiora uentri iungerentur; prolixa cauda eademque in uertiginem torta; hamati ungues subtili aduncitate; incessus piger et fere idem qui testudinum motus; corpus asperum cute, qualem in crocodilis deprehendimus; subducti oculi et recessu concauo introrsum recepti, 22 quos numquam nictatione obnubit, uisum non circumlatis pupulis, sed obtutu rigidi orbis intentat. Hiatus eius aeternus ac sine ullius usus ministerio, quippe cum neque cibum capiat neque potu alatur nec alimento alio quam haustu aeris uiuat. 23 Color uarius et in momenta mutabilis, ita ut cuicumque rei se coniunxerit, concolor ei fiat. Colores duo sunt quos fingere non ualet, rubrus et candidus; ceteros facile mentitur. Corpus paene sine carne, uitalia sine liene nec nisi in corculo pauxillum sanguinis deprehenditur. Latet hieme, producitur uere. 24 Impetibilis est coraci, a quo cum interfectus est, uictorem suum perimit interemptus; nam si uel modicum ales ex eo ederit, ilico moritur; sed corax habet praesidium ad medellam natura manum porrigente; nam cum adflictum se intellegit, sumpta fronde laurea recuperat sanitatem.

25 Pythonos come in Asia locus est campis patentibus, ubi primo aduentus sui tempore ciconiae aduolant et eam quae ultima aduenerit lancinant uniuersae. Aues istas ferunt linguas non habere, uerum sonum quo crepitant oris potius quam uocis esse. 26 Eximia illis inest pietas; etenim quantum temporis inpenderint fetibus educandis, tantum et ipsae a pullis suis inuicem aluntur; ita enim inpense nidos fouent, ut incubitus adsiduitate plumas exuant. 27 Noceri eis omnibus quidem locis nefas ducunt, sed in Thessalia uel maxime, ubi serpentium immanis copia est; quos dum escandi gratia insectantur, regionibus Thessalicis plurimum mali detrahunt.

XLI. Galatiam primis saeculis priscae Gallorum gentes occupauerunt Tolosbogi Veturi Ambituuti, quae uocabula adhuc permanent: quamuis Galatia unde dicta sit, ipso sonat nomine.

XLII. 1 Bithynia in Ponti exordio ad partem solis orientis aduersa Thraciae, opulenta ac diues urbium, a fontibus Sagari fluminis primos fines habet; ante Bebrycia dicta, deinde Mygdonia, mox a Bithyno rege Bithynia. 2 In ea Prusiadem urbem et adluit Hylas flumen et perspergit Hylas lacus, in quo resedisse credunt delicias Herculi, Hylan puerum, Nymphis rapinam; in cuius memoriam usque adhuc sollemni cursitatione lacum populus circumit et Hylan uoce clamant. 3 In Bithyno quoque agro Libyssa locus Nicomediae proximus, sepulcro Hannibalis famae datus; qui post Carthaginense iudicium transfuga ad regem Antiochum, dein post Antiochi apud Thermopylas *pugnatam malam pugnam fractumque regem fortunae uicibus in hospitium Prusiae deuolutus, ne traderetur T. Quintio ob hanc causam in Bithyniam misso captiuusque Romam ueniret, ueneni mali poculo animam expulit.

XLIII. 1 In ora Pontica post Bospori fauces et Rhesum amnem portumque Calpas Sagaris fluuius ortus in Phrygia dictusque a plerisque Sagarius exordium facit Mariandyni sinus, in quo oppidum Heraclea adpositum Lyco flumini; et Acone portus, qui prouentu malorum graminum usque eo celebris est, ut noxias herbas aconita illinc nominemus. 2 Proximus inde Acherusius specus, quem foraminis caeci profundo ad usque inferna aiunt pertendere.

XLIV. 1 Paphlagoniam limes a tergo Galaticus amplectitur. Ea Paphlagonia Carambi promunturio spectat Tauricam, consurgit Cytoro monte porrecto in spatium trium et sexaginta milium, insignis loco Eneto, a quo, ut Cornelius Nepos perhibet, Paphlagones in Italiam transuecti mox Veneti sunt nominati. 2 Plurimas in ea regione urbes Milesii condiderunt, Eupatoriam Mithridates; quo subacto a Pompeio Pompeiopolis est dicta.

XLV. 1 Cappadocia gentium uniuersarum quae Pontum accolunt praecipue introuersus recedit. Latere laeuo utrasque Armenias et Commagenen simul transit; dextero plurimis Asiae populis circumfusa. Attollitur ad Tauri iuga et solis ortus. Praeterit Lycaoniam Pisidiam Ciliciam. 2 Vadit super tractum Syriae Antiochiae, parte regionis alterius in Scythiam pertendens, ab Armenia maiore diuisa Euphrate amne; quae Armenia unde Panedri montes sunt auspicatur. 3 Multae in Cappadocia urbes inclitae; uerum ut ab aliis referamus pedem, coloniam Archelaidem, quam deduxit Claudius Caesar, Halys praeterfluit; Neocaesaream Lycus alluit; Melitam Samiramis condidit; 4 Mazacam sub Argaeo sitam Cappadoces matrem urbium numerant: qui Argaeus niualibus iugis arduus ne aestiuo quidem torrente pruinis caret quemque indidem populi habitari deo credunt.

5 Terra illa ante alias altrix equorum et prouentui equino accommodissima est; quorum hoc in loco ingenium reor persequendum. 6 Nam equis inesse iudicium documentis plurimis patefactum est, cum iam aliquot inuenti sunt, qui nonnisi primos dominos recognoscerent, obliti mansuetudinis, si quando mutassent consueta seruitia. Inimicos partis suae norunt adeo, ut inter proelia hostes morsu petant. 7 Sed illud maius est, quod rectoribus perditis quos diligebant arcessunt fame mortem. Verum hi mores in genere equorum praestantissimo reperiuntur: nam qui infra nobilitatem *sati sunt, nulla documenta sua praebuerunt. 8 Sed ne quid uideamur dicendi licentia contra fidem adrogasse, exemplum frequens dabimus. Alexandri Magni equus Bucephalus dictus siue de aspectus toruitate seu ab insigni, quod taurinum caput armo inustum habebat, seu quod de fronte eius quaedam corniculorum minae protuberabant, cum ab equario suo alias etiam molliter sederetur, accepto regio stratu neminem umquam alium praeter dominum uehere dignatus est. 9 Documenta eius in proeliis plura sunt, quibus Alexandrum e durissimis certaminibus sospitem ope sua extulit; quo merito effectum, ut defuncto in India exequias rex duceret et supremis sepulcrum daret, urbem etiam conderet, quam in nominis memoriam Bucephalam nominauit. 10 Equus C. Caesaris nullum praeter Caesarem dorso recepit; cuius primores pedes facie uestigii humani tradunt fuisse, sicut ante Veneris genetricis aedem hac effigie locatus est. 11 Regem Scytharum cum singulari certamine interemptum aduersarius uictor spoliare uellet, ab equo eius calcibus morsuque est lancinatus. Agrigentina etiam regio frequens est equorum sepulcris, quod munus supremitatis meritis datum credimus. 12 Voluptatem his inesse circi spectacula prodiderunt; quidam enim equorum cantibus tibiarum, quidam saltationibus, quidam colorum uarietate, nonnulli etiam accensis facibus ad cursus prouocantur. Affectum equinum lacrimae probant: 13 denique interfecto Nicomede rege equus eius uitam inedia expulit. Cum proelio Antiochus Galatas subegisset, Cintareti nomine ducis, qui in acie ceciderat, equum insiliuit ouaturus isque adeo spreuit lupatos, ut de industria cernuatus ruina pariter et se et equitem adfligeret. 14 Ingenia equorum etiam Claudii Caesaris circenses probauerunt, cum effuso rectore quadrigae currus aemulos non minus astu quam uelocitate praeuerterent et post decursa legitima spatia ad locum palmae sponte consisterent, uelut uictoriae praemium postularent. 15 Excusso quoque auriga, quem Rutumannam nominabant, relicto certamine ad Capitolium quadriga prosiliuit nec ante substitit quam Tarpeium Iouem trina dextratione lustrasset. 16 In huiusce animalis genere aetas longior maribus: legimus sane equum ad annos LXX uixisse. Iam illud non uenit in ambiguum, quod in annum tertium et tricesimum generant, utpote qui etiam post uicesimum mittantur ad subolem reficiendam. Notatum etiam aduertimus Opuntem nomine equum ad gregariam uenerem durasse in annos quadraginta. 17 Equarum libido extinguitur iubis tonsis. In quarum partu amoris nascitur ueneficium, quod in frontibus praeferunt recens editi, furuo colore, caricis simile, hippomanes nominatum; quod si praereptum statim fuerit, nequaquam mater pullo ubera praebet fellitanda. 18 Quo quis acrior fuerit speique maioris, profundius nares mersitat in bibendo. Mas ad bella numquam producitur apud Scythas, eo quod feminae exonerare uesicas etiam in fuga possunt. Edunt equae et uentis conceptos; sed hi numquam ultra triennium aeuum trahunt.

XLVI. 1 Assyriorum initium Adiabene facit; in cuius parte Arbelitis regio est, quem locum uictoria Alexandri Magni non sinit praeteriri. Nam ibi copias Darii fudit, ipsum subegit expugnatisque eius castris in reliquo apparatu regis repperit scrinium unguentis refertum, unde primum Romana luxuria fecit ingressum ad odores peregrinos. 2 Aliquantisper tamen uirtute ueterum ab hac uitiorum inlecebra defensi sumus atque adeo in tempus censorum P. <Licinii> Crassi et C. Iulii Caesaris; qui edixerunt anno urbis conditae quingentesimo sexagesimo quinto, ne quis unguenta inueheret peregrina. 3 Postmodum uicerunt nostra uitia et senatui adeo placuit odorum delicia, ut ea etiam in poenalibus tenebris uteretur: sicut L. Plotium fratrem Planci bis consulis proscriptum a triumuiris in Salernitana latebra unguenti odor prodidit.

4 Hos terrarum ductus excipit Media, cuius arbor inclaruit etiam carminibus Mantuanis. Ingens ipsa et cui tale ferme quale unedonibus folium est; tantum eo differt, quod aculeatum spinulentis fastigiis hispida turgescat. Malum inimicum uenenis, sapore asperum et amaritudinis merae, odoris autem fragrantia plus quam iucundum longeque sensibile. 5 Verum pomo illius tanta ubertas inest, ut onere prouentus semper grauetur: nam protinus atque poma eius deciderunt maturitate, alia protuberant, eaque tantum est opimitati mora, ut fetus decidant ante nati. 6 Vsurpare sibi nemora ista optauerunt et aliae nationes per industriam germinis transferendi, sed beneficium soli Mediae datum natura resistente terra alia non potuit mutuari.

XLVII. 1 Portae Caspiae panduntur itinere manu facto longo octo milibus passuum; nam latitudo uix est plaustro permeabilis. In his angustiis etiam illud asperum, quod praecisorum laterum saxa liquentibus inter se salis uenis exundant humorem affluentissimum, qui constrictus ui caloris uelut in aestiuam glaciem corporatur: ita labes inuia accessum negat. 2 Praeterea octo et uiginti milium passuum tractus omnis, quoquo inde pergatur humo arida, sine praesidio sitit. Tunc serpentes undique gentium conuenae a uerno statim die illuc confluunt. Ita periculi ac difficultatis concordia ad Caspios nisi hieme accessus negatur.

XLVIII. 1 A Caspiis ad orientem uersus locus est, quod Direum appellatur, cuius ubertati non est quippiam quod comparari queat. Quem locum circumsident Lapyri, Narici et Hyrcani. 2 Ei proximat Margine regio inclita caeli ac soli commodis, adeo ut in toto illo latifundio uitibus sola gaudeat. In faciem theatralem montibus clauditur, ambitu stadiorum mille quingentorum, paene inaccessa ob incommodum harenosae solitudinis, quae per centum et uiginti milia passuum undiqueuersum circumfusa est. 3 Regionis huius amoenitatem Alexander Magnus usque adeo miratus est, ut ibi primum Alexandriam conderet; quam mox a barbaris excisam Antiochus Seleuci filius reformauit et de nuncupatione domus suae dixit Seleuciam; cuius urbis circuitus diffunditur in stadia septuaginta quinque. In hanc Orodes Romanos captos Crassiana clade deduxit. 4 Et aliud in Caspiis Alexander oppidum excitarat idque Heraclea dictum dum manebat; sed hoc quoque ab iisdem euersum gentibus, deinde ab Antiocho restitutum, ut ille maluit, Achais postmodum nominatum est.

XLIX. 1 Oxus amnis oritur de lacu Oaxo, cuius oras hinc inde Bateni et Oxistacae accolunt; sed praecipuam partem Bactri tenent. Bactris praeterea est proprius amnis Bactros: unde et oppidum quod incolunt Bactrum. 2 Gentis huius quae pone sunt, Propanisi iugis ambiuntur; quae aduersa, Indi fontibus terminantur; reliqua includit Ochus flumen. 3 Vltra hos Panda oppidum Sogdianorum, in quorum finibus Alexander Magnus tertiam Alexandriam condidit ad contestandos itineris sui terminos. 4 Hic enim locus est, in quo primum a Libero patre, post ab Hercule, deinde a Samiramide, postremo etiam a Cyro arae sunt constitutae, quod proximum gloriae omnes duxerunt illo usque promouisse itineris sui metas.

5 Vniuersi eius ductus dumtaxat ab illa terrarum parte Laxates fluuius secat fines, quem tamen Laxaten soli uocant Bactri; nam alii Scythae Silim nominant. Hunc eundem esse Tanain exercitus Alexandri Magni crediderunt; uerum Demodamas dux Seleuci et Antiochi, satis idoneus uero auctor, transuectus amnem istum, titulos omnium supergressus est aliumque esse quam Tanain deprehendit. 6 Ob cuius gloriae insigne dedit nomini suo, ut altaria ibi strueret Apollini Didymaeo. Hoc est conliminium, in quo limes Persicus Scythis iungitur; quos Scythas Persae lingua sua Sacas dicunt et inuicem Scythae Persas Chorsacos nominant montemque Caucasum Croucasim, id est niuibus candicantem. 7 Densissima hic populorum frequentia cum Parthis legem placiti ab exordio moris incorrupta custodit disciplina: e quibus celeberrimi sunt Massagetae et Essedones, Satarchae et Apalaei. 8 Post quos, immanissimis barbaris interiacentibus, de ritu aliarum nationum paene inconstanter definitum aduertimus.

9 Bactri camelos fortissimos mittunt, licet et Arabia plurimos gignat; uerum hoc differunt, quod Arabici bina tubera in dorso habent, singula Bactriani. Hi numquam pedes atterunt: sunt enim illis reciprocis quibusdam pulmunculis uestigia carnulenta. Vnde et contraria est labes ambulantibus nullo fauente praesidio ad nisum insistendi. Habentur in duplex ministerium: sunt alii oneri ferundo accommodati, alii perniciores; sed nec illi ultra iustum pondera recipiunt nec isti amplius quam solita spatia uolunt egredi. 10 Geniturae cupidine efferantur adeo, ut saeuiant cum uenerem requirunt. Oderunt equinum genus. Sitim etiam in quadriduum tolerant; uerum cum occasio bibendi data est, tantum implentur, quantum et satiet desideria praeterita et in futurum diu prosit. 11 Lutulentas aquas captant, puras refugiunt; denique nisi caenosior liquor fuerit, ipsi adsidua proculcatione limum excitant, ut turbidetur. Durant in annos centum, nisi forte translati in peregrina insolentia mutati aeris morbos trahant. 12 Ad bella feminae praeparantur inuentumque est ut desiderium eis coitionis quadam castratione execaretur: putant enim fieri ualidiores, si coitibus arceantur.

L. 1 Qua ab Scythico oceano et mari Caspio in oceanum eoum cursus inflectitur, ab exordio huiusce plagae profundae niues, mox longa deserta, post Anthropophagi gens est asperrima, dein feris spatia obsita ferme dimidiam itineris partem inpenetrabilem reddiderunt. 2 Quarum difficultatum terminum facit iugum mari imminens, quod Tabin barbari dicunt: post quae adhuc longinquae solitudines. Sic in tractu eius orae, quae spectat aestiuum orientem, post inhumanos situs primos hominum Seras cognoscimus, qui aquarum aspergine inundatis frondibus uellera arborum adminiculo depectunt liquoris et lanuginis teneram subtilitatem umore domant ad obsequium. 3 Hoc illud est sericum in usum publicum damno seueritatis admissum et quo ostendere potius corpora quam uestire primo feminis, nunc etiam uiris luxuriae persuasit libido. Seres ipsi quidem mites et inter se quietissimi, alias uero reliquorum mortalium coetus refugiunt, adeo ut ceterarum gentium commercia abnuant. 4 Primum eorum fluuium mercatores ipsi transeunt, in cuius ripis nullo inter partes linguae commercio, sed depositarum rerum pretia oculis aestimantibus sua tradunt, nostra non emunt.

LI. Sequitur Attacenus sinus et gens hominum Attacorum, quibus temperies praerogatiua miram aeris clementiam subministrat. Arcent sane adflatum noxium colles, qui salubri apricitate undique secluso obiecti prohibent auras pestilentes; atque ideo, ut Amometus adfirmat, par illis et Hyperboreis genus uitae est. Inter hos et Indiam gnarissimi Ciconas locauerunt.

LII. 1 A Mediis montibus auspicatur India, a meridiano mari porrecta ad eoum. Fauonii spiritu saluberrima. in anno bis aestatem habet, bis legit frugem, uice hiemis etesias patitur. 2 Hanc Posidonius aduersam Galliae statuit. Sane nec quicquam ex ea dubium: nam Alexandri Magni armis comperta et aliorum postmodum regum diligentia peragrata penitus cognitioni nostrae addicta est. 3 Megasthenes sane apud Indicos reges aliquantisper moratus res Indicas scripsit, ut fidem, quam oculis subiecerat, memoriae daret. Dionysius quoque, qui et ipse a Philadelpho rege spectator missus, gratia periclitandae ueritatis paria prodidit.

4 Tradunt ergo in India fuisse quinque milia oppidorum praecipua capacitate, populorum nouem milia. Diu etiam credita est tertia pars esse terrarum. Nec mirum sit uel de hominum uel de urbium copia, cum soli Indi numquam a natali solo recesserint. 5 Indiam Liber pater primus ingressus est, utpote qui omnium primus triumphauit. Ab hoc ad Alexandrum Magnum numerantur annorum sex milia quadringenti quinquaginta unus additis et amplius tribus mensibus, habita per reges conputatione, qui centum quinquaginta tres tenuisse medium aeuum deprehenduntur.

6 Maximi in ea amnes Ganges et Indus. Quorum Gangen quidam fontibus incertis nasci et Nili modo exultare contendunt; alii uolunt a Scythicis montibus exoriri. 7 Hypanis etiam ibi nobilissimus fluuius, qui Alexandri Magni iter terminauit, sicuti arae in ripa eius positae probant. Minima Gangis latitudo per octo milia passuum, maxima per uiginti patet; altitudo, ubi uadosissimus est, mensuram centum pedum deuorat.

8 Gangarides extimus est Indiae populus; cuius rex equites mille, elephantos septingentos, peditum sexaginta milia in apparatu belli habet. 9 Indorum quidam agros exercent, militiam plurimi, merces alii; optimi ditissimique res publicas curant, reddunt iudicia, adsident regibus. Quietum ibi eminentissimae sapientiae genus est uita repletos incensis rogis mortem accersere. 10 Qui uero ferociori sectae se dediderunt et siluestrem agunt uitam, elephantos uenantur, quibus perdomitis ad mansuetudinem aut arant aut uehuntur. 11 In Gange insula est populosissima, amplissimam continens gentem, quorum rex peditum quinquaginta milia, equitum quattuor milia in armis habet. Omnes sane, quicumque praediti sunt regia potestate, non sine maximo elephantorum, equitum etiam peditumque numero militarem agitant disciplinam.

12 Prasia gens ualidissima. Palibothram urbem incolunt, unde quidam gentem ipsam Palibothros nominauerunt. Quorum rex sescenta milia peditum, equitum triginta milia, elephantorum octo milia omnibus diebus ad stipendium uocat. 13 Vltra Palibothram mons Malleus, in quo umbrae hieme in septemtriones, aestate in austros cadunt, uicissitudine hac durante mensibus senis. Septemtriones in eo tractu in anno semel nec ultra quindecim dies parent, sicut auctor est Baeton, qui perhibet hoc in plurimis Indiae locis euenire. 14 Indo flumini proximantes uersa ad meridiem plaga ultra alios torrentur calore; denique uim sideris prodit hominum color. 15 Montana Pygmaei tenent. At hi quibus est uicinus Oceanus sine regibus degunt. Pandaea gens a feminis regitur, cui reginam primam adsignant Herculis filiam. 16 Et Nysa urbs regioni isti datur, mons etiam Ioui sacer, Meros nomine, in cuius specu nutritum Liberum patrem ueteres Indi adfirmant; ex cuius uocabuli argumento lasciuienti famae creditur Liberum femine natum. 17 Extra Indi ostium sunt insulae duae Chryse et Argyre adeo fecundae copia metallorum, ut plerique eas aurea sola habere prodiderint et argentea.

18 Indis omnibus promissa caesaries, non sine fuco caerulei aut crocei coloris. 19 Cultus praecipuus in gemmis. Nullus funerum apparatus. Praeterea, ut Iubae et Archelai regum libris editum est, in quantum mores populorum dissonant, habitus quoque discrepantissimus: 20 alii lineis, alii laneis peplis uestiuntur, pars nudi, pars obscaena tantum amiculati, plurimi etiam flexibilibus libris circumdati. Quidam populi adeo proceri, ut elephantos uelut equos facillima insultatione transiliant. 21 Plurimis placet neque animal occidere neque uesci carnibus. 22 Plerique tantum piscibus aluntur et mari uiuunt. Sunt qui proximos parentesque priusquam annis aut aegritudine in maciem eant, uelut hostias caedunt, deinde peremptorum uiscera epulas habent: quod ibi non sceleris, sed pietatis loco numerant. 23 Sunt etiam qui, cum incubuere morbi, procul a ceteris in secreta abeunt nihil anxie mortem expectantes.

24 Astacanorum gens laureis uiret siluis, lucis buxeis: uitium uero et arborum uniuersarum, quibus Graecia dulcis est, prouentibus copiosissima. 25 Philosophos habent Indi (gymnosophistas uocant), qui ab exortu ad usque solis occasum contentis oculis orbem candentissimi sideris contuentur in globo igneo rimantes secreta quaedam harenisque feruentibus perpetem diem alternis pedibus insistunt. 26 Ad montem, qui Nulo dicitur, habitant quibus auersae plantae sunt et octoni digiti in plantis singulis. 27 Megasthenes per diuersos Indiae montes esse scribit nationes capitibus caninis, armatas unguibus, amictas uestitu tergorum, ad sermonem humanum nulla uoce, sed latratibus tantum sonantes rictibusque. 28 Apud Ctesiam legitur quasdam feminas ibi semel parere natosque canos ilico fieri; esse rursum gentem alteram, quae in iuuenta cana sit, nigrescat in senectute, ultra aeui nostri terminos perennantem. 29 Legimus monocolos quoque ibi nasci singulis cruribus et singulari pernicitate, qui ubi defendi se uelint a calore, resupinati plantarum suarum magnitudine inumbrentur. 30 Gangis fontem qui accolunt, nullius ad escam opis indigi odore uiuunt pomorum siluestrium longiusque pergentes eadem illa in praesidio gerunt, ut olfactu alantur. Quod si taetriorem spiritum forte traxerint, exanimari eos certum est. 31 Perhibent esse et gentem feminarum, quae quinquennes concipiant, sed ultra octauum annum uiuendi spatium non protrahant. 32 Sunt qui ceruicibus carent et in umeris habent oculos. Sunt qui siluestres, hirti corpora, caninis dentibus, stridore terrifico. apud eos uero, quibus ad uiuendi rationem exactior cura est, multae uxores in eiusdem uiri coeunt matrimonium, et cum maritus homine decesserit, apud grauissimos iudices suam quaeque de meritis agunt causam, et quae officiosior ceteris sententia uicerit iudicantium, hoc palmae refert praemium, ut arbitrio suo ascendat rogum coniugis et supremis eius semet ipsam det inferias; ceterae nota uiuunt.

33 Enormitas in serpentibus tanta est, ut ceruos et animantium alia ad parem molem tota hauriant, quin etiam oceanum Indicum quantus est penetrent insulasque magno spatio a continenti separatas pabulandi petant gratia. Idque ipsum palam est non qualibet magnitudine euenire, ut per tantam sali latitudinem ad loca permeent destinata.

34 Sunt illic multae ac mirabiles bestiae, quarum e multitudine et copia uel particulam persequemur. Leucrocota uelocitate praecedit feras uniuersas; ipsa asini feri magnitudine, cerui clunibus, pectore ac cruribus leonis, capite melium, bisulca ungula, ore ad usque aures dehiscente, dentium locis osse perpetuo. Haec quod ad formam: nam uoce loquentium hominum sonos aemulatur.

35 Est et eale, alias ut equus, cauda elephanti, nigro colore, maxillis aprugnis, praeferens cornua ultra cubitalem modum longa ad obsequium cuius uelit motus accommodata; neque enim rigent sed mouentur, ut usus exigit proeliandi; quorum alterum cum pugnat protendit, alterum replicat, ut si ictu aliquo alterius acumen offenderit, acies succedat alterius. Hippopotamis comparatur, et ipsa sane aquis fluminum gaudet.

36 Indicis tauris color fuluus est, uolucris pernicitas, pilus in contrarium uersus, hiatus omne quod caput. Hi quoque circumferunt cornua flexibilitate qua uolunt. Tergi duritia omne telum respuunt et tam inmiti feritate, ut capti animas proiciant furore.

37 Mantichora quoque nomine inter haec nascitur, triplici dentium ordine coeunte uicibus alternis, facie hominis, glaucis oculis, sanguineo colore, corpore leonino, cauda uelut scorpionis aculeo spiculata, uoce tam sibila ut imitetur modulos fistularum [tubarumque concinentum]. Humanas carnes auidissime affectat. 38 Pedibus sic uiget, saltu sic potest, ut morari eam nec extentissima spatia possint nec obstacula latissima. Sunt praeterea boues unicornes [et tricornes] solidis ungulis nec bifissis.

39 Sed atrocissimus est monoceros, monstrum mugitu horrido, equino corpore, elephanti pedibus, cauda suilla, capite ceruino. 40 Cornu e media fronte eius protenditur splendore mirifico, ad magnitudinem pedum quattuor, ita acutum ut quicquid impetat, facile ictu eius perforetur. Viuus non uenit in hominum potestatem et interimi quidem potest, capi non potest.

41 Aquae etiam gignunt miracula non minora. Anguillas ad tricenos pedes longas educat Ganges. Quem Statius Sebosus inter praecipua miracula ait uermibus abundare caeruleis nomine et colore. Hi bina habent brachia longitudinis cubita non minus sena, adeo robustis uiribus, ut elephantos ad potum uentitantes mordicus conprehensa ipsorum manu rapiant in profundum.

42 Indica maria balaenas habent ultra spatia quattuor iugerum, sed et quos physeteras nuncupant. qui enormes supra molem ingentium columnarun ultra antemnas se nauium extollunt haustosque fistulis fluctus ita eructant, ut nimbosa adluuie plerumque deprimant alueos nauigantium.

43 Sola India mittit auem psittacum colore uiridem torque puniceo, cuius rostri tanta duritia est, ut cum e sublimi praecipitat in saxum, nisu se oris excipiat et quodam quasi fundamento utatur extraordinariae firmitatis; 44 caput uero tam ualens, ut si quando ad discendum plagis sit admonendus (nam studet ut quod homines loquatur), ferrea clauicula sit uerberandus. Dum in pullo est atque adeo intra alterum aetatis suae annum quae monstrata sunt et citius discit et retinet tenacius; paulo senior et obliuiosus est et indocilis. 45 Inter nobiles et ignobiles discretionem digitorum facit numerus; qui praestant, quinos in pedes habent digitos, ceteri ternos. Lingua lata multoque latior quam ceteris auibus; unde perficitur, ut articulata uerba penitus eloquatur. Quod ingenium ita Romanae deliciae miratae sunt, ut barbari psittacos mercem fecerint.

46 Indorum nemora in tam proceram sublimantur excelsitatem, ut transiaci ne sagittis quidem possint. 47 Pomaria ficus habent, quarum codices in orbem spatio sexaginta passuum extuberantur; ramorum umbrae ambitu bina stadia consumunt; foliorum latitudo formae Amazonicae peltae conparatur; pomum eximiae suauitatis. 48 Quae palustria sunt, harundinem creant ita crassam, ut fissis internodiis lembi uice uectitet nauigantes. E radicibus eius umor dulcis exprimitur ad melleam suauitatem. 49 Tylos Indiae insula est; ea fert palmas, oleam creat, uineis abundat. Terras omnes hoc miraculo sola uincit, quod quaecumque in ea arbos nascitur, numquam caret folio.

50 Ibi mons Caucasus, qui maximam orbis partem perpetuis iugis penetrat, fronte qua soli obuersus est arbores piperis ostentat, quas ad iuniperi similitudinem diuerse fructus edere adseuerant. 51 Qui paene inmaturi exeunt, dicitur piper longum; quod incorruptum est, piper album; quorum cutem rugosam et torridam calor fecerit, nomen trahunt de colore.

52 Hebenum ex India Mithridatico triumpho Romae primum Magnus Pompeius exhibuit. Mittit India et calamos odoratos et multa alia fragrantia mirifici spiritus suauitate.

53 Indicorum lapidum in adamantibus dignitas prima, utpote qui lymphationes abigunt, uenenis resistunt, mentium uanos metus pellunt. 54 Haec primum de his praedicari oportuit, quae respicere ad utilitatem uidebamus; nunc reddemus quae adamantium sint species et quis color cuique. Eximius in quodam crystalli genere inuenitur, *materiae in qua nascitur adaeque similis splendore liquidissimo, in mucronem sexangulum utrimque secus leuiter turbinatus nec umquam ultra magnitudinem nuclei Abellani repertus. 55 Huic proximus in excellentissimo auro deprehenditur, pallidior ac magis ad argenti colorem renitens. Tertius in uenis cypri apparet, propior ad aeream faciem. Quartus in metallis ferrariis legitur, pondere ceteros antecedens, non tamen et potestate. 56 Nam et hic et qui in cypro deprehenduntur frangi queunt, plerique etiam adamante altero perforantur. At illi quos primos significauimus nec ferro uincuntur nec igni domantur; uerum tamen si diu in sanguine hircino macerentur, non aliter quam si calido uel recenti, malleis aliquot ante fractis et incudibus dissipatis aliquando cedunt atque in particulas dissiliunt. Quae fragmenta scalptoribus in usum insigniendae cuiusce modi gemmae expetuntur. 57 Inter adamantem et magnetem est quaedam naturae occulta dissensio, adeo ut iuxta positus non sinat magnetem rapere ferrum uel si admotus magnes ferrum traxerit, quasi praedam quandam adamans magneti rapiat atque auferat.

58 Lychniten perinde fert India, cuius lucis uigorem flagrantia excitat lucernarum, qua ex causa lychniten Graeci uocauerunt. 59 Duplex ei facies: aut in purpurae emicat claritatem aut meracius suffunditur cocci rubore, per omne intimum sui, si quidem pura sit, inoffensam admittens perspicuitatem; at si excanduit radiis solis incita uel ad calorem digitorum attritu excitata est, aut palearum cassa aut chartarum fila ad se rapit; 60 contumaciter scalpturis resistens ac si quando insignita est, dum signa exprimit, quasi quodam animali morsu partem cerae retentat.

61 Beryllos in sexangulas formas Indi atterunt, ut hebetem coloris lenitatem angulorum repercussu excitent ad uigorem. Beryllorum genus diuiditur in speciem multifariam: eximii interuirente glauci et caeruli temperamento quandam praeferunt puri maris gratiam. 62 Infra hos sunt chrysoberylli, qui languidius micantes nube aurea circumfunduntur. Chrysoprasos quoque, ex auro et porraceo mixtam lucem trahentes, aeque beryllorum generi adiudicauerunt. 63 Hyacinthizontas, scilicet qui hyacinthos prope referant, et ipsos probant. Eos uero, qui crystallis similes capillamentis intercurrentibus obscurantur (hoc enim uitio illorum nomen est), scientissimi lapidum plebi dederunt. 64 Indici reges hoc genus gemmas in longissimos cylindros amant fingere eosque perforatos elephantorum setis suspendunt ac monilia habent, uel plerumque ex utroque capite insertis aureis umbilicis incendunt ad nitellam pinguiorem, ut per industriam metallo hinc inde addito fulgentiorem trahant lucem.

LIII. 1 Taprobanem insulam, antequam temeritas humana exquisito penitus mari fidem panderet, diu orbem alterum putauerunt et quidem quem habitare *Antichthones crederentur. Verum Alexandri Magni uirtus ignorantiam publici erroris non tulit ulterius permanere, sed in haec usque secreta propagauit nominis sui gloriam. 2 Missus igitur Onesicritus praefectus classis Macedonicae terram istam, quanta esset, quid gigneret, quomodo haberetur, exquisitam notitiae nostrae dedit. Patet in longitudinem stadiorum septem milia, in latitudinem quinque milia. 3 Scinditur amni interfluo. Nam pars eius bestiis et elephantis repleta est maioribus multo quam fert India; partem homines tenent. margaritis scatet et gemmis omnibus. Sita est inter ortum et occasum. Ab eoo mari incipit praetenta Indiae. 4 A Prasia Indorum gente dierum uiginti primo in eam fuit cursus, sed cum papyraceis et Nili nauibus illo pergeretur; mox cursu nostrarum nauium septem dierum iter factum est. 5 Mare uadosum interiacet altitudinis non amplius senum passuum, certis autem canalibus depressum adeo, ut nullae umquam ancorae ad profundi illius fundamenta potuerint peruenire. 6 Nulla in nauigando siderum obseruatio: utpote ubi septemtriones nequaquam uidentur uergiliaeque nunquam apparent. Lunam ab octaua in sextam decimam tantum supra terram uident. 7 Lucet ibi canopos sidus clarum et amplissimum. Solem orientem dextra habent, occidentem sinistra. Obseruatione itaque nauigandi nulla suppetente, ut ad destinatum pergentes locum capiant, uehunt alites, quarum meatus terram petentium magistros habent cursus regendi. Quaternis non amplius mensibus in anno nauigatur.

8 In Claudii principatum de Taprobane haec tantum noueramus; tunc enim fortuna patefecit scientiae uiam latiorem. Nam libertus Annii Plocami, qui tunc Rubri maris uectigal administrabat, Arabiam petens, aquilonibus praeter Carmaniam raptus, quinto decimo demum die adpulsus est ad hoc litus portumque aduectus qui Hippuros nominatur. 9 Sex deinde mensibus sermonem perdoctus admissusque ad conloquia regis quae compererat reportauit. Stupuisse scilicet regem pecuniam quae capta cum ipso erat, quod tametsi signata disparibus foret uultibus, tamen parem haberet modum ponderis; 10 cuius aequalitatis contemplatione cum Romanam amicitiam flagrantius concupiuisset, *Rachia principe legatos ad nos usque misit, a quibus cognita sunt uniuersa.

11 Ergo inde homines corporum magnitudine omnes homines antecedunt; crines fuco inbuunt, caeruleis oculis ac truci uisu, terrifico sono uocis. 12 Quibus inmatura mors est in annos centum aeuum trahunt; aliis omnibus annosa aetas et paene ultra humanam extenta fragilitatem. 13 Nulli aut ante diem aut per diem somnus. Aedificia modice ab humo eleuata. Annona eodem semper tenore. Vites nesciunt; pomis abundant. 14 Colunt Herculem. In regis electione non nobilitas praeualet, sed suffragium uniuersorum. Populus enim eligit spectatum moribus et inueterata clementia, etiam annis grauem. 15 Sed hoc in eo quaeritur, cui liberi nulli sunt; nam qui pater fuerit, etiamsi uita spectetur, non admittitur ad regendum; et si forte dum regnat pignus sustulit, exuitur potestate; idque eo maxime custoditur, ne fiat hereditarium regnum. 16 Deinde etiamsi rex maximam praeferat aequitatem, nolunt ei totum licere: *triginta ergo rectores accipit, ne in causis capitum solus iudicet; quamquam sic quoque si displicuerit iudicatum, ad populum prouocatur atque ita datis iudicibus septuaginta fertur sententia, cui necessario adquiescitur. 17 Cultu rex dissimili a ceteris uestitur syrmate, ut est habitus, quo Liberum patrem amiciri uidemus. Quod si etiam ipse in peccato aliquo arguitur, morte multatur: 18 non tamen ut cuiusquam attrectetur manu, sed consensu publico rerum omnium interdicta ei facultate; etiam conloquii potestas punito denegatur. 19 Culturae student uniuersi. Venatibus indulgent nec plebeias agunt praedas, quippe cum tigrides aut elephanti tantum requirantur. 20 Maria quoque piscationibus inquietant marinasque testudines capere gaudent, quarum tanta est magnitudo, ut superficies earum domum faciat et numerosam familiam non arte receptet.

21 Maior pars insulae huius calore ambusta est et in uastas deficit solitudines. Latus eius mare adluit peruiridi colore fruticosum, ita ut iubae arborum plerumque gubernaculis atterantur. Cernunt latus Sericum de montium suorum iugis. 22 Mirantur aurum et ad gratiam poculorum omnium gemmarum adhibent apparatum. Secant marmora testudinea uarietate. 23 Margaritas legunt plurimas maximasque. Conchae sunt, in quibus hoc genus lapidum requiritur, quae certo anni tempore luxuriante conceptu sitiunt rorem uelut maritum, cuius desiderio hiant; et cum maxime liquitur lunaris imber, oscitatione quadam hauriunt umorem cupitum: sic concipiunt grauidaeque fiunt. 24 De saginae qualitate reddunt habitus unionum; nam si purum fuerit quod acceperint, candicant orbiculi, si turbidum, aut pallore languent aut rufo innubilantur. Ita magis de caelo quam de mari partus habent. 25 Denique quotiens excipiunt matutini aeris semen, fit clarior margarita, quotiens uespere, fit obscurior quantoque magis hauserit, tanto magis proficit lapidum magnitudo. Si repente micauerit coruscatio, intempestiuo metu conprimuntur clausaeque subita formidine uitia contrahunt abortiua; aut enim perparuuli fiunt scrupuli aut inanes. 26 Conchis ipsis inest sensus: partus suos maculari timent cumque flagrantioribus radiis excanduit dies, ne fucentur lapides solis calore, subsidunt in profundum et se gurgitibus ab aestu uindicant. Huic tamen prouidentiae aetas opitulatur; nam candor senecta disperit et grandescentibus conchis flauescit margarita. In aqua mollis est unio, duratur exemptus. 27 Numquam duo simul reperiuntur: inde unionibus nomen datum. Vltra semiunciales inuentos negant. Piscantium insidias timent conchae; unde est, ut aut inter scopulos aut inter marinos canes plurimum delitescant. Gregatim natant; certus examini dux est; illa si capta sit, etiam quae euaserint in plagas reuertuntur.

28 Dat et India margaritas, dat et litus Brittannicum: sicut diuus Iulius thoracem, quem Veneri Genetrici in templo eius dicauit, ex Brittannicis margaritis factum subiecta inscriptione intellegi uoluit. 29 Lolliam Paulinam Gaii principis coniugem uulgatum est habuisse tunicam ex margaritis sestertio tunc quadringenties aestimatam; cuius parandae auaritie pater ipsius Manilius spoliatis Orientis regionibus offendit C. Caesarem Augusti filium interdictaque amicitia principis ueneno interiit. 30 Illud quoque expressit uetus diligentia, quod Sullanis primum temporibus Romam inlati sunt uniones.

LIV. 1 Ab insula eus ea, ut consequens, ad continentem; igitur a Taprobane <in> Indiam reuertamur. Sed si Indicis urbibus aut nationibus resistamus, egrediemur repromissae concinnitatis modum.

2 Proximam Indo flumini urbem habuere Caphisam, quam Cyrus diruit. Arachosiam Erymantho amni inpositam Samiramis condidit. *Cadrusium oppidum ab Alexandro Magno ad Caucasum constitutum est. Ibi et Alexandria, quae patet amplitudinis stadia triginta. Multa et alia sunt, sed haec cum eminentissimis. 3 Post Indos montanas regiones Ichthyophagi tenent, quos subactos Alexander Magnus uesci piscibus uetuit; nam antea sic alebantur.

4 Vltra hos deserta Carmaniae, Persis deinde atque ita nauigatio; in qua Solis insula rubens et omni animantium generi inaccessa, quippe quae nullum non animal inlatum perimat. 5 Ex India reuertentes ab Hyani Carmaniae flumine septemtriones primum uident. Achaemenidis in hoc tractu sedes fuerunt. 6 Inter Carmaniae promunturium et Arabiam quinquaginta milia passuum interiacent; deinde tres insulae, circa quas hydri marini egrediuntur uicenum cubitum longitudinem.

7 Dicendum hoc loco, quatenus ab Alexandria Aegypti pergatur in usque Indiam. Nilo uehente Copton usque etesiis flantibus cursus est. Deinde terrestre iter Hydreum tenus. Post transactis aliquot mansionibus Berenicen peruenitur, ubi Rubri maris portus est. 8 Inde Oceli Arabiae portus tangitur. Proximum Indiae emporium excipit Zmirim infame piraticis latronibus. Deinde per diuersos portus Cottonare peruenitur, ad quam monoxylis lyntribus piper conuehunt. 9 Petentes Indiam ante exortum canis aut protinus post exortum nauigia media aestate *soluunt, reuertentes renauigant Decembri mense. 10 Secundus ex India uentus est uulturnus; at cum uentum est in Rubrum mare, aut africus aut auster uehunt. Spatium Indiae decies septies quinquaginta milia passuum proditur; at Carmaniae centum milia, cuius pars non caret uitibus. 11 Praeterea habet genus hominum, qui non alia quam testudinis carne uiuunt, hirsuti omnia facie tenus, quae sola laeuis est; iidem coriis piscium uestiuntur, Chelonophagi cognominati.

12 Inrumpit haec litora Rubrum mare idque in duos sinus scinditur. Quorum qui ab oriente est Persicus appellatur, quoniam quidem oram illam habitauere Persidis populi, uicies et sexagies centena milia circuitu patens; ex aduerso, unde Arabia est, alter Arabicus uocatur; Oceanum uero qui ibi influit Azanium nominauerunt.

13 Carmaniae Persis adnectitur, quae incipit ab insula Aphrodisia uariarum opum diues, translata in Parthicum nomen, litore quo occasui obiacet porrecta milia passuum <quingenta> quinquaginta. 14 Oppidum eius nobilissimum Susa, in quo templum Susiae Dianae. a Susis [Carbyle siue] Babitae oppidum centum triginta quinque milibus passuum distat, in quo mortales uniuersi odio auri coemunt hoc genus metallum et abiciunt in terrarum profunda, ne polluti usu eius auaritia corrumpant aequitatem. 15 Hic inconstantissimus terrarum modus: nec inmerito, cum aliae circa Persidem nationes schoinis, aliae parasangis terras metiantur et incertam fidem faciat mensurae ratio discors.

LV. 1 Parthia quanta omnis est a meridie Rubrum mare, a septemtrione Hyrcanum salum claudit. Regna in ea duodeuiginti dissecantur in duas partes. Vndecim quae dicuntur superiora incipiunt ab Armenico limite et Caspio litore, porrecta ad terras Scytharum, quibuscum concorditer degunt; 2 reliqua septem inferiora, sic enim uocitant, habent ab ortu *Arios, Carmaniam Arianosque a medio die, Medos ab occidui solis plaga, a septemtrione Hyrcanos. Ipsa autem Media ab occasu transuersa utraque Parthiae regna amplectitur; septemtrione Armenia circumdatur; ab ortu Caspios uidet; a meridie Persidem. Deinde tractus hic procedit usque ad castellum quod Magi obtinent, Fidasarcida nomine; hic Cyri sepulcrum.

LVI. 1 Chaldaeae gentis caput Babylonia est, tam nobilis, ut propter eam et Assyrii et Mesopotamia in Babyloniae nomen transierint. 2 Vrbs est sexaginta milia passuum circuitu patens, muris circumdata, quorum altitudo ducentos pedes detinet, latitudo quinquaginta, ternis in singulos pedes digitis ultra quam mensura nostra est altioribus. 3 Interluitur Euphrate. Beli ibi Iouis templum, quem inuentorem caelestis disciplinae tradidit etiam ipsa religio, quae deum credit. In aemulationem urbis huius Ctesiphontem Parthi condiderunt.

4 Tempus est ad Oceani oras reuerti, represso in Aethiopiam stilo; namque ut Atlanticos aestus occipere ab occidente et Hispania dudum dixeramus, ab bis quoque partibus mundi unde primum Atlantici nomen induat, exprimi par est. 5 Pelagus Azanium usque Aethiopum litora promouetur, Aethiopicum ad Massylicum promunturium, unde rursus oceanus Atlanticus.

6 Iuba igitur uniuersae partis, quam plurimi propter solis ardorem peruiam negauerunt, facta etiam uel gentium uel insularum commemoratione ad confirmandae fidei argumentum, omne illud mare ab India usque Gades uoluit intellegi nauigabile, cori tamen flatibus, cuius spiritus praeter Arabiam, Aegyptum, Mauretaniam euehere quamuis queant classem, dummodo ab eo promunturio Indiae cursus dirigatur, quod alii Lepten acran, alii Drepanum nominauerunt. 7 Addidit etiam stationum loca et spatiorum modum: nam ab Indica prominentia ad Malichu insulam adfirmat esse quindecies centena milia passuum, a Malichu ad Scaeneon ducenta uiginti quinque milia, inde ad insulam Adanum centum quinquaginta milia; sic confici ad apertum mare decies octies centena et septuaginta quinque milia. 8 Idem opinioni plurimorum, qui solis flagrantia maxima partis istius ferunt humano generi inaccessa, sic reluctatur, ut mercantium ibi transitus infestari ex Arabicis insulis *dicat, quas Ascitae habent Arabes. Quibus e re nata datum nomen; nam bubulis utribus contabulatas crates superponunt uectitatique hoc ratis genere praetereuntes infestant sagittis uenenatis. 9 Habitari etiam *addit Aethiopiae adusta Trogodytarum et Ichthyophagorum nationibus; quorum Trogodytae tanta pernicitate pollent, ut feras quas agitant cursu pedum adsequantur, Ichthyophagi non secus quam marinae beluae nando in mari ualent.

10 Ita exquisito Atlantico mari usque in occasum, etiam Gorgadum meminit insularum. Gorgades insulae, ut accepimus, obuersae sunt promunturio quod uocamus Hesperu ceras. 11 Has incoluerunt Gorgones monstra et sane usque adhuc monstruosa gens habitat. Distant a continente bidui nauigatione. 12 Prodidit denique Xenophon Lampsacenus Hannonem Poenorum imperatorem in eas permeauisse repertasque ibi feminas aliti pernicitate atque ex omnibus quae apparuerunt duas captas tam hirto atque aspero corpore, ut ad argumentum spectandae rei duarum cutes miraculi gratia inter donaria Iunonis suspenderit, quae durauere usque ad tempora excidii Carthaginensis.

13 Vltra Gorgadas Hesperidum insulae, sicut Sebosus adfirmat, dierum quadraginta nauigatione in intimos maris sinus recesserunt. 14 Fortunatas insulas certe contra laeuam Mauretaniae accepimus iacere, quas Iuba sub meridie quidem sitas, sed proximas occasui dicit. 15 De harum nominibus expectari magnum <non> miror, sed infra famam uocabuli res est. In prima earum, cui nomen est Embrion, aedificia nec sunt nec fuerunt. Iuga montium stagnis madescunt. Ferulae surgunt ad arboris magnitudinem; earum quae nigrae sunt, expressae liquorem reddunt amarissimum, quae candidae, aquas reuomunt etiam potui accommodatas. 16 Alteram insulam Iunoniam appellari ferunt, in qua pauxilla aedes ignobiliter ad culmen fastigata. Tertia huic proximat eodem nomine, nuda omnia. Quarto loco Capraria appellatur, enormibus lacertis plus quam referta. 17 Sequitur Niuaria aere nebuloso et coacto ac propterea semper niualis. Deinde Canaria repleta canibus forma eminentissimis, unde etiam duo exhibiti sunt Iubae regi. 18 In ea aedificiorum durant uestigia. Auium magna copia, nemora pomifera, palmeta caryotas feritantia, multa nux pinea, larga mellatio, amnes siluris piscibus abundantes. 19 Perhibent etiam expui in eam undoso mari beluas; deinde cum monstra illa putredine tabefacta sunt, omnia illic infici taetro odore; ideoque non penitus ad nuncupationem sui congruere insularum qualitatem.

The Miscellany

Tous les livres