Douze anathématismes
1. Si quis non confitetur Deum esse secundum veritatem eum qui est Emmanuel, et, propter hoc ipsum, Dei genitricem sanctam Virginem; peperit enim carnaliter Verbum, quod ex Deo est, carnem factum (secundum quod scriptum est: Et Verbum caro factum est (Joan. I, 14); anathema sit.
2. Qui non confitetur carni substantialiter unitum esse Verbum Patris; unum quoque esse Christum cum propria carne, et eumdem ipsum sine dubio Deum simul et hominem; anathema sit.
3. Si quis in uno Christo dividit substantias post unitionem, sola eas societate connectens, secundum dignitatem, auctoritatem, aut potentiam, et non magis conventu ad unitatem naturalem; anathema sit.
4. Si quis duabus personis aut substantiis discernat eas voces quae tam evangelicis quam apostolicis litteris continentur, aut etiam eas quae de Christo a sanctis dicuntur, vel ab ipso Christo de se ipso; et aliquas quidem ex his tamquam homini, praeter Dei Verbum, qui quasi specialiter intelligi debeat, applicandas crediderit; aliquas vero tamquam Deo dignas, soli Verbo Dei Patris deputaverit; anathema sit.
5. Si quis ausit dicere ἄνθρωπον Θεοφόρον, id est, hominem Deo utentem, seu portantem, Christum, et non potius Deum esse secundum veritatem, tamquam unicum Filium, qui naturaliter, secundum quod Verbum caro factum est, participaverit nobis similiter carne et sanguine; anathema sit.
6. Si quis dicit Deum vel Dominum esse Christi Verbum Patris, et non magis eumdem ipsum confitetur Deum et hominem simul, tamquam Verbo carne facto, secundum Scripturas; anathema sit.
7. Si quis dicit in Jesu tamquam in homine Deum Verbum fuisse inoperatum, et Unigeniti dignitatem tamquam alteri praeter ipsum existenti tribuendam esse, anathema sit.
8. Si quis audet dicere assumptum hominem coadorari cum Deo Verbo oportere, et connuncupari Deum tamquam alterum cum altero (adjectio enim hujus syllabae, cum, hoc coget intelligi); et non magis una reverentia veneratur Emmanuelem, unamque glorificationem dependit, secundum quod Verbum caro factum est (Joan. I, 14), anathema sit.
9. Si quis eum qui unus est Dominus Jesus Christus, glorificatum esse a Spiritu sancto, tamquam aliena potentia, qua per eum uteretur, ab eoque meruisse operari posse adversus immundos spiritus, et per ipsum implesse divina signa, et non magis proprium ejus esse Spiritum sanctum dicat, sicut et Patris, per quem signa operatus est; anathema sit.
10. Pontificem confessionis nostrae Christum factum esse, sancta Scriptura designat: Obtulit enim seipsum Deo Patri pro nobis in odorem suavitatis (Eph. V, 2). Si quis ergo pontificem nostrum et apostolum alium dixerit esse factum praeterquam ipsum Deum Dei Verbum, quando factum est caro, et secundum nos homo, sed quasi alterum, praeter ipsum, specialiter hominem ex muliere; et si quis dicit, quia pro se obtulit semetipsum oblationem, et non magis pro nobis solis, non enim indiguit oblatione qui peccatum nescit; anathema sit.
11. Si quis non confitetur carnem Domini vivificatricem esse, tamquam propriam ipsius Dei Verbi, sed quasi alterius cujuspiam praeter ipsum, conjuncti quidem secundum dignitatem, aut secundum quod solam divinam inhabitationem habuerit, et non potius, ut diximus, vivificatricem esse, quia facta est propria Verbi Dei, cui omnia vivificare possibile est; anathema sit.
12. Si quis non confitetur Deum Verbum carne passum esse, et carne crucifixum, et mortem carne gustasse, factumque primogenitum ex mortuis, secundum quod est et vita, et vivificator, tamquam Deus; anathema sit.