Peregrinatio ad loca sancta (Journal de voyage) (page 3)

Égérie · Histoire

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — CSEL · 3 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

26 extimari A 27 cęperit A

§ 8

et missa., At ubi autem missa facta fuerit de ante Cruce, statim omnes in ecclesia maiore ad Martyrium ... aguntur ea, quae per ipsa septimana de hora nona, qua ad Martyrium conuenitur, consueuerunt agi usque ad sero per ipsa septimana. Missa autem facta de Martyrium uenitur ad Anastase; et ibi cum uentum fuerit, legitur ille locus de euangelio, ubi petit corpus Domini Ioseph a Pilato <et) ponet illud in sepulcro nouo. Hoc autem lecto fit oratio, benedicuntur cathecumini, sic fit missa.

§ 9

Ipsa autem die non mittitur uox, ut peruigiletur ad Anastase, quoniam scit populum fatigatum esse, sed consuetudo est, ut peruigiletur ibi. Ac sic qui uult de populo, immo qui possunt, uigilant, qui autem non possunt, non uigilant ibi usque in mane, clerici autem uigilant ibi, id est qui aut fortiores sunt, aut iuueniores; et tota nocte dicuntur ibi ymni et antiphonae usque ad mane. Maxima autem turba peruigilant, alii de sera, alii de media nocte, qui ut possunt.

cap. 38

§ 1

Sabbato autem alia die iuxta consuetudinem fit ad tertia, item fit ad sexta; ad nonam autem iam non fit sabbato, sed parantur uigiliae paschales in ecclesia maiore, id est in Martyrium. Yigiliae autem paschales sic fiunt, quemadmodum ad nos; hoc solum hic amplius fit, quod infantes, cum baptidiati fuerint et uestiti, quemadmodum exierint de fonte, simul cum episcopo primum ad Anastase ducuntur.

§ 2

Intrat episcopus intro cancellos Anastasis, dicitur unus ymnus, et sic facit orationem episcopus pro eis, et sic uenit ad ecclesiam maiorem cum eis, ubi iuxta consuetudinem omnis populus uigilat. Aguntur

2 omnes (oflif A) om. Bernard post Martyrium lacunam indicaui:

excidisse uidetur: procedunt et; Cholodniak post omnes omisffum esse arbitratur: uadent 3 omne septimana sic transponit uocabulum supra omissum Bernard 7 et add. Gamurrini 8 benedicuntur cathecumini. sic fideles ac sic fit missa Cholodniak 13 ibi in cod. deletum esse i affirmat Cholodniak 21 sunt falso Pomialowsky 23 exent A exierint scripsi

ibi, quae consuetudinis est etiam et aput nos, et facta oblatione fit missa. Et post facta missa uigiliarum in ecclesia maiore statim cum ymnis uenitur ad Anastase et ibi denuo legitur ille locus euangelii resurrectionis, fit oratio et denuo ibi offeret episcopus; sed totum ad momentum fit propter populum, ne diutius tardetur, et sic iam dimittetur populus. Ea autem hora fit missa uigiliarum ipsa die, qua hora et aput nos.

cap. 39

§ 1

Sero autem illi dies paschales sic attenduntur quemadmodum et ad nos et ordine suo fiunt missae per octo dies paschales, sicut et ubique fit per pascha usque ad octauas. Hic autem ipse ornatus est et ipsa compositio et per octo dies paschae, quae et per epiphania, tam in ecclesia maiore quam ad Anastase aut ad Crucem uel in Eleona, sed et in Bethleem nec non etiam in Lazariu uel ubique, quia dies paschales sunt.

§ 2

Proceditur autem ipsa die dominica prima in ecclesia maiore, id est ad Martyrium, et secunda feria et tertia feria, ubi ita tamen, ut semper missa facta de Martyrio ad Anastase ueniatur cum ymnis. Quarta feria autem in Eleona proceditur, quinta feria ad Anastase, sexta feria in Syon, sabbato ante Cruce, dominica autem die, id est octauis, denuo in ecclesia maiore, id est ad Martyrium.

§ 3

Ipsis autem octo diebus paschalibus cotidie post prandium episcopus cum omni clero et omnibus infantibus, id est qui baptidiati fuerint, et omnibus, qui aputactitae sunt uiri ac feminae, nec non etiam et de plebe quanti uolunt, in Eleona ascendent. Dicuntur ymni, fiunt orationes tam in ecclesia, quae in Eleona est, in qua est spelunca, in qua docebat Iesus discipulos, tam etiam in Imbomon, id est in eo loco, de quo Dominus ascendit in caelis.

§ 4

Et posteaquam dicti fuerint psalmi et oratio facta fuerit, inde usque ad Anastase cum ymnis descenditur hora lucernae; hoc per totos octo dies fit. Sane dominica die per

20 eleon A 25 aput actitae A 32 lucernari Cholodniak pascha post missa lucernarii, id est de Anastase, omnis populus episcopum cum ymms in Syon ducet.

§ 5

Ubi cum uentum fuerit, dicuntur ymni apti diei et loco, fit oratio et legitur ille locus de euangelio, ubi eadem die Dominus in eodem loco, ubi ipsa ecclesia nunc in Syon est, clausis ostiis ingressus est discipulis, id est quando tunc unus ex discipulis ibi non erat, id est Thomas, qua reuersus est et dicentibus ei aliis apostolis, quia Dominum uidissent, ille dixit: Non credo, nisi uidero. Hoc lecto fit denuo oratio, benedicuntur cathecumini, item fideles, et reuertuntur unusquisque ad domum suam sera hora forsitan noctis secunda.

cap. 40

§ 1

Item octauis paschae, id est die dominica, statim post sexta omnis populus cum episcopo ad Eleona ascendit; primum in ecclesia, quae ibi est, aliquandiu sedetur, dicuntur ymni, dicuntur antiphonae aptae diei et loco, fiunt orationes similiter aptae diei et loco. Denuo inde cum ymnis itur in Imbomon susu, similiter et ibi ea aguntur, quae et illic. Et cum coeperit hora esse, iam omnis populus et omnes aputactitae deducunt episcopum cum ymnis usque ad Anastase. Ea autem hora peruenitur ad Anastase, qua lucernarium fieri solet.

§ 2

Fit ergo lucernarium tam ad Anastase quam ad Crucem et inde omnis populus usque ad unum cum ymnis ducunt episcopum usque ad Syon. Ubi cum uentum fuerit, similiter dicuntur ymni apti loco et diei, legitur denuo et ille locus de euangelio, ubi octauis paschae ingressus est Dominus, ubi erant discipuli, et arguet Thomam, quare incredulus fuisset. Et tunc omnis ipsa lectio perlegitur, postmodum fit oratio, benedictis <tam> cathecuminis quam fidelibus iuxta consuetudinem reuertuntur unusquisque ad domum suam similiter ut die dominica paschae hora noctis secunda.

cap. 41

§ 1

A pascha autem usque ad quinquagesima, id est pentecosten, hic penitus nemo ieiunat, nec ipsi aputactitae qui sunt. Nam

6 ubi A ibi scripsi cum Cholodniak 18 ap actite A 27 tam add.

Gamurrini

semper ipsos dies sicut toto anno ita ad Anastase de pullo primo usque ad mane consuetudinaria aguntur, similiter et ad sexta et ad lucernare. Dominicis autem diebus semper in Martyrio, id est in ecclesia maiore, proceditur iuxta consuetudinem et inde itur ad Anastase cum ymnis. Quarta feria autem et sexta feria, quoniam ipsis diebus penitus nemo ieiunat, in Syon proceditur, sed mane; fit missa ordine suo.

cap. 42

§ 1

Die autem quadragesimarum post pascha, id est quinta feria, pridie omnes post sexta, id est quarta feria, in Bethleem uadunt propter uigilias celebrandas. Fiunt autem uigiliae in ecclesia in Bethleem, in qua ecclesia spelunca est, ubi natus est Dominus. Alia die autem, id est quinta feria quadragesimarum, celebratur missa ordine suo, ita ut et presbyteri et episcopus praedicent, dicentes apte diei et loco; et postmodum sera reuertuntur unusquisque in Ierusolima.

cap. 43

§ 1

Quinquagesimarum autem die, id est dominica, qua die maximus labor est populo, aguntur omnia sic de pullo quidem primo iuxta consuetudinem: uigilatur in Anastase, ut legat episcopus locum illum euangelii, qui semper dominica die legitur, id est resurrectionem Domini, et postmodum sic ea aguntur in Anastase, quae consuetudinaria sunt, sicut toto anno.

§ 2

Cum autem mane factum fuerit, procedit omnis populus in ecclesia maiore, id est ad Martyrium, aguntur etiam omnia, quae consuetudinaria sunt agi; praedicant presbyteri, postmodum episcopus, aguntur omnia legitima, id est offertur iuxta consuetudinem, qua dominica die consueuit fieri; sed eadem adceleratur missa in Martyrium, ut ante hora tertia fiat. Quemadmodum enim missa facta fuerit ad Martyrium, omnis populus usque ad unum cum ymnis ducent episcopum in Syon, sed <ut> hora tertia plena in Syon sint.

§ 3

Ubi cum uentum fuerit, legitur ille locus de Actus apostolorum, ubi

1 semper per Cholodntak 7 ordine suo die eadem. Quadragesima autem Cholodniak 8 eadem A autem scripsi 18 uigilatur corr. ex uigiliarum A 27 eadem] ea die Cholodniak adcelerat; A 30 ut addidi cum Cholodniak

descendit spiritus, ut omnes linguae aaudirentur et omnes> intellegerent, quae dicebantur; postmodum fit ordine suo missa. Nam presbyteri de hoc ipsud, quod lectum est, quia ipse est locus in Syon, alia modo ecclesia est, ubi quondam post passionem Domini collecta erat multitudo cum apostolis, qua hoc factum est, ut superius diximus, legunt ibi de actibus apostolorum. Postmodum fit ordine suo missa, offertur et ibi, et iam ut dimittatur populus, mittit uocem archidiaconus et dicet: Hodie statim post sexta omnes in Eleona parati simus in Inbomon.

§ 4

Reuertitur ergo omnis populus unusquisque in domum suam resumere se et statim post prandium ascenditur mons Oliueti, id est in Eleona, unusquisque quomodo potest, ita ut nullus christianorum remaneat in ciuitate, qui non omnes uadent.

§ 5

Quemadmodum ergo subitum fuerit in monte Oliueti, id est in Eleona, primum itur in Imbomon, id est in eo loco, unde ascendit Dominus in caelis, et ibi sedet episcopus et presbyteri, sedet omnis populus, leguntur ibi lectiones, dicuntur interpositi ymni, dicuntur et antiphonae aptae diei ipsi et loco; orationes etiam, quae interponuntur, semper tales pronuntiationes habent, ut et diei et loco conueniunt; legitur etiam et ille locus de euangelio, ubi dicit de ascensu Domini, legitur et denuo de actus apostolorum, ubi dicit de ascensu Domini in caelis post resurrectionem. Cum autem hoc factum fuerit, benedicuntur

§ 6

cathecumini, sic fideles, et hora iam nona descenditur inde et cum ymnis itur ad illam ecclesiam, quae et ipsa in Eleona est, id est in qua spelunca sedens docebat Dominus apostolos. Ibi autem cum uentum fuerit, iam est hora plus decima; fit

1 audirentur et omnes add. Bonnet 3 praedicant post lectum est add. Cholodniak 6 legi A legunt coni. Gamurrini 8 etiam A et iam scripsi cum Cholodniak 10 in ante Inbomon add. Cholodniak 18 qui modo Cholodniak christianorum A, non christianus, ut dicit Cholodniak

26 qua A 27 post spelunca intercidisse uidetur: est in qua ibi lucernare, fit oratio, benedicuntur cathecumini et sic fideles. Et iam inde descenditur cum ymnis, omnis populus usque ad unum toti cum episcopo ymnos dicentes uel antiphonas aptas diei ipsi; sic uenitur lente et lente usque ad Martyrium.

§ 7

Cum autem peruenitur ad portam ciuitatis, iam nox est et occurrent candelae ecclesiasticae uel ducentae propter populo; de porta autem, quoniam satis est usque ad ecclesia maiore, id est ad Martyrium, porro hora noctis forsitan secunda peruenitur, quia lente et lente itur totum pro populo, ne fatigentur pedibus. Et apertis ualuis maioribus, quae sunt de quintana parte, omnis populus intrat in Martyrium cum ymnis et episcopo. Ingressi autem in ecclesia dicuntur ymni, fit oratio, benedicuntur cathecumini et sic fideles; et inde denuo cum ymnis itur ad Anastase.

§ 8

Similiter ad Anastase cum uentum fuerit, dicuntur ymni seu antiphonae, ut oratio, benedicuntur cathecumini, sic fideles; similiter fit et ad Crucem. Et denuo inde omnis populus christianus usque ad unum cum ymnis ducunt episcopum usque ad Syon.

§ 9

Ubi cum uentum fuerit, leguntur lectiones aptae, dicuntur psalmi uel antiphonae, fit oratio, benedicuntur cathecumini et sic fideles et fit missa. Missa autem facta accedunt omnes ad manum episcopi et sic reuertuntur unusquisque ad domum suam hora noctis forsitan media. Ac sic ergo maximus labor in ea die suffertur, quoniam de pullo primo uigilatum est ad Anastase et inde per tota die nunquam cessatum est; et sic omnia, quae celebrantur, protrahuntur, ut nocte media post missa, quae facta fuerit in Sion, omnes ad domos suas reuertantur.

cap. 44

§ 1

Iam autem de alia die quinquagesimarum omnes ieiunant iuxta consuetudinem sicut toto anno, qui prout potest, excepta die sabbati et dominica, qua numquam ieiunatur in hisdem locis. Etiam postmodum ceteris diebus ita singula aguntur

8 martirium A 10 balnis A 15 antiphone A 16 fiet A fit et scripsi cum Cholodniak 19 antiphone A

ut toto anno, id est <ut> semper de pullo primo ad Anastase uigiletur. Nam si dominica dies est, primum leget de pullo

§ 2

primo episcopus euangelium iuxta consuetudinem intro Anastase locum resurrectionis Domini, qui semper dominica die legitur, et postmodum ymni seu antiphonae usque ad lucem dicuntur in Anastase; si autem dominica dies non est, tantum quod ymni uel antiphonae similiter de pullo primo usque ad lucem dicuntur in Anastase. Aputactitae omnes uadent, de plebe

§ 3

autem qui quomodo possunt uadent, clerici autem cotidie uicibus uadent; clerici autem de pullo primo, episcopus autem albescente uadet semper, ut missa fiat matutina, cum omnibus clericis excepta dominica die, quia necesse est illum de pullo primo ire, ut euangelium legat in Anastase. Denuo ad horam sextam aguntur, quae consuetudinaria sunt, in Anastase, similiter et ad nona, similiter et ad lucernare iuxta consuetudinem, qua consueuit toto anno fieri. Quarta autem et sexta feria semper nona in Syon fit iuxta consuetudinem.

cap. 45

§ 1

Et illud etiam scribere debui, quemadmodum docentur hi, qui baptidiantur per pascha. Nam qui dat nomen suum, ante diem quadragesimarum dat et omnium nomina annotat presbyter, hoc est ante illas octo septimanas, quibus dixi hic attendi quadragesimas.

§ 2

Cum autem annotauerit omnium nomina presbyter, postmodum alia die de quadragesimis, id est qua inchoantur octo ebdomadae, ponitur episcopo cathedra media ecclesia maiore, id est ad Martyrium, sedent hinc et inde presbyteri in cathedris et stant clerici omnes; et sic adducuntur unus et unus conpetens; si uiri sunt cum patribus suis ueniunt, si autem feminae cum matribus suis.

§ 3

Et.-:sic singulariter interrogat episcopus uicinos eius, qui intrauit, dicens: Si bonae uitae est hic, si parentibus deferet, si ebriacus 30

1 ut ante semper ipse addidi 5 postmodu A antiphone A

8 aput I actitae in initio novae lineae A 10 clerici autem clerici autem altero deleto A 12 quia] qua Cholodniak 16 quam A qua scripsi cum Cholodniak 17 ad nonam Cholodniak 21 septimanas octo, sed ordine uirgulis adscriptis mutato A

non est aut uanus? et singula uitia, quae sunt tamen grauiora id homine, requiret.

§ 4

At si probauerit sine reprehensione esse ae ms OmDlDUS, quibus requisiuit praesentibus testibus, annotat ipse manu sua nomen illius. Si autem in aliquo accusatur, iubet illum foras exire dicens: emendet se, et cum emendauerit se, tunc accedet ad lauacrum. Sic de uiris, sic de mulieribus requirens dicit. Si quis autem peregrinus est, nisi testimonia habuerit, qui eum nouerint, non tam facile accedet ad baptismum.

cap. 46

§ 1

Hoc autem, dominae sorores, ne aestimaretis sine ratione fieri, scribere debui. Consuetudo est enim hic talis, ut qui accedunt ad baptismum per ipsos dies quadraginta, quibus ieiunatur, primum mature a clericis eIoreizentur, mox missa facta fuerit de Anastase matutina. Et statim ponitur cathedra episcopo ad Martyrium in ecclesia maiore et sedent omnes in giro prope episcopo, qui baptidiandi sunt tam uiri quam mulieres, etiam loco stant patres uel matres, nec non etiam qui uolunt audire de plebe, omnes intrant et sedent, sed fideles.

§ 2

Cathecuminus autem ibi non intrat, tunc qua episcopus » docet illos legem sic: id est inchoans a Genese per illos dies quadraginta percurret omnes scripturas primum exponens carnaliter et sic illud soluens spiritualiter. Nec non etiam et de resurrectione, similiter et de fide omnia docentur per illos dies; hoc autem cathecisis appellatur.

§ 3

Et iam quando completae fuerint septimanae quinque, a quo docentur, tunc accipient simbolum, cuius simboli rationem similiter sicut omnium scripturarum rationem exponet eis singulorum sermonum primum carnaliter et sic spiritualiter, ita et simbolum exponet. Ac sic est, ut in hisdem locis omnes fideles

2 ut A at Woelfflin et Pomialowsky 6 tun A 10 extiniaretis A

17 stant loco etiam loco A, sed alterum loco lineola deletum est. Ordo uerborum lineolis superscriptis, quae transpositionem indicant, mutatus est A 19 catheculnini-intraait Cholodniak 20 id est sic A sic: id est n' seripsi 22 solua 2. manu et obscuriore atramento corr. A 24 etiam A et iam scripsi cum Cholodniak 26 ratione A rationem scripsi

XXXVIIII IUn. Hieroaol.

7

sequantur scripturas, quando leguntur in ecclesia, quia omnes docentur per illos dies quadraginta, id est ab hora prima usque ad horam tertiam, quoniam per tres horas fit cathecisin.

§ 4

Deus autem scit, dominae sorores, quoniam maiores uoces sunt fidelium, qui ad audiendum intrant in cathecisen ad ea, quae dicuntur uel exponuntur per episcopum, quam quando sedet et praedicat in ecclesia ad singula, quae taliter exponuntur. Missa autem facta cathecisis hora iam tertia statim inde cum ymnis ducitur episcopus ad Anastase et fit missa ad tertia; ac sic tribus horis docentur ad die per septimanas septem. Octaua enim septimana quadragesimarum, id est quae appellatur septimana maior, iam non uacat eos doceri, ut impleantur ea, quae superius <dicta> sunt.

§ 5

Cum autem iam transierint septem septimanae <et> superat illa una septimana paschalis, quam hic appellant septimana maior, iam tunc uenit episcopus mane in ecclesia maiore ad Martyrium. Retro in absida post altarium ponitur cathedra episcopo, et ibi unus et unus uadet, uir cum patre suo aut mulier cum matre sua, et reddet simbolum episcopo.

§ 6

Keddito autem simbolo episcopo alloquitur omnes episcopus et dicet: Per istas septem septimanas legem omnem edocti estis scripturarum nec non etiam de fide audistis; audistis etiam et de resurrectione carnis, sed et simboli omnem rationem, ut potuistis tamen adhuc cathecumini audire; uerba autem, quae sunt misterii altioris, id est ipsius baptismi, quia adhuc cathecumini (estis), audire non potestis; et ne aestimetis aliquid sine ratione fieri, cum in nomine Dei baptidiati fueritis, per octo dies paschales post missa facta de ecclesia in Anastase audietis; quia adhuc cathecumini estis, misteria Dei secretiora dici uobis non possunt.

3 cathecisis Cholodniak 12 non ante uacat in codice extare ut Gamurrinum ita editorem Russicum fugit. In loco aqua aspersa fi paene . euanuit A 13 dicta addidi 14 et addidi 17 uiri A uir scripsi

23 uerbum ad A uerum autem Cholodniak uerbum aut Pomialotosh/ uerba autem scripsi 24 misterii A qui A quia Gamurrini 25 estis ipse addidi extimetia A 28 qui A quia Gamurrini

cap. 47

§ 1

Post autem uenerint dies paschae, per illos octo dies, id est a pascha usque ad octauas, quemadmodum missa facta fuerit de ecclesia, et itur cum ymnis ad Anastase, mOl: fit oratio, benedicuntur fideles et stat episcopus incumbens in cancello interiore, qui est in spelunca Anastasis, et exponet omnia, quae aguntur in baptismo.

§ 2

Illa enim hora cathecuminus nullus accedet ad Anastase; tantum neofiti et fideles, qui uolunt audire misteria, in Anastase intrant. Clauduntur autem ostia, ne qui cathecuminus se dirigat. Disputante autem episcopo singula et narrante, tantae uoces sunt collaudantium, ut porro foras ecclesia audiantur uoces eorum. Vere enim ita misteria omnia absoluet, ut nullus non possit commoueri ad ea, quae audit sic exponi.

§ 3

Et quoniam in ea prouincia pars populi et graece et smste nouit, pars etiam alia per se graece, aliqua etiam pars tantum siriste, itaque, quoniam episcopus, licet siriste nouerit, tamen semper graece loquitur et nunquam siriste: itaque ergo stat semper presbyter, qui, episcopo graece dicente, siriste interpretatur, ut omnes audiant, quae exponuntur.

§ 4

Lectiones etiam, quaecumque in ecclesia leguntur, quia necesse est graece legi, semper stat, qui siriste interpretatur propter populum, ut semper discant. Sane quicumque hic latini sunt, id est qui nec siriste nec graece nouerunt, ne contristentur, et ipsis exponitur eis, quia sunt alii fratres et sorores graecolatini, qui latine exponunt eis.

§ 5

Illud autem hic ante omnia ualde gratum fit et ualde admirabile, ut semper tam ymni quam antiphonae et lectiones nec non etiam et orationes, quas dicet episcopus, tales pronuntiationes habeant, ut et diei, qui celebratur, et loco, in quo agitur, aptae et conuenientes sint semper.

14 greci A semper grece cum littera e pro ae A 17 stat ex statI corr. A 18 uerba ut omnes audiant initio sequentis paginae repetuntur A 19 quecumque A 24 grec .. atini duae litterae euanuerunt A 25 memorabile Gamurrini et Cholodniak legerunt; ipse notaui: uocabulum euanidum, sed potius admirabile cum littera d distinguatur 29 sunt Pomialowsky, sed ipse notaui: potius sint; uocabulum paene euanuit A

7*

cap. 48

§ 1

Item dies enceniarum appellantur, quando sancta ecclesia, quae in Golgotha est, quam Martyrium uocant, consecrata est Deo; sed et sancta ecclesia, quae est ad Anastase, id est in eo loco, ubi Dominus resurrexit post passionem, ea die et ipsa consecrata est Deo. Harum ergo ecclesiarum sanctarum encenia cum summo honore celebrantur, quoniam crux Domini inuenta est ipsa die.

§ 2

Et ideo propter hoc ita ordinatum est, ut quando primum sanctae ecclesiae suprascriptae consecrabantur, ea dies esset, qua crux Domini fuerat inuenta, ut simul omni laetitia eadem die celebrarentur. Et hoc per scripturas sanctas inuenitur, quod ea dies sit enceniarum, qua et sanctus Salomon consummata domo Dei, quam aedificauerat, steterit ante altarium Dei et orauerit, sicut scriptum est in libris Paralipomenon.

cap. 49

§ 1

Hi ergo dies enceniarum cum uenerint, octo diebus attenduntur; nam ante plurimos dies incipiunt se undique colligere turbae non solum monachorum uel aputactitum de diuersis prouinciis, id est tam de Mesopotamia uel Syria uel de Egypto aut Thebaida, ubi plurimi monazontes sunt, sed et de diuersis omnibus locis uel prouinciis; nullus est enim, qui non se eadem die in Ierusolima tendat ad tantam laetitiam et tam honorabiles dies; saeculares autem tam uiri quam feminae fideli animo propter diem sanctum similiter se de omnibus prouinciis isdem diebus Ierusolima colligunt.

§ 2

Episcopi autem, quando parui fuerint, hisdem diebus Ierusolima plus quadraginta aut quinquaginta sunt; et cum illis ueniunt multi clerici sui. Et quid plura? putat se maximum peccatum incurrisse, qui in hisdem diebus tantae sollennitati inter non fuerit, si tamen nulla necessitas contraria fuerit, quae hominem a bono

11 cf. II. Paralip. 7, 8

10 dies celebraretur Cholodniak probante Bernardo 12 edificauerat A 17 turbae] ubi A turbae Cholodniak actito A aputactitorum Gamurrini aputactitum scripsi 22 seculares A 23 sed et A sed et de Gamurrini se ex Du Chesne, Origines du culte chrêtien p. 500, et Cholodniak se de scripsi 28 tante A 29 que A

proposito retinet.

§ 3

His ergo diebus enceniarum ipse ornatus omnium ecclesiarum est, qui et per pascha uel epiphania, et ita per singulos dies diuersis locis sanctis proceditur ut per pascha uel epiphania. Nam prima et secunda die in ecclesia maiore, quae appellatur Martyrium, proceditur. Item tertia die in Eleona, id est in ecclesia, quae est in ipso monte, a quo ascendit Dominus in caelis post passionem, intra qua ecclesia est spelunca illa, in qua docebat Dominus apostolos in monte Oliueti. Quarta autem die ............

Tous les livres