De la colère (De ira) (page 2)

Sénèque · Philosophie

Texte latin, domaine public · Source : thelatinlibrary.com — sen.ira1 + sen.ira2 + sen.ira3 · 5 pages

Aussi en français.

Fiche de l’œuvre dans le savoir

XVIII. (suite)

3. Cn. Piso fuit memoria nostra uir a multis uitiis integer, sed prauus et cui placebat pro constantia rigor. Is cum iratus duci iussisset eum qui ex commeatu sine commilitone redierat, quasi interfecisset quem non exhibebat, roganti tempus aliquid ad conquirendum non dedit. Damnatus extra uallum productus est et iam ceruicem porrigebat, cum subito apparuit ille commilito qui occisus uidebatur. 4. Tunc centurio supplicio praepositus condere gladium speculatorem iubet, damnatum ad Pisonem reducit redditurus Pisoni innocentiam; nam militi fortuna reddiderat. Ingenti concursu deducuntur complexi alter alterum cum magno gaudio castrorum commilitones. Conscendit tribunal furens Piso ac iubet duci utrumque, et eum militem qui non occiderat et eum qui non perierat. 5. Quid hoc indignius? quia unus innocens apparuerat, duo peribant. Piso adiecit et tertium; nam ipsum centurionem qui damnatum reduxerat duci iussit. Constituti sunt in eodem illo loco perituri tres ob unius innocentiam. 6. O quam sollers est iracundia ad fingendas causas furoris! 'Te' inquit 'duci iubeo, quia damnatus es; te, quia causa damnationis commilitoni fuisti; te, quia iussus occidere imperatori non paruisti.' Excogitauit quemadmodum tria crimina faceret, quia nullum inuenerat.

XIX.

1. Habet, inquam, iracundia hoc mali: non uult regi. Irascitur ueritati ipsi, si contra uoluntatem suam apparuit; cum clamore et tumultu et totius corporis iactatione quos destinauit insequitur adiectis conuiciis maledictisque. 2. Hoc non facit ratio; sed si ita opus est, silens quietaque totas domus funditus tollit et familias rei publicae pestilentes cum coniugibus ac liberis perdit, tecta ipsa diruit et solo exaequat et inimica libertati nomina exstirpat: hoc non frendens nec caput quassans nec quicquam indecorum iudici faciens, cuius tum maxime placidus esse debet et in statu uultus cum magna pronuntiat. 3. 'Quid opus est' inquit Hieronymus 'cum uelis caedere aliquem, tua prius labra mordere?' Quid si ille uidisset desilientem de tribunali proconsulem et fasces lictori auferentem et suamet uestimenta scindentem, quia tardius scindebantur aliena? 4. Quid opus est mensam euertere? quid pocula adfligere? quid se in columnas inpingere? quid capillos auellere, femur pectusque percutere? ~Quantam~ iram putas, quae, quia in alium non tam cito quam uult erumpit, in se reuertitur? Tenentur itaque a proximis et rogantur ut sibi ipsi placentur.

5. Quorum nil facit quisquis uacuus ira meritam cuique poenam iniungit. Dimittit saepe eum cuius peccatum deprendit: si paenitentia facti spem bonam pollicetur, si intellegit non ex alto uenire nequitiam sed summo, quod aiunt, animo inhaerere, dabit inpunitatem nec accipientibus nocituram nec dantibus; 6. nonnumquam magna scelera leuius quam minora compescet, si illa lapsu, non crudelitate commissa sunt, his inest latens et operta et inueterata calliditas; idem delictum in duobus non eodem malo adficiet, si alter per neglegentiam admisit, alter curauit ut nocens esset. 7. Hoc semper in omni animaduersione seruabit, ut sciat alteram adhiberi ut emendet malos, alteram ut tollat; in utroque non praeterita sed futura intuebitur (nam, ut Plato ait, nemo prudens punit quia peccatum est, sed ne peccetur; reuocari enim praeterita non possunt, futura prohibentur) et quos uolet nequitiae male cedentis exempla fieri palam occidet, non tantum ut pereant ipsi, sed ut alios pereundo deterreant. 8. Haec cui expendenda aestimandaque sunt, uides quam debeat omni perturbatione liber accedere ad rem summa diligentia tractandam, potestatem uitae necisque: male irato ferrum committitur.

XX.

1. Ne illud quidem iudicandum est, aliquid iram ad magnitudinem animi conferre. Non est enim illa magnitudo: tumor est; nec corporibus copia uitiosi umoris intentis morbus incrementum est sed pestilens abundantia. 2. Omnes quos uecors animus supra cogitationes extollit humanas altum quiddam et sublime spirare se credunt; ceterum nil solidi subest, sed in ruinam prona sunt quae sine fundamentis creuere. Non habet ira cui insistat; non ex firmo mansuroque oritur, sed uentosa et inanis est, tantumque abest a magnitudine animi quantum a fortitudine audacia, a fiducia insolentia, ab austeritate tristitia, a seueritate crudelitas. 3. Multum, inquam, interest inter sublimem animum et superbum. Iracundia nihil amplum decorumque molitur; contra mihi uidetur ueternosi et infelicis animi, inbecillitatis sibi conscii, saepe indolescere, ut exulcerata et aegra corpora quae ad tactus leuissimos gemunt. Ita ira muliebre maxime ac puerile uitium est. 'At incidit et in uiros.' Nam uiris quoque puerilia ac muliebria ingenia sunt. 4. 'Quid ergo? non aliquae uoces ab iratis emittuntur quae magno emissae uideantur animo?' <Immo> ueram ignorantibus magnitudinem, qualis illa dira et abominanda 'oderint, dum metuant'. Sullano scias saeculo scriptam. Nescio utrum sibi peius optauerit ut odio esset an ut timori. 'Oderint.' Occurrit illi futurum ut execrentur insidientur opprimant: quid adiecit? Di illi male faciant, adeo repperit dignum odio remedium. 'Oderint' — quid? 'dum pareant'? Non. 'dum probent'? Non. Quid ergo? 'dum timeant'. Sic ne amari quidem uellem. 5. Magno hoc dictum spiritu putas? Falleris; nec enim magnitudo ista est sed immanitas. Non est quod credas irascentium uerbis, quorum strepitus magni, minaces sunt, intra mens pauidissima. 6. Nec est quod existimes uerum esse quod apud disertissimum uirum <T.> Liuium dicitur: 'uir ingenii magni magis quam boni.' Non potest istud separari: aut et bonum erit aut nec magnum, quia magnitudinem animi inconcussam intellego et introrsus solidam et ab imo parem firmamque, qualis inesse malis ingeniis non potest. 7. Terribilia enim esse et tumultuosa et exitiosa possunt: magnitudinem quidem, cuius firmamentum roburque bonitas est, non habebunt. 8. Ceterum sermone, conatu et omni extra paratu facient magnitudinis fidem; eloquentur aliquid quod tu magni <animi> putes, sicut C. Caesar, qui iratus caelo quod obstreperetur pantomimis, quos imitabatur studiosius quam spectabat, quodque comessatio sua fulminibus terreretur (prorsus parum certis), ad pugnam uocauit Iouem et quidem sine missione, Homericum illum exclamans uersum:

e m anaeir ego se.

9. Quanta dementia fuit! Putauit aut sibi noceri ne ab Ioue quidem posse aut se nocere etiam Ioui posse. Non puto parum momenti hanc eius uocem ad incitandas coniuratorum mentes addidisse; ultimae enim patientiae uisum est eum ferre qui Iouem non ferret.

XXI.

1. Nihil ergo in ira, ne cum uidetur quidem uehemens et deos hominesque despiciens, magnum, nihil nobile est. Aut si uidetur alicui magnum animum ira producere, uideatur et luxuria — ebore sustineri uult, purpura uestiri, auro tegi, terras transferre, maria concludere, flumina praecipitare, nemora suspendere; 2. uideatur et auaritia magni animi — aceruis auri argentique incubat et prouinciarum nominibus agros colit et sub singulis uilicis latiores habet fines quam quos consules sortiebantur; 3. uideatur et libido magni animi — transnat freta, puerorum greges castrat, sub gladium mariti uenit morte contempta; uideatur et ambitio magni animi — non est contenta honoribus annuis; si fieri potest, uno nomine occupare fastus uult, per omnem orbem titulos disponere. 4. Omnia ista, non refert in quantum procedant extendantque se, angusta sunt, misera depressa; sola sublimis et excelsa uirtus est, nec quicquam magnum est nisi quod simul placidum.

Seneca the YoungerThe Latin Library The Classics Page

Seneca: On Anger II

I.

1. Primus liber, Nouate, benigniorem habuit materiam; facilis enim in procliui uitiorum decursus est. Nunc ad exiliora ueniendum est; quaerimus enim ira utrum iudicio an impetu incipiat, id est utrum sua sponte moueatur an quemadmodum pleraque quae intra nos <non> insciis nobis oriuntur. 2. Debet autem in haec se demittere disputatio ut ad illa quoque altiora possit exsurgere; nam et in corpore nostro ossa neruique et articuli, firmamenta totius et uitalia, minime speciosa uisu, prius ordinantur, deinde haec ex quibus omnis in faciem aspectumque decor est; post haec omnia, qui maxime oculos rapit, color ultimus perfecto iam corpore adfunditur.

3. Iram quin species oblata iniuriae moueat non est dubium; sed utrum speciem ipsam statim sequatur et non accedente animo excurrat, an illo adsentiente moueatur quaerimus. 4. Nobis placet nihil illam per se audere sed animo adprobante; nam speciem capere acceptae iniuriae et ultionem eius concupiscere et utrumque coniungere, nec laedi se debuisse et uindicari debere, non est eius impetus qui sine uoluntate nostra concitatur. Ille simplex est, hic compositus et plura continens: intellexit aliquid, indignatus est, damnauit, ulciscitur: haec non possunt fieri, nisi animus eis quibus tangebatur adsensus est.

II.

1. 'Quorsus' inquis 'haec quaestio pertinet?' Vt sciamus quid sit ira; nam si inuitis nobis nascitur, numquam rationi succumbet. Omnes enim motus qui non uoluntate nostra fiunt inuicti et ineuitabiles sunt, ut horror frigida adspersis, ad quosdam tactus aspernatio; ad peiores nuntios surriguntur pili et rubor ad inproba uerba suffunditur sequiturque uertigo praerupta cernentis: quorum quia nihil in nostra potestate est, nulla quominus fiant ratio persuadet. 2. Ira praeceptis fugatur; est enim uoluntarium animi uitium, non ex his quae condicione quadam humanae sortis eueniunt ideoque etiam sapientissimis accidunt, inter quae et primus ille ictus animi ponendus est qui nos post opinionem iniuriae mouet. 3. Hic subit etiam inter ludicra scaenae spectacula et lectiones rerum uetustarum. Saepe Clodio Ciceronem expellenti et Antonio occidenti uidemur irasci. Quis non contra Mari arma, contra Sullae proscriptionem concitatur? Quis non Theodoto et Achillae et ipsi puero non puerile auso facinus infestus est? 4. Cantus nos nonnumquam et citata modulatio instigat Martiusque ille tubarum sonus; mouet mentes et atrox pictura et iustissimorum suppliciorum tristis aspectus; 5. inde est quod adridemus ridentibus et contristat nos turba maerentium et efferuescimus ad aliena certamina. Quae non sunt irae, non magis quam tristitia est quae ad conspectum mimici naufragii contrahit frontem, non magis quam timor qui Hannibale post Cannas moenia circumsidente lectorum percurrit animos, sed omnia ista motus sunt animorum moueri nolentium, nec adfectus sed principia proludentia adfectibus. 6. Sic enim militaris uiri in media pace iam togati aures tuba suscitat equosque castrenses erigit crepitus armorum. Alexandrum aiunt Xenophanto canente manum ad arma misisse.

III.

1. Nihil ex his quae animum fortuito inpellunt adfectus uocari debet: ista, ut ita dicam, patitur magis animus quam facit. Ergo adfectus est non ad oblatas rerum species moueri, sed permittere se illis et hunc fortuitum motum prosequi. 2. Nam si quis pallorem et lacrimas procidentis et inritationem umoris obsceni altumue suspirium et oculos subito acriores aut quid his simile indicium adfectus animique signum putat, fallitur nec intellegit corporis hos esse pulsus. 3. Itaque et fortissimus plerumque uir dum armatur expalluit et signo pugnae dato ferocissimo militi paulum genua tremuerunt et magno imperatori antequam inter se acies arietarent cor exiluit et oratori eloquentissimo dum ad dicendum componitur summa riguerunt. 4. Ira non moueri tantum debet sed excurrere; est enim impetus; numquam autem impetus sine adsensu mentis est, neque enim fieri potest ut de ultione et poena agatur animo nesciente. Putauit se aliquis laesum, uoluit ulcisci, dissuadente aliqua causa statim resedit: hanc iram non uoco, motum animi rationi parentem: illa est ira quae rationem transsilit, quae secum rapit. 5. Ergo prima illa agitatio animi quam species iniuriae incussit non magis ira est quam ipsa iniuriae species; ille sequens impetus, qui speciem iniuriae non tantum accepit sed adprobauit, ira est, concitatio animi ad ultionem uoluntate et iudicio pergentis. Numquam dubium est quin timor fugam habeat, ira impetum; uide ergo an putes aliquid sine adsensu mentis aut peti posse aut caueri.

IV.

1. Et ut scias quemadmodum incipiant adfectus aut crescant aut efferantur, est primus motus non uoluntarius, quasi praeparatio adfectus et quaedam comminatio; alter cum uoluntate non contumaci, tamquam oporteat me uindicari cum laesus sim, aut oporteat hunc poenas dare cum scelus fecerit; tertius motus est iam inpotens, qui non si oportet ulcisci uult sed utique, qui rationem euicit. 2. Primum illum animi ictum effugere ratione non possumus, sicut ne illa quidem quae diximus accidere corporibus, ne nos oscitatio aliena sollicitet, ne oculi ad intentationem subitam digitorum comprimantur: ista non potest ratio uincere, consuetudo fortasse et adsidua obseruatio extenuat. Alter ille motus, qui iudicio nascitur, iudicio tollitur.

V.

1. Illud etiamnunc quaerendum est, ii qui uulgo saeuiunt et sanguine humano gaudent, an irascantur cum eos occidunt a quibus nec acceperunt iniuriam nec accepisse ipsos existimant: qualis fuit Apollodorus aut Phalaris. 2. Haec non est ira, feritas est; non enim quia accepit iniuriam nocet, sed parata est dum noceat uel accipere, nec illi uerbera lacerationesque in ultionem petuntur sed in uoluptatem. 3. Quid ergo? Origo huius mali ab ira est, quae ubi frequenti exercitatione et satietate in obliuionem clementiae uenit et omne foedus humanum eiecit animo, nouissime in crudelitatem transit; rident itaque gaudentque et uoluptate multa perfruuntur plurimumque ab iratorum uultu absunt, per otium saeui. 4. Hannibalem aiunt dixisse, cum fossam sanguine humano plenam uidisset, 'o formosum spectaculum!' Quanto pulchrius illi uisum esset, si flumen aliquod lacumque conplesset! Quid mirum si hoc maxime spectaculo caperis, innatus sanguini et ab infante caedibus admotus? Sequetur te fortuna crudelitati tuae per uiginti annos secunda dabitque oculis tuis gratum ubique spectaculum; uidebis istud et circa Trasumennum et circa Cannas et nouissime circa Carthaginem tuam. 5. Volesus nuper, sub diuo Augusto proconsul Asiae, cum trecentos uno die securi percussisset, incedens inter cadauera uultu superbo, quasi magnificum quiddam conspiciendumque fecisset, graece proclamauit 'o rem regiam!' Quid hic rex fecisset? Non fuit haec ira sed maius malum et insanabile.

VI.

1. 'Virtus' inquit 'ut honestis rebus propitia est, ita turpibus irata esse debet.' Quid si dicat uirtutem et humilem et magnam esse debere? Atqui hoc dicit qui illam extolli uult et deprimi, quoniam laetitia ob recte factum clara magnificaque est, ira ob alienum peccatum sordida et angusti pectoris est. 2. Nec umquam committet uirtus ut uitia dum compescit imitetur; iram ipsam castigandam habet, quae nihilo melior est, saepe etiam peior iis delictis quibus irascitur. Gaudere laetarique proprium et naturale uirtutis est: irasci non est ex dignitate eius, non magis quam maerere; atqui iracundiae tristitia comes est et in hanc omnis ira uel post paenitentiam uel post repulsam reuoluitur. 3. Et si sapientis est peccatis irasci, magis irascetur maioribus et saepe irascetur: sequitur ut non tantum iratus sit sapiens sed iracundus. Atqui si nec magnam iram nec frequentem in animo sapientis locum habere credimus, quid est quare non ex toto illum hoc adfectu liberemus? 4. Modus enim esse non potest, si pro facto cuiusque irascendum est; nam aut iniquus erit, si aequaliter irascetur delictis inaequalibus, aut iracundissimus, si totiens excanduerit quotiens iram scelera meruerint.

VII.

1. Et quid indignius quam sapientis adfectum ex aliena pendere nequitia? Desinet ille Socrates posse eundem uultum domum referre quem domo extulerat? Atqui si irasci sapiens turpiter factis debet et concitari contristarique ob scelera, nihil est aerumnosius sapiente: omnis illi per iracundiam maeroremque uita transibit. 2. Quod enim momentum erit quo non inprobanda uideat? Quotiens processerit domo, per sceleratos illi auarosque et prodigos et inpudentis et ob ista felices incedendum erit; nusquam oculi eius flectentur ut non quod indignentur inueniant: deficiet si totiens a se iram quotiens causa poscet exegerit. 3. Haec tot milia ad forum prima luce properantia, quam turpes lites, quanto turpiores aduocatos habent! Alius iudicia patris accusat, quae <non> mereri satius fuit, alius cum matre consistit, alius delator uenit eius criminis cuius manifestior reus est; et iudex damnaturus quae fecit eligitur et corona pro mala causa <stat> bona patroni uoce corrupta.

VIII.

1. Quid singula persequor? Cum uideris forum multitudine refertum et saepta concursu omnis frequentiae plena et illum circum in quo maximam sui partem populus ostendit, hoc scito, istic tantundem esse uitiorum quantum hominum. 2. Inter istos quos togatos uides nulla pax est: alter in alterius exitium leui compendio ducitur; nulli nisi ex alterius iniuria quaestus est; felicem oderunt, infelicem contemnunt; maiorem grauantur, minori graues sunt; diuersis stimulantur cupiditatibus; omnia perdita ob leuem uoluptatem praedamque cupiunt. Non alia quam in ludo gladiatorio uita est cum isdem uiuentium pugnantiumque. 3. Ferarum iste conuentus est, nisi quod illae inter se placidae sunt morsuque similium abstinent, hi mutua laceratione satiantur. ~Hoc uno~ ab animalibus mutis differunt, quod illa mansuescunt alentibus, horum rabies ipsos a quibus est nutrita depascitur.

IX.

1. Numquam irasci desinet sapiens, si semel coeperit: omnia sceleribus ac uitiis plena sunt; plus committitur quam quod possit coercitione sanari; certatur ingenti quidem nequitiae certamine. Maior cotidie peccandi cupiditas, minor uerecundia est; expulso melioris aequiorisque respectu quocumque uisum est libido se inpingit, nec furtiua iam scelera sunt: praeter oculos eunt, adeoque in publicum missa nequitia est et in omnium pectoribus eualuit ut innocentia non rara sed nulla sit. 2. Numquid enim singuli aut pauci rupere legem? undique uelut signo dato ad fas nefasque miscendum coorti sunt:

non hospes ab hospite tutus,

non socer a genero; fratrum quoque gratia rara est;

imminet exitio uir coniugis, illa mariti;

lurida terribiles miscent aconita nouercae,

filius ante diem patrios inquirit in annos.

3. Et quota ista pars scelerum est? Non descripsit castra ex una parte contraria et parentium liberorumque sacramenta diuersa, subiectam patriae ciuis manu flammam et agmina infestorum equitum ad conquirendas proscriptorum latebras circumuolitantia et uiolatos fontes uenenis et pestilentiam manu factam et praeductam obsessis parentibus fossam, plenos carceres et incendia totas urbes concremantia dominationesque funestas et regnorum publicorumque exitiorum clandestina consilia, et pro gloria habita quae, quam diu opprimi possunt, scelera sunt, raptus ac stupra et ne os quidem libidini exceptum. 4. Adde nunc publica periuria gentium et rupta foedera et in praedam ualidioris quidquid non resistebat abductum, circumscriptiones furta fraudes infitiationes quibus trina non sufficiunt fora. Si tantum irasci uis sapientem quantum scelerum indignitas exigit, non irascendum illi sed insaniendum est.

X.

1. Illud potius cogitabis, non esse irascendum erroribus. Quid enim si quis irascatur in tenebris parum uestigia certa ponentibus? Quid si quis surdis imperia non exaudientibus? Quid si pueris, quod neglecto dispectu officiorum ad lusus et ineptos aequalium iocos spectent? Quid si illis irasci uelis qui aegrotant senescunt fatigantur? Inter cetera mortalitatis incommoda et hoc est, caligo mentium nec tantum necessitas errandi sed errorum amor. 2. Ne singulis irascaris, uniuersis ignoscendum est, generi humano uenia tribuenda est. Si irasceris iuuenibus senibusque quod peccant, irascere infantibus: peccaturi sunt. Numquis irascitur pueris, quorum aetas nondum nouit rerum discrimina? maior est excusatio et iustior hominem esse quam puerum. 3. Hac condicione nati sumus, animalia obnoxia non paucioribus animi quam corporis morbis, non quidem obtusa nec tarda, sed acumine nostro male utentia, alter alteri uitiorum exempla: quisquis sequitur priores male iter ingressos, quidni habeat excusationem, cum publica uia errauerit? 4. In singulos seueritas imperatoris destringitur, at necessaria uenia est ubi totus deseruit exercitus. Quid tollit iram sapientis? turba peccantium. Intellegit quam et iniquum sit et periculosum irasci publico uitio.

5. Heraclitus quotiens prodierat et tantum circa se male uiuentium, immo male pereuntium uiderat, flebat, miserebatur omnium qui sibi laeti felicesque occurrebant, miti animo, sed nimis inbecillo: et ipse inter deplorandos erat. Democritum contra aiunt numquam sine risu in publico fuisse; adeo nihil illi uidebatur serium eorum quae serio gerebantur. Vbi istic irae locus est? aut ridenda omnia aut flenda sunt.

6. Non irascetur sapiens peccantibus. Quare? quia scit neminem nasci sapientem sed fieri, scit paucissimos omni aeuo sapientis euadere, quia condicionem humanae uitae perspectam habet; nemo autem naturae sanus irascitur. Quid enim si mirari uelit non in siluestribus dumis poma pendere? Quid si miretur spineta sentesque non utili aliqua fruge conpleri? Nemo irascitur ubi uitium natura defendit. 7. Placidus itaque sapiens et aequus erroribus, non hostis sed corrector peccantium, hoc cotidie procedit animo: 'multi mihi occurrent uino dediti, multi libidinosi, multi ingrati, multi auari, multi furiis ambitionis agitati.' Omnia ista tam propitius aspiciet quam aegros suos medicus. 8. Numquid ille cuius nauigium multam undique laxatis conpagibus aquam trahit nautis ipsique nauigio irascitur? occurrit potius et aliam excludit undam, aliam egerit, manifesta foramina praecludit, latentibus et ex occulto sentinam ducentibus labore continuo resistit, nec ideo intermittit quia quantum exhaustum est subnascitur. Lento adiutorio opus est contra mala continua et fecunda, non ut desinant, sed ne uincant.

XI.

1. 'Vtilis est' inquit 'ira, quia contemptum effugit, quia malos terret.' Primum ira, si quantum minatur ualet, ob hoc ipsum quod terribilis est et inuisa est; periculosius est autem timeri quam despici. Si uero sine uiribus est, magis exposita contemptui est et derisum non effugit; quid enimest iracundia in superuacuum tumultuante frigidius? 2. Deinde non ideo quaedam, quia sunt terribiliora, potiora sunt, nec hoc sapienti dici uelim: 'quod ferae, sapientis quoque telum est, timeri.' Quid? non timetur febris, podagra, ulcus malum? Numquid ideo quicquam in istis boni est? At contra omnia despecta foedaque et turpia ~ipso quo~ timentur. Sic ira per se deformis est et minime metuenda, at timetur a pluribus sicut deformis persona ab infantibus. 3. Quid quod semper in auctores redundat timor nec quisquam metuitur ipse securus? Occurrat hoc loco tibi Laberianus ille uersus qui medio ciuili bello in theatro dictus totum in se populum non aliter conuertit quam si missa esset uox publici adfectus:

necesse est multos timeat quem multi timent.

4. Ita natura constituit ut quidquid alieno metu magnum est a suo non uacet. Leonum quam pauida sunt ad leuissimos sonos pectora! acerrimas feras umbra et uox et odor insolitus exagitat: quidquid terret et trepidat. Non est ergo quare concupiscat quisquam sapiens timeri, nec ideo iram magnum quiddam putet quia formidini est, quoniam quidem etiam contemptissima timentur, ut uenena et ossa pestifera et morsus. 5. Nec mirum est, cum maximos ferarum greges linea pinnis distincta contineat et in insidias agat, ab ipso adfectu dicta formido; uanis enim uana terrori sunt. Curriculi motus rotarumque uersata facies leones redegit in caueam, elephantos porcina uox terret. 6. Sic itaque ira metuitur quomodo umbra ab infantibus, a feris rubens pinna. Non ipsa in se quicquam habet firmum aut forte, sed leues animos mouet.

XII.

1. 'Nequitia' inquit 'de rerum natura tollenda est, si uelis iram tollere; neutrum autem potest fieri.' Primum potest aliquis non algere, quamuis [ex rerum natura] hiemps sit, et non aestuare, quamuis menses aestiui sint: aut loci beneficio aduersus intemperiem anni tutus est aut patientia corporis sensum utriusque peruicit. 2. Deinde uerte istud: necesse est prius uirtutem ex animo tollas quam iracundiam recipias, quoniam cum uirtutibus uitia non coeunt, nec magis quisquam eodem tempore et iratus potest esse et uir bonus quam aeger et sanus. 3. 'Non potest' inquit 'omnis ex animo ira tolli, nec hoc hominis natura patitur.' Atqui nihil est tam difficile et arduum quod non humana mens uincat et in familiaritatem perducat adsidua meditatio, nullique sunt tam feri et sui iuris adfectus ut non disciplina perdomentur. 4. Quodcumque sibi imperauit animus optinuit: quidam ne umquam riderent consecuti sunt; uino quidam, alii uenere, quidam omni umore interdixere corporibus; alius contentus breui somno uigiliam indefatigabilem extendit; didicerunt tenuissimis et aduersis funibus currere et ingentia uixque humanis toleranda uiribus onera portare et in inmensam altitudinem mergi ac sine ulla respirandi uice perpeti maria. Mille sunt alia in quibus pertinacia inpedimentum omne transcendit ostenditque nihil esse difficile cuius sibi ipsa mens patientiam indiceret. 5. Istis quos paulo ante rettuli aut nulla tam pertinacis studii aut non digna merces fuit — quid enim magnificum consequitur ille qui meditatus est per intentos funes ire, qui sarcinae ingenti ceruices supponere, qui somno non summittere oculos, qui penetrare in imum mare? — et tamen ad finem operis non magno auctoramento labor peruenit: 6. nos non aduocabimus patientiam, quos tantum praemium expectat, felicis animi inmota tranquillitas? Quantum est effugere maximum malum, iram, et cum illa rabiem saeuitiam crudelitatem furorem, alios comites eius adfectus!

XIII.

1. Non est quod patrocinium nobis quaeramus et excusatam licentiam, dicentes aut utile id esse aut ineuitabile; cui enim tandem uitio aduocatus defuit? Non est quod dicas excidi non posse: sanabilibus aegrotamus malis ipsaque nos in rectum genitos natura, si emendari uelimus, iuuat. Nec, ut quibusdam uisum est, arduum in uirtutes et asperum iter est: plano adeuntur. 2. Non uanae uobis auctor rei uenio. Facilis est ad beatam uitam uia: inite modo bonis auspiciis ipsisque dis bene iuuantibus. Multo difficilius est facere ista quae facitis. Quid est animi quiete otiosius, quid ira laboriosius? Quid clementia remissius, quid crudelitate negotiosius? Vacat pudicitia, libido occupatissima est. Omnium denique uirtutum tutela facilis est, uitia magno coluntur. 3. Debet ira remoueri — hoc ex parte fatentur etiam qui dicunt esse minuendam: tota dimittatur, nihil profutura est. Sine illa facilius rectiusque scelera tollentur, mali punientur et transducentur in melius. Omnia quae debet sapiens sine ullius malae rei ministerio efficiet nihilque admiscebit cuius modum sollicitius obseruet.

XIV.

1. Numquam itaque iracundia admittenda est, aliquando simulanda, si segnes audientium animi concitandi sunt, sicut tarde consurgentis ad cursum equos stimulis facibusque subditis excitamus. Aliquando incutiendus est iis metus apud quos ratio non proficit: irasci quidem non magis utile est quam maerere, quam metuere. 2. 'Quid ergo? non incidunt causae quae iram lacessant?' Sed tunc maxime illi opponendae manus sunt. Nec est difficile uincere animum, cum athletae quoque, in uilissima sui parte occupati, tamen ictus doloresque patiantur ut uires caedentis exhauriant, nec cum ira suadet feriunt, sed cum occasio. 3. Pyrrhum, maximum praeceptorem certaminis gymnici, solitum aiunt iis quos exercebat praecipere ne irascerentur; ira enim perturbat artem et qua noceat tantum aspicit. Saepe itaque ratio patientiam suadet, ira uindictam, et qui primis defungi malis potuimus in maiora deuoluimur. 4. Quosdam unius uerbi contumelia non aequo animo lata in exilium proiecit, et qui leuem iniuriam silentio ferre noluerant grauissimis malis obruti sunt, indignatique aliquid ex plenissima libertate deminui seruile in sese adtraxerunt iugum.

XV.

1. 'Vt scias' inquit 'iram habere in se generosi aliquid, liberas uidebis gentes quae iracundissimae sunt, ut Germanos et Scythas.' Quod euenit quia fortia solidaque natura ingenia, antequam disciplina molliantur, prona in iram sunt. Quaedam enim non nisi melioribus innascuntur ingeniis, sicut ualida arbusta et laeta quamuis neglecta tellus creat et alta fecundi soli silua est; 2. itaque et ingenia natura fortia iracundiam ferunt nihilque tenue et exile capiunt ignea et feruida, sed inperfectus illis uigor est ut omnibus quae sine arte ipsius tantum naturae bono exsurgunt, sed nisi cito domita sunt, quae fortitudini apta erant audaciae temeritatique consuescunt. 3. Quid? non mitioribus animis uitia leniora coniuncta sunt, ut misericordia et amor et uerecundia? Itaque saepe tibi bonam indolem malis quoque suis ostendam; sed non ideo uitia non sunt si naturae melioris indicia sunt. 4. Deinde omnes istae feritate liberae gentes leonum luporumque ritu ut seruire non possunt, ita nec imperare; non enim humani uim ingenii, sed feri et intractabilis habent; nemo autem regere potest nisi qui et regi. 5. Fere itaque imperia penes eos fuere populos qui mitiore caelo utuntur: in frigora septemtrionemque uergentibus 'inmansueta ingenia' sunt, ut ait poeta,

suoque simillima caelo.

XVI.

1. 'Animalia' inquit 'generosissima habentur quibus multum inest irae.' Errat qui ea in exemplum hominis adducit quibus pro ratione est impetus: homini pro impetu ratio est. Sed ne illis quidem omnibus idem prodest: iracundia leones adiuuat, pauor ceruos, accipitrem impetus, columbam fuga. 2. Quid quod ne illud quidem uerum est, optima animalia esse iracundissima? Feras putem, quibus ex raptu alimenta sunt, meliores quo iratiores: patientiam laudauerim boum et equorum frenos sequentium. Quid est autem cur hominem ad tam infelicia exempla reuoces, cum habeas mundum deumque, quem ex omnibus animalibus, ut solus imitetur, solus intellegit? 3. 'Simplicissimi' inquit 'omnium habentur iracundi.' Fraudulentis enim et uersutis comparantur et simplices uidentur quia expositi sunt. Quos quidem non simplices dixerim sed incautos: stultis luxuriosis nepotibusque hoc nomen inponimus et omnibus uitiis parum callidis.

XVII.

1. 'Orator' inquit 'iratus aliquando melior est.' Immo imitatus iratum; nam et histriones in pronuntiando non irati populum mouent, sed iratum bene agentes; et apud iudices itaque et in contione et ubicumque alieni animi ad nostrum arbitrium agendi sunt, modo iram, modo metum, modo misericordiam, ut aliis incutiamus, ipsi simulabimus, et saepe id quod ueri adfectus non effecissent effecit imitatio adfectuum.

2. 'Languidus' inquit 'animus est qui ira caret.' Verum est, si nihil habeat ira ualentius. Nec latronem oportet esse nec praedam, nec misericordem nec crudelem: illius nimis mollis animus, huius nimis durus est; temperatus sit sapiens et ad res fortius agendas non iram sed uim adhibeat.

XVIII.

1. Quoniam quae de ira quaeruntur tractauimus, accedamus ad remedia eius. Duo autem, ut opinor, sunt: ne incidamus in iram, et ne in ira peccemus. Vt in corporum cura alia de tuenda ualetudine, alia de restituenda praecepta sunt, ita aliter iram debemus repellere, aliter compescere. Vt uitemus, quaedam ad uniuersam uitam pertinentia praecipientur: ea in educationem et in sequentia tempora diuidentur.

Tous les livres