Etymologiae (page 5)
10
ISIDORI HISPALENSIS EPISCOPI ETYMOLOGIARUM SIVE ORIGINUM LIBER X
DE VOCABVLIS
[1] ORIGO quorundam nominum, id est unde veniant, non pene omnibus patet. Proinde quaedam noscendi gratia huic operi interiecimus.
DE QVIBVSDAM VOCABVLIS HOMINVM. Licet origo nominum, unde veniant, a philosophis eam teneat rationem, ut per denominationem homo ab humanitate, sapiens a sapientia nominetur, quia prius sapientia, deinde sapiens; tamen claret alia specialis in origine quorundam nominum causa, sicut homo ab humo, unde proprie homo est appellatus. Ex quibus exempli gratia quaedam in hoc opere posuimus.
A
[2] Aeros, vir fortis et sapiens. Auctor ab augendo dictus. Auctorem autem feminino genere dici non posse. Nam quaedam sunt quae in feminino flecti non possunt, ut cursor. Actor, ab agendo. [3] Alumnus ab alendo vocatus, licet et qui alit et qui alitur alumnus dici potest; id est et qui nutrit et qui nutritur; sed melius tamen qui nutritur. [4] Amicus, per derivationem, quasi animi custos. [5] Dictus autem proprie: amator turpitudinis, quia amore torquetur libidinis: amicus ab hamo, id est, a catena caritatis; unde et hami quod teneant. Amabilis autem, quod sit amore dignus. Amasius, eo quod sit pronus ad amorem. [6] Astutus ab astu vocatus, quod est callidi et cauti nominis, qui possit sine periculo fortiter aliquid facere. Argutus, quia argumentum cito invenit in loquendo. Acer, in unamquamque formam vegetus ac nimius. Alacer, a velocitate et cursu, quasi diceret aliger. Armiger, quod arma gerat. Alacris, laetus: alacer, gestiens et [nullius] rei novitate turbatus. Agilis, ab agendo aliquid celeriter, sicut docilis. [7] Aemulus, eiusdem rei studiosus, quasi imitator et amabilis. Alias inimicus invenitur. Aequus est secundum naturam iustus dictus, ab aequitate, hoc est ab eo quad sit aequalis; unde et aequitas appellata, ab aequalitate quadam scilicet. Aequaevus, ab eo quod sit alteri aequalis aevo, id est coaetaneus. Adrogans, eo quod multum rogetur, et ille fastidiosus sit. Audax proprie pro adrogante ponitur. Animosus, quod sit animis et viribus plenus. Animatus, quasi animo auctus, quasi animo firmatus. [8] Aelatus, pro eo quod se ipsum super mensuram suam elevet, dum magnus sibi videtur de his quae agit. Adtollens, quod se elevet et erigat. Ambitiosus, quod honores ambiat. [9] Avidus dictus ab avendo; avere enim cupere est. Hinc et avarus. Nam quid est avarum esse? progredi ultra quam sufficit. Avarus ex eo dictus, quod sit avidus auri, et numquam opibus expleatur, et quantum plus habuerit tantum plus cupiat, Flacci super hoc concordante sententia, qui ait (Epp. 1,2,56):
Semper avarus eget.
Et Sallustius (Cat. 11,3): 'quod neque avaritia e copia, neque inopia minuatur' [10] Amarus a sapore translatum nomen habet. Est enim insuavis, nec novit quemquam ad consortium suum aliqua invitare dulcedine. Adulter, violator maritalis pudoris, eo quod alterius torum polluat. [11] Anceps, huc et illuc fluctuans ac dubius istud an illud capiat, et in qua parte declinet anxius. Atrox, quod sit tetris moribus. Abstemius, a temeto, id est vino, quasi abstinens a vino. [Adfinis.] Ablactatus, quod sit a lacte ablatus. [12] Aeger, quod agatur infirmitate vel tristitia ad tempus. Aegrotus, quod sit aeger frequentius, sicut iratus et iracundus. Aerumnosus a rumine dictus, quod per inopiam miser factus esuriat et sitiat. [13] Auspex, eo quod avium auspicia intendat, sicut auceps quod aves capiat. Astrosus ab astro dictus, quasi malo sidere natus. [14] Aenormis, eo quod normam et mensuram excedat. Abactor est fur iumentorum et pecorum, quem vulgo abigeium vocant, ab abigendo scilicet. [15] Atratus et albatus: ille a veste nigra, iste ab alba. Advena, eo quod aliunde adveniat. Alienigena, quod alieni generis sit, et non eius ubi est. [Item] Alienigena, qui ex alia gente genitus est, et non ex ea ubi est. [16] Accola, eo quod adveniens terram colat. Agricola, a colendo agro, sicut silvicola. Adsecula, eo quod sequatur aliquem lucri causa. [17] Assiduus dicebatur apud antiquos qui assibus ad aerarium expensum conferendis erat, et in negotiis quoque publicis frequens; unde et per S, non per D scribendus est. [18] Adparitor nominatus, quod appareat et videatur et praesto sit ad obsequium. Adtentus, ut aliquid audiens teneat. [19] Adtonitus, veluti furore quodam instinctus atque stupefactus; dictus autem adtonitus a tonitruum strepitu, quasi tonitru obstupefactus et vicino fulgori aut tactu proximus. [20] Adlectus, quod sit palam electus. Abactus, quod sit ab actu remotus. Abortivus, eo quod non oriatur, sed aboriatur et excidat. Adoptivus, quia est optatus palam in filium. [21] Ambo, ab eo quod est AMFO, nomen de Graeco Latinum factum, littera tertia demutata. Alius [e multis dicitur]. Alter [vero e duobus]. Aequimanus appellatur utraque manu gladium tenens.
B
[22] Beatus dictus quasi bene auctus, scilicet ab habendo quod vellet et nihil patiendo quod nollet. Ille autem vere beatus est qui et habet omnia quae vult bona, et nihil vult male. Ex his enim duobus beatus homo efficitur. [23] Bonus a venustate corporis creditur dictus: postea et ad aninium translatum nomen. Eum autem dicimus bonum cui non praevalet malum: eumque optimum qui peccat minimum. [24] Benignus est vir sponte ad benefaciendum paratus et dulcis adloquio. Non autem multum distat benignus a bono, quia et ipse ad benefaciendum videtur expositus. Sed in eo differt quia potest bonus esse et tristior, et bene quidem facere et praestare quod poscitur, non tamen suavis esse novit consortio; benignus autem sua cunctos novit invitare dulcedine. [25] Beneficus a benefaciendo alteri dictus; unde et beneficientia vocatur, quae proximo prode est. [26] Benivolus, quia bene vult. Non tamen dicimus benevolus, sicut nec malevolus. Saepe enim ex duabus partibus conpositum nomen aut priorem aut sequentem litteram corrumpit. Nam benevolentia absurdum sonat. [27] Blandus, dulcis et invitans ad familiaritatem sui. [28] Brutus, quasi obrutus, quia sensu caret. Est enim sine ratione, sine prudentia. Vnde et ille Iunius Brutus ex sorore Tarquinii Superbi genitus, cum eundem casum timeret quem frater inciderat, qui ob divitias et prudentiam ab avunculo fuerat occisus, utilem temporis stultitiam simulavit. Vnde etiam Brutus est cognominatus, dum vocaretur Iunius. [29] [Burrus.] Balbus a balando potius quam loquendo dictus. Verba enim non explicat. Inde et blaesus, quia verba frangit. [30] Bucco, garrulus, quod ceteros oris loquacitate, non sensu exsuperet. Biliosus, quod sit semper tristis, ab humore nigro qui bilis vocatur. [31] Baburrus, stultus, ineptus. Biothanatus, quod sit bis mortuus. THANATOS enim Graeco sermone mors dicitur.
C
[32] Clarus, a caelo, quod splendeat. Vnde et clara dies pro splendore caeli. Celsus a caelo dictus, quod sit sublimis et altus, quasi caelestis. [33] Castus primum a castratione nuncupatus: postea placuit veteribus etiam eos sic nominari qui perpetuam libidinis abstinentiam pollicebantur. [34] Caeles dictus, quia iter sibi facit ad caelum. Caelebs, conubii expers, qualia sunt numina in caelo, quae absque coniugiis sunt. Et caelebs dictus quasi caelo beatus. Caelicola, eo quod caelum colat; est enim angelus. [35] Continens non solum in castitate dicitur, sed et in cibo et potu, in ira quoque et vexatione mentis et detrahendi libidine. Et continens, quod se a multis malis abstineat. [36] Clemens, misericors, ab eo quod cluat, id est protegat et tueatur, sicut solet patronus clientem. [37] Concors a coniunctione cordis est appellatus. Nam sicut consors dicitur qui sortem iungit, ita ille concors dicitur qui corde iungitur. [38] Contionator. Consolator, adlocutor. Et inde dictus consolator, quod soli se adplicat cui loquitur, et solitudinem levat adloquio suo. Hinc et solacium. [39] Consultus est qui consulitur; cui contrarius est inconsultus, qui non accipit consilium. [40] Constans dictus quod undique stat, nec in aliquam partem declinari potest. Confidens, quod sit in cunctis fiducia plenus. Vnde et Caecilius (246):
Si confidentiam adhibes, confide omnia.
[41] Cautus a cavendo dictus. Callidus, fraudulentus, quia celare novit, et male peritus. Callidum autem veteres non pro astuto tantum, sed etiam pro astute docto ponebant. Hunc et versutum, ab eo quod animum cito vertat. [42] Cupidus a capiendo multum, id est accipiendo, vocatus. Clamosus, quasi calamosus, a calamo; scilicet quod sonet. Calumniator, falsi criminis accusator; a calvendo, id est frustrando et decipiendo, dictus. [43] Calculator, a calculis, id est lapillis minutis, quos antiqui in manu tenentes numeros conponebant. [44] Conpilator, qui aliena dicta suis praemiscet, sicut solent pigmentarii in pila diversa mixta contundere. Hoc scelere quondam accusabatur Mantuanus ille vates, cum quosdam versus Homeri transferens suis permiscuisset et conpilator veterum ab aemulis diceretur: Ille respondit: 'Magnarum esse virium clavam Herculi extorquere de manu' [45] Contumax, ab eo quod contemnat. Chromaticus, quia non confunditur nec colorem mutat. Graece enim CHROMA color vocatur. [46] Contumeliosus, quia velox est et tumet verbis iniuriae. Contentiosus ab intentione vocatus, qui non ratione aliquid, sed sola pertinacia vindicat. [47] Contemptibilis, vel quia contemptui habilis, vel quia contemptus et vilis, id est sine honore. [48] Crudelis, hoc est crudus, quem Graeci OMON appellant per translationem, quasi non coctus nec esui habilis. Est enim asper et durus. [49] Carnifex, quod carnem afficiat. Cruciarius, eo quod sit cruce dignus. Collega a conligatione societatis et amicitiae conplexu dictus. [50] Coaetaneus, quasi conpar aetatis. Conplex, quia uno peccato vel crimine alteri est adplicatus ad malum; ad bonum vero numquam dicimus conplicem. [51] Consors, eo quod ad eum pars pertinet bonorum. Nam sortem veteres pro parte ponebant. Consors ergo, quod sit communis sorte, sicut dissors dissimilis sorte. [52] Celer appellatus a celeritate, quia quod usus exigit velocius facit. Confinalis, ab eo quod sit genere vel loco adfinis. [53] Colonus a colonia vel ab agro colendo dictus. Cognitor a cognoscendo causam dictus.
Curator, quod curam ferat pueris, qui adhuc eius aetatis sunt ut negotia sua satis administrare non possint. Clientes prius colientes dicebantur, a colendis patronis. [54] [Captus.] Captivus dicitur quasi capite deminutus; ingenuitatis enim fortuna ab eo excidit, unde et ab iuris peritis capite deminutus dicitur. [55] Colomis a columna vocatus, eo quod erectus et firmissimus sit. [56] Comtus a coma dictus, quod sit formosus capillis, vel quia comam nutrit. [57] Calamistratus, a calamistro, id est aco ferreo in calami similitudine facto, in quo crines obtorquentur, ut crispi sint: quem in cinere calefacere solent qui capillos crispant, ut calamistrati sint. [58] Corpulentus, quod sit corpore validus et lentis carnibus. Crassus, a sagina corporis, a creando carnes. Comesor, a comedendo satis. Est enim gulae ac ventri inmoderate deditus. [59] Caupo, pessimus de vino aquam faciens. Candidus [bonus, candens].
Canus dictus a candido; et candidus quasi candor datus. Studio enim accedit candor. Nam album vocari natura est. [60] Crispus. Clodus. Curvus. Caecus appellatus, quod careat visum. Est enim luminibus amissis. Caecus est qui utroque oculo non videt. [61] Caducus a cadendo dictus. Idem lunaticus eo quod [certo lunae tempore patiatur]. Confusus a confessione sceleris appellatus. Inde et confusio. [62] Convulsus dicitur, cui sua vi aliqua adimuntur. Vnde et convulsa navis, cui eminentia vi tempestatis adimuntur, ut Vergilius (Aen. 1,383):
Vix septem convulsae undis,
quasi mutilatae. [63] Consumptus, totus sumptus et devoratus. Conciliatrix ob societatem flagitiosae consensionis dicta, eo quod intercurrat alienumque nundinet corpus. Hanc etiam et lenonem vocant. [64] Circumforanus, qui advocationum causa circum fora et conventus vagatur. Collegiatus. Carpentarius.
D
[65] Dominus per derivationem dictus, quod domui praesit. Disertus, doctus, a disserendo dictus: disposite enim disserit. Doctus, a dicendo. Inde et dictor. [66] Docilis, non quod sit doctus, sed quia doceri potest: est enim ingeniosus et ad discendum aptus. [67] Discipulus a disciplina dictus: disciplina autem a discendo vocata. Dispensator vocatur, cui creditur administratio pecuniarum. Et ideo dispensator quia prius qui dabant pecuniam non numerabant eam, sed adpendebant. [68] Dives ab aere vocatus. Decorus, perfectus, a decem. [Dulcis.] Decens, conpositus, a numero decem dictus. Hinc et decorus et decibilis. [69] Directus, eo quod in rectum vadit. Dilectus a diligentia. Haec sunt enim signa diligendi. [70] Delibutus, de oleo unctus, ut athletae solent, vel in cereumate pueri. Hinc et (Ter. Phorm. 856) 'delibutum gaudio,' id est perfusum vel plenum. Delicatus, quod sit deliciis pastus, vivens in epulis et nitore corporis. [71] Defessus, semper infirmus, quasi diu fessus. Debilis, quod per bilem factus sit fragilis. Bilis enim humor est afficiens corpus. Decolor, quod desit illi color. [72] Desperatus vulgo vocatur malus ac perditus nec iam ullius prosperae spei. Dicitur autem per similitudinem aegrorum qui affecti et sine spe deponuntur. Consuetudo autem erat apud veteres ut desperati ante ianuas suas conlocarentur, vel ut extremum spiritum redderent terrae, vel ut possent a transeuntibus forte curari, qui aliquando simili laboraverant morbo. [73] Degener, aut ignobilis, aut quod sit inpari genere, aut si dum sit genere optimo natus, inhoneste tamen vivit. [74] Decrepitus, quod morti propior quasi ad mortis tenebras vertat, sicut crepusculum tempus noctis. Alii dicunt decrepitum non qui senectute avulsus est, sed qui iam crepare desierit, id est loqui cessaverit. [75] Depretiatus, ab eo quod sit vilis nec aliquo pretio dignus. Dirus, praeparcus et teter, quasi divina ira in id actus. Nam dirum dicitur quod divina infertur ira. Alias dirus, magnus. [76] Dehiscens, valde hiscens. Hic enim 'de' augentis est, ut (Ter. Heaut. 825): 'deamo te, Syre' Despiciens, eo quod deorsum aspiciat vel contemptui habeat. Dolosus, insidiosus vel malignus, ab eo quod deludat. Vt enim decipiat, occultam malitiam blandis sermonibus ornat. [77] Dubius, incertus; quasi duarum viarum. Delator dictus eo quod detegit quod latebat. Dilator, quia differt ad proferendum. Desidiosus, tardus, piger, a desidendo vocatus, id est valde sedendo. Idem et resides a residendo. 'De' enim hic augentis est. [78] Delerus, mente defectus per aetatem, APO TOU LEREIN, vel quod a recto ordine et quasi a lira aberret. Lira est enim arationis genus, cum agricolae facta semente dirigunt sulcos, in quos omnis seges decurrit. [79] Demens, idem qui amens; id est sine mente, vel quod diminutionem habeat mentis. Desipiens, eo quod minus sapere incipit quam quod solebat. [80] Damnatus et damnabilis: quorum prior iam addictus est, sequens potest addici. Degulator, quod gulae sit deditus.
E
[81] Eloquens, profusus eloquio. Exertus, in loquendo expeditus. Exerere enim proferre vel expedire est. Eruditus, quia non rudis, sed iam doctus. [82] Expertus, multum peritus. 'Ex' enim hic pro valde ponitur. Expers vero, qui est extra peritiam et intellectum. Exornatus, valde ornatus. 'Ex' enim pro valde ponitur, sicut excelsus, quasi valde celsus, et eximius, quasi valde eminens. [83] Efficax dictus, quia nullam difficultatem habet in qualibet re facienda. Hinc et efficiens a faciendo dictus. Exspes, quod sit sine spe. Expers, quia extra partem; caruit enim partem. [84] Exsors, quia extra sortem est. Exul, quia extra solum suum est; quasi trans solum missus, aut extra solum vagus. Nam exulare dicuntur, qui extra solum eunt. [85] Extorris, quia extra terram suam est; quasi exterris. Sed proprie extorris, cum vi expulsus et cum terrore solo patrio eiectus; et extorris, ex terra sua pulsus. [86] Extorris, extra terram, aut extra terminos suos, quia exterretur. [87] Exterminator, non ille qui vulgo dicitur AFANISTHENAI, sed qui deicit et expellit a terminis civitatis. Exterminatus, ab eo quod sit extra terminos suos eiectus. [Sic et] Externus, eo quod sit alienae terrae. [88] Egens et egenus, sine gente et sine genere indigentes. [Egenus.] Exiguus, multum egens. 'Ex' enim pro valde ponitur. Exilis, tenuis, quod possit quamvis per angustum exire. [89] Exesus, quia percomesus; est enim aridus, tenuis, exilis. Exhaustus, quia consumptus est et inanis effectus. Exsanguis, quod sit extra sanguinem. [90] Exanimis est mortuus. Exanimis autem et exanimus dicimus, sicut unanimus et unanimis, inermus et inermis, et hoc nostro arbitrio subiacet. [91] Exustus dicitur de quo nihil superest; quasi valde ustus. 'Ex' enim pro valde ponitur. Exosus ab odio dictus. Nam antiqui et odi dicebant et osus sum. Hinc est exosus, quo utimur, licet iam osus non dicimus. Exitiosus, eo quod multis exitio sit. Executor, ab exequendo. Idem et exactor. [92] Effractor, quod sit expugnator claustrorum. Efferatus, mente ferina effectus et ultra humanum modum excedens. Effrenatus, ab eo quod sit praeceps et pronus et sine freno rationis. [93] Eunuchus Graecum nomen est, quod est spado. Horum quidam coeunt, sed tamen virtus in semine nulla est. Liquorem enim habent et emittunt, sed ad gignendum inanem atque invalidum. [94] Effeta ab eo, quod sit frequenti fetu exhausta. Partus enim eam adsiduus debilem reddit.
F
[95] Facundus dictus, quia facile fari possit. Facetus, qui iocos et lusus gestis et factis conmendat, a faciendo dictus. Frugalis a fruge nominatus, id est a fructu vel parsimonia, sive, ut alii volunt, a modestia et temperantia. [96] Fenerator, qui pecuniam deponit apud debitorem, quasi fenoris actor: nam fenus pecunia est. Fenerator autem Latine dicitur et qui dat mutuum et qui accipit. [97] Flamines, pontifices idolorum. Felix dicitur qui felicitatem dat, felix, qui accipit: et felix, per quem datur felicitas, ut felix tempus, felix locus. [98] Fidelis, pro eo quod fit ab eo id quod dicit vel promittit bonum. Facilis, a faciendo, nec tardus. Firmus, unde et formosus. Fortis, quia fert adversa vel quaecumque acciderint: sive a ferro, quod sit durus nec molliatur. [99] Formosus a forma dictus. Formum enim veteres calidum et fervens dixerunt. Fervor enim sanguinem movet, [et] sanguis pulchritudinem. [100] Foedus nomen habet ab hirco et haedo, F littera addita. Hunc veteres in gravi significatione ponebant, ut (Virg. Aen. 2,502):
Sanguine foedantem quos ipse sacraverat ignes.
[101] Fragilis dictus eo quod facile frangi potest. Fessus, quasi fissus, nec iam integer salute: est autem generate. Dicimus enim fessus animo, ut (Virg. Aen. 8,232):
Ter fessus valle resedit;
et fessus corpore, quod magis est proprium; et fessus rerum a casu venientium. [102] Fatigatus, quasi fatis agitatus. Formidolosus a formo, id est sanguine, dictus, cum se a cute vel a praecordia fugiens contrahit sanguis. Nam timor sanguinem gelat, qui coactus gignit formidinem, unde est illud (Virg. Aen. 3,30):
Gelidusque coit formidine sanguis.
Formidolosus autem cum sit timidus, et timendum significat. [103] Fatuus ideo existimatur dictus, quia neque quod fatur ipse, neque quod alii dicunt intellegit. Fatuos origine duci quidam putant a miratoribus Fatuae, Fauni uxoris fatidicae, eosque primum fatuos appellatos, quod praeter modum obstupefacti sunt vaticiniis illius usque ad amentiam. [104] Fautor, ab eo quod faveat et consentiat. Fictor appellatus a fingendo et conponendo aliquid, sicut capillos mulierum lenit et pertractat, unguit et nitidat. [105] Fallax, quod fando, id est loquendo, decipiat. Fervidus, iracundus. Ira enim inflammat. Frendens, quod minando frangat dentes et conprimat. Fremens. Ferox, ab eo quod feritatem exerceat, ut bestia. [106] Fur a furvo dictus est, id est a fusco. Nam noctis utitur tempore. Factiosus, inter opprobria, cum seditiosum accipi volumus: cum vero gratiosum ac potentem et quasi magnae factionis. [107] Facinorosus a facti commisso nominatus: facit enim quod alteri noceat. [Femellarius, feminis deditus, quem antiqui mulierariun appellabant]. Flagitiosus, eo quod frequentius flagitet atque adpetat libidinem. [108] Furcifer dicebatur olim qui ob levi delicto cogebatur ad hominis ignominiam, magis quam supplicii causa, furcam circa viam ferre, praedicans peccatum suum, et monere ceteros ne qui simile peccarent. [109] Futilis, vanus, superfluus, loquax. Et est metaphora a vasis fictilibus, quae cassa et rimosa non tenent quae inieceris. [110] Fornicarius. Fornicatrix est cuius corpus publicum et vulgare est. Haec sub arcuatis prostrabantur, quae loca fornices dicuntur, unde et fornicariae. Vergilius (Aen. 6,631):
Atque adverso fornice.
[111] Fecunda a fetu dicta, quasi fetunda. Est enim partu frequens. Feta. Flens, quasi lacrimas fluens. Fugitivus nemo recte dicitur nisi qui dominum fugit. Nam si parvulus puer a nutrice aut ab schola discessit, fugitivus non est.
G
[112] Gloriosus a frequentia claritatis dictus, pro C G littera conmutata. Gloriosus a laurea dictus quae datur victoribus. Gnarus, sciens; cui contrarius ignarus, nesciens. Gravis, venerabilis. Vnde et contemptibiles leves dicimus. Gravis pro consilio et constantia dictus, quia non levi motu dissilit, sed fixa constantiae gravitate consistit. [113] [Grandis. Gracilis.] Grandaevus, quod sit grandis aevo. Gratus, gratiam servans. Sed gratus tantum animo: gratissimus et animo et corpore dicitur. Gratificus, ab eo quod gratis faciat bonum. Gratiosus, quod plus unicuique quam meretur tribuit. [114] Garrulus proprie dicitur, qui vulgo verbosus appellatur. Accedente laetitia nec valentes nec volentes tacere. Sumtum nomen a graculis avibus, qui inportuna loquacitate semper strepunt nec usquam quiescunt. Ganeo, luxuriosus, et quamquam in occultis locis et subterraneis, quae GANEIA Graeci vocant. Glutto, a gula, id est gulosus.
H
[115] Humilis, quasi humo adclinis. Honorabilis, quasi honore habilis, hoc est aptus. [116] Honestus, quod nihil habeat turpitudinis. Nam quid est honestas nisi honor perpetuus, id est quasi honoris status? Humanus, quod habeat circa homines amorem et miserationis affectum. Vnde et humanitas dicta, qua nos invicem tuemur. [117] Habilis, quod sit ad habendum commodus atque aptus. Honerosus plus est quam honeratus, sicut scelerosus quam sceleratus. Hirsutus, ab eo quod sit hirtus et pilis horridus. [118] Hypocrita Graeco sermone in Latino simulator interpretatur. Qui dum intus malus sit, bonum se palam ostendit. UPO enini falsum, KRISIS iudicium interpretatur. [119] Nomen autem hypocritae tractum est specie eorum qui in spectaculis contecta facie incedunt, distinguentes vultum caeruleo minioque colore et ceteris pigmentis, habentes simulacra oris lintea gipsata et vario colore distincta, nonnumquam et colla et manus creta perungentes, ut ad personae colorem pervenirent et populum, dum [in] ludis agerent, fallerent; modo in specie viri, modo in feminae, modo tonsi, modo criniti, anuli et virginali ceteraque specie, aetate sexuque diverso, ut fallant populum, dum in ludis agunt. [120] Quae species argumenti translata est in his qui falso vultu incedunt et simulant quod non sunt. Nam hypocritae dici non possunt, ex quo foras exierint. [121] Humatus, quod sit humo tectus, id est sepultus.
I
[122] Ingeniosus, quod intus vim habeat gignendi quamlibet artem. Inventor dictus [eo] quod in ea quae quaerit invenit. Vnde et ipsa quae appellatur inventio, si verbi originem retractemus, quid aliud resonat nisi quia invenire est in id venire quod quaeritur? [123] Interpres, quod inter partes medius sit duarum linguarum, dum transferet. Sed et qui Deum [quem] interpretatur et hominum quibus divina indicat mysteria, interpres vocatur [quia inter eam quam transferet]. [124] Iuridicus [quia legum iura dicit]. Indoles proprie est imago quaedam futurae virtutis. Iustus dictus quia iura custodit et secundum legem vivit. [125] Innox, quod non noceat: innocuus, cui nocitum non sit. Sed apud veteres utrumque indifferens est. Ilaris Graecum nomen est. Iocundus, eo quod sit semper iocis aptus et hilaritati; a frequentia, sicut iracundus. Iocosus, iocis usus. [126] Inclitus Graecum nomen est. Nam KLUTON Graeci gloriosum dicunt. Inlustris nomen notitiae est, quod clareat multis splendore generis, vel sapientiae, vel virtutis; cuius contrarius est obscure natus. [127] [Idoneus.] Incolomis a columna nomen habet, quasi erectus, fortis et stabilis. Inmarcescibilis, incorruptus et sempiternus; quod sit sine marcore atque languore. Intemeratus, incorruptus et nulla temeritate violatus. Infirmus, quia sine forma. [128] Inbecillus, quasi sine baculo fragilis et inconstans. Inanis, levis. Inconstans, quia non est stabilis, sed quod placet et rursus displicet. [129] Iactans vel arrogans est, quia maiorum institutis non adquiescit, sed propriam quandam viam iustitiae et sanctitatis inquirit. Iracundus dictus quia accenso sanguine in furorem conpellitur; "ur" enim flamma dicitur, et ira inflammat. [130] Incentor, ab eo quod incendat atque inflammet. Incentor, quia prava suggestione ad vitia cor aliorum succendit, et persuadendo inflammat. [131] Inexpiabilis, quod numquam expiatur, numquam purgetur. Inlaudabilis, non quia laudatus non sit, sed quia laudari non meruit. Iratus, ira actus. [132] Impius, quia sine pietate religionis est. Iniquus proprie dictus quia non est aequus, sed inaequalis est. Inter impium autem et iniquum hoc distare nonnumquam solet, quia omnis impius iniquus, non tamen omnis iniquus est impius. Impius namque pro infideli ponitur: et dictus impius quod sit a pietate religionis alienus. Iniquus vero dicitur pro eo quod non est aequus sed pravis operibus maculatur, vel [si] Christianitatis nomine censeatur. [133] Inimicus, quia non amicus, sed adversarius. Duae autem res inimicos faciunt: fraus et terror. Terror, quod timent. Fraudes, malum quod passi sunt. [134] Invidus dictus ab intuendo felicitatem alterius. Invidiosus est qui ab alio patitur invidiam. Invisus, odiosus, ob invidia et zelo dictus. [135] Intestabilis, cuius testimonium non valet et quod dixerit inritum inprobatumque sit. Infamis, non bonae famae. Inprobus dictus quod instat etiam prohibenti. [136] Inportunus, inquietus; quia non habet portum, id est quietem. Vnde et inportuni quasi in naufragium cito feruntur. Infrenis, hoc est qui frenis non regitur, ut (Virg. Aen. 4,41):
Numidae infreni.
[137] Infrendens proprie est inter se conprimens dentes. Nam et frendere significat dentibus frangere, unde nefrendes infantes, qui necdum dentes habent. Ingluviosus a gula et voracitate dictus. [138] Ingloriosus, quod sit sine gloria, id est sine triumphis. Item inglorius inmemor gloriae. Informis, ingens, non quod non habeat formam, sed quod ultra formam magnitudinem habeat. [139] Inveterator, eo quod sit multi veterisque usus in malitia. Inmanis, quia non bonus sed crudelis, [atque] terribilis. Manum enim bonum dicitur. Vnde et KAT ANTIFRASIN dii Manes, minime boni. [140] Inmunis, minime munificus, ut est in proverbio veteri: 'Inmunem cives odere sui' Item inmunis, qui non facit munia, id est officio non fungitur. Est enim omni privilegio vacuus. [141] Indemnis, eo quod sine damno vivat, et sine ulla culpa atque periculo. Iners, sine arte, et ob hoc ne operis quidem ullius. Inermis, vel sine arma, vel sine viribus. Nam semper arma pro viribus [accipiuntur]. [142] Ignavus, ignarus viae, id est rationis et vitae. Ignarus, non gnarus, id est inscius, id est sine naribus. Olfecisse enim veteres scisse dicebant. Ignarus autem duo significat, vel qui ignorat, vel qui ignoratur. Ignarus qui ignorat. [143] Inmemor, qui oblitus est: perdidit enim memoriam. Inscius, quia sine scientia est. [144] Idiota, inperitus, Graecum est. Inperitus, sine peritia. Inconsultus, ab eo quod non accipiat consilium. Inconsultus, quia est sine consilio et inscius rerum atque ignarus. Ineptus, apto contrarius est, quasi inaptus. [145] Inops, qui sine terra est: opem enim terram intellegimus, quia opem fert fructificando. Alii inopem intellegunt non sepultum, inhumatum, cui nec inane absenti surrexit tumulum. [146] Ignobilis, eo quod sit ignotus et vilis et obscuri generis, cuius nec nomen quidem scitur. Ircosus, quia sudore corporis foetido putet. Ignotus, ignobilis, vel ex inproviso veniens. [147] Inprovisus dictus eo quod subito sit et non porro ante visus. Index, proditor ab indicando. Indigena vocatus quod inde sit genitus, id est in eodem loco natus. [148] Inpudens, eo quod ab eo pudor et pudicitia procul abest. Inpudicus a podice vocatus. Putorem enim foetorem dicit. Incestus, propter inlicitam conmixtionem vocatus, quasi incastus; sicut qui virginem sacram, vel adfinitatis suae proximam stupraverit. [149] Internicida est qui falsum testamentum fecit et ob id hominem occidit. Infitiator, negator, quia non fatetur sed contra veritatem mendacio nititur. [150] [Inpostor.] Interceptor proprie dicitur qui inter duos de medio tollitur. [151] Insidiosus, quod insidiat. Nam proprie insidere est dolose aliquem expectare. Vnde et insidiae nominatae sunt. Incincta, id est sine cinctu; quia praecingi fortiter uterus non permittit. [152] Investis, id est sine veste; nondum enim habet stolam; quod est signum maritalis virginitatis. Iscurra vocatur quia causa escae quempiam consectatur.
K
[153] Katholicus, universalis: Graecum enim est. Karus Graecum nomen est, sicut et caritas, unde et caristia.
L
[154] Luculentus, ab eo quod sit lingua clarus et sermone splendidus. Lector dicitur a legendo, id est percurrendo. Vnde et navis dicitur legere quicquid transit. Nam 'legit,' transit, praeterit, ut (Virg. Aen. 3,127):
Crebris legimus freta concita terris.
Item lector, a colligendo animo quae legit, quasi collector: sicut illud (Virg. Ecl. 3,92):
Qui legitis flores.
[155] Loquax non est eloquens. Laetus [a latitudine]. Locuples, quasi locis plenus, et possessionum plurimarum possessor, quemadmodum docet Tullius de Republica in libro secundo (16): 'multaque editione ovium et boum, quod tunc erat res in pecore et in locorum possessionibus: ex quo pecuniosi et locupletes vocabantur' [156] Liberalis dictus ab eo quod libenter donet nec murmuret. Largus. Longus a linea dictus, propter quod sit porrectus. Longaevus, quasi longi aevi et longi temporis. [157] Longanimis, sive magnanimis, eo quod nullis passionibus perturbatur sed ad universa sustinenda patiens est. Cui contrarius est pusillanimis, angustus et in nulla tribulatione subsistens, de quo scribitur (Proverb. 14,17): 'Pusillanimis vehementer insipiens' [158] Levis ob inconstantiam vagationis appellatus, quia levi motu mentis nunc ista, nunc illa desiderat. Lubricus, ab eo quod labitur. Labens, interdum velox, ut (Virg. Aen. 11,588):
Labere, nympha, polo,
et (Virg. Aen. 4,223):
Labere pinnis.
[159] Cursu enim lapsus celerior est. Latro, insessor viarum, a latendo dictus: Aelius autem 'latro est,' inquit, 'latero ob latere, insidiator viae' Lanista, gladiator, id est carnifex, Tusca lingua appellatus, a laniando scilicet corpora. [160] Lacessitor per translationem dictus a canibus vel a feris, quae solent lacerando provocare. Leno, conciliator stupri, eo quod mentes miserorum blandiat et deliniendo seducat. Libidinosus, ab eo quod facit quod libet. Libidinosus a Libero, qui puellarum [corpore pingitur]. Luxuriosus, quasi solutus in voluptate: unde et membra loco mota luxa dicuntur. Lascivus, quod sit laxus, id est solutus et vanus. [161] Lymphaticus, quod aquam timeat, quem Graeci UDROFOBEN dicunt. Lymphaticus proprie dicitur qui vitium ex aqua contrahit, cuius vitium est huc atque illuc cursare, aut a fluore aquae sumpto vitio. [162] Sed poetae iam hoc genus nominis pro furiosis usurpant. [Languidus.] Luridus, quod sit pallidus, a loro dictus, quod huiusmodi habeat cutem. Leprosus a pruritu nimio ipsius scabiae dictus, unde et per P scribi debet. [163] Luscus, quod lucem ex parte sciat, sicut luscitiosus, qui vesperi nihil videt. Luscos coclites dixerunt antiqui, unde et Cyclopas Coclites legimus dictos, quod unum oculum habuisse perhibentur. Lotus, lautus, id est mundus. Lupa, meretrix, a rapacitate vocata, quod ad se rapiat miseros et adprehendat.
M
[164] Misericors a conpatiendo alienae miseriae vocabulum est sortitus: et hinc appellata misericordia, quod miserum cor faciat dolentis aliena miseria. Non autem occurrit ubique haec etymologia; nam est in Deo misericordia sine ulla cordis miseria. [165] Mactus, magis auctus gloria; et est nomen tractum a sacris. Quotiens enim tus aut vinum super victimam fundebatur dicebant: 'Mactus est taurus vino vel ture'; hoc est cumulata est hostia et magis aucta. [166] Munificus dicitur vel quia alicui multa munera dat, vel quia munus suum, id est officium quod debet, adinplet: sic et munifex, quia munera fert. [167] Magnanimis, ab eo quod sit magni animi et magnae virtutis. Cui contrarius est pusillanimis. Magnificus a magna faciendo vocabulum traxit. [168] Mansuetus, mitis vel domitus, quasi manu adsuetus. Modestus dictus a modo et temperie, nec plus quicquam nec minus agens. Mitis, lenis et mansuetus et cedens inprobitatibus et ad sustinendam iniuriam tacens, quasi mutus. [169] Mutus, quia vox eius non est sermo, nisi mugitus: vocalem enim spiritum per nares quasi mugiens emittit. Memor, vel qui memoria tenet, vel quia memoria tenetur. [170] Magister, maior in statione: nam "steron" Graece statio dicitur. Minister, minor in statione, sive quia officium debitum manibus exequitur. [171] Maximus, aut meritis, aut aetate, aut honore, aut facundia, aut virtute, aut omnibus magis eximius. Maior. Minor, minimus, a numero monadis, quod post eum non sit alter. [172] Modicus, parvus, sed abusive; ceterum rationabilis. Moderatus, a modo scilicet et temperamento. Mediocris, quod modicum illi sufficiat. [173] Miser proprie [dicitur] eo quod omnem felicitatem amiserit. Secundum autem Ciceronem proprie mortuus, qui in Tusculanis (1,5) miseros mortuos vocat, propter quod iam amiserunt vitam. Miserabilis, quod sit miseriae habilis. [174] Mestus, naturaliter tristis, non casu. Est enim a natura animi et mentis, unde et mestus. [175] Mendicus dictus quia minus habet unde vitam degat: sive quia mos erat apud antiquos os claudere egenum et manum extendere, quasi manu dicere. Mendax, quod mentem alterius fallat. [176] Malignus, quia malitiae votum vel opus peragit. Malus appellatus a nigro felle, quod Graeci MELAN dicunt: unde et melancholici appellantur homines qui et conversationem humanam refugiunt et amicorum carorum suspecti sunt. Malitiosus, deterior malo, quia frequenter malus. A malo autem peior dicitur: a bono deterior. [177] Melior dictus quasi mollior: non durus aut ferreus: nam melius quasi mollius. Minax, a facie oculorum, quando furiose ardescunt, ut amplius videns pertimescat. Minator et monitor. Sed monitor dicitur cum praenuntiat bona: minator, cum nuntiat adversa. [178] Mulcator, eo quod blandis verbis mulceat ad declinandum animum: translatio a mulso, id est quod acceptum lenire solet fauces dolentis aut oppletum sordibus stomachum. [179] Metatores appellantur qui castra designant, a metiendo scilicet. Lucanus (1,382):
Hesperios audax veniat metator in agros.
Mollis, quod vigorem sexus enerviati corpore dedecoret, et quasi mulier emolliatur. [180] Macer, a macie: et macies a moechia, eo quod inmoderata libido macros faciat. Mancus, manu ancus. [181] Moribundus, morientis similis: sicut vitabundus, viventi similis. Quando enim dicimus moriturus est, vere moriturus est: moribundus autem non vere, sed veri similis morientis est. [182] Meretrix dicta eo quod pretium libidinis mereatur. Inde et meritoriae tabernae: nam et milites, cum stipendia accipiunt, mereri dicuntur. [183] Morio [a morte vocatus, eo quod non vigeat intellectu]. Mulio dictus a mulis, eo quod praesidet isdem vehiculis.
N
[184] Nobilis, non vilis, cuius et nomen et genus scitur. Nubilis, ad nubendum habilis. Nemo ab homine tractum, id est ne homo, quod est pro nullo; nullus autem quasi ne ullus. Nullus, ne ullus. [185] Nihili conpositum est ex nil et hilo. Hilum autem Varro ait significare medullam eius ferulae quam Graeci ASFODELON vocant; et sic dici apud nos nihilum quomodo apud Graecos OUDE GRU. [186] Nequam a malo plerique distingunt, alium perniciosum, alium nugam existimantes; ut ait Munatius: 'Hic adulescens nequam, non malus,' id est nugax, non perniciosus. Alii confundunt, quasi utrumque unum idemque significent. [187] Nequam ex eo quod nec quicquam sit, id est ex eo quod nihil sit, veteres dictum [esse] voluerunt. Neuter, neque ille neque iste; quasi diceret ne uterque. [188] Nefarius, non dignus farre, quo primo cibi genere vita hominum sustentabatur. [Alias nefarius nec dicendus.] [Nutritor, quasi nutu eruditor.] Nefandus, id est nec nominandus quidem. [189] Nuntius est [et] qui nuntiat et quod nuntiatur, id est AGGELOS KAI AGGELIA. Sed nuntius ipse homo genere masculino: id vero, quod nuntiat, genere neutro, ut hoc nuntium et haec nuntia. [190] Nazaraeus, id est sanctus Dei. Nazaraeus olim dicebatur qui sanctam comam nutriebat et nihil contaminatum conspiciebat, abstinens se a vino omnique sicera, quae mentem ab integra sanitate pervertit. [191] Nugas autem Hebraeum nomen est. Ita enim in Prophetis est expositum, ubi dicit Sophonias (3,4): 'Nugas, qui a lege recesserunt,' ut nosse possimus linguam Hebraicam omnium linguarum esse matrem. [192] Nugigerulus appellatus ab eo quod sit turpis nuntius. [193] Neglegens, [quasi] nec legens. Nepos dictus a genere quodam scorpionum qui natos suos consumit, excepto eum, qui dorso eius insiderit; nam rursus ipse qui servatus fuerit consumit patrem: unde homines qui bona parentum per luxuriam consumunt nepotes dicuntur. Hinc quoque nepotatio pro luxuria ponitur, qua certe quaeque res consumuntur. [194] Niger, quasi nubiger: quia non serenus, sed fusco opertus. Vnde et nubilum diem tetrum dicimus.
O
[195] Orthodoxus, rectae gloriae. Orator ab ore vocatus, a perorando nominatus, id est dicendo; nam orare dicere est. [196] Obaudiens, ab aure, eo quod audiat inperantem. Ospes, quod inferat ostio pedem. Ospes, facilis, aptus et ostio patens: unde et ospitalis homo dicitur. [197] Osor, inimicus, ab odio dictus, sicut amator ab amore; et est generis communis. Odibilis, odio aptus. Obsitus, obsessus, id est undique insidiis convallatus. [198] Obscenus, inpurae libidinis, a vitio Obscorum dictus. Obtunsus, hebetior et obclusior, quasi ex omni parte tunsus. Obnixus, contranisus et conabundus. Obnexus, quia obligatus est nexibus culpae. [199] Oblectator, quasi cum lacte, cum fraude, ut Terentius (Andr. 648):
Nisi me lactasses amantem.
Vnde et oblectare dictum est. Obtrectator, malignus et qui obstringillando officiendoque non sinat quempiam progredi et augescere. [200] Orbus, quod liberos non habet; quasi oculis amissis. Opifex, quod opus faciat aliquod. Opilio [custos ovium] [ovium pastor quasi ovilio].
P
[201] Prudens, quasi porro videns. Praespicax est enim et incertorum praevidet casus. Patiens dictus a pavendo. Pavere enim ferire est. Percutitur enim et tolerat. [202] Perfectus, cui nihil iam adici potest. Huic nomini apud Grammaticos conparatio non adicitur, quia si dixeris: 'Ille perfectior est,' iste perfectus non erit. [203] Pulcer ab specie cutis dictus, quod est pellis: postea transiit hoc nomen in genus. Nam pulchritudo hominis aut in vultu est, ut (Virg. Aen. 1,589):
Os humerosque deo similis.
aut in capillis, ut (Virg. Aen. 1,589):
Namque ipse decoram caesariem.
aut in oculis, ut (Virg. Aen. 1,591):
Laetos oculis adflarat honores.
aut in candore, ut (Virg. Aen. 1,592):
Quale manus addunt ebori decus.
aut in lineamentis, ut (Cic. Verr. 2,36): 'Te multo plus figura et lineamenta hospitis delectabant,' aut in proceritate, ut Turnus (Virg. Aen. 11,683):
Vertitur in mediis, et tota vertice supra est.
[204] Pellax a perliciendo. Perspicax, splendidus, eo quod perluceat. [205] [Perpetuus]. Perennis, ab eo quod sit perpetuus annis. Praesul vocatus quia praeest sollicitudine. Praepositus appellatus eo quod sit subiectorum ac famulantium ordinator vel rector. Patroni a patribus dicti sunt, quod huiusmodi affectum clientibus exhibeant ut quasi patres illos regant. [206] Paedagogus est cui parvuli adsignantur. Graecum nomen est; et est conpositum ab eo quod pueros agat, id est ductet et lascivientem refrenet aetatem. [207] Praesens dictus quod sit prae sensibus, id est coram oculis, qui sensus sunt corporis. Prior, quod primus sit ordine: et primus quasi praeminens. [Primus. Postremus.] [208] Potens, rebus late patens: unde et potestas, quod pateat illi quaqua velit, et nemo intercludat, nullus obsistere valeat. Praeopimus, prae ceteris opibus copiosus. [209] Pecuniosus: Tullius primum eos dictos refert qui plurimam habuissent pecuniam, id est pecora. Ita enim et antiqui eos appellabant; paulatim autem per abusionem nomen aliud devolutum est. [210] Pervicax proprie dicitur qui in proposito suo ad victoriam perseverat. Antiqui enim vicam dicebant quam nos victoriam. Credo quod inde dicatur herba vicia, id est victorialis. [211] Pernix a pernitendo tractum est: id est in conatibus perseverando. Alii pernicem velocem intellegunt pedibus. Nam pernicitas pedum est, ut (Virg. Aen. 11,718):
Pernicibus ignea plantis:
sicut celeritas pinnarum est, ut (Virg. Aen. 3,243):
Celerique fuga sub sidera lapsae.
[212] Piger, quasi pedibus aeger. Est enim tardus ad incedendum: quod nomen per usum transiit ad animum. Pernox, pervigilans nocte. [Perseverans.] Pertinax, inpudenter tenens, quasi pertinens. [213] Petulans nunc quidem pro audace et inprobo ponitur: olim autem acerbi flagitatores et proprie argentariorum [coactorum] pueri, quod pretia rerum crebrius et asperius exigebant, a petendo petulantes vocati. [214] Procax, proprie idem quod petax. Nam procare est petere; unde et petitores nuptiarum proci dicuntur. [215] Prodigus, sumtuosus atque consumtor, qui omnia porro agit et quasi proicit. Profugus proprie dicitur qui procul a sedibus suis vagatur, quasi porro fugatus. Peregrinus, longe a patria positus, sicut alienigena. [216] Proiectus, quasi longe et procul iactatus; sicut et produxit, quasi porro illum duxit; et provocavit, quasi porro illum vocavit. Proiectus, porro eiectus ac proiactatus, unde et (Virg. Aen. 3,699):
Proiectaque saxa;
id est porro iactata. [217] Proscriptus, cuius bona palam et aperte scribuntur. Praescriptus ordinem significat, sicut et praescriptiones apud iurisconsultos. [218] Procinctus, expeditus et armatus; unde et 'in procinctu', id est cum belli causa arma sumebant. Praecinctus, eo quod ante se ponat aliquid, quo praecingitur. Vnde et de Domino dictum est (Iohann. 13,5): 'Praecinctus est linteo, et lavit pedes discipulorum suorum' [219] Praedo est qui populando alienam provinciam invadit: praedo ab abigendo praedas dictus; et praedo qui praedam habet. Praedator, hoc est cui de praeda debetur ahiquid. [220] Plagiator, APO TOU PLAGIOU, id est oblico, quod non certa via grassatur sed pelliciendo dolis. Piratae sunt praedones maritimi, ab incendio navium transeuntium quas capiebant dicti. Nam PURA ignis est. [221] Pugillator, qui de manu in manu nummorum aliquid subtrahit. Peculator, pro eo quod sit pecuniae publicae defraudator. Proditor, pro eo quod detegit. Item proditor perditor, ut (Virg. Aen. 1,252):
Vnius ob iram prodimur.
[222] Perfidus, quia fraudulentus est et sine fide, quasi perdens fidem. Periurus, quia perpere iurat, id est male iurat. Periurus autem in verbo R non habet. Nam peiuro et deiero dicimus. [223] Praevaricator, malae fidei advocatus, et qui vel in accusando nocitura, vel in defendendo profutura praetereat aut inutiliter dubieque ponat mercedis gratia licet corruptus. Cicero: 'Quid enim tam praevarum?' id est valde varum. [224] Pellax, dolosus et fallax, a pelle, id est vultu. Foris enim, ut fallat, arridet, sed nequitiam intus gerit. Profanus, quasi porro a fano. Sacris enim illi non licet interesse. [225] Parricida proprie dicitur interfector parentis, quamvis quidam veteres hunc parenticidam dixerunt, quoniam parricidium et homicidium quocumque intellegi possit, cum sint homines hominibus pares. [226] Persecutor non semper pro malo intellegitur; unde et persecutus, perfecte secutus. [227] Publicanus est qui vectigalia publica exigit. Vel qui per publica negotia saeculi lucra sectantur, unde et cognominati sunt. [228] Peccator a pelice, id est meretrice vocatus, quasi pelicator; quod nomen apud antiquos tantum flagitiosum significabat, postea transiit hoc vocabulum in appellationem omnium iniquorum. [229] Prostitutae, meretrices a prosedendo in meritoriis vel fornicibus. Pelex apud Graecos proprie dicitur, a Latinis concuba. Dicta autem a fallacia, id est versutia, subdolositate vel mendacio. [230] Procurvus, quasi per longum curvus. Pavidus est quem vexat trepidatio mentis. Habet cordis pulsationem, cordis motum. Nam pavere ferire est, unde et pavimentum. [231] Petro autem et rupex a duritia saxorum nominantur. Pusillanimis, pusillo animo. Petulcus dictus ab adpetendo; unde etiam et meretrices petulcas vocamus. [Productus.] [Pisinnus.]
Q
[232] Quaestor a quaerendo dictus, quasi quaesitor. Quaestuosus. Querimoniosus. Querulus, quia querellam infert. [233] Quietus, quod sit ipse sibi animo securus, neminem tangens.
R
[234] Religiosus ait Cicero (Deor. Nat. 2,72) a relegendo appellatus; qui retractat et tamquam relegit ea quae ad cultum divinum pertineant. Hi sunt dicti religiosi ex relegendo, tamquam ex elegendo elegentes, ex diligendo diligentes, ex intellegendo intellegentes. [235] Rationator dictus vir magnus; quia de omnibus rebus, quas esse mirabiles constat, possunt reddere rationem. Retractator, repetitor; nam retractare est repetere quod omiseras. [236] Resipiscens, eo quod mentem quasi post insaniam recipit, aut quia resapit qui sapere desierat. Castigat enim se ipsum dementiae, et confirmat animum suum ad rectius vivendum, cavens ne iterum corruat. [237] Repentinus, a repente. Repens autem et adverbium et nomen potest esse. Robustus, fortis, validus; a fortitudine roboreae arboris appellatus. Rapidus, velox pedibus. Raptor, eo quod corruptor. Inde et rapta eo quod corrupta. [238] Reus a re, de qua obnoxius est, et reatum a reo [est] nuncupatum. Reus maiestatis primum dictus qui adversus rempublicam aliquid egisset, aut quicumque hostibus consensisset. Dictus autem reus maiestatis, quia maius est laedere patriam quam civem unum. Postea etiam et ii rei maiestatis dicti sunt qui adversus maiestatem principis egisse viderentur, vel qui leges inutiles reipublicae detulerant, vel utiles abrogaverant. [239] Rixosus a rictu canino dictus. Semper enim ad contradicendum paratus est, et iurgio delectatur, et provocat contendentem. Rusticus dictus quod rus operetur, id est terram.
S
[240] Sapiens dictus a sapore; quia sicut gustus aptus est ad discretionem saporis ciborum, sic sapiens ad dinoscentiam rerum atque causarum; quod unumquodque dinoscat, atque sensu veritatis discernat. Cuius contrarius est insipiens, quod sit sine sapore, nec alicuius discretionis vel sensus. [241] Studiosus. Sanctus a veteri consuetudine appellatus eo quod hi, qui purificari volebant, sanguine hostiae tangebantur, et ex hoc sancti nomen acceperunt. [242] Sincerus, quasi sine corruptione, cui contrarius insincerus, vitiatus, corruptus. Supremus, summus, ab eo quod superemineat. Vnde et 'Supreme Pater' dicimus. [Suavis.] Sublimis ab altitudine vocatus honoris. Nam proprie sublime dicitur quod in alto est, ut (Virg. Aen. 1,259):
Sublimemque feres ad sidera caeli.
[243] Speciosus, ab specie vel aspectu; sicut formosus a forma. Sollers, quod sit sollicitus in arte et utilis. Sollers enim apud antiquos dicebatur, qui erat omni bona arte instructus. Terentius (Eun. 478):
Adulescentem sollertem dabo.
[244] Superstitiosos ait Cicero (Nat. Deor. 2,72) appellatos 'qui totos dies precabantur et inmolabant, ut sibi sui liberi superstites essent' Sollicitus, quia sollers et citus atque inrequietus. Sedulus familiare verbum Terenti; hoc est sine dolo: alias adsiduus. [245] Sodales dicuntur qui ad symbolum convenire consueverunt, quasi suadentes. Ipsi et socii dicuntur propter periculi aut operis societatem, quasi in una caliga et in uno vestigio manentes. [246] Stultus, hebetior corde, sicut quidam ait (Afran. 416):
Ego me esse stultum existimo: fatuum esse non opino,
10 id est obtunsis quidem sensibus, non tamen nullis. Stultus est qui per stuporem non movetur iniuria; saevitiam enim perfert nec ultus est, nec ulla ignominia commovetur dolore. [247] Segnis, id est sine igni, ingenio carens. 'Se' autem sine significat, ut sedulus sine dolo. Securus, quasi sine cura; id est frigidus, per quod inutiles accipimus. [248] Stupidus, saepius stupens. Superbus dictus quia super vult videri quam est; qui enim vult supergredi quod est, superbus est. [249] Susurro de sono locutionis appellatus, quia non in facie alicuius, sed in aure loquitur de altero detrahendo. [250] Seditiosus, qui dissensionem animorum facit et discordias gignit, quam Graeci DIASTASIN dicunt. Severus, quasi saevus verus; tenet enim sine pietate iustitiam. [251] Simulator dicitur a simulacro; gestat enim similitudinem eius, quae non est ipse. [252] Suasor [a suadendo quem vult decipere]. [Studiosus.] Scrupulosus, animi minuti et asperi. Scrupo est enim arena durior. Sacrilegus dicitur ab eo quod sacra legit, id est furatur. Sicarius vocatur quia ad perpetrandum scelus telis armatus est. Sica enim gladius est, a secando vocatus. [253] Scaevus, sinister atque perversus, APO TOU SKAIOU. Est enim pessimi et crudelis animi. Scenicus, qui in theatro agit. Theatrum enim scena est. Scorta, quod a Graecis quoque SKUTE vocabantur: quo defricantur pelles quibus corruptela fit. [254] Spurcus, quod sit inpurus. Scelerosus, sceleribus plenus; ut lapidosus locus et arenosus. Plus est autem scelerosus quam sceleratus. [255] Sator, seminator vel pater, a semine. Scurra, qui sectari quempiam solet cibi gratia. A sequendo igitur inde scurras appellatos. Idem assecla, a sequendo. Satelles, quod adhaereat alteri, sive a lateris custodia. [256] Suffectus, in loco alterius soppositus, quasi suffactus. Vnde et consulem suffectum dicimus eum qui pro alio substituitur. [257] Secundus, quia secus pedes: et tractus est sermo a sequentibus servis pedisequis. Vnde et secunda fortuna dicitur, quod secundum nos est, id est prope nos. Inde et res secundae, id est prosperae. Secundae autem a sequendo sunt dictae. [258] Stipulator, promissor. Stipulare enim promittere est, ex verbis iurisperitorum. [259] Sanus, a sanguine, quia sine pallore est. [260] [Sospes.] Subtilis ab extenuatione dictus. Sequester dicitur qui certantibus medius intervenit, qui apud Graecos O MESOS dicitur, apud quem pignera deponi solent. Quod vocabulum ob sequendo factum est, quod eius, qui electus sit, utraque pars fidem sequatur. [261] Sessilis, quod non videtur stare, sed sedere. Surdus, a sordibus humoris aure conceptis; et quamvis multis casibus accidat, nomen tamen aeger ex praedicto vitio retinet. [262] Siccus, quod sit exsucatus; sive per antiphrasin, quod sit sine suco. Sepultus dictus est eo quod sit sine palpatione, vel sine pulsu, id est sine motu. [263] Saio ab exigendo dictus. Sutor a suendis pellibus nominatus. Subulcus, porcorum pastor; sicut bubulcus, a cura boum.
T
[264] Tutor, qui pupillum tuetur, hoc est intuetur; de quo in consuetudine vulgari dicitur: 'Quid me mones? Et tutorem et paedagogum olim obrui' [265] Testes dici quod testamento adhiberi solent; sicut signatores, quod testamentum signent. [266] Tetricus, mons in Sabinis asperrimus. Vnde et tristes homines tetricos dicimus. Taciturnus, in tacendo diuturnus. [267] Trutinator, examinator, ex iudicii libra perpendens recta; translatione a trutina, quae est gemina ponderum lances. Tristis. [268] Tenax, nummi cupidior, quod teneat. Interdum et pertinax. [269] [Truculentus.] Torvus, terribilis, eo quod sit torto vultu et turbulento aspectu, ut: 'torva leaena,' et (Virg. Aen. 3,677):
Cernimus adstantes nequiquam lumine torvo.
[270] Turbidus, terribilis. Teter, ob obscura tenebrosaque vita. Teterrimus, pro fero nimium. Tetrum enim veteres pro fero dixerunt, ut Ennius (Ann. 607): 'tetros elephantos' Terribilis, quia terrorem habet et timetur. [271] Tergiversator, quod animum quasi tergum vertat huc et illuc, nec [facile] qualis sit intellegitur. [272] Temulentus a temeto, id est vino, dictus. Timidus, quod timeat diu, id est sanguine; nam timor sanguinem gelat, qui coactus gignit timorem. [273] Turpis, quod sit informis et torpeat.
V
[274] Vir, a virtute. Vtilis, ab utendo bene sua, vel quod bene quid utere possit; sicut docilis, quod doceri possit. [275] Verus, a veritate; hinc et verax. Maior est veritas quam verus, quia non veritas a vero, sed verus a veritate descendit. [276] Veridicus, quia verum dicit et veritatis adsertor est. Verecundus, quia verum factum erubescit. [277] Venustus, pulcher, a venis, id est sanguine. [Viridis, vi et suco plenus, quasi vi rudis.] [Vivens, vivus.] Varius, quasi non unius viae, sed incertae mixtaeque sententiae. Versutus, eo quod eius mens in quolibet actu ad quamlibet fraudem facile vertitur; unde et versutia dicitur contorta sententia. [278] Plautus (Epid. 371):
Versutior [est] quam rota figularis.
[279] [Vilis, a villa; nullius enim urbanitatis est.] Versipellis, eo quod in diversa vultum et mentem vertat. Inde et versutus et callidus. Violentus, quia vim infert. Vecors, mali cordis et malae conscientiae. [280] Vagus, quia sine via. Vanus a Venere etymologiam trahit. Item vanus inanis, falsus, eo quod memoria evanescat. [281] Vesanus, non probe sanus. Vinolentus, qui et satis bibit et difficile inebriatur. Vexatus, id est portatus; ab eo quod est veho, vecto, vexo, ut vexasse sit portasse. Veneficus, eo quod venenum mortis causa paravit, aut praestitit, aut vendidit. [282] Vector, quasi vehitor. Est autem vector et qui vehit et qui vehitur. Venator, quasi venabulator, a venatione scilicet, quo bestias premit. Quattuor autem sunt venatorum officia: vestigatores, indagatores, alatores, pressores.
Isidore of Seville
11
ISIDORI HISPALENSIS EPISCOPI ETYMOLOGIARUM SIVE ORIGINUM LIBER XI
DE HOMINE ET PORTENTIS
I. DE HOMINE ET PARTIBVS EIVS. [1] Natura dicta ab eo quod nasci aliquid faciat. Gignendi enim et faciendi potens est. Hanc quidam Deum esse dixerunt, a quo omnia creata sunt et existunt. [2] Genus a gignendo dictum, cui derivatum nomen a terra, ex qua omnia gignuntur; GUE enim Graece terra dicitur. [3] Vita dicta propter vigorem, vel quod vim teneat nascendi atque crescendi. Vnde et arbores vitam habere dicuntur, quia gignuntur et crescunt. [4] Homo dictus, quia ex humo est factus, sicut [et] in Genesi dicitur (2,7): 'Et creavit Deus hominem de humo terrae.' Abusive autem pronuntiatur ex utraque substantia totus homo, id est ex societate animae et corporis. Nam proprie homo ab humo. [5] Graeci autem hominem ANTHROPON appellaverunt, eo quod sursum spectet sublevatus ab humo ad contemplationem artificis sui. Quod Ovidius poeta designat, cum dicit (Metam. 1,84):
Pronaque cum spectant animalia cetera terram, os homini sublime dedit caelumque videre iussit, et erectos ad sidera tollere vultus.
Qui ideo erectus caelum aspicit, ut Deum quaerat, non ut terram intendat veluti pecora, quae natura prona et ventri oboedientia finxit. [6] Duplex est autem homo: interior et exterior. Interior homo anima, [et] exterior homo corpus. [7] Anima autem a gentilibus nomen accepit, eo quod ventus sit. Vnde et Graece ventus ANEMOS dicitur, quod ore trahentes aerem vivere videamur: sed apertissime falsum est, quia multo prius gignitur anima quam concipi aer ore possit, quia iam in genetricis utero vivit. [8] Non est igitur aer inima, quod putaverunt quidam qui non potuerunt incorpoream eius cogitare naturam. [9] Spiritum idem esse quod animam Evangelista pronuntiat dicens (Ioh. 10,18): 'Potestatem habeo ponendi animam meam, et rursus potestatem habeo sumendi eam.' De hac quoque ipsa Domini anima passionis tempore memoratus Evangelista ita protulit, dicens (Ioh. 19,30): 'Et inclinato capite emisit spiritum.' [10] Quid est enim emittere spiritum nisi quod animam ponere? Sed anima dicta propter quod vivit: spiritus autem vel pro spiritali natura, vel pro eo quod inspiret in corpore. [11] Item animum idem esse quod animam; sed anima vitae est, animus consilii. Vnde dicunt philosophi etiam sine animo vitam manere, et sine mente animam durare: unde et amentes. Nam mentem vocari, ut sciat: animum, ut velit. [12] Mens autem vocata, quod emineat in anima, vel quod meminit. Vnde et inmemores amentes. Quapropter non anima, sed quod excellit in anima mens vocatur, tamquam caput eius vel oculus. Vnde et ipse homo secundum mentem imago Dei dicitur. Ita autem haec omnia adiunta sunt animae ut una res sit. Pro efficientiis enim causarum diversa nomina sortita est anima. [13] Nam et memoria mens est, unde et inmemores amentes. Dum ergo vivificat corpus, anima est: dum vult, animus est: dum scit, mens est: dum recolit, memoria est: dum rectum iudicat, ratio est: dum spirat, spiritus est: dum aliquid sentit, sensus est. Nam inde animus sensus dicitur pro his quae sentit, unde et sententia nomen accepit. [14] Corpus dictum eo quod corruptum perit. Solubile enim atque mortale est, et aliquando solvendum. [15] Caro autem a creando est appellata. Crementum enim semen est masculi, unde animalium et hominum corpora concipiuntur. Hinc et parentes creatores vocantur. [16] Caro autem ex quattuor elementis compacta est. Nam terra in carne est, aer in halitu, humor in sanguine, ignis in calore vitali. Habent enim in nobis elementa suam quaeque partem, cuius quid debetur conpage resoluta. [17] Caro autem et corpus diversa significant. In carne semper corpus est, non semper corpore caro. Nam caro est quae vidit, idem et corpus. Corpus, quod non vidit, idem non caro. Nam corpus dici aut quod post vitam est mortuum, aut sine vita est conditum. Interdum et cum vita corpus, et non caro, ut herba et lignum. [18] Sensus corporis quinque sunt: visus, auditus, odoratus, gustus et tactus. Ex quibus duo aperiuntur et clauduntur, duo semper patentes sunt. [19] Sensus dicti, quia per eos anima subtilissime totum corpus agitat vigore sentiendi. Vnde et praesentia nuncupantur, quod sint prae sensibus; sicut prae oculis, quae praesto sunt oculis. [20] Visus est qui a philosophis humor vitreus appellatur. Visum autem fier quidam adseverant aut externa aetherea luce, aut interno spiritu lucido per tenues vias a cerebro venientes, atque penetratis tunicis in aerem exeuntes, et tunc conmixtione similis materiae visum dantes. [21] Visus dictus, quod vivacior sit ceteris sensibus ac praestantior sive velocior, ampliusque vigeat, quantum memoria inter cetera mentis officia. Vicinior est enim cerebro, unde omnia manant; ex quo fit ut ea quae ad alios pertinent sensus, 'vide' dicamus; veluti cum dicimus: 'Vide quomodo sonat,' 'vide quomodo sapit,' sic et cetera. [22] Auditus appellatus, quod voces auriat; hoc est aere verberato suscipiat sonos. Odoratus quasi aeris odoris adtactus. Tacto enim aere sentitur. Sic et olfactus, quod odoribus adficiatur. Gustus a gutture dictus. [23] Tactus, eo quod pertractet et tangat et per omnia membra vigorem sensus aspergat. Nam tactu probamus quidquid ceteris sensibus iudicare non possumus. Duo autem genera tactus esse; nam aut extrinsecus venit quod feriat, aut intus in ipso corpore oritur. [24] Vnicuique autem sensui propriam naturam datam. Nam quod videndum est, oculis capitur, quod audiendum est, auribus: mollia et dura tactu aestimantur, sapor gustu, odor naribus ducitur. [25] Prima pars corporis caput; datumque illi hoc nomen eo quod sensus omnes et nervi inde initium capiant, atque ex eo omnis vigendi causa oriatur. Ibi enim omnes sensus apparent. Vnde ipsius animae, quae consulit corpori, quodammodo personam gerit. [26] Vertex est ea pars qua capilli capitis colliguntur, et in ua caesaries vertitur; unde et nuncupatur. [27] Calvaria ab ossibus calvis dicta, per defectionem; et neutraliter pronuntiatur. Obcipitium capitis pars posterior, quasi contra capitium, vel quod sit capiti retrorsum. [28] Capilli vocati quasi capitis pili, facti ut et decorem praestent et cerebrum adversus frigus muniant atque a sole defendant. Pilos autem dictos a pelle, qua prodeunt; sicut el pilo dicitur a pila, ubi pigmentum contunditur. [29] Caesaries a caedendo vocata, ideoque tantum virorum est. Virum enim tonsum decet, mulierem non decet. [30] Comae sunt proprie non caesi capilli, et est Graecus sermo. Nam comas Graeci caimos a secando nominant, unde et XEIREIN tondere [dicunt]. Inde et cirri vocantur, quod etiam idem Graeci MALLON vocant. [31] Crines proprie mulierum sunt. Dictae autem crines eo quod vittis discernantur. Vnde et discriminalia dicuntur, a quibus divisae religantur. [32] Tempora sunt, quae calvariae dextra laevaque subiacent. Quae ideo sic nuncupantur quia moventur, ipsaque mobilitate quasi tempora quibusdam intervallis mutantur. [33] Facies dicta ab effigie. Ibi est enim tota figura hominis et uniuscuiusque personae cognitio. [34] Vultus vero dictus, eo quod per eum animi voluntas ostenditur. Secundum voluntatem enim in varios motus mutatur, unde et differunt sibi utraque. Nam facies simpliciter accipitur de uniuscuiusque naturali aspectu; vultus autem animorum qualitatem significas. [35] Frons ab oculorum foraminibus nominata est. Haec imago quaedam animi mentis motum specie sua exprimit, dum vel laeta vel tristis est. [36] Oculi vocati, sive quia eos ciliorum tegmina occulant, ne qua incidentis iniuriae offensione laedantur, sive quia occultum lumen habeant, id est secretum vel intus positum. Hi inter omnes sensus viciniores animae existunt. In oculis enim omne mentis indicium est, unde et animi perturbatio vel hilaritas in oculis apparet. Oculi autem idem et lumina. Et dicta lumina, quod ex eis lumen manat, vel quod ex initio sui clausam teneant lucem, aut extrinsecus acceptam visui proponendo refundant. [37] Pupilla est medius punctus oculi, in quo vis est videndi; ubi quia parvae imagines nobis videntur, propterea pupillae appellantur. Nam parvuli pupilli dicuntur. Hanc plerique pupulam vocant: vocatur autem pupilla quod sit pura atque inpolluta, ut sunt puellae. Physici dicunt easdem pupillas, quas videmus in oculis, morituros ante triduum non habere, quibus non visis certa est desperatio. [38] Circulus vero, quo a pupilla albae partes oculi separantur discreta nigredine, corona dicitur, quod rotunditate sui ornet ambitum pupillae. [39] Palpebrae sunt sinus oculorum, a palpitatione dictae, quia semper moventur. Concurrunt enim invicem, ut assiduo motu reficiant obtutum. Munitae sunt autem vallo capillorum, ut [et] apertis oculis si quid inciderit repellatur, et somno coniventibus tamquam involuti quiescant latentes. [40] In summitate autem palpebrarum locis, quibus se utraque clausa contingunt, extant adnati ordine servato capilli tutelam oculis ministrantes, ne inruentes facile iniurias excipiant et ex eo noceantur, ut pulveris vel cuiusquam crassioris materiae arceant contactum, aut ipsum quoque aerem concidendo mitificent, quo tenuem atque serenum faciant visum. [41] Lacrimas quidam a laceratione mentis putant dictas; alii existimant ideo quod Graeci DAKRUA vocant. [42] Cilia sunt tegmina quibus operiuntur oculi, et dicta cilia quod celent oculos tegantque tuta custodia. Supercilia dicta, quia superposita sunt ciliis; quae idcirco pilis vestita sunt ut oculis munimenta praetendant, et sudorem a capite defluentem depellant. Intercilium vero est medium illud inter supercilia quod sine pilis est. [43] Genae sunt inferiores oculorum partes, unde barbae inchoant. Nam Graece barbae. Hinc et genae, quod inde incipiant gigni barbae. [44] Malae sunt eminentes sub oculis partes ad protectionem eorum suppositae. Vocatae autem malae sive quod infra oculos prominent in rotunditatem, quam Graeci MULA appellant, sive quod sint supra maxillas. [45] Maxillae per diminutionem a malis; sicuti paxillus a palo, taxillus a talo. Mandibulae sunt maxillarum partes, ex quo et nomen factum. Barbam veteres vocaverunt, quod virorum sit, non mulierum. [46] Aurium inditum nomen a vocibus auriendis, unde et Vergilius (Aen. 4,359):
[48] Narium recta pars, propter quod aequaliter sit in longitudine et rotunditate porrecta, columna vocatur; extremitas eius pirula, a formula pomi piri; quae vero dextra laevaque sunt, pinnulae, ab alarum similitudine: medium autem interfinium. [49] Os dictum, quod per ipsum quasi per ostium et cibos intus mittimus et sputum foris proicimus; vel quia inde ingrediuntur cibi, inde egrediuntu sermones. [50] Labia a lambendo nominata. Quod autem superius est, labium dicimus; quod inferius, eo quod grossior sit, labrum. Alii virorum labra, mulierum labia dicunt. [51] Linguae a ligando cibo putat Varro nomen impositum. Alii, quod per articulatos sonos verba ligat. Sicut enim plectrum cordis, ita lingua inliditur dentibus et vocalem efficit sonum. [52] Dentes Graeci ODONTES vocant, et inde in Latinum trahere nomen videntur. Horum primi praecisores dicuntur, quia omne, quod accipitur, ipsi prius incidunt. Sequentes canini vocantur, quorum duo in dextra maxilla et duo in sinistra sunt. Et dicti canini quia ad similitudinem caninorum existunt, et canis ex ipsis ossa frangit, sicut et homo; ut quod non possunt priores praecidere, illis tradunt ut confrangant. Hos vulgus pro longitudine et rotunditate colomellos vocant. Vltimi sunt molares, qui concisa a prioribus atque confracta subigunt et molent atque inmassant; unde et molares vocati sunt. [53] Dentium autem numerum discernit qualitas sexus. Nam in viris plures, in feminis pauciores existunt. [54] Gingivae a gignendis dentibus nominatae. Factae sunt autem etiam ad decorem dentium, ne nudi horrori potius quam ornamento existerent. [55] Palatum nostrum sicut caelum est positum, et inde palatum a polo per derivationem. Sed et Graeci similiter palatum OURANON appellant, eo quod pro sui concavitate caeli similitudinem habeat. [56] Fauces a fundendis vocibus nominatae, vel quod per eas famur voces. Arteriae vocatae, sive quod per eas a pulmone aer, hoc est spiritus fertur, seu quod artis et angustis meatibus spiritum vitalem retineant, unde vocis sonos emittunt: qui soni uno modo sonarent, nisi linguae motus distantias vocis efficeret. [57] Toles Gallica lingua dicuntur, quas vulgo per diminutionem tusillas vocant, quae in faucibus turgescere solent. Mentum dictum, quod inde mandibulae oriantur, vel quod ibi iungantur. [58] Gurgulio a gutture nomen trahit, cuius meatus ad os et nares pertendit: habens viam qua vox ad linguam transmittitur, ut possit verba conlidere. Vnde et garrire dicimus. [59] Rumen proximum gurgulioni, quo cibus et potio devoratur. Hinc bestiae, quae cibum revocant ac remandunt, ruminare dicuntur. Sublinguium operculum gurgulionis, quasi parva lingua quae foramen linguae recludit operitve. [60] Collum dictum, quod sit rigidum et teres ut columna, baiulans caput et sustentans quasi capitolium: cuius anterior pars gula vocatur, posterior cervix. [61] Cervix autem vocata, quod per eam partem cerebrum ad medullam spinae dirigitur, quasi cerebri via. Veteres autem plurali tantum numero cervices dicebant: prius Hortensius cervicem singulariter dixit. Cervix autem numero singulari membrum ipsud significat: nam pluraliter contumaciam saepe demonstrat. Cicero in Verrinis (6, 110): 'Praetotem tu accuses? frange cervices.' [62] Vmeri dicti, quasi armi, ad distinctionem hominis a pecudibus mutis, ut hi humeros, illi armos habere dicantur. Nam proprie armi quadrupedum sunt. Ola summi humeri pars posterior. [63] Brachia a fortitudine nominata: BARU enim Graece grave et forte significatur. In brachiis enim tori lacertorum sunt, et insigne musculorum robur existit. Hi sunt tori, id est musculi: et dicti tori, quod illic viscera torta videantur. [64] Cubitum dictum, quod ad cibos sumendos in ipso cubamus. Vlna secundum quosdam utriusque manus extensio est, secundum alias cubitus; quod magis verum est, quia Graece OLENOS cubitus dicitur. [65] Alae subbrachia sunt appellatae, eo quod ex eis in modum alarum motus brachiorum inchoet; quas quidam ascillas vocant, quod ex his brachia celluntur, id est moventur; unde et oscilla dicta ab eo quod his cillantur, hoc est moveantur, ora. Nam cillere est movere. Has quidam subhircos vocant, propter quod in plerisque hominibus hircorum foetorem reddant. [66] Manus dicta, quod sit totius corporis munus. Ipsa enim cibum ori ministrat; ipsa operatur omnia atque dispensat; per eam accipimus et damus. Abusive autem manus etiam ars vel artifex, unde et manupretium dicimus. [67] Dextra vocatur a dando, ipsa enim pignus pacis datur; ipsa fidei testis atque salutis adhibetur; et hoc est illud apud Tullium (Cat. 3,8): 'Fidem publicam iussu senatus dedi,' id est dextram. Vnde et Apostolus [(Galat. 2,9): 'Dextras dederunt mihi.'] [68] Sinixtra autem vocata quasi sine dextra, sive quod rem fieri sinat. [69] A sinendo enim sinixtra est nuncupata. Palma est manus expansis digitis, sicut contractis pugnus. Pugnus autem a pugillo dictus, sicut palma ab expansis palmae ramis. [70] Digiti nuncupati, vel quia decem sunt, vel quia decenter iuncti existunt. Nam habent in se et numerum perfectum et ordinem decentissimum. Primus pollex vocatus, eo quod inter ceteros polleat virtute et potestate. Secundus index et salutaris seu demonstratorius, quia eo fere salutamus vel ostendimus. [71] Tertius inpudicus, quod plerumque per eum probri insectatio exprimitur. Quartus anularis, eo quod in ipso anulus geritur. Idem et medicinalis, quod eo trita collyria a medicis colliguntur. Quintus auricularis, pro eo quod eo aurem scalpimus. [72] Vngulas ex Graeco vocamus: illi enim has ONUCHAS dicunt. Truncus media pars corporis a collo ad inguinem. De quo Nigidius (108): 'Caput collo vehitur, truncus sustinetur coxis et genibus cruribusque.' [73] Thorax a Graecis dicitur anterior pars trunci a collo usque ad stomachum, quam nos dicimus arcam eo quod ibi arcanum sit, id est secretum, quo ceteri arcentur. Vnde et arca et ara dicta, quasi res secretae.
Vocemque his auribus ausit.
Aut quia vocem ipsam Graeci AUDEN vocant, ab auditu; per inmutationem enim litterae aures quasi audes nuncupatae sunt. Vox enim repercussa per anfractus earum sonum facit quo sensum excipiant audiendi. Pinnula summa pars auris, ab acumine dicta. Pinnum enim antiqui acutum dicebant, unde et bipinnis et pinna. [47] Nares idcirco nominantur quia per eas vel odor vel spiritus nare non desinit, sive quia nos odore admonent ut norimus aliquid ac sciamus. Vnde et e contra inscii ac rudes ignari dicuntur. Olfecisse enim scisse veteres dicebant. Terentius (Adelph. 397):
Ac non totis sex mensibus prius olfecissent, quam ille quidquam coeperit.
Cuius eminentes pulpae mamillae: inter quas pars illa ossea pectus dicitur, dextraque aut laeva costae. [74] Pectus vocatum, quod sit pexum inter eminentes mamillarum partes; unde et pectinem dici, quod pexos capillos faciat. Mamillae vocatae, quia rotundae sunt quasi malae, per diminutionem scilicet. [75] Papillae capita mammarum sunt, quas sugentes conprehendunt. Et dictae papillae, quod eas infantes quasi pappant, dum lac sugunt. Proinde mamilla est omnis eminentia uberis, papilla vero breve illud unde lac trahitur. [76] Vbera dicta, vel quia lacte uberta, vel quia uvida, humore scilicet lactis in more uvarum plena. [77] Lac vim nominis a colore trahit, quod sit albus liquor: LEUKOS enim Graece album dicunt: cuius natura ex sanguine commutatur. Nam post partum si quid sanguinis nondum fuerit uteri nutrimento consumptum, naturali meatu fluit in mammas, et earum virtute albescens lactis accipit qualitatem. [78] Cutis est quae in corpore prima est, appellata quod ipsa corpori superposita incisionem prima patiatur: KUTIS enim Graece incisio dicitur. Idem et pellis, quod externas iniurias corporis tegendo pellat, pluviasque et ventos solisque ardores perferat. [79] Pellis autem mox detracta: subacta iam corium dicitur. Corium autem per derivationem caro appellavit, quod eo tegatur: sed hoc in brutis animalibus proprium. [80] Pori corporis Graeco nomine appellantur, qui Latine proprie spiramenta dicuntur, eo quod per eos vivificus spiritus exterius ministretur. [81] Arvina est pinguedo cuti adhaerens. Pulpa est caro sine pinguedine, dicta quod palpitet: resilit enim saepe. Hanc plerique et viscum vocant, propter quod glutinosa sit. [82] Membra sunt partes corporis. Artus, quibus conligantur membra, ab artando dicti. [83] Nervi Graeca derivatione appellati, quos illi NEURA vocant. Alii Latine vocatos nervos putant, eo quod artuum coniunctiones invicem his inhaereant. Maximam autem virium substantiam nervos facere certissimun est: nam quanto fuerint densiores, tanto propensius augescere firmitatem. [84] Artus dicti, quod conligati invicem nervis artentur, id est stringantur; quorum diminutiva sunt articuli. Nam artus dicimus membra maiora, ut brachia; articulos minora membra, ut digiti. [85] Conpago capita sunt ossuum, dicta eo quod sibi conpacta nervis velut glutino quodam adhaereant. [86] Ossa sunt corporis solidamenta. In his enim positio omnis roburque subsistit. Ossa autem ab usto dicta, propter quod cremarentur ab antiquis; sive, ut alii putant, ab ore, eo quod ibi pateant. Nam ubique cute visceribusque obtecta celantur. [87] Medulla appellata, quod madefaciant ossa; inrigant enim et confortant. Vertibula sunt summae ossum partes nodis crassioribus conglobatae, dictae ita eo quod ad inflexionem membrorum illa vertantur. [88] Cartilagines ossa mollia et sine medulla, quod genus auriculae et narium discrimen et costarum extremitates habent; sive opercula ossuum, quae moventur. Et dictae cartilagines quod leni attritu carent dolorem dum flectuntur. [89] Costas appellari quidam putant quod ab ipsis interiora custodiantur, et tota mollities ventris vallata salvetur. [90] Latus, quia iacentibus nobis latet: est enim laeva pars corporis. Dextro autem lateri habilior motus est; laevo fortior, et oneri ferendo adcommodatior. Vnde et laeva nuncupata, quod aptior sit ad levandum aliquid et portandum. Ipsa enim gestat clipeum, ensem, pharetra et reliqua onera, ut expedita sit dextera ad agendum. [91] Dorsum est a cervice usque ad renes. Dictum autem dorsum quod sit superficies durior corporis in modum saxi, fortis et ad portandum et ad perpetiendum. [92] Terga, quia in ea supini iacemus in terra, quod solus homo potest. Nam muta animalia tantum aut in ventre aut in latere iacent. Vnde et in animalibus terga abusive dicuntur. [93] Scapula ä Interscapilium spatium, quod inter scapulas est, unde et nominatum. [94] Palae sunt dorsi dextra laevaque eminentia membra, dicta quod in luctando eas premimus; quod Graeci PALEN dicunt. [95] Spina est iunctura dorsi, dicta eo quod habeat radiolos acutos; cuius iuncturae spondilia appellantur propter partem cerebri, quae fertur per eos longo tractu ad ceteras corporis partes. [96] Sacra spina est ima perpetuae spinae, quam Graeci IERON OSTOUN vocant, quoniam primum infante concepto nascitur, ideoque ex hostia id primum a gentilibus diis suis dabatur, unde et sacra spina dicitur. [97] Renes ait Varro dictos quod rivi ab his obsceni humoris nascantur. Nam venae et medullae tenuem liquorem desudant in renibus, qui liquor rursus a renibus calore Venerio resolutus decurrit. [98] Lumbi ob libidinis lasciviam dicti, quia in viris causa corporeae voluptatis in ipsis est, sicut in umbilico feminis. Vnde et ad Iob in exordio sermonis dictum est (38,3): 'Accinge sicut vir lumbos tuos': ut in his esset resistendi praeparatio, in quibus libidinis est usitata dominandi occasio. [99] Vmbilicus est medius locus corporis, dictus quod sit umbus iliorum. Vnde et umbo appellatur locus in medio clypei, a quo pendet. Ex eo enim infans in utero pendet, ex eo etiam et nutritur. [100] Ilium Graeco sermone appellatum, quod ibi nos obvolvamus. Graece enim ›ilios› obvolvere dicitur. [101] Clunes vocatae, quod sint iuxta colum, quod est longao. Nates, quod in ipsis innitimur dum sedemus. Vnde et conglobata est in eis caro, ne prementis corporis mole ossa dolerent. [102] Genitalia corporis partes, ut nomen ipsud docet, gignendae sobolis acceperunt vocabulum, quod his procreatur et gignitur. Haec et pudenda pro verecundia, sive a pube: unde et indumento operiuntur. Dicuntur autem ista et inhonesta, quia non habent eam speciem decoris sicut membra quae in promptu locata sunt. [103] Idem et veretrum, quia viri est tantum, sive quod ex eo virus emittitur. Nam virus proprie dicitur humor fluens a natura viri. [104] Testiculi per diminutionem a testibus dicti, quorum numerus incipit a duobus. Hi semen calamo ministrant, quod ab spinae medulla et renes et lumbus suscipiunt ad gratiam procreandi. Fiscus est pellis in qua testiculi sunt. [105] Posteriora vero vocata, quod retro sunt et a vultu aversa, ne dum alvum purgamus inquinaremus aspectum. Meatus inde appellatus, quia per eum meant, id est egeruntur, stercora. [106] Femora dicta sunt, quod ea parte a femina sexus viri discrepet. Sunt autem ab inguinibus usque ad genua. Femina autem per derivationem femorum partes sunt, quibus in equitando tergis equorum adhaeremus. Vnde et proeliatores olim sub feminibus equos amisisse dicebantur. [107] Coxae quasi coniunctae axes; ipsis enim femora moventur. Quarum concava vertebra vocantur, quia in eis capita femorum vertuntur. Suffragines, quia subtus franguntur, id est flectuntur, non supra, sicut in brachiis. [108] Genua sunt commissiones femorum et crurum; et dicta genua eo quod in utero sint genis opposita. Cohaerent enim ibi sibi, et cognata sunt oculis, lacrimarum indicibus et misericordiae. Nam a genis genua dicuntur. [109] Denique conplicatum gigni formarique hominem, ita ut genua sursum sint, quibus oculi formantur, ut cavi ac reconditi fiant. Ennius (inc. 14):
Atque genua conprimit arta gena.
Inde est quod homines dum ad genua se prosternunt, statim lacrimantur. Voluit enim eos natura uterum maternum rememorare, ubi quasi in tenebris consedebant antequam venirent ad lucem. [110] Crura dicta, quia in his currimus et gressum facimus. Sunt autem sub genibus usque ad suras. Tibiae vocatae quasi tubae. Sunt enim et longitudine et specie similes. [111] Talus dictus a tolo. Nam tolus est eminens rotunditas: unde et fastigium templi rotundi tolus vocatur. Talus autem sub crura est, sub talo calcanei. [112] Pedes ex Graeca etymologia nomen sortiti sunt. Hos enim Graeci PODAS dicunt, qui alternis motibus solo fixi incedunt. [113] Plantae a planitie nuncupatae, quia non rotundae, ut in quadrupedibus, ne stare non possit bipes homo, sed planae atque longiores formatae sunt, ut stabile corpus efficerent. Sunt autem plantae anteriores partes, quae etiam de multis ossibus constant. [114] Calcis prima pars plantae: a callo illi nomen inpositum, quo terram calcamus; hinc et calcaneus. [115] Solum inferior pars pedis, dictum quia eo terrae vestigia inprimimus. Sed et solum dicitur omne quod aliquid sustinet, quasi solidum: unde et terra solum, quod cuncta sustineat; et solum pedis, quod totam corporis molem portat. [116] Viscera non tantum intestina dicimus, sed quidquid sub corio est, a visco, quod est inter cutem et carnem. [117] Item viscera vitalia, id est circumfusa cordis loca, quasi viscora, eo quod ibi vita, id est anima, continetur. Item viscera capita nervorum ex sanguine et nervis copulata. Item lacerti, sive mures, quia sic in singulis membris cordis loco sunt ut cor in media totius corporis parte, appellanturque a nomine similium animalium sub terra delitescentium. Nam inde musculi a murium similitudine: idem etiam et tori, quod illic viscera torta videantur. [118] Cor a Graeca appellatione derivatum, quod illi KARDIAN dicunt, sive a cura. In eo enim omnis sollicitudo et scientiae causa manet. Qui ideo pulmoni vicinus est ut, cum ira accenditur, pulmonis humore temperetur. Huius duae arteriae sunt, e quibus sinistra plus sanguinem habet, dextra plus spiritum: unde et in dextro brachio pulsum inspicimus. [119] Praecordia sunt loca cordis vicina quibus sensus percipitur; et dicta praecordia eo quod ibi sit principium cordis et cogitationis. [120] Pulsus vocatus, quod palpitet; cuius indicio aut infirmitatem intellegimus aut salutem. Huius duplex est motus; aut simplex, aut conpositus. Simplex, qui ex uno saltu constat; conpositus, qui ex pluribus motibus inordinatus et inaequalis existit. Qui motus certa habent spatia; dactylicum percussum, quamdiu sine vitio sunt; si quando vero citatiores sunt, ut DORKADAZONTES, aut leniores, ut MURMIZONTES, mortis signa sunt. [121] Venae dictae, eo quod viae sint natantis sanguinis, atque rivi per corpus omne divisi, quibus universa membra inrigantur. [122] Sanguis ex Graeca etymologia nomen duxit, quod vegetetur et sustentetur et vivat. Sanguis autem est dum in corpore est, effusus vero cruor dicitur. Nam cruor vocatus ab eo quod effusus decurrit, vel ab eo quod currendo corruat. Alii cruorem interpretantur sanguinem corruptum qui emittitur. Alii aiunt vocatum sanguinem quod suavis sit. Sanguis autem non est integer, nisi in iuvenibus. [123] Nam dicunt physici minui sanguinem per aetatem; unde et in senibus tremor est. Proprie autem sanguis animae possessio est: inde genas lacerare mulieres in luctu solent; inde et purpureae vestes et flores purpurei mortuis praebentur. [124] Pulmo ex Graeco trahit vocabulum. Graeci enim pulmonen PLEUMON vocant, eo quod cordis flabellum sit, in quo PLEUMA, id est spiritus inest, per quod et agitantur et moventur; unde et pulmones vocati sunt. Nam Graece PLEUMA spiritus dicitur, qui flando et exagitando aerem amittit et recipit; a quo moventur pulmones et palpitant et aperiendo se ut flatum capiant, stringendo, ut eiciant. [125] Est enim organus corporis. Iecur nomen habet eo quod ignis ibi habeat sedem, qui in cerebro subvolat. Inde ad oculos ceterosque sensus et membra diffunditur, et calore suo ad se sucum ex cibo tractum vertit in sanguinem, quem ad usum pascendi nutriendique singulis membris praebet. In iecore autem consistit voluptas et concupiscentia iuxta eos qui de physicis disputant. [126] Fibrae iecoris sunt extremitates, sicut [et] extremae partes foliorum in intibis, sive quasi linguae eminentes. Dictas autem fibras quod apud gentiles in sacris ad Phoebi aras ferebantur ab ariolis, quibus oblatis atque subcensis responsa acciperent. [127] Splen dictum a supplemento ex contraria parte iecoris, ne vacua existeret: quem quidam etiam risus causa factum existimant. Nam splene ridemus, felle irascimur, corde sapimus, iecore amamus. Quibus quattuor elementis constantibus integrum est animal. [128] Fel appellatum, quod sit folliculum gestans humorem, qui vocatur bilis. Stomachus Graece os vocatur, eo quod ostium ventris sit, et ipse cibum excipiat atque in intestina transmittat. [129] Intestina dicuntur, eo quod corporis interiore parte cohibentur; quae idcirco longis nexibus in circulorum ordinata sunt modo, ut susceptas escas paulatim digerant, et superadditis cibis non inpediantur. [130] Omentum membranum, quod continet intestinorum maiorem partem, quod EPIPLOUN Graeci vocant. Disseptum intestinum, quod discernit ventrem et cetera intestina a pulmonibus, a corde. [131] Caecum intestinum, quod sit sine foramine et exitu; quem Graeci TUFLON EUTERON dicunt. Ieiuna tenue intestinum, unde et ieiunium dicitur. [132] Venter autem et alvus et uterus inter se differunt. Venter est qui acceptos cibos digerit, et apparet extrinsecus, pertinetque a pectore ad inguinem, et dictus venter quod per totum corpus vitae alimenta transmittat. [133] Alvus est qui cibum recipit, et purgari solet. Sallustius (Hist. I, frag. 52): 'Simulans sibi alvum purgari.' Et vocatum alvum quod abluatur, id est purgetur: ex ipso enim sordes stercorum defluunt. [134] Vterum solae mulieres habent, in quo concipiunt, ad similitudinem cauliculi. Tamen auctores uterum pro utriusque libet sexus ventre plerumque ponunt, nec poetae tantummodo, sed et ceteri. [135] Vocatus autem uterus, quod duplex sit et ab utraque in duas se dividat partes, quae in diversum diffusae ac replexae circumplicantur in modum cornu arietis; vel quod interius inpleatur foetu. Hinc et uter, quod aliquid intrinsecus habuerit, membra et viscera. [136] Aqualiculus autem proprie porci est; hinc ad ventrem translatio. Matrix dicitur, quod foetus in eo generetur: semen enim receptum confovet, confotum corporat, corporatum in membra distinguit. [137] Vulva vocata quasi valva, id est ianua ventris, vel quod semen recipiat, vel quod ex ea foetus procedat. Vesica dicta, quia sicut vas aqua, ita de renibus urina collecta conpletur, et humore distenditur. Cuius usus in volucribus non habetur. [138] Vrina autem dicta, sive quod urat, seu quia ex renibus egeritur. Cuius indicio et salus et aegritudo futura monstratur. Qui humor vulgo lotium dicitur, quod eo lota, id est munda, vestimenta efficiantur. [139] Semen est quod iactum sumitur aut a terra aut ab utero ad gignendum vel fructus vel foetus. Est enim liquor ex cibi et corporis decoctione factus ac diffusus per venas atque medullas, qui inde desudatus in modum sentinae concrescit in renibus, eiectusque per coitum, et in utero mulieris susceptus calore quodammodo viscerum et menstrualis sanguinis inrigatione formatur in corpore. [140] Menstrua supervacuus mulierum sanguis. Dicta autem menstrua a circuitu lunaris luminis, quo solet hoc venire profluvium; luna enim Graece MENE dicitur. Haec et muliebria nuncupantur; nam mulier solum animal menstruale est. [141] Cuius cruoris contactu fruges non germinant, acescunt musta, moriuntur herbae, amittunt arbores fetus, ferrum rubigo corripit, nigrescunt aera. Si qui canes inde ederint, in rabiem efferuntur. Glutinum asphalti, quod nec ferro nec aquis dissolvitur, cruore ipso pollutum sponte dispergitur. [142] Post plurimos autem dies menstruos ideo semen non esse germinabile, quia iam non est menstrualis sanguis, a quo perfusum inrigetur. Tenue semen locis muliebribus non adhaerere; labitur enim nec habet vim adhaerendi. Similiter et crassum vim non habet gignendi, quia muliebri sanguini miscere se non potest propter nimiam sui spissitudinem. Hinc et steriles mares vel feminas fieri; vel per nimiam seminis vel sanguinis crassitudinem, vel propter nimiam raritatem. [143] Primum autem aiunt cor hominis fingi, quod in eo sit et vita omnis et sapientia; deinde quadragesimo die totum opus expleri; quod ex abortionibus, ut ferunt, collecta sunt. Alii foetus a capite sumere dicunt exordium. Vnde et in avium foetus primum oculos fingi in ovis videmus. [144] Foetus autem nominatus, quod adhuc in utero foveatur. Cuius secundae dicuntur folliculus, qui simul cum infante nascitur continetque eum; dictus, quia et cum editur sequitur. [145] Nasci autem patribus similes aiunt, si paternum semen validius sit; matribus, si matris; hac ratione similes exprimi vultus: qui autem utriusque parentis figuram reddunt, aequaliter mixto paterno maternoque semine concipiuntur. Avorum proavorumque similes fieri, quia sicut in terra multa semina occulta, sic et in nobis semina celantur figuras parentum redditura. Ex paterno autem semine puellas nasci et ex materno pueros, quia omnis partus constat duplici semine, cuius pars maior cum invaluit occupat similitudinem sexus. [146] In corpore nostro quaedam tantum utilitatis causa facta sunt, ut viscera: quaedam et utilitatis et decoris, ut sensus in facie, et in corpore manus ac pedes: quorum membrorum et utilitas magna est, et species decentissima. [147] Quaedam tantum decoris, ut mamillae in viris, et in utroque sexu umbilicus. Quaedam discretionis, ut in viris genitalia, barba promissa, pectus amplum; in mulieribus leves genae, et angustum pectus; ad concipiendos autem et portandos foetus renes et latera dilatata. Quod ad hominem et ad partes attinet corporis ex parte dictum est, nunc aetates eius subiungam.
II. DE AETATIBVS HOMINVM. [1] Gradus aetatis sex sunt: infantia, pueritia, adolescentia, iuventus, gravitas atque senectus. [2] Prima aetas infantia est pueri nascentis ad lucem, quae porrigitur in septem annis. [3] Secunda aetas pueritia, id est pura et necdum ad generandum apta, tendens usque ad quantumdecimum annum. [4] Tertia adolescentia ad gignendum adulta, quae porrigitur usque ad viginti octo annos. [5] Quarta iuventus firmissima aetatum omnium, finiens in quinquagesimo anno. [6] Quinta aetas senioris, id est gravitas, quae est declinatio a iuventute in senectutem; nondum senectus sed iam nondum iuventus, quia senioris aetas est, quam Graeci PRESBUTEN vocant. Nam senex apud Graecos non presbyter, sed GERON dicitur. Quae aetas a quinquagesimo anno incipiens septuagesimo terminatur. [7] Sexta aetas senectus, quae nullo annorum tempore finitur; sed post quinque illas aetates quantumcumque vitae est, senectuti deputatur. [8] Senium autem pars est ultima senectutis, dicta quod sit terminus sextae aetatis. In his igitur sex spatiis philosophi vitam discripserunt humanam, in quibus mutatur et currit et ad mortis terminum pervenit. Pergamus ergo breviter per praedictos gradus aetatum, etymologias eorum in homine demonstrantes. [9] Infans dicitur homo primae aetatis; dictus autem infans quia adhuc fari nescit, id est loqui non potest. Nondum enim bene ordinatis dentibus minus est sermonis expressio. [10] Puer a puritate vocatus, quia purus est, et necdum lanuginem floremque genarum habens. Hi sunt ephebi, id est a Phoebo dicti, necdum [pronati] viri, adolescentuli lenes. [11] Puer autem tribus modis dicitur, pro nativitate, ut Esaias (9,6): 'Puer natus est nobis.' Pro aetate, ut octoennis, decennis. Vnde est illud:
Iam puerile iugum tenera cervice gerebat.
Pro obsequio et fidei puritate, ut Dominus ad prophetam (Ierem. 1,7): 'Puer meus es tu, noli timere,' dum iam Ieremias longe pueritiae excessisset annos. [12] Puella est parvula, quasi pulla. Vnde et pupillos non pro condicione, sed pro aetate puerili vocamus. Pupilli autem dicti quasi in oculis, hoc est a parentibus orbi. Hi autem vere pupilli dicuntur quorum patres ante decesserunt quam ab his nomen acceperint. Ceteri orbi vocantur orphani, idem qui et pupilli; illud enim Graecum nomen est, hoc Latinum. Nam et in psalmo, ubi legitur (10,14): 'Pupillo tu eris adiutor,' Graecus habet ORFANO. [13] Puberes a pube, id est a pudenda corporis, nuncupati, quod haec loca tunc primum lanuginem ducunt. Quidam autem ex annis pubertatem existimant, id est eum puberem esse qui quattuordecim annos expleverit, quamvis tardissime pubescat: certissimum autem puberem esse qui et ex habitu corporis pubertatem ostendit et generare iam possit. [14] Puerperae sunt, quae annis puerilibus pariunt. Vnde et Horatius (C. 4,5,23):
Laudatur primo prole puerpera [nato].
Et dictae puerperae vel quod primo partu gravantur, vel quod primum pueros pariunt. [15] Adolescens dictus, eo quod sit ad gignendum adultus, sive a crescere et augeri. [16] Iuvenis vocatus, quod iuvare posse incipit; ut in bubus iuvenci, cum a vitulis discesserint. Est enim iuvenis in ipso aetatis incremento positus, et ad auxilium praeparatus. Nam iuvare hominis est opus aliquod conferentis. Sicut autem trecesimus perfectae aetatis est annus in hominibus, ita in pecudibus ac iumentis tertius robustissimus. [17] Vir nuncupatus, quia maior in eo vis est quam in feminis: unde et virtus nomen accepit; sive quod vi agat feminam. [18] Mulier vero a mollitie, tamquam mollier, detracta littera vel mutata, appellata est mulier. [19] Vtrique enim fortitudine et inbecillitate corporum separantur. Sed ideo virtus maxima viri, mulieris minor, ut patiens viri esset; scilicet, ne feminis repugnantibus libido cogeret viros aliud appetere aut in alium sexum proruere. [20] Dicitur igitur mulier secundum femineum sexum, non secundum corruptionem integritatis: et hoc ex lingua sacrae Scripturae. Nam Eva statim facta de latere viri sui, nondum contacta a viro, mulier appellata est, dicente Scriptura (Genes. 2,23): 'Et formavit eam in mulierem.' [21] Virgo a viridiori aetate dicta est, sicut et virga, sicut et vitula. Alias ab incorruptione, quasi virago, quod ignoret femineam passionem. [22] Virago vocata, quia virum agit, hoc est opera virilia facit et masculini vigoris est. Antiqui enim fortes feminas ita vocabant. Virgo autem non recte virago dicitur, si non viri officio fungitur. Mulier vero si virilia facit, recte virago dicitur, ut Amazona. [23] Quae vero nunc femina, antiquitus vira vocabatur; sicut a servo serva, sicut a famulo famula, ita a viro vira. Hinc et virginis nomen quidam putant. [24] Femina vero a partibus femorum dicta, ubi sexus species a viro distinguitur. Alii Graeca etymologia feminam ab ignea vi dictam putant, quia vehementer concupiscit. Libidinosiores enim viris feminas esse tam in mulieribus quam in animalibus. Vnde nimius amor apud antiquos femineus vocabatur. [25] Senior est adhuc viridior. In sexto libro Ovidius (Met. 12,464)::
Senior, Inter iuvenemque senemque.:
Terentius (Hec. 11):
Quo iure sum us(us) adulescentior.
[26] (Adulescentior) non utique magis adolescens, sed minus; ut senior minus sene, ubi comparativus gradus minus significat a positivo. Ergo senior non satis, sicut iunior inter iuvenem, sicut pauperior intra ditem et pauperem. [27] Senes autem quidam dictos putant a sensus diminutione, eo quod iam per vetustatem desipiant. Nam physici dicunt stultos esse homines frigidioris sanguinis, prudentes calidi: unde et senes, in quibus iam friget, et pueri, in quibus necdum calet, minus sapiunt. Inde est quod convenit sibi infantum aetas et senum: senes enim per nimian aetatem delirant; pueri per lasciviam et infantiam ignorant quid agant. [28] Senex autem tantum masculini generis est, sicut anus feminini; nam anus dicitur sola mulier. Anus autem appellata a multis annis, quasi annosa. Nam si commune esset nomen, cur diceret Terentius (Eun. 357): 'senem mulierem'? Hinc et vetula, quia vetusta. Sicut autem a sene senectus, ita ab anu anilitas nominata est. [29] Canities autem vocata a candore, quasi candities. Vnde est illud: 'florida iuventus, lactea canities,' prout diceret candida. [30] Senectus autem multa secum et bona adfert et mala. Bona, quia nos ab inpotentissimis dominis liberat, voluptatibus inponit modum, libidinis frangit impetus, auget sapientiam, dat maturiora consilia. Mala autem, quia senium miserrimum est debilitate et odio. 'Subeunt' enim (Virg. Georg. 3,67) 'morbi tristisque senectus'. Nam duo sunt quibus minuuntur corporis vires, senectus et morbus. [31] Mors dicta, quod sit amara, vel a Marte, qui est effector mortium [sive mors a morsu hominis primi, quod vetitae arboris pomum mordens mortem incurrit]. [32] Tria sunt autem genera mortis: acerba, inmatura, naturalis. Acerba infantum, inmatura iuvenum, merita, id est naturalis, senum. [33] Mortuus autem ex qua parte orationis declinetur incertum est. Nam sicut ait Caesar, ab eo quod est morior in participio praeteriti temporis in 'tus' exire debuit, per unum scilicet U, non per duo. Nam ubi geminata est littera U, nominativus est, non participium, ut fatuus, arduus. Convenienter itaque factum ut quemadmodum id, quod significat, non potest agendo, ita et ipsud nomen non possit loquendo declinari. Omnis autem mortuus aut funus est, aut cadaver. [34] Funus est, si sepeliatur. Et dictum funus a funibus accensis, quos ante feretrum papyris cera circumdatis ferebant. [35] Cadaver autem est, si insepultum iacet. Nam cadaver nominatum a cadendo, quia iam stare non potest. Quod dum portatur, exsequias dicimus: crematum reliquias: conditum iam sepultum. Corpus autem consuetudine dicitur, ut illud (Virg. Georg. 4,255): [36] Tum corpora luce carentum. Defunctus vocatus, quia conplevit vitae officium. Nam dicimus functos officio, qui officia debita conpleverunt; unde est et honoribus functus. Hinc ergo defunctus, quod ab officio sit vitae depositus, sive quod sit diem functus. [37] Sepultus autem dictus, eo quod iam sine pulsu et palpitatione est, id est sine motu. Sepelire autem est condere corpus. Nam humare obruere dicimus, hoc est humum inicere.
III. DE PORTENTIS. [l] Portenta esse Varro ait quae contra naturam nata videntur: sed non sunt contra naturam, quia divina voluntate fiunt, cum voluntas Creatoris cuiusque conditae rei natura sit. Vnde et ipsi gentiles Deum modo Naturam, modo Deum appellant. [2] Portentum ergo fit non contra naturam, sed contra quam est nota natura. Portenta autem et ostenta, monstra atque prodigia ideo nuncupantur, quod portendere atque ostendere, monstrare ac praedicare aliqua futura videntur. [3] Nam portenta dicta perhibent a portendendo, id est praeostendendo. Ostenta autem, quod ostendere quidquam futurum videantur. Prodigia, quod porro dicant, id est futura praedicant. Monstra vero a monitu dicta, quod aliquid significando demonstrent, sive quod statim monstrent quid appareat; et hoc proprietatis est, abusione tamen scriptorum plerumque corrumpitur. [4] Quaedam autem portentorum creaciones in significationibus futuris constituta videntur. Vult enim deus interdum ventura significare per aliqua nascentium noxia, sicut et per somnos et per oracula, qua praemoneat et significet quibusdam vel gentibus vel hominibus futuram cladem; quod plurimis etiam experimentis probatum est. [5] Xerxen quippe vulpis ex equa creata solvi regnum portendit. Alexandro ex muliere monstrum creatum, quod superiores corporis partes hominis, sed mortuas habuerit, inferiores diversarum bestiarum, sed viventes, significasse repentinam regis interfectionem: supervixerant enim deteriora melioribus. Sed haec monstra quae in significationibus dantur non diu vivunt, sed continuo ut nata fuerint occidunt. [6] Inter portentum autem et portentuosum differt. Nam portenta sunt quae transfigurantur, sicut fertur in Vmbria mulierem peperisse serpentem. Vnde Lucanus (1,563):
Matremque suus conterruit infans.
Portentuosa vero levem sumunt mutationem, exempli causa cum sex digitis nati. [7] Portenta igitur vel portentuosa existunt alia magnitudine totius corporis ultra communem hominum modum, quantus fuit Tityon in novem iugeribus iacens, Homero testante: alia parvitate totius corporis, ut nani, vel quos Graeci Pygmaeos vocant, eo quod sint statura cubitales. Alii a magnitudine partium, veluti capite informi, aut superfluis membrorum partibus, ut bicipites et trimani, vel cynodontes, quibus gemini procedunt dentes. [8] Alii a defectu partium, in quibus altera pars plurimum deficit ab altera, ut manus a manu, vel pes a pede. Alii a decisione, ut sine manu aut capite generata, quos Graeci steresios vocant. Alia praenumeria, quando solum caput aut crus nascitur. [9] Alia, quae in parte transfigurantur, sicut qui leonis habent vultum vel canis, vel taurinum caput aut corpus, ut ex PasiphaÎ memorant genitum Minotaurum; quod Graeci ETEROMORFIAN vocant. Alia, quae ex omni parte transfigurantur in alienae creationis portentum, ut ex muliere vitulum dicit historia generatum. Alia, quae sine transfiguratione mutationem habent locorum, ut oculos in pectore vel in fronte, aures supra tempora: vel sicut Aristoteles tradidit quendam in sinistra parte iecur, in dextera splen habuisse. [10] Alia secundum connaturationem, ut in alia manu digiti plures connaturati et cohaerentes reperiuntur, in alia minus, sive in pedibus. Alia secundum inmaturam et intemperatam creationem, sicut hi qui dentati nascuntur sive barbati vel cani. Alia conplexu plurimarum differentiarum, sicut illud quod praediximus (ß 5) in Alexandro multiforme portentum. [11] Alia conmixtione generis, ut ANDROGUINOI et HERMAFRODITAI vocantur. Hermaphroditae autem nuncupati eo quod eis uterque sexus appareat. HERMES quippe apud Graecos masculus, AFRODITE femina nuncupatur. Hi dexteram mamillam virilem, sinistram muliebrem habentes vicissim coeundo et gignunt et pariunt. [12] Sicut autem in singulis gentibus quaedam monstra sunt hominum, ita in universo genere humano quaedam monstra sunt gentium, ut Gigantes, Cynocephali, Cyclopes, et cetera. [13] Gigantes dictos iuxta Graeci sermonis etymologiam, qui eos GUEGUENEIS existimant, id est terrigenas, eo quod eos fabulose parens terra inmensa mole et similes sibi genuerit. GUE enim terra appellatur: GUENOS genus; licet et terrae filios vulgus vocat: quorum genus incertum est. [14] Falso autem opinantur quidam inperiti de Scripturis sanctis praevaricatores angelos cum filiabus hominum ante diluvium concubuisse, et exinde natos Gigantes, id est nimium grandes et fortes viros, de quibus terra conpleta est. [15] Cynocephali appellantur eo quod canina capita habeant, quosque ipse latratus magis bestias quam homines confitetur. Hi in India nascuntur. [16] Cyclopes quoque eadem India gignit; et dictos Cyclopes eo quod unum habere oculum in fronte media perhibentur. Hi et AGRIOFAGUITAI dicuntur, propter quod solas ferarum carnes edunt. [17] Blemmyas in Libya credunt truncos sine capite nasci, et os et oculos habere in pectore. Alios sine cervicibus gigni, oculos habentes in humeris. [18] In ultimo autem Orientis monstruosae gentium facies scribuntur. Aliae sine naribus, aequali totius oris planitie, informes habentes vultus. Aliae labro subteriori adeo prominenti ut in solis ardoribus totam ex eo faciem contegant dormientes. Aliis concreta ora esse, modico tantum foramine calamis avenarum pastus haurientes. Nonnulli sine linguis esse dicuntur, invicem sermonis utentes nutum sive motum. [19] Panotios apud Scythiam esse ferunt, tam diffusa magnitudine aurium ut omne corpus ex eis contegant. PAN enim Graeco sermone omne, OTA aures dicuntur. [20] Artabatitae in Aethiopia proni, ut pecora, ambulare dicuntur: quadragesimum aevi annum nullus supergreditur. [21] Satyri homunciones sunt aduncis naribus; cornua in frontibus, et caprarum pedibus similes, qualem in solitudine Antonius sanctus vidit. Qui etiam interrogatus Dei servo respondisse fertur dicens (Hieron. vit. Paul. erem. 8): 'Mortalis ego sum unus ex accolis heremi, quos vario delusa errore gentilitas Faunos Satyrosque colit.' [22] Dicuntur quidam et silvestres homines, quos nonnulli Faunos ficarios vocant. [23] Sciopodum gens fertur in Aethiopia singulis cruribus et celeritate mirabili: quos inde SKIOPODAS Graeci vocant, eo quod per aestum in terra resupini iacentes pedum suorum magnitudine adumbrentur. [24] Antipodes in Libya plantas versas habent post crura et octonos digitos in plantis. [25] Hippopodes in Scythia sunt, humanam formam et equinos pedes habentes. [26] In India ferunt esse gentem quae MAKROBIOI nuncupantur, duodecim pedum staturam habentes. Est et gens ibi statura cubitalis, quos Graeci a cubito pygmaeos vocant, de qua supra diximus, (ß 7). Hi montana Indiae tenent, quibus est vicinus oceanus. [27] Perhibent [et] in eadem India esse gentem feminarum quae quinquennes concipiunt, et octavum vitae annum non excedunt. [28] Dicuntur autem et alia hominum fabulosa portenta, quae non sunt, sed ficta in causis rerum interpretantur, ut Geryonem Hispaniae regem triplici forma proditum. Fuerunt enim tres fratres tantae concordiae ut in tribus corporibus quasi una anima esset. [29] Gorgones quoque meretrices crinitas serpentibus, quae aspicientes convertebant in lapides, habentes unum oculum quem invicem utebantur. Fuerunt autem tres sorores unius pulchritudinis, quasi unius oculi, quae ita spectatores suos stupescere faciebant ut vertere eos putarentur in lapides. [30] Sirenas tres fingunt fuisse ex parte virgines, ex parte volucres, habientes alas et ungulas: quarum una voce, altera tibiis, tertia lyra canebant. Quae inlectos navigantes sub cantu in naufragium trahebant. [31] Secundum veritatem autem meretrices fuerunt, quae transeuntes quoniam deducebant ad egestatem, his fictae sunt inferre naufragia. Alas autem habuisse et ungulas, quia amor et volat et vulnerat. Quae inde in fluctibus conmorasse dicuntur, quia fluctus Venerem creaverunt. [32] Scyllam quoque ferunt feminam capitibus succinctam caninis, cum latratibus magnis, propter fretum Siculi maris, in quo navigantes verticibus in se concurrentium undarum exterriti latrari aestimant undas, quas sorbentis aestus vorago conlidit. [33] Fingunt et monstra quaedam inrationabilium animantium, ut Cerberum inferorum canem tria capita habentem, significantes per eum tres aetates per quas mors hominem devorat, id est infantiam, iuventutem et senectutem. Quem quidam ideo dictum Cerberum putant quasi KREOBOROS, id est carnem vorans. [34] Dicunt et Hydram serpentem cum novem capitibus, quae Latine excetra dicitur, quod uno caeso tria capita excrescebant. Sed constat Hydram locum fuisse evomentem aquas, vastantem vicinam civitatem, in quo uno meatu clauso multi erumpebant. Quod Hercules videns loca ipsa exussit, et sic aquae clausit meatus. [35] Nam hydra ab aqua dicta est. Huius mentionem facit Ambrosius in similitudinem haeresium, dicens (De fid. 1,4): 'Haeresis enim velut quaedam hydra fabularum vulneribus suis crevit; et dum saepe reciditur, pullulavit igni debita incendioque peritura.' [36] Fingunt et Chimaeram triformem bestiam: ore leo, postremis partibus draco, media caprea. Quam quidam Physiologi non animal, sed Ciliciae montem esse aiunt, quibusdam locis leones et capreas nutrientem, quibusdam ardentem, quibusdam plenum serpentibus. Hunc Bellorophontes habitabilem fecit, unde Chimaeram dicitur occidisse. [37] Centauris autem species vocabulum indidit, id est hominem equo mixtum, quos quidam fuisse equites Thessalorum dicunt, sed pro eo quod discurrentes in bello velut unum corpus equorum et hominum viderentur, inde Centauros fictos adseruerunt. [38] Porro Minotaurum nomen sumpsisse ex tauro et homine, qualem bestiam dicunt fabulose in Labyrintho inclusam fuisse. De qua Ovidius (Art. Am. 2,24):
Sem ibovemque virum, semivirumque bovem.
[39] Onocentaurum autem vocari eo quod media hominis specie, media asini esse dicatur; sicut et Hippocentauri, quod equorum hominumque in eis natura coniuncta fuisse putatur.
IV. DE TRANSFORMATIS. [1] Scribuntur autem et quaedam monstruosae hominum transformationes et commutationes in bestiis, sicut de illa maga famosissima Circe, quae socios quoque Vlixis mutasse fertur in bestias: et de Arcadibus, qui sorte ducti transnatabant quoddam stagnum atque ibi convertebantur in lupos. [2] Nam et Diomedis socios in volucres fuisse conversos non fabuloso mendacio, sed historica adfirmatione confirmant. Sed et quidam adserunt Strigas ex hominibus fieri. Ad multa enim latrocinia figurae sceleratorum mutantur, et sive magicis cantibus, sive herbarum veneficio totis corporibus in feras transeunt. [3] Siquidem et per naturam pleraque mutationem recipiunt, et corrupta in diversas species transformantur; sicut de vitulorum carnibus putridis apes, sicut de equis scarabei, de mulis locustae, de cancris scorpiones. Ovidius (Metam. 15,369): Concava litorei si demas brachia cancri, scorpio exibit, caudaque minabitur unca.
Isidore of Seville
12
ISIDORI HISPALENSIS EPISCOPI ETYMOLOGIARUM SIVE ORIGINUM LIBER XII
DE ANIMALIBVS
I. DE PECORIBVS ET IVMENTIS. [1] Omnibus animantibus Adam primum vocabula indidit, appellans unicuique nomen ex praesenti institutione iuxta condicionem naturae cui serviret. [2] Gentes autem unicuique animalium ex propria lingua dederunt vocabula. Non autem secundum Latinam linguam atque Graecam aut quarumlibet gentium barbararum nomina illa inposuit Adam, sed illa lingua quae ante diluvium omnium una fuit, quae Hebraea nuncupatur. [3] Latine autem animalia sive animantia dicta, quod animentur vita et moveantur spiritu. [4] Quadrupedia vocata, quia quattuor pedibus gradiuntur: quae dum sint similia pecoribus, tamen sub cura humana non sunt; ut cervi, dammae, onagri, et cetera. Sed neque bestiae sunt, ut leones; neque iumenta, ut usus hominum iuvare possint. [5] Pecus dicimus omne quod humana lingua et effigie caret. Proprie autem pecorum nomen his animalibus adcommodari solet quae sunt aut ad vescendum apta, ut oves et sues; aut in usu hominum commoda, ut equi et boves. [6] Differt autem inter pecora et pecudes: nam veteres communiter in significatione omnium animalium pecora dixerunt; pecudes autem tantum illa animalia quae eduntur, quasi pecuedes. Generaliter autem omne animal pecus a pascendo vocatum. [7] Iumenta nomina inde traxerunt, quod nostrum laborem vel onus suo adiutorio subvectando vel arando iuvent. Nam bos carpenta trahit, et durissimas terrae glebas vomere vertit; equus et asinus portant onera, et hominum in gradiendo laborem temperant. Vnde et iumenta appellantur ab eo quod iuvent homines: sunt enim magnarum virium animalia. [8] Item quoque armenta, vel quod sint apta armis, id est bello; vel quod his in armis utimur. Alii armenta tantum boves intellegunt, ab arando, quasi aramenta [vel quod sint cornibus armata]. Discretio est autem inter armenta et greges: nam armenta equorum et boum sunt, greges vero caprarum et ovium. [9] Ovis molle pecus lanis, corpore inerme, animo placidum, ab oblatione dictum; eo quod apud veteres [in] initio non tauri, sed oves in sacrificio mactarentur. Ex his quasdam bidentes vocant, eas quae inter octo dentes duos altiores habent, quas maxime gentiles in sacrificium offerebant. [10] Vervex vel a viribus dictus, quod ceteris ovibus sit fortior; vel quod sit vir, id est masculus; vel quod vermem in capite habeat, quorum excitati pruritu invicem se concutiunt, et pugnantes cum magno impetu feriunt. [11] Aries vel APO TOU AREOS, id est a Marte, vocatus: unde apud nos in gregibus masculi mares dicuntur: sive quod hoc pecus a gentilibus primum aris est immolatum. Aries, quod inponeretur aris. Vnde est illud (Sedul. 1,115):
Aries mactatur ad aram.
[12] Agnum quamquam et Graeci vocent APO TOU AGNOU, quasi pium, Latini autem ideo hoc nomen habere putant, eo quod prae ceteris animantibus matrem agnoscat; adeo ut etiam si in magno grege erraverit, statim balatu recognoscat vocem parentis. [13] Haedi ab edendo vocati. Parvi enim pinguissimi sunt et saporis iucundi, unde [et edere, unde] et edulium vocatur. [14] Hircus lascivum animal et petulcum et fervens semper ad coitum; cuius oculi ob libidine in transversum aspiciunt, unde et nomen traxit. Nam hirqui sunt oculorum anguli secundum Suetonium (Prat. 171); cuius natura adeo calidissima est ut adamantem lapidem, quem nec ignis, nec ferri domare valet materia, solus huius cruor dissolvat. Maiores hirci Cinyphii dicuntur a fluvio Cinyphe in Libya, ubi grandes nascuntur. [15] Capros et capras a carpendis virgultis quidam dixerunt. Alii quod captent aspera. Nonnulli a crepitu crurum, unde eas crepas vocitatas; quae sunt agrestes caprae, quas Graeci pro eo quod acutissime videant, id est OKSUDERKESTERON, DORKA appellaverunt. Morantur enim in excelsis montibus, et quamvis de longinquo, vident tamen omnes qui veniunt. [16] Idem autem et capreae: idem ibices, quasi avices, eo quod ad instar avium ardua et excelsa teneant et in sublime inhabitent, ita ut de sublimitate vix humanis obtutibus pateant. [17] Vnde et meridiana pars ibices aves vocant, qui Nili fluentis inhabitant. Haec itaque animalia, ut diximus, in petris altissimis commorantur, et si quando ferarum vel hominum adversitatem persenserint, de altissimis saxorum cacuminibus sese praecipitantes in suis [se] cornibus inlaesa suscipiunt. [18] Cervi dicti APO TON KERATON, id est a cornibus; KERATA enim Graece cornua dicuntur. Hi serpentium inimici cum se gravatos infirmitate persenserint, spiritu narium eos extrahunt de cavernis, et superata pernicie veneni eorum pabulo reparantur. Dictamnum herbam ipsi prodiderunt; nam eo pasti excutiunt acceptas sagittas. Mirantur autem sibilum fistularum. [19] Erectis auribus acute audiunt, summissis nihil. Si quando inmensa flumina vel maria transnatant, capita clunibus praecedentium superponunt sibique invicem succedentes nullum laborem ponderis sentiunt. [20] Tragelaphi a Graecis nominati, qui quum eadem specie sint ut cervi, villosos tamen habent armos ut hirci, et menta promissis hirta barbis, qui non alibi sunt quam circa Phasidem. [21] Hinnuli filii sunt cervorum [ab innuere dicti, quia ad nutum matris absconduntur]. [22] Dammula vocata, quod de manu effugiat: timidum animal et inbelle; de quo Martialis (13,94):
Dente timetur aper, defendunt cornua ccrvum; inbelles damae quid nisi praeda sumus?
[23] Lepus, levipes, quia velociter currit. Vnde et Graece pro cursu LAGOS dicitur; velox est enim animal et satis timidum. [24] Cuniculi genus agrestium animalium dicti quasi caniculi, eo quod canum indagine capiantur vel excludantur ab speluncis. [25] Sus dicta, quod pascua subigat, id est terra subacta escas inquirat. Verres, quod grandes habeat vires. Porcus, quasi spurcus. Ingurgitat enim se caeno, luto inmergit, limo inlinit. Horatius (Epist. 1,2,26):
Et amica luto sus.
[26] Hinc etiam spurcitiam vel spurios nuncupatos. Porcorum pilos setas vocamus, et setas a sue dictas: a quibus et sutores vocantur, quod ex setis suant, id est consuant, pelles. [27] Aper a feritate vocatus, ablata F littera et subrogata P. Vnde et apud Graecos SUAGROS, id est ferus, dicitur. Omne enim, quod ferum est et inmite, abusive agreste vocamus. [28] Iuvencus dictus, quod iuvare incipiat hominum usus in colenda terra, vel quia apud gentiles Iovi semper ubique invencus inmolabatur, numquam taurus. Nam in victimis etiam aetas considerabatur. Taurus Graecum nomen est, sicut et hos. [29] Indicis tauris color fulvus est, volucris pernicitas, pilis in contrarium versis; caput circumflectunt flexibilitate qua volunt; tergi duritia omne telum respuunt inmiti feritate. [30] Bovem Graeci BOUN dicunt. Hunc Latini trionem vocant, eo quod terram terat, quasi terionem. Naevius (trag. 62):
Trionum hic moderator rusticus.
Cuius latitudo pellium a mento ad crura palearia dicuntur, a pelle ipsa, quasi pellearia; quod est generositatis in bove signum. Boum in sociis eximia pietas; nam alter alterum inquirit, cum quo ducere collo aratra consuevit, et frequenti mugitu pium testatur affectum si forte defecerit. [31] Vacca dicta, quasi boacca. Est enim ex qualitate mobilium nominum, sicut leo leaena, draco dracaena. [32] Vitulus et vitula a viriditate vocati sunt, id est aetate viridi, sicut virgo. Vitulam ergo parvam esse et nondum enixam: nam enixa iuvenca est aut vacca. [33] Bubali vocati per derivationem, quod sint similes boum; adeo indomiti ut prae feritate iugum cervicibus non recipiant. [34] Hos Africa procreat. Vri agrestes boves sunt in Germania, habentes cornua in tantum protensa ut regiis mensis insigni capacitate ex eis gerulae fiant. [Dicti uri APO TON OREON, id est a montibus.] [35] Camelis causa nomen dedit, sive quod quando onerantur, ut breviores et humiles fiant, accubant, quia Graeci CHAMAI humile et breve dicunt; sive quia curvus est dorso. KAMOUR enim verbo Graeco curvum significat. Hos licet et aliae regiones mittant, sed Arabia plurimos. Differunt autem sibi; nam Arabici bina tubera in dorso habent, reliquarum regionum singula. [36] Dromeda genus camelorum est, minoris quidem staturae, sed velocioris. Vnde et nomen habet; nam DROMOS Graece cursus et velocitas appellatur. Centum enim et amplius milia uno die pergere solet. Quod animal, sicut bos et ovis et camelus, ruminat. [37] Ruminatio autem dicta [est] a ruma, eminente gutturis parte, per quam dimissus cibus a certis revocatur animalibus. [38] Asinus et asellus a sedendo dictus, quasi asedus: sed hoc nomen, quod magis equis conveniebat, ideo hoc animal sumpsit quia priusquam equos caperent homines, huic praesidere coeperunt. Animal quippe tardum et nulla ratione renitens, statim ut voluit sibi homo substravit. [39] Onager interpretatur asinus ferus. ONON quippe Graeci asinum vocant: AGRION ferum. Hos Africa habet magnos et indomitos et in deserto vagantes. Singuli autem feminarum gregibus praesunt. Nascentibus masculis zelant et testiculos eorum morsu detruncant, quod caventes matres eos in secretis locis occultant. [40] Asinos Arcadicos dictos, eo quod ab Arcadia primum vecti sunt magni et alti. Minor autem asellus agro plus necessarius est, quia et laborem tolerat et neglegentiam propemodum non recusat. [41] Equi dicti, eo quod quando quadrigis iungebantur, aequabantur, paresque forma et similes cursu copulabantur. [42] Caballus antea cabo dictus, propter quod gradiens ungula inpressa terram concavet, quod reliqua animalia non habent. [43] Inde et sonipes, quod pedibus sonat. Vivacitas equorum multa: exultant enim in campis; odorantur bellum; excitantur sono tubae ad proelium; voce accensi ad cursum provocantur; dolent cum victi fuerint; exultant cum vicerint. Quidam hostes in bello sentiunt, adeo ut adversarios morsu petant: aliqui etiam proprios dominos recognoscunt, obliti mansuetudinis si mutentur; aliqui praeter dominum dorso nullum recipiunt: interfectis vel morientibus dominis multi lacrimas fundunt. Solum enim equum propter hominem lacrimare et doloris affectum sentire. Vnde [et] in Centauris equorum et hominum natura permixta est. [44] Solent etiam ex equorum vel maestitia vel alacritate eventum futurum dimicaturi colligere. Aetas longaeva equis Persicis, Hunnicis, Epirotis ac Siculis in annis ultra quinquaginta, brevior autem Hispanis ac Numidis et Gallicis frequens opinio est. [45] In generosis equis, ut aiunt veteres, quattuor spectantur: forma, pulchritudo, meritum atque color. Forma, ut sit validum corpus et solidum, robori conveniens altitudo, latus longum, substrictus maxime et rotundi clunis, pectus late patens, corpus omne musculorum densitate nodosum, pes siccus et cornu concavo solidatus. [46] Pulchritudo, ut sit exiguum caput et siccum, pelle prope ossibus adhaerente, aures breves et argutae, oculi magni, nares patulae, erecta cervix, coma densa et cauda, ungularum soliditatis fixa rotunditas. [47] Meritum, ut sit animo audax, pedibus alacer, trementibus membris, quod est fortitudinis indicium: quique ex summa quiete facile concitetur, vel excitata festinatione non difficile teneatur. Motus autem equi in auribus intellegitur, virtus in membris trementibus. [48] Color hic praecipue spectandus: badius, aureus, roseus, myrteus, cervinus, gilvus, glaucus, scutulatus, canus, candidus, albus, guttatus, niger. Sequenti autem ordine, varius ex nigro badioque distinctus; reliquus varius color vel cinereus deterrimus. [49] Badium autem antiqui vadium dicebant, quod inter cetera animalia fortius vadat. Ipse est et spadix, quem phoenicatum vocant: et dictus spadix a colore palmae, quam Siculi spadicam vocant. [50] Glaucus vero est veluti pictos oculos habens et quodam splendore perfusos. Nam glaucum veteres dixerunt. Gilvus autem melinus color est subalbidus. Guttatus, albus nigris intervenientibus punctis. [51] Candidus autem et albus invicem sibi differunt. Nam albus cum quodam pallore est: candidus vero niveus et pura luce perfusus. Canus dictus, quia ex candido colore et nigro est. Scutulatus vocatus propter orbes, quos habent candidos inter purpuras. [52] Varius, quod vias habeat colorum inparium. Qui autem albos tantum pedes habent, petili appellantur; qui frontem albam, calidi. [53] Cervinus est quem vulgo guaranen dicunt. Aeranen idem vulgus vocat, quod in modum aerei sit coloris. Myrteus autem est pressus in purpura. [54] Dosina autem dictus, quod sit color eius de asino: idem et cinereus. Sunt autem hi de agresti genere orti, quos equiferos dicimus, et proinde ad urbanam dignitatem transire non possunt. [55] Mauron niger est; nigrum enim Graeci MAURON vocant. Mannus vero equus brevior [est], quem vulgo brunicum vocant. Veredos antiqui dixerunt, quod veherent redas, id est ducerent; vel quod vias publicas currant, per quas et redas ire solitum erat. [56] Equorum tria sunt genera: unum generosum, proeliis et oneribus aptum; alterum vulgare atque gregarium ad vehendum, non ad equitandum aptum; tertium ex permixtione diversi generis ortum, quod etiam dicitur bigenerum quia ex diversis nascitur, ut mulus. [57] Mulus autem a Graeco tractum vocabulum habet. Graece enim hoc vel quod iugo pistorum subactus tardas molendo ducat in gyro molas. Iudaei asserunt quod Ana abnepos Esau equarum greges ab asinis in deserto ipse fecerit primus ascendi, ut mulorum inde nova contra naturam animalia nascerentur. Onagros quoque ad hoc admissos esse ad asinas: et ipsum istiusmodi repperisse concubitum, ut velocissimi ex his asini nascerentur. [58] Industria quippe humana diversum animal in coitu coegit, sicque adulterina commixtione genus aliud repperit; sicut et Iacob contra naturam colorum similitudines procuravit. Nam tales foetus oves illius concipiebant, quales umbras arietum desuper ascendentium in aquarum speculo contemplabantur. [59] Denique et hoc ipsud in equarum gregibus fieri fertur, ut generosos obiciant equos visibus concipientium, quo eorum similes concipere et creare possint. Nam et columbarum dilectores depictas ponunt pulcherrimas columbas isdem locis, quibus illae versantur, quo rapiente visu similes generent. [60] Inde est quod quidam gravidas mulieres iubent nullos intueri turpissimos animalium vultus, ut cynocephalos et simios, ne visibus occurrentes similes foetus pariant. Hanc enim feminarum esse naturam ut quales perspexerint sive mente conceperint in extremo voluptatis aestu, dum concipiunt, talem et sobolem procreent. Etenim animal in usu Venerio formas extrinsecus intus transmittit, eorumque satiata typis rapit species eorum in propriam qualitatem. In animantibus bigenera dicuntur quae ex diversis nascuntur, ut mulus ex equa et asino; burdo ex equo et asina; hybridae ex apris et porcis; tityrus ex ove et hirco; musmo ex capra et ariete. Est autem dux gregis.
II. DE BESTIIS. [1] Bestiarum vocabulum proprie convenit leonibus, pardis, tigribus, lupis et vulpibus canibusque et simiis ac ceteris, quae vel ore vel unguibus saeviunt, exceptis serpentibus. Bestiae dictae a vi, qua saeviunt. [2] Ferae appellatae, eo quod naturali utuntur libertate et desiderio suo ferantur. Sunt enim liberae eorum voluntates, et huc atque illuc vagantur et quo animus duxerit, eo feruntur. [3] Leonis vocabulum ex Graeca origine inflexum est in Latinum. Graece enim LEON vocatur; et est nomen nothum, quia ex parte corruptum. Leaena vero totum Graecum est, sicut et dracaena. Vt autem leaena lea dicatur usurpatum est a poetis. Leo autem Graece, Latine rex interpretatur, eo quod princeps sit omnium bestiarum. Cuius genus trifarium dicitur. [4] E quibus breves et iuba crispa inbelles sunt; longi et coma simplici acres. Animos eorum frons et cauda indicat. Virtus eorum in pectore; firmitas in capite. Septi a venatoribus terram contuentur, qno minus conspectis venabulis terreantur. Rotarum timent strepitus, sed ignes magis. [5] Cum dormierint, vigilant oculi; cum ambulant, cauda sua cooperiunt vestigia sua, ne eos venator inveniat. Cum genuerint catulum, tribus diebus et tribus noctibus catulus dormire fertur; tunc deinde patris fremitu vel rugitu veluti tremefactus cubilis locus suscitare dicitur catulum dormientem. [6] Circa hominem leonum natura est ut nisi laesi nequeant irasci. Patet enim eorum misericordia exemplis assiduis. Prostratis enim parcunt; captivos obvios repatriare permittunt; hominem non nisi in magna fame interimunt. De quibus Lucretius (5,1035):
Scymnique leonum.
[7] Tigris vocata propter volucrem fugam; ita enim nominant Persae et Medi sagittam. Est enim bestia variis distincta maculis, virtute et velocitate mirabilis; ex cuius nomine flumen Tigris appellatur, quod is rapidissimus sit omnium fluviorum. Has magis Hyrcania gignit. [8] Panther dictus, sive quod omnium animalium sit amicus, excepto dracone, sive quia et sui generis societate gaudet et ad eandem similitudinem quicquid accipit reddit. PAN enim Graece omne dicitur. Bestia minutis orbiculis superpicta, ita ut oculatis ex fulvo circulis, nigra vel alba distinguatur varietate. [9] Haec semel omnino parturit; cuius causae ratio manifesta est. Nam cum in utero matris coaluere catuli maturisque ad nascendum viribus pollent, odiunt temporum moras; itaque oneratam foetibus vulvam tamquam obstantem partui unguibus lacerant: effundit illa partum, seu potius dimittit, dolore cogente. Ita postea corruptis et cicatricosis sedibus genitale semen infusum non haeret acceptum, sed inritum resilit. Nam Plinius (N. H. 8,43) dicit animalia cum acutis unguibus frequentur parere non posse; vitiantur enim intrinsecus se moventibus catulis. [10] Pardus secundus post pantherem est, genus varium ac velocissimum et praeceps ad sanguinem. Saltu enim ad mortem ruit. [11] Leopardus ex adulterio leaenae et pardi nascitur, et tertiam originem efficit; sicut et Plinius in Naturali Historia (8,42) dicit, leonem cum parda, aut pardum cum leaena concumbere et ex utroque coitu degeneres partus creari, ut mulus et burdo. [12] Rhinoceron a Graecis vocatus. Latine interpretatur in nare cornu. Idem et monoceron, id est unicornus, eo quod unum cornu in media fronte habeat pedum quattuor ita acutum et validum ut quidquid inpetierit, aut ventilet aut perforet. Nam et cum elephantis saepe certamen habet, et in ventre vulneratum prosternit. [13] Tantae autem esse fortitudinis ut nulla venantium virtute capiatur; sed, sicut asserunt qui naturas animalium scripserunt, virgo puella praeponitur, quae venienti sinum aperit, in quo ille omni ferocitate deposita caput ponit, sicque soporatus velut inermis capitur. [14] Elephantum Graeci a magnitudine corporis vocatum putant, quod formam montis praeferat; Graece enim mons LOFOS dicitur. Apud Indos autem a voce barro vocatur; unde et vox eius barritus, et dentes ebur. Rostrum autem proboscida dicitur, quoniam illo pabulum ori admovet; et est angui similis, vallo munitus eburno. [15] Hos boves Lucas dictos ab antiquis Romanis: boves, quia nullum animal grandius videbant: Lucas, quia in Lucania illos primus Pyrrhus in proelio obiecit Romanis. Nam hoc genus animantis in rebus bellicis aptum est; in eis enim Persae et Indi ligneis turribus conlocatis, tamquam de muro iaculis dimicant. Intellectu autein et memoria multa vigent. [16] Gregatim incedunt; motu, quo valent, salutant; murem fugiunt; aversi coeunt; quando autem parturiunt, in aquis vel insulis dimittunt fetus propter dracones, quia inimici sunt et ab eis inplicati necantur; biennio autem portant fetus, nec amplius quam semel gignunt nec plures, sed tantum unum; vivunt [autem] annos trecentos. Apud solam Africam et Indiam elephanti prius nascebantur; nunc sola eos India gignit. [17] Grypes vocatur, quod sit animal pinnatum et quadrupes. Hoc genus ferarum in Hyperboreis nascitur montibus. Omni parte corporis leones sunt; alis et facie aquilis similes; equis vehementer infesti. Nam et homines visos discerpunt. [18] Chamaeleon non habet unum colorem, sed diversa est varietate consparsus, ut pardus. Dictus autem ita ‰ Huius chamaeleontis corpusculum ad colores quos videt facillima conversione variatur, quod aliorum animalium non est ita ad conversionem facilis corpulentia. [19] Camelopardus dictus, quod dum sit ut pardus albis maculis superaspersus, collo equo similis, pedibus bubulis, capite tamen camelo est similis. Hunc Aethiopia gignit. [20] Lyncis dictus, quia in luporum genere numeratur; bestia maculis terga distincta ut pardus, sed similis lupo: unde et ille LUKOS, iste lyncis. Huius urinam convertere in duritiam pretiosi lapidis dicunt, qui lyncurius appellatur, quod et ipsas lynces sentire hoc documento probatur. Nam egestum liquorem harenis, in quantum potuerint, contegunt, invidia quadam naturae ne talis egestio transeat in usum humanum. Lynces dicit Plinius Secundus (cf. N. H. 8,43) extra unum non admittere fetum. [21] Castores a castrando dicti sunt. Nam testiculi eorum apti sunt medicaminibus, propter quos cum praesenserint venatorem, ipsi se castrant et morsibus vires suas amputant. De quibus Cicero in Scauriana (2,7): 'Redimunt se ea parte corporis, propter quod maxime expetuntur.' Iuvenalis (12,34):
Qui se eunuchum ipse facit, cupiens evadere damno testiculi.
[22] Ipsi sunt et fibri, qui etiam Pontici canes vocantur. Vrsus fertur dictus quod ore suo formet fetus, quasi orsus. Nam aiunt eos informes generare partus, et carnem quandam nasci quam mater lambendo in membra conponit. Vnde est illud:
Sic format lingua fetum cum protulit ursa.
Sed hoc inmaturitas partus facit: denique tricesimo die generat. Vnde evenit ut praecipitata fecunditas informes procreet. Vrsorum caput invalidum; vis maxima in brachiis et lumbis; unde interdum erecti insistunt. [23] Lupus Graeca derivatione in linguam nostram transfertur. Lupos enim illi LUKOUS dicunt: LUKOS autem Graece a moribus appellatur, quod rabie rapacitatis quaequae invenerit trucidet. Alii lupos vocatos aiunt quasi leopos, quod quasi leonis, ita sit illi virtus in pedibus; unde et quidquid pede presserit non vivit. [24] Rapax autem bestia et cruoris appetens; de quo rustici aiunt vocem hominem perdere, si eum lupus prior viderit. Vnde et subito tacenti dicitur: 'Lupus in fabula.' Certe si se praevisum senserit, deponit feritatis audaciam. Lupi toto anno non amplius dies duodecim coeunt; famem diu portant, et post longa ieiunia multum devorant. Lupos Aethiopia mittit cervice iubatos, et tanto varios ut nullum colorem illis abesse dicant. [25] Canis nomen Latinum Graecam etymologiam habere videtur; Graece enim KUON dicitur. Licet eum quidam a canore latratus appellatum existiment, eo quod insonat; unde et canere. Nihil autem sagacius canibus; plus enim sensus ceteris animalibus habent. [26] Namque soli sua nomina recognoscunt; dominos suos diligunt; dominorum tecta defendunt; pro dominis suis se morti obiciunt; voluntarie cum domino ad praedam currunt; corpus domini sui etiam mortuum non relinquunt. Quorum postremo naturae est extra homines esse non posse. In canibus duo sunt: aut fortitudo, aut velocitas. [27] Catuli abusive dicuntur quarumlibet bestiarum filii. Nam proprie catuli canum sunt, per diminutionem dicti. [28] Lycisci autem dicuntur, ut ait Plinius (cf. 8,148), canes nati ex lupis et canibus, cum inter se forte miscuntur. Solent et Indi feminas canes noctu in silvis alligatas admitti ad tigres bestias, a quibus insiliri, et nasci ex eodem foetu canes adeo acerrimos et fortes ut in conplexu leones prosternant. [29] Vulpes dicta, quasi volupes. Est enim volubilis pedibus, et numquam rectis itineribus, sed tortuosis anfractibus currit, fraudulentum animal insidiisque decipiens. Nam dum nun habuerit escam, fingit mortem, sicque descendentes quasi ad cadaver aves rapit et devorat. [30] Simiae Graecum nomen est, id est pressis naribus; unde et simias dicimus, quod suppressis naribus sint et facie foeda, rugis turpiter follicantibus; licet et capellarum sit pressum habere nasum. Alii simias Latino sermone vocatos urbitrantur, eo quod multa in eis similitudo rationis humanae sentitur; sed falsum est. [31] Hi elementorum sagaces nova luna exultant, media et cava tristantur. Fetus, quos amant, ante se gestant; neglecti circa matrem haerent. Horum genera quinque sunt, ex quibus cercopitheci caudas habent; simia enim cum cauda est, quam quidam cluram vocant. [32] Sphingae villosae sunt comis, mammis prominentibus, dociles ad feritatis oblivionem. Cynocephali et ipsi similes simiis, sed facie ad modum canis; unde et nuncupati. [33] Satyri facie admodum grata, et gesticulatis motibus inquieti. Callitriches totu paene aspectu a ceteris distant. Sunt enim in facie producta barba et lata cauda. [34] Leontophonos bestia modica; et ex eo ita vocata quia capta exuritur, eiusque cinere aspersae carnes et positae per conpita semitarum leones necant, si quantulumcumque ex illis sumpserint. [35] Histrix animal in Africa erinacii simile, vocatum ab stridore spinarum, quas tergo laxatas emittit ut canes vulneret insequentes. [36] Enhydros bestiola ex eo nuncupata, quod in aquis versetur, et maxime in Nilo. Quae si invenerit dormientem corcodilum, volutat se in luto primum, et intrat per os eius in ventrem, et carpens omnia intranea eius, sic moritur. [37] Ichneumon Graece vocatus, eo quod odore suo et salubria ciborum et venenosa produntur. De quo Dracontius ait (Laud. 1,515):
Praecidit suillus vim cuiuscumque veneni.
Suillus autem a saetis est nuncupatus. Hic etiam serpentes insequitur; qui, cum adversus aspidem pugnat, caudam erigit, quam aspis maxime incipit observare quasi minantem; ad quam cum vim suam transfert, decepta corripitur. [38] Musio appellatus, quod muribus infestus sit. Hunc vulgus cattum a captura vocant. Alii dicunt, quod cattat, id est videt. Nam tanto acute cernit ut fulgore luminis noctis tenebras superet. Vnde a Graeco venit catus, id est ingeniosus, APO TOU KAIESTHAI. [39] Furo a furvo dictus; unde et fur. Tenebrosos enim et occultos cuniculos effodit, et eicit praedam quam invenerit. [40] Melo, vel quod sit rotundissimo membro, vel quod favos petat et assidue mella captet.
III. DE MINVTIS ANIMANTIBVS. [1] Mus pusillum animal. Graecum illi nomen est; quidquid vero ex eo trahit Latinum fit. Alii dicunt mures quod ex humore terrae nascantur; nam mus terra, unde et humus. His in plenilunio iecur crescit, sicut quaedam maritima augentur, quae rursus minuente luna deficiunt. [2] Sorex Latinum est, eo quod rodat et in modum serrae praecidat. Antiqui autem soricem sauricem dicebant, sicut et clodum claudum. [3] Mustela dicta, quasi mus longus; nam telum a longitudine dictum. Haec ingenio subdola in domibus, ubi nutrit catulos suos, transfert mutatque sedem. Serpentes etiam et mures persequitur. Duo autem sunt genera mustelarum; alterum enim silvestre est distans magnitudine, quod Graeci IKTIDAS vocant; alterum in domibus oberrans. Falso autem opinantur qui dicunt mustelam ore concipere, aure effundere partum. [4] Mus araneum, cuius morsu aranea. Est in Sardinia animal perexiguum, aranei forma, quae solifuga dicitur, quod diem fugiat. In metallis argentariis plurima est, occultim reptans, et per inprudentiam supersedentibus pestem facit. [5] Talpa dicta, quod sit damnata caecitate perpetua tenebris. Est enim absque oculis, semper terram fodit, et humum egerit, et radices subter frugibus comedit; quam Graeci ASTHULAKA vocant. [6] Glires dicti sunt quia pingues eos efficit somnus; nam gliscere dicimus crescere. Hieme enim tota dormiunt et inmobiles quasi mortui iacent, tempore aestivo reviviscunt. [7] Ericium animal spinis coopertum, quod exinde dicitur nominatum, eo quod subrigit se quando spinis suis clauditur, quibus undique protectus est contra insidias. Nam statim ut aliquid praesenserit, primum se subrigit, atque in globum conversus in sua se arma recolligit. Huius prudentia quaedam est; nam dum absciderit uvam de vite, supinus sese volutat super eam, et sic eam exhibet natis suis. [8] Gryllus nomen a sono vocis habet. Hic retro ambulat, terram terebrat, stridet noctibus. Vena(n)tur eum formica circumligata capillo in cavernam eius coniecta, afflato prius pulvere ne se abscondat; ita formicae conplexibus trahitur. [9] Formica dicta, ab eo quod ferat micas farris. Cuius sollertia multa; providet enim in futurum, et praeparat aestate quod hieme comedat; in messe autem eligit triticum, hordeum non tangit; dum pluit ei super frumentum, totum eicit. Dicuntur in Aethiopia esse formicae ad formam canis quae arenas aureas pedibus eruunt, quas custodiunt ne quis auferat, captantesque ad necem persequuntur. [10] Formicoleon ob hoc vocatus, quia est vel formicarum leo vel certe formica pariter et leo. Est enim animal parvum formicis satis infestum, quod se in pulvere abscondit, et formicas frumenta gestantes interficit. Proinde autem leo et formica vocatur, quia aliis animalibus ut formica est, formicis autem ut leo est.
IV. DE SERPENTIBVS. [1] Anguis vocabulum omnium serpentium genus quod plicari et contorqui potest; et inde anguis quod angulosus sit et numquam rcctus. Angues autem apud gentiles pro geniis locorum erant habiti semper, unde Persius (1,113):
Pinge duos angues: pueri, sacer est locus.
[2] Colubrum ab eo dictum, quod colat umbras, vel quod in lubricos tractus flexibus sinuosis labatur. Nam lubricum dicitur quidquid labitur dum tenetur, ut piscis, serpens. [3] Serpens autem nomen accepit quia occultis accessibus serpit, non apertis passibus, sed squamarum minutissimis nisibus repit. Illa autem quae quattuor pedibus nituntur, sicut lacerti et stiliones, non serpentes, sed reptilia nominantur. Serpentes autem reptilia sunt, quia ventre et pectore reptant. Quorum tot venena quot genera, tot pernicies quot species, tot dolores quot colores habentur. [4] Draco maior cunctorum serpentium, sive omnium animantium super terram. Hunc Graeci DRAKONTA vocant; unde et derivatum est in Latinum ut draco diceretur. Qui saepe ab speluncis abstractus fertur in aerem, concitaturque propter eum aer. Est autem cristatus, ore parvo, et artis fistulis, per quas trahit spiritum et linguam exerat. Vim autem non in dentibus, sed in cauda habet, et verbere potius quam rictu nocet. [5] Innoxius autem est a venenis, sed ideo huic ad mortem faciendam venena non esse necessaria, quia si quem ligarit occidit. A quo nec elephans tutus est sui corporis magnitudine; nam circa semitas delitescens, per quas elephanti soliti gradiuntur, crura eorum nodis inligat, ac suffocatos perimit. Gignitur autem in Aethiopia et India in ipso incendio iugis aestus. [6] Basiliscus Graece, Latine interpretatur regulus, eo quod rex serpentium sit, adeo ut eum videntes fugiant, quia olfactu suo eos necat; nam et hominem vel si aspiciat interimit. Siquidem et eius aspectu nulla avis volans inlaesa transit, sed quam procul sit, eius ore conbusta devoratur. [7] A mustelis tamen vincitur, quas illic homines inferunt cavernis in quibus delitescit; itaque eo visu fugit, quem illa persequitur et occidit. Nihil enim parens ille rerum sine remedio constituit. Est autem longitudine semipedalis; albis maculis lineatus. [8] Reguli autem, sicut scorpiones, arentia quaeque sectantur, et postquam ad aquas venerint, UDROFOBOUS et lymphaticos faciunt. [9] Sibilus idem est qui et regulus. Sibilo enim occidit, antequam mordeat vel exurat. [10] Vipera dicta, quod vi pariat. Nam et cum venter eius ad partum ingemuerit, catuli non expectantes maturam naturae solutionem conrosis eius lateribus vi erumpunt cum matris interitu. Lucanus (6,490):
Viperei coeunt, abrupto corpore, nodi.
[11] Fertur autem quod masculus ore inserto viperae semen expuat; illa autem ex voluptate libidinis in rabiem versa caput maris ore receptum praecidit. Ita fit ut parens uterque pereat; masculus, dum coit, dum parturit, femina. Ex vipera autem fiunt pastilli, qui THERIAKOI vocantur a Graecis. [12] Aspis vocata, quod morsu venena inmittat et spargat; IOS enim Graeci venenum dicunt: et inde aspis, quod morsu venenato interimat. Huius diversa genera et species, et dispares effectus ad nocendum. Fertur autem aspis, cum coeperit pati incantatorem, qui eam quibusdam carminibus propriis evocat ut eam de caverna producat: illa, cum exire noluerit, unam aurem in terram premit, alteram cauda obturat et operit, atque [ita] voces illas magicas non audiens non exit ad incantantem. [13] Dipsas, genus aspidis, qui Latine situla dicitur, quia quem momorderit siti perit. [14] Hypnalis, genus aspidis, dicta quod somno necat. Hanc sibi Cleopatra adposuit, et ita morte quasi somno soluta est. [15] Haemorrhois aspis nuncupatus quod sanguinem sudet qui ab eo morsus fuerit, ita ut dissolutis venis, quidquid vitae est, per sanguinem evocet. Graece enim sanguis AIMA dicitur. [16] Prester aspis semper ore patenti et vaporanti currit. Cuius poeta sic meminit (Lucan. 9,722):
Oraque distendens avidus fumantia prester.
Hic quem percusserit distenditur, enormique corpulentia necatur; extuberatum enim putredo sequitur. [17] Seps, tabificus aspis, qui dum momorderit hominem, statim eum consumit, ita ut liquefiat totus in ore serpentis. [18] Cerastes serpens dictus, eo quod in capite cornua habeat similia arietum; KERATA enim Graeci cornua vocant: sunt autem illi quadrigemina cornicula, quorum ostentatione, veluti esca, inlice sollicitata animalia perimit. Totum enim corpus tegit arenis, nec ullum indicium sui praebet, nisi ex ea parte qua invitatas aves vel animalia capit. Est autem flexuosus plus quam alii serpentes, ita ut spinam non habere videatur. [19] Scytale serpens vocata, quod tanta praefulget tergi varietate ut notarum gratia aspicientes retardet; et quia reptando pigrior est, quos adsequi non valet, miraculo sui stupentes capit. Tanti autem fervoris est ut etiam hiemis tempore exuvias corporis ferventis exponat. De quo Lucanus (9,717):
Et scytale sparsis etiam nunc sola pruinis exuvias positura suas.
[20] Amphisbaena dicta, eo quod duo capita habeat, unum in loco suo, alterum in cauda, currens ex utroque capite, tractu corporis circulato. Haec sola serpentium frigori se committit, prima omnium procedens. De qua idem Lucanus (9,719):
Et gravis in geminum vergens caput amphisbaena.
[21] Cuius oculi lucent veluti lucernae. Enhydris colubra in aqua vivens; Graeci enim aquam UDOR vocant. [22] Hydros aquatilis serpens, a quo icti obturgescunt; cuius quidam morbum boam dicunt, eo quod fimo bovis remedietur. [23] Hydra draco multorum capitum, qualis fuit in Lerna palude provinciae Arcadiae. Haec Latine excetra dicitur, quod uno caeso tria capita excrescebant. Sed hoc fabulosum est; nam constat Hydram locum fuisse evomentem aquas, vastantes vicinam civitatem, in quo, uno meatu clauso, multi erumpebant: quod Hercules videns loca ipsa exussit, et sic aquae clausit meatus. Nam Hydra ab aqua dicta est. [24] Chelydros serpens, qui et chersydros, quasi cerim, quia et in aquis et in terris moratur; nam CHERSON dicunt Graeci terram, UDOR aquam. Hic per quam labitur terram, fumare facit: quam sic Macer describit (8):
Seu terga expirant spumantia virus, seu terra fumat, qua teter labitur anguis.
Et Lucanus (9,711):
Tractique via fumante chelydri.
Semper autem directus ambulat; nam si torserit se, dum currit, statim crepat. [25] Natrix serpens aquam veneno inficiens; in quocumque enim fonte fuerit, eum veneno inmiscit. De quo Lucanus (9,720):
Natrix violator aquae.
[26] Cenchris serpens inflexuosa, quae semper rectum iter efficit. De qua Lucanus (9,712):
Et semper recto lapsurus limite cencliris.
[27] Parias serpens quae semper in cauda ambulat et sulcum facere videtur. De quo idem Lucanus (9,721):
Quo contentus iter cauda sulcare parias.
[28] Boas, anguis Italiae inmensa mole, persequitur greges armentorum et bubalos, et plurimo lacte riguis se uberibus innectit et sugens interimit, atque inde a boum depopulatione boas nomen accepit. [29] Iaculus serpens volans. De quo Lucanus (9,720):
Iaculique volucres.
Exiliunt enim in arboribus, et dum aliquod animal obvium fuerit, iactant se super eum et perimunt; unde et iaculi dicti sunt. In Arabia autem sunt serpentes cum alis, quae sirenae vocantur, quae plus currunt ab equis, sed etiam et volare dicuntur; quorum tantum virus est ut morsum ante mors insequatur quain dolor. [30] Ophites dicta, quod colorem arenae habeat. De qua poeta (Lucan. 9,714):
Quam parvis pictus maculis Thebanus ophites concolor exustis atque indiscretus arenis ammodytes.
[31] Seps exiguus serpens, qui non solum corpus sed et ossa veneno consumit. Cuius poeta sic meminit (Lucan. 9,723):
Ossaque dissolvens cum corpore tabificus seps.
[32] Dipsas serpens tantae exiguitatis fertur ut cum calcatur, non videatur. Cuius venenum ante extinguit quam sentiatur, ut facies praeventa morte nec tristitiam induat morituri. De quo poeta (Lucan. 9,737):
Signiferum iuvenem Tyrrheni sanguinis Aulum torto capite retro dipsas calcata momordit: vix dolor aut sensus dentis fuit.
[33] Salpuga serpens est quae non videtur. Caecula dicta, propter quod parva sit et non habeat oculos. Centupeda a multitudine pedum dicta. [34] Lacertus reptile genus est, vocatus ita quod brachia habeat. Genera lacertorum plura: ut botrax, salamandra, saura, stellio. [35] Botrax dicta, quod ranae habeat faciem; nam Graeci ranam BATRACHON vocant. [36] Salamandra vocata, quod contra incendia valeat. Cuius inter omnia venenata vis maxima est; cetera enim singulos feriunt, haec plurimos pariter interimit. Nam si arbori inrepserit, omnia poma inficit veneno, et eos qui ederint occidit; qui etiam vel si in puteum cadat, vis veneni eius potantes interficit. Ista contra incendia repugnans, ignes sola animalium extinguit; vivit enim in mediis flammis sine dolore et consummatione, et non solum quia non uritur, sed extinguit incendium. [37] Saura lacertus, qui quando senescit, caecantur oculi eius, et intrat in foramen parietis aspicientis contra Orientem, et orto sole intendit et inluminatur. [38] Stellio de colore inditum nomen habet; est enim tergore pictus lucentibus guttis in modum stellarum. De quo Ovidius (Metam. 5,461):
aptumque colori Nomen habet, variis stellatus corpore guttis.
Hic autem scorpionibus adeo contrarius traditur ut viso eo pavorem his adferat et torporem. [39] Sunt et alia serpentium genera; ut ammodytae, elephantiae, chamaedracontes. Postremo quantus nominum, tantus mortium numerus. Omnes autem serpentes natura sua frigidae sunt; nec percutiunt nisi quando calescunt. [40] Nam quando sunt frigidae, nullum tangunt; unde et venena eorum plus die quam nocte nocent. Torpent enim noctis algore, et merito, quia frigidae sunt nocturno rore. In se enim adducunt vaporem corporis gelidi pestes et natura frigidae; unde et hieme in nodos torpent, aestate solvuntur. [41] Inde est quod dum quicumque serpentium veneno percutitur, primum obstupescit, et postea, ubi in illo calefactum ipsum virus exarserit, statim hominem extinguit. Venenum autem dictum, eo quod per venas vadit; infusa enim pestis eius per venas vegetatione corporis aucta discurrit et animam exigit. [42] Vnde non posse venenum nocere, nisi hominis tetigerit sanguinem. Lucanus (9,614):
Noxia serpentium est admixto sanguine pestis.
Omne autem venenum frigidum est, et ideo anima, quae ignea est, fugit venenum frigidum. In naturalibus bonis, quae nobis et inrationabilibus animantibus videmus esse communia, vivacitate quadam sensus serpens excellit. [43] Vnde et legitur in Genesi (3,1): 'Serpens autem erat sapientior omnibus pecoribus terrae.' Dicit autem Plinius, si creditur, quod serpentis caput etiam si cum duobus evaserit digitis, nihilominus vivit. Vnde et totum corpus obicit pro capite ferientibus. [44] Anguibus universis hebes visus est. Raro in adversum contuentur, nec frustra, cum oculos non in fronte habeant, sed in temporibus; adeo ut citius audiant quam aspiciant. Nullum autem animal in tanta celeritate linguam movet ut serpens, adeo ut triplicem linguam habere videatur, cum una sit. [45] Serpentium humida sunt corpora, adeo ut quaque eunt, viam humore designent. Vestigia serpentium talia sunt ut, cum pedibus carere videantur, costis tamen et squamarum nisibus repant, quas a summo gutture usque ad imam alvum parili modo dispositas habent. Squamis enim quasi unguibus, costis quasi cruribus innituntur. [46] Vnde si in qualibet corporis parte ab alvo usque ad caput ictu aliquo conlidatur, debilis reddita cursum habere non possit; quia ubicumque ille ictus inciderit, spinam solvit, per quam costarum pedes et motus corporis agebantur. Serpentes autem diu vivere dicuntur, adeo ut deposita vetere tunica senectutem deponere atque in iuventam redire perhibeantur. [47] Tunicae serpentium exuviae nuncupantur, eo quod his, quando senescunt, sese exuunt, quibus exuti in iuventam redeunt. Dicuntur enim exuviae et induviae, quia exuuntur et induuntur. [48] Pythagoras dicit de medulla hominis mortui, quae in spina est, serpentem creari; quod etiam Ovidius in Metamorphoseorum libris commemorat dicens (15,398):
Sunt qui cum clauso putrefacta est spina sepulchro mutari credunt humanas angue medullas.
Quod si creditur, merito evenit ut sicut per serpentem mors hominis, ita et hominis morte serpens. Fertur autem quod serpens hominem nudum non sit ausus contingere.
V. DE VERMIBVS. [1] Vermis est animal quod plerumque de carne, vel de ligno, vel de quacumque re terrena sine ullo concubitu gignitur; licet nonnumquam et de ovis nascuntur, sicut scorpio. Sunt autem vermes aut terrae, aut aquae, aut aeris, aut carnium, aut frondium, aut lignorum, aut vestimentorum. [2] Aranea vermis aeris, ab aeris nutrimento cognominata; quae exiguo corpore longa fila deducit, et telae semper intenta numquam desinit laborare, perpetuum sustinens in sua arte suspendium. [3] Sanguisuga vermis aquatilis, dicta quod sanguinem sugit. Potantibus enim insidiatur, cumque labitur faucibus vel ubi uspiam adhaerescit, sanguinem haurit; et cum nimio cruore maduerit, evomit quod hausit, ut recentiorem denuo sugat. [4] Scorpio vermis terrenus, qui potius vermibus adscribitur, non serpentibus; animal armatum aculeo, et ex eo Graece vocatum quod cauda figat et arcuato vulnere venena diffundat. Proprium est autem scorpionis quod manus palmam non feriat. [5] Cantharida vermis terrenus [qui humano corpori statim fuerit applicatus, sui adustione vesicas efficit plenas humore]. [6] Multipes vermis terrenus, ex multitudine pedum vocatus, qui contactus in globum conplicatur. Nascitur sub petris ex humore et terra. [7] Limax vermis limi, dictus quod in limo vel de limo nascatur; unde et sordida semper et inmunda habetur. [8] Bombyx frondium vermis, ex cuius textura bombycinum conficitur. Appellatus autem hoc nomine ab eo quod evacuetur dum fila generat, et aer solus in eo remaneat. [9] Eruca frondium vermis in holus, vel [in] pampino involuta, ab erodendo dicta. De qua meminit Plautus (Cist. 728):
Imitatus nequam bestiam et maleficam involutam in pampino inplicat se.