De Trinitate (page 4)
9 (suite)
Postremo ignorantiam, quam haeretici Christo affingunt, pluribus argumentis repellit. Non enim judicii diem ignorare potuit omnium conditor, diei hujus nominatim auctor ac Dominus, quem nihil Pater celat, in quo omnes thesauri scientiae sunt. Quia tamen absconsi sunt, recte nescire se dicit, quod non est eloquendum. Solus itaque Pater diem judicii scit, quia solus illum Filio non tacet: nescit autem Filius, quia nulli revelat. 257 1. Libro superiore quid confectum. Quid confutatum --Tractantes superiore libro de indifferenti natura Dei patris et Dei filii, et id quod dictum est, Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 38), demonstrantes non ad solitarium Deum proficere, sed ad unitatem indiscretae secundum generationem divinitatis; dum neque aliunde quam ex Deo Deus natus est, et ex Deo Deus non potest non id esse quod Deus est: percursisque, etsi non omnibus, tamen ad intelligentiam sufficientibus dictorum divinorum atque apostolicorum testimoniis, quibus inseparabilis natura ac potestas Patris ac Filii docebatur, usque ad hunc apostolicae fidei locum venimus, quo ait: Videte ne quis vos seducat per philosophiam et inanem deceptionem secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi, et non secundum Christum: quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter (Coloss. II, 8, 9). In quo, per corporaliter habitantem in eo divinitatis plenitudinem, verum et perfectum et paternae naturae Deum demonstrari docuimus: ita ut habitans plenitudo nec diversum intelligeretur significare, neque unicum: cum et incorporalis Dei corporalis habitatio proprietatem naturalis unitatis in Deo qui ex Deo substitisset doceret; et habitans in Christo Deus, subsistentis Christi nativitatem, dum ejus est habitator, ostenderet. Per quod impietati eorum satis superque arbitror fuisse responsum, qui id, quod a Domino dictum est: Qui me vidit, vidit et Patrem (Joan. XIV, 9); et Pater in me, et ego in Patre (Joan. X, 38); et, Ego et Pater unum sumus (Ibid., 30); et, Omnia quae Patris sunt, mea sunt (Joan. XVI, 15), ad unitatem et concordiam voluntatis referrent: ut quia dicti fides maneret, dicti tamen intelligentiam fallacis doctrinae religio ementita corrumperet; et cum negari non posset in his voluntatum assensus, in quibus naturae unitas praedicatur, ad abolendam tamen eam quae secundum nativitatem est unitatem, societas tantum concordiae crederetur. Sed beato Apostolo, post multa naturalis 258 veritatis non ambigua praeconia, corporaliter habitantis divinitatis plenitudinem in Christo docente, abscissa est omnis impiae temeritatis assertio, cum naturalem unitatem incorporalis divinitatis habitatio corporalis efficeret: ut id quod non solus est Filius, sed quod in eo manet Pater; neque solum manet, sed et operatur et loquitur; neque solum operatur et loquitur, sed et videtur, non sint nuncupativa, sed vera, dum habet in se per sacramentum nativitatis et virtus virtutem, et potestas potestatem, et natura naturam; tenens per nativitatem ipsa quod suum est, et ex se per imaginem referens quod in se est, dum et imago est auctoris et veritas; quia perfecta nativitas perfectam imaginem praestat, et plenitudo divinitatis corporaliter inhabitans naturalem obtinet veritatem.
25. Hic non longe a regno Dei, dum tendit ad charitatem. --Videns autem Jesus quod sapienter respondisset, dixit illi: Non es longe a regno Dei (Ibid. 34). Quid sibi vult tam moderatae responsionis professio ( supple, ut), cum hominem ad coelorum regnum fides ista consummet, unum Deum credere, et eum tota anima et totis viribus et toto corde diligere, proximum quoque ita ut se ipsum amare, Scriba hic non jam in regno Dei sit, sed non longe a regno Dei sit? Alia istud significatione nudum vestientibus, et esurientem alentibus, et sitientem potantibus, et aegrotum visitantibus, et clausum carcere frequentantibus datur: Venite, benedicti patris mei, possidete praeparatum vobis regnum a constitutione mundi (Matth. XXV, 34). Vel illis quibus haec pauperis spiritus merces est: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V, 3). Perfectus hic fructus est, et absoluta possessio est, et praeparati regni non incerta traditio (Marc. X, 20). Aut numquid adolescens minus aliquid horum confitebatur? Nam exaequata ad amorem suum dilectione proximi, quid de boni operis consummatione non egerat? Interdum enim indulgentem officiosumque esse, non perfectae est charitatis: perfecta autem charitas omne cujusque modi indulgentiae implevit officium, cum non reliquerit quod alteri debeat, qui tantum alteri quantum sibi reddat. Sed ignoratione consummati sacramenti detentum Scribam, professionem fidei Dominus collaudans, et non longe eum a Dei regno esse respondens, non tamen eum in ipsa jam beatae spei possessione constituit. Tendebat enim felici cursu, etsi ignoranti, et praelata omnibus dilectione Dei, et charitate proximi suae ipsius dilectioni exaequata. Cum tamen ei ipsi proximi charitati amorem Dei praetulisset, jam 278 non holocaustomatum et sacrificiorum praescriptis continebatur. Non erat longe istud ab evangelico sacramento. 26. Nondum est in regno Dei, quia nondum in fide Christi Dei. --Et cur non longe a Dei regno sit, quam futurus magis in Dei regno sit, ex ipsis dictis Domini intelligendum est. Sequitur enim: Et nemo jam audebat eum interrogare. Et respondens Jesus dixit docens in templo: Quomodo dicunt Scribae Christum filium esse David? Ipse enim David dicit in Spiritu sancto: Dixit Dominus Domino meo, Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum (Psal. CIX, 1). Ipse David dicit eum Dominum; et unde est filius ejus (Marc. XII, 34)? Non longe igitur a Dei regno est Scriba unum Deum confitens, qui ultra omnia esset diligendus. Sed admonetur sua ipsius professione, cur sacramentum legis ignoret, et Christum Dominum filium Dei nesciat per nativitatis naturam in fide unius Domini confitendum. Et quia per unius Domini secundum legem professionem, Dei filio, ut in unius Domini sacramento maneret, non relinqui videbatur; Scribam admonet, quomodo Christum David filium esse diceret, cum David eum Dominum suum esset professus; nec natura sineret, ut qui tanto patriarchae esset filius, esset et Dominus. Hoc ideo, ut se Scriba, secundum carnem et partum Mariae quae ex David esset solum eum intelligens, Dominum potius, secundum Spiritum, David meminisset esse, quam filium; et id quod dictum est: Audi, Israel, Dominus Deus noster Dominus unus est (Marc. XII, 29), a Domini unius sacramento Christum non separaret, cum tantus patriarcha et prophetes eum, qui ex utero Domini ante luciferum genitus fuisset, Dominum sibi profiteretur: non utique immemor legis, neque ignorans Dominum alium non confitendum, sed eum, qui naturalis sacramento nativitatis ex incorporalis Dei utero substitisset, absque violatae legis fide Dominum esse intelligendum; cum unus ex uno, per unius Domini naturam, haberet in se naturale quod Dominus est. 27. Epilogus. --Quis ergo est jam nunc relictus ambigendi locus? Dominus ipse praecipuum mandatum legis in unius Domini confessione ac dilectione docens esse, non suo ad 279 Scribam, sed Prophetae testimonio usus est, esse se Dominum: Dominum se tamen semper per id, quod Dei filius est, esse significans. Per id enim in sacramento Dei unius per nativitatem manet, quia Dei in se naturam Dei nativitas tenens, in Deum alterum non excedat diversitate naturae; et veritas generationis nec Patri adimat ne non Dominus sit, nec Filio non perficiat ne non sit et Dominus. Atque ita neque auctoritatem Pater amittit, nec naturam Filius non tenet: per quod nec Deus pater non Dominus unus est, neque unigenitus Deus Dominus separatur ab uno; cum ex uno Domino unus ipse subsistat in Dominum: Dominum unum ita ex lege docens, ut se quoque Dominum Propheta teste confirmet (David Psal. CIX). 28. Ex ipsis haereticorum objectis confirmatur Dei in Christo natura. Haereticorum objectum. --Tendat per caeteras impii furoris propositiones fidei evangelicae responsio, et his ipsis quibus impugnatur repugnet: et armis excidii sui vincens, unius Spiritus dicta, unius quoque fidei demonstret esse doctrinam. Neque enim alius Christus, quam qui est praedicatus, Deus scilicet verus, et in Dei unius veri gloria manens: et sicut se Dominum ex lege, dum negare videretur, professus; ita et in Evangeliis verum se Deum, dum non confiteri existimatur ostendens. Hoc enim se dicto ejus, ne eum verum Deum esse haeretici confiteantur, excusant: Haec est autem vita aeterna, ut sciant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII, 3). In eo namque quod ait, te solum verum Deum, separare se a veritate Dei per exceptionem solitarii existimatur; cum solus verus Deus nisi se tantum solitarium Deum non patiatur intelligi. Et vere istud fides apostolica non patitur, duos veros deos credi; quia naturae unius Dei nihil alienum naturae ejusdem exaequandum sit veritati. Non erit enim in Dei unius veritate Deus unus, si extra naturam unius Dei veri, alterius generis et non secundum nativitatem naturalis sibi Deus verus exsistat. 29. Ex adjunctis verbis diluitur. Deum ex Deo natura Christum agnoscunt Apostoli.
--Sed ut hoc ipso eodem dicto non ambigue ipse se in unius Dei veri natura Deum verum professus esse intelligatur, a superioribus, huic tamen dicto continuatis atque junctis, professionibus responsionis nostrae sermo descendat: ut per gradus demonstratae fidei, jam in ipso apice veri Dei Christi libertatis nostrae fiducia conquiescat. Post 280 sacramentum itaque sermonis ejus, quo dixerat: Qui me vidit vidit et Patrem; et: Non creditis mihi, quod ego in Patre, et Pater in me? Verba, quae ego loquor vobis, non a me loquor; sed Pater, qui in me manet, ipse facit opera sua. Credite mihi, quoniam ego in Patre, et Pater in me est: sin autem, vel propter opera ipsa credite (Joan. XIV, 9 et seqq.). Post multiplicem ergo hunc ingentium mysteriorum sermonem, sequitur respondentium discipulorum sermo iste: Nunc ergo scimus quia nosti omnia, et non habes necesse ut aliquis te interroget; in hoc credimus quoniam a Deo existi (Joan. XVI, 30 et 31). Virtutibus in eo Dei, naturam quoque Dei intellexerunt: neque enim nosse omnia, et cordium cogitationes scire, missi potius a Deo posset esse, quam nati. In hoc ergo se credere profitentur quod a Deo exierit, quia naturae in eo Dei esset potestas. 30. Exitionis nomine id apte significant. Exitio illa nativitatem dicit, non alienationem a Patre. --Intelligentiam autem eorum collaudans Dominus respondit, non utique quod missus esset, sed quod a Deo exisset, profectum nativitatis ex incorporali Deo sub exitionis significatione testatum (V. lib. VI, n. 30). Nam et ipse nativitatem suam sub exitionis demonstratione fuerat elocutus, dicens: Vos me amatis, et creditis quoniam a Deo exivi, et a Patre veni in hunc mundum (Ibid. 27 et 28). A Patre enim in hunc mundum venerat, quia a Deo exierat. Nam ut nativitatem suam in exitione significasse intelligeretur, subjecit se a Patre venisse. Et cum per id a Patre venerit, quia a Deo exierit; exitio ejus a Deo absoluta nativitas est, quam paterni nominis est confessio consecuta. Intelligentibus itaque Apostolis hoc exitionis sacramentum, haec locutus est: Modo creditis. Ecce venit hora, et nunc venit, ut dispergatur unusquisque in sua, et me solum relinquatis: sed non sum solus, quoniam Pater mecum est (Ibid. 32 et 33). Ut exitionem illam, non alienationem a Deo patre doceret esse, sed nativitatem naturam in se Dei patris nascendo retinentem; subjecit non se solum esse, sed Patrem secum esse, virtute utique atque unitate naturae: cum secum Pater in se manens esset, in loquente se atque operante et operans et loquens. Deinde ut causam totius hujus sui sermonis ostenderet, adjecit: Haec locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis. In hoc autem saeculo tribulationem habebitis: sed animaequi estote, quia vici ego 281 mundum (Ibid. 33). Locutus ergo ista est, ut pacifici in eo manerent, neque dissensionum studio super fidei disceptationibus dissiderent; cum qui solus re linqueretur, non solus esset; et qui a Deo exisset, eum a quo exisset Deum in se haberet: deinde in saeculo vexati, patientes promissionum ejus essent, qui mundum a Deo exeundo et Deum secum habendo vicisset. 31. Filium infirmum non probat gloriae petitio, non potestatis acceptio. Potestas omnis Filio est congenita. --Postremo totius mysterii fidem locuturus, elevatis in coelum oculis ait: Pater, venit hora, honorifica filium tuum, ut filius tuus honorificet te. Sicut dedisti illi potestatem omnis carnis, ut omne quod dedisti illi, det ei vitam aeternam (Joan. XVII, 1 et 2). Anne tibi infirmus videtur, cum honorificari se rogat? Sit plane infirmus, nisi honorificari se idcirco postulat, ut ipse honorificet honorantem. De honore accipiendo et reddendo, libro alio (Lib. III, n. 12) tractavimus, et eadem revolvere admodum otiosum est. Certe non ambigitur gloriam idcirco posci, ut glorificetur impertiens. Sed forte in eo imbecillus est, quod potestatem omnis carnis accepit. Sit quoque acceptio potestatis imbecilla, nisi potens est illis, quos accepit, vitae tribuere aeternitatem. Sed in eo ipso quoque, quod accepit, naturae aliqua infirmitas arguitur. Sit plane acceptio infirmitas, nisi Christus ex nativitate potius, quam ex innascibilitate Deus verus est. Quod si acceptio potestatis, sola est significatio nativitatis, in qua accepit id quod est; non est infirmitati datio deputanda, quae totum hoc nascentem consummat esse quod Deus est. Cum enim innascibilis Deus ad perfectam divinae beatitudinis nativitatem unigenito Deo auctor sit, auctorem nativitatis esse sacramentum paternum est. Caeterum non habet contumeliam, quae se auctoris sui esse imaginem genuina nativitate consummat. Dedisse enim potestatem omnis carnis, et ad id dedisse ut det ei vitam aeternam, habet et in dante quod pater est, et in accipiente quod Deus est: cum et in eo significetur Pater esse, quod dederit; et in eo Filius Deus maneat, quod vitae aeternae dandae sumpserit potestatem. Naturalis igitur filio Dei et congenita omnis potestas est: quae cum data sit, non alienat eum per id ab auctore quia data est; cum quod sit auctoris, hoc datum sit, dare scilicet vitam aeternam, et corruptionem 282 in incorruptionem mutare. Dedit itaque Pater omnia, et accepit Filius omnia: neque ambiguum est, cum dixerit: Omnia quae Patris sunt, mea sunt (Joan. XVI, 15). Et hic quidem non creationum species, neque elementorum diversas substitutiones praesens sermo significat (V. infra n. 72): sed beatae atque absolutae divinitatis nobis gloriam pandens, Deum in his ostendit intelligendum esse quae sua sunt, in virtute, in aeternitate, in providentia, in potestate: non quod haec Deus ita habeat, tamquam aliud quid extra ista esse credendus sit: sed quod in his ad aliquantulam sensus nostri opinionem significatus sit ipse quae habeat. Unigenitus igitur in his se docens substitisse quae Patris sunt, cum ex se sumpturum esse sanctum Spiritum dixisset, adjecit: Omnia quae Patris sunt, mea sunt; propterea dixi, de meo accipiet (Ibid.). Omnia quae Patris sunt, sua sunt, tradita utique et accepta.
Sed data non infirmant divinitatem, quae in his eum constituunt esse quibus Pater est. 32. Inseparabilis est a Patre. --His igitur nunc gradibus praemissae de se intelligentiae usus est, ut cum se a Deo exisse docuisset, secumque esse Patrem professus esset, seque mundum vicisse testatus esset (Joan. XVI, 28, 32, 33), et honorandus a Patre Patrem esset honoraturus, et accepta potestate in danda universae carni vitae aeternitate esset usurus, tum postremo omnia haec tali absolutione concluderet: Haec est autem vita aeterna, ut sciant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Ibid. XVII, 1-3). Vitae aeternae fidem vel loqui, haeretice, disce, vel credere. Et separa a Deo Christum, si potes, a Patre Filium, a Deo vero super omnia Deum, a solo unum (unus enim Dominus est Jesus Christus, I Cor. VIII, 6); si vita aeterna est in Deum solum verum credidisse sine Christo. Si vero separato Christo a solo Deo vero, in confessione solius Dei veri vita aeterna non capitur; non intelligo quomodo nobis a Deo vero separandus ad fidem sit, qui non sit separabilis ad salutem. 33. Objecto loco Christus innuitur verus Deus. --Quamquam igitur sciam morosas difficilium quaestionum absolutiones legentium desideriis graves esse; tamen dilata ad modicum totius veritatis demonstratione, indulgeri mihi existimo non sine aliquo fidei profectu, his ipsis dictis evangelicis tecum, haeretice, luctanti. Audis professionem Domini 283 dicentis: Haec est autem vita aeterna, ut sciant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum. Quaero, quid sit quod sensum moveat, ne verus Deus Christus sit? Non enim tibi nunc quid de Christo crederes, significatio aliqua alia subjecta demonstrat. Non habes quidquam praeter quam Jesum Christum; non filium hominis, ut de se solet dicere; non filium Dei, ut profiteri ei de se usitatum est; non descendentem panem vivum de coelis, quod cum multorum scandalo de se frequentat (Joan. VI, 61). Sed dicens: te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII, 3), omnem praenominum et cognominum suorum, vel naturalium, vel assumptorum consuetudinem praetermisit: ut cum confitendus solus verus Deus et Christus Jesus aeternitatem praestarent, sine dubio in ea Jesus Christus esset significatione, qua Deus est. 34. Nec repugnat quod Pater dicatur solus verus. --Sed forte quod ait te solum, communionem atque unitatem suam a Deo separat. Separet sane, si non ad id quod ait, te solum verum Deum, continuo subjecit, et quem misisti Jesum Christum. Et sensum audientis interrogo, quid credendus sit Jesus Christus; cum ad id, quod Pater solus Deus verus credendus sit, credendus et Christus sit? Sed solus forte Pater Deus verus Christo non relinquit ut Deus sit. Non relinquat sane, si unus Deus pater Christo, ut unus sit Dominus, non reliquit (I Cor. VIII, 6). Quod si unus Deus pater Christo non adimit ut unus sit Dominus, ita solus Deus pater verus Christo Jesu non aufert ut Deus verus sit: cum ad vitae aeternae meritum hoc proficiat, ut cum credatur solus verus Deus, credatur et Christus. 35. Nec locus est, ut Christus aliud a Deo credatur. --Quid nunc, rogo, stultitiae tuae sensu Christo deputas, haeretice, ut esse credatur; et Christo, qui vitam aeternam tribuit, qui honorificandus a Patre Patrem honorificavit, qui mundum vicit, qui solus relinquendus non solus est, sed secum habet Patrem, qui a Deo exivit atque a Patre venit? Quid ei in tantis Dei virtutibus nato naturae ac veritatis imperties? Solum enim verum Deum patrem inutiliter 284 credimus, nisi credamus et quem misit Jesum Christum. Quid haeres? quid Christus confitendus sit doce. Nam qui quae scripta sunt negas, quid restat, nisi ut quae non scripta sunt credas? O infelix voluntas, et veritati obnitens falsitas! Cum in fide et confessione veri Dei patris Christus unitus est, rogo qua fide verus Deus negatus creatura esse dicetur, cum fides nulla sit in solum verum Deum credidisse sine Christo? Sed angustum te, haeretice, et divini Spiritus incapacem, coelestium dictorum non adit sensus: et vipereo inspiratus errore, Christum verum Deum nescis in fide solius veri Dei ad vitae aeternitatem confitendum. 36. Eo quod solus Deus verus Pater, verus etiam Deus est Christus. Aliud eum dicere Patri est injuriosum. --Sed Ecclesiae fides solum verum Deum patrem confessa, confitetur et Christum. Neque verum Christum Deum confitendo, non et solum verum Deum patrem confitetur: neque rursum solum verum Deum patrem confessa, non confitetur et Christum. Per id enim Christum confessa Deum verum est, quod solum verum Deum confessa sit Patrem. Ita quod solus Deus pater Deus verus est, Deum verum esse confirmat et Christum. Non enim unigenito Deo naturae demutationem naturalis nativitas intulit: nec qui ex subsistente Deo secundum divinae generationis naturam Deus subsistit, ab eo, qui solus verus Deus est, separabilis est veritate naturae. Tenuit autem natura veritatis suae ordinem, ut nativitatis veritatem veritas naturalis inveheret, nec alterius ex se generis Deum Deus unus efferret. Atque ita sacramentum Dei nec in solitudine, nec in diversitate consistit: cum neque alter Deus deputetur, qui ex Deo cum naturae suae proprietate substiterit; neque in unione maneat, quem patrem nativitatis veritas doceat confitendum. Non deseruit igitur natus Deus naturae suae proprietatem: et naturali in eo virtute est, cujus in se tenet naturali nativitate naturam. Non enim in eo Deus aut demutatus, aut degener est; cum si quod vitium nativitas intulisset, ei potius naturae contumeliam, per quam nativitas subsistebat, inveheret, dum quod ex se est desineret 285 esse quod suum est: atque ita non eum demutatio corrumperet, qui in substantiam novam nativitate substiterat; sed eum, qui in nativitate filii impotens naturae suae tenere constantiam, externum aliquid a se alienumque genuisset. 37. Unitas Patris et Filii non humano more cogitanda. Filii nativitas.
--Non est autem, ut saepe jam commemoravimus, in unitate Dei patris et Dei filii humanarum vitium opinionum: ut sit vel extensio, vel series, vel fluxus; ut aut rivum fons effundat ab origine, aut ramum arbor teneat in caudice, aut calorem ignis emittat in spatium. Haec enim ab se inseparabili protensione manent potius detenta, quam sibi sunt: dum et calor in igne est, et in arbore ramus est, et rivus in fonte est. Et haec ipsa res sola sibi est potius, quam res ex re substituta est: quia non aliud arbor quam ramus, neque ignis quam calor, neque fons possit esse quam rivus. At vero unigenitus Deus ex perfecta atque inenarrabili nativitate subsistens Deus est, et vera progenies innascibilis Dei est, et incorporalis naturae generatio incorporalis, et Deus vivus et verus a vivente Deo vero, et inseparabilis a Deo naturae Deus: dum 286 subsistens nativitas non alterius naturae Deum perfecit, neque generatio, quae substantiam provehebat, substantiae naturam demutavit in genere. 38. Unitas paternae naturae Christo ut homini negata. Per gloriam ei redditur. --Sed dispensatione assumptae carnis, et per exinanientis se ex Dei forma obedientiam, naturae sibi novitatem Christus homo natus intulerat, non virtutis naturaeque damno, sed habitus demutatione. Exinaniens se igitur ex Dei forma, servi formam natus acceperat: sed hanc carnis assumptionem ea, cum qua sibi naturalis unitas erat, Patris natura non senserat: et novitas temporalis, licet maneret in virtute naturae, amiserat tamen, cum forma Dei, naturae Dei secundum assumptum hominem unitatem. Sed summa dispensationis haec erat, ut totus nunc Filius, homo scilicet et Deus, per indulgentiam paternae voluntatis, unitati paternae naturae inesset: et qui manebat in virtute naturae, maneret quoque in genere naturae. Id enim homini acquirebatur, ut Deus esset. Sed manere in Dei unitate assumptus homo nullo modo poterat, nisi per unitatem Dei in unitatem Dei naturalis evaderet: ut per 287 hoc, quod in natura Dei erat Deus Verbum, Verbum quoque caro factum rursum in natura Dei inesset: atque ita homo Jesus Christus maneret in gloria Dei patris, si in Verbi gloriam caro esset unita: rediretque tunc in naturae paternae etiam secundum hominem unitatem Verbum caro factum, cum gloriam Verbi caro assumpta tenuisset. Reddenda igitur apud se ipsum Patri erat unitas sua, ut naturae suae nativitas in se rursum glorificanda resideret: quia dispensationis novitas offensionem unitatis intulerat; et unitas ut perfecta antea fuerat, nulla esse nunc poterat, nisi glorificata apud se fuisset carnis assumptio. 39. Gloria Patris gloria Filii, idque sonat apud te. Haec homini assumpto non concessa, peracta dispensatione rogatur. --Et idcirco tanto antea praeparato ad fidei hujus intelligentiam sensu, cum dixisset: Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII, 3); subjecit secundum dispensationis suae obedientiam, Ego te glorificavi super terram, opus consummavi, quod dedisti mihi ut facerem (Ibid. 4). Post quae, ut meritum obedientiae et sacramentum totius dispensationis intelligeremus, adjecit, Et nunc glorifica me tu Pater apud temetipsum gloria quam habebam, antequam saeculum esset, apud te (Ibid. 5). Qui manere Christum in natura Dei denegat, et inseparabilem esse atque indifferentem a solo Deo vero non credit; respondeat quae hujus petitionis sit ratio, Et nunc glorifica me tu Pater apud temetipsum. Quid enim causae est, ut eum Pater glorificet apud semetipsum? aut quae verbi hujus significatio est? quive significationis effectus est? Pater namque non eget gloria, nec se exinanierat de forma gloriae suae. Quomodo autem apud semetipsum glorificaturus est Filium, et ea gloria quam habuit apud eum ante mundi constitutionem? Sed apud eum habere qui sensus est? Non enim ait gloriam, quam habebam antequam saeculum esset, cum essem apud te; sed gloriam, quam habebam apud te. Esse enim apud te, consistentem significat: habere autem apud te, naturae sacramentum docet. Glorifica vero me apud te, non idem est quod glorifica me. Non enim semetipsum glorificari tantum 288 ita, ut sibi aliquid sit proprium gloriae, rogat: sed apud semetipsum Patrem glorificari se ab eo precatur. Ut enim in unitate sua maneret ut manserat, glorificaturus eum apud se Pater erat; quia gloriae suae unitas per obedientiam dispensationis excesserat: scilicet ut in ea natura per glorificationem rursus esset, in qua sacramento erat divinae nativitatis unitus, essetque Patri apud semetipsum glorificatus: ut quod apud eum ante habebat maneret, neque alienaret ab eo formae Dei naturam, formae servilis assumptio; sed apud semetipsum glorificaret formam servi, ut maneret esse Dei forma: quia qui in Dei forma manserat, idem erat in servi forma. Et cum servi forma glorificanda esset in Dei forma, apud eum ipsum glorificanda erat, in cujus forma formae servilis erat habitus honorandus. 40. Verba Dei qualia. Gloriam carni non Verbo quaesivit Christus. --Non nova vero haec, neque nunc primum evangelicis doctrinis consignata vox Domini est: et hoc ipsum glorificandi Filii apud semetipsum Dei patris sacramentum pulcherrima illa spei suae gratulatione testatus est tum, cum Juda ad proditionem exeunte, gaudio consummandae suae dispensationis clatus haec dixit: Nunc honorificatus est filius hominis, et Deus honorificatus est in eo. Si Deus honorificatus est in eo, et Deus honorificavit eum in se, et Deus protinus honorificavit eum (Joan. XIII, 31, 32).
Quid limosi corporis graves animae, et sordente peccatis conscientia foetidae coenosaeque mentes usque ad judicium divinae de se professionis inflamur? et arbitros nos naturae coelestis ( id est, divinae) deputantes, impiis ad Deum calumniae nostrae disputationibus rebellamus? Quanta potuit enim Dominus verborum simplicitate evangelicam fidem locutus est: et in tantum ad intelligentiam nostram sermones aptavit, in quantum naturae nostrae ferret infirmitas; non tamen ut aliquid minus dignum naturae suae majestate loqueretur. Et primam quidem dicti sui significationem non ambiguam existimo, cum ait: Nunc honorificatus est filius hominis. Gloria enim omnis non Verbo, sed carni acquirebatur: id est, non nativitati 289 Dei, sed nati hominis dispensationi. Hoc vero quod sequitur, quid significet interrogo, Et Deus honorificatus est in eo. Honorificatum enim in eo Deum audio: et quid istud sit secundum intelligentiam tuam, haeretice, ignoro. Deus in eo honorificatus est, in filio utique hominis: et quaero an filius hominis idem sit et filius Dei. Et cum non alius sit filius hominis, neque alius filius Dei (Verbum enim caro factum est); et cum qui Filius Dei est, ipse et hominis sit filius; requiro quis in hoc filio hominis, qui et filius Dei est, glorificatus sit Deus. 41. Quam mutua Patris et Filii gloria. Glorificari in filio hominis Deum quid. Glorificatum in filio hominis Deum qui Deus glorificet in se. --Quia in filio hominis, qui et filius Dei est, glorificatus Deus est, videamus quid sit hoc, quod tertium subditur: Si Deus glorificatus est in eo, et Deus glorificavit eum in se. Quod istud, rogo, sacramenti mysterium est? Deus in filio hominis glorificato glorificatum Deum glorificat in sese. In filio hominis Dei gloria est, et gloria Dei in gloria filii hominis. Deus glorificat in sese. Homo utique non per se glorificatur. Neque rursum qui in homine glorificatur Deus, licet gloriam accipiat, non tamen aliud ipse quam Deus est. At vero cum, glorificato filio hominis, glorificans Deum Deus glorificet in sese; invenio naturae gloriam in gloriam naturae naturam glorificantis assumi. Non enim se Deus glorificat: sed glorificatum in homine Deum glorificat in sese. Quod autem glorificat in sese, licet non se glorificet, tamen in naturae suae gloriam naturam glorificans assumit. Et cum glorificans Deum Deus, quia glorificatus in homine sit, glorificet in sese; eum quem glorificavit Deum in se inesse demonstrat, cum eum glorificet in sese. Affer nunc quisquis es, haeretice, flexuosae 290 doctrinae tuae inevolubiles quaestiones: quae cum se nodis suis illigent, in nullo tamen agmine haerendi molestiam continebunt. Filius enim hominis glorificatur, et glorificatur in eo Deus: et Deus glorificatum eum in homine glorificavit in sese. Non enim idipsum est glorificari filium hominis, quod et glorificari in filio hominis Deum, vel glorificare in sese glorificatum in homine Deum. Loquere hoc secundum impietatis tuae sensum verbis tuis, quid velis esse glorificari in filio hominis Deum. Utique aut Christum necesse est esse qui glorificatur in carne, aut Patrem qui glorificetur in Christo. Si Christus est; Deus certe Christus est, qui glorificatur in carne. Si Pater est, sacramentum unitatis est, cum Pater glorificetur in Filio. Aut Christum confitendo, Deum etiam invitus loqueris: aut Patrem Deum intelligendo, naturam Dei patris non negabis in Christo. Atque haec de glorificato filio hominis, et glorificato in eodem Deo dicta sint. De eo vero, quod glorificatum in filio hominis Deum Deus glorificat in sese, in quo tandem tibi relictam facultatem exserendae impietatis existimas, ne secundum naturae veritatem verus Deus Christus sit? Christum enim Deus natum hominem glorificat in sese: numquid extra se est, quod glorificat in sese? Reddit enim in se Christo gloriam, quam apud se habuit: et cum in formam Dei assumptio formae servilis assumitur, in se glorificatur glorificatus in homine Deus, qui ante vacuitatis dispensationem in sese erat, et per formam servi et per naturam nativitatis unitus. Nativitas enim non novae neque alienae naturae Deum fecerat, sed naturalis filius patri naturali generatione 291 substiterat. Et cum post nativitatem hominis glorificatus in homine, in naturae suae rursum gloriam clarescit; in se eum Deus clarificat, cum in naturae paternae gloriam, ab ea per dispensationem evacuatus, assumitur. 42. Non alia Patris et Filii gloria. Vita non est Deum nosse sine Christo, qui et Deus verus est. --Concludit autem audacissimum impietatis tuae furorem apostolica fides, ne quo licentia liberae intelligentiae evageris, cum ait: Et omnis lingua confitebitur, quia Dominus Jesus in gloria Dei patris (Philip. II, 11). Quem enim in sese Pater glorificavit, in ejus gloria confitendus est. Et qui in Patris gloria confitendus est, et quem in se Pater glorificavit, in his sine dubio intelligendus est esse, quibus Pater est; cum et in se eum glorificaverit, et in gloria ejus sit confitendus. Non enim hic nunc tantummodo in gloria Dei est, sed in gloria Dei patris est. Neque glorificavit gloria exteriore, sed glorificavit in sese. In eam eum quae sua est gloriam resumendo, et eam gloriam quam apud eum habuit, eum et apud se glorificat et in sese. Atque ita inseparabilis a fidei hujus conjunctione intelligitur etiam sub hominis humilitate, sic dicens: Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII, 3): cum et sine Christo, solo Deo patre cognito, vita aeterna non sit, et Christus glorificatus in Patre sit. Si autem ea demum vita aeterna est, solum verum Deum nosse, et quem misit Jesum Christum; non existimetur plane verus Deus Christus, si vita sit in Deum credidisse sine Christo. Et quod solus Deus pater Deus verus est; non pertineat ad Deum Christum, nisi gloria Christi omnis in solo vero Deo patre est.
Si enim in sese eum glorificat Pater, et solus Pater Deus verus est, non extra solum verum Deum Christus est: quia glorificatum in Deum Christum, glorificet Pater verus Deus solus in sese. Et quod a solo vero glorificatur in sese, non alienatur a solo vero; quia in se solo glorificatur a vero. 43. Objectum III contra Filii deitatem. --Sed forte piae huic fidei nostrae, impiae perfidiae tuae occurrat assertio; ut aliena 292 ab intelligentia Dei veri sit haec necessitatis confessio: Amen, amen dico vobis, non potest Filius ab se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem (Joan. V, 19). Nisi duplicem responsionem duplex Judaeorum indignatio exigit; sit haec plane infirmitatis professio, nihil ab se facere Filium posse, nisi quod viderit Patrem facientem. Quod si Judaeis et violati sabbati reatum objicientibus, et aequalitatem in Christo Dei per professum sibi Deum patrem non ferentibus, sub eodem dicto ad utrumque responsum est; putasne per confessionem responsionis posse dictorum oculi veritatem? Et quamquam in alio libello (Lib. VII, n. 7) tractatus hic a nobis locus fuerit: tamen quia non modo non obest, sed etiam ad religionem proficit, fidem retractari, eumdem ipsum, quia causa postulat, revolvamus. 44. Sabbati violati crimen. Qui amoveatur. Non aliud Patris ac Filii opus. Crimen alterum ob praesumptam Dei aequalitatem. --Hinc autem primum responsionis necessitas orta est: Et propter hoc persequebantur Judaei Jesum, et quaerebant eum interficere, quoniam haec faciebat sabbato (Joan. V, 16). Ira itaque eorum usque ad cupiditatem interficiendi cum accendebatur, propter opera sabbato gesta. Sed et videamus quid Dominus responderit: Pater meus usque modo operatur, et ego operor (Ibid. 17). Quod rogo istud opus Patris est, haeretice, demonstra. Per Filium enim et in Filio omnia sunt, et visibilia et invisibilia. Et tu, qui ultra Evangelia sapis, necesse est ut aliis aliquibus arcanorum doctrinis cognitionem paterni operis adeptus sis, ut operantem nobis Patrem ostendas. Quod si Pater operatur in Filio, secundum quod ipse ait: Verba, quae ego loquor vobis, non ego loquor; sed Pater, qui in me manet, ipse facit opera sua (Joan. XIV, 10). Videsne quid hoc sit: Pater meus usque modo operatur? Hoc enim ideo ait, ut paternae in se naturae intelligeretur potestas, in sabbati opere potestatis suae usa natura. Cum enim in se operetur operante Pater, ipse necesse est Patre operante operetur: atque ideo ait: Pater meus usque modo operatur (Joan. V, 17), ut ipsum illud hoc praesens dictorum atque gestorum per se opus, paternae in se naturae 293 existimaretur operatio. Id enim, quod usque modo operatur, unum atque idem dicti temporisque momentum est; ut non aliud aliquod opus esse Patris, quam suum hoc quod agit, crederetur: cum per id, quod usque modo Pater operatur, haec ipsa esset Patris sub eodem tempore sermonis operatio. Ac ne fides, intra cognitionem tantum Patris relicta, a vitae aeternae spe abesset; continuo subjecit: Et ego operor: ut hoc ipsum, quod modo operatur Pater, operetur et Filius. Ac sic perfectam fidem docuit, cum id, quod modo est, ejusdem temporis opus sit; et id, quod operatur Pater operatur et Filius, extra singularis sit unionem. Sed geminatus est audientium dolor: id enim sequitur: Propter hoc magis quaerebant eum Judaei interficere, quoniam non solum solvebat sabbatum, sed et quod patrem suum proprium dicebat Deum, aequalem se faciens Deo (Ibid. 18). Et hic rursum admonebo, et Evangelistae judicio, et communi humani generis assensu, filium in paternae naturae aequalitate esse: aequalitatem autem non nisi ex eadem esse natura; quia nativitas non habeat aliunde quod maneat, et omnis generatio a generante se non sit aliena; dum ad id quod manet, subsistit ex eodem. Huic igitur duplicatae indignationi videamus quid Dominus responderit: Amen, amen dico vobis, non potest Filius ab se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem. Quaecumque enim ille facit, eadem et Filius similiter facit (Joan. V, 19). 45. Responsio ad sabbati violati crimen. Illud non potest auctoritatem ostendit, non infirmitatem. Quid significet nisi videat. Responsio ad alterum crimen. --Nisi dicta propositioni propria sunt; vim dictis praesumptione propriae et infidelis intelligentiae afferimus. Si autem irarum causis subjecta responsio est; fides potius nostra loquitur quod docetur, quam irreligiosa perversitas impietatis suae defendit errorem. Quaeramus ergo an ad sabbati opus haec propria responsio sit: Non potest filius ab se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem. Ait enim superius: Pater meus usque modo operatur, et ego operor (Ibid. 17). Si paternae in se naturae auctoritate quod gerit, gerente Patre agit, qui usque modo operatur in sabbato; extra crimen operis est Filius, in quo paternae operationis praefertur auctoritas. Non enim ad infirmitatem retulit, non potest, sed ad auctoritatem; 294 nam ab se non potest, nisi viderit. Neque enim praestat vidisse virtutem: et cum non praestet visus virtutem, naturam non infirmat non posse sine visu, sed auctoritatem ostendit ex visu. Id enim quod ait, nisi videat, conscientiam significat in visu, sicuti ad Apostolos ait: Ecce dico vobis, levate oculos vestros, et videte regiones, quoniam albae sunt ad messem (Joan. IV, 35). Conscientia igitur in se naturae paternae, quae in se operatur operante, ne violasse sabbatum Dominus sabbati crederetur, ait: Non potest filius ab se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem (Joan. V, 19): ut id quod operaretur, ex conscientia naturae in se operantis ostenderet, cum et se sabbato operante, usque modo Pater operaretur in sabbato. Ad alterius vero indignitatis dolorem, consequentis dicti retulit causam: Quaecumque enim Pater facit, eadem et Filius facit similiter (Ibid.).
Exprobra infirmitatem Dei filio, adime quoque naturae aequalitatem, si non quaecumque facit Pater, eadem et Filius facit similiter, si discrimen aliquod paternae virtutis atque operationis admittitur, si, quod aequalitati virtutis naturaeque proprium est, honoris aequalitas non postulatur. Ipse enim in continuis ait: Ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem. Qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem qui misit illum (Ibid. 23). Discerne aequalitatem in honore non dispari: infirma naturam in eadem operatione virtutis. 46. Epilogus. --Quid responsionis causam ad contumeliam divinitatis invadis? Ad operationem sabbati respondit, non se quidquam facere posse, nisi quod Patrem facientem vidisset: ad demonstrationem vero aequalitatis, quaecumque Pater faceret, facere se professus est. Tene ( supple, responsum) quod ad sabbatum pertinet ad opprobrium infirmitatis, si non quaecumque facit Pater, eadem et Filius facit similiter. Si autem sunt sine exceptione quaecumque sunt; in quo tandem infirmitas reperietur, cum in nullo quae Pater possit non possit et Filius? Aut in quo tandem per intercessionem infirmitatis negatur aequalitas, cum unus atque idem honor postuletur ad utrumque? Quod si eadem est virtus operandi, et eadem est religio honorandi; 295 non intelligo in quo tandem naturae infirmis contumelia relinquatur, cum eadem sit in Patre et in Filio et virtutis potestas, et honoris aequalitas. 47. Quid sit, Nihil potest Filius facere a se, alio loco confirmatur. Meritum. --Et haec quidem quamvis cum ipsa rerum absolutione tractata sint; tamen ne quid in eo quod ait Dominus: Non potest filius facere ab se quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem (Joan. V, 19), ad infirmandae naturae ejus impietatem proficiat potius, quam ad demonstrandae paternae in se naturae conscientiam, per quam ex auctoritate operatus in sabbato est; dicti quoque dominici ad id pertinentis demonstranda cognitio est, quo ait: Et a me facio nihil, sed ut docuit me Pater, haec loquor. Et qui me misit, mecum est, et non reliquit me solum, quoniam ego quae sunt ei placita facio semper (Joan. VIII, 28 et 29). Sentisne quid sit, non posse quidquam facere Filium, nisi videat Patrem facientem? et quo sacramento dictum sit, et a me facio nihil; et rursum, Non reliquit me solum, quoniam ego quae sunt ei placita facio semper (Ibid. 29)? Si enim ideo nihil ab se facit, quia in se manet Pater; quomodo rursum ideo se solum Pater non reliquit. quia quae sunt ei placita facit? Non concordat secundum sensum tuum, haeretice, dictorum diversitas, ut nihil faciat a se nisi doctus a manente in se Patre: et rursum idcirco in se Pater maneat, quia quae ei sunt placita gerit. Si enim nihil ab se facit propter manentem in se Patrem; quomodo hinc ut in se Pater maneat meritus est, quod ea quae ei placeant agit? Non est enim meritum aliquod, non ab se gerere quae agat. Et contra, quomodo Patri quae Filius agat placita sunt, cum ea ipsa agat manens in Filio Pater? In angusto es, impietas, et te munitissima fidei nostrae pietas concludit. Agit aliquid Filius, aut non agit: si non agit, quomodo in his quae agit placet? si autem agit, quomodo agit in his quae ab se non agit? cum et proprium sit egisse quae placeant, et sine merito sit non ab se egisse quae gesserit. 48. Filius qui per se, qui non ab se agat. --Sed naturae, qui contradicis, haec unitas est, ut ita per se agat, ne a se agat; et ita non ab se agat, ut per se agat. Intellige agentem Filium, et per eum agentem Patrem. Non ab se agit, cum Pater in eo manere monstrandus est. Per se agit, cum secundum Filii nativitatem agit ipse quae placita sunt. Infirmis sit non a se agendo, nisi adeo ipse agit, ut quae agit placeant. Non sit vero in unitate naturae, si non quae ipse 296 agit, et in quibus placet, non per se agit, sed manens in eo ad agendum Pater edocet. Ita et manendo docet Pater, et Filius agendo non ab se agit, et non ab se agens Filius, cum quae placita sunt facit, ipse agit. Ac sic unitas naturae retinetur in agendo: dum et ipse operans non operatur ab se, et ipse ab se non operatus operatur. 49. Ait non se suam, sed Patris facere voluntatem. Non ob agendi necessitatem, sed ob unitatem. --Adjunge quoque huic illud, quod ad opprobrium infirmitatis usurpas: Omne quod dat mihi Pater, ad me venit, et venientem ad me non apello; quia descendi de coelo non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem Patris qui me misit (Joan. VI, 37 et 38). Sed forte sine voluntatis libertate sit Filius, ut ei naturae infirmitas imperet necessitatem. Ideo autem necessitati sit subditus, non voluntati, ut datos sibi venientes a Patre non apellat. Sed sacramenti unitatem in his Dominus significans, dum non repellit sibi datos, dum non suam, sed mittentis se agit voluntatem, post repetitam hanc eamdem Judaeis murmurantibus vocem, intelligentiae nostrae sensum confirmat, dicens: Omnis, qui audit a Patre et discit, venit ad me, non quod viderit Patrem quisquam, nisi qui est a Deo, hic vidit Patrem. Amen, amen dico vobis, qui credit in me, habet vitam aeternam (Ibid. 45 et seqq.). Et quaero primum, ubi auditus sit Pater, ubi docuerit audientes. Sed Patrem nemo vidit, nisi qui a Deo est. Et quomodo eum quisquam audierit, quem nemo vidit? Audiens ergo a Patre, ad Filium venit. Et cum Filius auditur et docet, naturae in eo paternae proprietas et auditae et docentis ostenditur: ut hoc, quod docet Filius et auditur, paternae doctrinae intelligatur auditio. Nam cum nemo viderit Patrem, et ad Filium veniens, a Patre audiat atque discat ut veniat: admonemur intelligere quid sit et in loquente Filio Patrem docere, et in conspecto Filio Patrem, qui a nemine sit visus, audiri; quia naturae paternae proprietatem nativitas Filii in se perfecta contineat.
Volens igitur unigenitus Deus auctoritatem paternam, salva in se naturae unitate, testari, et datos sibi a Patre non apellit, et voluntatem non suam, sed ejus qui se misit, efficit, non quod non velit, quae agit, aut quod non ipse audiatur qui docet: sed ut et cum qui se mittat, et se qui missus est, sub proprietate naturae indifferentis ostenderet: cum quae vult, agit, et loquitur, ea et voluntatem et opera et dicta Patris esse significet. 297 50. Christo libera voluntas. Nec a Patris voluntate dissidens. --Quod autem sit liberae voluntatis, non ambigue ostendit cum ait: Sicut enim Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat (Joan. V, 21). Cum aequalis in Patre et Filio et virtutis potestas et honoris dignitas manifestatur, ibi et libertas voluntatis ostenditur: cum autem unitas demonstratur, ibi paternae voluntatis significatur affectio. Quae enim vult Pater, ea Filius facit. Facere autem plus est, quam voluntati obedire: quia obedire voluntati, habet exterioris necessitatem; facere voluntatem, proprium est unitati, cum factum sit voluntatis. Et cum Filius voluntatem Patris facit, docet per naturae indifferentiam, naturalem sibi voluntatem esse cum Patre: cum voluntas ejus sit omne quod faciat. Vult plane Filius omnia quae Pater vult, nec naturalis dissentit voluntas. Namque cum haec voluntas Patris sit, quam ostendit dicens: Haec est enim voluntas patris mei, ut omnis qui videt Filium, et credit in eum, habeat vitam aeternam, et suscitem eum in novissima die (Joan. VI, 39): audi nunc an Filii a Patre dissentiens sit voluntas, cum ait: Pater, quos mihi dedisti, volo ut ubi ego sum, et illi sint mecum (Joan. XVII, 24). Non ergo ambigitur Filium velle. Nam cum Pater velit credentes in Filio vitam aeternam habere, Filius vult illic ubi ipse sit esse credentes. Nisi forte cohabitare Christo non sit aeternitas (vita aeterna): aut non perfecta et beata in se credentibus tribuat Christus, haec dicens: Nemo novit Filium, nisi Pater, neque Patrem quis novit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare (Matth. XI, 25). Anne non in libertate est voluntatis volens nobis secreti illius paterni tribuere conscientiam? Et adeo voluntas ei libera est, ut cognitionem sui atque Patris quibus voluerit impertiat? Atque ita inter Patrem et Filium et nativitatis et 298 unitatis demonstrata natura est: cum sic liber in voluntate sit Filius, ut quod volens agit, factum paternae sit voluntatis. 51. Spes sine fide nulla. Qui Pater et Filius in sese. Pater ut auctor, major Filio, qui et minor ut homo. In Christo mansit natura Dei forma exinanita. --Nesciens plane dispensationem fidei, extra intelligentiam sacramentorum est: et doctrinam Evangelii non adeptus, ab spe Evangelii peregrinatur. Credendus est Pater in Filio, et Filius in Patre, per naturae unitatem, per virtutis potestatem, per honoris aequalitatem, per nativitatis generationem. Sed contraria forte huic nostrae professioni est Domini testatio, cum ait: Pater major me est (Joan. XIV, 28). Hocne, haeretice, impietatis tuae telum est? haec furoris tui arma sunt? Exciditne tibi Ecclesiam duos innascibiles nescire, et duos patres non confiteri? Oblitus es Mediatoris dispensationem, et in ea partum, cunas, aetatem, passionem, crucem, mortem? Et renascens non confessus es (in Symbolo) ex Maria filium Dei natum? Si in his omnibus Filius manens ait: Pater major me est; ignorandum existimas hanc dispensationem salutis tuae exinanitionem formae Dei esse? et Patrem extra hanc humanarum passionum assumptionem, in illa incontaminatae naturae suae beata aeternitate sine carnis nostrae susceptione mansisse? Nos enim unigenitum Deum in forma Dei manentem in natura Dei mansisse profitemur, neque unitatem formae servilis in naturam divinae unitatis statim refundimus: neque rursum corporali insinuatione Patrem in Filio praedicamus, sed ex eo ejusdem generis genitam naturam naturaliter in se gignentem se habuisse naturam: quae in forma naturae se gignentis manens, formam naturae atque infirmitatis corporalis acceperit. Erat enim naturae proprietas: sed Dei forma jam non erat, quia per ejus exinanitionem servi erat forma suscepta. Neque 299 enim defecerat natura, ne esset: sed in se humilitatem terrenae nativitatis manens sibi Dei natura susceperat, generis sui potestatem in habitu assumptae humilitatis exercens. Et ex Deo Deus natus, in forma servi homo repertus, Deum se virtutibus agens, neque Deus non erat, quem gestis suis docebat; neque homo, in cujus habitu repertus est, non manebat. 52. Pater in Filio visus. --Et idcirco in hoc eodem superiore sermone, naturae sibi cum Patre unitatem contestatus dixerat: Qui me vidit, vidit et Patrem (Joan. XIV, 9); et, Pater in me, et ego in Patre (Joan. X, 38). Quae utique differentiam non habent ex aequalitate naturae; cum contemplatio Filii visum compenset et Patrem, et unus in uno manens unum non discernat ab uno. Ac ne per corporalem contemplationem referre ex se paternae contemplationis visum existimaretur, subjecerat: Credite mihi, quoniam ego in Patre, et Pater in me: sin autem, vel propter opera credite (Joan. XIV, 11 et 12): ut cum virtus naturae res esset, et operatio ipsa virtutis sit potestas; per virtutis potestatem, naturae in se paternae unitas nosceretur: cum in quantum se quisquam Deum cognovisset in virtute naturae, in tantum Deum Patrem cognosceret in potestate naturae: et cum tantus, quantus est Pater, Filius videndum in se Patrem praestaret in gestis, indifferens per id Pater a Filio nosceretur, per intelligentiam indifferentis pro potestate naturae. 53. Cur, et quod salva naturae aequalitate dixit Christus, Pater major me est.--Impleturus itaque unigenitus Deus carnis dispensationem, et acceptae formae servilis sacramentum consummaturus, usus est demonstrandae fidei nostrae professione, dicens: Audistis quoniam dixi vobis, Vado, et venio ad vos. Si diligeretis me, gauderetis quoniam vado ad Patrem; quia Pater major me est (Joan. XIV, 28).
His itaque, quae ad naturam divinitatis spectant, explicitis hoc eodem superiore sermone, numquid professio haec aufert Filio naturae aequalitatem, quam nativitas genuina consummat? Aut 300 numquid unigenito Deo contumelia est Patrem sibi innascibilem Deum esse; cum ex innascibili Deo nativitas unigenita in naturam unigenitam subsistat? Non enim suae originis est Filius, neque nativitatem sibi non exstans ipse conquisivit ex nullo: sed ex vivente natura vivens natura exstans, tenet in se naturae potestatem, professa auctoritate naturae, ut et honorem testetur, et gratiam sumptae nativitatis in honore. Et hoc quidem Patri debitum reddens, ut obedientiam suam mittentis deputet voluntati, non tamen ut naturae unitatem obedientia humilitatis infirmet; factus obediens usque ad mortem, non tamen post mortem non super omne nomen est. 54. Pater ut auctor doni, major: Filius, cui totum dat quod est, non minor. --Sed si forte hinc inaequalis videtur, quia ei post evacuationem formae Dei donatur hoc nomen, calumnia haec sacramentum assumptae humilitatis ignorat. Si enim nativitas hominis naturam novam intulit, et humilitas formam demutavit sub assumptione servili; nunc donatio nominis, formae reddit aequalitatem. Quid enim donatum sit quaere. Si enim hoc donatum, quod Dei est; naturae hujus donum ignobilitatem divinae illi non invehit naturae. Denique hoc nunc, quod donatur ei nomen, etsi habeat doni sacramentum, non tamen habet in dono nominis nomen alienum. Donatur enim Jesu, ut ei coelestia et terrestria et inferna genu flectant, omnisque lingua confiteatur, quia Dominus Jesus in gloria Dei patris (Philip. II, 10). Confessionis ergo hujus honor donatur ut in gloria Dei Patris sit confitendus. Audis itaque: Pater major me est (Joan. XIV, 28)? Scito eum, de quo ob meritum obedientiae dictum est: Et donavit ei nomen quod est super omne nomen (Phil. II, 9). Audi rursum: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30); et, Qui me vidit, vidit et Patrem (Joan. XIV, 9); et, Ego in Patre, et Pater in me (Ibid. 11). Honorem donatae confessionis intellige, quia Dominus Jesus in gloria Dei Patris. Quando igitur illud est, Pater major me est? Nempe tum, cum donatur ei nomen super 301 omne nomen. At contra quando est, Ego et Pater unum sumus? Nempe cum omnis lingua confiteatur, quia Dominus Jesus in gloria Dei Patris. Si igitur donantis auctoritate Pater major est, numquid per doni confessionem minor Filius est? Major itaque donans est; sed minor jam non est, cui unum esse donatur. Si non hoc donatur Jesu, ut confitendus sit in gloria Dei patris; minor Patre est. Si autem in ea gloria donatur ei esse, qua Pater est; habes et in donantis auctoritate quia major est, et in donati confessione quia unum sunt. Major itaque Pater Filio est: et plane major, qui tantum donat esse, quantus ipse est; cui innascibilitatis esse imaginem sacramento nativitatis impertit, quem ex se in formam suam generat, quem rursum de forma servi in formam Dei renovat; quem in gloria sua secundum Spiritum Christum Deum natum, donat rursum esse in gloria sua secundum carnem Jesum Christum Deum mortuum. Causam igitur ostendit, cur si eum diligerent, gauderent quod ad Patrem vadit, quia Pater major esset. 55. Quo sensu Pater dictus sit major, conficitur ex ante et post dictis. --Gaudium hoc itaque ex dilectione docens esse, quia laetaretur dilectio Jesum esse in Dei Patris gloria confitendum: et gloriae hujus resumendae meritum continuo subjecit, dicens, Venit enim princeps hujus mundi, et in me habet nihil (Joan. XIV, 30). Nihil in eo princeps hujus mundi habet: quia ut homo habitu repertus, extra peccatum carnis manebat in similitudine carnis peccati, de peccato peccatum in carne condemnans (Rom. VIII, 3). Totum autem hoc ad paterni mandati referens obedientiam, subjecit: Sed ut sciat mundus quoniam ego diligo Patrem, et sicut mandatum mihi dedit Pater, sic facio; surgite, eamus hinc (Joan. XIV, 31). Ad consummandum corporeae passionis sacramentum, per dilectionem efficiendi mandati paterni, festinat exsurgens: corporeae tamen assumptionis statim mysterium pandens, per quam ei tamquam in vite 302 modo palmitis inessemus, fructum nobis ut palmitibus, nisi ille vitis esset effectus, utilem non daturis (Joan. XV, 1 et seqq.). Atque idcirco manere nos in se per fidem assumpti corporis monet, ut quia Verbum caro factum est, naturae carnis suae tamquam viti palmites inessemus: a corporeae hujus humilitatis assumptione formam paternae majestatis alienans tum, cum se ad unitatem palmitum vitem professus, agricolam Patrem curiosum hujus vitis ostendit, cujus inutiles atque inferaces palmites desecans deputaret arsuros. Dicens itaque, Qui me vidit, vidit et Patrem; et, Verba quae ego loquor, non a me loquor, sed Pater qui in me manet, ipse facit opera sua (Joan. XIV, 9 et 10); et, Credite mihi, quoniam ego in Patre, et Pater in me (Ibid. 11), ut et sacramentum nativitatis et mysterium assumpti corporis manifestaret, per continentiam dictorum ad id veniens ait, Quia Pater major me est (Ibid. 28). Et confestim, ut absoluta dicti ratio subesset, et agricolae et vitis et palmitis subjecit exemplum, assumptionem per id corporeae humilitatis ostendens. Et hinc causam eundi ad Patrem, et dilectionis laetitiam cum ad Patrem iret, docens esse oportere, quia major se Pater esset: a quo scilicet esset gloriam resumpturus; apud quem et in quo glorificandus, non novello honore, sed pristino; neque alieno, sed quem apud eum habuit. Si itaque non in ipsum glorificandus est, id est, ut sit in gloria Dei patris; contumeliam adscribe naturae: si vero, quod ab eo glorificatur, auctoritas est; Patrem majorem in glorificandi auctoritate cognosce. 56. Qui Pater major, nec Filius minor.
Numquid non et Patrem significat, cum missus ab eo est? Numquid se per aliquam naturae differentiam a Patre discernit, cum hinc Pater testans de eo, neque auditus, neque visus sit, nec intellectus sit, quia misso a Patre sibi non creditum sit? Non se ergo unigenitus Deus a Deo separat, patrem Deum confitens: sed per significationem patris Deo patre demonstrato, se quoque in Dei honore constituit. 22. Honor a Deo quaerendus. Dei dilectione carent Christum in nomine Dei non suscipientes. --Namque in hoc ipso eodemque sermone, in quo operibus suis testari se ipsum a Patre missum esse docet, et Patrem testantem quod ab eo missus sit significat, cum dixisset: Et honorem ejus, qui est solus Deus, non quaeritis (Ibid. 44), non tamen dictum hoc nudum, et non antea ad unitatis fidem praeparatum reliquit. Superius enim ita ait: Non vultis venire ad me, ut vitam habeatis. Honorem ab hominibus non accipio; sed cognovi vos, quoniam dilectionem Dei non habetis in vobis. Ego veni in nomine patris mei, et non accepistis me: si alius venerit in nomine suo, illum recipietis. Quomodo potestis vos credere, qui honorem ab hominibus accipitis, et honorem ejus, qui est solus Deus, non quaeritis (Ibid. 40 et seqq.)? Honorem improbat hominum: quia honor potius quaerendus a Deo est, et infidelium est honorem ab alterutro accipere. Quid enim homo homini honoris impertiet? Cognitum itaque sibi ait, dilectionem Dei in his non esse: et non manentis in his dilectionis Dei hanc docet causam, quia se venientem in nomine patris sui non accipiunt. Quid rogo est, in nomine Patris cum venire? Numquid aliud, quam in nomine Dei? Aut numquid non idcirco in his dilectio Dei non est, quia non susceptus sit in nomine Dei veniens? Aut numquid in se non et naturam Dei significaverat, dicens: Non vultis venire ad me, ut vitam habeatis? Nam et in eodem ipse sermone jam dixerat: Amen, amen dico vobis, quoniam venit hora, et nunc est, in qua audient mortui vocem filii 275 Dei; et qui audierint, vivent (Ibid. V, 35). Cum in nomine Patris venit; neque ipse Pater est, nec tamen non in ea est divinitatis natura qua Pater est: quia et Filio et Deo proprium est in nomine Dei patris venire. Deinde accipiendus est alius in nomine eodem veniens. Sed hic homo est, a quo sibi honorem homines sperabunt, et cui honorem reddent vicissim; cum tamen se idem in nomine Patris venisse fallet. Et hic quidem antichristum significari non obscurum est, mendacio paterni nominis gloriantem. Et cum hunc honorabunt, atque ab eo honorabuntur (hunc enim spiritum erroris excipient); honorem ejus qui est solus Deus non quaerent. 23. Dei et Christi honor inseparabilis. --Anne cum ob hoc dilectionem Dei non habeant, quia venientem se in nomine Patris non acceperint, et rursum venientem alium in eodem nomine recipientes, et honorem ab alterutro accipientes, honorem ejus qui solus Deus est non requirant, separare se Christus ab honore unius Dei poterit intelligi; cum idcirco non quaeratur honor solius Dei, quia antichristum suscipiendo non sit ille susceptus? Nam cujus repudiatio, honoris solius Dei praetermissio est; in hujus honore necesse est honorem solius Dei esse, in cujus si susceptione mansissent, honorem solius Dei quaesissent. Et hic idem ipse sermo testis est nobis, in cujus exordio continetur: Ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant patrem. Qui non honorificat filium non honorificat Patrem qui misit illum (Joan. V, 23). Numquam nisi naturalia exaequantur in honore: neque exaequatus honor separat honorandos. Cum sacramento tamen nativitatis poscitur honoris aequalitas. Cum Filius ita honorandus ut Pater sit, et cum ejus, qui solus est Deus, honor non quaeritur; non est extra solius Dei honorem, cujus honor idem atque unus et Dei est: quia ut non honorificans Filium, non honorificat et Patrem (Ibid.); ita et solius Dei honorem non quaerens, non quaerit et Christi. Inseparabilis itaque est a Dei honore honor Christi. Et quam unus, atque 276 idem utriusque sit, etiam ex eo docet, cum ait nuntiata sibi Lazari infirmitate: Infirmitas ista non est usque ad mortem, sed pro gloria Dei est, ut honorificetur filius Dei per eum (Joan. XI, 4). Pro gloria Dei Lazarus moritur, ut filius Dei glorificetur per Lazarum. Numquid ambigitur, in gloria filii Dei esse gloriam Dei; cum mors Lazari, quae Deo sit gloriosa, gloriam sit Dei filio paritura? Atque ita et naturalis per nativitatem unitas Dei patris in Christo docetur, cum infirmitas Lazari pro Dei gloria est; et sacramentum fidei retinetur, cum per Lazarum glorificandus est Dei filius: Deo per id Dei filio intelligendo, neque ita Deo intelligendo, ut non etiam Dei filio confitendo; cum glorificando per Lazarum Deo, Dei sit filius gloriosus. 24. Christus ibi se Deum, ubi nonnisi unum esse profitetur. Deus unus. Scriba assentitur. --Inseparabilis sacramento divinae naturae est viventis a vivente nativitas, nec demutationem generis accipit filius Dei, ne non in eo paternae naturae veritas maneat. Nam et his ipsis significationibus, quibus confesso uno tantum Deo, abnegasse in se Dei naturam videtur sub solius demonstratione, in unitate se tamen paternae naturae, unius Dei fidem non convellens, locavit. Interrogatus enim ab Scriba, quod in lege esset principale mandatum, respondit: Audi, Israel, Dominus Deus noster Dominus unus est: et diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex totis visceribus tuis, et ex tota virtute tua. Hoc est primum mandatum. Secundum simile illi: Diliges proximum tuum tamquam te ipsum. Majus autem horum mandatum non est (Marc. XII, 29 et seqq.). Alienasse se a natura et religione unius Dei existimatur, cum principalis mandati haec sit professio: Audi, Israel, Dominus Deus noster Dominus unus est: deinde ( supple, cum) ne in consequentis se quidem mandati religione constituat, cum ad proximi nos dilectionem lex, sicut ad unius Domini fidem, vocaret. Et quidem responsio Scribae non est negligenda, dicentis: Bene dixisti, magister in veritate, quod unus sit Deus, nec est alius praeter illum: ita diligendus ex toto corde et ex totis 277 viribus et ex tota anima: et diligere proximum tamquam se ipsum. Hoc majus est omnibus holocaustomatis et sacrificiis (Marc. XII, 32 et 33). Responsio Scribae videtur cum dictis Domini convenire, unius Dei charitatem intimam internamque profitentis, sed dilectionem proximi secundum propriae dilectionis veritatem pollicentis, et supra sacrificiorum holocaustomata charitatem in Deum atque in hominem esse intelligentis. Sed quid sequatur, videndum est.
61. Ut Deus, invidia vacat; ut Pater, nil non dat quod habet, praesertim cum sit simplex. Ut Deo, ita Dei filio, proprium est futura praescire. --Nescit autem Deus aliud aliquando quam dilectio esse, neque aliud quam pater esse. Et qui diligit, non invidet: et qui pater est, non etiam non pater totus est. Non enim admittit hoc nomen portionem, ut ex aliquo pater sit, et ex aliquo pater 306 non sit. Pater enim universitatis ejus quae in se est pater est, omnem se in eo habens, cui non sit ex portione quod pater est: non quod sibi eorum quae sua sunt pater ipse sit, sed quod in his quibus ipse est, ei qui ex se est, pater totus sit. Et cum secundum humanorum corporum naturas, quae ex disparibus conveniunt et ex compositis consistunt, non possit nisi omnium suorum quis pater pater esse, dum quod in unoquoque est generum ac partium, id in filiis nativitas perfecta conservet: omnium ergo suorum quis pater pater est, dum ex omnibus nativitas et in omnibus manet. Et cum in Deo non sint corporalia, sed absoluta; neque particulata, sed tota et universa; non vivificata, sed viva; totus vivens, et unum totus Deus est, dum non ex portione compositus est, sed ex simplicitate perfectus est: necesse est, ut secundum quod est pater, ipse sit omnium suorum ei quem ex se genuit pater totus, dum eum patrem ex suis omnibus nativitas filii perfecta consummat. Si igitur proprius Filio Pater est; in ea necesse est Filium manere proprietate qua Pater est. Manere autem quomodo existimabitur, si extra praescientiae naturam sit, et aliquid nativitati ejus ex auctore defuerit? deerit enim prope totum, si quod proprium Deo est, non habeat. Proprium autem Deo quid aliud, quam cognitio futurorum est; ut res nondum manentes, mansurasque posterius, invisibilium ac nondum exstantium generum capax natura contineat? 62. Nil latet eum in quo omnes scientiae thesauri, quamvis tamen latentes. --Non patitur autem in nobis doctor gentium Paulus hanc impii erroris professionem, ut ignorasse aliquid unigenitus Deus existimetur; ait enim: Instituti in dilectione, in omnes divitias adimpletionis intellectus, in agnitionem sacramenti Dei Christi, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconsi. Deus Christus sacramentum est, et omnes sapientiae et scientiae in eo thesauri latent. Portioni vero, et universitati non potest convenire: quia neque pars omnia intelligitur, et omnia partem non patiuntur intelligi. Filius enim si diem nescit, jam non omnes in eo scientiae thesauri sunt: diem non ignorat, omnes in se scientiae thesauros continens. Sed meminisse nos convenit, 307 occultos in eo istos scientiae thesauros esse, neque idcirco, quia occulti sint, non inesse: cum per id, quod Deus est, in eo insint; per id vero quod sacramentum est, occultantur. Non occultum autem, neque ignoratum nobis est sacramentum Dei Christi, in quo absconsi omnes scientiae thesauri sunt. Et quia sacramentum ipse est; videamus an in his, quae nescit, ignorans sit. Si enim in caeteris professio ignorandi non habet nesciendi intelligentiam; ne nunc quidem quod nescit ignorat. Nam cum ignoratio ejus, secundum quod omnes thesauri in eo scientiae latent, dispensatio potius quam ignoratio sit; habes causam ignorandi sine intelligentia nesciendi. 63. Deus qui nescire aut jam scire quid dicatur. --In omnibus enim, quae ignorare se Deus loquitur, ignorantiam quidem profitetur, sed ignoratione tamen non detinetur: dum ad id quod nescit, non nesciendi infirmitas est, sed aut tempus est non loquendi, aut dispensatio est non agendi. Loquitur ad Abraham Deus dicens: Clamor Sodomae et Gomorrhae impletus est, et peccata eorum magna valde. Descendam ergo et videbo, si secundum clamorem eorum consummantur; quod si non, ut sciam (Gen. XVIII, 20 et 21). Habemus ergo nescientem Deum, quod tamen non nesciat. Nam cum peccata magna valde sciat esse, et rursum descendit ut videat an consummata sint, et si nondum consummata sunt, ut sciat: intelligimus eum non nescire, quia nesciat; sed tum scire, quia tempus ad agendum sit. Scire ergo Deum, non est ignorantiae demutatio, sed temporis plenitudo. Exspectatur enim adhuc ut sciat: et cum non possimus id de eo intelligere quod nesciat; cum tamen adhuc exspectet ut sciat, necesse est, ut id quod sciens nescit, et nesciens scit, nihil aliud quam vel loquendi dispensatio sit, vel gerendi. 64. Deus dicitur id modo scire, quod modo profert. --Non ergo ambigi licet, Dei scientiam ex tempore potius esse quam ex demutatione, cum ad id quod Deus scit, profitendae 308 potius scientiae tempus sit, quam adeptae: ut etiam ex hoc docemur, quod ad Abraham dictum est: Ne injicias manum tuam in puerum, et ne facias illi quidquam: nunc enim cognovi quia times Deum tuum, et non pepercisti filio tuo dilecto propter me (Gen. XXII, 12). Deus itaque modo scit: modo autem scire, anterioris ignorantiae professio est. Quod cum in Deum non cadat, neque ut ignoraverit antea fidelem sibi esse Abraham, de quo dictum est, Credidit Abraham Deo, et deputatum est ei ad justitiam (Gen. XV, 6; et Rom. IV, 3): hoc quod nunc cognovit, tempus est quo Abraham testimonium accepit, non etiam (quo) scire Deus coepit. Abraham enim, holocausto filii, dilectionem quam ad Deum habebat docuerat: Deus tum cognovit, cum loquitur. Et quia ante nescire non intelligendus est; necesse est idcirco tunc intelligatur cognosse, quia loquitur. Et de plurimis quidem, quae de scientia Dei Testamento Veteri continentur, haec tantum exempli causa demonstrata a nobis sunt: ut id, quod nescit Deus, non ignorationis causa intelligeretur esse, sed temporis. 65. Dicitur nescire cognitione sua indignos, operarios iniquitatis, virgines stultas. --In Evangeliis vero Dominum multa scientem nescire invenimus. Operarios iniquitatis, in virtutibus multis et in nomine ejus gloriantes, non novit dicens: Et tunc jurabo, quia non novi vos. Discedite a me, omnes qui operamini iniquitatem (Matt. VII, 23). Etiam cum jurejurando eos non novit, quos tamen iniquitatis operarios esse non nescit.
Nescit ergo, non idcirco quia nesciat, sed quia cognitione ejus per iniquitatem operationis indigni sint: fidem dicti etiam jurisjurandi religione confirmans, et habens in naturae virtute ne nesciat, et retinens in sacramento voluntatis ut nesciat. Nescit quoque unigenitus Deus virgines stultas: et comparandi sibi olei incuriosas, gloriosi adventus sui thalamum ingressus, ignorat. Namque et adeunt et rogant, et usque adeo non ignorantur, ut his respondeatur: Amen dico vobis, quia nescio vos (Matth. XXV, 12). Nam et occursus 309 et deprecatio non ignorabiles esse eas patitur: sed nesciendi responsio non naturae potius quam voluntatis est; dum ab eo, qui nihil non nescit, indignae sunt quae sciantur. Denique ne per infirmitatem ignorare existimaretur, continuo Apostolis ita locutus est: Vigilate itaque, quia nescitis diem neque horam (Ibid., 13): ut cum vigilare eos ob ignorationem diei atque horae monet, per id nesciri ab eo virgines noscerentur, quod consopitae et negligentes, indignae aditu thalami sui oleo indigendo mansissent. 66. Christus nil nesciens dispensationis ergo loquitur quasi nesciens. Diei scientia occulta: ideo quasi ignorata. --Non est igitur Dominus Jesus Christus, qui scrutans corda et renes Deus est, in ea naturae infirmitate, (ut) ne nesciat, cum hoc ipsum ex naturae scientia intelligatur esse, quod nescit. Quod si qui forte ignorationem ei deputabunt, ab eo qui sciat cogitationes eorum dici sibi metuant. Quid cogitatis mala in cordibus vestris (Matth. IX, 4)? Nam cum cogitationum gestorumque non ignarus cognitor interdum de cogitatis gestisque quasi ignarus interrogat, velut de tactu fimbriae mulierem, vel de dictorum dissensione Apostolos, vel de sepulcro Lazari flentes: non nesciens intelligendus est nescire, sed loquens. Neque enim natura fert, ut qui absens Lazarum mortuum sepultumque sciat, sepulcri locum nesciat; et qui cogitationes videt, mulieris fidem non cognoverit, et qui necessitatem non habet de aliquo interrogandi (Joan. XVI, 30), dissensionem Apostolorum ignoraverit. Sed ei, qui novit omnia, ea ipsa quae non nescit, dispensatio est aliquando nescire se loqui: dum aut apud Abraham scientia dissimulatur in tempus, aut apud stultas virgines et iniquitatis operarios cognitio negatur indignis, aut in sacramento filii hominis, interrogatio ignorantis ex homine est: in his se omnibus veritati corporeae nativitatis accommodans, quibus naturae nostrae infirmitas detinetur; non (ita) ut infirmis esset ex 310 natura qui Deus est, sed ut infirmitates sibi hominum Deus homo natus assumpserit, assumpserit autem ita, non ut in naturam infirmam natura indemutabilis sit redacta, sed ut in natura indemutabili susceptionis esset sacramentum: dum et qui erat Deus, homo est; nec Deus destitit manere, qui homo est. Agens itaque se atque confirmans hominem natum, manens Deus Verbum, saepissime in ea est professione, qua homo est, cum tamen et protestatio Dei ea sit saepe quae hominum: cum ea nescit, quae aut non sint in tempore confitenda, aut non agnoscuntur ad meritum. 67. Quam sapienter absconsa sit. --Intelligendum itaque est, cur professus sit diem se nescire. Si omnino nescire creditur, Apostolus ita contradicit: In quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconsi (Coloss. II, 5). Est ergo absconsa scientia: quae quia abscondenda est, interdum et nescientia confitenda est, ut esse possit absconsa. Nam si erit in protestatione, non etiam in secreto manebit. Negat ergo se scire: ut scientia possit esse abscondita. Quod si idcirco nescit, ut scientia maneat absconsa; non per naturam nescit omnia sciens, quod idcirco tantum, ut absconsum sit, nescit. Cur autem diei scientia absconsa sit, non in obscuro est. Namque monens nos irremissa fide intentos semper manere, securitatem cognitionis definitae ademit: ut pendulae exspectationis incerto mens sollicita, festinans et adventus diem semper exspectans, semper exspectando speraret; curamque pervigilem incertum ipsum, non ambigendi tamen temporis, detineret. Ita enim Dominus ait: Ideo et vos estote parati, quia nescitis qua hora filius hominis venturus est (Matth. XXIV, 44). Et rursum: Beatus ille servus quem veniens Dominus ejus invenerit sic facientem (Ibid., 46). Ignoratio non ad errorem fuit necessaria, sed ad perseverantiam. Nec negatum id ad detrimentum est, quod ignoratum 311 tribuit incrementum, ne scientiae securitas negligentiam fidei dissimulatae excitaret, sed praeparationem irremissam exspectatio indefinita retineret: quae modo furis metuendum semper caveret adventum, illo eligente somni tempus ad furtum: patrefamilias vero domus, damni semper timore, vigilante. 68. Christum, etsi humana penetret ut potior, paterna penetrare nolunt ut inferiorem. --Quamquam igitur non obscurum sit, ignorationem Dei non ignorationem esse, sed sacramentum: dum per dispensationem aut agendi, aut protestandi, aut demonstrandi sic nescit, ut sciat; et sic non nescit, ut nesciat: tamen videndum est, ne forte et ita infirmus sit, ut ea, quae Pater scit, scire non possit: potente quidem eo cogitationes humanorum cordium nosse: quia natura potior motibus se naturae inferioris admisceat, eamque tamquam imbecillam vehementi virtute transcurriat: sed impotens sit vehementiorem sui naturam infirmior ipsa penetrare; quia ut levia gravibus, et rara densis, et liquida solidis sunt pervia; ita contra et grav ia levibus, et densa raris et solida liquidis non cedant; quia cum non pateant valida infirmibus, validis tamen infirma penetrantur. Ob id ergo cogitationes Dei patris ignorare Filius ab impiis dicitur, quia infirmus ipse cum sit, non adeat ineundo potiorem, nec valentem invalidus transcurrat. 69. Christum Patre inferiorem dici non sinunt Scripturae. Pater et Filius speculum mutuum. --Quae si quis non modo ore temerario loqui audebit de unigenito Deo, verum etiam corde impio cogitare; Apostolum ita de Spiritu sancto ad Corinthios scribentem credidisse cognoscat: Nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum.
--Quid dispensationem ad impietatem rapis? Quid sacramentum nostrae salutis invadis ad mortem? Glorificaturus Filium Pater major est: glorificatus in Patre Filius minor non est Aut quomodo minor est, qui in gloria Dei patris est? Aut numquid Pater major non est? Major itaque Pater est, dum pater est: sed Filius, dum filius est, 303 minor non est. Nativitas Filii patrem constituit majorem: minorem vero Filium esse nativitatis natura non patitur. Major Pater est, dum gloriam assumpto homini rogatur ut reddat: Filius minor non est, dum gloriam resumit apud Patrem. Atque ita et sacramentum nativitatis, et dispensatio corporationis impletur. Nam et Pater, dum et pater est et glorificat nunc filium hominis, major est: et Pater et Filius unum sunt, dum ex Patre natus Filius, post assumptionem terreni corporis glorificatur in Patrem. 57. Innascibilitatis et nativitatis non alia natura. Filius natus non coeptus. --Non habet itaque nativitas naturae ignobilitatem: quia in forma Dei est, quia ex Deo nascitur. Et cum differre significatione ipsa existimetur innascibilitas a nativitate; nativitas tamen non est extra innascibilitatis naturam, quia non sumpsit aliunde quod substitit. Nam tametsi non consecuta sit, ut coinnascibilis effecta sit; accepit tamen ex innascibili Deo esse quod Deus est. Fides igitur nostra, etsi initium nativitatis non apprehendens, unigenitum Deum semper ( supple, esse) profitetur; quia natura non ferat, ut coepisse eum aliquando confiteatur, cujus nativitas omne initii tempus excedat. Sed quem semper esse et ante tempora confitetur, natum tamen intemporali infinitate non ambigit, eum tamen ex ininitiabilis intelligentiae nativitate confessa. 58. Objicitur contra eum ignoratio diei. --Sed hoc haeretici ad naturae contumeliam sumunt, quia dictum est, Pater major me est: vel illud, De die autem et hora nemo scit, neque Angeli in coelis, neque Filius, nisi Pater solus (Marc. XIII, 32). Ignoratio ergo diei atque horae objicitur unigenito Deo: ut Deus ex Deo natus non sit in ea naturae perfectione qua Deus est, cum nesciendi necessitate dominante, jam vis aliqua exterior eo potior sit, quae tamquam adversum se imbecillum in ignorantiae eum infirmitate detineat. Quin etiam ad hujus nos intelligentiae impietatem haereticorum furor jure quodam 304 necessariae confessionis compellit, ut ita credendum sit; quia et a Domino ita dictum sit, et videri irreligiosissimum possit, professionis ejus de se protestationem diversae intelligentiae nostrae opinione corrumpi. 59. Auctor omnium nil potest nescire. Qui quae nec in se nec per se sint scit, multo magis quae in se et per se. Dies Domini per ipsum et in ipso constituta est. --Ac primum ante quam dicti ratio et causa memoretur, sensu communis judicii sentiendum est, an credibile esse possit, ut aliquid ex omnibus nesciat, qui omnibus ad id quod sunt atque erunt auctor est. Si enim omnia per Christum et in Christo, et ita per ipsum, ut omnia in ipso sint; id quod neque extra eum neque non per eum est, quomodo non etiam in scientia ejus sit, cum plerumque scientia ejus ea, quae neque in se neque per se sint, per virtutem naturae non nesciae apprehendat? At vero quod causam nisi ex eo non sumit, et motum ad id, quod est eritque, nisi intra se non capit; quomodo extra ejus naturae scientiam est, per quam et in qua id quod efficiendum sit continetur? Cogitationes namque humanas non solum praesenti motu incitatas, sed etiam instinctu futurae voluntatis agitandas, Dominus Christus non ignorat, Evangelista testante: Sciebat enim Jesus ab initio, qui essent non credentes et qui esset traditurus eum (Joan. VI, 65). Naturae ergo ejus virtus, quae cognitionem rerum non exstantium capit, et quiescentium adhuc animorum subituras inquietudines non ignorat, id quod per se intraque se est, nescisse existimabitur? Et alieni potens, impotens sui est; de quo dictum meminerimus, Omnia per ipsum, et in ipso creata sunt, et ipse est ante omnes (Coloss, I, 16); vel illud, Quia in ipso complacuit omnem plenitudinem inhabitare, et per ipsum reconciliari omnia in eum (Ibid., 19)? Cum igitur omnis in eo sit plenitudo, et omnia per ipsum et in ipso reconcilientur, et dies illa reconciliationis nostrae exspectatio sit: hanc ille diem ignorat, cujus et in se tempus est, et per sacramentum ejus est? Etenim adventus sui dies ista est, de qua Apostolus ait, Cum autem 305 Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos cum eo apparebitis in gloria (Coloss. III, 4). Nemo itaque quod per se et intra se est, nescit: Christus aderit, et adventus sui diem ignorat? Dies suus est, secundum eumdem Apostolum, quia dies Domini sicut fur nocte adveniet (I Thess. V, 2): et ignoratione ejus detineri intelligendus est? Humanae naturae quod agere definiunt, quantum in se est, praesciunt, et sequitur gerendorum cognitio voluntatem agendi: Deus vero natus quod in se et per se est nescit? Per eum enim tempora, et in eo dies est; quia et per ipsum futurorum constitutio est, et in ipso adventus sui dispensatio est: et erit in ea hebetudine, ut quod sibi constat, sensu naturae torpentis ignoret, ferarum belluarumque modo, quae extra rationem consilii providentis animatae, ipsum quod agunt nesciunt, cum quodam motu stupidae voluntatis agitatae, fortuito ad aliquid et incerto feruntur ingressu? 60. Patri injuriosum est Filio ignorantiam affingere quasi ei inviderit. --Quomodo etiam Dominus gloriae, adventus sui ignorabili die, naturae esse incompositae imperfectaeque credetur, quae et necessitatem habeat adveniendi, et scientiam adventus sui non adepta sit? Per quod potior sit ignoratio Deo, quae ei auferat cognitionis habere virtutem. Jam vero quanta impietatis geminatur occasio; si praeter infirmitatem Christi etiam Deo patri vitium deputabitur; ut unigenitum Deum, et dilectionis suae filium, diei hujus cognitione fraudaverit, malignitatisque affectu scientiam futurae consummationis inviderit: et cum non ignorabilem ei esse passionis et diem et horam voluerit; diem virtutis ejus, et clarificandi in sanctis suis horam negaverit, et ademerit beatitudinis cognitionem, cui mortis indulserit praescientiam? Humanae istud conscientiae non potest ferre trepidatio, ut hoc sibi de Deo arbitrium praesumat, et ei vitia humanae demutationis adscribat; ut aut aliquid Filio Pater deneget, aut aliquid Deus natus ignoret.
Spiritus enim omnia scrutatur, et alta Dei. Quis enim scit hominum quae sunt hominis, quae in ipso, nisi spiritus qui in ipso est? Ita et quae in Deo sunt nemo novit, nisi Spiritus Dei (I Cor. II, 10, 11). Sed haec inania corporalium rerum exempla spernentes, Deum de Deo, et Spiritum de Spiritu, virtutibus suis potius, quam terrenis conditionibus aestimemus. Aestimemus autem, non sensu nostro, sed professione divina: et credamus ei qui ait, Qui me vidit, vidit et Patrem (Joan. XIV, 9). Nec ignoremus eum qui dixit, Vel operibus meis credite, quia Pater in me, et ego in Patre (Joan. X, 38). Nec ignoremus eum, qui locutus est, 312 Ego et Pater unum sumus (Ibid. 30). Si enim sensum nostrum rerum nomina secundum humanam intelligentiam commemorata confirmant: non habet ab eo naturae differentiam, in quo per intelligentiam quis videtur; nec differt in genere, qui manentem in se habens, inest in manente; nec diversi sunt, qui unum sunt. Intellige unitatem, dum non dividua natura est. Naturae vero rursum individuae sacramentum apprehende, dum tamquam speculum unus unius est. Speculum autem ita, ut non imaginatam speciem naturae exterioris splendor emittat; sed dum vivens natura naturae viventi indifferens est, quippe quae ex tota tota sit, quae et dum unigenita est Patrem in se habeat, et maneat in Patre dum Deus est. 70. De naturae unitate dicta male ad unitatem voluntatis detorquent haeretici. --Haec itaque, ad significandum nativitatis sacramentum a Domino praedicata, haeretici quia negare non possunt, ita conantur eludere, ut ad voluntatis concordiam referant; ut in Deo patre et in Deo filio non divinitatis sit unitas, sed voluntatis: tamquam divinae doctrinae inops sermo sit, neque aut dici a Domino potuerit, Ego et Pater unum volumus: aut ejusdem intelligentiae sit, Ego et Pater unum sumus: vel loquendi imperitus non dixerit, Qui vidit voluntatem meam, vidit et voluntatem Patris mei: et id ipsum sit, Qui me vidit, vidit et Patrem: vel certe non fuerit in usu eloquii divini, Voluntas Patris mei in me est, et voluntas mea in Patre meo est; sed conveniens huic dicto sit, Ego in Patre, et Pater in me (Joan. XIV, 11). Quae quamquam omnia foeda et inepta et impia sint, neque sensus humanus in hanc stultae opinionis sententiam concedat, ut aut non potuerit Dominus loqui quod volebat, aut aliud locutus sit quam locutus est: qui quamquam reperiatur parabolicis et allegoricis dictis usus esse, sed aliud est vel exemplis dicta firmare, vel proverbiorum significationibus rerum satisfacere dignitati, vel temporum professionibus se coaptare: tamen hic idem unitatis, de qua tractatur, locus non patitur in dictis aliud, quam sonant verba, esse credendum. Si enim per id unum sunt, quia unum volunt; unum autem velle naturae separabiles non possunt, quae diversitate generis dissidentis in diversas 313 necessario voluntates naturae diversitate dissentiunt: quomodo unum velle possunt, quibus scire non unum est; cum scientia, et ignoratio voluntatis unius impediant unitatem? Cum itaque scientiae inscientia adversa sit, unum velle adversa non possunt. 71. Pater ideo solus diem scit, quia soli Filio non tacet: Filius nescit, quia nulli revelat. --Sed forte id, quod solum Patrem Filius ait scire, Filium, qui se nescire dixerit, nescire confirmet. Nisi plane Patrem solum scire dixisset, maximi periculi res intelligentiae nostrae relinqueretur, ne forte existimaretur ipse nescire. Nam cum in eo, quod nescit, dispensatio ei potius, absconditae scientiae, quam natura sit nesciendi; per id quoque nunc, quod solus Pater scit, non ignorasse credendus est: quia, sicut superius docuimus, scientia apud Deum, non cognoscendi id quod nescierit intelligentia est, sed loquendi. Et per id, quod solus Pater scit, Filius non intelligitur nescire; cum Filius idcirco nescire se dicat, ne et alii sciant: et Patrem ob id solum dicat scire, ne et ipse non nesciat. Si enim tunc cognovisse Deus dicitur, amari se ab Abraham, cum hoc non celavit Abrahae (Gen. XXII, 12); necesse est, ut et Pater diem ob id scire dicatur, quia non celaverit Filium, Deo scientiam non de repentina cognitione sumente, sed in tempore protestante. Si itaque et diem Filius secundum sacramentum nescit, ut taceat; e contrario necesse est, ideo diem Pater solus ostendatur scire, quia non tacet. 72. Deus simplex, et humano modo minime cogitandus. Non mutatur. Omnia potest. --Absit autem corporalium demutationum novitates in Patre et Filio existimari, ut aliquando Pater Filio aut loquatur, aut taceat. Nobis quidem nonnunquam missam vocem de coelo meminimus; ut sacramentum apud nos Filii, paterni dicti significatio firmaret, sicut Dominus ait: Non propter me vox haec venit de coelo, sed propter vos (Joan. XII, 30). Caeterum natura Dei non eget compositis humani officii necessitatibus, linguae 314 motu, temperamento oris, spiritus nisu, aeris pulsu. Deus simplex est, religione nostra intelligendus est, pietate profitendus est: sensu vero non persequendus est, sed adorandus; quia natura moderata et infirmis, naturae infinitae et potentis sacramentum intelligentiae opinione non occupet. Non est itaque diversus compositae divinitatis partibus: ut sit in eo aut post stuporem voluntas, aut post silentium sermo, aut post otium opus: ut aut velle aliquid, nisi ad volendum motus sit, non putetur; aut loqui quid, nisi post silentium sonent verba, non possit; aut agere aliquid, nisi in opus exeat, non intelligatur. Non subjacet naturae legibus, a quo legem omnis natura sortitur: neque in aliquo, infirmitate aut demutatione efficiendi detinetur, qui extra modum est potestatis, secundum Domini dictum: Pater, possibilia tibi omnia sunt (Marc. XIV, 36): ut quantum sensus humanus non capit, tantum Deus possit. Sed ne ipsum quidem se omnipotentiae virtute fraudavit, dicens, Omnia quaecumque facit Pater, eadem et Filius facit similiter (Joan. V, 19). Non est difficultas, ubi non est infirmitas; quia difficultati subjacet impotens efficiendi potestas. Difficultatis enim natura in infirmitate virtutis est: quae cum modum non habet potestatis, non tenetur lege infirmitatis. 73. Diem non potuit aliquando nescire. Filii cum Patre natura una. --Hoc idcirco demonstratum a nobis est, ne aut Deus post silentium locutus ad Filium, aut Filius post ignorationem scire existimaretur: sed intelligentiam nostram naturae nostrae esse significationibus instruendam, quae demonstrari aliquid nisi per loquentem non intelligeret, et non nesciri aliquid nisi sciendo non existimaret. Filius itaque diem idcirco, quia tacet, nescit: et Patrem solum idcirco scire ait, quia solus uni sibi non tacet. Sed non exspectat, ut dixi, 315 has naturae difficultates, ut tunc sciat cum ignorare destiterit, ut tunc audiat cum loqui Pater coeperit. Naturae suae cum eo, tamquam unigeniti, unitatem non ambigue docuit dicens: Omnia, quae Patris sunt, mea sunt. Non enim ille nunc de obtinendo locutus est; quia aliud est extrinsecus subsistentia sua esse, aliud est in suis atque ipsum se esse: quorum unum est possidere coelum, terras, mundumque totum, aliud est se ipsum in his significare quae sua sunt, sua autem ita, non tamquam externa subjaceant, sed quod ex suis ipse subsistat. Nunc ergo cum omnia, quae Patris sunt, sua sunt; divinitatis significat naturam, non obtentorum communionem. Nam ad id, quod de suo accepturum sanctum Spiritum loquebatur, ait, Omnia, quae Patris sunt, mea sunt; et ideo dixi, de meo accipiet: ut dum de suo accipit, non etiam non de Patris accipere existimaretur; vel cum de Patris sumeret, non etiam non de suo sumere intelligeretur. Neque enim de creaturis sumebat Spiritus sanctus, qui Dei Spiritus est; ut ex his videatur accipere, quia ea omnia Dei sunt. Sed non ideo omnia, quae Patris sunt, sua sunt, ut quod sumit ex Filio, ne etiam non de Patris sumere videretur; cum omnia, quae Patris essent, esse intelligerentur et Filii. 74. Cui voluntas, adeoque scientia, cum Patre eadem. --Haec igitur natura non eguit vel demutatione, vel interrogatione, vel allocutione, ut post ignorantiam sciat, post silentium interroget, post interrogationem audiat: sed perfecta in sacramento unitatis suae manens, ut habuit de Deo nativitatem, ita habuit et universitatem. Universitatem autem habens, non etiam non quae universitatis sunt tenuit, scientiam scilicet, aut voluntatem: ne quod scit Pater, per interrogationem 316 Filius sciret; vel quod vult Pater, per significationem Filius vellet. Sed cum omnia, quae Patris sunt, sua essent; in ea fuit proprietate naturae, ne aliud aliquid, quam Pater, aut vellet, aut sciret. Ad demonstrationem vero nativitatis plerumque demonstratio est adhibita personae, cum dicitur: Non veni voluntatem meam facere, sed voluntatem ejus qui me misit (Joan. VI, 38). Patris voluntatem, non suam facit: dum per voluntatem ejus, qui se misit, significat et Patrem. Quod autem id ipsum velit, non ambigue ostendit dicens: Pater, quos mihi dedisti, volo ut ubi ego sum, et illi sint mecum (Joan. XVII, 24). Cum ergo Pater velit nos cum Christo esse, in quo secundum Apostolum elegit nos ante constitutionem mundi, et ipsum illud Filius velit, scilicet esse nos secum (Ephes. I, 4); voluntas ad naturam eadem est, quae ad nativitatis significationem distinguitur in voluntate. 75. Eum non nescientem, sed ex dispensatione tacentem intellexerunt Apostoli. --Non itaque ignorat Filius, quod non ignorat Pater; neque quia solus Pater scit, idcirco nescit et Filius: cum in unitate naturae Pater et Filius maneant; quod autem Filius nesciat, in quo omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi sint, tacendi dispensatio sit: sicut ipse Dominus testatus est, cum quaerentibus Apostolis de temporibus respondit: Non est vestrum scire tempora vel momenta, quae Pater posuit in sua potestate (Act. I, 7). Cognitio negatur: neque solum negatur, sed et sollicitudo cognitionis inhibetur, cum scire haec tempora non est eorum. Ipsi certe nunc post resurrectionem de temporibus interrogant, quibus ante interrogantibus dictum est, ne Filium quidem scire: nec videri possunt secundum aurem intellexisse nescire Filium; cum ipsi eum tamquam scientem rursus interrogent. Sed sacramentum nesciendi, dispensationem esse intelligentes 317 tacendi, nunc post resurrectionem loquendi tempus jam arbitrantes esse, interrogant. Atque illis Filius non jam se nescire ait; sed quod scire non sit eorum, quia Pater in potestate sua posuerit. Si itaque Apostoli hoc, quod nescit Filius diem, dispensationem esse intelligunt, non infirmitatem; nos Filium ob id tantum diem dicimus nescire, ne Deus sit? cum diem Pater Deus idcirco in potestate sua posuerit, ne ad scientiam humanae cognitionis evaderet: et Filius ante interrogatus, nescire se dicens nunc rursum non se nescire respondeat, sed eorum esse nescire; Patrem vero tempora non in scientia sua, sed in potestate posuisse? Nam cum dies et momentum intra temporum nomen sit; non potest videri 318 diem et momentum restituendi in regnum Israel ipse ille, qui restituturus eum est, ignorare. Sed nos ad intelligentiam nativitatis suae per exceptionem paternae potestatis erudiens, neque se nescire respondit: et facultatem ipsis scientiae non concessam esse demonstrans, id ipsum in sacramento paternae potestatis consistere est professus. Non ergo, quia nescire se diem et momentum Filius dicit, nescire credendus est, sicuti neque cum secundum hominem aut flet, aut dormit, aut tristis est, Deus obnoxius esse aut lacrymis, aut timori, aut somno est confitendus: sed salva Unigeniti in se veritate, secundum carnis infirmitatem, fletum, somnum, inediam, sitim, lassitudinem, metum, pari necesse est secundum hominem natura, diei atque horae professus esse intelligatur inscientiam.
10
2. Quos magistros quaerant. --Harum itaque vitiosarum voluntatum non ignarus Apostolus, inter multa contestandae fidei et praedicandi verbi praecepta, ad Timotheum scribens ait, Erit tempus cum sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros prurientes aures: et a veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur (II Tim. IV, 3). Ubi enim per impietatis studium extra sanae doctrinae patientiam erunt, tunc his quae desiderant coacervabunt magistros, apta scilicet cupiditatibus suis doctrinarum instituta cumulantes, neque doceri se desiderantes, sed doctores ad id quod desiderant congregantes: ut cumulus ipse conquisitorum et coacervatorum magistrorum, aestuantium desideriorum satisfaciat doctrinis. Et hic tantus stultae irreligiositatis furor quo tamdem spiritu, sanam doctrinam non sustinens, corruptam desiderabit, si ignorat; ab eodem Apostolo ad hunc eumdem Timotheum scribente cognoscat: Spiritus autem manifeste dicit, quia in novissimis temporibus recedent quidam a fide, attendentes spiritibus seductoribus, doctrinis daemoniorum in hypocrisi mendaciloquiorum (I Tim. IV, 1). Qui enim doctrinae profectus est, placita magis quam docenda conquirere? Aut quae doctrinae religio est, non docenda desiderare, sed desideratis coacervare doctrinam? Sed haec seducentium spirituum incentiva suppeditant, et simulatae religionis falsiloquia confirmant. Sequitur enim fidei defectionem hypocrisis mendax, ut sit vel in verbis pietas, quam amiserit conscientia. Et ipsam quidem simulatam pietatem omni verborum mendacio impiam reddunt, falsae doctrinae institutis corrumpentes sanctitatem fidei: dum secundum desideria studiorum potius, quam secundum evangelicam fidem, coacervata doctrina est. Auribus enim prurigine incitatis, dum per audiendi impatientem oblectationem sub novella desiderii sui praedicatione scalpuntur, ipsi penitus ab auditu veritatis alieni, totos se fabulis destinant: ut his, quae loquantur, veritatis speciem acquirant, dum quae vera sunt et loqui et audire non possunt. 3. Arianis conveniunt praedicta. --Incidimus plane in hoc prophetiae apostolicae molestissimum tempus. Conquisitis enim nunc creaturae potius quam Dei praedicandi magistris, desideriis humanis potius quam sanae fidei doctrinis studetur: et eo 323 usque eos prurigo aurium ad ea quae desiderant audienda excitavit, ut coacervatis doctoribus sola haec nunc interim praedicatio polleat, per quam unigenitus Deus a potestate et veritate Dei patris alienus, aut alterius generis Deus sit in fide nostra, aut Deus non sit: mortifera ex utroque impietatis professione, aut duos deos sub diversitate divinitatis eloquentes, aut Deum omnino, cui natura ex Deo per nativitatem sit, abnegantes. Hoc alienatis ab auditu veritatis, et conversis ad fabulas auribus placet: hujus sanae doctrinae audientia non sustinetur, et ipsa omnis cum praedicatoribus suis exsulat. 4. Hilarius in exsilio liber ac laetus. --Sed licet nunc a multis, coacervantibus sibi secundum desideria sua magistros, sana doctrina exsulet; non tamen a sanctis quibusque praedicationis veritas exsulabit. Loquemur enim exsules per hos libros, et sermo Dei, qui vinciri non potest, liber excurret, de hoc eodem apostolicae prophetiae admonens tempore: ut cum auditus veritatis impatiens deprehenditur, et secundum desideria humana coacervati magistri reperiuntur, jam de tempore non ambigatur; sed in eo coexsulare, exsultantibus sanae fidei praedicatoribus, veritas intelligatur. Ac de temporibus non queremur: quin etiam gaudebimus, quia iniquitas se per hoc exsilii nostri tempus ostenderit, quo veritatis impatiens sanae doctrinae praedicatores, ut secundum desideria sua coacervet sibi magistros, relegat: exsilio nostro laetantes et exsultantes in Domino, constitisse in nobis plenitudinem apostolicae prophetiae. 5. Quam caute se gesserit superioribus libris. Solemnes Arianorum calumniae in Catholicos. --Superioribus igitur libellis sincerae, ut arbitror, fidei et incontaminatae veritatis professionem tenentes, quamquam secundum humanae naturae consuetudinem nullus sermo non sit obnoxius contradictioni, eam tamen nos arbitror totius responsionis nostrae moderatos esse rationem, ut contradicere quisquam nisi cum impietatis professione non possit. Eorum enim dictorum, quae secundum falsiloquii sui artem ex Evangeliis haeretici praesumunt, ita demonstrata veritas est, ut jam in contradictione ignorantiam 324 excusare non liceat, sed irreligiositatem necesse sit confiteri. Eam quoque nunc, secundum sancti Spiritus donum, temperavimus totius fidei demonstrationem, ut ne quid ementiri saltem adversum nos criminis possent. Solent enim ita de nobis implere aures ignorantium, ut nos asserant negare nativitatem, cum unitatem divinitatis praedicamus: et dicant solitarium a nobis per hoc, Ego et Patrem unum sumus (Joan. X, 30), significari Deum: ut innascibilis Deus descendens in Virginem homo natus sit, qui ad dispensationem carnis id quod ita coeperit, Ego, ad divinitatis suae vero demonstrationem subjecerit, et Pater, tamquam hujus hominis sui pater esset; ex duobus vero consistens, homine scilicet et Deo, de se locutus sit, unum sumus. 6. Quid hactenus dictum de aeterna Filii generatione. --Sed nos nativitatem subsistentem sine tempore protestantes, praedicavimus Deum filium non alienae a Deo patre naturae Deum: neque ex innascibilitate Innascibili coaequalem, sed ex generatione Unigeniti non disparem: neque unum eos esse ex geminatis nominibus unionis, sed ex nativitate naturae: neque duos deos per diversitatem generis in fide esse, neque rursum singularem quia solum Deum, ubi sacramentum Dei unigeniti est confitendum; sed in Patre significari atque esse Filium, dum in eo et natura Patris et nomen ( scil.
Hilarius PictaviensisDe Trinitate00
Hilarius Pictaviensis
De Trinitate
LIBER X
IX XI
319-320 LIBER DECIMUS.
Totus est adversus eos, qui nullam in Christo volentes esse substantiam, quae non in passione doluerit, nullam quae ab esurie, siti, tristitia, timore aliena fuerit, divinae professionis naturaeque immemores, ad argumentum impietatis suae, dispensationis gesta et dicta tenuerunt (Lib. I, n. 32). Quorum alii Christum asserebant merum esse hominem, in cujus animam, non simplex, sed DOMINANS metus tristitiae imminentis inciderit, qui consternatus fuerit passionis NECESSITATE, et quem obtinuerit vis doloris (Ibid., n. 33). Alii Verbum cum carne confundentes, officio animae functum esse praedicabant. Nec deerant qui ipsum ab homine prorsus separantes, nullam illius in Christo praesentiam fatebantur, nisi quam in prophetis agnoscimus. Rursum discrepantes complectebantur sententias, cum Christi non modo carnem, sed et animam ab Adam propagatam sentientes, ut Scripturas eluderent, quibus de coelis descendisse significatur, descensum illum non de persona Verbi carnem sibi assumente, sed de ipsa carne e coelis advecta interpretabantur.
Contra illos haereticos Hilarius eo ut plurimum utitur argumenti genere, quo in suis ipsorum sententiis non succurrat eis quod reponant. Quod autem aliorum Operum initio rogat, id ei maxime in hoc libro concedendum, ne scilicet de ipso ante finem judicetur. Si quid enim offendiculi pariunt initia, finis levabit. Quamquam exposita adversariorum sententia facile judicatur, vel solam a dolore, metu, tristitia eximere Christi divinitatem; vel humanam illius naturam a dominantibus dumtaxat et coactis hujusmodi affectionibus vindicare. Illud etiam attendendum quod Gregorius Nyss. Or. V contra Eunom a Theodoreto, Dial. III, laudatus ait: Cum enim duplex et ambigua sit opinio, divinitasne, an humanitas passa sit: unius rejectio, alterius prorsus erit confirmatio.
Itaque Hilarius, num. 9, insanas haereticorum contra Christi divinitatem opiniones exponere simul ac persequi incipiens, deinceps, usque ad num. 36, de mirabili illius conceptione ita disserit, ut ex ea naturae nostrae veritatem a Verbo sine sui abolitione, sine nostris vitiis susceptam esse demonstret. Ex quo conficit, Christum unum eumdemque, etsi non humana lege conceptum, tamen et verum hominem exstitisse, et verum Deum: ut verum hominem, passionum naturis permissum esse: ut absque originis nostrae vitiis conceptum, passionum nostrarum non confectum esse injuriis; ut verum Deum, ab iisdem prorsus fuisse alienum.
Exinde usque ad num. 43, tristitiae ipsius, orationis, et angelici ministerii expendens causas, eum non sibi, sed Apostolis tristem fuisse, orasse, et ab Angelo confortatum esse propugnat. Tum quinque numeris sequentibus enarrat quae Christus in passione praebuerit divinae omnipotentiae suae signa: quibus facile appareat, doloris necessitatem, vim ac dedecus in eum non convenire, qui tanta potuerit; et eum quidem secundum hominem pro nobis infirma omnia pati, sed secundum Deum in his omnibus triumphare (num. 47).
Hinc adversarii vocem Christi objiciunt se derelictum clamantis. Quae autem illorum de Christo fides sit, declarat numerus 49. Ac subinde multis oppositis quaestionibus de Christi ortu temporali, fletu, animae ponendae ac resumendae potestate, spiritus commendatione et traditione, quae cum haereticorum doctrina conciliari nequeant, nodum earum solvit num. 61, ex fide Ecclesiae, quae cum Christi naturas non confundat, nec dividat personas, in uno eodemque Christo habet conquerentem ad mortem relictum se esse, quia homo est, et eum qui moritur profitentem se in paradiso regnare, quia Deus est. Interea Hilarius fidei necessitatem more suo commendat: quo arrogantiam retundat haereticorum, 321-322 qui Christi mysteria se comprehendere jactitabant. Ut enim tradit Athanasius ad calcem l. de Salutari Adv. J. C. qui divinitati ejus passionem adscribunt, aut qui humanitati ejus fidem non habent, aut qui unum in duo separant, ii carnis ejus dimensionem faciunt, et QUANTUM et QUOMODO praeter sacras Scripturas definiunt, τό πὸσον ἢ πῶς παρὰ τὰς γραφὰς λέγειν τολμῶντες. 1. Dissidentium sententiarum quae causae. Doctrinam placiti, non rationis sectantes. --Non est ambiguum, omnem humani eloquii sermonem contradictioni obnoxium semper fuisse: quia dissentientibus voluntatum motibus, dissentiens quoque sit sensus animorum; cum adversantium judiciorum affectione compugnans, assertionibus his, quibus offenditur, contradicit. Quamvis enim omne dictum veri ratione perfectum sit; tamen dum aliud aliis aut videtur, aut complacet, patet veritatis sermo adversantium responsioni: quia contra veritatem aut non intellectam aut offendentem, vel stultae vel vitiosae voluntatis error obnititur. Immoderata enim est omnis susceptarum voluntatum pertinacia: et indeflexo motu adversandi studium persistit, ubi non rationi voluntas subjicitur, nec studium doctrinae impenditur, sed his quae volumus rationem conquirimus, et his quae studemus doctrinam coaptamus Jamque nominis potius, quam naturae, erit doctrina quae fingitur: et non jam veri manebit ratio, sed placiti; quam sibi voluntas magis ad defensionem placentium coaptaverit, non quae voluntatis instinctum per intelligentiam veri rationabilis incitabit. Per haec igitur vitia studiosarum voluntatum omnes adversantium intentionum emergunt contradictiones: et inter veri assertionem, et placiti defensionem, pertinax pugna est: dum se et veritas tenet, et tuetur voluntas. Caeterum si non praeiret rationem voluntas, sed per veri intelligentiam ad velle id quod verum est moveretur: numquam doctrina voluntatis quaereretur, sed voluntatem omnem doctrinae ratio commoveret; essetque omnis sine contradictione veritatis sermo, cum unusquisque non quod vellet, id verum esse defenderet, sed quod verum est, id velle coepisset.
18. Quae caro filii hominis quia ex Virgine, panis de coelo est quia ex sancto Spiritu. --Ipse autem Dominus hujus nativitatis suae mysterium pandens sic locutus est: Ego sum panis vivus qui de coelo descendi: si quis manducaverit de pane meo, vivet in aeternum (Joan. VI, 51, 52), se panem dicens; ipse enim corporis sui origo est. Ac ne Verbi virtus atque natura defecisse a se existimaretur in carnem, 333 panem suum rursus esse dixit: ut per hoc, quod descendens de coelis panis est, non ex humana conceptione origo esse corporis existimaretur, dum coeleste esse corpus ostenditur. At vero cum suus panis est, assumpti per Verbum corporis est professio; subjecit enim: Nisi manducaveritis carnem filii hominis, et sanguinem ejus biberitis, non habebitis vitam in vobis (Ibid., 54): ut quia id, quod filius hominis est, et panis de coelis ipse descendit: per panem suum de coelo descendentem, et per carnem ac sanguinem filii hominis, et conceptae ex Spiritu sancto, et natae ex Virgine carnis intelligatur assumptio. 19. Christus perfectus Deus, perfectus homo. --Hujus igitur corporis homo Jesus Christus et Dei filius, et hominis est filius, et ex forma Dei se exinaniens formam servi accepit. Non alius filius hominis, quam qui filius Dei est: neque alius in forma Dei, quam qui in forma servi perfectus homo natus est: ut sicut per naturam constitutam nobis a Deo originis nostrae principe, corporis atque animae homo nascitur, ita Jesus Christus per virtutem suam carnis atque animae homo ac Deus esset, habens in se et totum verumque quod homo est, et totum verumque quod Deus est. 20. Adae carnem et animam Christum accepisse docentes. Anima opus Dei. --Quamquam multi confirmandae haereseos suae arte, ita aures imperitorum soleant illudere, ut quia et corpus et anima Adae in peccato fuit, carnem quoque Adae atque animam Dominus ex Virgine acceperit, neque hominem totum ex Spiritu sancto Virgo conceperit. Qui si intelligerent sacramentum carnis assumptae, intelligerent etiam sacramentum ejusdem et hominis filii et 334 Dei filii. Quasi vero si tantum ex Virgine assumpsisset quoque ex eadem et animam: cum anima omnis opus Dei sit, carnis vero generatio semper ex carne sit. 21. Christum volentes esse vocis sonum, et Catholicis quasi hominem negent affingentes. --Sed volentes unigenitum Deum, qui in principio apud Deum erat Deus Verbum, non substantivum Deum esse, sed sermonem vocis emissae, ut quod loquentibus est suum verbum, hoc sit patri Deo Filius; argute subrepere volunt, ne subsistens Verbum Deus et manens in forma Dei Christus homo natus sit: ut cum hominem illum humanae potius originis causa, quam spiritalis conceptionis sacramentum animaverit, non Deus Verbum hominem se ex partu Virginis efficiens exstiterit, sed ut in prophetis Spiritus prophetiae, ita in Jesu Verbum Dei fuerit, et arguere nos soleant, quod Christum dicamus esse natum non nostri corporis atque animae hominem: cum nos Verbum carnem factum, et se ex forma Dei evacuantem Christum, et formam servi assumentem, perfectum secundum habitum conformationis humanae, et nostrae similitudinis natum hominem praedicemus: ut vere Dei filius verus hominis filius verus sit: neque non natus ex Deo homo, neque quia natus ex Deo homo, ideo Deus esse deficiens. 22. Christi anima a Deo. Unus est in duabus naturis perfectis. --Sed ut per se sibi assumpsit ex Virgine corpus, ita ex se sibi animam assumpsit; quae utique numquam ab homine gignentium originibus praebetur. Si enim conceptum carnis nisi ex Deo Virgo non habuit; longe magis necesse est, anima corporis, nisi 335 ex Deo, aliunde non fuerit. Et cum ipse ille filius hominis ipse sit qui et filius Dei, quia totus hominis filius totus Dei filius sit; quam ridicule praeter Dei filium, qui Verbum caro factum est, alium nescio quem tamquam prophetam Verbo Dei animatum praedicabimus, cum Dominus Jesus Christus et hominis filius et Dei filius sit? Per id vero, quod tristis est anima sua usque ad mortem, et quod potestatem habet animae suae ponendae et resumendae, volunt extrinsecus animam, non ex Spiritu sancto, ut et corpus ex eo conceptum est, deputare: cum Verbum Deus, in sacramento naturae suae manens, homo natus sit. Natus autem est, non ut esset alius atque alius: sed ut ante hominem Deus, suscipiens hominem homo et Deus posset intelligi. Nam quo modo Jesus Christus Dei filius natus ex Maria est, nisi quod Verbum caro factum est: scilicet quod filius Dei, cum in forma Dei esset, formam servi accepit? Accepisse autem formam servi eum, qui esset in Dei forma, de contrariis comparatur: ut quanta veritas est manere in Dei forma, tanta veritas sit accepisse formam servi. Ad proprietatem enim naturae intelligendam, significatione verbi ad id communis impellimur. In forma enim servi est, qui et in forma Dei est. Et cum hoc naturae, illud vero dispensationis sit; in ejusdem tamen est veritatis proprietate, quod utrumque est: ut tam verus sit in Dei forma, quam verus in servi. Ut vero assumpsisse formam servi non aliud est, quam hominem natum esse; ita in forma Dei esse non aliud est, quam 336 Deum esse, unum tamen eumdemque, non Dei defectione, sed hominis assumptione, profitentes et in forma Dei per naturam divinam, et in forma servi ex conceptione Spiritus sancti secundum habitum hominis repertum fuisse. Itaque cum Jesus Christus et natus, et passus, et mortuus, et sepultus sit; et resurrexit. Non potest in his sacramentorum diversitatibus ita ab se dividuus esse, ne Christus sit: cum non alius Christus, quam qui in forma Dei erat, formam servi acceperit; neque alius, quam qui natus est, mortuus sit; neque alius, quam qui est mortuus, resurrexerit; neque alius, quam qui resurrexit, sit in coelis; in coelis autem non alius sit, quam qui descendit ante de coelis. 23. Christus passioni obnoxius, num et dolori. Christi in carne praerogativae.
--Homo itaque Jesus Christus unigenitus Deus, per carnem et Verbum ut hominis filius ita et Dei filius, hominem verum secundum similitudinem nostri hominis, non deficiens a se Deo, sumpsit: in quo, quamvis aut ictus incideret, aut vulnus descenderet, aut nodi concurrerent, aut suspensio elevaret, afferrent quidem haec impetum passionis, non tamen dolorem passionis inferrent: ut telum aliquod aut aquam perforans, aut ignem compungens, aut aera vulnerans, omnes quidem has passiones naturae suae infert, ut foret, ut compungat, ut vulneret; sed naturam suam in haec passio illata non retinet, dum in natura non est vel aquam forari, vel pungi ignem, vel aerem vulnerari, quamvis naturae teli sit et vulnerare et compungere et forare. Passus quidem est Dominus Jesus Christus, dum 337 caeditur, dum suspenditur, dum crucifigitur, dum moritur: sed in corpus Domini irruens passio, nec non fuit passio, nec tamen naturam passionis exseruit: dum et poenali ministerio desaevit, et Virtus corporis sine sensu poenae vim poenae in se desaevientis excepit. Habuerit sane illud Domini corpus doloris nostri naturam, si corpus nostrum id naturae habet, ut calcet undas et super fluctus eat, et non degravetur ingressu, neque aquae insistentibus vestigiis cedant, penetret etiam solida, nec clausae domus obstaculis arceatur. At vero si dominici corporis sola ista natura sit, ut sua virtute, sua anima feratur in humidis, et insistat in liquidis, et exstructa transcurrat: quid per naturam humani corporis conceptam 338 ex Spiritu carnem judicamus? Caro illa, id est, panis ille de coelis est; et homo ille de Deo est. Habens ad patiendum quidem corpus, et passus est; sed naturam non habens ad dolendum. Naturae enim propriae ac suae corpus illud est, quod in coelestem gloriam conformatur in monte, quod attactu suo fugat febres, quod de sputo suo format oculos. 24. Passiones humanae an in Christo. --Sed forte in quo affectio flendi, sitiendi, esuriendique mansit, caeterarum quoque humanarum passionum in eo necesse sit inesse naturam. Qui sacramentum fletus, sitis atque esuritionis ignorat, sciat et vivificare flentem, nec mortem Lazari flere (Joan. II, 15), quam gaudeat, et flumina aquae vivae ex se praebere sitientem (Joan. VII, 38), neque arere siti, qui 339 potens sit potare sitientes, et esurientem eam quae fructus suos esurienti non praebuerit damnare arborem (Matth. XXI, 19), nec naturam eam vinci inedia, quae naturam viriditatis jussa ariditate demutet (Ibid.). Quod si, praeter fletus et sitis et esuritionis mysterium, assumpta caro, id est, homo totus, passionum est permissa naturis: nec tamen ita, ut passionum conficeretur injuriis; ut flens non sibi fleret, ut sitiens sitim non potaturus depelleret, et esuriens non se cibo escae alicujus expleret. Neque enim tum, cum sitivit aut esurivit aut flevit, bibisse Dominus aut manducasse aut doluisse monstratus est: sed ad demonstrandam corporis veritatem, corporis consuetudo suscepta est, ita ut naturae nostrae consuetudine consuetudini sit corporis satisfactum. Vel cum potum et cibum accepit, non se necessitati corporis, sed consuetudini tribuit. 25. In Christo corporis humani veritas, non vitia. Non caro peccati, sed similitudo. --Habuit enim corpus, sed originis suae proprium; neque ex vitiis humanae conceptionis exsistens, sed in formam corporis nostri virtutis suae potestate subsistens: gerens quidem nos per formam servi, sed a peccatis et a vitiis humani corporis liber; ut nos quidem in eo per generationem Virginis inessemus, sed nostra in eo per virtutem profectae ex se originis vitia non inessent: dum homo natus, non vitiis humanae conceptionis est natus. Tenuit enim Apostolus demonstrandae nativitatis hujus sacramentum, cum ait: Sed humiliavit se formam servi accipiens, in similitudine hominis constitutus, et habitu repertus ut homo (Phil. II, 7): ut dum formam servi accepit, natus esse in forma hominis intelligatur; dum autem in similitudine hominis constitutus et habitu repertus ut homo est, species quidem et veritas corporis hominem testetur, sed naturas vitiorum, qui ut homo sit habitu repertus, ignoret. In similitudine enim naturae, non 340 in vitiorum proprietate generatio est. Nam quia in eo, quod formam servi accepit, nativitatis videbatur significata esse natura, subjecit in similitudine hominis constitutum et habitu ut hominem repertum: ne nativitatis veritas naturae quoque per vitia infirmis proprietas crederetur, cum et in forma servi esset vera nativitas; et in habitu repertum ut hominem, esset similitudo naturae. Ipse quidem per virginem ex se natus homo, et in similitudine vitiosae peccati carnis inventus. Quod id ipsum ad Romanos scribens testatus est Apostolus, cum ait: Quod enim impossibile erat legi, in quo infirmabatur per carnem, Deus filium suum misit in similitudine carnis peccati, et de peccato condemnavit peccatum (Rom. VIII, 3). Non fuit habitus ille tamquam hominis, sed ut hominis: neque caro illa caro peccati, sed similitudo carnis peccati: dum et habitus carnis in nativitatis est veritate, et similitudo carnis peccati a vitiis humanae passionis aliena est. Ita homo Christus Jesus et in veritate nativitatis est dum homo est, et non est in peccati proprietate dum Christus est: quia et qui homo est, non potuit non homo esse quod natus est; et qui Christus est, non potuit amisisse quod Christus est. Atque ita dum homo Christus Jesus est, habet et nativitatem hominis, qui homo est; nec est in vitiosa hominis infirmitate, qui Christus est. 26. Christus verus homo sine hominis vitiis Deus verus permansit. Passionis gesta expenduntur.
--Quamquam igitur nos ad hujus sacramenti intelligentiam apostolica fides instruat, quae et habitu ut hominem repertum, et in similitudine carnis peccati missum hominem Christum Jesum esse testata sit: ut cum habitu ut homo est, sit in forma servi, et non sit in vitiis naturae; et cum in similitudine carnis peccati est, sit quidem Verbum caro, sed in similitudine carnis peccati sit potius, quam caro ipsa peccati sit: et cum homo 341 Christus Jesus est, sit quidem homo, sed in homine non possit aliud esse quam Christus est: atque ita et ex corporis nativitate homo natus sit, nec sit in hominis vitiis, qui non sit in origine; quia Verbum caro factum non potuit non caro esse quod factum est, et Verbum licet caro factum sit, non tamen amisit esse quod Verbum est; et dum Verbum caro factum originis suae non potest carere natura, non potuit nisi in naturae suae origine permanere quod Verbum est, neque non vere intelligi Verbum caro esse quod factum est; ita tamen, ut quia habitavit in nobis, non caro illa Verbum sit, sed Verbi caro sit habitantis in carne: quae cum ita sint, tamen videamus an peractus universus ille passionis ordo infirmitatem in Domino corporalis doloris permittat intelligi. Dilatis enim ad modicum eorum dictorum causis, ex quibus metum Domino haeresis adscribit; res ipsas ut gestae sunt conferamus. Neque enim fieri potest, ut timor ejus significetur in verbis, cujus fiducia contineatur in factis. 27. An metus Passionis in Christo. --Timuisse tibi, o haeretice, Dominus gloriae passionem videtur? Sed ei ob ignorantiae hujus errorem et satanas Petrus et scandalum est (Matth. XVI, 23). Et ille quidem per charitatem Christi, quem ei non caro neque sanguis, sed Pater qui in coelis est revelaverat, detestatus passionis sacramentum, tali severitatis sententia confirmatus ad fidem est. Tu quid sectaberis spei, Christum Deum negando, et metum ei passionis addendo? Anne timuit, qui armatis ad corripiendum se obvius prodiit (Joan. XVIII, 6)? et in corpore ejus infirmitas fuit, ad cujus occursum consternata persequentium agmina conciderunt, et majestatem ingerentis se ad vincula non ferentes 342 supinatis corporibus reciderunt? Quam igitur infirmitatem dominatam hujus corpori credis, cujus tantam habuit natura virtutem? 28. An doloris. --Sed forte dolorem vulnerum timuit. Quem, rogo, penetrantis in carnem clavi habuit horrorem, qui excisae auris carnem solo restituit attactu (Luc. XXII, 51)? Expone nobis tu, dominicae infirmitatis assertor, hoc in ipso passionis tempore infirmatae opus carnis. Exserente enim Petro atque adigente gladium, truncus aure servus sacerdotis adstabat. Quomodo ex decisae auris vulnere, contingente Christo, restituta caro auris est? Unde inter fluentem sanguinem et post ipsa discindentis gladii vestigia, et in ipsa trunci corporis calumnia, exiit quod non est, et sequitur quod non exstat, et rependitur quod caretur? Producens haec ergo aurem manus, clavum dolet? et sentit sibi vulnus, qui alteri dolorem vulneris non relinquit? Compungendae carnis metu tristis est, cujus attactui licet carnem donare post caedem? Quod si haec in Christi corpore virtus fuit, qua, rogo, fide naturaliter infirmus fuisse defenditur, cui naturale fuit omnem humanarum infirmitatum inhibere naturam? 29. An inde tristis. --Sed forte stulta atque impia perversitate hinc infirmis in eo naturae praesumetur assertio, quia tristis sit anima ejus usque ad mortem (Matth. XXVI, 38). Nondum te, haeretice, cur virtutem dicti non intelligas, arguo. Interim tamen a te requiro, cur exeunte ad proditionem Juda non memineris dictum fuisse: Nunc honorificatus est filius hominis (Joan. XIII, 31). Si enim passio honorificatura eum erat; quomodo tristem eum metus passionis effecerat? Nisi forte tam irrationabilis fuerit, ut pati timuerit 343, quae se essent glorificatura patientem. 30. An calicem transferri a se precatus sit. --Sed forte timuisse usque eo existimabitur, ut transferri a se calicem deprecatus sit, dicens: Abba pater, possibilia tibi omnia sunt, transfer hunc calicem a me (Marc. XIV, 36). Ut de caeteris non calumnier, nonne hebetudinem impietatis tuae vel hinc coarguisses, quia legeras: Reconde gladium tuum in thecam: calicem, quem dedit mihi Pater, non bibam illum (Joan. XVIII, 11)? Quomodo enim per patiendi metum transferri a se deprecaretur, quod per dispensationis studium festinaret implere? Non enim convenit, ut pati nollet, qui pati vellet. Et cum pati eum velle cognosceres; religiosius fuerat dicti inintelligentiam confiteri, quam ad id impiae stultitiae furore prorumpere, ut eum assereres ne pateretur orasse, quem pati velle cognovisses. 31. An derelictum se conquestus sit. --Sed, credo, te ad impietatis tuae pugnam etiam dicto dominicae vocis armabis: Deus, Deus meus, quare me dereliquisti (Marc. XV, 34)? Post contumeliam enim crucis, forte dignationem ab eo paterni auxilii existimes recessisse, et hinc desolatae infirmitatis suae querelam exstitisse. Si tibi itaque in Christo contemptus et infirmitas et crux contumelia est; oportuerat te dicti hujus immemorem non fuisse: Verum dico vobis, amodo videbitis filium hominis sedentem a dextris virtutis, et venientem cum nubibus coeli (Matth. XXVI, 64). 32. Recapitulatio. --Ubi, rogo, in passione timor? ubi infirmitas? ubi dolor? ubi contumelia? Timere ab impiis dicitur? Sed ipse pati velle se praedicat. Infirmus esse contenditur? Sed se potentem, dum consternatis persecutoribus obvius non sustinetur, ostendit. Dolere vulnera carnis arguitur? Sed in eo, quod carnem auris reddit ex vulnere, caro ipse cum sit, extra carnalem tamen naturam dolendi vulneris reperitur: quia dum et 344 manu truncam aurem attingit, manus illa de corpore est, et dum manus aurem producit ex vulnere, non esse manus illa corporis significatur infirmis. 33. An crux ei contumeliosa. --Sed contumeliosa ei esse crux dicitur.
Atquin per hanc hominis filius sedere a dextris virtutis videndus est, et ex partu virginis homo natus in majestate sua cum coeli est nubibus reversus. Non tenes irreligiose rerum naturalium causas: et dum impietatis atque erroris spiritu plenus sacramentum fidei non intelligis, ex ipso saeculi sensu hebetudine haeretica disproficis. Omne enim, quod timetur, vitari necesse est dum timetur; et quod infirmum est, sumit ex imbecillitate terrorem; et quidquid dolet, dolendi in se habet indemutabilem naturam; et quidquid contumeliosum est, semper inhonorum est: tu vero quo sensu rationis intelligis, Dominum nostrum Jesum Christum ad quod festinat, timere; et consternantem fortes, infirmitate trepidare; et vulnera non permittentem dolori, vulneratum dolere; et contumelia crucis dehonestari, cui crux consessus ad Deum est, et reditus ad regnum? 34. Descendens ad inferos a coelo non recessit. Latronis alia, alia haereticorum fides. --Sed forte vel hoc tibi relictum occasionis impiae arbitraris, ut descensionem ad inferos et ipsam mortis timuerit necessitatem, dum id ipsum testari videtur hoc dicto: Pater, commendo in manus tuas spiritum meum (Luc. XXIII, 46). Hoc legens, et non intelligens, aut pie tacuisses, aut etiam religiose intelligentiam ejus orasses: non magis per impudentem assertionem stulto furore veritatis incapax vagareris. Anne tibi metuere infernum chaos et torrentes flammas et omnem poenarum ultricium abyssum credendus est, dicens latroni in cruce: Amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso (Ibid. 43)? Naturae hujus potestatem jam non dico metu, sed nec infernae 345 sedis regione concludes, quae descendens ad inferos, a paradiso non desit (sicuti et hominis filius loquens in terris, maneat et in coelo), Martyri suo paradisum promittens, et consummatae beatitudinis delicias pollicens. Non habet hunc metus corporalis, penetrantem quidem inferos, sed ubique naturae suae virtute distentum. Et naturam hanc mundi dominam, ac libertate spiritalis virtutis immensam, non sibi terrore mortis gehennae chaos vindicat, qua paradisi deliciae carere non possunt. Futurus enim in inferis Dominus, et in paradiso est futurus. Deseca ad metum poenae naturae indesecabilis portionem: et de Christo et apud inferos pone quod doleat, et in paradiso relinque quod regnet. Latro enim rogat, ut sui in regno suo meminerit. Et, credo, eum ad hanc beatae confessionis fidem, auditus transeunte palmas clavo gemitus accendit: et regnum Christi per dolorem infirmati in Christo corporis didicit. Ille dignationem reminiscentis in regno postulat: tu crucis mortem ad metum deputas. Dominus communionem ei paradisi mox pollicetur: tu Christum in inferis sub poenali terrore concludis. Diversae spei fides ista est. Paradisum meruit sub cruce latro, pendentem Christum confessus in regno: in poenae vero dolore et metu mortis Christum deputans, et paradiso necesse est sis cariturus et regno. 35. Epilogus, quale Christi corpus. --Collatis igitur dictorum atque gestorum virtutibus, demonstrari non ambiguum est, in natura ejus corporis infirmitatem naturae corporeae non fuisse, cui in virtute naturae fuerit omnem corporum depellere infirmitatem; et passionem illam, licet illata corpori sit, non tamen naturam dolendi corpori intulisse: quia quamvis forma corporis nostri esset in Domino, non tamen in vitiosae infirmitatis nostrae esset corpore, qui non esset in origine, quod ex conceptu Spiritus sancti Virgo progenuit: quod licet sexus sui officio genuerit, tamen non terrenae 346 conceptionis suscepit elementis. Genuit etenim ex se corpus, sed quod conceptum esset ex Spiritu; habens quidem in se sui corporis veritatem, sed non habens naturae infirmitatem: dum et corpus illud corporis veritas est quod generatur ex virgine; et extra corporis nostri infirmitatem est, quod spiritalis conceptionis sumpsit exordium. 36. Tristem esse usque ad mortem quid. --Sed niti adversum apostolicae fidei demonstrationem haeretici videntur hoc dicto: Tristis est anima mea usque ad mortem (Matth. XXVI, 38), ut professio ejus, qui se tristem ait, naturae infirmitatem, per cujus conscientiam tristis coeperit esse, testetur. Ac primum humanae intelligentiae sensum interrogo, quid sit tristem esse usque ad mortem. Non enim ejusdem significationis est, tristem esse propter mortem, et tristem esse usque ad mortem: quia ubi propter mortem tristitia est, illic ipsa mors causa tristitiae est; ubi vero tristitia usque ad mortem est, mors non jam tristitiae est causa, sed finis. Qui ergo non propter mortem, sed usque ad mortem tristis est, quaerendum est unde sit tristis. Tristis autem non incerto neque indefinito humanae ignorantiae tempore, sed usque ad mortem. Adeo autem non propter mortem suscepta tristitia est, ut sit destituta per mortem. 37. Tristitiae Christi causa. Cui precetur calicem transire. Duae Christi voluntates. --Et ut causam tristitiae intelligere possimus, videamus quid hanc professionem tristitiae vel praecesserit, vel consequatur. Totius enim passionis et fidei mysterium consummatum paschae coena fuerat per Dominum. Postque universorum in se scandalum docet (Matth. XXVI, 31 et 32), sed praecessurum se eos in Galilaeam promittit (Ibid. 33). Petrus, caeteris licet scandalizaturis, se tatamen non scandalizaturum constanti fide spopondit. Sed Dominus per naturam Dei non ignarus gerendorum, ter eum negaturum se esse respondit: ut caeterorum scandalum intelligeretur ex Petro, cum ille in tam grave fidei periculum eum ter negando recideret. Tum ille assumptis Petro, Jacobo et Joanne (Ibid. 37), duobus ad martyrium 347 electis, et Joanne in praedicationem Evangelii firmando, tristem se usque ad mortem professus est. Deinde progressus, oravit dicens: Pater meus, si possibile est, transeat a me calix iste: sed tamen non sicut ego volo, sed sicut tu vis (Ibid. 39). Transire a se calicem rogat, utique jam secum manentem: qui tum in sanguine Novi Testamenti pro multorum peccatis effundi consummabatur. Non enim rogat ne secum sit, sed ut a se transeat.
Deinde rogat ne voluntas sua fiat: et quod vult effici, id ipsum concedi sibi non vult. Ait enim, Sed tamen non sicut ego volo, sed sicut tu vis: ut voluntate calicis deprecandi humanae in se sollicitudinis significans consortium, sententiam a se unitae sibi communisque cum Patre non discerneret voluntatis. Ut autem non pro se precari intelligeretur, et ratio significatae voluntatis ac deprecatio non obtinendae esset in absoluto; hoc totum hujusmodi petitionis suae coepit exordio, Pater meus, si possibile est. Aliquid ergo Patri relinquitur, quod ei an possibile esset incertum sit? Et si nihil Patri impossibile est, intelligendum est ad cujus conditionem id quod, si possibile est, sit relictum. Post hujus enim orationis precem sequitur: Et venit ad discipulos suos, et invenit eos dormientes, et ait Petro, Non potuistis una hora vigilare mecum? Vigilate et orate, ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus, caro vero infirma (Ibid. 40 et 41). Anne adhuc tristitiae causa, et transferendi calicis deprecatio in obscuro est? Vigilari enim secum ob hoc jubet et orari, ne in tentationem intrent, spiritu quidem prompto, sed infirma carne. Nam qui non scandalizaturos se per constantiam fidelis conscientiae pollicebantur, in scandalo per infirmitatem carnis erant futuri. Non ergo sibi tristis est, neque sibi orat; sed illis quos monet orare pervigiles, ne in eos calix passionis incumbat: quem a se transire orat, ne in his scilicet maneat. 348 38. Cur dicat si possibile est.--Idcirco autem transferri eum, si possibile esset, a se precatus est: quia cum impossibile Deo nihil sit, sicut ipse ait: Pater, possibilia tibi omnia sunt (Marc. XIV, 36); impossibile tamen homini est passionis terrore non vinci, nec possit nisi per probationem fides nosci. Atque ideo et pro hominibus ut homo vult calicem transire, et ut Dei ex Deo voluntas effectui paternae voluntatis unitur. Id autem quod ait, si possibile est, manifeste in eo docuit quod ait Petro: Ecce satanas expetivit, ut vos cerneret sicut triticum: ego autem rogavi pro te, ut non deficeret fides tua (Luc. XXII, 31 et 32). Per hunc enim calicem dominicae passionis tentandi omnes erant. Et pro Petro Pater rogatur, ne deficiat fides ejus: ut negantis infirmitati vel dolor saltem poenitentiae non abesset; quae fides in eo non deficeret, quod poeniteret. 39. Qui tristis usque ad mortem. --Tristitia igitur usque ad mortem Domino est: quia in morte, motu terrae diei tenebris, discissione veli, monumentorum reseratione, mortuorum resurrectione confirmanda jam apostolorum fides esset, quam et nocturnae custodiae terror, et in flagellis, alapis, sputis, corona spinea, crucis onere, et totius passionis ludibrium, et postremo maledictae crucis damnatio commoveret. Sciens igitur Dominus haec omnia post passionem suam destitutura, ideo et usque ad mortem tristis est: et scit hunc calicem transire non posse, nisi biberit, dicens: Pater meus, non potest calix iste transire a me nisi bibam illum: fiat voluntas tua (Matth. XXVI, 42): consummata in se scilicet passione metum calicis transiturum, qui nisi eum bibisset, transire non posset: finem terroris ejus non nisi consummatae in se passionis terrore succedere; quia post mortem ejus, per virtutum gloriam, apostolicae infirmitatis scandalum pelleretur. 40. Cur apostolos dormire jam sinat. --Et quamquam in eo quod ait: Fiat voluntas tua, in calicis, id est, passionis suae scandalo, apostolos permittens paternae voluntatis 349 arbitrio; tamen etiam repetitae tertio orationis prece usus est: postquam ait: Dormite jam, et requiescite (Ibid. 45). Non enim extra rationis alicujus internae conscientiam, qui antea eos dormientes coarguisset, nunc jam dormire et requiescere jubet. Sed intelligentiam nobis Lucas adhortationis istius tribuisse existimatur: qui cum dixisset, satanam expetisse ut apostolos modo tritici cerneret, et Dominum pro fide Petri, ne deficeret, oratum fuisse; subjecit post multam Domini precem angelum adstitisse confortantem eum; quo assistente orare prolixius coeperit, ita ut guttis sanguinum corporis sudor efflueret (Luc. XXII, 43 et 44) Misso enim ad tuitionem apostolorum angelo, et per eum confortato Domino, ne pro his tristis esset, jam sine tristitiae metu ait: Dormite jam, et requiescite. De angelo quidem Matthaeus et Marcus et de expetitione diaboli nihil locuti sunt: sed post tristitiam animae, post dormientium objurgationem, post transferendi calicis deprecationem, non ex nihilo dormientium adhortatio subsecuta est, nisi quod cum afuturus ab his esset, et indulti Angeli confortatus auxilio, securitate custodiae custodiendos permittebat in somnum. 41. De sudore sanguinis et adventu angeli nil in pluribus libris. Infirmitas Christi perperam inde colligitur. --Nec sane ignorandum a nobis est, et in graecis et in latinis codicibus complurimis, vel de adveniente angelo, vel de sudore sanguinis nil scriptum reperiri. Ambigentibus igitur, utrum hoc in libris variis aut desit, aut superfluum sit (incertum enim hoc nobis relinquitur de diversitate librorum), certe si quid sibi ex hoc haeresis blanditur, ut infirmum affirmet, cui opus fuerit angeli confortantis auxilio; meminerit Creatorem angelorum creationis suae non eguisse praesidio; tum deinde necessario eo modo eum confortatum, quo modo et tristem esse. Nam si nobis tristis est, id est, propter 350 nos tristis est, necesse est ut propter nos sit confortatus et nobis: quia qui de nobis tristis est et de nobis confortatus est, ea confortatus est conditione qua tristis est. Sudorem vero nemo infirmitati audebit deputare: quia et contra naturam est sudare sanguinem. Nec infirmitas est, quod potestas non secundum naturae consuetudinem gessit: neque ad haeresim infirmitatis pertinere ullo modo poterit, quod adversum haeresim phantasma mentientem proficiat, per sudorem sanguinis, ad corporis veritatem.
Igitur cum et tristitia de nobis est, et oratio pro nobis est, non possunt non omnia propter nos gesta esse intelligi, cum omnia pro nobis, quibus timebatur, orata sint. 42. Tristitiam, calicis deprecationem, etc. Apostolos spectare. --Praestant autem sibi mutuam Evangelia plenitudinem: dum alia ex aliis, quia omnia unius Spiritus praedicatio sit, intelliguntur. Hanc enim tacitam ab omnibus pro Apostolis Domini orationem Joannes maxime spiritalium causarum praedicator ostendit, Dominum ita precatum esse, dicens: Pater sancte, conserva eos in nomine tuo. Cum essem cum eis, ego custodiebam eos in nomine tuo: quos dedisti mihi, et custodivi (Joan. XVII, 11 et 12). Non sibi itaque fuit oratio illa, sed apostolis: nec sibi tristis est, qui orare eos ne tententur monet: nec sibi angelus mittitur, qui si vellet, duodecim millia legionum de coelis deduceret: nec propter mortem timet, qui usque ad mortem anxius est: nec ut se transeat calix, rogat; sed a se transire calicem rogat, qui tamen transire non possit, nisi eum biberit. Transire autem non loco decedere est, sed omnino non exstare: quod quidem ipsum et evangelicus et apostolicus sermo significat, cum dicitur, Coelum et terra transibunt, verba autem mea non praeteribunt (Marc. XIII, 31). Sed et Apostolus: Ecce vetera transierunt, et facta sunt nova (II Cor. V, 17). Sed et cum ait, 351 Et figura hujus mundi transibit (I Cor. VII, 31). Calix ergo, de quo Patrem orat ut transeat, non potest transire nisi bibatur: et quod orat Dominus; utique pro his orat, quos cum his manens ipse salvavit, quos et Patri salvandos reliquit. Nunc vero sacramentum mortis peracturus, Patrem his custodem precatur: et missi in eo angeli, si tamen ita est, non ambigua praesentia est; et obtentae precis manifesta securitas est, cum eos consummata oratione adhortatur in somnum. Effectum autem impetratae orationis, et adhortatae dormitionis securitatem, jam in ipso opere passionis Evangelista demonstrat, cum apostolis omnibus, de persecutorum manibus elapsuris ait: Ut adimpleretur verbum quod dixerat, quoniam quos dedisti mihi, non perdidi ex eis neminem (Joan. XVIII, 9). Impletur enim per se orationis precatio, et salvi omnes sunt. Sed oratur Pater, ut salvatos per se, nunc in nomine suo salvet ipse. Et adeo salvat, ut Petri fides poenitentia subsequente non deficiat, licet territa. 43. Epilogus. --Demonstrata itaque et a Joanne Domini oratio, et a Luca diaboli postulatio, et ea quae in Matthaeo atque Marco, et tristitia usque ad mortem est, et somni objurgatio, et rursum adhortatio, nihil ambiguitatis relinquunt: cum quando per precem in Joanne, qua Patri apostolos commendat, et tristitiae causa et transeundi calicis deprecatio absoluta sit; non a se passionem amoveri Domino deprecante, sed Patrem ut apostolos se passuro tueatur orante: et per Lucam ostensa adversus diabolum prece, jam de fiducia vetiti autea somni secura permissio sit. 44. Christus ab humanis vitiis liber. Sensus unde. --Non est itaque in ea natura, quae supra 352 hominem est, humanae trepidationis anxietas: et extra terreni est corporis mala, non terrenis inchoatum corpus elementis, etsi originem filii hominis sanctus Spiritus per sacramentum conceptionis invexit. Nempe et Altissimi virtus, virtutem corporis, quod ex conceptione Spiritus virgo gignebat, admiscuit. Nam cum per transfusae in corpus animae consortium, sensus animati corporis vivat, et ipsum ad illatorum dolorem corpus anima corpori permixta vivificet; quae ubi coelestis spei ac fidei suae beato calore, terrenae in corpore suo originis despexit exordium, sui quoque sensus ac spiritus corpus efficitur in dolore, ut pati se desinat sentire quod patitur: et quid nobis de natura dominici corporis, et descendentis de coelo filii hominis adhuc sermo sit? Ipsa terrena corpora timere ac dolere interdum nesciunt, quod et doleri necesse est et timeri. 45. Tres pueri flammas non timent. Multo magis Christus. --Quaero enim an pastas ad fomenta exaestuandi Babyloniae fornacis flammas Israelitae pueri timuerint, et utrum in illud nostrae conceptionis corpus metus tanti ignis incesserit (Dan. III, 23). Quaero etiam, an circumambiri se flammis doluerint. Sed forte idcirco, quia non usti sunt, nihil doleant; et tum afuisse ignibus natura urendi existimabitur. Certe haec natura corporis erat, ut et uri se timeret, et posset uri. Quod si per spiritum fidei terrena corpora, id est, secundum elementa causarum communium initiata, neque uri potuerunt, nec timere: quae ergo per fidem Dei in homine contra naturam sunt, ea in Deo secundum virtutem Spiritus ad naturae originem inchoata, non sunt naturaliter aestimanda. Vincti pueri in medio ignis sunt: ignem non timent, dum 353 scandunt; flammas non sentiunt, dum orant; uri non possunt, dum in igni sunt. Naturam suam in his et corpora et ignis amittit; nam neque illa uruntur, neque ille urit: et tamen in caeteris in natura sua est et ignis et corpus; nam circumstantes ardent, et poenae ministeria in poena sunt. Non vis, impie haeretice, ut transeunte palmas clavo Christus non doluerit, neque vulnus illud nullam acerbitatem teli compungentis intulerit. Interrogo cur pueri ignes non timuerint, nec doluerint: aut quid in eorum corporibus naturae fuerit, ut naturam ignis excederet. Quod si illi fidei calore, et beati martyrii gloria timere nesciunt quae timentur; Christus etiamsi vitiorum nostrorum origine esset conceptus, tamen per crucem mansurus Deus, et mundum judicaturus, et rex aeternorum saeculorum futurus, tristis metu crucis esset? et tantorum praemiorum immemor, turpis metus anxietate trepidaret? 46. Fidei vis ad arcendum dolorem. --Daniel prophetae prandio alendus, leonum lacum non timet. Apostoli caedi se pro Christi nomine et pati gaudent. Paulo libatio sua corona justitiae est. Desecanda colla sua percussoribus cum hymnis Martyres tendunt, et aedificatos sibi congerie lignorum ignes cum canticis scandunt.
Usque eo sensus fidei, perempto in corporibus naturalis infirmitatis metu, corpora ipsa ad sensum non sentiendi doloris emutat, ut per animae propositum firmitas corporis invehatur, animatumque corpus in id se tantum sentiat, in quod animae studio commovetur; ut quod pati animus gloriae cupiditate contemnit, id se pati corpus anima vegetante non sentiat. Haec si in hominibus naturalia sunt per animae ad gloriam ardentis calorem, ut passiones suas nesciant, et vulnera ignorent, et mortes non intelligant: 354 Dominus vero gloriae Jesus Christus, cujus et fimbria virtus est, cujus sputus et sermo natura corporis est, dum et mancus jam non mancus manum jubetur extendere, et caecus natus nativitatis vitia non sentit, et truncus aure non truncus est, in ea infirmitate compuncti ac dolentis corporis deputabitur, in qua gloriosos ac beatos viros fidei suae spiritus non reliquit? 47. Passiones nostras quomodo susceperit Christus. Qui peccata portet. --Passus igitur unigenitus Deus est omnes incurrentes in se passionum nostrarum infirmitates; sed passus virtute naturae suae, ut et virtute naturae suae natus est: neque enim, cum natus sit, non tenuit omnipotentiae suae in nativitate naturam. Nam cum natus sit lege hominum, non tamen hominum lege conceptus est: habens in se et constitutionem humanae conditionis in partu, et ipse extra constitutionem humanae conditionis in origine. Secundum quod ita ex infirmitate corporis nostri passus in corpore est, ut passiones corporis nostri, corporis sui virtute susciperet. Et hujus fidei nostrae etiam sermo propheticus testis est, cum ait: Hic peccata nostra portat, et pro nobis dolet: et nos existimavimus eum in doloribus esse, et in plaga, et in vexatione. Ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras, et infirmitatus est propter peccata nostra (Esai. LIII, 4 et 5). Fallitur ergo humanae aestimationis opinio, putans hunc ( al. hinc) dolere quod patitur. Portans enim peccata nostra, peccati nostri scilicet corpus assumens, tamen ipse non peccat. Missus namque est in peccati carnis similitudine; portans quidem in carne peccata, sed nostra. Et pro nobis dolet, non et doloris nostri dolet sensu: quia et habitu ut homo repertus, habens in se doloris corpus, sed non habens naturam dolendi, dum et ut hominis habitus est, et origo non hominis est, nato eo de conceptione Spiritus sancti. 355 Hinc itaque aestimatus est et in doloribus et in plaga et in vexatione esse. Formam enim servi accepit: et natus ex virgine homo opinionem nobis naturalis sibi in passione doloris invexit. Ipse autem vulneratus est; sed propter iniquitates nostras. Nam quamvis sit vulneratus, non tamen iniquitatis suae vulnus est: et quidquid patitur, non sibi patitur. Non enim sibi homo natus est, nec ex se iniquus est. Testatur Apostolus causam dispensationis istius dicens: Orantes per Christum reconciliari Deo: eum, qui non cognovit peccatum, pro nobis peccatum fecit (II Cor. V, 20). Peccatum enim in carne per peccatum condemnaturus, peccati licet expers, factus est ipse peccatum, id est, per carnem peccatum in carne condemnans, carnis quidem nescius, sed pro nobis caro factus est: et idcirco propter iniquitates nostras est vulneratus. 48. Christi virtus in passione emicat. Passio Christi triumphus. --Caeterum nescit in Christo Apostolus trepidationem doloris. Nam dispensationem passionis locuturus, in sacramento eam divinitatis praedicavit, dicens: Donans vobis omnia peccata, delens quod adversum nos fuit chirographum in sententiis, quod erat contrarium nobis, tollens illud de medio, et affigens illud cruci, spolians se carne, et principatus et potestates traduxit cum fiducia, triumphans eos in semetipso (Coloss. II, 13 et seqq.). Succumbere ergo tibi videtur Virtus ista vulneris clavo; et ad ictum compungentis exterrita, demutasse se in naturam dolendi? Atquin Apostolus loquente in se Christo locutus, et salutis nostrae per Dominum opus memorans, mortem Christi ita significat, ut carne se spoliet, et potestates cum fiducia dehonestet, et de his in semetipso triumphet (II Cor. XIII, 3). Si in passione sua necessitas est, et non salutis tuae donum est; si in cruce dolor compungendi est, et non decreti, quod in te mors est scripta, confixio est; si in morte vis mortis est, et non per potestatem Dei carnis exuviae sunt; si denique mors ipsa aliud est, quam potentum dehonestatio, quam fiducia, quam triumphus: adscribe infirmitatem, si ibi necessitas est et natura, si ibi vis est et diffidentia et dedecus. Sin antem haec e contrario in sacramento passionis praedicantur; quis, rogo, furor est, repudiata doctrinae apostolicae fide 356 mutare sensum religionis, et totum hoc ad contumeliam imbecillis rapere naturae, quod et voluntas est et sacramentum, quod et potestas est et fiducia et triumphus? Triumphus plane est, quaeri ad crucem, et offerentem se non sustineri; stare ad sententiam mortis, sed inde consessurum a dextris virtutis; configi clavis, sed pro persecutoribus orare; acetum potare, sed sacramentum consummare; deputari inter iniquos, sed paradisum donare: elevari in ligno, sed terram tremere; pendere in cruce, sed solem ac diem fugere; exire e corpore, sed revocare animas in corpora; sepeliri mortuum, sed resurgere Deum; secundum hominem pro nobis infirma omnia pati, sed secundum Deum in his omnibus triumphare. 49. Derelictum objiciunt. Quam nihil inde conficiant. -- Restat nobis adhuc, ut haereticis videtur, magna et gravis cofessae infirmitatis professio, et maxime ipsius Domini vocibus edita, cum ait: Deus, Deus meus, quare me dereliquisti (Matth.
10 naturae) est, in Filio vero Patrem intelligi ac manere, dum filius neque dici potest nisi ex patre, neque esse: viventis quoque naturae esse viventem imaginem, et consignatam naturaliter Dei in Deo formam usque adeo indifferentis potestatis et generis, ut in eo nec opus, nec sermo, nec visus alienus a Patre sit: sed cum naturaliter in se habeat auctoris sui imago naturam, per naturalem quoque imaginem suam auctor et operatus, et locutus, et visus sit. 7. Quid de temporali. --Atque hanc quidem et intemporalem, et inenarrabilem, et omnem humanae intelligentiae sensum excedentem Unigeniti generationem praedicantes, nati quoque in hominem ex partu Virginis Dei sacramentum docuimus: demonstrantes secundum 325 dispensationem carnis assumptae, tum cum se ex forma Dei evacuans formam servi accepit, infirmitatem habitus humani Dei non infirmasse naturam, sed salva divinitatis in homine virtute acquisitam esse Dei ad hominem potestatem. Namque cum in hominem Deus natus sit; non idcirco natus est, ne non Deus maneret, sed ut manente Deo homo natus in Deum sit. Nam et Emmanuel nomen ejus est (Matth. I, 23), quod est nobiscum Deus: ut non defectio Dei ad hominem sit, sed hominis profectus ad Deum sit (Joan. XVII, 5). Vel cum glorificari se rogat, non utique naturae Dei, sed assumptioni humilitatis hoc proficit. Nam hanc gloriam postulat, quam ante constitutionem mundi apud Deum habuit. 8. Quid de hora ignorata. --Respondentes quoque stultissimis eorum professionibus, usque ad ignoratae horae descendimus demonstrationem: quae etiamsi, secundum illos, a Filio apprehensa (percepta) non esset, tamen id ad contumeliam divinitatis unigenitae non pertineret; quia natura non ferret, ut eum nativitas retroageret ad innascibilitatis ininitiabilem substitutionem, potestati suae Patre momentum definiendi adhuc diei ad demonstrationem auctoritatis innascibilis reservante: neque in eo infirmam intelligi posse naturam, in qua tantum inesset ex nativitate naturae, quantum implere posset perfecta nativitas: neque ad differentiam divinitatis unigenito Deo ignorationem diei et horae deputandam, cum ad demonstrandam adversum haereticos Sabellianos 326 innascibilem in Patre atque ininitiabilem potestatem, innascibilis haec in eo sit potestatis exceptio. Sed quia hanc nescitae diei professionem, non ignorationis esse infirmitatem, sed tacendi dispensationem docuimus: expurganda etiam nunc est omnis impiae assertionis occasio, et omnes haereticae blasphemiae transcurrendae sunt praedicationes, ut veritas Evangelii per ea ipsa quibus obscurari videtur eluceat. 9. Passionis timor ac dolor contra Filii aequalitatem objicitur. --Volunt enim plerique eorum ex passionis metu et ex infirmitate patiendi, non in natura eum impassibilis Dei fuisse: ut qui timuit et doluit, non fuerit vel in ea potestatis securitate quae non timet, vel in ea Spiritus incorruptione quae non dolet; sed inferioris a Deo patre naturae, et humanae passionis trepidaverit metu, et ad corporalis poenae congemuerit atrocitatem atque hac impietatis suae assertione nitantur, quia scriptum sit: Tristis est anima mea usque ad mortem (Matth., XXVI, 38); et rursum: Pater, si possibile est, transeat calix iste a me (Ibid., 39); sed et illud: Deus meus, Deus meus, quare me dereliquisti (Matth., XXVII, 46)? hoc quoque adjiciant: Pater, commendo in manus tuas spiritum meum (Lucae XXIII, 46). Has enim omnes piae fidei nostrae professiones ad impietatis suae rapiunt usurpationem: ut timuerit, qui tristis est, qui et transferri a se calicem deprecatus sit; ut doluerit, qui derelictum se a Deo in passione conquestus sit; ut infirmus quoque fuerit, qui spiritum suum Patri commendaverit, nec anxietas admittat similitudinem exaequatae ad Deum in Unigeniti nativitate 327 naturae quae infirmitatem diversitatemque suam et deprecatione calicis, et desolationis querela, et commendationis confessione testetur. 10. Mortem haud recte dicitur timuisse, quam docuit non timendam. --Ac primum ante quam ex his ipsis dictis demonstremus, nec metuendi de se in eum infirmitatem incidisse aliquam, nec dolendi: quaerendum est quidnam videatur timere potuisse, ut in eum formido intolerandi doloris inciderit. Et puto non alia hic ad timendum, quam passionis et mortis, causa praetenditur. Et interrogo eos, qui hoc ita existimant, an ratione subsistat, ut mori timuerit, qui omnem ab Apostolis terrorem mortis apellens, ad gloriam eos sit martyrii adhortatus, dicens: Qui non accipit crucem suam et sequitur me, non est me dignus: et qui invenit animam suam, perdet illam: et qui perdiderit eam propter me, inveniet eam (Matth. X, 38, 39). Cum enim pro eo mori vita sit; quid ipse in mortis sacramento doluisse existimandus est, qui pro se morientibus vitam rependat? Et cum non timendos esse qui corpus occiderent monet (Ibid., 28); ipsum illum mors ad timorem passionis corporalis exterruit? 11. Quam et sponte oppetiit cum reviviscendi potestate. --Tum deinde quem dolorem mortis timeret, potestatis suae libertate moriturus? Humano enim generi vitae mortem aut vis exterior, id est, febris, vulneris, casus, ruinae, degrassata in corpus accelerat; aut ipsa natura corporis nostri senio in eam ipsam mortem victa concedit. Unigenitus autem Deus ita potestatem habens ponendae animae, ut resumendae, ad peragendum in se mortis sacramentum, cum poto aceto consummasse se omne humanarum passionum opustestatus esset, inclinato capite spiritum tradidit (Joan., XIX, 30). Si hoc naturae hominis jus relictum est, ut per se exhalans spiritum requiescat 328 in mortem, et non dissoluto corpore labefactata anima decedat, vel abruptis aut perfossis aut collisis membris spiritus tamquam in sede sua violatus erumpat aut effluat: incidat in Dominum vitae mortis metus, si quod emisso spiritu mortuus est, non libertatis suae ad moriendum usus est potestate. Quod si ex se mortuus est, et per se spiritum reddidit; non est terror mortis in potestate moriendi. 12. Nec corpori nec spiritui mors fuit terribilis. --Sed forte humanae ignorantiae timiditate hanc ipsam moriendi in se timuit potestatem; ut licet ab se mortuus sit, tamen hoc ipsum, quod moriturus esset, timuerit. Et si forte erunt, qui ita existimabunt; constituant cui rei existiment mortem fuisse terribilem, Spiritui, an corpori. Si corpori; anne ignorant, quod Sancto corruptionem non visuro (Ps. XV, 10), intra triduum corporis sui templum esset suscitaturus? Si vero Spiritui mors terribilis est; Lazaro in Abrahae sinibus laetante, infernum chaos Christus timeret? Haec stulta atque ridicula sunt, ut in potestate ponendae animae ac resumendae mori timeret, ad sacramentum vitae humanae sub voluntatis suae libertate moriturus. Non est in voluntate morientis et potestate non diu mori timor mortis: quia et voluntas moriendi et potestas reviviscendi extra naturam timoris est, dum timeri mors non potest et in voluntate moriendi et in potestate vivendi. 13. An poenas timuerit. --Sed forte penduli in cruce corporis poenae et colligantium funium violenta vincula, et adactorum clavorum cruda vulnera sunt timori? Et videamus cujus corporis homo Christus sit; ut in suspensam, et nodatam, et transfossam carnem dolor manserit. 329 14. Unde in corporibus sensus. --Ea enim natura corporum est, ut ex consortio animae in sensum quemdam animae sentientis animata, non sit hebes inanimisque materies: sed et attacta sentiat, et compuncta doleat, et algens rigeat, et confota gaudeat, et inedia tabescat, et pinguescat cibo. Ex quodam enim obtinentis se penetrantisque animae transcursu, secundum ea in quibus erit, aut oblectatur, aut laeditur. Cum igitur compuncta aut effossa corpora dolent, sensum doloris transfusae in ea animae sensus admittit. Denique vulnus corporis usque ad hos dolet, et digiti excidentium ( alias, excedentium) ex carne unguium praesegmina nesciunt. Et si quando accedente vitio pars aliqua corrupta membrorum, sensum vivae carnis amiserit; ea cum vel desecabitur vel uretur, dolorem quisquis esse potuisset, non manente in ea animae permixtione, non sentiet. Aut cum gravis necessitas recidendi corporis manet, medicato potu consopitur vigor animae, et in emortuam sensus sui oblivionem mens succis violentioribus occupata conficitur. Ac tum doloris nescia membra caeduntur, et omnem alti vulneris plagam sensus carnis emortuus, sensu animae in se torpentis evadit. Affert itaque dolorem per animae infirmis admixtionem, in infirmum sensum suum corpus animatum. 15. Unde Christi corpus et anima. --Si igitur homo Jesus Christus per initia corporis atque animae nostrae vixit in corpore, et non ita ut corporis sui, sic et animae suae princeps Deus, in similitudinem 330 hominis constitutus, et habitu repertus ut homo natus est; dolorem senserit corporis nostri, animae nostrae et corporis, ut conceptu, ita et initio animatus in corpore. Quod si assumpta sibi per se ex Virgine carne, ipse sibi et ex se animam concepti per se corporis coaptavit; secundum animae corporisque naturam, necesse est et passionum fuisse naturam. Evacuans se enim ex Dei forma, et formam servi accipiens, et filius Dei etiam filius hominis nascens, ex se suaque virtute non deficiens, Deus Verbum consummavit hominem viventem. Nam quo modo filius Dei hominis filius erit natus; vel manens in Dei forma, formam servi acceperit: si non potente Verbo Deo ex se et carnem intra Virginem assumere, et carni animam tribuere, homo Christus Jesus ad redemptionem animae et corporis nostri perfectus est natus; et corpus quidem ita assumpserit, ut id ex Virgine conceptum, formam eum esse servi effecerit? Virgo enim non nisi ex suo sancto Spiritu genuit quod genuit. Et quamvis tantum ad nativitatem carnis ex se daret, quantum ex se foeminae edendorum corporum susceptis originibus impenderent; non tamen Jesus Christus per humanae conceptionis coaluit naturam. Sed omnis causa nascendi invecta per Spiritum, tenuit in hominis nativitate quod matris est; cum tamen haberet in originis virtute quod Deus est. 16. Christus qui et de coelo, et filius hominis, et in coelo. --Hinc igitur maximum illud ac pulcherrimum 331 suscepti hominis sacramentum Dominus ipse ostendit, dicens: Nemo adscendit in coelum, nisi qui de coelo descendit, filius hominis qui est in coelo (Joan. III, 13). Quod de coelo descendit, conceptae de spiritu originis causa est. Non enim corpori Maria originem dedit: licet ad incrementa partumque corporis omne, quod sexus sui est naturale, contulerit. Quod vero hominis filius est, susceptae in Virgine carnis est partus. Quod autem in coelis est, naturae semper manentis potestas est (Vid. Tract. in psal. II, n. 11): quae initiata conditaque per se carne, non se ex infinitatis suae virtute intra regionem definiti corporis coartavit. Spiritus virtute ac Verbi Dei potestate in forma servi manens, ab omni intra extraque coeli mundique circulo coeli ac mundi Dominus non abfuit. Per hoc ergo et de coelo descendit, et filius hominis est, et in coelis est: quia Verbum caro factum non amiserat manere quod Verbum est. Nam dum verbum est, et in coelis est; dum caro est, et hominis filius est: dum Verbum caro factum est, et de coelo est, et hominis est filius, et in coelo est: quia et Verbi virtus non corporalibus modis 332 manens, nec deerat unde descenderat; et caro non aliunde originem sumpserat, quam ex Verbo; et Verbum caro factum, cum caro esset, non tamen non erat et Verbum. 17. De terra est, ut ex Virgine; ut ex Verbo, de coelo. --Absolute autem beatus Apostolus etiam hujus inenarrandae corporeae nativitatis sacramentum locutus est, dicens: Primus homo de terrae limo, secundus homo de coelo (I Cor. XV, 47). Hominem enim dicens, nativitatem ex Virgine docuit: quae officio usa materno, sexus sui naturam in conceptu et partu hominis exsecuta est. Et cum ait secundum hominem de coelo, originem ejus ex supervenientis in Virginem sancti Spiritus aditu testatus est; atque ita cum et homo est, et de coelis est; hominis hujus et partus a Virgine est, et conceptus ex Spiritu est. Et haec quidem Apostolus ait.
10
54. In ipso Christi ortu temporali caecutit homo. -- Nondum intemporalis nativitatis illius sacramentum movebo: competentis loci est ille tractatus. Interim mihi assumptae carnis mysterium in verbis est. Illos nunc arcanorum 360 coelestium scrutatores consulo, ut secundum naturam suam nati ex virgine Christi sacramentum loquantur. Unde dicent virgini conceptum? unde virgini partum? Quam hanc esse genitalium originum causam disputabunt? et quid intra secessus maternorum sinuum coaluisse? Corpus unde? et homo unde? Jam vero post haec, quid sit descendisse de coelis filium hominis in coelis manentem? Non enim ejusdem est, secundum corporales causas, descendere et manere: quorum alterum decessionis transmutatio est, alterum manendi imperturbatio est. Vagit infans, sed in coelo est: puer crescit, sed plenitudinis Deus permanet. Jam vero cum adscendit ubi antea fuit, et descendit qui manet, quo intelligentiae humanae sensu continebitur? Dominus enim ait: Quid si videritis filium hominis adscendentem ubi antea fuit (Joan., VI, 63)? Adscendit filius hominis ubi antea fuit; et quis hoc sensus concipiet? Descendit de coelo filius hominis qui in coelis est; et quae hoc ratio praestabit? Verbum caro factum est; quae hoc verba loquentur? Fit caro Verbum, id est, homo Deus: et qui homo est, in coelis est; et qui Deus est, de coelis est. Adscendit descendens: sed descendit non descendens. Est qui erat, et quod est non erat. Currimus per causas, et ratione deficimur: rationem cernimus, et causas non intelligimus. Sed Christum Jesum et ita intelligentes, sciemus; et magis putantes nos intelligere, nesciemus. 55. Lacrymarum Christi mysterium. --Jam vero quantum illud est dictorum et gestorum sacramentum, flere Christum, et per animi angorem lacrymas oculis effluere (Luc. XIX, 41)! Unde ejus animae haec vitia, ut fletum corpori tristitiae moeror eliciat? Et quae rerum acerbitas, et intolerantia doloris descendentem de coelis filium hominis in lacrymas dissolvit? Quid sit deinde, quod in eo fleverit? Deusne Verbum, an corporis sui anima? Nam quamvis lacrymarum officium in corpore sit; animi tamen eas, in ministerio corporis, quasi quidam moeror exsudat. Tum deinde quae ei ad flendum causa sit? Anne impiam parricidalemque Jerusalem, nihil dignum tantorum Prophetarum 361 et Apostolorum caede et ipsius Domini sui morte passuram, debito lacrymarum honore prosequitur? et ut humanarum mortium deflentur calamitates, ita perditae hujus desperataeque gentis casus doletur? Et quod hoc, rogo, flendi sacramentum est? Anima, quae tristis est, flet. Sed numquid haec prophetas misit? Numquid haec totiens voluit congregatos pullos ejus pennarum integimento obumbrare (Matth., XXIII, 37). Non cadit autem in Verbum Deum moeror, neque in Spiritum lacrymae. Sed neque in animam convenit, aliquid ante corpus egisse. Et tamen vere Jesum Christum flesse non dubium est. 56. In Lazaro quid fleverit. Fletus ille an Dei, animaene, an corporis. --Pari quoque lacrymarum veritate et Lazarus fletus est (Joan. XI, 35). Et quaero primum, quid fleatur in Lazaro? Non utique mors, quae non usque ad mortem est, et pro Dei gloria est. Dominus enim ait: Infirmitas ista non est usque ad mortem, sed pro gloria Dei, ut honorificetur filius Dei per eum (Ibid. 5). Mors ergo, quae glorificandi Dei causa est, flendi tristitiam non afferebat. Sed ne in eo quidem flendi necessitas exsistebat, quod Lazaro moriente afuisset. Nam ipse ait manifeste: Lazarus mortuus est, et gaudeo propter vos, ut credatis, quod non eram ibi (Ibid. 14 et 15). Absentia itaque ejus non habuit causam lacrymandi, quae ad Apostolorum fidem proficiebat: cum aegri mortem conscientia divinae cognitionis absens pronuntiasset. Nulla ergo restat necessitas flendi: et tamen fletum est. Et tamen quaero, cui imputabitur flletus ille? Deo, an animae, an corpori? Sed corpus per se tantum non habet lacrymas, quas ad dolorem animae moerentis profundit. Longe autem minus est, ut Deus fleverit, qui glorificandus in Lazaro est. Non convenit autem, ut anima de sepulcro Lazarum vocet, et ad animae innexae corpori praeceptum atque virtutem, in mortuum suum ( supple corpus) 362 anima jam ex eo dissoluta revocetur. Dolet, qui glorificandus est? Flet, qui vivificaturus est? Non est vivificaturi flere, nec glorificandi dolere: et tamen vivificat, qui et flevit, et doluit. 57. Quis in Christo animam ponat ac resumat. Corpusne, an Verbum. --Non inopiae necessitate, vel dictorum ignoratione de multis pauca memoramus; sed ut absolutam expositionem ratio non morosa commendet. Gerit Dominus atque agit, quod cum conscientia nescitur, quod nec ignoratur et ignorabile est, dum et veritas in rebus est, et in virtute sacramentum est, ut etiam ex his quae ait, manifeste docebimus: Propter hoc me Pater diligit, quod ego pono animam meam, ut iterum accipiam eam. Nemo tollit eam a me, sed ego pono eam a me. Potestatem habeo ponendi eam, et potestatem habeo iterum accipiendi eam: hoc mandatum accepi a Patre (Joan. X, 17 et 18). Animam suam ab se ponit: et quaero quis ponat? Christum enim non ambigimus esse Deum Verbum: neque rursum filium hominis ex anima et corpore constitisse ignoramus, Angelo ad Joseph confirmante: Surge, et accipe puerum et matrem ejus, et vade in terram Israel; defuncti sunt enim, qui quaerebant animam pueri (Matth. II, 20). Cujus ergo haec anima est requiro, corporisne, an Dei? Si corporis; quid habet corpus potestatis, quod per animae motum animatur in vitam? Deinde utrum mandati aliquid corpus acceperit, quod sine anima hebes emortuumque est? Si vero quisquam putabit animam suam Verbum Deum ponere, ut rursum resumat; ostendat Verbum Deum mortuum, id est, ut sine sensu atque vita, emortui corporis modo, maneret, quod iterum animam suam ad vivendum, qua rursum vivificaretur, assumpserit. 58. Dei non est anima. --Sed nec Deo animam quisquam rationis particeps deputabit: quamquam frequenter anima Dei et sabbata et neomenias 363 odisse scripta sit, et etiam in quibusdam complacere (Esai.
I, 14; XLII, 1). Sed ex ea istud significatione commemorari solitum est, qua et manus et oculi et digiti et brachium et cor in corporali Deo connumerantur. Nam cum spiritus, secundum Domini dictum, carnem et ossa non habeat (Luc. XXIV, 39); ei, qui est nec demutatur (Malach. III, 6), nulla ad soliditatem sui corporalium partium membra conveniunt; sed simplex ac beata natura, unum totum quod est omnia permanet. Non ergo Deus corporalibus modis officio interioris animae animatur ad vitam, sed ipse vita sibi vivit. 59. Nec Deus ponit animam, nec corpus resumit. --Et quomodo ponit animam suam, vel positam resumit? vel quae hujus ratio mandati est? Deus ergo nec ponit ad mortem nec resumit ad vitam. Sed nec corpus mandatum ad resumendum habet: quia nec per se resumit. Dictum enim de corporis sui templo est: Solvite templum hoc, et post triduum suscitabo illud (Joan. II, 19). Suscitat ergo templum corporis sui Deus. Et quis ponit animam, ut resumat? Corpus enim non per se resumit, sed per Deum suscitatur. Suscitatur autem quod est mortuum, et nec ponit animam quod vivit. Deus itaque nec mortuus est, nec sepultus est: et tamen ab eo dictum est: Haec enim mittens unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit (Matth. XXVI, 12). Quod in corpus suum missum est, ad sepeliendum eum factum est, et non idem est se esse, suumque esse: et non unum est, ad sepeliendum se fieri, et ungi suum corpus: neque convenit corpus suum esse, seque sepeliri. 60. Quaestionis propositae solutio unde pendeat. --Sed sacramenti istud divini intelligentia est, non ignorare Deum, quem non nescias hominem; non nescire autem hominem, quem non ignores Deum; Jesum Christum 364 non dividere, quia Verbum caro factum est; sepultum non putare, quem resuscitasse intelligas; resuscitasse non ambigere, quem negare non audeas non sepultum. Sepultus enim est Jesus Christus, quia et mortuus est. Mortuus autem est, qui et moriturus locutus est: Deus, Deus meus, quare me dereliquisti (Marc. XV, 34)? Locutus autem haec est, qui et dixerit: Amen dico tibi, quia hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII, 43); paradisum quoque promittens, magna voce proclamaverit: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum. Et hoc dicens exspiravit (Ibidem 46). 61. In eos qui Christum tripertiuntur aut in unum contrahunt. Quaestiones variae de Christi morte. --Vos nunc vel tripertientes Christum in Verbum et animam et corpus, vel totum Christum Deum Verbum in solum communis generis hominem contrahentes, hoc nobis magnae pietatis sacramentum, quod in carne manifestatum est, revelate (I Tim. III, 16): quem tradiderit spiritum Christus, et quis in manus Patris commendaverit suum spiritum, et quis in paradiso die eadem fuerit, et quis derelinqui se a Deo questus sit. Nam querela derelicti morientis infirmitas est: promissio autem paradisi, viventis Dei regnum est. Commendatio spiritus, commendantis confidentia est: traditio spiritus, morientis excessio est. Quaero itaque, quis moritur? Nempe qui tradit spiritum. Deinde quis tradit spiritum? Utique qui Patri commendavit spiritum suum. Et si idem qui commendavit, idem tradens spiritum mortuus est: interrogo utrum corpus animam commendet, an Deus corporis animam? Nam spiritu frequenter significari animam non ambiguum est: et vel ex hoc ipso, quod Jesus moriturus tradidit spiritum. Si igitur quisquam existimandum putabit, commendari animam a corpore, a dissolvendo viventem, 365 a corrumpendo aeternam, a resuscitando manentem; et non ambigitur quin idem commendaverit spiritum Patri, qui et die eadem in paradiso fuerit cum latrone: et quaero an sepulcro receptus, in paradiso manserit; an vero in paradiso manens, derelictum se a Deo questus sit. 62. Solutio. --Unus enim atque idem est Dominus Jesus Christus, Verbum caro factum, se ipsum per haec universa significans: qui dum ad mortem derelinqui se significat, homo est; dum vero homo est, in paradiso Deus regnet, regnans porro in paradiso, Patri commendet spiritum Dei filius; commendatum vero Patri spiritum, hominis filius tradat ad mortem. Quid nunc de sacramento facimus contumeliam? Habes in conquerente ad mortem relictum se esse, quia homo est: habes eum, qui moritur, profitentem se in paradiso regnare, quia Deus est. Cur hoc quod nobis ad intelligentiam mortis suae locutus est, solum ad impietatem retinemus; et id, quod idem ad demonstrationem immortalitatis suae est professus, tacemus? Si ejusdem vox haec atque sermo est, se derelictum conquerentis, et se regnare profitentis: qua fidem nostram infidelitatis ratione dividimus, ut non idem in tempore eodem sit mortuus, qui et regnet; cum idem ipse de se utrumque testatus sit, et commendans spiritum, et exspirans? Quod si idem commendans spiritum atque tradens, et regnans moritur et mortuus regnat; habemus in sacramento filii hominis et filii Dei, et mori regnantem, et regnare morientem. 63. Epilogus. --Absistat itaque omnis irreligiosa et divini sacramenti incapax infidelitas (Confer. Ambros., lib. X, in Luc., n. 56): quae nescit Christum non sibi flere, sed nobis, ut assumpti hominis veritatem ipse quoque affectus humanae consuetudinis susceptus protestaretur: quae ignorat Christum non sibi mori, sed vitae nostrae, ut per immortalis Dei mortem, mortalium vita renovetur: quae non intelligit querelam derelicti, et regnantis confidentiam; ut quod Deus regnat, et quod se mori queritur, sit in intelligentia nostra, et homo mortuus, et Deus regnans. Non enim alius est moriens et regnans, neque alius est commendans spiritum et exspirans, neque alius est sepultus et resurgens, neque non unus est descendens et adscendens. 366 64. Christus indivisus. Hoc fugit saeculi prudentes.
--Audi in hoc apostolicae doctrinae eruditam non carnis sensu, sed dono Spiritus fidem, cum Graecis sapientiam et Judaeis signa poscentibus loquitur: Nos autem praedicamus Christum Jesum crucifixum, Judaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam; ipsis autem vocatis Judaeis atque Graecis Christum Jesum Dei virtutem et Dei sapientiam (I Cor., I, 23 et 24). Numquid divisus est Christus, ut alius sit Jesus crucifixus, alius Christus virtus et sapientia Dei? Sed hoc et scandalum Judaeis, et stultitia gentibus est: nobis vero Christus Jesus Dei virtus, Deique sapientia; sed sapientia non mundo cognita, nec intellecta prudentibus saeculi. Et quam non intellecta sit, disce eodem beato Apostolo dicente: Sed loquimur Dei sapientiam, quae in sacramento absconsa est, quam praefinivit Deus ante saecula in gloriam nostram, quam nemo ex principibus hujus saeculi cognovit: si enim cognovissent, numquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor., II, 7 et 8). Anne Apostolus ignorat, hanc Dei sapientiam in sacramento esse absconsam, et esse principibus saeculi ignorabilem? Anne dividit Christum, ut alius sit Dominus majestatis, alius Jesus crucifixus? Sed stultissimae huic atque impiissimae opinioni contradicit, dicens: Non enim judicavi me quidquam scire in vobis, nisi Christum Jesum, et hunc crucifixum (Ib. 2). 65. Contra Christi divisores; quae in eo videntur opposita conciliantur. --Aliud Apostolus nescit, neque aliud scire se judicat: nos autem et infirmis ingenii, et infirmioris fidei, Christum Jesum scindimus, dividimus, duplicamus, arbitri mysteriorum et occulti sacramenti calumniatores. Alius enim nobis est Christus crucifixus, alius Dei sapientia; alius sepultus, alius descendens; et alius filius hominis, alius filius Dei. Non intelligentes docemus, et nescientes arguimus, et dicta Dei homines emendamus: et non dignamur secundum Apostolum ita credere: Quis criminabitur electos Dei? Deus est qui justificat: quis est qui condemnat? Christus qui mortuus est, imo etiam qui resurrexit, qui est in dextera Dei, qui et postulat pro nobis (Rom. VIII, 33 et 34). Anne alius pro nobis postulat, quam qui in dextera Dei est? vel qui in dextera Dei est, non ipse est qui resurrexit? vel qui resurrexit, non idem mortuus est? vel qui mortuus est, non idem condemnat? vel qui condemnat, non idem est qui justificat Deus? Separemus ergo, si licet, a justificante Deo condemnantem 367 Christum, a condemnante Christo mortuum Christum, a mortuo Christo Christum in dextris sedentem, orantemque pro nobis. Si itaque haec omnia Christus unus est; neque alius est Christus mortuus, alius sepultus; aut alius descendens ad inferna, et alius adscendens in coelos, secundum illud Apostoli: Adscendit autem quid est, nisi qui descendit in inferiora terrae? Qui descendit, ipse est et qui adscendit super omnes coelos, ut adimpleat omnia (Ephes. IV, 9 et 10): quo usque impietatis nostrae extendimus stultiloquam ignorationem, ut quod in sacramento Dei absconsum est, id explicari a nobis posse profiteamur? Qui descendit, ipse est et qui adscendit. Numquid ambigitur, quin Jesus Christus homo ex mortuis resurgens, super omnes coelos adscendens, a dextris Dei sit? Numquid descendisse ad inferos corpus, quod in sepulcro jacuit, dicetur? Si itaque qui descendit, ipse est et qui adscendit, et neque corpus descendisse ad inferos creditur, et resurgens ex mortuis corpus adcendisse in coelos non ambigitur: quae hic praeter ( supple, quam) occulti sacramenti, et incogniti mundo ac principibus saeculi fides relicta est, ut cum unus atque idem sit descendens et ascendens, unus quoque nobis Jesus Christus sit, et Dei filius, et hominis filius, et Verbum Deus, et homo caro, et passus, et mortuus, et sepultus, et resurgens, et in coelos receptus, et sedens ad dexteram Dei: habens in se uno eodemque, per dispensationem atque naturam, in Dei forma et in forma servi, sine aliqua sui et partitione quod homo est, et divisione quod Deus est? 66. In uno Christo ut homine infirmitas, ut Deo virtus. --Incautae igitur atque ignorantis opinionis nostrae fidem Apostolus formans, ita confessionis hujus sacramentum locutus est: Nam etsi crucifixus est ex infirmitate, sed vivit ex virtute Dei (I Cor. XIII, 4). Praedicans enim filium hominis Dei filium, qui cum ex dispensatione homo esset, maneret tamen ex natura Deus; eumdem ex infirmitate crucifixum ait, qui ex virtute Dei viveret: ut cum infirmitas esset ex forma servi, et natura maneret ex Dei forma, et qui cum esset in forma 368 Dei assumpsisset formam servi; non ambiguum esset, in quo sacramento et passus esset, et viveret: ut cum in eodem esset, et infirmitas ad passionem, et ad vitam Dei virtus; non alius ac divisus a se esset, qui et pateretur, et viveret. 67. Mysteriorum Christi capiendorum regula. --Passus quidem est unigenitus Deus quae homines pati possunt: sed utamur Apostoli fide atque dicto: Tradidi enim vobis in primis, quia Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum Scripturas, et quia sepultus est, et quia resurrexit die tertio secundum Scripturas (I Cor. XV, 3 et 4). Non nudis usus est ad erroris occasionem dictorum definitionibus, sed mortis et resurrectionis modum, non tantum rerum nominibus, quantum et Scripturarum virtutibus admonens confitendum: ut haec nostra esset in ejus morte intelligentia, quae esset in significatione Scripturarum. Infirmas enim cogitationes, et scrupulosas fidei calumnias non relinquens, finem hunc tantum secundum Scripturas praedicandae mortis et resurrectionis adjecit: ne inanium disputationum vento circumacti, vel fallacium quaestionum ineptis argutiis impediti infirmaremur: sed in hunc se semper religionis suae portum fides illaesa revocaret, ut mortem et resurrectionem hominis filii et Dei filii Jesu Christi secundum Scripturas crederet et confiteretur; pia adversus calumniam resistendi securitate proposita, cum ita mori ac resurgere Christus Jesus intelligendus esset, qualiter scriptus est.
XXVII, 46)? Quae maximae querelae esse intelligitur protestatio, derelictum se esse conqueri, infirmitatique permissum? Verum haec impiae intelligentiae violenta praesumptio, quam sibi in omni dictorum dominicorum genere compugnat: ut qui ad mortem festinat, ut qui per eam honorificandus est, ut qui post eam a dextris virtutis sessurus est, in his tot beatitudinum causis mori timuerit, et ob id ad necessitatem moriendi desertum se a Deo suo queratur, cum in beatis illis esset mortem obeundo mansurus! 50. Commenta eorum varia de Verbi et hominis conjunctione. --Quin etiam ad irreligiositatis hujus tamquam ad praeparatam sibi viam, per id ingenia haeretica contendunt, quod aut defecisse omnino Deum Verbum in animam corporis volunt, ut non idem fuerit Jesus Christus hominis filius, qui et Dei filius; et aut de se defecerit Deus Verbum, dum corpus officio animae vivificat; aut omnino nec fuerit Christus homo natus, quia in eo Dei Verbum modo spiritus prophetalis habitaverit. Sed ridiculae hujus perversitatis error in majorem se impietatis extendit audaciam, ne Jesus Christus, ante quam ex Maria natus est, Christus sit: dum non qui erat natus est, sed ad id tum primum quod 357 natus est coeperit. Per quod etiam illud vitii adjungitur, ut Deus Verbum tamquam pars aliqua virtutum Dei quodam se tractu continuationis extendens, hominem illum qui a Maria esse coepit habitaverit, et virtutibus divinae operationis instruxerit; animae tamen suae motu naturaque viventem. 51. Errores inde consectarii. --Per hanc ergo subtilem pestiferamque doctrinam deducuntur in vitium, ut aut Deus Verbum anima corporis per demutationem naturae se infirmantis exstiterit, et Verbum Deus esse defecerit: aut rursum per exteriorem nudamque naturam hominem illum sola vita animae moventis animatum, in quo Verbum Dei, id est, quaedam quasi potestas extensae vocis habitaverit, atque ita omni modo impiissimae intelligentiae aditus pandatur, ut aut Deus Verbum in animam defecerit, nec permanserit Deus Verbum; aut omnino Christus ante partum Mariae non fuerit; quia Jesus Christus, animae solum communis et corporis homo, hoc habeat sui, quo esse homo coepit exordium, quem extrinsecus protensi sermonis potestas ad virtutem operationum confirmaverit; qui nunc a Dei Verbo contracta rursum protentione desertus, clamet: Deus, Deus meus, quare me dereliquisti? vel certe tum, cum in animam corporis a Dei Verbi natura demutatus est, paterno in omnibus usus auxilio, nunc inops ejus mortique permissus, solitudinem suam conqueratur, relinquentemque se arguat: omnique modo exitiabile deceptae fidei periculum comparetur, si aut in Deo Verbo significari existimetur naturae infirmitas per querelam; aut omnino nec fuerit Deus Verbum, dum Christo Jesu Mariae solum partus exordium est. 358 52. Fides vera haereticae adversa. --Sed inter has impias infirmasque sententias, Ecclesiae fides apostolocis imbuta doctrinis novit in Christo nativitatem, sed ignorat exordium. Scit dispensationem, sed nescit divisionem. Non patitur Christum Jesum, ut Jesus non ipse sit Christus: nec filium hominis discernit a Dei filio, ne filius Dei forte non et filius hominis intelligatur. Non absumit filium Dei in filium hominis. Neque tripartita Christum fide scindit, cujus de super texta vestis inscissa est (Joan., XIX, 23): ut Jesum Christum et in Verbum et in animam et in corpus incidat, neque rursum Deum Verbum et in animam et in corpus absumat. Totum ei Deus Verbum est, totum ei homo Christus est; retinens hoc in sacramento confessionis suae unum, nec Christum aliud credere quam Jesum, nec Jesum aliud praedicare quam Christum. 53. In Dei rebus mens humana deficit. Obtunditur plus volens videre quam datur. --Non ignoro autem in quantum humanae intelligentiae infirmitatem magnificentia mysterii coelestis impediat, ut haec non facile aut verbis enuntiare, aut dijudicare sensu, aut etiam complecti mente possimus. Sciens autem Apostolus arduum hoc terrenae naturae difficillimumque esse, rerum divinarum efficientiam judicio nos nostro, tamquam ad intelligendum acriore, quam ad efficiendum Deo potiore, concipere, illi legitimo sibi secundum fidem filio, sacrasque litteras ab infantia sumenti, ita scribit: Sicut hortatus sum te sustinere Ephesi, cum irem in Macedoniam, ut praeciperes quibusdam ne aliter docerent, neque attenderent fabulis et genealogiis interminatis, quae quaestiones magis praestant, quam aedificationem Dei quae est in fide (I Tim. I, 3 et 4). Vetat genealogiae eloquia tractari, et fabulas interminatae quaestionis attingi. Aedificationem vero Dei in fide esse ( supple, docet): ut 359 humanae verecundiae modum fideli omnipotentiae Dei religione concludat, neque se infirmitas nostra ad perspicienda ea, quae perspiciendi naturam hebetent, extendat. Quod si contuentibus solis claritatem virtus intenti luminis obstupescit, ut si quando causam radiantis lucis solertius acies curiosae contemplationis inquirat, usque ad emortuum videndi sensum oculorum natura revocetur, accidatque nitendo magis videre ne videas; quid nobis in Dei rebus et in sole justitiae exspectandum est? Nonne incumbet volentibus supersapere stultitia? Nonne ipsum illud acre intelligentiae lumen stupor hebetis desipientiae occupabit? Non enim natura inferior causam naturae potioris intelliget: nec subjacet humanae conceptioni ratio coelestis ( id est, divina). Nam intra conditionem infirmitatis erit, quidquid infirmi conscientiae ( in 3o casu ) subditur. Excedit itaque humanam mentem Dei potestas: ad quam si se infirmitas protendet, magis infirma reddetur, dum hoc ipsum quod obtinet amittit, potiore ad obtundendam eam rerum coelestium natura; quia omnem ejus consectantis se pervicaciam ipsa complexu ejus major infirmat. Ut igitur sol ita videndus est, ut possit videri, tantusque excipiendus lumine est, quantus admittitur; ne si plus velimus exspectare, minus quoque quam possumus consequamur; ita et ratio coelestis in tantum intelligenda est, in quantum se permittit intelligi; in tantum exspectanda est, in quantum apprehendendam se dedit; ne si contenti indulgentiae moderatione non simus, amittamus indulta. Est ergo in Deo quod percipi potest: est plane, si modo quod potest velis. Sicut enim est in sole quod videas, si hoc velis videre quod possis; amittas autem quod potes videre, dum quod non potes niteris: ita et in rebus Dei habes quod intelligas, si intelligere quod potes velis. Caeterum si ultra quam potes speres; id quoque, quod potuisti, posse non poteris.
Non enim habet fides periculum: et omnis pia professio in occulto sacramento Dei tuta est. Natus ex Virgine Christus est: sed secundum Scripturas conceptus de Spiritu sancto est. Flevit Christus: sed secundum Scripturas; ut in eo quod flevit, gratulatus sit. Et esurivit Christus: sed secundum Scripturas sine cibo in non habentem fructus arborem Deus operatus est. Passus Christus est: sed secundum Scripturas tunc a dextris Virtutis sessurus est. Derelinqui se ad mortem questus est: sed secundum Scripturas tunc confessorem suum secum in regno paradisi recepit. Mortuus est: sed secundum Scripturas 369 resurgens a dextris Domini Dominus assedit. In hujus igitur sacramenti fide vita est: calumniam confessio ista non recipit. 68. Fidei commendatio. --Certe Apostolus non relinquit, ut ambigi dicique liceat: Christus natus, passus, mortuus, resurgens quo modo, qua virtute, qua divisione, quibus partibus? quis lacrymans est, quis gaudens, quis conquerens, quis descendens, quis adscendens? Sed fidei in hoc meritum per confessionem incunctantis tantum religionis ostendens, ait, Ex fide autem justitia sic dicit: Ne dixeris in corde tuo, quis adscendit in coelum? hoc est Christum deducere. Vel quis descendit in abyssum? hoc est Christum a mortuis reducere. Sed quid dicit Scriptura? Juxta est verbum tuum in ore tuo et in corde tuo, hoc est, verbum fidei quod praedicamus: quia si confessus fueris in ore tuo, quia Dominus Jesus est, et credideris in corde tuo quia Deus illum suscitavit a mortius, salvaberis (Rom. X, 6 et seqq.). Justum fides consummat, secundum quod dictum est: Credidit Abraham Deo, et deputatum est ei ad justitiam (Gen. XV, 6; Rom. IV, 3). Numquid Abraham calumniatus est Deo, cum ei haereditatem gentium, et secundum stellarum atque arenae multitudinem mansurae ex se sobolis numerositatem pollicebatur? De omnipotentia enim Dei Fides Religiosa non ambigens, humanae infirmitatis non est detenta naturis; sed id quod in se erat caducum terrenumque despiciens, divinae sponsionis fidem ultra modum corporeae constitutionis excepit: quia nequaquam Dei virtutes lex possit humana moderari, tantum in efficiendo liberalitatis Deo promente, quantum in spondendo ostenderet voluntatis. Nihil igitur justius fide est: quia cum aequitas atque moderatio terrenorum actuum sit probabilis, nihil tamen justius homini sit, quam omnipotentiam Dei indefinitae potestatis intelligentia credidisse. 69. Descensus et adscensus Christi fides exigitur. --Hanc itaque in nobis, quae ex fide est, justitiam Apostolus exspectans, incertae atque infidae ambiguitatis irreligiositatem removit, vetans curam sollicitae in cor cogitationis admitti, dicti etiam prophetici auctoritate monstrata. Ait enim: Ne dixeris in corde tuo, quis adscendit in coelum (Rom. X, 6)? Haec a Propheta ita dicta, subjectae sententiae absolutione prosequitur, dicens: Hoc est Christum 370 deducere. Non enim se in coelestem (divinam) scientiam humanae mentis sensus extendit: sed neque de divinis operibus religiosa fides ambigit. Non eguit Christus humanae virtutis auxilio, ut ex illa beatitudinis suae sede adscendentis cujusquam in coelum ope deduceretur in corpus: non exterior potestas eum egit ad terras. Credendus est venisse qualis et venit: et vera pietas est, Christum non deductum, sed descendentem confiteri. Sacramentum suum est, et in tempore, et in opere. Neque quia modo venit, deductus per alterum esse credendus est: nec temporalis ejus adventus potestati deducentis subditus intelligendus est. Sed ne alterius quidem ambiguitatis infidelitas sinitur. Nam continuo ex dicto prophetico subditur, Vel quis descendit in abyssum? Ac mox dicta ratio subjecta est, hoc est Christum a mortuis reducere (Rom. X, 7). Libertas redeundi in coelum, ex descendendi in terram libertate est. Ambigendi autem sublata cunctatio est: scientia in fide est, ratio in virtute est, effectus in rebus est, causa in potestate est. 70. Cordis simul et oris debet esse fides. Brevis et facilis ad salutem via, fides. --Sed non nutante ad id opus est conscientia. Apostolus enim totum Scripturae mysterium exsequens, ait: Juxta est verbum tuum in ore tuo et in corde tuo (Rom. X, 8; Deut. XXX, 14). Non tardo opus est petitoque longe verbo confessionis, nec intervallo aliquo inter cor atque os relicto, ut quod ad protestationem religionis loquendum sit, per infidelem ambiguitatem cogitetur. Sed et juxta nos esse oportet, et in nobis: ne aliqua inter regionem cordis atque oris mora, fides forte nostra non ita in sensu sit, ut in verbis; sed connexa ori atque cordi, incunctantem habeat et sentiendi et loquendi religionem. Et hujus quidem dicti prophetici, ut in caeteris, rationem Apostolus subjecit: Hoc est verbum fidei quod praedicamus: quia si confessus fueris in ore tuo quia Dominus est Jesus, et credideris in corde tuo quia Deus illum suscitavit a mortuis, salvaberis (Rom. X, 8 et seqq.).Pietas est non ambigere, et justitia est credere, et salus est confiteri. Non in incerta diffluere, neque ad stultiloquia effervere, neque ratione aliqua virtutes Dei ventilare, neque modo circumscribere potestatem, neque causas in investigabilium sacramentorum retractare, Dominum Jesum 371 confiteri, et a Deo suscitatum a mortuis credere salus est. Quae vero insania est, qualis et cujusmodi sit Jesus calumniari: cum salus sola sit, hoc solum scire, quod Dominus sit? Tum porro qui humanae inanitatis error est, de resurrectione ejus lites movere: cum sufficiat ad vitam, quod a Deo suscitatus sit credidisse? In simplicitate itaque fides est, in fide justitia est, in confessione pietas est. Non per difficiles nos Deus ad beatam vitam quaestiones vocat, nec multiplici eloquentis facundiae genere sollicitat. In absoluto nobis ac facili est aeternitas, Jesum et suscitatum a mortuis per Deum credere, et ipsum esse Dominum confiteri. Nemo itaque ea, quae ob ignorationem nostram dicta sunt, ad occasionem irreligiositatis usurpet. Cognoscendus enim Jesus Christus mortuus erat, ut in eo viveremus. 71. Fidei nostrae eruditio est quae Christi videtur infirmitas. --Si itaque ad intelligentiam mortis suae ait: Deus, Deus meus, quare me dereliquisti? et, Pater, commendo in manus tuas spiritum meum (Marc. XV, 34; Luc. XXIII, 46): numquid confessioni nostrae consulens, infirmum se esse potius confessus est, quam nos ambiguos non reliquit? Excitaturus namque Lazarum orat ad Patrem: numquid prece eguit dicens: Pater, gratias ago tibi quia exaudisti me: et ego sciebam quia semper me exaudis, sed propter turbam dixi, ut credant quia tu me misisti (Joan. XI, 41 et 42)? Nobis itaque oravit, ne filius ignoraretur: et cum sibi non proficeret 372 deprecationis sermo, ad profectum tamen nostrae fidei loquebatur. Non inops ergo tum auxilii est: sed nos sumus inopes doctrinae. Clarificari se quoque deprecatur, ac mox de coelo vox Dei patris clarificantis auditur. Sed ad auditae vocis admirationem ait: Non propter me venit vox ista, sed propter vos (Joan. XII, 30). Nobis Pater rogatur, nobis Pater loquitur: totum ad effectum sit nostrae confessionis. Et cum clarificationis responsio non obsecrationi claritatis sit impensa, sed ignorationi audientium, quomodo querela passionis, in summa exsultatione patiendi, non confessionis nostrae eruditioni praestita intelligetur? Christus pro persequentibus rogat, quia quod agunt nesciunt. Christus de cruce paradisum promittit (Lucae XXIII, 34, 43), quia Deus regnat. Christus in cruce consummasse omnia aceti poculo gratulatur (Joan. XIX, 30), quia moriturus impleverit prophetiam. Nobis natus est, nobis passus est, nobis mortuus est, nobis resurrexit. Et cum nobis haec sola sit proprietas ad salutem, ut Dei filium confiteamur ex mortuis; cur, rogo, in hac irreligiositate moriamur, ut cum Christus intra fiduciam divinitatis suae manens, mori se per significationem assumpti hominis cum securitate morientis ostenderit, hoc maxime ad abnegandum eum Deum proficiat, quod se nobis Dei filius et hominis filium est professus et mortuum?