Commentarius in Somnium Scipionis (liber I) (page 2)

Macrobe · Arts Libéraux

Texte latin, domaine public · Source : local Spec (livres-gemini) · 2 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

Sectio XXII Nam ea quae est media et nona, tellus inquit neque mouetur et infima est et in eam feruntur omnia nutu suo pondera. illae uere insolubiles causae sunt, quae mutuis in uicem nexibus uinciuntur, et dum altera alteram facit ac uicissim de se nascuntur, numquam a naturalis societatis amplexibus separantur. talia sunt uincula quibus terram natura constrinxit. nam ideo in eam feruntur omnia quia ut media non mouetur, ideo autem non mouetur quia infima est, nec poterat infima non esse in quam omnia feruntur. horum singula, quae inseparabiliter inuoluta rerum in se necessitas iunxit, tractatus expediat. non mouetur ait. est enim centron, in sphaera autem solum centron diximus non moueri quia necesse est ut circa aliquid inmobile sphaera moueatur. adiecit, et infima est. recte hoc quoque. nam quod centron est medium est; in sphaera uero hoc solum constat imum esse quod medium est. et si terra ima est, consequitur ut uere dictum sit in eam ferri omnia. semper enim pondera in imum natura deducit, nam et in ipso mundo ut esset terra, sic factum est. quicquid ex omni materia, de qua facta sunt omnia, purissimum ac liquidissimum fuit, id tenuit summitatem et aether uocatus est; pars illa, cui minor puritas et inerat aliquid leuis ponderis, aer extitit et in secunda delapsus est, post haec quod adhuc quidem liquidum sed iam usque ad tactus offensam corpulentum erat, in aquae fluxum coagulatum est, iam uero quod de omni siluestri tumultu uastum inpenetrabile densetum ex defaecatis abrasum resedit elementis, haesit in imo, quod demersum est stringente perpetuo gelu, quod eliminatum in ultimam mundi partem longinquitas solis coaceruauit; quod ergo ita concretum est, terrae nomen accepit. hanc spissus aer et terreno frigori propior quam solis calori stupore spiraminis densioris undiqueuersum fulcit et continet nec in recessum aut accessum moueri eam patitur uel uis circumuallantis et ex omni parte uigore simili librantis aurae uel ipsa sphaeralis extremitas. quae si paululum a medio deuiauerit, fit cuicumque uertici propior et imum relinquit quod ideo in solo medio est quia ipsa sola pars a quouis sphaerae uertice pari spatio recedit. in hanc igitur, quae et ima est et quasi media et non mouetur quia centron est, omnia pondera ferri necesse est, quia et ipsa in hunc locum quasi pondus relapsa est. argumento sunt cum alia innumera tum praecipue imbres qui in terram ex omni aeris parte labuntur. nec enim in hanc solam quam habitamus superficiem decidunt sed et in latera quibus in terra globositas sphaeralis efficitur et in partem alteram quae ad nos habetur inferior idem imbrium casus est. nam si aer terreni frigoris exhalatione densetus in nubem cogitur et ita abrumpit imbres, aer autem uniuersam terram circumfusus ambit, procul dubio ex omni aeris parte praeter ustam calore perpetuo liquor pluuialis emanat qui undique in terram quae unica est sedes ponderum, defluit. image:Macrobius-Commentary3.png|right quod qui respuit, superest ut aestimet extra hanc unam superficiem quam incolimus, quicquid niuium imbriumue uel grandinum cadit, hoc totum in caelum de aere defluere. caelum enim ab omni parte terrae aequabiliter distat et ut a nostra habitatione ita et a lateribus et a parte quae ad nos habetur inferior pari altitudinis inmensitate suspicitur. nisi ergo omnia pondera ferrentur in terram, imbres qui extra latera terrae defluunt non in terram sed in caelum caderent, quod uilitatem ioci scurrilis excedit.

esto enim terrae sphaera cui ascripta sunt A B C D, circa hanc sit aeris orbis cui ascripta sunt E F G L M, et utrumque orbem id est terrae et aeris diuidat linea ducta ab E usque ad L: erit superior ista quonam possidemus et illa sub pedibus. nisi ergo caderet omne pondus iu terram, paruam nimis imbrium partem terra susciperet ab A usque ad C, latera uero aeris, id est ab F usque ad E et a G usque ad L, humorem suum in aerem caelumque deicerent, de inferiore autem caeli hemisphaerio pluuia in exteriora et ideo naturae ignota deflueret sicut ostendit subiecta descriptio. sed hoc uel refellere dedignatur sermo sobrius, quod sic absurdum est ut sine argumentorum patrocinio subruatur. restat ergo ut indubitabili ratione monstratum sit in terram ferri omnia nutu suo pondera. ista autem quae de hoc dicta sunt opitulabuntur nobis et ad illius loci disputationem quo antipodas esse commemorat. sed hic inhibita continuatione tractatus ad secundi commentarii uolumen disputationem sequentium reseruemus.

Tous les livres