De Schematibus et Tropis (page 3)
PARS SECUNDA.--DE TROPIS. (suite)
De sarcasmo. Sarcasmus est plena odio hostilisque irrisio, ut, Matth. XXVII: Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere. Si rex Israel est, descendat nunc de cruce, et credamus ei.
De asteismo. Asteismus est tropus multiplex, numerosaeque virtutis: nam ἀστεϊσμὸς putatur quidquid dictum simplicitate rustica caret, et satis faceta urbanitate expolitum est, ut: Utinam abscindantur qui vos conturbant. Notandum sane quod allegoria aliquando factis, aliquando verbis tantummodo fit. (0185A)Factis quidem, ut scriptum est: Quoniam Abraham duos filios habuit, unum de ancilla, et unum de libera, quae sunt duo Testamenta, ut Apostolus exponit. Verbis autem solummodo, ut, Isai. XI: Egredietur virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet, quo significatur de stirpe David per virginem Mariam Dominum Salvatorum fuisse nasciturum. Aliquando factis simul et verbis una eademque res allegorice significatur: factis quidem, ut Genes. XXXVII: Vendiderunt Joseph Ismaelitis triginta argenteis; verbis vero, ut Zachar. XI: Appenderunt mercedem meam triginta argenteis. Item factis, ut, I Reg. XVI: Erat autem David rufus, et pulcher aspectu, et unxit eum Samuel in medio fratrum suorum; verbis, ut, Cant. IV: Dilectus meus candidus et rubicundus, (0185B)electus ex millibus, quod utrumque mystice significat, mediatorem Dei et hominum, decorum quidem sapientia et virtute, sed sui fuisse sanguinis effusione roseum, eumdemque unctum a Deo Patre oleo laetitiae, prae consortibus suis. Item allegoria verbi, sive operis, aliquando historicam rem, aliquando typicam, aliquando tropologicam, id est, moralem rationem, aliquando anagogen, hoc est, sensum ad superiora ducentem, figurate denuntiat. Per historiam namque historia figuratur, cum factura primorum sex sive septem dierum, totidem saeculi hujus comparatur aetatibus. Per verbum historia, dum hoc quod dicit Jacob patriarcha, Genes. XLIX: Catulus leonis Juda, ad praedam, fili mi, ascendisti, et caetera, de regno ac victoriis David intelligitur. (0185C)Per verbum, spiritualis de Christo, sive Ecclesia, sensus, cum idem sermo patriarchae de dominica passione ac resurrectione fideliter accipitur. Item allegoria facta, tropologicam, hoc est, moralem perfectionem designat, ut, Genes.
XXXVII, tunica talaris et polymita quam Jacob patriarcha filio suo Joseph fecit, variarum virtutum gratiam, qua nos Deus Pater usque ad terminum vitae nostrae semper indui praecepit et donat, insinuat. Allegoria verbi eamdem morum perfectionem significat, ut: Sint lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes, et caetera. Allegoria facti, anagogicum, hoc est, ad superiora ducentem sensum exprimit, ut: Septimus ab Adam Enoch translatus est de mundo. Sabbatum futurae beatitudinis, quae post opera bona saeculi hujus, quae sex (0185D)aetatibus peragitur, electis in fine servatur, figurate praesignat. Allegoria verbi, eadem vitae coelestis gaudia demonstrat, ut, Matth. XXIV: Ubicunque fuerit corpus, illic congregabuntur et aquilae, quia ubi mediator Dei et hominum est corpore, ibi nimirum et nunc sublevatae ad coelos animae, et, celebrata gloria resurrectionis, colligentur etiam corpora justorum. Nonnunquam in una eademque re, vel verbo, historia (0186A)simul et mysticus de Christo vel Ecclesia sensus, et tropologia, et anagoge, figuraliter intimatur, ut: templum Domini, juxta historiam, domus quam aedificavit Salomon; juxta allegoriam, corpus dominicum, de quo ait, Joan. II: Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud, sive Ecclesia ejus, cui dicitur: Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos; per tropologiam, quisque fidelium, quibus dicitur, I Cor. III: An nescitis quia corpora vestra templum est Spiritus sancti, qui in vobis est? per anagogen, superni gaudii mansiones, cui aspirabat qui ait: Beati qui habitant in domo tua, Domine, in saeculum saeculi laudabunt te. Simili modo quod dicitur psalmo CXLVII: Lauda, Jerusalem, Dominum, lauda Deum tuum, Sion: quoniam confortavit seras portarum tuarum, benedixit (0186B)filiis tuis in te; de civibus terrenae Jerusalem, de Ecclesia Christi, de anima quoque electa, de patria coelesti, juxta historiam, juxta allegoriam, juxta tropologiam, juxta anagogen, recte potest accipi. Juxta allegoriam de Ecclesia, diximus, sequentes exemplum doctissimi tractatoris Gregorii, qui in libris Moralibus, ea quae de Christo sive Ecclesia per figuram dicta, sive facta interpretabantur, allegoriam proprie nuncupare solebat.
13. De homoeosi. Homoeosis est minus notae rei per similitudinem ejus quae magis nota est demonstratio; hujus species sunt tres, eicon, parabole, paradeigma.
De eicon. Eicon est personarum inter se, vel eorum quae personis accidunt, comparatio, ut, Joan. I: (0186C)Vidimus gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti a patre; et, Luc. XX: Neque nubent, neque ducent uxores, neque enim ultra mori poterunt, aequales enim angelis erunt.
De parabole. Parabole est rerum genere dissimilium comparatio, ut, Matth. XIII: Simile est regnum coelorum grano sinapis; et, Joan. III: Sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis.
De paradeigmate. Paradeigma est praepositio, sive enarratio exempli exhortantis aut deterrentis. Exhortantis, ut, Jac. V: Elias homo erat similis nobis, passibilis, et orationem oravit ut non plueret super terram, et non pluit annis tribus, et mensibus sex; et, Matth. VI: Respicite volatilia coeli, quoniam (0186D)non serunt, neque metunt, neque congregant in horrea, et pater vester coelestis pascit illa. Deterrentis, ut, Matth. XXIV: Illa hora qui fuerit in tecto, et vasa ejus in domo, non descendat tollere illa; et qui in agro, similiter non redeat retro. Memores estote uxoris Loth.
Et sic habentur tredecim generales tropi sacrae Scripturae.