Pénitentiel (page 2)

Saint Colomban · Doctrine

Texte latin, domaine public · Source : la.wikisource.org — De mensura taxanda poenitentiarum · 2 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

XXXIV. Si quis laicus inebriaverit se, aut usque ad vomitum manducaverit aut biberit, septimana in pane et aqua poeniteat.

XXXV. Si quis laicus adulterare voluerit, aut fornicare cum sponsa, et concupierit mulierem proximi sui, et non fecerit, id est, non potuerit, quia mulier eum non suscepit, tamen ille paratus fuit ad fornicandum: confiteatur culpam suam sacerdoti, et ita quadraginta diebus in pane et aqua poeniteat.

XXXVI. Si quis autem laicus manducaverit, aut biberit juxta fana; si per ignorantiam fecerit, promittat (0228D)deinceps quod nunquam reiteret, et quadraginta diebus in pane et aqua poeniteat: si vero per contemptum hoc fecerit, id est, postquam sacerdos illi praedicavit quod sacrilegium hoc erat, et postea mensae daemoniorum communicaverit; si gulae tantum vitio hoc fecerit aut repetierit, tribus quadragesimis in pane et aqua poeniteat: si vero pro cultu daemonum, aut honore simulacrorum hoc fecerit, tribus annis poeniteat.

XXXVII. Si quis laicus per ignorantiam cum Bonosiacis aut caeteris haereticis communicaverit, stet inter catechumenos, id est, ab aliis separatus Christianis quadraginta diebus, et duabus aliis quadragesimis in extremo Christianorum ordine, id est, inter (0229A)poenitentes, insanae communionis culpam dileat: si vero per contemptum hoc fecerit, id est, postquam denuntiatum illi fuerat a sacerdote, ac prohibitum, ne se communione sinistrae partis macularet, anno integro poeniteat, et tribus quadragesimis, et duobus aliis annis abstineat se a vino et carnibus; et ita post manus impositionem catholici episcopi, altario jungatur. Postremo de minutis monachorum agendum est sanctionibus.

XXXVIII. Si quis vallum apertum in nocte dimiserit, superpositione poeniteat: si vero in die, viginti quatuor percussionibus, si non aliis supervenientibus apertum dimiserit: si quis hunc ipsum absolute praecesserit, superpositione poeniteat.(0229B)

XXXIX.Si quis jumentum petens solus absolute [ Leg. absque luto] lavaverit, superpositione poeniteat: si quis vero lavans licito coram fratribus stando hoc fecerit, si non necessitate luti largius abstergendi, viginti quatuor plagis emendetur.

XL. Si quis vero etiam sedendo in jumento genua, aut brachia discooperuerit absque necessitate luti lavandi, sex diebus non lavet; id est, usque ad alteram diem dominicam inhonestus ille lavator pedes (0230A)non lavet. Soli autem monacho secrete stando pedes lavare licet: seniori vero, etiam publice, sed altero pedes suos lavante licet stando lavari.

XLI. Ante praedicationem vero die dominica toti, exceptis certis necessitatibus, simul sint conglobati, ut nullus desit numero praeceptum audientium, excepto coco ac portario, qui et ipsi, si possint, satis agant, ut adsint quando tonitruum Evangelii auditur.

XLII. Confessiones autem dari diligentius praecipitur, maxime de commotionibus animi, antequam ad Missam eatur, ne forte quis accedat indignus ad altare, id est, si cor mundum non habuerit: melius est enim exspectare donec cor sanum fuerit, et alienum a scandalo ac invidia fuerit, quam accedere (0230B)audacter ad judicium tribunalis: tribunal enim Christi, altare: et corpus suum inibi cum sanguine judicat indignos accedentes. Sicuti ergo a peccatis capitalibus et carnalibus cavendum est, antequam communicandum sit; ita etiam ab incertioribus vitiis et morbis languentis animae abstinendum est, ac abstergendum ante verae pacis conjunctionem et aeternae salutis compaginem.

Tous les livres