De officiis ministrorum (page 3)

Ambroise de Milan · Doctrine

Texte latin, domaine public · Source : la.wikisource.org · 3 pages

Aussi en français.

Fiche de l’œuvre dans le savoir

98. Consideremus aliud quod in captivitate gestum, summum tenuit honestatis decorem. Nullis enim adversis honestas impeditur, quae in his eminet, et magis praecellit quam in prosperis. Inter vincula itaque, inter arma, flammas, servitutem, quae liberis omni supplicio gravior est, inter poenas morientium, excidia patriae, vivorum formidinem, sanguinem peremptorum, non excidit tamen cura honestatis majoribus nostris: sed inter eversae patriae cineres et favillas in affectibus piis resplenduit et refulsit. 99. Nam cum in Persidem ducerentur patres nostri, qui tunc Dei omnipotentis cultores erant, acceptum ignem de altari sacerdotes Domini occulte in valle absconderunt. Erat illic velut patens puteus, aquae secessu infrequens, nec populari usui patens, ignoto et ab arbitris remoto loco: ibi obsignaverunt indicio sacro pariter ac silentio ignem reconditum (II Mach. I, 19 et seq.). Non illis studio fuit aurum defodere, argentum abscondere, quod servarent posteris suis: sed inter extrema sua honestatis curam habentes, sacrum ignem servandum putarunt; ne eum vel impuri contaminarent, vel defunctorum sanguis exstingueret, vel deformium ruinarum acervus aboleret. 100. Abierunt itaque in Persidem sola religione liberi; quoniam sola illis per captivitatem extorqueri nequivit. Post vero plurimum temporis, quando placuit Deo, dedit hanc mentem regi Persarum, ut restaurari in Judea templum, et legitimos reparari Hierosolymis ritus juberet. Cujus gratia muneris Neemiam sacerdotem rex Persarum direxit. At ille secum deduxit sacerdotum illorum nepotes, qui profecturi de patrio solo, sacrum ne periret ignem absconderant. Venientes autem, ut patrum sermone est proditum, non invenerunt ignem, sed aquam. Et cum deesset ignis, quo adolerent altaria, haurire eos aquam Neemias sacerdos, sibique deferre, et aspergere super ligna jussit. Tunc, visu mirabile! cum esset coelum intextum nubibus, sol repente illuxit, accensus est magnus ignis; ita ut omnes in tam evidenti Domini gratia factum stupentes, laetitia perfunderentur. Orabat Neemias, psallebant sacerdotes hymnum Deo. Utque consumptum est sacrificium, jussit iterum Neemias residua aqua majores perfundi lapides: quo facto flamma accensa est, lumen autem refulgens ab altari consummatum illico est. 101. Hoc patefacto indicio, rex Persarum eo loco in quo ignis fuerat absconditus, et postea reperta est aqua, templum fieri mandavit, cui 133 inferebantur dona plurima. Appellaverunt autem illud qui erant cum sancto Neemia, ephthar, quod interpretationem habet purificationis: a plurimis nephthe vocatur. Invenitur autem in descriptionibus Hieremiae prophetae, quod jusserit accipere de igne eos qui postea essent futuri. Hic est ignis qui cecidit super sacrificium Moysi, et consumpsit illud, sicut scriptum est: Quia exivit ignis a Domino, et consumpsit universa quae erant super altare holocausta (Levit. IX, 24). Hoc igne oportebat sanctificari sacrificium; ideoque et in filios Aaron qui alienum ignem inferre voluerunt, exivit iterum ignis a Domino et consumpsit eos, ita ut mortui extra castra projicerentur (Levit. X, 1 et seq.). 101*. Veniens autem Hieremias in locum, invenit domum in modum speluncae, et tabernaculum et arcam, et altare incensi intulit illuc, et obstruxit ostium: quod cum hi qui simul venerant, curiosius perscrutarentur, ut notarent sibi locum; nequaquam comprehendere atque invenire potuerunt. Ut autem cognovit Hieremias quod affectassent, dixit: Ignotus erit locus, donec congreget Deus congregationem populi, et propitius fiat. Tunc Deus ostendet haec, et apparebit majestas Domini (II Mach. II, 5 et seq.).

CAPUT XVIII.

Superioris eventus, ac potissimum oblati a Neemia sacrificii narratione Spiritum sanctum, Christianorumque baptisma significari: et eodem etiam Moysis et Eliae sacrificium, atque historiam Noe referri.

102. Congregationem populi tenemus, propitiationem Domini Dei nostri agnoscimus, quam propitiator in sua operatus est passione. Arbitror quod nec ignem istum possimus ignorare, cum legerimus quia baptizat Dominus Jesus in Spiritu sancto et igni, sicut in Evangelio dixit Joannes (Joan. I, 33). Merito consumebatur sacrificium, quoniam pro peccato erat. Ille autem ignis typus Spiritus sancti fuit, qui descensurus erat post Domini ascensionem, et remissurus peccata omnium: qui quasi ignis inflammat animum ac mentem fidelem. Unde ait Hieremias accepto Spiritu: Et factum est in corde meo ut ignis ardens, flammigerans in ossibus meis: et dissolutus sum undique, et ferre non possum (Jer. XX, 9). Sed etiam in Actibus apostolorum cum descendisset super apostolos Spiritus, et plerosque, qui exspectabant promissa Domini, tamquam ignem dispersas esse linguas legimus. Denique sic vaporabatur singulorum animus, ut musto repleti esse aestimarentur, qui acceperant linguarum diversitatem (Act. II, 4 et seq.). 103. Quid ergo sibi vult esse quod ignis aqua factus est, et aqua ignem excitavit; nisi quia spiritalis gratia per ignem exurit, per aquam mundat peccata nostra? Eluitur enim peccatum, et exuritur. Unde et Apostolus ait: Uniuscujusque 134 opus quale sit, ignis probabit (I Cor. III, 13); et infra: Si cujus opus arserit, detrimentum patietur, ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem (Ibid., 15). 104. Quod ideo posuimus, ut probaremus per ignem exuri peccata. Notum est ergo hunc esse vere ignem sacrum, qui tunc in typo futurae remissionis peccatorum descendit super sacrificium.

105.

Hic igitur ignis absconditur captivitatis tempore, quo culpa regnat: tempore autem libertatis promitur. Et licet in aquae speciem mutatus, tamen servat ignis naturam, ut consumeret sacrificium. Nec mireris cum legeris, quia Pater Deus dixit: Ego sum ignis consumens (Deut. IV, 24); et alibi: Me dereliquerant fontem aquae vivae (Jerem. II, 13). Ipse quoque Dominus Jesus quasi ignis inflammabat audientium corda (Luc. XII, 49), quasi fons refrigerabat; nam ipse in Evangelio suo dicit quod ideo venerit, ut ignem in terras mitteret, et potum sitientibus aquae vivae ministraret (Joan. VII, 37 et seq.). 106. Eliae quoque tempore descendit ignis, quando provocavit prophetas gentium, ut altare sine igne accenderent. Et cum illi nequissent facere, hostiam suam tertio ipse perfudit aqua, et manabat aqua in circuitu altaris, et exclamavit, et cecidit ignis a Domino de coelo, et consumpsit holocaustum (III Reg. XVIII, 38). 107. Hostia illa tu es. Considera tacitus singula. In te descendit vapor Spiritus sancti, te videtur exurere, cum tua peccata consumit. Denique quod consumptum est sacrificium Moysi tempore, sacrificium pro peccato erat. Unde Moyses ait, sicut in Machabaeorum scriptum est libro (II Mach. II, 11), eo quod non sit manducatum quod erat pro peccato, consumptum est. Nonne tibi consumi videtur, quando in baptismatis sacramento interit homo totus exterior? Vetus homo noster confixus est cruci, Apostolus clamat (Rom. VI, 6). Illic, sicut Patrum exempla te docent, Aegyptius demergitur, Hebraeus resurgit, sancto renovatus Spiritu, qui etiam per mare Rubrum inoffenso transivit vestigio, ubi baptizati sunt patres sub nube, et in mari (I Cor. X, 1 et seq.). 108. In diluvio quoque Noe tempore mortua est omnis caro, justus tamen cum sua progenie servatus est (Gen. VII, 21 et seq.). Annon consumitur homo, cum absolvitur mortale istud a vita? Denique exterior corrumpitur, sed interior renovatur. Nec solum in baptismate, sed etiam in poenitentia fit carnis interitus ad profectum spiritus; sicut Apostolica docemur auctoritate, dicente sancto Paulo: Judicavi ut praesens eum qui sic operatus est, tradere hujusmodi Satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini nostri Jesu Christi (I Cor. V, 3, 4). 109. Prolixior excursus admirandi gratia mysterii factus videtur, dum studemus revelatum plenius sacramentum pandere, quod eo usque plenum honestatis est, ut sit plenum religionis.

135 CAPUT XIX.

Narratur admissum in levitae cujusdam uxorem a civibus Gabaa flagitium, atque ex illius ultione colligitur quam veteribus illis cordi fuerit honestatis ratio.

110. Quanta autem honestatis cura majoribus fuit, ut unius mulieris injuriam stupro illatam intemperantium bello persequerentur, et victo populo, tribus Benjamin obtestarentur in conjugium se eis proprias filias non daturos! Remanserat tribus sine ullo posteritatis subsidio, nisi fraudis necessariae accepisset licentiam. Quae tamen indulgentia congruo intemperantiae supplicio non videtur vacare, quando illis hoc solum permissum est, ut rapto inirent conjugia, non connubii sacramento. Et revera dignum fuit ut qui alienum contubernium solverant, ipsi nuptiarum amitterent solemnitatem. 111. Quam plena autem miserationis historia! Vir, inquit (Judic. XIX, et seq.), levita acceperat sibi jugalem ( quam a concubitu concubinam appellatam arbitror) quae aliquanto post quibusdam, ut fieri solet, offensa rebus, ad patrem se contult, et fuit illic quatuor mensibus. Et surrexit vir ejus, et abiit ad soceri sui domum, ut cum sua jugali repararet gratiam, et revocaret eam, ac reduceret; occurrit ei mulier, atque in domum patris sui introduxit maritum. 112. Laetatus est adolescentulae pater: venit obviam, et sedit cum eo tribus diebus; et epulati sunt, et quieverunt. Et sequenti die surrexit levita diluculo, et retentus est a socero, ut tam cito non desereret convivii jucunditatem. Et alio et tertio die non permisit pater adolescentulae proficisci generum suum, donec laetitia et gratia inter eos omnis consummaretur. Sed die septimo cum jam ad vesperum declinaret dies, post mensas et laeta convivia, cum praetexeret finitimae noctis viciniam, ut apud suos potius, quam apud extraneos requiescendum putaret, nequivit tenere, et dimisit una cum filia sua. 113. Verum ubi facta est aliqua progressio, cum vesper jam propior urgeret, et appropinquatum foret ad urbem Jebusaeorum, dicente servulo, ut ad eam dominus suus deflecteret, non acquievit dominus suus; quia non erat ea civitas filiorum Israel: sed intendit pervenire usque Gabaa, quae habitabatur a populo tribus Benjamin. Nec erat quisquam qui advenientes reciperet hospitio, nisi vir peregrinus progressa aetate. Qui cum aspexisset eos, et interrogasset levitam: Quo vadis, vel unde venis? quo respondente quod esset viator, et repeteret montem Ephraem, et non esset qui colligeret eum, hospitium ei obtulit, et adornavit convivium. 114. At ubi satietas epulandi facta est, et mensae remotae, irruerunt pestilentes viri, et circumierunt domum. Tunc senior filiam suam virginem, 136 et coaequalem ejus cum qua cubitare solita esset, offerebat viris iniquitatis, tantum ne vis irrogaretur hospiti. Verum ubi parum ratio processit, et vis praevaluit, cessit levites jugali sua: et cognoverunt eam, et tota nocte illuserunt ei. Qua atrocitate, vel dolore victa injuriae, ante ostium hospitis, quo vir suus diverterat, projecit se atque exhalavit spiritum, supremo licet vitae munere affectum bonae conjugis servans, ut exsequias saltem sui funeris marito reservaret.

115.

Quo cognito (ne multis morer) omnis prope populus Israel in bellum exarsit, dubioque eventu cum anceps maneret praelium, tertia tamen praeliandi vice, traditus est populus Benjamin populo Israel, et divina judicatus sententia, poenas intemperantiae luit. Condemnatus quoque ne quis ei ex numero patrum filiam suam daret in uxorem: idque confirmatum jurisjurandi sacramento est. Sed compuncti quod tam acerbam in fratres tulissent sententiam, ita severitatem ejus temperaverunt, ut orbatas parentibus virgines in conjugium sibi adsciscerent, quorum patres pro delicto perempti forent, vel rapto copulam sociarent; quia pro tam turpis commissi facinore, qui alieni matrimonii jus violaverant, indignos se impetrando exhibuere matrimonio. Sed ne periret una populo tribus, fraudis indulta est conniventia. 116. Quanta igitur honestatis cura majoribus fuerit, hinc proditur, ut quadraginta millia virorum stringerent gladium adversus fratres suos de tribu Benjamin, dum ulcisci volunt injuriam pudicitiae; quia temeratores castitatis non sufferebantur. Itaque eo bello caesa sunt utrinque sexaginta quinque millia bellatorum, et exustae urbes. Et cum inferior primo fuisset populus Israel, tamen nec adversi metu belli percitus, vindicandae castitatis sequestravit dolorem. Ruebat in praelium, vel sanguine suo parans commissi flagitii diluere notam.

CAPUT XX.

Post solutam ex Elisaei vaticinio diram Samariae obsidionem, quanta fuerit quatuor leprosis honesti cura, enarratur.

117. Et quid mirum si populo Dei decorum illud atque honestum curae fuit, quando etiam leprosis, sicut in libris Regnorum legimus (IV Reg. VI), honestatis non defuit consideratio? 118. Fames erat magna in Samaria, quia obsederat eam Syrorum exercitus. Rex militares excubias supra murum sollicitus revisebat; interpellavit eum mulier dicens: Persuasit mihi haec mulier ut afferrem filium meum, et attuli, et coximus, et comedimus eum; et promisit ut et ipsa postea filium suum afferret, et carnes illius simul manducaremus: nunc autem filium suum abscondit, et non vult eum afferre. Motus rex quod non solum humanis, sed etiam parricidalibus 137 cadaveribus mulieres pastae viderentur, et tam atrocis calamitatis exemplo percitus, Elisaeo prophetae denuntiavit necem, cujus in potestate fore crederet, ut obsidionem solveret, propulsaret famem: vel quia non permiserat regi ut percuteret Syros, quos caecitate perfuderat. 119. Sedebat Elisaeus cum senioribus in Bethel, et priusquam introiret ad eum regis nuntius, ait ad seniores viros: Si vidistis quoniam filius homicidae illius misit auferre caput meum? Et introivit nuntius, et mandatum regis pertulit, denuntiantis praesens capitis periculum (IV Reg. VI, 32, 33). Cui respondit propheta: Hac hora die crastina mensura similaginis siclo, et duae mensurae hordei siclo in porta Samariae. Et cum missus a rege nuntius non credidisset, dicens: si pluerit Dominus de coelo abundantiam frumenti, nec sic quidem id posset effici; dixit ad eum Elisaeus: Quia non credidisti, oculis tuis videbis, et non manducabis (IV Reg. VII, 1, 2). 120. Et factus est subito in castris Syriae velut quadrigarum sonus, et vox multa equitum, et vox magnae virtutis, atque ingens belli tumultus: et arbitrati sunt Syri quod rex Israel in societatem advocasset praelii regem Aegypti, et regem Amorrhaeorum: et fugerunt diluculo relinquentes tabernacula sua; quoniam verebantur ne improviso adventu novorum opprimerentur hostium, et conjunctis regum viribus non possent resistere. Id incognitum Samariae erat, quoniam victi metu, et fame tabidi, nec praetendere audebant (Ibid. 6, 7). 121. Erant autem leprosi quatuor ad portam civitatis, quibus vita erat supplicium, et mori lucrum; et dixerunt ad se invicem: Ecce nos hic sedemus, et morimur. Si ingredimur urbem, moriemur fame; si manemus hic, nullum subsidium vivendi suppetit nobis: eamus in castra Syriae, aut compendium mortis erit, aut salutis remedium. Perrexerunt itaque, et intraverunt in castra: et ecce omnia nuda hostium. Ingressi tabernacula, primum repertis alimentis fugaverunt famem, deinde auri et argenti quantum potuerunt, diripuerunt. Et cum soli praedae incumberent, disposuerunt tamen nuntiare regi fugisse Syros; quia id honestum arbitrabantur, quam represso indicio fovere fraudis rapinam. 122. Quo indicio egressus est populus, et diripuit castra Syriae, et commeatus hostium abundantiam fecit, annonae vilitatem reddidit secundum propheticum dictum; ut mensura similaginis siclo, et duae mensurae hordei pari pretio constarent. In hac laetitia plebis nuntius ille in quo requiescebat rex, contritus inter exeuntium festinationem et remeantium exsultationem, conculcatus a plebe, mortuus est (IV Reg. VII, 3 seq., 8 seq.).

138 CAPUT XXI.

Esther vitae periculo honestatis decus secutam esse, immo et regem barbarum, illata nece viro amicissimo; amicitiam enim honestati semper conjungendam, ut Jonathae atque Alchimelech exempla probant.

123. Quid Esther regina, nonne ut populum suum periculo exueret, quod erat decorum atque honestum, morti se obtulit, nec immitis regis trepidavit furorem (Esther IV, 16)? Ipse quoque rex Persarum ferox, atque tumido corde, tamen decorum judicavit indici insidiarum quae sibi paratae forent, gratiam repraesentare, populumque liberum a servitute eripere, eruere neci, nec parcere ei, qui tam indecora suasisset (Esther VI, 3 et seq.). Denique quem secundum a se, ac praecipuum inter omnes amicos haberet, cruci tradidit, quod dehonestatum se ejus fraudulentis consiliis animadvertisset (Esther VII, 9). 124. Ea enim amicitia probabilis, quae honestatem tuetur, praeferenda sane opibus, honoribus, potestatibus: honestati vero praeferri non solet, sed honestatem sequi. Qualis fuit Jonathae, qui pro pietate nec offensam patris, nec salutis periculum refugiebat (I Reg. XX, 29 et seq.). Qualis fuit Abimelech, qui pro hospitalis gratiae officiis necem potius sui, quam proditionem fugientis amici, subeundam arbitrabatur (I Reg. XXI, 6).

CAPUT XXII.

Honestatem amici causa non deserendam; si tamen adversus amicum testimonium dicendum fuerit, cautionem adhibendam. Inter amicos quis candor in aperiendo pectore, quae generositas in patiendo, quae in arguendo libertas requiratur? Amicitiam virtutum custodem esse, nec nisi in similium morum hominibus inveniri. Eamdem in corripiendo mitem, atque a propriis commodis alienam esse oportere; et inde quam rari divitibus veri amici! Quanta amicitiae dignitas; quae quo major, eo detestabilior amici perfidia, ut Judae atque amicorum Job exemplis cognoscitur.

125.

Nihil igitur praeferendum honestati, quae tamen ne amicitiae studio praetereatur, etiam hoc Scriptura admonet de amicitia. Sunt enim pleraeque philosophorum quaestiones: utrum amici causa quisquam contra patriam sentire necne debeat, ut 3amico obediat? Utrum oporteat ut fidem deserat, dum indulget atque intendit amici commoditatibus?

126. Et Scriptura quidem ait: Clava, et gladius, et sagitta ferrata, sic homo est testimonium dans falsum adversus amicum suum (Prov. XXV, 18). Sed considera quid astruat. Non testimonium reprehendit dictum in amicum, sed falsum testimonium. Quid enim si Dei causa, quid si patriae cogatur aliquis dicere testimonium? Numquid praeponderare debet amicitia religioni, praeponderare charitati civium? 139 In his tamen ipsis rebus requirenda est veritas testimonii; ne amicus appetatur amici perfidia, cujus fide absolvi debeat. Amicus itaque neque noxio gratificari debet, neque innocenti insidiari. 127. Sane si necesse sit dicere testimonium, si quid in amico vitii cognoverit, corripere occulte; si non audierit, corripere palam. Sunt enim bonae correptiones, et plerumque meliores quam tacita amicitia. Et si laedi se putat amicus, tu tamen corripe; et si amaritudo correctionis animum ejus vulneret, tu tamen corripe, ne verearis: Tolerabilia sunt enim amici vulnera, quam adulantium oscula (Prov. XXVII, 6). Errantem igitur amicum corripe, innocentem amicum ne deseras. Constans enim debet esse amicitia, perseverare in affectu; non puerili modo amicos mutare vaga quadam debemus sententia. 128. Aperi pectus tuum amico, ut fidelis sit tibi et capias ex eo vitae tua jucunditatem. Fidelis enim amicus medicamentum est vitae, et immortalitatis gratia (Eccli. VI, 16), Defer amico ut aequali, nec te pudeat ut praevenias amicum officio; amicitia enim nescit superbiam. Ideo enim Sapiens dicit: Amicum salutare non erubescas (Eccli. XXII, 31). Nec deseras amicum in necessitate, nec derelinquas eum, neque destituas; quoniam amicitia vitae adjumentum est. Ideo onera nostra portemus, sicut Apostolus docuit (Galat. VI, 2); dicit enim his quos ejusdem corporis complexa est charitas. Etenim si amici secundae res amicos adjuvant, cur non et in adversis amici rebus amicorum adjumentum suppetat? Juvemus consilio, conferamus studia, compatiamur affectu. 129. Si necesse est, toleremus propter amicum etiam aspera. Plerumque inimicitiae subeundae sunt propter amici innocentiam, saepe obtrectationes, si restiteris vel responderis, cum amicus arguitur et accusatur. Nec te poeniteat ejusmodi offensionis; justi enim vox est: Etsi mala mihi evenerint propter amicum, sustineo (Eccli. XXII, 31). In adversis enim amicus probatur; nam in prosperis amici omnes videntur. Sed ut in adversis amici patientia et tolerantia necessaria, sic in prosperis auctoritas congrua est; ut insolentiam extollentis se amici reprimat et redarguat. 130. Quam pulchre in adversis positus Job dicit: Miseremini mei, amici, miseremini (Job. XIX, 21). Non quasi abjecta vox ista est, sed quasi censoria. Nam cum injuste argueretur ab amicis, respondit: Miseremini mei, amici; hoc est, misericordiam debetis facere: opprimitis autem vos et impugnatis hominem, cujus aerumnis compati 140 pro amicitia vos oportebat. 131. Servate igitur, filii, initam cum fratribus amicitiam, qua nihil est in rebus humanis pulchrius. Solatium quippe vitae hujus est, ut habeas cui pectus aperias tuum, cum quo arcana participes, cui committas secretum pectoris tui; ut colloces tibi fidelem virum, qui in prosperis gratuletur tibi, in tristibus compatiatur, in persecutionibus adhortetur. Quam boni amici Hebraei pueri, quos a sui amore nec fornacis ardentis flamma divisit (Dan. III, 16 et seq.)! De quo supra diximus (Supr. c. 9). Bene ait sanctus David: Saul et Jonathas speciosi et charissimi, inseparabiles in vita sua, et in morte non sunt separati (II Reg. I, 23). 132. Hic est amicitiae fructus, ut non fides propter amicitiam destruatur. Non potest enim homini amicus esse, qui Deo fuerit infidus. Pietatis custos amicitia est, et aequalitatis magistra; ut superior inferiori se exhibeat aequalem, inferior superiori. Inter dispares enim mores non potest esse amicitia; et ideo convenire sibi utriusque debet gratia. Nec auctoritas desit inferiori, si res poposcerit, nec humilitas superiori. Audiat quasi parem, quasi aequalem: et ille quasi amicus moneat, objurget, non jactantiae studio, sed affectu charitatis. 133. Neque monitio aspera sit, neque objurgatio contumeliosa; sicut enim adulationis fugitans amicitia debet esse, ita etiam aliena insolentiae. Quid est enim amicus, nisi consors amoris, ad quem animum tuum adjungas atque applices, et ita misceas, ut unum velis fieri ex duobus, cui te tamquam alteri tibi committas, a quo nihil timeas, nihil ipse commodi tui causa inhonestum petas? Non enim vectigalis amicitia est, sed plena decoris, plena gratiae. Virtus est enim amicitia, non quaestus; quia non pecunia paritur, sed gratia: nec licitatione pretiorum, sed concertatione benevolentiae. 134. Denique meliores amicitiae sunt inopum plerumque quam divitum: et frequenter divites sine amicis sunt, quibus abundant pauperes. Non est enim vera amicitia, ubi est fallax adulatio. Divitibus itaque plerique assentatorie gratificantur: erga pauperem nemo simulator est. Verum est quidquid defertur pauperi, hujus amicitia invidia vacat.

135.

Quid amicitia pretiosius, quae angelis communis et hominibus est? Unde et Dominus Jesus dicit: Facite vobis amicos de iniquo mammona, qui recipiant vos in aeterna tabernacula sua (Luc. XVI, 9). Ipse nos Deus amicos ex servulis facit, sicut ipse 141 ait: Jam vos amici mei estis, si feceritis quae ego praecipio vobis (Joan. XV, 14). Dedit formam amicitiae quam sequamur, ut faciamus amici voluntatem, utaperiamus secreta nostra amico quaecumque in pectore habemus, et illius arcana non ignoremus. Ostendamus illi nos pectus nostrum, et ille nobis aperiat suum. Ideo, inquit, vos dixi amicos, quia omnia quaecumque audivi a Patre meo, nota feci vobis (Joan. XV, 14). Nihil ergo occultat amicus, si verus est: effundit animum suum, sicut effundebat mysteria Patris Dominus Jesus. 136. Ergo qui facit mandata Dei, amicus est; et hoc honoratur nomine. Qui est unanimis, ipse amicus est: quod unitas animorum in amicis sit: neque quisquam detestabilior, quam qui amicitiam laeserit. Unde in proditore Dominus hoc gravissimum invenit, quod ejus condemnaret perfidiam, quod gratiae vicem non repraesentaverit, et conviviis amicitiae venenum malitiae miscuerit. Itaque sic ait: Tu vero homo unanimis, dux meus et notus meus, qui semper mecum dulces capiebas cibos (Psal. LIV, 14)! Hoc est, non potest sustineri istud, quia unanimis appetisti eum, qui tibi donaverat gratiam: Nam si inimicus meus maledixisset mihi, sustinuissem utique (Ibid., 13); et ab eo 142 qui me oderat, absconderem me. Inimicus vitari potest, amicus non potest, si insidiari velit. Illum cavemus cui non committimus consilia nostra: hunc cavere non possumus, cui commisimus. Itaque ad acervandam peccati invidiam non dixit: Tu vero servus meus, apostolus meus; sed: Unanimis meus; hoc est, non meus, sed etiam tuus proditor es, qui unanimem prodidisti. 137. Dominus ipse cum a tribus regibus offensus esset, qui sancto Job non detulissent, ignoscere his per amicum maluit, ut amicitiae suffragium remissio fieret peccatorum. Itaque rogavit Job, et Dominus ignovit. Profuit illis amicitia, quibus obfuerat insolentia (Job, XLII, 7 et seq.). CONCLUSIO. 138. Haec apud vos deposui, filii, quae custodiatis in animis vestris: quae utrum aliquid profectus habeant, vos probabitis; interim copiam multam exemplorum offerunt: nam prope omnia Majorum exempla, plurima quoque dicta his tribus inclusa libris tenentur; ut et si sermo nihil deferat gratiae, series tamen vetustatis quodam compendio expressa plurimum instructionis conferat.

Tous les livres