Commentarii in Vergilium (page 2)
§ 1.277 ROMANOSQUE SVO DE NOMINE DICET perite non ait Romam, sed Romanos. urbis enim illius verum nomen nemo vel in sacris enuntiat. denique tribunus plebei quidam Valerius Soranus, ut ait Varro et multi alii, hoc nomen ausus enuntiare, ut quidam dicunt raptus a senatu et in crucem levatus est, ut alii, metu supplicii fugit et in Sicilia comprehensus a praetore praecepto senatus occisus est. hoc autem urbis nomen ne Hyginus quidem cum de situ urbis loqueretur expressit.
§ 1.278 NEC METAS RERUM NEC TEMPORA PONO 'metas' ad terras rettulit, 'tempora' ad annos; Lavinio enim et Albae finem statuit, Romanis tribuit aeternitatem, quia subiunxit 'imperium sine fine dedi'.
§ 1.279 QUIN quinetiam; minus enim est 'etiam'. nam plenum est quinetiam, ut “quinetiam hiberno moliris sidere classem”. ASPERA IVNO tolerabilius hoc Iuppiter dicit. ASPERA IVNO] vel quam tu asperam dicis, vel certe ut et ego fateor.
§ 1.280 METU ut supra “id metuens”. TERRAS CAELVMQUE FATIGAT alibi “absumptae in Teucros vires caelique marisque”. QUAE MARE N. T. Q. M. C. Q. F. metu scilicet quem de Carthagine habet, ut supra “id metuens”, vel metu quo Troianos terret et Venerem. nam dicit 'parce metu Cytherea'. 'mare' autem 't. c. q. f.' alibi ostendit dicendo “absumptae in Teucros vires caelique marisque”. 'fatigat' vero pro exercet, sollicitat, commovet.
§ 1.281 CONSILIA IN MELIUS REFERET quia bello Punico secundo ut ait Ennius placata Iuno coepit favere Romanis. IN MELIUS] eis to kreitton. et est Latinior elocutio: Sallustius “ad mutandum modo in melius servitium”. MECUMQUE FOVEBIT id est eadem quae ego sentiens, eadem quae ego volens, vel ut quidam volunt mecum in Capitolio constituta.
§ 1.282 GENTEMQUE TOGATAM bene 'gentem', quia et sexus omnis et condicio toga utebatur, sed servi nec colobia nec calceos habebant. togas autem etiam feminas habuisse, cycladum et recini usus ostendit. recinus autem dicitur ab eo, quod post tergum reicitur, quod vulgo maforte dicunt.
§ 1.283 SIC PLACITUM vel fatis vel mihi; nam inpersonale est. LUSTRIS quinquenniis. et bene olympiadibus computat tempora, quod magis ad Iovem pertinet, quia nondum erant vel Roma vel consules. lustrum autem dictum, quod post quinquennium unaquaeque civitas lustrabatur. unde Romae ambilustrum, quod non licebat nisi ambos censores post quinquennium lustrare civitatem. AETAS iuxta veteres aetas hic pro tempore posita est, alibi pro modo annorum, ut est “ubi iam firmata virum te fecerit aetas” et “aetas Lucinam iustosque pati hymenaeos”.
§ 1.284 DOMUS ASSARACI id est familia Troiana, et est a parte totum; nam Assaracus Capyn genuit, Capys Anchisen, unde Aeneas, auctor Romani generis: ex quibus Mummius, qui Achaiam vicit. PTHIAM Achillis patriam. MYCENAS Agamemnonis patriam, ut “Agamemnoniasque Mycenas”.
§ 1.286 NASCETUR ad illud respondet 'certe hinc Romanos olim' et omnis poetae intentio, ut in qualitate carminis diximus, ad laudem tendit Augusti, sicut et in sexti catalogo et in clipei descriptione. haec autem Iovis allocutio partim obiecta purgat partim aliquid pollicetur. PULCHRA allusit propter Venerem. TROIANUS ac si diceret, etiam Caesar Troianus est. CAESAR hic est, qui dictus est Gaius Iulius Caesar. Gaius praenomen est, Iulius ab Iulo, Caesar vel quod caeso matris ventre natus est, vel quod avus eius in Africa manu propria occidit elephantem, qui caesa dicitur lingua Poenorum. hic sane Gaius Iulius Caesar quattuor et sexaginta victis Galliarum civitatibus cum a senatu petisset consulatum et triumphum nec impetrasset adversante Cn. Pompeio magno eiusque amicis, qui Caesaris processibus invidebant, bellum civile gessit in Farsalia, quo Pompeius victus Alexandriae occiditur. Caesar Romam compositis rebus et Alexandria debellata reversus in curia Pompeiana a Cassio et Bruto aliisque Pompeianis occisus est. cuius heres Augustus cum intrasset urbem coegit a senatu interfectores Caesaris parricidas et hostes iudicari, eumque in deorum numerum referri et divum appellari.
§ 1.287 IMPERIUM OCEANO, FAMAM QUI TERMINET ASTRIS aut ad laudem dictum est, aut certe secundum historiam. re vera enim et Britannos qui in oceano sunt vicit, et post mortem eius cum ludi funebres ab Augusto eius adoptivo filio darentur, stella medio die visa est, unde est “ecce Dionaei processit Caesaris astrum”. A MAGNO sicut Alexander, sicut Pompeius. Graeci enim omne magnificum magnum, ut mater magna et dii magni.
§ 1.288 OLIM modo futuri temporis est. CAELO in caelum. SPOLIIS ORIENTIS victo Pharnace Mithridatis filio, qui re vera in oriente fuit. ceterum Aegyptus, in qua Ptolomaeum vicit, in australi est plaga.
§ 1.289 HONUSTUM inter honustum et oneratum hoc interest, quod oneratus est qualicumque pressus pondere, honustus vero cui onus ipsum honori est, ut si quis spolia hostium ferat. sed oneratus aspirationem non habet, quia ab onere venit, honustus vero, quia etiam ab honore descendit, retinet aspirationem. alii 'honestum' legunt; veteres enim honestum pro specioso ponebant, ut “Dardanius caput ecce puer detectus honestum”.
§ 1.290 ACCIPIES SECURA quia post mortem Caesar meruit aram, fastigium, flaminem, ut Cicero in Philippicis. SECURA] quare 'secura'? quia nunc sollicita. HIC QUOQUE potest intellegi sicut Romulus, sed melius sicut Aeneas, de quo superius ait 'sublimemque feres ad sidera caeli'. 'quoque' autem semper ad similitudinem ponit, ut “tu quoque litoribus nostris”. HIC QUOQUE] sicut ego, sicut tu. VOTIS vel ad vota vel votis vocabitur.
§ 1.291 ASPERA TUNC id est Caesare consecrato cum Augustus regnare coeperit, clauso Iani templo, pax erit per orbem. constat autem templum hoc ter esse clausum: primum regnante Numa, item post bellum Punicum secundum, tertio post bella Actiaca quae confecit Augustus: quo tempore pax quidem fuit quantum ad exteras pertinet gentes, sed bella flagravere civilia, quod et ipse per transitum tangit dicens 'Furor impius intus'. huius autem aperiendi vel claudendi templi ratio varia est. alii dicunt Romulo contra Sabinos pugnante, cum in eo esset ut vinceretur, calidam aquam ex eodem loco erupisse, quae fugavit exercitum Sabinorum: hinc ergo tractum morem, ut pugnaturi aperirent templum, quod in eo loco fuerat constitutum, quasi ad spem pristini auxilii. alii dicunt Tatium et Romulum facto foedere hoc templum aedificasse, unde et Ianus ipse duas facies habet, quasi ut ostendat duorum regum coitionem. [1.vel quod ad bellum ituri debent de pace cogitare.] est alia melior ratio, quod ad proelium ituri optent reversionem.
§ 1.292 CANA FIDES ET VESTA subaudis 'erit'. canam autem Fidem dixit, vel quod in canis hominibus invenitur, vel quod ei albo panno involuta manu sacrificatur, per quod ostenditur fidem debere esse secretam: unde et Horatius “et albo rara Fides colit velata panno”. Vesta vero pro religione, quia nullum sacrificium sine igne est, unde et ipsa et Ianus in omnibus sacrificiis invocantur. Vesta autem dicta vel apo tes hestias, ut digammos sit adiecta, sicut er ver, Enetos Venetus, vel quod variis vestita sit rebus. ipsa enim esse dicitur terra, quam ignem habere non dubium est, ut ex Aetna Vulcanoque et aliis locis ardentibus datur intellegi. REMO CUM FRATRE QUIRINUS IVRA DABUNT] hic dissimulat de parricidio, quod et iungit eos, et quia non Romulum, sed Quirinum appellat, ut non potuerit parricidium facere qui meruerit deus fieri. REMO CUM FRATRE QUIRINUS IVRA DABUNT multi sic intellegere volunt ut superius diximus, quia post pestilentiam ad placandos fratris manes geminis omnibus usus est Romulus: unde est “viden ut geminae stent vertice cristae?” sed hoc esse non potest, quia iteratio est ante dictorum aut ordo praeposterus, si post dictum Caesarem Romulum repetit. constat praeterea Iani templum patuisse sub Romulo, quia bellis numquam vacavit. alii volunt per hos Romanos intellegi. vera tamen hoc habet ratio, Quirinum Augustum esse, Remum vero pro Agrippa positum, qui filiam Augusti duxit uxorem, et cum eo pariter bella tractavit: unde est “parte alia dis et ventis Agrippa secundis”. nam adulans populus Romanus Octaviano tria obtulit nomina, utrum vellet Quirinus, an Caesar, an Augustus vocari. ille ne unum eligendo partem laederet quae aliud offerre cupiebat, diverso tempore omnibus usus est, et primo Quirinus dictus est, inde Caesar, postea quod et obtinuit Augustus, sicut Suetonius probat et in georgicis ostendit Vergilius. nam cum de Gangaridum victoria diceret, qui iuxta Gangen sunt quique ab Augusto victi sunt, ait “victorisque arma Quirini”. ut autem pro Agrippa Remum poneret, poetico usus est more; nam nomen ex vicino sumpsit. hoc ergo dicit, cum coeperit Iulius Caesar caelum tenere patratis omnibus bellis, iura dabunt Augustus et Agrippa. Romulus autem ideo Quirinus dictus est, vel quod hasta utebatur, quae Sabinorum lingua curis dicitur: hasta enim, id est curis, telum longum est, unde et securis quasi semicuris: vel a koiranos qui Graece rex dicitur: constat autem Graecos fuisse Romanos: vel propter generis nobilitatem; Mars enim cum saevit Gradivus dicitur, cum tranquillus est Quirinus. denique in urbe duo eius templa sunt: unum Quirini intra urbem, quasi custodis et tranquilli, aliud in Appia via extra urbem prope portam, quasi bellatoris, id est Gradivi.
§ 1.293 DIRAE cum apertae sunt. DIRAE] hoc est abominandae, alias 'dirae' magnae “an sua cuique deus fit dira cupido” et “iam tum religio pavidos terrebat agrestes dira loci” et “dicuntur geminae pestes cognomine Dirae”. COMPAGIBUS ambages et compages antiqui tantum dicebant, posteritas admisit ut etiam compago dicatur: sed non quia varius esse potest nominativus, debet etiam declinatio mutari, quemadmodum nec in istis nominibus arbor arbos, vomer vomis; nam et vomeris et arboris tantum facit. ergo compages compagis, quoniam compago usurpatum est; compaginis enim nemo penitus dicit.
§ 1.294 BELLI PORTAE Iani gemini, quae bello aperiebantur, pace claudebantur. ideo autem Ianus belli tempore patefiebat, ut eiusdem conspectus per bellum pateret, in cuius potestate esset exitus reditusque; id enim ipsa significat eius effigies, praebentis se euntibus et redeuntibus ducem. hunc autem olim Numa Pompilius fecit, cuius portas regni tempore clausit. FUROR IMPIUS INTUS ut superius diximus propter bella civilia, quae gesta sunt contra Brutum et Cassium ab Augusto in Philippis, contra Sextum Pompeium ab Augusto in Sicilia. aut sicut quidam tradunt FUROR IMPIUS INTUS non in aede Iani, sed in alia in foro Augusti introeuntibus ad sinistram, fuit bellum pictum et furor sedens super arma devinctus eo habitu quo poeta dixit.
§ 1.295 SAEVA SEDENS SUPER ARMA secundum antiquam licentiam. sciendum tamen est hodie 'in' et 'sub' tantum communes esse praepositiones. ceterum 'super' et 'subter' iam accusativae sunt, sicut 'clam' et 'post', quae ante communes fuerunt: nunc in his mutata natura est. [1.ergo] SUPER pro supra. et nunc haec praepositio accusativo servit, ubi vero 'de' significat, ablativo. AENIS NODIS non centum nodis, sed catenis, quas circumlocutione significavit, quia sunt catenae nodi plures. quidam 'aeneis' pro ferreis tradunt, ut “micat aereus ensis”: et “aerea quem obliquum rota transit”.
§ 1.297 ET MAIA GENITUM Mercurium. et est periphrasis. Cicero in libris de deorum natura plures dicit esse Mercurios: sed in deorum ratione fabulae sequendae sunt, nam veritas ignoratur. simul allusit poeta, quia per caduceatores, id est internuntios, pax solet fieri. MAIA GENITUM DEMITTIT AB ALTO] quod deo opus erat, ut hostes Poeni auctori Romani nominis placarentur Aeneae. quidam sane quattuor Mercurios dicunt: unum Iovis et Maiae filium, alterum Caeli et Diei, tertium Liberi et Proserpinae, quartum Iovis et Cyllenes, a quo Argus occisus est, quem ipsum ob hanc causam Graecia profugum Aegyptiis litteras demonstrasse perhibent.
§ 1.298 UT TERRAE propter illud quod sequitur “hospitio prohibemur harenae”. PATEANT propter illud “cunctus ob Italiam terrarum clauditur orbis”. non nulli sane 'pateant' pacatae sint accipiunt, ut Sallustius “simul immanis hominum vis multis e locis invasere patentes tum et pacis modo effusas”; hic enim habitus pacis. et in Catilina “cuncta maria terraeque patebant”. sic enim contra cum dicitur 'clausa omnia' bellum significatur, ut ipse “quae moenia clausis ferrum acuant portis”.
§ 1.299 HOSPITIO ad hospitium. NE FATI NESCIA DIDO non sui: nam si sciret exitum suum, multo magis vetaret: sed 'fati' dixit voluntatis Iovis, sicut “fatis Iunonis iniquae”. aut certe fati Troianorum, qui non sponte, sed necessitate ad Africam venerant, quod utique ignorabat Dido. illo enim tempore invadendarum terrarum causa fuerat navigatio, ut Sallustius meminit, facili tum mutatione sedum: quod etiam excusant Troiani “non nos aut ferro Libycos populare penates venimus”. ergo hoc agitur, ut discat Dido eos ad Italiam tendere. quomodo ergo se iungit Aeneae? sed furoris illud est, non consilii. nam nec sacerdotibus haec dicentibus credidit. unde est “quid vota furentem, quid delubra iuvant?”
§ 1.300 VOLAT ILLE PER AERA similis hic festinatio Mercurii est, ut supra Neptuni. in quarto et “talaria nectit” et “virgam capit” et plus moratur.
§ 1.301 REMIGIO ALARUM translatio reciproca, ut supra diximus; nam alibi “velorum pandimus alas”. CITUS pro cito, adverbium temporis in nomen deflexum. et bene hoc de Mercurio; cum enim alia signa tarde ad ortus suos recurrant, Mercurius octavo decimo die in ortu suo invenitur. POENI antistoikhon est quasi phoeni.
§ 1.303 VOLENTE DEO Mercurio vel Iove. IN PRIMIS praecipue.
§ 1.304 IN TEUCROS pro Teucris, ut diximus. alibi 'in Teucros' adversum Teucros, ut “absumptae in Teucros vires”.
§ 1.305 AT PIUS AENEAS †filium Aeneas sacrorum omnium docetur, ex cuius persona latenter quae ad caeremonias veteres pertinent saepe monstrantur. hic ergo †deus apicis, quod insigne flaminum fuit, de quo loco suo in quarto libro dictum est. vult ostendere igitur, flamini extra medium pomerium post solis occasum apicem ponere non licere. Aeneas ergo hic ad Carthaginis litus adpulsus ostenditur sine apice fuisse, id est nudo capite. nam cum ait 'at pius Aeneas, per noctem plurima volvens, ut primum lux alma data est, exire locosque explorare novos, quas vento accesserit oras, qui teneant, nam inculta videt, hominesne feraene' manifeste longius ab urbe intellegitur; unde animadvertendum est extra pomerium fuisse, nam in subsequentibus ostenditur, eum extra pomerium fuisse, cum ait Venus “et qua te ducit via, dirige gressum”. nam et augurium ei in finibus pomerii ostensum est. [1.quod] et ipsum Aeneam respondentem signatius declarat sine apice fuisse; timentem enim, ne piaculum incurreret, si †cum solis occasum nudo capite, id est sine apice inveniretur, ita loquentem fecit “et vacet annales nostrorum audire laborum, ante diem clauso componet Vesper Olympo”; verebatur enim solis occasum. nudo autem capite ibi fuisse ostenditur, ubi ait “restitit Aeneas claraque in luce refulsit, os umerosque deo similis; namque ipsa decoram caesariem nato genetrix lumenque iuventae purpureum et laetos oculis adflarat honores”; neque enim caesariem dicere debuisset, nisi quia nudo capite incedebat Aeneas. sed haec Vergilio et his similia sufficiunt ad indicandum omnium disciplinarum scientiam narrantem aliud ponere, neque propositum habet talia plenius exsequi. PER NOCTEM decet enim pro cunctis regem esse sollicitum. et bene 'per noctem', ne a sociis quos ipse consolatus erat videretur per diem maerens.
§ 1.306 ALMA alma lux dicta, quod alat universa, unde et “alma Ceres”, quod nos alat; nam physici dicunt omnia per diem crescere. quomodo ergo Vergilius ait “exigua tantum gelidus ros nocte reponet” ? sed hoc pro miraculo positum est, ut etiam Plinius sentit. LOCOS et locos et loca dicimus, cum in numero singulari locus tantum dicamus. simile est et iocus, nam et ioca facit et ioci, ut “ioca atque seria cum humillimis exercere” et “quam multa ioca solent esse in epistolis” et “tum iuvenes agitare iocos”.
§ 1.307 QUAS VENTO ACCESSERIT ORAS diximus superius figuram fieri, cum praepositio detracta nomini verbo copulatur, et plerumque eam suam retinere naturam plerumque convertere. hoc igitur sciendum est, quia, cum casum suum retinet, hysterologia est, ut hoc loco; cum autem mutat, figura est, ut “Cumarum adlabitur oris”; 'oris' enim pro oras posuit. plerumque tamen etiam superfluas ponunt praepositiones. QUAS VENTO ACCESSERIT ORAS] sine praepositione. Sallustius “genua patrum advolvuntur”.
§ 1.308 QUI TENEANT iure dubitat, cum omnia cernat inculta. est autem ordo 'qui teneant, hominesne feraene'; media per parenthesin dicta sunt. EXACTA exquisita. et ostendit providum regem per se curantem commoda sociorum.
§ 1.310 IN CONVEXO NEMORUM prooeconomia est ad causam pertinens. non enim tenebitur ab Afris, ut Ilionei, et qui cum ipso supervenerant. 'convexo' autem curvo, unde et convexum dicitur caelum. sane subaudimus 'loco', ut alibi “castrorum et campi medio”, id est spatio. 'nemorum' autem modo silvarum. interest autem inter nemus et silvam et lucum; lucus enim est arborum multitudo cum religione, nemus vero composita multitudo arborum, silva diffusa et inculta. SUB RUPE CAVATA periphrasis est speluncae.
§ 1.311 ARBORIBUS ATQUE HORRENTIBUS UMBRIS umbris arborum, quo modo “molemque et montes”. aut certe arboribus et umbris speluncae. et bene ostendit omnia †curvis adlata navibus non quae venerant cum Aenea. 'clausam' autem 'occulit' occulit et clausit.
§ 1.312 COMITATUS ACHATE bene ostendit Aeneam esse fortissimum nec quidquam timere dicendo 'uno graditur comitatus Achate'. et diximus quaeri, cur Achates Aeneae sit comes. varia quidem dicuntur, melius tamen hoc fingitur, ut tractum nomen sit a Graeca etymologia. akhos enim dicitur sollicitudo, quae regum semper est comes.
§ 1.313 BINA si ad utrumque referas, bene dixit 'bina', si ad Aeneam tantum, antiquus mos est, ut supra diximus, bina pro duobus poni, sicut et duplices. LATO FERRO id est lati ferri, ut “pulchra prole”.
§ 1.314 MEDIA SESE TULIT OBVIA SILVA quam Graeci hulen vocant poetae nominant silvam, id est elementorum congeriem, unde cuncta procreantur. et multi volunt Aeneam in horoscopo Virginem, ibi etiam Venerem habuisse. bene ergo in media silva virginis habitu ei Venerem poeta facit occurrere, quia ut supra diximus Venere in Virgine constituta et misericordes procreantur feminae et viri per mulierem felices futuri, ut probamus in Aenea, quoniam misericordia Didonis servatur.
§ 1.315 VIRGINIS OS HABITUMQUE GERENS vultum et amictum. habitus apud veteres dicebatur tam corporis quam eorum quae praeter corpus sunt. et bene 'gerens', non 'habens', quod geri putantur aliena.
§ 1.316 SPARTANAE Lacaenae. Sparta enim civitas est Laconicae, ubi sunt puellae venatrices. redditur autem causa, virgo cur sit in silvis, scilicet propter venatum. THREISSA Thracia. et est solutio; nam Thressa facit, sicut “Cressa genus Pholoe”. veniunt autem ab eo quod est Threx et Cres. ut autem Creissa non faciat illud est, quia Kressa per e simpliciter scribitur nec potest recipere solutionem, Thraissa vero per ai diphthongon, unde et resolvitur. FATIGAT suo scilicet cursu. sane quidam 'fatigat' pro fatigavit accipiunt, praesens pro praeterito, sicut et 'praevertitur' pro praeversa est.
§ 1.317 HARPALYCE haec est quae patrem senem captum a Getis multitudine collecta liberavit celerius, quam de femina potest credi: unde et flumina dicitur celeritate transisse. multum autem epitheton fluminis eius addidit laudi. HARPALYCE] quidam a patre Harpalyco, qui rex Amymoniorum Thraciae gentis fuit, ita nutritam dicunt, ut ipse Camillam a Metabo facit. haec patre propter ferociam a civibus pulso ac postea occiso, fugit in silvas et venatibus latrociniisque vivendo ita efferata est et huius velocitatis et exercitii facta est, ut subito ad vicina stabula coacta inopia decurreret et rapto pecorum fetu insequentes etiam equites in celeritate vitaret. sed quodam tempore positis ad insidias cervarum plagis capta et occisa est. cuius mortem nobilitavit eorum exitus, qui eam occiderunt; statim enim in vicinia orta contentio est, cuius fuisset haedus quem Harpalyce rapuerat, ita ut gravi certamine non sine plurimis mortibus dimicaretur. postea consuetudo servata est, ut ad tumulum virginis populi convenirent et propter expiationem per imaginem pugnae concurrerent. quidam hanc patrem a Getis, ut alii volunt a Myrmidonibus captum collecta multitudine adserunt liberavisse celerius, quam de femina credi potest: unde et flumina dicitur celeritate transisse. VOLUCREM HEBRUM multum quidem laudis flumini epitheto addidit: sed falsum est; nam est quietissimus etiam cum per hiemem crescit. est autem in Thracia ante muros Cypselae civitatis, de locis superis Thraciae veniens; dictus autem Hebrus ab Hebro Hemi et Rhodopes filio. PRAEVERTITUR id est transit. dicimus autem et praevertit et praevertitur nova ratione. nam passiva declinatione utimur in activa significatione, ut hoc loco; praevertimur enim cum ipsi praeimus. cum autem activa declinatio est passivam habet significationem, ut 'ille me praevertit'. alii 'praevertitur' sic positum volunt, ut “bellantur Amazones” pro praevertit et bellant.
§ 1.318 NAMQUE UMERIS DE MORE ut ostendatur esse venatrix. de more venantum scilicet. HABILEM aptum sexui. unusquisque enim arcum habet pro viribus suis. VENATRIX similis venatrici, id est quasi venatrix, ut “at medias inter caedes exultat Amazon”. COMAM DIFFUNDERE ut diffunderetur. Graeca autem figura est. sic alibi “et argenti magnum dat ferre talentum” et “tu das epulis accumbere divum”: unde 'da bibere' usus obtinuit, quod facere non debemus, ne duo verba iungamus, nisi in poemate.
§ 1.320 NUDA GENU nudum genu habens, ut si dicas 'bonus animum'. et est Graeca figura, sed non ea quam diximus fieri per participium praeteriti temporis et casum accusativum; haec enim per nomen fit: quamvis ad unam significationem recurrant. SINUS COLLECTA ut “oculos suffusa”.
§ 1.321 AC PRIOR paulo post sequitur 'inquit'. HEUS nunc adverbium vocantis est, alias interiectio dolentis, ut “heus etiam mensas consumimus, inquit Iulus”.
§ 1.322 ERRANTEM investigantem, quia venatores cum vestigant quasi videntur errare. SORORUM non tamquam nota sit illis soror, sed ut est in consuetudine.
§ 1.323 SUCCINCTAM instructam, vel ut alii dicunt in cingulo habentem pharetram, ut plerique. MACULOSAE LYNCIS epitheta tribus modis ponuntur, aut laudandi aut demonstrandi aut vituperandi. hic 'maculosae' demonstrandi est. sane Lyncus rex Scythiae fuit, qui missum a Cerere Triptolemum, ut hominibus frumenta monstraret, susceptum hospitio, ut in se gloria tanta migraret, interimere cogitavit. ob quam rem irata Ceres eum convertit in lyncem, feram varii coloris, ut ipse variae mentis extiterat. et erit nominativus haec lynx, ut Pan Tros, quae in genetivo una syllaba crescunt.
§ 1.324 SPUMANTIS id est spumosi, participium loco nominis positum. CURSUM CLAMORE PREMENTEM plerumque duo diversa in unum exitum cadunt, licet contraria significent, ut hoc loco. 'vidistis' enim etiam ad vocem pertinet, quod etiam ex Aeneae responsione colligitur. PREMENTEM insequentem, ut ipse alibi “ingentem clamore premes ad retia cervum”.
§ 1.325 ORSUS nunc coepit, alias finiit, ut “sic Iuppiter orsus”. sed illic proprie posuit, hic usurpatum est; praeteritum enim est participium.
§ 1.326 AVDITA NEQUE VISA hinc probatur quia superius haec interrogaverat Venus. sane quidam 'audita' ad illud responsum volunt 'clamore prementem'; ut ad 'vidistis si quam' 'neque visa' responderit.
§ 1.327 O QUAM TE quae dea sit dubitat, nam deam esse confidit. ergo hic o dubitativa, alias optativa. “adsis, o Tegeaee, favens”.
§ 1.328 VOX HOMINEM SONAT Graeca figura est. O DEA CERTE hic o distinguendum, ut post inferat 'dea certe' confirmans opinionem suam. et conclusio est syllogismi, qui constat ex propositione, adsumptione, conclusione. nam si nec vox nec vultus mortales sunt, restat ut dea sit.
§ 1.329 AN PHOEBI SOROR Diana; nam venatrix est. bene autem suspicatur pro loco et qualitate habitus personaeque. perite autem poeta dicendo 'an Phoebi soror' videtur de nomine Apollinis dubitare. constat enim hunc deum a diversis gentibus vel civitatibus diversis nominibus appellari secundum genera beneficiorum, quae vario divinitatis genere praestare consuevit. cui deo sagittas datas volunt, quia ut vis morbi ita hoc telum sit occultum. hunc tamen deum et ad †uberum custodiam et ad divinationem et ad medicinam et ad res urbanas, quae placidae sunt, et ad bella pertinere longinqua: cui laurum ideo sacratam, quia haec arbor suffimentis purgationibusque adhibeatur, ut ostendatur nullum templum eius nisi purum ingredi debere. cautum enim est, ne sacerdos eius domum ingrediatur, in qua ante quintam diem funus fuerit. quidam tamen 'an' pro sive antique dictum volunt. non nulli coniunctionem mutatam adserunt pro 'aut Phoebi soror aut Nympharum sanguinis una'. alii 'an' coniunctionem disiunctivam volunt, ut Sallustius “perrexere in Hispaniam, an Sardiniam”. AN NYMPHARUM SANGUINIS generis.
§ 1.330 SIS FELIX propitia. felix enim dicitur et qui habet felicitatem et qui facit esse felicem, ut in bucolicis “sis bonus o felixque tuis”. unde et contra Iuno in septimo dicit “quae potui infelix”, id est adversa Troianis. SIS FELIX] hoc est felicitatem praestes vel felix mihi. e contrario “et monstrum infelix” et “infelix vates”. LEVES levem facias, ut “levat ipse tridenti”. QUAECUMQUE seu Diana, seu nympha.
§ 1.331 QUO SUB CAELO aut sub qua parte caeli, aut secundum Epicureos dixit, qui plures volunt esse caelos, ut Cicero in Hortensio. TANDEM hoc loco vacat 'tandem'. sciendum sane multas particulas ad ornatum pertinere tantummodo, ut puta 'dum' 'gentium' 'locorum' 'terrarum'. aut 'tandem doceas', †quia vix hoc quoque contigit. aut 'tandem' pro expletiva particula est.
§ 1.332 HOMINUMQUE LOCORUMQUE hupermetros versus, unam enim plus habet syllabam: qui quotiens fit, debet sequens versus a vocali incipere, ut hoc loco, item “omnia Mercurio similis, vocemque coloremque et crines flavos”; nisi forte synizesis fiat in fine, id est vocalium collisio, ut est “nec cura peculi”. hic enim non est necesse ut sequens versus a vocali incipiat.
§ 1.334 HOSTIA DEXTRA hostiae dicuntur sacrificia quae ab his fiunt qui in hostem pergunt, victimae vero sacrificia quae post victoriam fiunt. sed haec licenter confundit auctoritas.
§ 1.335 EQUIDEM nunc 'ego quidem' significat, alias expletiva particula est. TALI ME DIGNOR HONORE id est sacrificio. et aut vult se probare non numen, sed virginem Tyriam; aut certe quia Paphiae Veneri quae Cypri colitur, ture tantum sacrificatur et floribus; quia ait “ubi templum illi centumque Sabaeo thure calent arae, sertisque recentibus halant”. HAVD EQUIDEM T. M. D. H.] ideo non amplectitur sacrificium, ut diutius lateat. DIGNOR dignam me iudico, ut “coniugio Anchisa Veneris dignate superbo”, id est digne habite.
§ 1.337 PURPUREO aut pulchro aut russati coloris. SVRAS VINCIRE COTVRNO coturni sunt calciamenta etiam venatoria, crura quoque vincientia, quorum quivis utrique aptus est pedi. ideo et numero usus est singulari.
§ 1.338 PUNICA REGNA VIDES ad illud "'et quo sub caelo tandem'". quidam 'vides' pro visurus es accipiunt; nam quemadmodum in media silva urbem videt et Tyrios? PUNICA REGNA VIDES his attentum facit Aeneam. TYRIOS nihil interest utrum Tyrios an Sidonios dicat. ut diximus enim nomina de vicino mutuantur. AGENORIS URBEM quam fecerunt Agenoridae. Agenor autem, Neptuni et Libyae filius, rex Phoenices fuit, de cuius genere originem Dido ducebat. et sic dictum est, ut “et tandem Euboicis Cumarum adlabitur oris”, id est ad Cumas, quas fecerunt hi qui de Chalcide venerant, civitate Euboeae.
§ 1.339 SED FINES LIBYCI ante dicta dubia esse potuerunt, nunc aperte regionem ostendit dicendo Libycos fines. Tyrii enim et alibi esse potuerunt. INTRACTABILE insuperabile, asperum, saevum. SED FINES LIBYCI] amovit suspicionem, ne putaret se in Tyrum venisse.
§ 1.340 DIDO vero nomine Elissa ante dicta est, sed post interitum a Poenis Dido appellata, id est virago Punica lingua, quod cum a suis sociis cogeretur cuicumque de Afris regibus nubere et prioris mariti caritate teneretur, forti se animo et interfecerit et in pyram iecerit, quam se ad expiandos prioris mariti manes extruxisse fingebat.
§ 1.341 GERMANUM FUGIENS hoc loco quasi stupuit Aeneas; de germani enim appellatione fuerat facta maior invidia: unde auditoris aviditati praescribit Venus dicens longam esse iniuriam, id est causam, ab eo quod sequitur id quod praecedit, ut supra “spem vultu simulat”. LONGA EST INIVRIA longa narratio iniuriae.
§ 1.342 LONGAE AMBAGES id est circuitus. hoc est ambages narrationis. FASTIGIA summae partes aedificiorum dicuntur, sed modo primordia, quia scit longam esse historiam Carthaginis, ut Sallustius “sed de Carthagine silere melius puto, quam parum dicere”.
§ 1.343 HVIC CONIVNX SYCHAEUS ERAT quotiens poeta aspera invenit nomina vel in metro non stantia, aut mutat ea aut de his aliquid mutilat. nam Sychaeus Sicarbas dictus est; Belus, Didonis pater, Mettes; Carthago a cartha, ut lectum est et in historia Poenorum et in Livio. sane Sychaeus Sy brevis est per naturam; sed hoc loco ectasin fecit ea licentia quae est in propriis nominibus. licet enim in quavis proprii nominis parte syllabae mutare naturam: quod et in appellativis evenit, si tamen de propriis originem ducant, ut “Sicanio praetenta sinu”, quia venit a Sicano rege Siciliae. DITISSIMUS AGRI veteres addebant cuius rei dives, ut “dives equum”.
§ 1.344 MISERAE dativus est, non adverbium.
§ 1.345 CUI PATER INTACTAM DEDERAT argumentum amoris.
§ 1.346 PRIMIS OMINIBUS vel prosperis et secundis auguriis vel primariis, ut aliis verbis repetierit 'cui pater intactam dederat'. OMINIBUS auguriis. et secundum Romanos locutus est, qui nihil nisi captatis faciebant auguriis, et praecipue nuptias. Lucanus “contentique auspice Bruto” (2.371). Iuvenalis “veniet cum signatoribus auspex”. TYRI adverbium est.
§ 1.347 SCELERE ANTE ALIOS IMMANIOR OMNES QUOS INTER MEDIOS VENIT FUROR iunge totum: nam aliter non procedit, si segreges 'quos inter medios venit furor', cum ipse dicat, licet simulatas, fuisse tamen amicitias, simul namque sacrificabant: ac si diceret, sceleratior Atreo et Thyeste, vel Eteocle et Polynice. multi 'inmanior' ad furorem, non ad Pygmalionem referunt. ordo autem est 'inter quos medios'.
§ 1.348 ILLE SYCHAEUM hoc loco secundum naturam posuit.
§ 1.349 IMPIUS ANTE ARAS probavit impium, qui ante aras. et singula pronuntianda.
§ 1.350 CLAM quidam ad sororem referri putant. SECVRUS AMORUM GERMANAE aut contemnens, id est neglegens, non curans amores sororis, ut “securi pelagi atque mei”, id est contemptores: aut certe securus erat de amore germanae circa maritum nimio, ob quem se post mortem Sychaei interimere posse credebatur; nec enim sequitur, ut occiso Sychaeo ipse statim potiretur auri, nisi etiam Dido periret. 'amores' autem plurali numero ad voluptatem pertinent, ut “securus amorum, qui iuvenum tibi semper erant”, singulari etiam ad religionem.
§ 1.351 AEGRAM maestam, anxiam.
§ 1.352 MULTA MALUS SIMULANS VANA SPE LUSIT AMANTEM quia dicebat absentem, quem constabat occisum. atqui legimus “quis fallere possit amantem?” sed hic nimia Pygmalionis ostenditur malitia, quae etiam amantem fefellit. VANA SPE quia dicebat eum reverti. LUSIT decepit.
§ 1.353 IN SOMNIS si ab eo quod est somnium, synizesis est, ut peculi pro peculii; si autem a somno venit, 'in somnis', id est dum somnos caperet. IMAGO to eidolon.
§ 1.355 CRUDELIS ARAS epitheton hoc de causa est, nam arae piae sunt.
§ 1.356 NUDAVIT indicavit: unde contra in sexto habemus “et vulnera dira tegentem”, hoc est celantem. quid enim tegeret undique truncatus? RETEXIT ecce hic planius quid sit 'nudavit' ostendit. CAECUMQUE DOMUS SCELUS OMNE RETEXIT utrum ad praeteritum hoc refertur, an ut quibusdam videtur, quod ipsam Didonem parabat occidere? nam ideo et fugam suadere visus est.
§ 1.357 CELERARE FUGAM celeriter abire, ut dicimus 'cursum celero'. SVADET secundum naturam duae sunt syllabae, sed multi trisyllabum putant. quod etiam si inveniatur, solutio dicenda est, quo modo dicimus aena et aena. hoc autem solum huiusce modi verbum in Latino invenitur.
§ 1.358 RECLUDIT ad opinionem somni recludere videtur, ut “aeternumque adytis effert penetralibus ignem”.
§ 1.359 THESAUROS hoc nomen 'n' non habet, sicut Atlas, gigas, Thoas, Abas, Pallas, licet in obliquis casibus inveniatur; sicut nec formosus, quia derivatum est a forma, ut a specie speciosus, ab odio odiosus, a genere generosus, ab scelere scelerosus. IGNOTUM ARGENTI PONDUS ET AVRI aut quod ignorabat Dido, aut certe ad magnitudinem pertinet, id est tantum quantum nullus umquam novit.
§ 1.360 HIS COMMOTA supra dictis omnibus.
§ 1.361 QUIBUS AUT ODIUM CRVDELE TYRANNI AUT METUS ACER ERAT oderant laesi, metuebant laedendi, hoc est qui timebant, ne laederentur: unde est illud in quarto “et quos Sidonia vix urbe revelli”, quia non voluntate, sed aut odio aut timore convenerant. ODIUM CRUDELE TYRANNI id est crudelis tyranni, et figura est; nam in tyrannum odium iustum est.
§ 1.362 NAVES QUAE FORTE PARATAE id est erant.
§ 1.363 PYGMALIONIS OPES quas Pygmalion iam suas putabat: unde est in quarto “ulta virum”. quae enim avaro maior poena, quam pecuniam propter quam deliquerat perdere? remove hoc, et falsum est “ulta virum”. sciendum autem quod clam tangit historiam. moris enim erat, ut de pecunia publica Phoenices misso a rege auro de peregrinis frumenta conveherent. Dido autem a Pygmalione ad hunc usum paratas naves abstulerat: quam cum fugientem a fratre missi sequerentur, aurum illa praecipitavit in mare, qua re visa sequentes reversi sunt. licet et alio ordine historia ista narratur. DUX FEMINA FACTI pronuntiandum quasi mirum.
§ 1.365 DEVENERE LOCOS 'ad' minus est. SURGENTEM erigentem se, ut “surgentem in cornua cervum”.
§ 1.366 NOVAE CARTHAGINIS Carthago enim est lingua Poenorum nova civitas, ut docet Livius.
§ 1.367 MERCATIQUE SOLUM, FACTI DE NOMINE BYRSAM adpulsa ad Libyam Dido cum ab Hiarba pelleretur, petit callide, ut emeret tantum terrae, quantum posset corium bovis tenere. itaque corium in fila propemodum sectum tetendit occupavitque stadia viginti duo: quam rem leviter tangit Vergilius dicendo 'facti de nomine Byrsam' et non 'tegere', sed 'circumdare'. FACTI DE NOMINE id est de causae qualitate, quia byrsa Graece corium dicitur. dicendo ergo 'circumdare', ostendit corrigiam de corio factam.
§ 1.368 TERGO pro tergore.
§ 1.369 SED VOS QUI TANDEM?? vacat hoc loco 'tandem', vel ut aliis videtur expletiva coniunctio, ut “et quo sub caelo tandem”, ubi 'tandem' pro tamen accipiunt. et est naturalis interrogatio qui estis? unde estis? quo itis? sic ipse in octavo licet mutato ordine “quo tenditis, inquit? qui genus? unde domo?”
§ 1.371 IMOQUE TRAHENS A PECTORE VOCEM deest 'dixit'. et quotiens longe respondet, parenthesis est; quotiens nusquam, ellipsis dicitur, ut hoc loco.
§ 1.372 O DEA perseverat in opinione sua, ita tamen, ut et illius orationi aliquando concedat: nam paulo post ait 'si vestras forte per aures Troiae nomen iit'. aut certe illud est, quia superius dixerat 'an nympharum sanguinis una', quae non omnia sciunt; AB ORIGINE a raptu Helenae. PERGAM perseverem, hoc est universa dicam.
§ 1.373 ANNALES inter historiam et annales hoc interest: historia est eorum temporum quae vel vidimus vel videre potuimus, dicta apo tou historein, id est videre; annales vero sunt eorum temporum, quae aetas nostra non novit: unde Livius ex annalibus et historia constat. haec tamen confunduntur licenter, ut hoc loco pro historia inquit 'annales'. ita autem annales conficiebantur: tabulam dealbatam quotannis pontifex maximus habuit, in qua praescriptis consulum nominibus et aliorum magistratuum digna memoratu notare consueverat domi militiaeque terra marique gesta per singulos dies. cuius diligentiae annuos commentarios in octoginta libros veteres retulerunt, eosque a pontificibus maximis a quibus fiebant annales maximos appellarunt: unde quidam ideo dictum ab Aenea 'annales' aiunt, quod et ipse religiosus sit et a poeta tum pontifex inducatur.
§ 1.374 CLAVSO more poetico, qui dicunt caelum per noctem claudi, aperiri per diem: unde est “porta tonat caeli” et “considunt tectis bipatentibus”. COMPONET finiet, ut “oblato gaudens componi foedere bellum” et “non nostrum inter vos tantas conponere lites”. alibi pro disponere, ut “nec conponere opes norant”, alibi pro coniungere, ut “conponens manibusque manus”, alibi pro conparare, ut “sic parvis conponere magna solebam”, alibi pro fundare, ut “nunc placida conpostus”. VESPER proprie stella est, cum autem 'vesperi' dicimus, adverbium temporis est. et sciendum quia omnia nomina, quae de Graecis in os exeuntibus ad nos transeunt, apud nos aut in us tantum exeunt, ut DELOC Delus, aut in er, ut agros ager, aut in utrumque, ut Euandros Euandrus Euander
§ 1.375 TROIA ANTIQUA nobili, venerabili, more suo: alibi “terra antiqua”, id est nobilis; nec enim esse poterat nova. item “templa dei saxo venerabar structa vetusto”. aut certe cara, et hoc ideo, quia dixit 'quibus aut venistis ab oris'. SI VESTRAS FORTE PER AVRES cum apud deam sciat se loqui, cur ait 'si vestras per aures'? et 'forte' hic aliqua ratione.
§ 1.377 FORTE SVA casu suo, id est quo solet. 'forte' autem nomen est a nominativo fors, ut Terentius “fors fuat pol”. ipse alibi “quoniam fors omnia versat”. LIBYCIS iam scit; audivit enim 'sed fines Libyci'. APPULIT ORIS figura supra dicta.
§ 1.378 SUM PIUS AENEAS non est hoc loco arrogantia, sed indicium. nam scientibus aliquid de se dicere arrogantia est, ignotis indicium. aut certe heroum secutus est morem, quibus quam mentiri turpe fuerat, tam vera reticere. denique Ulixes in Homero ait suam famam ad caelum usque venisse: unde et iste 'fama super aethera notus'. aut certe vetuste pietatem pro religione posuit. Sallustius in Catilina “verum illi delubra deum pietate, domus suas gloria decorabant”. Plautus in Pseudolo “non potest pietati obsisti huic ututi res sunt ceterae, deos quidem, quos maxime est aequum metuere, eos minimi facit” (Ps. 268-269). sane 'pius' potest esse et purus et innocens et omni carens scelere. piare enim antiqui purgare dicebant; inde etiam piamina, quibus expurgant homines, et qui purgati non sunt impii. RAPTOS QUI EX HOSTE PENATES hoc est sum pius. EX HOSTE PENATES optima locutio est, plusque significat de pluralitate ad singularitatem transire, ut 'venor multis canibus' et 'multa cane'. ut Horatius “aut trudit acres hinc et hinc multa cane apros in obstantes plagas”. sane de diis penatibus licet varias opiniones secutus sit Vergilius, omnes tamen diversis locis complexus est: nam alii, ut Nigidius et Labeo, deos penates Aeneae Neptunum et Apollinem tradunt, quorum mentio fit “taurum Neptuno, taurum tibi, pulcher Apollo”. Varro deos penates quaedam sigilla lignea vel marmorea ab Aenea in Italiam dicit advecta, cuius rei ita Vergilius meminit “effigies sacrae divum Phrygiique penates, quos mecum a Troia mediisque ex ignibus urbis extuleram”. idem Varro hos deos Dardanum ex Samothraca in Phrygiam, de Phrygia Aeneam in Italiam memorat portavisse. alii autem, ut Cassius Hemina, dicunt deos penates ex Samothraca appellatos theous megalous, theous dunatous, theous khrestous. quorum diversis locis ita meminit “natoque penatibus et magnis dis”, hoc est theous megalous, et iterum “Iunonis magnae primum. dominamque potentem” tous dunatous, et “bona Iuno” tous khrestous. ecce ergo diversis locis omnia tria conplexus, quae omnia locis suis dicentur.
§ 1.380 ITALIAM QUAERO hoc loco distinguendum est; nam si iunxeris 'patriam', non procedit. patria enim, id est civitas, in provincia esse potest, non tamen ut ipsa provincia patria sit: licet in Sallustio lectum sit “Hispaniam sibi antiquam patriam esse”; sed illic ad laudem pertinet, non ad veritatem. tria ergo dicit: provinciam quaero, hoc est 'Italiam'; 'patriam', hoc est Corythum, Tusciae civitatem, unde Dardanus fuit; 'genus ab Iove' ideo, quia ex Electra et Iove Dardanus Iasiusque nati sunt, Dardanus autem auctor est Troiae. et bene ad tria interrogata respondet, qui esset, unde venisset, quo tenderet. alibi de ipsa Italia Aeneas “hic domus, haec patria est”. melius sic distinguitur 'Italiam quaero patriam et genus ab Iove summo': ut mihi sit Italia patria, Iovis genus efficit, propter Dardanum scilicet.
§ 1.381 PHRYGIUM AEQUOR id est Hellespontum. CONSCENDI bene 'conscendi' secundum physicos, qui dicunt terram inferiorem esse, quia omne quod continetur supra illud est quod continet: unde est “humilemque videmus Italiam”.
§ 1.382 MATRE DEA MONSTRANTE VIAM hoc loco per transitum tangit historiam, quam per legem artis poeticae aperte non potest ponere. nam Varro in secundo divinarum dicit “ex quo de Troia est egressus Aeneas, Veneris eum per diem cotidie stellam vidisse, donec ad agrum Laurentem veniret, in quo eam non vidit ulterius: qua re terras cognovit esse fatales”: unde Vergilius hoc loco 'matre dea monstrante viam' et “eripe, nate, fugam”, item “nusquam abero” et “descendo ac ducente deo” et “iamque iugis summae surgebat lucifer Idae”. quam stellam Veneris esse ipse Vergilius ostendit “qualis ubi Oceani perfusus Lucifer unda, quem Venus ante alios astrorum diligit ignes”. quod autem diximus eum poetica arte prohiberi, ne aperte ponat historiam, certum est. Lucanus namque ideo in numero poetarum esse non meruit, quia videtur historiam composuisse, non poema. DATA FATA SECUTUS scilicet a Iove.
§ 1.383 CONUVLSAE UNDIS EVROQUE SUPERSUNT aut 'convulsae undis Euroque', aut 'supersunt undis Euroque'. 'convulsae' autem ideo, quia habes supra “laxis laterum compagibus”.
§ 1.384 IGNOTUS deest 'quasi'; nam contrarium est quod dixit 'fama super aethera notus'. facit autem hoc frequenter Vergilius, ut hanc particulam subtrahat, ut “at medias inter caedes exultat Amazon”, quasi Amazon; nam Vulsca fuit. PERAGRO per habet accentum; nam 'a' longa quidem est, sed non solida positione; muta enim et liquida quotiens ponuntur metrum iuvant, non accentum.
§ 1.385 EVROPA ATQUE ASIA PULSUS aut orbem in tres partes divisit et absolutum est, quia in Africa positus, quae orbis pars tertia est: aut si Europam tantum et Asiam intellegimus, ut Africa in Europa sit, invidiose locutus est, ut supra Venus “cunctus ob Italiam terrarum clauditur orbis”, quasi cum indignatione dicat, per Troiam Asia careo, per Italiam Europa. denique non passa Venus eius interrupit querelas. sane Europa Agenoris filia, a qua pars orbis nominata est.
§ 1.386 DOLORE EST aut narrantis Aeneae, aut certe suo dolore; aequum enim est malis filii etiam ipsam moveri.
§ 1.387 QUISQUIS ES pleraque per concessionem sic tradit poeta, ut augmentum faciat. sicut hoc loco audiverat Venus 'sum pius Aeneas, fama super aethera notus' et cetera, dicit tamen 'quisquis es', hoc est, etiamsi haec in te non sint, hinc tamen constat esse felicem, quod venisti Carthaginem. item in secundo “quisquis es, amissos hinc iam obliviscere Graios”, hoc est, qualibet ratione contra nos bella susceperis. HAVD CREDO INVISUS CAELESTIBUS litotes figura per contrarium significans, id est credo te esse carissimum superis: ut alibi “munera nec sperno”, supra “mihi iussa capessere fas est”. 'caelestibus' autem secundum Pythagoram et praecipue Platonem dixit, qui confirmant vivos esse superis caros, mortuos vero inferis. unde et Vergilius de Pallante “et nil iam caelestibus ullis debentem”, item contra “vos o mihi manes este boni, quoniam superis aversa voluntas”.
§ 1.388 AVRAS VITALES CARPIS quibus vivimus. nihil est enim aliud vita, quam reciprocus spiritus: unde et Iuppiter, quo constant omnia, Zeus vocatur apo tes zoes, id est vita. CARPIS accipis modo, ut “et placidam carpebant membra quietem”. TYRIAM Carthaginem a colonis. ADVENERIS URBEM hysterologia ut supra, hoc est ad urbem veneris. PERGE MODO tantummodo: hoc est, haec tibi sola sit cura, nam liberatae sunt naves.
§ 1.389 PERFER imperativus modus est, ut “fer cineres Amarylli foras”.
§ 1.390 REDUCES proprie 'reduces' dicuntur qui pericula evadunt: sic infra “ut reduces illi ludunt”, scilicet post periculum inlatum ab aquila.
§ 1.391 VERSIS AQUILONIBUS aut speciem pro genere posuit, hoc est mutatis ventis, aut quia, postquam ad Africam iter verterunt, adversus ante Aquilo coepit esse prosperrimus.
§ 1.392 NI FRUSTRA AVGURIUM VANI DOCVERE PARENTES hoc ad confirmandum errorem Aeneae dixit, ne divinando dea esse crederetur. et est argumentum ad fallaciam, ne intellegat deam. quod autem dicit 'vani parentes', aut hypallage est, id est vanum augurium, ut “dare classibus austros” et “ibant obscuri sola sub nocte” pro ipsi soli per obscuram noctem; aut certe 'vani parentes' qui res falsas et inanes docent. et per hoc decipere plerumque ostendit auguria. multi volunt ad nimium hoc amorem parentum referri, qui teneritudine affectus etiam superflua liberos docent. quidam 'vani' mendaces tradunt. Sallustius in Iugurtha “nam ego quidem vellem et haec quae scribo et illa quae antea in senatu questus sum vana forent potius, quam miseria mea fidem verbis faceret”. Terentius in Phormione ubi adulescens lenonem mendacii arguit “non te pudet vanitatis?”
§ 1.393 BIS SENOS CYCNOS cycnos navibus comparat, aquilam tempestati. in auguriis autem considerandae sunt non solum aves, sed etiam volatus, ut in praepetibus, et cantus, ut in oscinibus, quia nec omnes nec omnibus dant auguria: ut columbae non nisi regibus dant, quia numquam singulae volant, sicut rex numquam solus incedit; unde in sexto “maternas agnovit aves” per transitum ostendit regis augurium. item cycni nullis dant nisi nautis, sicut lectum est in ornithogonia, “cycnus in auguriis nautis gratissimus ales: hunc optant semper, quia numquam mergitur undis”. cycnos tamen habere divinationem etiam Cicero in Tusculanis libro primo docet “ut cycni, qui non sine causa Apollini dicati sunt, sed quod ab eo divinationem habere videantur”. LAETANTES post periculum. AGMINE volatu, impetu. agmen autem apud Vergilium est cuiuslibet rei impetus, ut “illi agmine certo” [1.et “vocat agmina saeva sororum” ].
§ 1.394 AETHERIA aether altior est aere, vicinus caelo, apo tou aithein, id est ardere. IOVIS ALES aquila, quae in tutela Iovis est, quia dicitur dimicanti ei contra Gigantes fulmina ministrasse: quod ideo fingitur, quia per naturam nimii est caloris, adeo ut etiam ova quibus supersidet possit coquere, nisi admoveat gagaten lapidem frigidissimum, ut testatur Lucanus “feta tepefacta sub alite saxa” (6.676). aut quia nec aquila nec laurus dicitur fulminari, ideo Iovis ales aquila, Iovis coronam lauream accepimus, et qui triumphant lauro coronantur. sane alites proprie dicuntur aves, quae volatu auspicia faciunt, buteo sanqualis inmussulus aquila vulturius. sane de aquila est et alia fabula. apud Graecos legitur, puerum quendam terra editum admodum pulchrum membris omnibus fuisse, qui Aetos sit vocatus. hic cum Iuppiter propter patrem Saturnum, qui suos filios devorabat, in Creta insula in Idaeo antro nutriretur, primus in obsequium Iovis se dedit, post vero cum adolevisset Iuppiter et patrem regno pepulisset, Iuno permota forma pueri velut paelicatus dolore eum in avem vertit, quae ab ipso aetos dicitur Graece, a nobis aquila propter aquilum colorem, qui ater est. quam semper Iuppiter sibi inhaerere praecipit et fulmina gestare: per hanc etiam Ganymedes cum amaretur a Iove dicitur raptus, quos Iuppiter inter sidera collocavit. et quia aquilae haec est natura, ut solem recto lumine spectet, signum quoque aquilae, quod in caelo est, orientem semper solem videtur adtendere. alii dicunt ab hac avi Iovem raptum et ad latebras Cretenses perlatum, cum a Saturno ubique quaereretur. ipsam etiam Iovi, cum adversus Titanas bellum gereret, obvolasse in augurium ac statim victoriam consecutam, et ideo inter sidera collocatam.
§ 1.395 ORDINE LONGO non nulli pro serie dictum accipiunt, nam et 'coetu cinxere polum' videtur ad ordinem rettulisse: quamvis quidam quaerant, quomodo 'ordine', cum mox 'coetu' dicat.
§ 1.396 CAPERE eligere, ut “ante locum capies oculis”. DESPECTARE id est electas iam intentius despicere.
§ 1.397 STRIDENTIBUS ALIS signum augurii est.
§ 1.398 COETU dicit Plinius Secundus in naturali historia, omnes aves colli longioris aut recto ordine volare, ut pondus capitis praecedentis cauda sustentet: unde et prima plerumque deficiens relicto loco incipit esse postrema: aut in coetu se omnes invicem sustinere; neque enim huiusmodi aves semel ad inferiora descendunt, sed paulatim per reflexos in gyrum volatus. hoc autem volatu imitantur litteras quasdam: unde et Lucanus “et turbata perit dispersis littera pennis” (5.716). CANTUSQUE DEDERE adlusit ad nautas. multi tamen adserunt cycnos inter augurales aves non inveniri neque auguralibus commentariis eorum nomen inlatum, sed in libris reconditis lectum esse, posse quamlibet avem auspicium adtestari, maxime quia non poscatur. hoc enim interest inter augurium et auspicium, quod augurium et petitur et certis avibus ostenditur, auspicium qualibet avi demonstratur et non petitur: quod ipsum tamen species augurii est. sed Vergilius amat secretiora dicere; nam totum morem augurum exsecutus est proprietate verborum. alites enim ostendit cum ait 'stridentibus alis', oscines vero cum dicit 'et coetu cinxere polum cantusque dedere'. hoc idem et de columbis fecit; nam et haec inter augurales aves dicuntur non inveniri, et tamen ex his augurium et postulari facit et ostendi: “este duces o, si qua via est, cursumque per auras dirigite in lucos” et cetera.
§ 1.399 PUPPESQUE TUAE PUBESQUE TUORUM tropus synecdoche: a parte totum significat, ut Terentius “o lepidum caput”, id est lepidus homo. 'pubes' autem flos iuventutis.
§ 1.400 OSTIA proprie ostia dicuntur exitus fluminum, sed modo abusus est, quia plerumque ostia ipsa pro portu sunt.
§ 1.401 PERGE MODO exhortatio ad facilitatem rei. DUCIT VIA pro 'haec via': et videtur demonstrare.
§ 1.402 AVERTENS 'se' subaudis, hoc est cum averteretur, ut “tum prora avertit”. ROSEA pulchra.
§ 1.403 AMBROSIAEQUE COMAE aut unguento deorum oblitae, hoc est ambrosia, aut certe abusive dixit 'divinae comae'. AMBROSIAEQUE COMAE DIVINUM VERTICE ODOREM] est hypallage, ut sit divinae comae ambrosiae odorem spiravere.
§ 1.404 SPIRAVERE exhalaverunt. VESTIS DEFLUXIT quia dixit supra “sinus collecta fluentes”.
§ 1.405 VERA bene 'vera' de qua ante dubitabatur. INCESSU hoc verbum apud Vergilium saepe pro honore ponitur, ut “ast ego quae divum incedo regina” et mox “forma pulcherrima Dido incessit”. MATREM AGNOVIT nunc matrem agnoscit; nam deam esse iam superius dixerat.
§ 1.406 FUGIENTEM celeriter abscedentem, ut alibi “ad terram fugit”. VOCE pro oratione.
§ 1.407 QUID NATUM TOTIENS saepe. et aut kata to siopomenon intellegimus saepe eum esse delusum; aut certe secundum ipsum Vergilium, qui ait in secundo “cum mihi se non ante oculis tam clara videndam obtulit”. multi tamen volunt in hoc ipso loco saepe eum esse deceptum, ut in habitu, in interrogatione, in responsione, in auguriis. vel 'totiens crudelis', quotiens fallis aut dissimulas. TU QUOQUE sicut Iuno ceterique dii, qui Troianis inimici sunt; quos et in secundo libro ostendit, ubi ait “inimicaque Troiae numina magna deum”. FALSIS LUDIS IMAGINIBUS] ideo quia virginem, quia venatricem, quia Tyriam se dixerat.
§ 1.408 CUR DEXTRAE IVNGERE DEXTRAM maiorum enim haec fuerat salutatio, cuius rei aition, id est causam Varro, Callimachum secutus, exposuit, adserens “omnem eorum honorem dexterarum constitisse virtute”. ob quam rem hac se venerabantur corporis parte.
§ 1.409 VERAS AVDIRE ET REDDERE VOCES?? sunt multae reciprocae elocutiones, ut hoc loco; sunt multae unius partis utrique sufficientes, ut 'tenemur amicitiis', ridiculum enim est si addas 'mutuis', cum amicitiae utrumque significent, sicut Fronto testatur. item sunt elocutiones, quarum una pars plena est: quae si convertantur, habent aliquid superfluum. in Sallustio “in tugurio mulieris ancillae”: bene addidit 'ancillae'. at si dicas 'in tugurio ancillae mulieris', erit superfluum 'mulieris'; ancilla enim et condicionem ostendit et sexum. item “res erat praetoribus nota solis”. hoc suffecerat. male ergo addidit “ignorabatur a ceteris”. quod si convertas, nihil esse superfluum invenitur.
§ 1.410 TALIBUS INCUSAT incusare proprie est superiorem arguere, ut in Terentio pater ad filium “quid me incusas Clitipho?” accusare vero vel parem vel inferiorem, ut in eodem ad maritum uxor “me miseram, quae nunc quam ob causam accuser nescio”. et hoc proprietatis est, licet usus male ista corrumpat. sciendum tamen est Terentium propter solam proprietatem omnibus comicis esse praepositum, quibus est quantum ad cetera spectat inferior.
§ 1.411 AT VENUS ordo est 'at Venus dea'. OBSCVRO AERE nebula, cuius definitio est.
§ 1.412 CIRCUM DEA FUDIT figura est tmesis, quae fit cum secto uno sermone aliquid interponimus, ut alibi “septem subiecta trioni”. sed hoc tolerabile est in sermone conposito, ceterum in simplici nimis est asperum; quod tamen faciebat antiquitas, ut “saxo cere comminuit brum”.
§ 1.413 CERNERE NE QUIS EOS causa cur fecerit. ex hoc enim pendent cetera quae sequuntur.
§ 1.414 MOLIRI hic pro struere posuit et per hoc facere, ut infra “molirique arcem”. AUT VENIENDI POSCERE CAVSAS scilicet ne saepe narrando crebrum patiatur dolorem. unde melius ad Aeneam refertur “medio sic interfata dolore est”. 'poscere' autem nunc inquirere, alias petere. et praeponitur magis accusativo casui, dicimus enim posco magistrum lectionem, non a magistro posco.
§ 1.415 IPSA PAPHUM civitatem Cypri. et non sine ratione est quod in decimo libro plura sibi loca grata vel sacrata commemoret, hic ad Paphum solam abisse dicatur, quia Varro et plures referunt in hoc tantum templo Veneris quibusvis maximis in circuitu pluviis numquam inpluere. SUBLIMIS divino incessu. SUBLIMIS] id est sublimiter, nomen pro adverbio.
§ 1.416 LAETA ecce proprium Veneris epitheton. vel 'laeta', quia tectum nebula filium in tuto habebat, vel quod insulam suam repetat; vel ideo Paphum revisit laeta, quia serenis laeta congruunt, et necesse est ut laeta sit Venus ubi semper serenum est, quippe ubi pluere numquam dicatur. SABAEO Arabico. Arabiae autem tres sunt, inferior petrodes eudemon, in qua populi sunt Sabaei, apud quos nascitur tus. dicti autem Sabaei apo tou sebein, id est venerari, quod deos per ipsorum tura veneramur.
§ 1.417 TURE CALENT ARAE SERTISQUE RECENTIBUS HALANT ecce unde supra dixit “haud equidem tali me dignor honore”, quia Aeneas hostias obtulerat, quarum hic mentio non fit. quod autem 'recentibus' dixit laus loci est, qui semper flore vestitur, ut omni tempore Veneri flores praesto esse videantur. SERTIS sertum et serta cum nihil adicitur dicimus, ut hoc loco: item alibi expressius “serta procul, tantum capiti delapsa, iacebant”. si autem sertos dixero, addo flores, si sertas, addo coronas, ut Lucanus “accipiunt sertas nardo florente coronas” (10.164). et hoc in multis nominibus observandum est, ut genus ex adiectione formetur: qua detracta in neutrum cedat necesse est, ut piscinalis locus, piscinalis cella, piscinale; sagmarius mulus, sagmaria mula, sagmarium. HALANT pro olent.
§ 1.418 CORRIPVERE VIAM deest 'at illi'. CORRIPVERE VIAM officium eundi celeriter arripuerunt; nec enim via corripitur.
§ 1.419 QUI PLURIMUS ex maxima parte urbi inminens. QUI PLURIMUS id est longus, ut ipse alio loco “cui plurima cervix”, item “cum se nux plurima”, id est amygdala; longa namque est.
§ 1.420 ASPECTAT] est ornatus cum animantur apsukha. ASPECTAT rei insensibili dat sensum. unde est illud in quarto de Atlante. item Sallustius “Lyciae Pisidiaeque agros despectantem”. ARCES civitates, a parte totum.
§ 1.421 MIRATUR MOLEM AENEAS hoc ad ipsum refertur, MAGALIA QUONDAM hoc ad poetam; nec enim hoc novit Aeneas. 'magalia' vero antistoechon est; nam debuit magaria dicere, quia magar, non magal Poenorum lingua villam significat. Cato originum quarto “magalia aedificia quasi cohortes rotundas” dicit. alii magalia casas Poenorum pastorales dicunt. †de his Sallustius “quae mapalia” sunt circumiecta civitati suburbana aedificia magalia. †et alii Cassius Hemina †docet ita “Sinuessae magalia addenda murumque circum ea”.
§ 1.422 MIRATUR PORTAS STREPITUMQUE E. S. V. quidam hoc 'portas et vias magalia quondam miratur' non simpliciter dictum volunt, quoniam prudentes Etruscae disciplinae aiunt apud conditores Etruscarum urbium non putatas iustas urbes, in quibus non tres portae essent dedicatae et tot viae et tot templa, Iovis Iunonis Minervae. bene ergo miratur Aeneas, ubi fuerant magalia illic esse legitimam civitatem; nam et portas et vias videbat et mox templum Iunoni ingens. STRATA VIARUM primi enim Poeni vias lapidibus stravisse dicuntur.
§ 1.423 ARDENTES multi 'festinantes', ut “iuvenum manus emicat ardens” et “ardet abire fuga” et “Laocoon ardens”; sic enim dicit quotiens properantes vult ostendere: alii ardentes 'ingeniosi' accipiunt; nam per contrarium segnem, id est sine igni, ingenio carentem dicimus: unde et a Graeco venit catus, id est ingeniosus apo tou kaiesthai. DUCERE MUROS exaedificare. DUCERE MUROS] hoc est construendo in longitudinem producere; proprie enim cum aedificantur muri duci dicuntur. Sallustius historiarum II. “murum ab angulo dexteri lateris ad paludem haud procul remotam duxit”.
§ 1.424 MOLIRIQUE ARCEM molibus factis extollere. MOLIRI] est extruere, huic contrarium demoliri. ET MANIBUS SUBVOLVERE SAXA cur manibus? an quia adhuc machinae non erant? an ad construentium festinationem referre voluit?
§ 1.425 OPTARE eligere, ut “tuus o regina quid optes”. et “optavitque locum regno”. TECTO ad tectum nota figura. SULCO fossa: civitas enim, non domus circumdatur sulco: ut alibi “ausim vel tenui vitem committere sulco”. SULCO fossa fundamentorum.
§ 1.426 LEGUNT eligunt. IVRA] id est loca ubi iura dicantur aut magistratus creentur. et bene post conditam civitatem addidit 'iura' et 'magistratus' 'sanctumque senatum'. legitur apud quosdam, Brutum eos qui se in eiciendis regibus iuvissent legisse in consilium, eumque ordinem senatum appellatum, quod una sensissent, quod patricii essent, patres conscriptos. alii patres a plebe in consilium senatus separatos tradunt, alii conscriptos qui post a Servio Tullio e plebe electi sunt. alii senatum a senectute hominum, †quibi allecti erant, dictum volunt, qui apud Graecos gerousia appellatur. 'sanctum' autem ideo quia senatus sanctissimus ordo dicitur.
§ 1.427 PORTUS EFFODIUNT id est Cothona faciunt. PORTUS EFFODIUNT ut portus scilicet faciant. et vere ait, nam Carthaginienses Cothone fossa utuntur, non naturali portu. ALTA THEATRI FUNDAMENTA hinc futura magnitudo cognoscitur, quod 'alta fundamenta' ait. bene autem post res publicas privatasque necessarias mentionem fecit theatri; aut quia ita Graecis urbs conditur, qui saepe spectaculis gaudent, aut, ut apud quosdam fuit, in honorem musicae scientiae.
§ 1.428 COLUMNAS figurate 'columnas' 'decora' ait; diversis enim significationibus idem dixit. et ab eo quod est hoc decus corripitur decoris.
§ 1.430 QUALIS APES] ordo est 'qualis labor'. QUALIS APES tertiae declinationis genetivus pluralis et in 'ium' et in 'um' exit, sed tunc pro nostro arbitrio cum nominativus singularis 'ns' fuerit terminatus, ut amans et amantum et amantium dicimus. cum autem nominativus singularis 'r' fuerit terminatus, tantum in 'um' exit, ut pater patrum, murmur murmurum. reliqua vero nomina auctoritate firmamus, ut apis vel apum, vel apium. sane fabula de apibus talis est. apud Isthmon anus quaedam nomine Melissa fuit. hanc Ceres sacrorum suorum cum secreta docuisset, interminata est, ne cui ea quae didicisset aperiret; sed cum ad eam mulieres accessissent, ut ab ea primo blandimentis post precibus et praemiis elicerent, ut sibi a Cerere commissa patefaceret, atque in silentio perduraret, ab eisdem iratis mulieribus discerpta est. quam rem Ceres inmissa tam supra dictis feminis quam populo eius regionis pestilentia ulta est; de corpore vero Melissae apes nasci fecit. Latine autem melissa apis dicitur. AESTATE NOVA incipiente, ut “vere novo”. et bene 'nova', quia est et adulta et praeceps secundum Sallustium. FLOREA pro florida, ut “nemora inter frondea turbam”. aut florentia, nec enim de flore erant facta: floream coronam dicimus. RURA Graece aroura dicuntur. aphaeresis ergo sermonem fecit Latinum.
§ 1.431 EXERCET fatigat, ut “nate Iliacis exercite fatis”. hoc autem participium ab exercitu, id est militum multitudine, declinatione discernimus; nam nomen quartae declinationis est, participium secundae, ut visus, huius visi vel visus; passus, huius passi vel passus; auditus, huius auditi vel auditus. EXERCET] fatigat et subiecit, quibus rebus exercitae fatigentur. SUB SOLE in sole, ut “namque sub ingenti lustrat dum singula templo”, vel quamdiu sol est. GENTIS FETUS ad laudem apum hoc pertinet. et bene 'gentis fetus', quia non singulae de singulis nascuntur, sed omnes ex omnibus, quod in quarto georgicorum melius intellegitur.
§ 1.432 ADULTOS EDUCUNT producunt, quia adhuc adolescunt, ut adulti fiant, non adoleverint, ut adultos dicimus minores: et hoc sic dixit, ut “inbellem avertis Romanis arcibus Indum”. LIQUENTIA defaecata, sine sordibus, ut “nec tantum dulcia, quantum et liquida”, id est pura: nam pura mella constat esse meliora.
§ 1.433 STIPANT densent. translatio a navibus, in quibus stipula interponitur vasis, quam stipam dicunt. DISTENDUNT implent, ut “denso distendere pingui”. NECTARE melle: abusus est propter suavitatis similitudinem. CELLAS et hic abusus est, ut favorum cavernas vel alvearia cellas vocaret, ut alibi thesauros. traxit autem a reponendi similitudine, vel a celando, unde cellam appellaverunt. AGMINE nunc impetu.
§ 1.435 IGNAVUM inutile, non aptum industriae; nam industrios navos dicimus. FUCOS secundum Plinium apum multa sunt genera. proprie tamen apes vocantur ortae de bubus, fuci de equis, crabrones de mulis, vespae de asinis. fucus autem est secundum Aemilium Macrum “maior ape, crabrone minor”. PECUS dicimus omne quod humana lingua et effigie caret, id est a pascendo. unde Horatius “omne cum Proteus pecus egit altos visere montes”. Plautus “clurinum pecus” (Truc. 268) simiam dixit. PRAESEPIBUS alveariis. et est translatio, quae fit quotiens vel deest verborum proprietas, vel vitatur iteratio.
§ 1.436 FERVET concelebratur, ut contra 'friget' cessat dicimus, ut Terentius “nimirum hic homines frigent”. REDOLENT quidam olere res vel malas vel bonas, redolere tantum bonas tradunt. FRAGRANTIA quotiens incendium significatur, quod flatu alitur, per 'l' dicimus, quotiens odor, qui fracta specie maior est, per 'r' dicimus. sciendum sane nihil in hac vacare conparatione. nam Poenorum operi apum labor, custodiae litorum adversum alienigenas fucorum conparatur expulsio.
§ 1.437 O FORTUNATI QUORUM IAM MOENIA SURGUNT bene 'fortunati', quia iam faciunt quod ipse desiderat. O FORTUNATI expressit Aeneae desiderium. QUORUM IAM MOENIA SURGUNT laus vel ab ipsa re sumitur quae laudatur.
§ 1.438 FASTIGIA nunc operis summitates, alibi ima significat, ut “forsitan et scrobibus quae sint fastigia quaeras”. SUSPICIT miratur, ut e contrario 'despicit' contemnit significat.
§ 1.439 MIRABILE DICTU ob hoc quod sequitur, quia mixtus cunctis latebat. potest tamen hoc et superiori et inferiori sensui addi.
§ 1.440 PER MEDIOS figura est; nam planum fuerat 'mediis se infert'. MISCETQUE deest 'se'. NEQUE CERNITUR VLLI neque ab ullo cernitur; et est Graecum oudeni horomenos, ut “scriberis Vario”, id est scribet te Varius.
§ 1.441 LUCUS ubicumque Vergilius lucum ponit, sequitur etiam consecratio, ut “luco tum forte parentis Pilumni Turnus sacrata valle sedebat”. unde et in sexto “nulli certa domus, lucis habitamus opacis”; dicuntur enim heroum animae lucos tenere. et mox sequitur 'hic templum Iunoni ingens'. 'lucus' autem dicitur quod non luceat, non quod sint ibi lumina causa religionis, ut quidam volunt. IN URBE FUIT MEDIA nunc iam in media. LAETISSIMUS UMBRA aut septimus est, aut secundum Probum genetivus, ut sit 'laetissimus umbrae', sicut Sallustius “frugum pabulique laetus ager”.
§ 1.442 QUO PRIMUM hoc est, simulac venerunt; nec enim secundo ad Africam ventum est. ordo est 'quo primum loco'.
§ 1.443 EFFODERE LOCO SIGNUM historia hoc habet, quam more suo Vergilius per transitum tangit. Dido fratrem fugiens cum transiret per quandam insulam Iunonis, illic accepit oraculum et sacerdotem eius secum abstulit, cum ei parum crederet promittenti Carthaginis sedes. quo cum venissent, sacerdos elegit locum faciendae urbi, quo effosso inventum est caput bovis. quod cum displicuisset, quia bos semper subiugatus est, alio loco effosso caput equi inventum placuit, quia hoc animal licet subiugetur, bellicosum tamen est et vincit et plerumque concordat, ut ipse plenissime in illo loco “bello armantur equi, bellum haec armenta minantur. sed tamen idem olim curru succedere sueti quadrupedes et frena iugo concordia ferre: spes est pacis ait”. illic ergo Iunoni templa fecerunt. unde et bellicosa est Carthago per equi omen, et fertilis per bovis. sane fodere est tantum sollicitare terram, effodere hoc ipsum faciendo aliquid eruere vel invenire: cui contrarium est infodere. ordo autem est 'lucus in urbe fuit media laetissimus umbra, quo loco iactati Poeni undis et turbine effodere caput acris equi, quod regia Iuno signum monstraverat'. REGIA regina.
§ 1.444 QUOD REGIA IVNO MONSTRARAT monstro dederat. et ut diximus tangit historiam. ACRIS EQUI epitheton magis aptum equis, ut “canibus blandis”, quia natura blandi sunt.
§ 1.445 ET FACILEM VICTU propter bovem: quod licet nunc non dicat, tamen ex historia sumit. 'facilem' autem, copiosam, divitem. Terentius “quam vos facillime agitis”.
§ 1.446 HIC TEMPLUM IVNONI INGENS superius dictum est quod Vergilius ubique lucos consecratos velit accipi, unde tamquam in loco sacro inducit Didonem Iunoni templa construere. morem autem Romanum veterem tangit: antiqui enim aedes sacras ita templa faciebant, ut prius per augures locus liberaretur effareturque, tum demum a pontificibus consecraretur, ac post ibidem sacra edicerentur. erant tamen templa in quibus auspicato et publice res administrarentur et senatus haberi posset, erant tantum sacra. hic ergo et sacrum templum, quod in luco, id est in loco sacro conditur, docet, et administrari in templo rem publicam subsequentibus versibus indicat 'iura dabat legesque viris operumque laborem p. a. i. a. s. t.' alibi tantum sacra esse templa, alibi omnia †ubi agi posse, locis suis monstrabitur. SIDONIA licet et Sidon civitas sit Phoenices, tamen hic pro Tyria posuit. sane quidam opportune hic Sidoniam volunt positam, ut ostenderet locupletem: Sidonii enim locupletes habiti sunt, ut “Sidonias ostentat opes”.
§ 1.447 DONIS OPULENTUM ET NUMINE DIVAE aut simulacrum quoque aureum fuit et numen pro simulacro posuit, ut “media inter numina divum”. hinc Cicero “sese iam ne deos quidem ad quos confugerent habere”; aut vult ostendere plenum esse praesentia numinis templum: aut certe venerabile numine.
§ 1.448 AEREA vel quod aes magis veteres in usu habebant, vel quod religioni apta est haec materies, denique flamen Dialis aereis cultris tondebatur: [1.aut quia vocalius ceteris metallis, aut quia medici aere quaedam vulnera curant, aut dicit quia veteres magis aere usi sunt] aut certe aerea saecula significantur: nam ut Hesiodus dicit, tempore quo haec gesta sunt aereum saeculum fuit. NEXAEQUE AERE TRABES multi 'nixae' legunt, non 'nexae', iuxta Varronem qui ait “trisulcae fores, pessulis libratae, dehiscunt, graves atque innixae in cardinum tardos turbines”. quidam trabes aeneas putant ipsum templum khalkioikon significari. versus sane ipse hypermetros est.
§ 1.449 FORIBUS fores proprie dicuntur quae foras aperiuntur, sicut apud veteres fuit; valvae autem sunt, ut dicit Varro, “quae revolvuntur et se velant”. ianua autem est primus domus ingressus, dicta quia Iano consecratum est omne principium. cetera intra ianuam ostia vocantur generaliter, sive valvae sint, sive fores: quamvis usus ista corruperit. CARDO 'cardo' dictus quasi cor ianuae, quo movetur. STRIDEBAT AENIS ad sua rettulit tempora. cautum enim fuerat post proditum hostibus a Tarpeia virgine Capitolium, ut aerei cardines fierent, quorum stridor posset aperta ostia omnibus indicare.
§ 1.450 HOC PRIMUM IN LUCO secuta sunt enim et alia, quae detraxere formidinem. TIMOREM multi quaerunt, cur post visam matrem quicquam timuerit: quod tamen alii sic solvunt, ut dicant, ne tunc quidem Aeneam Venerem quam viderat esse credidisse, cuius, ut ipse putabat, agnitae nulla verba perceperat. sed vera solutio haec est: Venus nihil de Afrorum moribus, unde nunc formidat Aeneas, sed de classe liberata dixerat filio. vel quia non in totum Aeneas matris fiducia confirmandus est, ne nihil supersit magnanimitati et laudibus viri fortis. sciendum tamen est in Vergilio interdum validiora esse obiecta purgatis, vel contra, ut hoc loco.
§ 1.451 LENIIT quartae coniugationis tempus praeteritum perfectum vel in 'vi' iunctam exit, vel sublata digammo in 'ii' pro nostro arbitrio, ut lenivi lenii, audivi audii. sane cum in 'vi' exit, paenultima longa est et ipsa accentum retinet; cum vero in 'ii', paenultima brevis est et perdit accentum, quia, ut supra diximus “unius ob noxam”, quotiens vocalis vocalem sequitur detrahit longitudinem praecedenti; sed hoc in metro, ubi necessitas cogit; nam in prosa et naturam suam et accentum retentat. nunc ergo 'leniit' tertia a fine habet accentum, quia paenultima brevis est. sane plerumque accentum suum retinet etiam sermo corruptus, ut Mercuri Domiti Ovidi tertia a fine habere debuit accentum, quia paenultima brevis est, sed constat haec nomina apocopen pertulisse: nam apud maiores idem erat vocativus qui et nominativus, ut hi Mercurius et o Mercurius: unde 'cu' licet brevis sit, etiam post apocopen suum servat accentum.
§ 1.452 AVSUS bene 'ausus', quia inter incerta satis audacter salus speratur. ADFLICTIS 'de adflictis'; nec enim esse septimus casus potest. CONFIDERE et fido et confido dativum regit, ut “et fidere nocti”. sane optima figura est quae numquam a principalitate discedit, ut “atque humiles habitare casas” accusativo iunxit, quia habeo domum dicimus, unde est habito frequentativum.
§ 1.453 SUB TEMPLO hoc est in templo, ut supra.
§ 1.454 REGINAM OPPERIENS aut quam intellegebat esse venturam ex artificum festinatione: aut certe videndae reginae occasionem requirens. QUAE FORTUNA felicitas. et 'quae' hic admirandi significatus.
§ 1.455 ARTIFICUMQUE MANUS INTER SE hoc est, habebat artificum conparationem. 'inter se' autem inter se certantium, an aliquid tale.
§ 1.456 EX ORDINE hoc loco ostendit omnem pugnam esse depictam, sed haec tantum dicit quae aut Diomedes gessit aut Achilles: per quod excusatur Aeneas, si est a fortibus victus. sane pugna est temporale certamen, idem et proelium significat; bellum autem universi temporis dicitur, ut Punicum, Mithridaticum. Sallustius “ita sperat pugnam illam pro omni bello futuram”. Livius “ni Pyrrhus unicus pugnandi artifex magisque in proelio, quam bello bonus”.
§ 1.457 TOTUM VULGATA PER ORBEM quia Europa intulit, Asia passa est, Africa iam depingit.
§ 1.458 ATRIDAS Atrei filios, Agamemnonem et Menelaum; sed usurpatum est, nam Plisthenis filii fuerunt. SAEVUM AMBOBUS ACHILLEM atqui tres dixit, sed Atridas pro uno accipe, quos unius partis constat fuisse. an 'ambobus' Agamemnoni tantum et Priamo? an ambobus exercitibus? Graecis propter suam de Briseide iniuriam, Troianis propter Helenam, et 'ambobus' pro utrisque †arte hunc.
§ 1.460 PLENA LABORIS plenus genetivo melius iungitur, ut Terentius “plenus rimarum sum”. Plautus “dedecoris pleniorem” (Mil. 512).
§ 1.461 EN PRIAMUS laus picturae est, per quam non imago, sed prope ipse ostenditur Priamus. SUNT HIC ETIAM SVA PRAEMIA LAVDI ut supra diximus, omnis Aeneae sollicitudo de moribus Afrorum est, quam nunc picturae contemplatione deponit. qui enim bella depingunt, et virtutem diligunt et miseratione tanguntur. SVA id est congrua, ut “strueremque suis altaria donis”. LAVDI virtuti, ut “primam merui qui laude coronam”.
§ 1.462 MORTALIA adversa, quibus constat subiacere mortales. alii mortales casus accipiunt, vel absolute ta anthropina.
§ 1.463 SOLVE METUM collectio est. nam ubi virtus praemia, adversa miserationem merentur, rite formido deponitur. FERET pro adferet. et hic reddidit “hoc primum in luco nova res oblata timorem leniit”.
§ 1.464 INANI epitheton est picturae, aut quia caret corporum quae imitatur plenitudine, aut quia nullius est utilitatis, sed tantum delectat; nam apud veteres mataiotekhnia vel pseudotekhnia dicta est. 'pascit' autem delectat, ut “non animum modo uti pascat prospectus inanem”; vel ut quidam volunt ad stupentis animum rettulit, qui vel inanibus commovebatur.
§ 1.465 MULTA GEMENS graecum est polla stenazon. LARGOQUE UMECTAT FLVMINE VVLTUM tapinosis est quia dixit 'umectat'. 'largo' nam 'flumine' est fluore, id est fluxu ipso.
§ 1.466 PERGAMA CIRCUM abusive; non enim circa Pergama, hoc est arcem, sed circa Troiam bella gerebantur.
§ 1.467 TROIANAE IVVENTUS definitio est Hectoris, ut “Catillusque acerque Coras, Argiva iuventus”. et re vera sic paene ubique Homerus ponit, ut Hectori tantum vel Achilli totus cedat exercitus.
§ 1.468 HAC PHRYGES bene ubique Vergilius pro negotii qualitate dat Troianis et nomina. nam timidos Phrygas vocat, ut hoc loco, item “o vere Phrygiae, neque enim Phryges”; Dardanidas generosos, ut “Dardanidae magni genus alto a sanguine divum”; Laomedontiadas perfidos, ut “nondum Laomedonteae sentis periuria gentis”; Troas fortes, ut “Troes agunt, princeps turmas inducit Asilas”; Hectoreos quoque fortes, ut “nunc nunc insurgite remis, Hectorei socii”. CRISTATUS ACHILLES secundum Homerum, qui dicit in Achillis cristis terribile quiddam fuisse. 'cristatus' autem participium est derivatum a genere feminino.
§ 1.469 NEC PROCUL HINC RHESI Rhesus rex Thraciae fuit, ut quidam tradunt Martis, ut alii Hebri vel Strymonis et Euterpes Musae filius: qui cum ad Troiae venisset auxilia clausisque iam portis tentoria locavisset in litore, Dolone prodente Troiano, qui missus fuerat speculator, a Diomede et Ulixe est interfectus, qui et ipsi speculatum venerant; abductique sunt equi, quibus pendebant fata Troiana, ut, si pabulo Troiano usi essent vel de Xantho Troiae fluvio bibissent, Troia perire non posset.
§ 1.470 PRIMO SOMNO prima parte noctis, ut “libra die somnique pares ubi fecerit horas”. aut 'primo somno', ut graviorem ostenderet somnum; aut prima nocte, quia ante Rhesus in Troia non fuerat.
§ 1.471 TYDIDES Diomedes. et bene Ulixen celat propter Aeneam, ut supra diximus, aut quia secundum Homerum occidente Diomede cadavera vlixes trahebat.
§ 1.472 ARDENTES et candidos significat et veloces, ut “pernicibus ignea plantis”. si ignea velox est, sine dubio et ardens.
§ 1.473 XANTHUM fluvium Troiae.
§ 1.474 PARTE ALIA FUGIENS AMISSIS TROILUS ARMIS 'parte alia' scilicet templi. et veritas quidem hoc habet: Troili amore Achillem ductum palumbes ei quibus ille delectabatur obiecisse: quas cum vellet tenere, captus ab Achille in eius amplexibus periit. sed hoc quasi indignum heroo carmine mutavit poeta. FUGIENS fugere volens accepto iam vulnere. AMISSIS ARMIS vel aetatis inbecillitate, vel vulneris dolore †incipientibus.
§ 1.475 INFELIX multi hoc loco distinguunt et subiungunt 'puer atque inpar congressus Achilli', ut ex eo inparem ostendat, quod puer; sed tamen etiam si iungas 'puer', unus est sensus. ATQUE INPAR ac si diceret, etiam si puer non esset. CONGRESSUS ACHILLI congredior tibi antiqui dicebant, sicut pugno tibi, dimico tibi. hodie dicimus congredior tecum, pugno tecum, dimico tecum.
§ 1.476 FERTUR EQUIS trahitur. CURRV curribus falcatis usos esse maiores et Livius et Sallustius docent. potuerunt ergo et simplicibus. RESUPINUS resupinus quo modo hastam trahebat? sed intellegitur Achillis hastam transisse per pectus et a parte qua ferrum est a tergo trahi. INANI sine rectore; nam corpus haerebat.
§ 1.477 LORA TENENS TAMEN quamquam mortuus.
§ 1.478 VERSA tracta, ut Plautus “inveniam omnia versa, sparsa”. venit autem ab eo quod est verror. INSCRIBITUR dilaceratur, ut Plautus “corpus tuum virgis ulmeis inscribam”. HASTA hostili scilicet, quam sicut dictum est transfixus trahebat.
§ 1.479 INTEREA dum haec geruntur. et satis opportune a matribus festinatur ad templum, ut alibi “nec non ad templum summasque ad Palladis arces”. INTEREA AD TEMPLUM cum Diomedes auxilio Minervae plurimos Troianorum fudisset, Helenus, Priami filius, vates monuit, ut Minervae numen exoraretur, et cum precibus deae ponerent vestem quam regina speciosissimam habebat, id est peplum, unde post Minervae palla peplum appellata est. dea tamen, memor iudicii Paridis, Troianis infesta permansit. et mire in pictura †temporali adverbio quamvis non possit. NON AEQUAE id est iniquae, infestae. litotes figura est, ut alibi “et vacuis Clanius non aequus acerris”.
§ 1.480 PASSIS participium est ab eo quod est 'pandor'. ideo autem non facit 'pansus', quia plerumque 'n', quod in prima verbi positione invenitur, in praeterito participio non est. de qua re euphonia iudicat, ut ab eo quod est 'tundor' et 'tunsus' facit, ut “tunsae pectora palmis”, et 'tusus', ut “non obtusa adeo gestamus pectora Poeni”. sciendum tamen est, licet alia euphoniae causa varientur vel in generibus vel in numeris, 'nactus' tamen et 'passus' 'n' penitus numquam accipere. PEPLUMQUE FEREBANT peplum proprie est palla picta feminea Minervae consecrata, ut Plautus “numquam ad civitatem venio, nisi cum infertur peplum”. hodie tamen multi abutuntur hoc nomine.
§ 1.481 SUPPLICITER TRISTES ut decet rogantes. et bene addidit 'suppliciter', quia et per iracundiam, et per gravitatem, et per religionem, et per dolorem tristes sumus. SUPPLICITER TRISTES] hoc est rogantes cum tristitia. TUNSAE PECTORA ut “oculos suffusa”.
§ 1.482 AVERSA irata significat. nec enim poterat convertere se simulacrum. sic alibi “talia dicentem iamdudum aversa tuetur” si tuetur, quomodo aversa, nisi iratam intellegas? ergo aversa ad animum refertur.
§ 1.483 TER CIRCUM ILIACOS] hoc ad Aeneam referendum est, qui sciebat. TER CIRCUM ILIACOS apud auctores multa ad sensum, non ad aspectum possunt referri. tertio enim tractum intellegere possumus, non in pictura conspicere. unde est et illud “mulcere alternos et corpora fingere lingua”. aut certe tale erat in pictura corpus, ut in eo appareret frequentis raptationis iniuria. sane huius rei ordo talis est. Patroclus cum iratum Achillem propter Briseidem sublatam ut adversum Troianos pugnaret exorare non posset, petit ab eo arma quae Peleo Vulcanus fecerat; quibus indutus dum Achilles crederetur, fugatis Troianis omnibus etiam plurimos interemit, ipse vero ab Hectore occisus est. quo dolore Achilles conpulsus, inpetratis per matrem a Vulcano armis, Hectorem proelio superatum peremit, eiusque corpus ad currum religatum circa muros Ilii traxit, quod post placatus auro repensum Priamo reddidit. RAPTAVERAT bene forma usus est frequentativa, per quam ostendit quod per numerum dixerat.
§ 1.484 EXANIMUM exanimus et exanimis dicimus, sicut unanimus et unanimis, inermus et inermis. ergo pro nostro arbitrio aut secundae erunt declinationis, aut tertiae; sed a tertia ablativum singularem in i mittunt, quia communis sunt generis. exanimis autem est mortuus, ut hic indicat locus, exanimatus vero timens, ut “exanimata sequens inpingeret agmina muris”. VENDEBAT ingenti arte utitur verbis: nam hoc loco, quia pingi potuit, praesens tempus posuit, superius, quia pingi non potuit, sed referri, perfecto exsecutus est tempore dicendo 'raptaverat', non 'raptabat'.
§ 1.485 TUM VERO INGENTEM GEMITUM iam enim superius eum lacrimasse dixerat: hoc ergo addidit visum Hectoris corpus, ut etiam graviter gemeret. non ergo tum primum, sed tum maxime.
§ 1.486 UT CURRUS quo tractus est. AMICI autem plus est, quam si Hectoris diceret. alibi “parvumque patri tendebat Iulum”, cum potuerit dicere 'mihi'.
§ 1.487 MANUS INERMES aut sine sceptro, aut supplices, ut “dextras tendamus inermes”: quod tractum est de historia; qui enim se dedunt, inermes supplicant. aut re vera inermes tunc; contra Pyrrhum enim processit armatus. sane per transitum historiam tetigit, quia constat Priamum, cum ad supplicandum tentorium Achillis fuisset ingressus, dormientem Achillem excitavisse, ut pro filii corpore rogaret eum, cum eum potuisset occidere: licet hoc Homerus propter Achillis turpitudinem supprimat.
§ 1.488 SE QUOQUE PRINCIPIBUS PERMIXTUM AGNOVIT ACHIVIS aut latenter proditionem tangit, ut supra diximus: ut excusatur ab ipso in secundo “Iliaci cineres” et cetera: aut virtutem eius vult ostendere; nimiae enim fortitudinis est inter hostium tela versari, ut Sallustius “Catilina longe a suis inter hostilia cadavera repertus est”. Cornutus tamen dicit versu isto “vadimus inmixti Danais” hoc esse solvendum.
§ 1.489 EOAS 'e' naturaliter longa est, fit tamen brevis interdum cum eam vocalis sequitur, ut “primo surgebat Eoo”. NIGRI MEMNONIS ARMA quia Tithonus, frater Laomedontis, raptus ab Aurora filium suum Memnonem ex ipsa progenitum, inlectus dono vitis aureae Priamo ad Troiae misit auxilia. qui congressus cum Achille ab eo est interemptus, cuius mortem mater Aurora hodieque matutino rore flere dicitur. 'nigri' autem dixit Aethiopis, unde prima consurgit Aurora. ARMA Vulcania, ut ille indicat versus “te potuit lacrimis Tithonia flectere coniunx”.
§ 1.490 DUCIT AMAZONIDUM hoc est quod supra dixit “videt Iliacas ex ordine pugnas”. Homerus enim haec omnia tacuit quae facta sunt post Hectoris mortem. 'Amazonidum' autem derivatio est pro principalitate, sicut “Scipiadas duros bello” pro Scipionibus. sane Amazones dictae sunt vel quod simul vivant sine viris, quasi hama zosai, vel quod unam mammam exustam habeant, quasi aneu mazou. has autem iam non esse constat, utpote extinctas partim ab Hercule, partim ab Achille. PELTIS scutis brevissimis in modum lunae iam mediae. LUNATIS autem participium a feminino genere derivatum.
§ 1.491 PENTHESILEA FURENS furentem ideo dixit, quia sororem suam in venatione confixit simulans se cervam ferire. sed hoc per transitum tangit, nam furor bellicus intellegitur. an 'furens', quia maiora viribus audebat. haec tamen Martis et Otreres filia fuit, quam Achilles cum adversum se pugnantem peremisset post mortem eius adamavit eamque honorifice sepelivit. 'ducit' autem et 'ardet' ad laudem picturae pertinet.
§ 1.492 AVREA amphibolon est hoc loco, utrum ipsa aurea, an aurea cingula. sciendum tamen plerumque amphiboliam metri ratione dissolvi, ut “aurea composuit sponda” Dido 'aurea': si enim ad spondam referas, non stat versus. SUBNECTENS subnexa habens. EXERTAE nudatae; nudant enim quam adusserint mammam.
§ 1.493 VIRGO et sexum ostendit et aetatem. VIRGO] plus dixit, quam si feminam diceret. figuram tamen Graecam facit.
§ 1.495 DUM STUPET aut absolute, aut dum haec stupet. OBTUTU aspectu. IN UNO in unoquoque, hoc est singula mirabatur.
§ 1.496 FORMA ut “pulchra prole”.
§ 1.497 INCESSIT ut “incedunt pueri”; sed hic 'intervenit'. STIPANTE CATERVA ad hoc tantum sequens pertinet comparatio, quam vituperant multi, nescientes exempla vel parabolas vel conparationes adsumptas non semper usquequaque congruere, sed interdum omni parte, interdum aliqua convenire.
§ 1.498 EVROTAE RIPIS fluvii Laconicae. CYNTHI montis Deli, in quo natam constat Dianam. sane Dianam veteres ideo melius producebant, quia sub divo dea sit venandi gratia.
§ 1.499 EXERCET DIANA CHOROS hoc non ad conparationem pertinet, sed est poeticae descriptionis evagatio, quia chori nec personis hic nec locis congruunt; saltantium enim et cantantium dicuntur. MILLE finitus numerus pro infinito; nam de nympharum numero varia est opinio.
§ 1.500 OREADES nymphae montium Oreades dicuntur, silvarum Dryades, quae cum silvis nascuntur Amadryades, fontium Napeae vel Naides, maris vero Nerei+des.
§ 1.502 TACITUM maior enim est taciturnitatis adfectus, ut supra “haec secum”. sic Terentius “ut mecum tacita gaudeam”. TACITUM pro tacite, ut “tacitumque obsedit limen Amatae”; aut tacita gaudet. PERTEMPTANT modo vehementer temptant. alibi leviter, ut “blanda vicissim gaudia pertemptant mentem”. sunt enim multa quae pro locis intelleguntur, ut 'inpotens' et satis et minus et nihil potens significat. INSTANS OPERI zeugma est ad sequentia pertinens.
§ 1.504 REGNISQUE FUTURIS regnaturae Carthagini; nam ipsa iam regnabat.
§ 1.505 TUM FORIBUS DIVAE instans praecipue foribus. et hoc loco distinguendum est; magno enim studio et labore templorum fores fiebant, quas quibusdam insignibant historiis, ut “in foribus letum Androgei”, item “in foribus pugnam ex auro solidoque elephanto”. quamvis quidam iungant 'tum foribus divae media testudine templi', ut unum intellegas tectum templi et pronai: quod si est, sub medio tecto sunt fores. sed prima melior expositio est. TESTUDINE camera incurva, id est fornicata, quae secundum eos qui scripserunt de ratione templorum, ideo sic fit, ut simulacro caeli imaginem reddat, quod constat esse convexum. quidam tradunt apud veteres omnia templa in modum testudinis facta, at vero sequenti aetate divinis simulacris positis, nihilominus in templis factas esse testudines, quod Varro ait, ut separatum esset, ubi metus esset, ubi religio administraretur. bene ergo, cum de templo loqueretur, addidit ei testudinem. idem Varro de lingua Latina ad Ciceronem “in aedibus locus patulus relinquebatur sub divo, qui si non erat relictus et contectus erat, appellabatur testudo”. Cicero in Bruto “commentatum in quadam testudine cum servis litteratis fuisse”. quidam testudinem locum in parte atrii volunt adversum venientibus. alii hunc ordinem volunt 'tum foribus divae templi resedit, media scutorum testudine', quia saepta armis erat. hoc sane genus fabricae ab animalis similitudine quae testudo vocatur captum est: de qua fabula talis est. virgo quaedam nomine Chelone, linguae inpatientis fuit. verum cum Iuppiter Iunonem sibi nuptiis iungeret, praecepit Mercurio, ut omnes deos et homines atque omnia animalia ad nuptias convocaret. sed omnibus quos Mercurius monuerat convenientibus, sola Chelone, irridens et derogans nuptiis, nectens moras adesse contempsit. quam cum Mercurius non venisse notavisset, denuo descendit ad terras et aedes Chelones supra fluvium positas praecipitavit in fluvium ipsamque Chelonen in animal sui nominis vertit, quam nos Latine testudinem dicimus, fecitque, ut pro poena dorso tectum, velut domum suam prona portaret: unde incurvatis aedificiis hoc nomen inpositum est.
§ 1.506 SAEPTA ARMIS satellitum scilicet. vel ut quidam volunt pro armatis, ut “feta armis”. SOLIO solium proprie est armarium uno ligno factum, in quo reges sedebant propter tutelam corporis sui, dictum quasi solidum. modo iam abusive sellam regalem intellegimus. ALTE alto fulta suggestu. ac si diceret, in tribunali. SUBNIXA pro subnisa, ut supra diximus. alii pro innixa accipiunt.
§ 1.507 IVRA DABAT LEGESQUE VIRIS ius generale est, sed lex iuris est species: non est ergo iteratio. et bene 'dabat'; primi enim Locri scriptis usi sunt legibus, nam superior aetas contenta fuit moribus. quod autem dixit 'viris', ad Didonis pertinet laudem, et separatim enuntiandum, ut sit maior admiratio.
§ 1.508 SORTE TRAHEBAT proprie locutus est; trahuntur enim sortes, hoc est educuntur. et bene tam regnantis quam aedificantis urbem inplere ostendit officium.
§ 1.509 CONCURSU ACCEDERE MAGNO cum magna Afrorum multitudine. et hoc est quod formidat Aeneas, incertus qua eos mente comitentur.
§ 1.512 DISPULERAT segregaverat. et magna est inter 'di' et 'de' differentia, ut diximus. PENITUS longe a regina remotos: quae res etiam insolentes custodes litorum facit.
§ 1.513 OBSTIPVIT et ad mirationem et ad timorem hic pertinet sermo, quo dicenda praeoccupat. PERCULSUS ad utrumque pertinet.
§ 1.514 LAETITIAQUE METUQUE laetitia propter socios, metu propter concursum. vel quod incerti erant de voluntate Didonis. AVIDI CONIVNGERE pro 'ut coniungerent', vel ad coniungendum avidi.
§ 1.515 ARDEBANT cupiebant, ut “formosum pastor Corydon ardebat Alexim”. ardeo autem et accusativum regit et ablativum. RES INCOGNITA id est qua adfectione Poenorum populus conveniret.
§ 1.516 DISSIMULANT dissimulamus nota, simulamus ignota, ut Sallustius “simulator ac dissimulator”.
§ 1.517 QUAE FORTUNA utrum prospera, an adversa? et hic ostenditur, unde sit metus.
§ 1.518 CUNCTI NAM LECTI NAVIBUS bene addidit 'lecti', ne penitus omnes intellegeres. nonnulli tamen 'lectis navibus' legunt: quod et si sit, hypallage est, et illuc sensus recurrit. et sciendum, plerumque ut hoc loco addi aliquid generalitati et fieri specialitatem. item si dicas 'omnes scolastici laborant', generalitas est; si addas 'isti', fit specialitas, ut Sallustius “transgressos omnis recipit mons Balleia” prudenter addidit 'transgressos'. CUNCTI non idem significat quod omnes. Cicero saepe ait “cuncti atque omnes”, quia omnes non statim sunt cuncti, nisi idem simul sunt iuncti.
§ 1.519 ORANTES VENIAM pacem propter incendium navium. et proprie verbum pontificale est: unde est “tu modo posce deos veniam” et paulo post “pacemque per aras exquirunt”. dicta autem venia ad eliciendam misericordiam; meretur enim benivolentiam numinum qui, licet innocens sit, veniam tamen tamquam peccaverit petit: unde est confessio illa in Terentio “quid meritu's? crucem” (An. 622). ORANTES VENIAM] venia quidem pro culpa petitur, sed nunc beneficium. aliqui tamen veniam pro inpunitate accipiunt, nam mox addidit 'prohibe infandos a navibus ignes'.
§ 1.520 MAXIMUS ILIONEUS rebus omnibus maximus; nec enim aliquid addidit. ergo et aetate et honore et facundia et omni virtute accipiunt. et non sine causa ipsum ubique inducit loquentem; ut enim Homerus dicit, Phorbas pater Ilionei semper Mercurio deo eloquentiae favente pugnavit, ut Horatius “Mercuri facunde nepos Atlantis”. merito ergo huic datur eloquentia. PLACIDO SIC PECTORE COEPIT more suo uno sermone habitum futurae orationis expressit. bene ergo 'placido', ne timore consternatus videretur, quem ideo aetate maximum et patientem ostendit, ut ei auctoritas et de aetate et de moribus crescat. ergo 'placido' ad placandum apto; et definitio est oratoris, qui talem se debet componere, qualem vult iudicem reddere.
§ 1.522 O REGINA secundum artem rhetoricam id ei dat quod vult inpetrare. nam eam per laudem benivolam reddidit. quae benivolentia in principiis controversiarum secundum praecepta rhetorica quattuor modis conciliatur: a iudicum persona, a nostra, ab adversariorum, a re ipsa. quod hic invenitur: a iudicum persona 'o regina novam c. c. I. u.', a sua persona 'Troes te miseri' et cetera, ab adversariorum 'quod genus hoc hominum', a re ipsa 'hospitio prohibemur harenae'. post praeparatam igitur benivolentiam et ex sua persona miseratione commota adhibet preces 'prohibe infandos a navibus i. p. p. g. e. p. r. a.' an possint? 'non ea vis animo n. t. s. v.' quo ergo ibatis? 'est locus Hesperiam G. c. d.' et cur huc venistis? 'cum subito adsurgens f. n. O.' ne autem possint timeri, ait 'pauci vestris adnavimus oris'. an gratiam referant? 'officio nec te certasse priorem paeniteat'. quod autem Aeneam laudat, occulte etiam terrorem incutit dicendo 'nec bello maior et armis'. dicit etiam esse qui vindicent, si fiat iniuria 'sunt et Siculis regionibus u. a. q. T. q. a. s. c. A.' an recessuri sint? 'quassatam ventis liceat subd. c.' et subiunxit, etiamsi regem amisimus et Italiam non petimus, tamen ad Siciliam necessario discedemus 'si datur Italiam s. e. reliqua. sin absumpta salus e. t. p. o. T. p. h. L. n. s. i. r. I. at freta Sicaniae saltem'. NOVAM URBEM iuxta Poenorum opinionem dixit, qui novam civitatem Carthaginem dicunt.
§ 1.523 IVSTITIA bene consideravit sexum; nec enim 'virtute' poterat dicere. GENTES non Carthaginiensium, sed circumiacentium barbarorum. FRENARE continere, ut contra et “Numidae infreni cingunt”.
§ 1.524 TROES TE MISERI tacitis occurrit quaestionibus, ne ad populationem venisse videantur more qui tunc vigebat. et videtur aliud ad dignitatem, aliud ad miserationem protulisse. VENTIS MARIA OMNIA VECTI per maria. et est contra illud, sicut dictum est, cur ad Africam venerint.
§ 1.526 PARCE PIO GENERI quotiens invidiosae sunt praesentes personae, rhetoricum est ad alias confugere, ut hoc loco confugit ad genus. ET PROPIUS vicinius scilicet, ut tamquam victi accipiantur, non tales omnes credantur, qualis Paris fuit in Spartae expugnatione raptuque Helenae. nam historiae hoc habet veritas, non voluntate Helenam secutam, sed expugnata raptam civitate, unde et recipi meruit a marito. tangit autem hoc latenter Vergilius illo loco “me duce Dardanius Spartam expugnavit adulter”. ergo bene non nos, sed res nostras dixit.
§ 1.527 POPULARE quia apud veteres haec erat maxime causa navigandi. sane antiqui et populo et populor dicebant, unde est 'populare' et “populatque ingentem farris acervum curculio”. nunc tamen passiva tantum utimur declinatione. quidam 'populare' pro ad populandum vel pro populatum accipiunt. VERTERE pro advertere.
§ 1.529 NON EA VIS ANIMO argumentum ab inpossibili sicut dictum est, ut “quid Troes potuere?” 'vis' autem est possibilitas. NON EA VIS ANIMO] id est, nec volumus nec possumus.
§ 1.530 EST LOCUS conparatione orbis totius Italia locus est; nam provincia locus non potest dici. minus est autem 'quam' vel 'quem locum', ut “urbs antiqua fuit”. aut ideo 'locus', ut ostendat parvo posse esse contentos. HESPERIAM Hesperiae duae sunt, una quae Hispania dicitur, altera quae est in Italia. quae hac ratione discernuntur: aut enim Hesperiam solam dicis et significas Italiam, aut addis 'ultimam' et significas Hispaniam, quae in occidentis est fine, ut Horatius “qui nunc Hesperia sospes ab ultima”. et haec est vera Hesperia, ab Hespero dicta, id est stella occidentali. ceterum Italia Hesperia dicitur a fratre Atlantis, qui pulsus a germano Italiam tenuit eique nomen pristinae regionis inposuit, ut Hyginus docet. GRAI COGNOMINE DICUNT bene 'Grai', ut et ipsa cognoscat, sicut in octavo “Electra, ut Grai perhibent, Atlantide cretus”.
§ 1.531 ANTIQUA nobilis; nec enim nova esse potest, licet primam terram suam esse dicant Athenienses. POTENS ARMIS dicendo 'potens armis', Troianos laudavit, ut ostenderet, non se bellicosam timere provinciam. UBERE GLEBAE 'uber' proprie est fecunditas. et bene Italiae virtutem fecunditatemque conlaudat, ne Africam petisse videantur.
§ 1.532 OENOTRI COLVERE VIRI deest 'quam'. Oenotria autem dicta est vel a vino optimo, quod in Italia nascitur, vel ut Varro dicit ab Oenotro, rege Sabinorum †quia alii partem Italiae Oenotriam tradunt ex Arcadia profectum in Italiam venisse cum Pelasgis et eam sibi cognominem fecisse. FAMA subaudimus 'est'. MINORES maiores et minores quotiens de genere dicimus numeri sunt tantum pluralis.
§ 1.533 ITALIAM Italus rex Siciliae ad eam partem venit in qua regnavit Turnus, quam a suo nomine appellavit Italiam: unde est “fines super usque Sicanos” non usque ad Siciliam; nec enim poterat fieri; sed usque ad ea loca, quae tenuerunt Sicani, id est Siculi a Sicano, Itali fratre. alii Italiam a bubus quibus est Italia fertilis, quia Graeci boves italous, nos vitulos dicimus; alii a rege Ligurum Italo; alii ab advena Molossio; alii a Corcyreo; alii a Veneris filio, rege Lucanorum; alii a quodam augure, qui cum Siculis in haec loca venerit †quamque his regionem inauguraverit; plures% atare tenari nepote desatura Minois, regis Cretensium, filia Italiam dictam.
§ 1.534 HIC CURSUS vel iste cursus, vel pro illuc. et cursus verbum nauticum est, ut “hunc cursum Iliacas vento tenuisse carinas”.
§ 1.535 CUM SUBITO si 'subito fluctu', nomen est, si per se 'subito', adverbium. CUM SUBITO ADSURGENS FLUCTU NIMBOSUS ORION Oenopion rex cum liberos non haberet, a Iove Neptuno Mercurioque, vel ut quidam tradunt, non Neptuno, sed Marte, quos hospitio susceperat, hortantibus, ut ab his aliquid postularet, petiit, ut sibi concederent liberos. illi intra corium immolati sibi bovis urina facta praeceperunt, ut obrutum terra conpletis maternis mensibus solveretur. quo facto inventus est puer, cui nomen ab urina inpositum est, ut Ourion diceretur, quod Dorica lingua commutatum est, ut ou diphthongus in o converteretur. quod autem plerumque prima syllaba brevis invenitur, ut hoc loco, cum sit naturaliter longa, Graecae rationis est; nam detractio fit u litterae et o remanet brevis, quo modo “ourea te skioenta” pro orea, poieson pro poeson. et hoc, quia aut o est naturaliter longa, aut ou diphthongus; ceterum si sit in proprio nomine dichronos, ut omnes Latinae sunt, propriorum nominum abutemur licentia, ut in artibus lectum est. Orion ergo postea venator factus, velut trium parentum viribus fisus, dum vellet cum Diana concumbere, ut Horatius dicit, eius sagittis occisus est, ut Lucanus, inmisso scorpione periit, et deorum miseratione relatus in sidera signum famosum tempestatibus fecit. veri similius autem est a scorpione interemptum, quo oriente occidit, quia et scorpionem tamquam ultorem pudicitiae Diana inter sidera collocavit: cuius chelae amputatae aliud signum fecerunt; nam ipsae sunt libra. sane ipse Orion magnitudine sua multis oritur diebus, et ideo eius etiam apud peritos est incerta tempestas: unde dictum est 'cum subito adsurgens' ad excusationem non praevisae tempestatis. et multi superfluo quaerunt, cur ortus commemoretur Orionis, cum sit inmissa a Iunone tempestas. sed Ilioneus ista non novit quae a poeta supra dicta sunt, per musam, ut diximus, cognita. et constat numina nisi inventa occasione nocere non posse: quod in omni suo opere Vergilius diligenter observat. bene autem 'nimbosus', qui et ortu suo et occasu tempestates conmovet, sicut ait Horatius “qua tristis Orion cadit”; et quia hoc signum ibi est, ubi Hyades circa frontem Tauri.
§ 1.536 IN VADA CAECA incognita, latentia. PROCACIBUS AVSTRIS perseverantibus. et procax proprie petax est, nam procare est petere, unde et proci [1.petitores] dicuntur. alii 'procacibus' inpudentibus tradunt.
§ 1.537 PERQUE UNDAS SUPERANTE SALO elevato mari et in undas diviso, ut solet in tempestate. 'salo' autem venit ab eo quod est hoc salum sali, nam “sale tabentes” ab eo quod est hic sal salis. PERQUE INVIA SAXA 'invia', id est aspera, inmania. unde et Dido paulo post 'quae vis inmanibus adplicat oris'? non enim suos vituperat, sed naturam litoris culpat.
§ 1.538 HUC PAUCI vult intellegi, ut quidam tradunt, superesse et alios qui sunt in futuro vindices, si isti fuerint laesi; nam hoc est quod ait 'dispulit', id est dispersit. ADNAVIMUS ORIS elegit verbum aptum naufragio ad eliciendam misericordiam: quamvis et de navibus 'natat' lectum sit, ut “natat uncta carina”. ADNAVIMUS adnatavimus per syncopen, quotiens syllaba de medio subtrahitur. et bene 'adnavimus', quasi vix et opportune.
§ 1.539 QUOD GENUS HOC HOMINUM?? rhetorice vituperaturus mores non ad Didonem loquitur, sed ad tertiam se confert personam. QUAEVE HUNC TAM BARBARA MOREM P. P. bene mores accusat terrae, ut humanitas patriae potius esse videatur.
§ 1.540 HOSPITIO PROHIBEMUR HARENAE ut alibi “litusque rogamus”; occupantis est enim possessio litoris. unde ostenduntur crudeles qui etiam a communibus prohibeant. HOSPITIO PROHIBEMVR HARENAE ut alibi “litusque rogamus innocuum”. litus enim iure gentium commune omnibus fuit et occupantis solebat eius esse possessio. Cicero in Rosciana “nam quid est tam commune, quam spiritus vivis, terra mortuis, mare fluctuantibus, litus eiectis?” unde ostenduntur crudeles qui etiam a communibus prohibeant.
§ 1.541 BELLA CIENT id est movent. et bene 'cient' et 'vetant' permanet in tertia persona, ne eos in hoc barbaros et inmites appellare videatur. sane in principio modestius, hic iam commotius. PRIMAQUE VETANT CONSISTERE TERRA id est in litore, ut alibi “tuque o, cui prima frementem fudit equum magno tellus percussa tridenti”.
§ 1.542 MORTALIA ARMA mortalem possibilitatem. sane arma etiam consilia significant, ut “quaerere conscius arma”. sed hoc loco terret latenter propter Siciliam; nam et paulo post ait 'sunt et Siculis regionibus urbes', cum unam habeant in qua Acestes regnat: sed ad terrorem 'urbes' posuit. TEMNITIS [1.autem] pro contempnitis per aphaeresin dictum, quae est cum prima verbi syllaba detrahitur. alii 'mortalia arma' pro humanitate accipiunt.
§ 1.543 AT SPERATE DEOS abusive 'timete', ut alibi “hunc ego si potui tantum sperare dolorem”, cum speremus bona, timeamus adversa. veteres tamen sperare dicebant deorum auxilia spectare. Plautus in Milite “deos sperabo, teque postremo tamen” (Mil. 1209), in Casina “diis sum fretus, deos speravimus” (Cas. 346). sane opportune post blanda principia ista ponuntur; prodest enim nonnumquam subtiliter obiurgare quem roges. MEMORES FANDI ATQUE NEFANDI iusti et iniusti. et bene 'memores', quia etiamsi non statim puniant crimina, sunt tamen memores, ut Horatius “raro antecedentem scelestum deseruit pede poena claudo”. et dicendo 'fandi atque nefandi' significat 'prout meriti fueritis'.
§ 1.544 REX ERAT bene medio verbo usus est 'erat', ne si 'fuit' dixisset, fiduciam abiecisse videretur.
§ 1.545 NEC PIETATE FUIT multum interest inter iustitiam et pietatem; nam pietas pars iustitiae est, sicut severitas. nunc ergo hoc dicit, qua parte sit iustus, id est pietate. et bene duo laudat in Aenea: pietatem, quam a Didone inpetrare contendit, et virtutem, quam vult timeri. QUO IVSTIOR ALTER NEC PIETATE FUIT NEC BELLO MAIOR ET ARMIS] qui et beneficium referre potest, et vindicare. BELLO MAIOR ET ARMIS non est iteratio; nam bellum et consilium habet, 'arma' tantum in actu ipso sunt. BELLO MAIOR ET ARMIS] hoc est scientia rei militaris et viribus dimicandi, ut aliud sit animi, aliud corporis.
§ 1.546 QUEM SI FATA VIRUM SERVANT unum sensum in tres partes divisit, et potuit reprehendi idem dixisse, nisi ostenderet eum libenter voto suo inmorari. tale est illud “si numina vestra incolumem Pallanta mihi” et cetera. SI VESCITUR AVRA vescor illa re, ut alibi “vescitur Aeneas simul et Troiana iuventus perpetui tergo bovis et lustralibus extis”. nec nos decipiat quod dicit Plinius, ut elocutiones ex similibus formemus; nam ecce comedo illam rem dicimus, nec tamen vescor illam rem. et ipse enim dicit non usquequaque hoc esse faciendum. SI VESCITUR AVRA] verbum inchoativum sine praeterito tempore et quod a se nascitur. sane hic 'vescitur' pro fruitur posuit; nam non comedit auram, sed vivit ea.
§ 1.547 AETHERIA AVRA quia animum aere, corpus cibo potione et ceteris diligenter nutrimus.
§ 1.548 NON METUS hoc loco distinguendum est. cuius autem rei, ex sequentibus probat; nam vult eam non timere, ne inaniter praestet. alii 'non metus officio' legunt et hunc sensum dicunt: non metuo pro officio nostro, id est non timeo, ne non sit unde satisfaciamus officio ac parem gratiam reddamus. OFFICIO NEC TE CERTASSE PRIOREM PAENITEAT nec tibi parum videatur prima beneficia praestitisse, cum possis maiora recipere. nam 'paeniteat' parum videatur est, ut in heauton timorumeno “at enim quantum hic operis fiat paenitet”, hoc est parum videtur. sane 'certasse' quidam provocasse accipiunt, ut Terentius “beneficiis si certasset audisset bene”. officium autem est, quod Graeci to kathekon appellant. Cicero de Marcello “noli igitur in conservandis bonis viris defetigari, non cupiditate praesertim aliqua aut pravitate lapsis, sed opinione officii stulta fortasse, certe non inproba”.
§ 1.549 SUNT ET SICULIS REGIONIBUS URBES id est gratiam reddere possumus: arma latenter minatur.
§ 1.550 TROIANOQUE A SANGUINE CLARUS ACESTES cum Laomedon promissam murorum mercedem Neptuno et Apollini denegasset, Neptunus iratus Troiae inmisit cetos quod eam vastaret. unde Apollo consultus, cum et ipse irasceretur, contraria respondit dicens, obiciendas puellas nobiles beluae. quod cum fieret timens Hippotes quidam nobilis filiae Egestae, cum Laomedontis regis Hesiona iam esset orta seditione religata, inpositam eam navi misit quo fors tulisset. haec ad Siciliam delata a Crimisso fluvio, quem Crinisum Vergilius poetica licentia vocat, converso in ursum vel canem conpressa edidit Acesten, qui ex matris nomine civitatem Troianis condidit, quae hodie Segesta nominatur. TROIANOQUE A SANGUINE CLARUS ACESTES] bene Troiano, ut necesse habeat si passi fuerint iniuriam vindicare, quod in principio bene tacuit. de Aceste autem fabula talis. cum Laomedon promissam murorum mercedem Neptuno et Apollini denegasset, Neptunus iratus Troiae inmisit cetos per quod vicina litoris vastarentur. unde Apollo consultus, cum et ipse irasceretur, contraria respondit dicens obiciendas puellas nobiles beluae. quod cum saepe fieret et Laomedontis Hesiona iam esset ad scopulum orta seditione religata, non nulli parentes peregre mittere filias quam domi perdere maluerunt; nam alii avehendas mercatoribus tradiderunt. timens Hippotes †vel ipsostratus filiam Egestam inpositam navi misit quo fors tulisset. haec ad Siciliam ventis delata a Crimisso fluvio, quem Crinisum Vergilius poetica licentia vocat, converso in ursum, vel ut quidam volunt in canem, conpressa edidit Egestum, quem Vergilius Acestem vocat, qui matris nomine civitatem Troianis condidit, quae ante Egesta post Segesta nominata est.
§ 1.551 QUASSATAM VENTIS quamvis sit iusta petitio, tamen prope invidiose ostendit, quam sit res quam petit exigua. SUBDUCERE in terram trahere, hoc est subductam curare. deducere autem in mare mittere, ut “deducunt naves socii”.
§ 1.552 APTARE aptas legere. legitur et 'optare', sed utrumque eligere significat. vel 'aptare' adiungere vel adfigere, ut “stellis ardentibus aptum”. STRINGERE REMOS aut defrondare, ut “agricolae stringunt frondes”, aut 'fractos stringere remos', id est ligare, quia supra dixerat “franguntur remi”.
§ 1.553 SOCIIS ET REGE RECEPTO syllepsis per numeros, ut “hic illius arma, hic currus fuit”.
§ 1.554 SIN ABSUMPTA SALUS hoc est, si periit Aeneas, qui Troianorum salus est. PATER OPTIME mira laus, cum et patrem et optimum dicit.
§ 1.556 NEC SPES IAM RESTAT IVLI bene de Ascanio spem dicit propter aetatem, ut “Ascanium surgentem” et “spes surgentis Iuli”. sane et hic tribus inmoratur quae metuit, ut supra in voto.
§ 1.557 AT FRETA SICANIAE bene recessuros se dicunt. 'freta' autem, quia freto a Sicilia dividitur Italia. sane quidam a fervore dici putant. et Sicanos quidam autokhthonas tradunt, quidam ex Hiberia profugos de nomine fluminis Sicoris, quem reliquerant, Sicaniam nominasse. SEDESQUE PARATAS propter Acestis cognationem.
§ 1.558 REGEM aut qui nunc rex est, aut qui etiam noster futurus est.
§ 1.559 TALIBUS ILIONEUS aut subaudis 'loquebatur', aut ex posterioribus 'fremebant' intellegis. ORE FREMEBANT hoc est consentiebant. et bene 'ore', quia et armis possumus fremere. ORE FREMEBANT] aut probantes Ilionei dicta aut rogantes Didonem.
§ 1.560 DARDANIDAE haec hemistichia Vergilius †nominabat, quae in emendando carmine fuerat repleturus.
§ 1.561 TUM BREVITER DIDO atqui non breviter loquitur. sed breve et longum, parvum et magnum perfectum nihil habent, sed per conparationem intelleguntur, ut supra de provincia “est locus” orbis, ut diximus, conparatione. item hoc loco 'breviter', id est minus, quam Ilioneus. et notandum regum esse breviloquium, ut multis in Vergilio locis probatur, feminarum verecundiam: unde utrumque dedit Didoni. VULTUM DEMISSA nota figura est, ut “oculos suffusa nitentes”. dicendo autem 'vultum demissa' aliud genus officii adiecit.
§ 1.562 SOLVITE CORDE METUM TEUCRI sicut supra Iovis oratio, partim obiecta purgat partim petita promittit. sciendum sane, quia cum petuntur vel promittuntur aliqua, a validissimis inchoandum est, ut hoc loco. et est genus argumenti a necessario. SOLVITE CORDE METUM TEUCRI] qui pollicetur statim debet promittere, tunc subiungere si qua vult, ne exspectatione suspensus detineatur auditor. nam et in Aeoli oratione statim promittit. SECLUDITE CURAS iteratio est ad augmentum benivolentiae, hoc est, ad confirmandum supplicum animum. 'secludite' vero pro excludite: quod fit aut propter hiatum, aut propter suavitatem, ut a, “silice in nuda conixa reliquit” pro enixa.
§ 1.563 RES DURA ac si diceret 'est quiddam'. et duo formidat: vicinos barbaros et fratris adventum, quae propter novitatem personarum generaliter dicens reliquit. RES DURA] oportebat ex aliqua parte enuntiari domus calamitatem. vel ideo 'res dura', quod femina est. ET REGNI NOVITAS quae semper habet timorem.
§ 1.564 MOLIRI bene non facere, sed 'moliri', ut terroris sit, non crudelitatis.
§ 1.565 QUIS GENUS AENEADUM satis propere dixit Aeneadas, quamquam ab Ilioneo audierit 'rex erat Aeneas nobis', nec haec in opere inemendato miranda sunt. quamvis alii prolepsim velint esse. TROIAE NESCIAT URBEM aut Ilium dicit, quod in Troia est, aut 'Troiae urbem', ut “urbem Patavi, urbem Buthroti”.
§ 1.566 INCENDIA BELLI id est vim; semper enim diluvio et incendio conparat bellum, ut “in segetem veluti cum flamma furentibus austris incidit aut rapidus montano gurgite torrens”. INCENDIA BELLI aut ardorem simpliciter belli, quia semper diluvio et incendio et tempestati conparat bellum, ut “in segetem veluti cum flamma f. a. i. aut rapidus montano flumine torrens” et alibi “saevis effusa Mycenis tempestas ierit”: aut potest subtilius dictum accipi, quod Ilium conflagravit incendio.
§ 1.567 NON OBTUSA ADEO aut non multum, vel valde, ut in Terentio “adulescentem adeo nobilem” et “si adeo digna res est, ubi tu nervos intendas tuos”: aut 'non adeo', ut tu dicis, ut Troianorum famam ignoremus. 'obtusa' vero stulta, id est crudelia, ut merito Sol equos suos ab ista urbe devertat.
§ 1.568 NEC TAM AVERSUS EQUOS TYRIA SOL IVNGIT AB URBE fabula quidem hoc habet: Atreum et Thyestem germanos, cum in dissensione sibi nocere non possent, in simulatam gratiam redisse: qua occasione Thyestes cum fratris uxore concubuit, Atreus vero ei filium epulandum adposuit: quae Sol ne videndo pollueretur, aufugit. sed veritatis hoc est: Atreum apud Mycenas primum solis eclipsin invenisse, cui invidens frater ex urbe discessit tempore quo eius probata sunt dicta. NEC TAM A. E. T. S. I. A. V.] hoc est non in alio orbe habitamus.
§ 1.569 SEV VOS HESPERIAM MAGNAM megale enim Hellas appellata est Italia, quia a Tarento usque ad Cumas omnes civitates Graeci condiderunt.
§ 1.570 SIVE ERYCIS FINES Eryx Veneris et Butae, vel ut quidam volunt Neptuni filius fuit, qui praepotens viribus advenas caestibus provocabat victosque perimebat. hic occisus ab Hercule monti ex sepultura sua nomen inposuit: in quo matris fecerat templum, quod Aeneae adscribit poeta dicens “tum vicina astris Erycino in vertice sedes fundatur Veneri Idaliae”. in hoc autem monte dicitur etiam Anchises sepultus, licet secundum Catonem ad Italiam venerit. ERYCIS FINES id est Siciliam.
§ 1.571 AVXILIO TUTOS DIMITTAM non sine ordine poeta inducit Didonem et credentem ignotis et tam facile tanta promittentem; si enim bene advertatur, de illo loco pendet “in primis regina quietum accipit in Teucros animum mentemque benignam”.
§ 1.572 VULTIS ET HIS deest 'vel si'.
§ 1.573 URBEM QUAM STATVO VESTRA EST multi antiptosin volunt, accusativum pro nominativo, ut sit pro 'urbs quam statuo vestra est'. sed si sic intellegamus, 'quam' nihilominus sequitur et syllepsis fit per casus mutationem; debuit enim dicere 'urbs quae statuitur vestra est'. melius ergo est 'vultis' bis intellegere, ut sit 'vultis regnis considere? vultis urbem quam statuo? vestra est', ut est “eruet ille Argos Agamemnoniasque Mycenas ipsumque Aeaciden”: subaudis 'ille'. alter enim Pyrrhum vicit, alter Mycenas. item “non ignara mali miseris succurrere disco”. URBEM QUAM STATVO VESTRA EST] hoc schema de antiquioribus sumptum possumus accipere; ait enim Cato in legem Voconiam “agrum quem vir habet tollitur” et Terentius “eunuchum quem dedisti nobis, quas turbas dedit”.
§ 1.574 AGETUR regetur.
§ 1.575 ATQUE UTINAM dicendo 'utinam' et humanitatem suam ostendit et Aeneae se cupidam. NOTO COMPULSUS EODEM aut quovis vento, aut re vera Noto, qui de syrtibus Carthaginem ducit; supra enim Ilioneus “in vada caeca tulit penitusque procacibus austris”. EODEM 'o' naturaliter longa est, sed si corripiatur metri est, ut “steteruntque comae”.
§ 1.576 ADFORET adveniat; temporis est futuri. EQUIDEM in omni Vergilio 'ego quidem' significat, sed in aliis et pro 'quidem' tantum ponitur, ut Tullius “equidem ego ceteras tempestates”. item Persius “non equidem hoc dubites amborum foedere certo consentire dies”. CERTOS aut veloces, aut fideles; utrumque enim hoc loco significat. aliquando et firmos, vel fortes, ut Sallustius “apud latera certos locaverat”, ut Vergilius “tam certa tulistis pectora”. aliquando et deliberati iudicii, ut “certus iter”. CERTOS] qui cito inveniant. contrario incertos pro tardis. Sallustius “et onere turrium incertis navibus”.
§ 1.577 ET LIBYAE katakhrestikos nam Dido Libyae regna non retinet. ET LIBYAE LUSTRARE E. I.] ut ostendat voluntatem et libenter se misisse, qui Aeneam quaererent.
§ 1.578 EIECTUS naufragus, ut “eiectum litore egentem”.
§ 1.579 ANIMUM ARRECTI nota figura est.
§ 1.580 IAMDUDUM et cito, vel quam primum significat, ut “iamdudum sumite poenas”, et olim, ut hoc loco.
§ 1.582 SURGIT oritur. et est translatio corporis ad animum, ut alibi “stat conferre manum Aeneae”.
§ 1.583 CLASSEM SOCIOSQUE RECEPTOS syllepis per numeros. 'receptos' de maris periculo liberatos, ut “frugesque receptas”, vel a Didone; nam et ab ea timuerant, ut ait “laetitiaque metuque”.
§ 1.584 UNUS ABEST Oronten significat. QUEM VIDIMUS IPSI SUBMERSUM quod ante doloris fuerat, ut “ipsius ante oculos”, nunc consolationis est, cum cernit omnes incolomes.
§ 1.585 DICTIS RESPONDENT CETERA MATRIS modo congruunt, consentiunt, quia dixerat supra “namque tibi reduces socios”. alibi 'respondet' respicit, ut “respondet Gnosia tellus”.
§ 1.587 SCINDIT SE NUBES nubes tantum dicimus, non nubs, licet dicamus trabs trabes, stirps stirpes, prex preces, plebs plebes. sed de his tantum quae legimus sunt ponenda; non enim artis sunt ista, sed usurpationis, qua metri causa utuntur poetae, ut vel minuant vel augeant nominativum. inde est et supellex supellectilis. ET IN AETHERA PURGAT APERTUM quia aer collectus nubes fecit, ut “atque in nubem cogitur aer”, quae puriore vento dissolvitur in aerem.
§ 1.588 RESTITIT AENEAS abscedente scilicet nube. CLARAQUE IN LUCE REFULSIT laus est nimiae pulchritudinis, cui nec lucis claritas derogavit.
§ 1.589 OS UMEROSQUE DEO SIMILIS similes umeros habens deo. et est Graeca figura, ut diximus supra. IPSA aut quod sequitur 'nato genetrix', aut certe 'ipsa', id est pulchritudinis dea.
§ 1.590 DECORAM CAESARIEM a caedendo dicta caesaries, ergo tantum virorum est. quod autem dicit 'decoram' vult etiam in Aenea naturalem fuisse pulchritudinem, ne si totum tribuat Veneri, nihil Aeneae sit reliquum, vel contra nihil relinquatur matris favori: quod sequens melius indicat conparatio. ut Horatius “fortes creantur fortibus” magna arte nec eruditioni aliquid nec natalibus derogat. IVVENTAE iuventus est multitudo iuvenum, Iuventas dea ipsa, sicut Libertas, iuventa vero aetas; sed haec a poetis confunduntur plerumque.
§ 1.591 PURPUREUM pulchrum, ut Horatius “purpureis ales oloribus”. LAETOS HONORES non terribiles, ut esse in viris fortibus solent.
§ 1.592 MANUS vel artificis, vel ars ipsa. ADDUNT bene 'addunt', quia et ipsa materies habet naturalem pulchritudinem. EBORI DECUS ebur a barro dictum, id est elephanto, ut Horatius “quid tibi vis, mulier, nigris dignissima barris?” sane naturam huius nominis nec derivatio nec obliqui casus reservant. et eboris enim et eburneus facit, non eburis, sicut murmuris.
§ 1.593 PARIVSVE LAPIS candidissimus est, lygdinus nomine, qui apud Parum nascitur. PARIVSVE LAPIS C. A.] ut in decimo “qualis gemma micat, fulvum quae dividit aurum”.
§ 1.594 TUM SIC quid est 'sic'? et sui gratia praepotens et matris auxilio.
§ 1.595 INPROVISUS bene, quia maiora nobis et pulchriora solent videri, †non paulatim aliqua, sed subito stupenda conspicere. CORAM QUEM QUAERITIS hoc loco distinguendum; nam si unum esset, 'adest' diceret, non 'adsum'. et coram non nulli ad personam, ut 'coram Vergilio', palam ad omnes referri volunt, ut 'palam omnibus'. Varro “coram de praesentibus nobis, palam etiam de absentibus”. sane coram quidam adverbium putant, quia non subsequitur casus, quidam praepositionem loquellis, non casibus servientem.
§ 1.596 EREPTUS liberatus; et utitur poeta familiarius hoc verbo “eripe me his, invicte, malis” et “eripui, fateor, leto me”.
§ 1.597 O SOLA propter Polymestoris factum, qui fide violata defecit ad Graecos, ut habemus in tertio. MISERATA et miseror et misereor unum significat, sed miseror accusativum regit, ut hoc loco, item “nec miseratus amantem est”, misereor genetivum, unde est “miserere animi non digna ferentis”.
§ 1.598 QUAE NOS RELIQUIAS DANAUM si Troianos significat, simpliciter intellegis; si ad se refert, quod Achillem evasit favore Neptuni. 'Danaum' autem pro Danaorum. TERRAEQUE MARISQUE 'terrae' propter Cretensem pestilentiam, 'maris' propter Orontis interitum.
§ 1.599 OMNIBUS EXHAVSTIS veteres sic dicebant 'clades hausi', id est pertuli. OMNIUM EGENOS egeo honestius genetivo iungitur quam ablativo, cui iungit Cicero, ut “eget ille senatu”. item contra Vergilius “quorum indiget usus”. quidam autem 'egenos' pro egentes dictum tradunt, nomen pro participio.
§ 1.600 URBE DOMO SOCIAS hoc est et publico et privato dignaris hospitio.
§ 1.601 NON OPIS EST NOSTRAE DIDO 'opis' possibilitatis. et secundum Ateium philologum opes numero tantum plurali divitias significant, ut “Troianas ut opes”, numero tantum singulari auxilium, ut “fer opem, serva me obsecro”, ab utroque possibilitatem. NEC QUICQUID UBIQUE EST meminit historiae. multi enim post excidium Troiae orbis diversa tenuerunt, ut Helenus Epirum, Antenor Venetiam, alii Sardiniam secundum Sallustium, alii vicina syrtibus loca secundum Lucanum, ut “portusque quietos ostendit Libyae Phrygio placuisse magistro” (9.44).
§ 1.603 DI TIBI ordo est 'dii tibi praemia ferant'. SI QUA PIOS RESPECTANT NUMINA si quidem, ut Horatius “si tamen impiae non tangenda rates transiliunt vada”; nec enim congruit optare dubitantem: aut certe ad se rettulit, qui cum pius esset, tot laborabat incommodis. SI QUA PIOS R. N. S. Q. V. I. E.] 'qua' et 'quid' addidit, erat enim integrum 'si pios numina respiciunt et iustitia usquam est'.
§ 1.604 SI QUID USQUAM IVSTITIAE EST si valet apud homines iustitia. ET MENS SIBI CONSCIA RECTI secundum Stoicos, qui dicunt, ipsam virtutem esse pro praemio, etiamsi nulla sint praemia.
§ 1.605 FERANT adferant vel tribuant. QUAE TE TAM LAETA TULERUNT SAECVLA alibi “nati melioribus annis”; felicitas enim temporum ex nascentum meritis comprobatur, ut e contrario Terentius “hocine saeculum! o scelera, o genera sacrilega!” et digna laus regibus, ut bono tempore nati esse dicantur.
§ 1.606 QUI TANTI TALEM GENVERE PARENTES secundum artem rhetoricam parentes quos ignorat laudat ex liberis. simul sciendum omnia hoc loco laudis praecepta servata; nam et a parentibus laudat, ut 'qui tanti talem genuere parentes'; et ab ipsa, ut 'urbe domo socias'; et a futuro, ut 'nomenque tuum laudesque manebunt'. 'talem' autem, tam iustam, tam piam.
§ 1.607 IN FRETA abusive modo maria; nam proprie fretum est mare naturaliter mobile, ab undarum fervore nominatum. DUM MONTIBUS UMBRAE LUSTRABUNT CONVEXA alii hoc loco distinguunt et dicunt, quamdiu inclinata in montibus latera umbrae pro solis flexu circumibunt, ut “lustrat Aventini montem”: aut 'lustrabunt' inumbrabunt, unde lustra et ferarum cubilia et lupanaria per contrarium dicimus, quia parum inlustrantur. alii tamen 'convexa sidera' volunt, id est pendentia, ut “et caeli convexa per auras”, id est suspensa, planetasque intellegunt, quia non sunt fixi, sed in aere feruntur. 'pasci' autem aquis marinis sidera, id est ignes caelestes, physici docent, secundum quos Lucanus ait “atque undae plus quam quod digerat aer” (10.260). alii 'sidera convexa' nobis inminentia, vel quae per convexum polum pascuntur, vel quae per convexum disposita exhalatione terrae ali credantur. quidam radios solis pasci asserunt umore terreno. 'polus' autem caelum dixit.
§ 1.609 HONOS honor, an honos quaeritur, quia nominativus pluralis 'res' terminatus singularem in or mittit, ut amores amor, honores honor, exceptis monosyllabis, ut flos mos ros.
§ 1.610 QUAE ME CUMQUE VOCANT TERRAE id est in quibuscumque terris fuero.
§ 1.611 ILIONEA paenultimam huius nominis syllabam natura brevem licentia, qua in nominibus propriis omnes syllabae vocales possunt esse communes, produxit.
§ 1.613 OBSTIPVIT animo perculsa est, quod iam futuri amoris est signum. PRIMO ASPECTU id est pulchritudine. SIDONIA pro Tyria a vicinitate.
§ 1.614 CASU DEINDE id est miseratione. ET SIC ORE LOCVTA EST pleonasmos. sic “vocemque his auribus hausi”.
§ 1.615 QUIS TE NATE DEA quis, qualis; admirantis enim est, non interrogantis, ut “quis globus, o cives!” non enim interrogat ille qui nuntiat. hoc autem Dido, ut post indicat, ex Teucri narratione cognovit.
§ 1.616 QUAE VIS qualis. INMANIBUS ORIS ut Sallustius “mare saevum, inportuosum”. INMANIBUS ORIS] non de suo regno ait, sed illas oras significat, quas Ilioneus ait “per invia saxa dispulit”. ADPLICAT secundum praesentem usum per 'd' prima syllaba scribitur, secundum antiquam orthographiam, quae praepositionum ultimam litteram in vicinam mutabat, per 'p', secundum euphoniam per 'a' tantum. praepositio enim cum ad conpositionem transierit aut vim suam retinet, ut indico, aut mutat ultimam litteram, ut sufficio, aut perdit, ut coemo.
§ 1.617 TUNE ILLE AENEAS et hoc admirativum, non interrogativum. 'ille' autem honoris est, ut “sic Iuppiter ille monebat”, vel 'tune ille' videtur beneficium Veneris admirari in eo, quem adamatura est. DARDANIO ANCHISAE bene Anchisen addidit, ne cui diceret esset incertum; cum multis enim Venus concubuit. sed sciendum Anchisen, ut fabula loquitur, pastorem fuisse et cum eo amato Venerem concubuisse. unde Aeneas circa Simoin fluvium natus est; deae enim vel nymphae enituntur circa fluvios vel nemora. quod cum iactaret Anchises, adflatus fulmine oculoque privatus est.
§ 1.619 TEUCRUM MEMINI SIDONA VENIRE quidam 'memini venire' pro 'memini venisse' accipiunt. TEUCRUM SIDONA VENIRE historia hoc habet, Herculem cum Colchos iret perdito Hyla, qui aquatum profectus, ut fabula loquitur, a nymphis adamatus et raptus est, ut veritas habet, lapsus in fontem altissimum necatus est, post peragratam Mysiam navibus Troiam venisse. a cuius portu cum eum Laomedon arceret, occisus est, et eius filia Hesiona belli iure sublata comiti Telamoni tradita est, qui primus ascenderat murum, unde Teucer natus est; nam Aiacem ex alia constat esse procreatum. tunc Hercules Priamum quoque redemptum a vicinis hostibus in paterno regno locavit: unde et Priamus dictus est apo tou priasthai, id est emi. ceterum quae de liberata dicuntur Hesiona constat esse fabulosa. sed Teucer cum Troia eversa sine fratre esset reversus, qui se furore propter perdita Achillis arma interemerat, vel, ut quidam volunt, quia non defenderat Aiacis fratris interitum, ut alii, quod ossa fratris non rettulisset, ut non nulli, quod Tecmessam concubinam vel eius fratris filium Eurysacen ad avum Telamona de Troia secum non reduxerit, quia ille alia navi vectus felicius navigaverat, Salamine pulsus a patre Sidona venit, ex quo Dido cuncta cognovit. Aiax autem Achillis patruelis frater fuerat, quoniam Telamon et Peleus fratres fuerunt, Aeaci filii.
§ 1.621 BELUS quidam alium patrem Elissae dicunt. OPIMAM pro opulentam non nulli accipiunt. VASTABAT CYPRUM quam subactam concessit Teucro, ut in ea conlocaret imperium, qui ex responso Apollinis illuc perrexerat et civitatem Salaminam ex nomine patriae ibi condidit, licet alii dicant ab ipso Teucro Cypri superatos incolas et sic conditam civitatem: unde 'auxilio Beli' accipi potest, etiam Teucro auxilium a Belo ad occupationem insulae praestitum.
§ 1.622 DICIONE potestas dictis constat, id est imperio. et quaerendus nominativus huius nominis. sed de hac re historia longe aliud continet.
§ 1.623 CASUS hoc loco ruinae, ut “ceciditque superbum Ilium”, non fortunae intellegendus est casus.
§ 1.624 PELASGI Graeci a Pelasgo Iovis et Larissae filio.
§ 1.625 IPSE HOSTIS TEUCROS Troianorum laudis exaggeratio, quod etiam ab hoste laudantur. et quidam 'hostis' singularem, quidam pluralem legunt. LAVDE quidam pro virtute accipiunt, ut “primam merui qui laude coronam”. FEREBAT laudabat, praeferebat.
§ 1.626 TEUCRORUM A STIRPE VOLEBAT propter genus maternum, ut supra diximus. et plus est quod dixit 'volebat', quasi materno gaudens refutaret genus paternum. sane 'stirps' cum de origine dicimus generis feminini est, ut “heu stirpem invisam”, cum de ligno masculini “sed stirpem Teucri nullo discrimine sacrum”.
§ 1.627 TECTIS SUCCEDITE NOSTRIS ad convivium vocat; nam iam supra dixit 'urbe, domo socias'. dicitur autem 'o tectis succedite', ut “succeditque gemens stabulis”, et “tecto adsuetus coluber succedere”.
§ 1.628 ME QUOQUE quemadmodum vos. SIMILIS FORTUNA scilicet adversa.
§ 1.629 DEMUM postea.
§ 1.630 NON IGNARA MALI MISERIS SUCCURRERE DISCO quare 'non disco'? quia non sum ignara; bis enim intellegimus 'non', ut supra diximus. sic Sallustius “segnior neque minus gravis et multiplex cura”.
§ 1.631 SIMUL AENEAN IN REGIA DUCIT TECTA et hoc et quod sequitur videtur auspicium nuptiarum.
§ 1.632 SIMUL DIVUM TEMPLIS INDICIT HONOREM apud maiores nostros mos fuit, ut magistratus post res serias quae consulto peragebantur in fine actus adderent 'diis honorem dico', vel alio modo 'hinc ad deos', quod poeta, amator antiquitatis, subtiliter docet; infert enim Didonem post habitum cum Aenea colloquium et iunctam hospitalitatem, 'quare agite o tectis iuvenes succedite nostris' et supra 'urbem quam statuo vestra est' et 'Tros Tyriusque mihi nullo discrimine agetur', [1.post actum publicum,] diis sacra iussisse; nam subiungit 'simul Aenean in regia ducit tecta, simul divum templis indicit honorem'. INDICIT HONOREM id est iussit fieri supplicationes. et bene 'indicit', quia Troiani inopinato venerant. et feriae aut legitimae sunt aut indictae. indici autem dicuntur, quia paupertas maiorum ex conlatione sacrificabat, aut certe de bonis damnatorum: unde et supplicia dicuntur supplicationes, quae sunt de bonis supplicia passorum. Sallustius “in suppliciis deorum magnifici”. hinc etiam sacrum et venerabile et exsecrandum intellegimus, quia sacrae res de bonis exsecrandorum fiebant. INDICIT HONOREM] indictiva sacrificia dicebantur quae subito ad praesens tempus indicebantur. dicebantur sacra et honoraria, quod utrumque hoc loco complexus videtur.
§ 1.635 TERGA SVUM non declinatio 'u' litteram hoc loco geminat, sed ratio nominis in quo est 'u', sicut et in 'rum' mittit genetivum pluralem non per declinationem, sed quia est in nomine 'r', ut patrum. alituum vero ubi legimus, parenthesis est, sicut Mavortis, nam alitum facit.
§ 1.636 MUNERA LAETITIAMQUE DEI id est Liberi patris, ac per hoc vinum: aut certe ut multi legunt 'laetitiamque die', id est diei, ut supra dicta munera sint multorum dierum usui sufficientia, intellegamus autem missa aliqua etiam ad usum diei. †in caesi dilegitur. non nulli 'dii' legunt, sicut veteres 'famis fami'. Plautus in Mercatore “qui aut Nocti, aut Dii, aut Soli, aut Lunae” (Mer. 4-5). sane quidam hunc versum intellegi non putant posse, ut est ille “quem tibi iam Troia”.
§ 1.637 SPLENDIDA INSTRVITUR pro instruitur et splendida fit. LUXV modo abundantia, alibi luxuria. et notandum, quia affluentiam ubique exteris gentibus dat, Romanis frugalitatem, qui et duobus tantum cibis utebantur et in atriis sedebant edentes: unde Iuvenalis “quis fercula septem secreto cenavit avus?” et Vergilius “perpetuis soliti patres considere mensis”. MEDIIS TECTIS iuxta cottidianam consuetudinem ait 'mediis', ut si dicamus 'in media domo sua sedens turbatus'.
§ 1.639 LABORATAE VESTES labore perfectae, ut “laboratasque premunt ad pectora ceras”. et est sermo in conpendium coactus, sicut “rapuitque in fomite flammam”, id est raptim fecit. et sane 'vestes' non illas dicit quibus induimur, sed stragulas, super quas discumbitur, sic enim dicebantur 'vestes stragulae'. OSTROQUE SUPERBO claro, pretioso, id est per se superbo, aut quia superbos faciat.
§ 1.640 INGENS ARGENTUM MENSIS aut subaudi 'exponunt', aut mensas argenteas accipe. CAELATAQUE IN AURO insculpta. et nomen hoc in principali aliam habet naturam, in derivatione mutat. nam celum dicitur ferrum ipsum unde operantur argentarii, quod producitur naturaliter, sed in derivatione mutatur; diphthongus namque est 'caelataque in auro'.
§ 1.641 FORTIA FACTA PATRUM veteres enim in conviviis solebant fortia parentum facta narrare, quae hic etiam insculpta dicit. et hic resolvit poeta illud quod reprehenditur, cur in templo Iunonis non Poenorum, sed Troianorum et Graecorum facta depinxerit, scilicet quod suorum res pretiosiore materia signatas habuerit. SERIES ordo conexus.
§ 1.642 PER TOT DUCTA VIROS a Belo, primo rege Assyriorum, ut “ab antiquo durantia cinnama Belo” usque ad Belum, patrem Didonis, qui et ipse Assyrius fuit, quamvis alio nomine pater Didonis fuisse dicatur. hinc est “quam Belus et omnes a Belo soliti”, cum inter patrem et filiam medius nullus existat. et hoc regis nomen ratione non caret; nam omnes in illis partibus Solem colunt, qui ipsorum lingua El dicitur, unde et Helios. ergo addita digammo et in fine facta derivatione a Sole regi nomen inposuit.
§ 1.643 AENEAS sequitur 'rapidum ad naves', cetera per parenthesin dicta sunt.
§ 1.644 RAPIDUM AD NAVES PRAEMITTIT ACHATEN non praemittit, nec enim sequitur ipse, sed praerapidum, quod ex adfectu patris, id est eius qui mittit, intellegendum est, non ex Achatae velocitate. et sic praerapidum dixit, quomodo Terentius “per pol quam paucos”, hoc est perquam paucos; 'pol' enim ipsum per se plenum est iurantis adverbium, cui praepositio separatim numquam cohaeret.
§ 1.645 FERAT adferat, nuntiet, ut “feret haec aliquam tibi fama salutem”.
§ 1.646 STAT modo 'est', ut “Graio stant nomine dictae”; alias 'horret', ut stant lumina flamma et “stabat acuta silex”; item 'plenum est', ut “iam pulvere caelum stare vident” et “stant et iuniperi et castaneae hirsutae”; item 'positum est', ut “stant manibus arae”; item 'placet', ut “stat conferre manum Aeneae” et “stat casus renovare omnes”. pro loco ergo hic sermo intellegendus est.
§ 1.647 ILIACIS EREPTA RVINIS commendat ex loci difficultate, ut “nec tuta mihi valle reperti”; item ex persona, ut 'ornatus Argivae Helenae' et 'Ilione quod gesserat olim', ut “hoc Priami gestamen erat”: quemadmodum plerumque ex longinquitate, ut “ex Aethiopia est usque haec”. EREPTA ostendit valde pretiosa, quae meruerunt ex ruinis civitatis eripi. laborat autem poeta hoc sermone probare, ab Aenea non esse proditam patriam, si ornatus Helenae, quam cum Antenore Troiam prodidisse manifestum est, ex incendio eripuit bellorum casu, non pro praemio proditionis accepit.
§ 1.648 SIGNIS AUROQUE signis aureis, ut “molemque et montes”. PALLAM RIGENTEM duram propter aurum, sicut vel novas vestes videmus. significat autem tunicopallium, quod secundum Varronem palla dicta est ab inrugatione et mobilitate, quae est et circa finem huiusmodi vestium, apo tou pallein.
§ 1.649 ET CIRCUMTEXTUM VELAMEN cycladem significat. ACANTHO genus virgulti flexuosum, quod vulgo herbacanthum dicunt, in cuius imitationem arte vestis ornatur. Varro ita refert: “Onesicritos ait, in India esse arbores, quae lanam ferant, item Epicadus in Sicilia, quarum floribus quom dempti sint nuclei ex his inplicitis mulieres multiplicem conficere vestem”. hinc vestimenta acanthina appellata.
§ 1.650 ORNATUS ARGIVAE HELENAE a vicinitate dixit 'Argivae'. et paulo post 'Mycenis', cum Spartana fuerit, quae civitas est in Laconica; nam legimus “me duce Dardanius Spartam expugnavit adulter”. et vide iam omen infelicitatis futurae, cum adulterae suscipit munera. QUOS ILLA MYCENIS hic quoque commendatio muneris a persona, quae in fuga magni fecerit.
§ 1.651 PERGAMA CUM PETERET eo tempore quo a Paride sollicitata est Helena Venere faciente, quae ei praemium pro victoria, quam de malo aureo acceperat, alienum matrimonium concilians solverat. nota fabula omnibus traditum est, quamvis vera historia hoc habere dicatur, non sollicitatam a Paride Helenam, sed cum non ei consentiret, ut absente eo tempore Menelao sponte eum sequeretur ad Troiam, expugnata civitate vi a Paride sublatam. unde factum est, ut Paris timore, ne qui eum insequerentur, non recto itinere properaret ad patriam, sed deverteret ad Aegyptum et ad regem Proteum veniret. qui cum esset sacrificus et agnovisset alienam uxorem a Paride raptam, duci eam dicitur subtraxisse et nescio quibus disciplinis phantasma in similitudinem Helenae formatum Paridi dedisse, quod in undecimo plenius invenies. INCONCESSOSQUE HYMENAEOS et fato et legibus. Hymenaeus autem ut alii dicunt deus est nuptiarum, ut alii, quidam iuvenis fuit, qui die nuptiarum oppressus ruina est, unde expiationis causa nominatur in nuptiis. falsum est autem; nam vitari magis debuit nomen extincti. sed hoc habet veritas: Hymenaeus quidam apud Athenas inter bella saevissima virgines liberavit, quam ob causam nubentes eius invocant nomen, quasi liberatoris virginitatis. hinc etiam apud Romanos Thalassio invocatur. cum enim in raptu Sabinarum plebeius quidam raptam pulcherrimam duceret, ne ei auferretur ab aliis, Thalassionis eam ducis nobilis esse simulavit, cuius nomine fuit puellae tuta virginitas.
§ 1.652 EXTULERAT secum exportaverat. MATRIS LEDAE MIRABILE DONUM vel quod ipsa filiae, vel quod ei Iuppiter dederat.
§ 1.653 PRAETEREA SCEPTRUM ILIONE bene offert munera apta personis, sicut etiam Latino in septimo. ILIONE QUOD GESSERAT OLIM quia etiam feminae sceptro utebantur. 'gesserat' autem pro gestaverat, ut “hoc Priami gestamen erat”. et quaeritur, utrum hoc sceptrum de Thracia, an de Troia sublatum. quidam Aeneae ab Iliona datum dicunt. sed quamvis apta nupturae reginae sint munera, tamen futurorum malorum continere omen videntur.
§ 1.654 MAXIMA NATARUM PRIAMI quia ante etiam feminae regnabant, praesertim primogenitae; unde est 'maxima'. haec autem uxor Polymestoris fuit, quae post captum Ilium eiecta a viro manu sua interiit. MONILE ornamentum gutturis, quod et segmentum dicunt, ut Iuvenalis “segmenta et longos habitus”, licet segmentatas vestes dicamus, ut ipse “et segmentatis dormisset parvula cunis”.
§ 1.655 BACATUM ornatum margaritis. dicimus autem et haec margarita et hoc margaritum et haec margaris, quod Graecum est, quo modo Nais. sane multi separant gemmam a margarita, ut Cicero “nullam gemmam aut margaritam”, et gemmas volunt dici diversi coloris, margaritas vero albas; vel gemmas integras, margaritas pertusas. DUPLICEM aut latam, ut “duplici aptantur dentalia dorso”, item at “duplex agitur per lumbos spina”: aut certe re vera duplicem gemmis et auro. sane inmiscet Romanam consuetudinem; coronis enim feminae utebantur.
§ 1.656 HAEC CELERANS celeriter facere cupiens.
§ 1.657 AT CYTHEREA ab insula quae numero tantum plurali dicitur, ut “sunt alta Cythera”. NOVAS ARTES ars ton meson est, unde sine epitheto male ponitur. veteres autem artes pro dolis ponebant, ut Terentius in heauton timorumeno “offendi quendam ibi militem eius noctem orantem: haec arte tractabat virum”, item in Phormione “artificem probum”; nam et Graeci dolos tekhnas dicunt, ut in secundo “periurique arte Sinonis”.
§ 1.658 FACIEM MUTATUS nota figura est. quod autem addidit 'et ora', perissologia est.
§ 1.659 FURENTEM INCENDAT REGINAM incendat et furere faciat, ut “animumque labantem inpulit”. INPLICET proprie ait; inpliciti enim morbo dicuntur; nam et amor morbus.
§ 1.661 DOMUM TIMET AMBIGVAM in qua habitat mutabilis femina, ut “varium et mutabile semper femina”, item Iuno in quarto “suspectas habuisse domos Carthaginis altae”. AMBIGVAM] modo incertam. alias 'ambiguam' pro gemina duplicique accipitur, ut “agnovit prolem ambiguam”. BILINGVES fallaces; nec enim ad linguam rettulit, sed ad mentem.
§ 1.662 ATROX IVNO quantum ad Venerem pertinet saeva, non quod ita de ea poeta iudicet. ET SUB NOCTEM CURA RECURSAT circa noctem. et sciendum quia, cum tempus significatur, sub praepositio accusativo cohaeret, ut “aut ubi sub lucem densa inter nubila sese diversi rumpunt radii”. et bene 'sub noctem cura recursat', quia vehementiores curae vel circa noctem vel per noctem sunt. 'recursat' autem recurrit et revertitur; quasi semper in mentem venit.
§ 1.663 ALIGERUM compositum a poeta nomen. ERGO HIS ALIGERUM DICTIS ADFATVR AMOREM Latini deum ipsum 'Cupidinem' vocant, hoc quod facit 'amorem'. sed hic imitatus est Graecos, qui uno nomine utrumque significant; nam Amorem dixit deum: sed discrevit epitheto. sane numen hoc ratione non caret. nam quia turpitudinis est stulta cupiditas, puer pingitur, ut “inter quas curam Clymene narrabat inanem”, id est amorem, item quia inperfectus est in amantibus sermo, sicut in puero, ut “incipit effari mediaque in voce resistit”. alatus autem ideo est, quia amantibus nec levius aliquid nec mutabilius invenitur, ut in ipsa probatur Didone; nam de eius interitu cogitat, cuius paulo ante amore deperibat, ut “non potui abreptum divellere corpus”. sagittas vero ideo gestare dicitur, quia et ipsae incertae velocesque sunt. et haec ratio paene in omnibus aliis numinibus pro potestatum qualitate formatur.
§ 1.664 NATE MEAE VIRES aut quia Veneria voluptas exerceri sine amore non potest, aut secundum Simoniden qui dicit, Cupidinem ex Venere tantum esse progenitum: quamquam alii dicant ex ipsa et Marte, alii ex ipsa et Vulcano, alii vero Chai et primae rerum naturae eum esse filium velint. sane et hic persuasoriam agit, sicut superius, ubi Iuno ad Aeolum loquitur “Aeole, namque tibi”. sed ibi quia dea cum homine loquebatur, principio opus non fuit, hic vero principio usus est, quia dea cum deo loquitur ad benivolentiam comparandam. 'nate' ab indulgentissimo nomine: causa amoris 'mea magna potentia': quid possit facere 'qui tela typhoea temnis': pro quo 'frater ut Aeneas pelago tuus': contra quem 'odiis Iunonis iniquae': nam quod dicit 'frater tuus', non 'filius meus', ostendit etiam ei profuturum qui rogatur; nam ex eo genere est illud 'et nostro doluisti saepe dolore'. sequitur causa 'hunc Phoenissa tenet Dido': timor ipsius 'et vereor quo se Iunonia vertant hospitia': rem ipsam 'quocirca capere ante dolis': modus 'qua facere id possis': quamdiu 'noctem non amplius unam': an difficile sit 'et notos pueri puer indue vultus': quomodo 'ut cum te gremio accipiet laetissima Dido': subito amabit 'occultum inspires ignem fallasque veneno': nihil promisit; quid enim promitteret deo? SOLUS, NATE qui Iovis contemnis fulmina, quae diis ceteris solent esse terrori.
§ 1.665 PATRIS SUMMI nunc quidem de Iove proprie dixit. sciendum tamen pro qualitate rerum vel personarum summum deum dici vel patrem; nam unusquisque eum summum putat esse quem colit, ut “summe deum sancti custos Soractis Apollo”. TYPHOE+A multi 'Typhoia' legunt, ut cerialia et cerealea. 'Typhoe+a' autem dixit non quibus Typhoeus usus est, sed quibus Iuppiter in Typhoeum: a spoliis [1.id est virtute] et victoria epitheton posuit, ut Scipio Africanus et Metellus Creticus. TEMNIS aphaeresis est pro contemnis. hac autem laude hoc agit, facile eum posse Iunonem contemnere qui contemnit et Iovem.
§ 1.666 AD TE CONFUGIO personarum ratio facit laudis augmentum. TUA NUMINA possibilitatem. et notandum unum deum plura habere numina, ut supra diximus de Iunone.
§ 1.667 FRATER UT AENEAS conciliatio a qualitate personae. 'ut' autem est quemadmodum, quod in pronuntiatione extenditur, quando temporis non est.
§ 1.668 IACTETURQUE vacat 'que'. ODIIS IVNONIS INIQUAE iusta causa petitionis ostenditur. 'odium' autem 'o' in nomine breve est, in verbo longum, ut 'odi', quemadmodum 'liquor' 'li' brevis est, 'liquitur' longa.
§ 1.669 NOTA TIBI Graeca figura est, ut Terentius “mira vero militi quae placeant”. NOSTRO DOLVISTI SAEPE DOLORE 'nostro' aut eo quo et ego, aut 'doluisti' ideo quia me dolentem vidisti, ut 'dolea illa re'.
§ 1.670 PHOENISSA de Phoenice. TENET moratur. BLANDIS VOCIBUS ideo dixit 'blandis', ut ostenderet Didonem facile amore incendi posse, quae ante iam blanda est, quam amat.
§ 1.671 QUO SE IVNONIA VERTANT HOSPITIA 'quo' in quam partem. 'Iunonia' autem 'hospitia' Carthaginem dicit, ubi habitabat Iuno, ut “hic illius arma”: aut certe hoc ipsum vereor, quod Aeneae Carthago in hospitium patuit, ut est “timeo Danaos et dona ferentes”.
§ 1.672 HAVD TANTO CESSABIT CARDINE RERUM aut deiktikos dixit, ne in tantum quidem, hoc est brevi occasione cessabit; aut simpliciter intellegendum est, non poterit in tanta rerum opportunitate cessare, ut sit de proverbio tractum, quo dicitur 'res in cardine est', hoc est in articulo. quidam sic intellegunt: cum in incerto statutae res sunt, in cardine esse dicuntur, et translationem verbi a ianua tractam volunt, quae motu cardinis hac atque illac inpelli potest.
§ 1.673 QUOCIRCA quapropter. MEDITOR mente pertracto.
§ 1.674 NE QUO SE NUMINE MUTET 'quo' vel vacat, vel pronomen est. et bene supprimit nomen Iunonis, ne eius frequenti commemoratione Cupidinem terreat; magis enim vult eum intellegere, quam audire Iunonem. aut certe adverbium est, ut sit, timeo ne se numine Dido aliquam commutet in partem.
§ 1.675 MECUM id est cum officio Venerio, nec potest intellegi 'quemadmodum ego'; aliter enim a matre Aeneas amatur, aliter a Didone. MECUM per meos amores, id est me adnitente.
§ 1.676 QUA id est quomodo. ACCIPE audi, ut “accipe nunc Danaum insidias”, ut contra 'da' dic; ut “da, non indebita posco” et “da Tityre nobis”. MENTEM dispositionem, consilium.
§ 1.677 ACCITU evocatione. et est quartae declinationis.
§ 1.678 URBEM SIDONIAM quam tenent Sidonii. MEA MAXIMA CURA et Aeneas cura est, sed Ascanius maxima, “cui regnum Italiae Romanaque tellus debentur”: et ubique Ascanius maxima cura Veneris introducitur, ut “Veneris iustissima cura”, item “hunc tegere et dirae valeam subducere pugnae”.
§ 1.679 DONA RESTANTIA quae restiterunt, quae superfuerunt. et ante pelagus posuit, cum post Troiae eversionem navigaverit Aeneas.
§ 1.680 SOPITUM SOMNO unum quidem est sopor et somnus, sed modo 'sopitum' inrigatum intellegimus. CYTHERA sicut supra dictum est genere neutro pluraliter, ut alibi “sunt alta Cythera”.
§ 1.681 IDALIUM Cypri nemus est, in quo oppidum breve, ut paulo post “Idaliae lucos”, item “Idaliumque nemus”. SACRATA SEDE vel templi vel oppidi.
§ 1.682 NE QUA 'qua' vacat, ut frequenter diximus. MEDIUS inportunus, incongruus.
§ 1.683 TU FACIEM ILLIUS 'faciem' pro vultu posuit. nullus enim faciem alterius potest accipere, sed vultum, qui pro mentis qualitate formatur: unde infra est 'et notos pueri puer indue vultus'. TU FACIEM ILLIUS] quod difficile numini non est, ut in faciem mutetur alterius. sane 'illius' in Georgicis corripuit, ut “illius inmensae”. NOCTEM NON AMPLIUS UNAM ut supra diximus artis poeticae est non omnia dicere: unde nunc praemisit 'noctem unam'; nec enim dicturus est aut abscessum Cupidinis aut adventum Ascanii.
§ 1.684 PUERI PUER argumentum a facili. LAETISSIMA DIDO non est epitheton perpetuum, id est cum laeta esse coeperit.
§ 1.686 REGALES INTER MENSAS epulas intemperantes, in quibus castitas rara est et facilis amoris occasio: unde est “sine Cerere et Libero friget Venus”. LATICEMQUE LYAEUM latex proprie aqua est fontium ab eo quod intra terrae venas lateat, sed et vinum latet intra uvam, unde nunc dixit laticem. 'Lyaeum' autem pro 'Lyaeium' dixit, figurate ponens principalitatem pro derivatione.
§ 1.688 OCCULTUM INSPIRES IGNEM definitio amoris est ignis occultus. VENENO venenum dictum ab eo quod per venas eat. ideo post ait “longumque bibebat amorem”.
§ 1.689 PARET AMOR DICTIS ut supra pro Cupidine amorem ponit. sane notandum, quod interdum ubi inducit minorem festinantem parere, maiori respondentem eum non facit, ut hoc loco Cupidinem, ut in quarto “ille patris magni parere parabat imperio”, et in septimo “exin Gorgoneis Alecto infecta venenis”.
§ 1.690 ET ALAS EXVIT laus ingens Ascanii per transitum, siquidem Cupido alis tantum depositis Ascanius fuit.
§ 1.691 PLACIDAM PER MEMBRA QUIETEM aut epitheton est quietis, aut ideo 'placidam' dixit, quia est quies, quae potest etiam somniorum terrore turbari.
§ 1.692 INRIGAT infundit: proprie quia et somnus sic pingitur quasi cornu infundat. FOTUM sublatum, complexum.
§ 1.693 AMARACUS hic puer regius unguentarius fuit, qui casu lapsus dum ferret unguenta, maiorem ex unguentorum confusione odorem creavit: unde optima unguenta amaracina dicuntur. hic postea in herbam sampsucum versus est, quam nunc etiam amaracum dicunt.
§ 1.695 IAMQUE IBAT cum vix Venus ista dixisset. sane neque festinantibus personis neque minoribus est respondendi facultas, ut hoc loco Cupidini, Mercurio supra, item in quarto, ut in septimo Furiae.
§ 1.697 CUM VENIT aut pro 'cum veniret', aut ut 'cum' sit adverbium temporis pro dum; nec enim potest coniunctivi modi particula iungi indicativo. sane sciendum, malo errore 'cum' et 'dum' a Romanis esse confusa. AVLAEIS velis pictis, quae ideo aulaea dicta sunt, quod primum in aula Attali regis Asiae, qui populum Romanum scripsit heredem, inventa sunt. ideo autem etiam in domibus tendebantur aulaea, ut imitatio tentoriorum fieret, sub quibus bellantes semper habitavere maiores: unde et in thalamis hoc fieri hodieque conspicimus. Varro tamen dicit vela solere suspendi ad excipiendum pulverem, quia usus camerae ignorabatur: unde Horatius “interea suspensa gravis aulaea ruinas in patinam fecere, trahentia pulveris atri, quantum non Aquilo Campanis excitat oris”. sciendum sane omnia Graeca nomina in e exeuntia, cum derivationem faciunt, e in ae diphthongon convertere, ut aule aulaea, Ide Idaea, Aitne Aetnaea. SUPERBIS nobilibus, ut “ceciditque superbum Ilium”.
§ 1.698 AVREA si 'Dido aurea', pulchram significat, et est nominativus, si 'sponda aurea', septimus quidem est, sed synizesis fit, et spondeus est. SPONDA antiqui stibadia non habebant, sed stratis tribus lectis epulabantur, unde et triclinium sterni dicitur. sic Cicero “sterni triclinia, et in foro sterni iubebat”. unde apparet errare eos, qui triclinium dicunt ipsam basilicam vel cenationem. MEDIAMQUE LOCAVIT ipse enim apud maiores domini fuerat locus, ut aperte Sallustius docet “igitur discubuere: Sertorius inferior in medio, super eum L. Fabius Hispaniensis senator ex proscriptis; in summo Antonius, et infra scriba Sertorii Versius; et alter scriba Maecenas in imo, medius inter Tarquinium et dominum Perpernam”. LOCAVIT collocavit.
§ 1.699 IAM PATER AENEAS religiosus, quia pater proprie omnium deorum epitheton est, ut ubique ostendit Vergilius.
§ 1.700 OSTRO pro purpura posuit, unde tingitur purpura.
§ 1.701 DANT MANIBUS FAMULI LYMPHAS humilis character, qui iskhnos dicitur; vilia enim describuntur. CEREREMQUE CANISTRIS hic panem, alibi triticum, ut “tum Cererem corruptam undis”. EXPEDIUNT proferunt. TONSISQUE FERUNT MANTELIA VILLIS 'tonsis villis' vel minutis vel conpositis, ut “tonsa coma, pressa corona est”; constat enim maiores mappas habuisse villosas, quibus etiam in sacris utebantur, sicut in georgicis “manibus liquidos dant ordine fontis germanae, tonsisque ferunt mantelia villis”; de supplicaturis enim hoc dixit. 'mantelia' vero a manibus tergendis dicta, et est nominativus mantele, quo modo torale. quod autem legimus “ne turpe toral”, apocope est.
§ 1.703 QUINQUAGINTA hoc est multae. ORDINE LONGO id est dispositione, secundum Tullium, qui in oeconomicis dicit, quid ubi ponendum sit; nec enim debent universa confundi. CURA PENUM STRVERE inter penum et cellarium hoc interest, quod cellarium est paucorum dierum, unde et in cellam dicitur imperatum frumentum, penus vero temporis longi. sane dicimus et hic et haec et hoc penus, sed a masculino et a feminino genere quarta est declinatio, a neutro tertia, quo modo pecus pecoris. unde Horatius “portet frumenta penusque”, masculino vero genere Plautus “nisi mihi annuus penus datur” (Ps. 178), feminino Lucilius posuit, ut “uxori legata penus”. quartae autem declinationis esse Persius docet, ut in “locuplete penu defensis pinguibus Umbris”.
§ 1.704 STRVERE ordinare, conponere, unde et structores dicuntur ferculorum conpositores. ET FLAMMIS ADOLERE PENATES colere. sed adolere proprie est augere. in sacris autem kat' euphemismon adolere per bonum omen dicitur; nam in aris non adolentur aliqua, sed cremantur et consumuntur. ET FLAMMIS ADOLERE PENATES] quia veteres in focis sacrificabant, ut ipse alibi “hortor amare focos”.
§ 1.705 TOTIDEMQUE PARES AETATE MINISTRI non numerus habet admirationem, sed aetatis aequalitas.
§ 1.706 QUI DAPIBUS MENSAS ONERENT dapes regum sunt, epulae privatorum. 'onerent' autem potest et ad abundantiam retulisse et de veterum more dixisse, quibus cum accubuissent omnis cena semel adponebatur. et quidam volunt hoc secundum veterem caerimoniarum ritum adverti debere, quod flamini Diali mensa inanis non anteponebatur; nam cum dicit 'qui dapibus mensas onerent et pocula ponant', et alibi “et vina reponite mensis”, quid aliud ostendit, quam mensam vacuam non antepositam Aeneae, quem ubique omnia sacerdotia inducit habuisse? ET POCULA PONANT secundum antiquum locutus est morem, quia veteribus non in manus dabantur pocula, sed mensis adponebantur, ut hodieque apud plures pocula in canistris argenteis adponuntur, quae canistra siccaria dicuntur.
§ 1.708 TORIS PICTIS pro in toris pictis. et torus dictus est, quod veteres super herbam tortam vel sedebant vel discumbebant, ut “proximus ut viridante toro consederat herbae”. IVSSI DISCUMBERE bene 'iussi' de regiis satellitibus dixit, qui utique subiecti habebantur imperio, nec tamquam hospites fuerant invitati. discumbere autem iuxta consuetudinem suorum temporum dixit, quia olim sedentes vescebantur, ut ipse alibi “gramineoque viros locat ipse sedili” et “perpetuis soliti patres considere mensis”.
§ 1.709 MIRANTUR DONA AENEAE, MIRANTUR IVLUM hoc ad Tyrios rettulit. MIRANTUR IVLUM quem putabant Iulum.
§ 1.710 FLAGRANTISQUE DEI VULTUS hoc ad poetam refertur. FLAGRANTIS ardentis divinitate. SIMULATAQUE VERBA conposita in Ascanii similitudinem. et hoc ex persona poetae accipiendum.
§ 1.712 PRAECIPVE INFELIX propter casum futurum, ut probant sequentia 'pesti devota futurae'. ideo ergo infelix. 'pesti' autem amori vel malo. 'devota' vero de oratione Augusti translata locutio, quam habuit in laudatione funeris Marcelli, cum diceret, illum inmaturae morti devotum fuisse.
§ 1.713 EXPLERI MENTEM NEQUIT Graeca figura est. TUENDO dum intuetur. et omnis gerundi modus tam ab agentis quam a patientis significatione similiter profertur, ut “cantando tu illum”, id est dum cantas, et “frigidus in pratis cantando rumpitur anguis”, id est dum ei cantatur.
§ 1.714 ILLE UBI postquam, ut Horatius “nos ubi decidimus”, hoc est postquam; nam si loci esset, 'quo' diceret. ergo 'ubi' interdum adverbium loci est, interdum temporis.
§ 1.716 ET MAGNUM arduum; difficile est enim imitari verum filii adfectum. FALSI IMPLEVIT GENITORIS AMOREM non veri, vel pro eo qui fallebatur, ut sit, implevit amorem eius quem decipiebat simulando eum esse patrem suum, et est magis absolutum participium; nam illic nomen est “falsi Simoentis ad undam”.
§ 1.717 REGINAM PETIT non simpliciter dixit 'petit'; nam petere est proprie insidiari.
§ 1.718 GREMIO FOVET sustinet, ut “et fotum gremio”.
§ 1.719 INSIDAT in sinu sedeat, legitur tamen et 'insideat', id est ut quidam volunt insidias faciat. AT MEMOR ILLE MATRIS hoc est praeceptorum matris.
§ 1.720 ACIDALIAE Acidalia Venus dicitur vel quia inicit curas, quas Graeci akidas dicunt, vel certe a fonte Acidalio qui est in Orchomeno Boeotiae civitate, in quo se Gratiae lavant, quas Veneri esse constat sacratas; ipsius enim et Liberi filiae sunt: nec immerito; gratiae enim per horum fere numinum munera conciliantur. ideo autem nudae sunt, quod gratiae sine fuco esse debent, ideo conexae, quia insolubiles esse gratias decet: Horatius “segnesque nodum solvere Gratiae”. quod vero una aversa pingitur, duae nos respicientes, haec ratio est, quia profecta a nobis gratia duplex solet reverti, unde est supra “nec te certasse priorem paeniteat”. sane Veneri multa nomina pro locis vel causis dicuntur inposita. nam Venerem vocari quidam propter promptam veniam dicunt. alii “Suadam” appellant, quod ipsa conciliatio Suada sit. dicitur etiam “Obsequens Venus”, quam Fabius Gurges post peractum bellum Samniticum ideo hoc nomine consecravit, quod sibi fuerit obsecuta: hanc Itali †"Postvotam" dicunt. dicta est etiam “Equestris Venus”, dicta et “Cloacina”, quia veteres cloare purgare dixerunt. dicitur et “Myrica” et “Myrtea” et “Purpurissa”. est et “Erycina”, quam Aeneas secum advexit. dicitur et “Salacia”, quae proprie meretricum dea appellata est a veteribus, et “Lubentina”, quae lubentiam mentibus novam praestat, quamvis alii hanc “Lubiam” dicant, quod eo numine consilia in medullas labantur. alii “Mimnerniam” vel “Meminiam” dicunt, quod meminerit omnium. est et “Verticordia”, est et “Militaris Venus”, est et “Limnesia” quae portubus praeest. ipsa et “Victrix” et “Genetrix” ex Caesaris somnio sacrata. est et “Venus Calva” ob hanc causam, quod cum Galli Capitolium obsiderent et deessent funes Romanis ad tormenta facienda, prima Domitia crinem suum, post ceterae matronae imitatae eam exsecuerunt, unde facta tormenta, et post bellum statua Veneri hoc nomine collocata est, licet alii Calvam Venerem quasi puram tradant, alii Calvam, quod corda amantum calviat, id est fallat atque eludat. quidam dicunt porrigine olim capillos cecidisse feminis et Ancum regem suae uxori statuam calvam posuisse, quod constitit piaculo; nam post omnibus feminis capilli renati sunt, unde institutum, ut Calva Venus coleretur. apud Cyprios Venus in modum umbilici, vel ut quidam volunt, metae colitur. apud Ephesios “Venerem Automatam” dixerunt, vel “Epidaetiam”. ratio autem horum nominum talis est. Meliboea et Alexis amore se mutuo dilexerunt et iuramento se adstrinxerunt, ut cum tempus nuptiarum venisset sibimet iungerentur: sed cum virginem parentes sui alii despondissent et hoc Alexis vidisset, spontaneum subiit exilium. virgo autem ipso nuptiarum die semet de tecto praecipitavit: quae cum inlaesa decidisset, in fugam conversa pervenit ad litus ibique scapham ascendit, ex qua sponte funes soluti esse dicuntur. voluntate itaque deorum pervecta est ubi amator morabatur: quam cum ille parans cum sodalibus convivium suscepisset, pro ipso rei eventu templum constituit. quod ergo sponte fuissent funes soluti, Automatae Veneri nomen sacravit, quodque cum epulas pararet virgo ei aquis fuisset advecta, Epidaetiae sacravit. ABOLERE SICHAEUM INCIPIT ordo naturalis. prius enim est avellere inhaerentia, et post nova inferre. sic Terentius “ut metum in quo nunc est adimam atque expleam animum gaudio”.
§ 1.721 VIVO AMORE aut vivi hominis, aut certe vehementi. PRAEVERTERE praeoccupare: propter Iunonem sine dubio.
§ 1.722 RESIDES pigros, ad amandum inertes; iuraverat enim nulli se esse nupturam. resides sane milites otiosi et pigri dicuntur, ut “residesque movebit Tullus in arma viros”. unde contra instantes dicimus industrios.
§ 1.723 QUIES EPULIS propter regalem affluentiam. contra supra ait “postquam exempta fames”. MENSAEQUE REMOTAE licet sub extranea persona, Romanorum tamen exsequitur morem, apud quos duae mensae erant: una epularum, altera poculorum.
§ 1.724 CRATERAS Graecum est ab eo quod est 'hic crater'; nam Latine haec cratera dicitur, unde Persius “si tibi crateras argenti incusaque pingui auro dona feram”. ET VINA CORONANT 'vina' pro poculis posuit, et est tropus synecdoche, ut Cererem dicimus pro frumento. sic Plautus “vinum precemur; nam hic deus praesens adest”. 'coronant' autem est aut inplent usque ad marginem, aut quia antiqui coronabant pocula, et sic libabant: unde est “magnum cratera corona induit, inplevitque mero”.
§ 1.725 IT STREPITUS TECTIS id est ad tecta, ut “it clamor caelo”. legitur autem et 'fit strepitus tectis'.
§ 1.726 ATRIA ut supra diximus, tangit Romanam historiam; nam ut ait Cato et in atrio et duobus ferculis epulabantur antiqui: unde ait Iuvenalis “quis fercula septem secreto cenavit avus?” ibi etiam pecunias habebant: unde etiam qui honoratiores erant liminum custodes adhibebantur, ut “qui Dardanio Anchisae armiger ante fuit, fidusque ad limina custos”. ibi et culina erat: unde et atrium dictum est; atrum enim erat ex fumo. alii dicunt Atriam Etruriae civitatem fuisse, quae domos amplis vestibulis habebat: quae cum Romani imitarentur atria appellaverunt. alii atria magnas aedes et capacissimas dictas tradunt, unde atria Licinia et atrium Libertatis. LYCHNI Graeco sermone usus est, ne vile aliquid introferret. a lychno autem lucerna dicta est, unde et brevis est 'lu', ut Iuvenalis “dispositae pinguem nebulam vomuere lucernae”. Horatius “ungor olivo, non quo furatis inmundus Natta lucernis”. si enim a luce diceretur, non staret versus. LAQUEARIBUS principaliter lacus dicitur, ut Lucilius “resultant aedesque lacusque”; diminutio lacunar facit, ut Horatius “nec mea renidet in domo lacunar”; inde fit alia diminutio lacunarium et per antistoichon laquearium. legitur et lacuaribus. Cicero Tusculanarum “tectis caelatis lacuatis”.
§ 1.727 NOCTEM VINCUNT luminis est exaggeratio. FUNALIA 'funalia' sunt quae intra ceram sunt, dicta a funibus, quos ante usum papyri cera circumdatos habuere maiores: unde et funera dicuntur, quod funes incensos mortuis praeferebant. alii funalia appellarunt quod †in cicendula lucet, quos Graeci pursous vocant: Varro de vita P. R. “facibus aut candela simplici †;aut ex eo funiculo facto, earum vestigia quod ubi ea figebant appellarunt funalia”. non nulli apud veteres candelabra dicta tradunt quae in capitibus uncinos haberent, quibus affigi solebant vel candelae vel funes pice delibuti: quae interdum erant minora, ut gestari manu et praeferri magistratibus a cena remeantibus possent.
§ 1.728 HIC tunc; est ergo adverbium temporis.
§ 1.729 QUAM BELUS primus rex Assyriorum, ut supra diximus, quos constat Saturnum, quem et Solem dicunt, Iunonemque coluisse, quae numina etiam apud Afros postea culta sunt. unde et lingua Punica Bal deus dicitur. apud Assyrios autem Bel dicitur quadam sacrorum ratione et Saturnus et Sol. alii hunc Belum Saturni temporibus regnasse eiusdemque dei hospitem fuisse tradunt.
§ 1.730 TUM FACTA SILENTIA TECTIS mos erat apud veteres, ut lumine incenso silentium praeberetur, ut †optativam sibi laudem loquendo nullus averteret. apud Romanos etiam cena edita sublatisque mensis primis silentium fieri solebat, quoad ea quae de cena libata fuerant ad focum ferrentur et in ignem darentur, ac puer deos propitios nuntiasset, ut diis honor haberetur tacendo †que nos cum intercessit inter cenandum, Graeci quoque theon parousian dicunt.
§ 1.731 HOSPITIBUS NAM TE DARE IVRA LOQUVNTUR scilicet exemplo Lycaonis, qui cum hospites susceptos hospitio necaret, a suscepto Iove, postquam ei epulas humanas adposuit, versus in lupum ostendit hospitii iura non esse violanda.
§ 1.732 TYRIISQUE DIEM atqui nox erat, sed per 'diem' accipimus et noctem. et quidam volunt masculini generis 'diem' bonum significare, feminini malum. TROIAQUE PROFECTIS bene noluit 'profugis' dicere.
§ 1.733 ESSE VELIS secundum Etruscam disciplinam locutus est; sic enim dicunt 'volens propitiusque sis'.
§ 1.734 ADSIT LAETITIAE BACCHUS DATOR alii 'adsis' legunt, secundum quos 'Bacchus' aut antiptosis est, aut antiquus vocativus, ut “socer arma Latinus habeto”. DATOR bene autem addidit 'dator laetitiae', quia est et dator furoris. ET BONA IVNO aut propitia, id est non irata Troianis, ut “sis bonus o felixque tuis”, aut magis 'bona' caelestis; est enim et inferna, ut “Iunoni infernae dictus sacer”. aut, sicut supra dictum est, khreste, quod est bona, quam inter penates Troiani habuisse dicuntur.
§ 1.735 COETUM modo convivium; et bono verbo ad dignitatem duorum in uno populorum usus est.
§ 1.736 LATICUM LIBAVIT HONOREM more sacrorum: et tangit ritum Romanorum, qui panicias sacratasque mensas habebant, in quas libabant, ut est “heus etiam mensas consumimus, inquit Iulus”. LATICUM LIBAVIT HONOREM] diis enim hospitalibus et Iovi in mensam libabatur.
§ 1.737 LIBATO delibato. SUMMO TENUS usque ad labra. ATTIGIT ORE et verecundiam reginae ostendit, et morem Romanum. nam apud maiores nostros feminae non utebantur vino, nisi sacrorum causa certis diebus. denique femina quae sub Romulo vinum bibit occisa est a marito, Mecennius absolutus, id enim nomen marito. sic Granius Licinianus cenae suae.
§ 1.738 TUM BITIAE per transitum Poenorum ducum nomina introducit. nam Bitias classis Punicae fuit praefectus, ut docet Livius, Iopas vero rex Afrorum, unus de procis Didonis, ut Punica testatur historia. servavit autem to prepon: quare non Aeneae dedit, ne aut contumeliosum videretur aut petulans. INCREPITANS inclamans, ut “aestatem increpitans seram”, aut certe arguens familiariter segnitiem tarde accipientis, cum esset avidus in bibendo; nam sequitur 'ille inpiger'. melius tamen accipimus clara voce hortatum, ut Plautus “neque ego ad mensam publicas res clamo, neque leges crepo” et Horatius “quis post vina gravem militiam aut pauperiem crepet?” HAVSIT modo accepit, nec possumus intellegere bibit, cum hoc sequatur 'et pleno se proluit auro'. alibi vidit, ut “hausit caelum mentemque recepit”, alibi audivit, ut “vocemque his auribus hausi”, alibi vulnerat, ut “latus haurit apertum”. et multa alia pro loco significat.
§ 1.739 PROLVIT bibendo profudit.
§ 1.740 POST ALII PROCERES ergo et Bitias unus est de proceribus; nam exoche sine similitudine numquam fit. sane 'proceres' de his est quae nominativum in usu non habent, ut supra “et victor dicione tenebat”. nam nec hoc in usu habet nominativum, licet in conpositione dicamus condicio. proceres autem ideo secundum Varronem principes civitatis dicuntur, quia eminent in ea, sicut in aedificiis mutuli quidam, hoc est capita trabium, quae proceres nominantur. CRINITUS IOPAS aut puerum intellege, aut imitabatur Apollinis formam, cuius fuerat etiam artis imitator.
§ 1.741 DOCVIT QUAE MAXIMUS ATLAS 'quae' legendum est non 'quem'; nec enim istum docere potuit, qui Didonis erat temporibus, sed docuit Herculem: unde et dicitur ab Atlante caelum sustinuisse susceptum propter caeli scientiam traditam. constat enim Herculem fuisse philosophum, et haec est ratio, cur illa omnia monstra vidicit Nilum Melonem vocari, Atlantem vero Telamonem. DOCVIT QUAE MAXIMUS ATLAS] id est quae ipse scit, quae ipse modulatus est * * * hic Atlas Iapeti filius in Africa natus dicitur. hic quod annum in tempora diviserit et primus stellarum cursus vel circulorum vel siderum transitus naturasque descripserit, caelum dictus est sustinere. qui nepotem suum Mercurium et Herculem docuisse dicitur.