Etymologiae (page 8)

Isidore de Séville · Arts Libéraux

Texte latin, domaine public · Source : The Latin Library (dump CLTK) · 9 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

17 scilicet propter durabilem perpetuitatem: unde et in templis propter diuturnitatem ex hoc ligno lacunaria fiunt. Huius ligni resina cedria dicitur, quae in conservandis libris adeo est utilis ut perliniti ex ea nec tineas patiantur nec tempore consenescant. Nascitur in Creta, Africa atque Syria. [34] Cyparissus Graece dicitur quod caput eius a rotunditate in acumen erigitur. Vnde et KONOS vocatur, id est alta rotunditas. Hinc et fructus eius conus, quia rotunditas eius talis est ut conum imitetur: unde et (Virg. Aen. 3,680) 'coniferae cyparissi' dicuntur. Huius lignum cedro pene proximam habet virtutem; templorum quoque trabibus aptum, inpenetrabili soliditate numquam oneri cedit, sed ea qua in principio fuerit firmitate perseverat. Antiqui cypressi ramos prope rogum constituere solebant, ut odorem cadaverum, dum urerentur, opprimerent iucunditate odoris sui. [35] Iuniperus Graece dicta sive quod ab amplo in angustum finit, ut ignis, sive quod conceptum diu teneat ignem; adeo ut si prunae ex eius cinere fuerint opertae, usque ad annum perveniant; TUR enim apud Graecos ignis dicitur. Iuniperus autem alia parva, alia magna est. [36] Ebenus in India et Aethiopia nascitur, qui caesus durescit in lapidem. Cuius lignum nigrum est et cortex levis, ut lauri; sed Indicum maculosum est in parvulis distinctionibus albis ac fulvis: Aethiopicum vero, quod praestantius accipitur, in nullo est maculatum, sed est nigrum, lene et corneum. Est autem Mareotica palus in India, unde ebenus venit. Lucanus (10,117):

Ebenus Mareotica,

inquit. Ebenus autem crepundiis inligatur ut infantem visu nigra non terreant. [37] Platanus a latitudine foliarum dicta, velquod ipsa arbor patula sit et ampla; nam PLATUS Graeci latum vocant. Expressit huius arboris Scriptura et nomen et formam dicens (Eccles. 24,19): 'Quasi platanus dilatatus sum in plateis.' Est autem tenerissimis foliis ac mollibus et vitium similis. [38] Quercus, sive quernus, quod ea soliti erant dii gentium quaerentibus responsa praecanere, arbor multum annosa; sicut legitur de quercu Mambre, sub qua habitavit Abraham, quae fertur usque ad Constantis regis imperium per multa saecula perdurasse. Huius fructus galla appellatur. Ex quibus una agrestis OMFAKITES dicta, parva forma, sed firmo corpore atque nodoso, quae medicaminibus et incaustis adhibetur; altera BALANOS, lenis ac levis et nimium perforata, lucernarum tantum usibus necessaria. [39] Fraxinus vocari fertur quod magis in aspera loca montanaque fraga nascatur. Hinc per derivationem fraxinus, sicut a monte montanus. De quo Ovidius (Metam. 10,93):

Et fraxinus utilis hastis.

[40] Taxus venenata arbor, unde et toxica venena exprimuntur. Exhac arcus Parthi et aliae gentes faciunt: unde et poeta (Virg. Georg. 2,448):

Ityraeos taxi torquentur in arcus.

Ityracos autem dicit Parthicos. Acer coloribus inpar. [41] Robur autem generaliter dicitur ex omni materia quidquid est firmissimum. [42] Alnus vocatur quod alatur amne; proxime enim aquae nascitur, nec facile extra undas vivit. Hinc [et] tenera et mollis, quia in humecto loco nutritur. [43] Vlmus nomen accepit quod uliginosis locis et humidis melius proficit; nam in montanis et asperis minus laeta est. [44] Larex, cui hoc nomen a castello Laricino inditum est, ex qua tabulae tegulis adfixae flammam repellunt, neque ex se carbonem ambustae efficiunt. [45] Populus dicta quod ex eius calce multitudo nascatur. Cuius genus duplex est: nam altera est alba, altera nigra. Alba autem populus dicta quia folia eius una parte sunt alba, altera viridia. Haec ergo bicolor, habens quasi noctis et diei notas, quae tempora ortu solis occasuque constant. Generat etiam resinam circa Eridanum fluvium vel, ut alii memorant, in finibus Syriae. [46] Tilium dicunt vocatum eo quod utilis sit ad usum telorum nitore et levitate iaculandi: est enim genus materiae levissimae. [47] Salix dicta quod celeriter saliat, hoc est velociter crescat, arbor lenta, vitibus habilis vinciendis. Cuius seminis hanc dicunt esse naturam ut si quis illud in poculo hauserit, liberis careat; sed et feminas infecundas efficit. Populus autem et salix et tilium mollis materiae sunt et ad sculpturam aptae. [48] Vimen vocari eo quod vim habeat multam viroris. Naturaenim eius talis est ut etiam arefacta abluatur, virescat, deinde excisa atque in humo fixa, radicibus sese ipsa demergat. [49] Myrice, quam Latini tamaricum vocant, ex amaritudine nominata; gustus enim eius nimis amarus est. Haec arbor in solitudine et saxosa humo nascitur; ex qua etiam arbore maleficis artibus MISETHRA, id est odia, concitari dicuntur. [50] Myrtus a mare dicta, eo quod magis litorea arbor sit. Vnde et Vergilius (Georg. 2,112):

Litora myrtetis laetissima,

et (Georg. 4,124):

Amantes litora myrtae.

Hinc est quod et a Graecis MURINE dicitur. Medicorum autem libri hanc arborem aptam scribunt mulierum necessitatibus plurimis. [51] Lentiscus, quod cuspis ipsius lentus sit et mollis: nam lentum dicimus quidquid flexibile est; unde et lentum vimen et vites. Vergilius (cf. Georg. 4,558; Ecl. 3,38):

Et lentae vites,

17 pro flexibiles. Huius fructus oleum desudat, cortex resinam, quae mastix appellatur; cuius plurima et melior in Chio insula gignitur. [52] Terebinthus arbor, Graecum nomen, generans resinam omnium resinarum praestantiorem. [53] Buxus Graecum nomen est, ex parte a Latinis corruptum; PUKSOS enim appellatur apud eos. Arbor semper virens et levitate materiae elementorum apicibus apta. Vnde et Scriptura (Isai. 30,8): 'Scribe buxo.' [54] Rhododendron, quod corrupte vulgo lorandrum vocatur, quod sit foliis lauri similibus, flore ut rosa; arbor venenata. Interficit enim animalia, et medetur serpentum vexationes. [55] Herbitum vocaverunt pastores eo quod vice herbae praebeatur pecoribus, ubi pascua desunt. [56] Turbiscus, quod de uno cespite eius multae virgultae surgunt, quasi turba. Stipa vocata propter quod ex ea stipentur tecta. Hinc et stipula per diminutionem. [57] Arundo, dicta quod cito arescat. Hanc veteres cannam vocaverunt; arundinem postea Varro dixit. Sciendum sane quod Latinum canna de lingua Hebraea sumpsit; apud eos enim calamus 'canna' dicitur. Cicuta autem est quod est inter cannarum nodos; dicta quod lateat. [58] In Indicis stagnis nasci arundines calamique dicuntur, ex quorum radicibus expressum suavissimum sucum bibunt; unde et Varro ait (20):

Indica non magna in arbore crescit arundo; illius et lentis premitur radicibus humor, dulcia cui nequeant suco contendere mella.

[59] Sabucus mollis et pervia arbor. Rhamnus genus est rubi, quam vulgo senticem ursinam appellant, asperum nimis et spinosum. [60] Sentix dicta a situ, quod est terra inculta in qua sentices spinaeque nascuntur. Maiores autem nostri omnem arborem spinosam veprem dicebant, quodvi prendat. [61] Oleaster dictus quod sit foliis olivae similibus sed latioribus, arbor inculta atque silvestris, amara atque infructuosa; cui insertus olivae ramus vim mutat radicis et vertit eam in propriam qualitatem. Lacrima oleastri arboris duplex. Alia enim gummi simulat sine ullo qualitatis morsu, alia ammoniaci guttam ex destillatione collectam ac remordentem. [62] Oliva Graece ELAION dicitur, ex quo in Latinum tractum est ut oliva dicatur. Olea autem ipsa arbor est; fructus oliva; sucus oleum. Est autem arbor pacis insignis, cuius fructus diversis nominibus appellatur. [63] Orchades olivae Graeca etymologia a similitudine testiculorum vocatae, quos Graeci ORCHEIS vocant. [64] Radiolae pro eo quod oblongae sunt in modum radiorum. Paphiae a Papho insula dictae, unde prius adlatae sunt. [65] Lyciniae, eo quod optimum dent lumen; nam LUCHNISlumen est. Vnde et lignum nomen accepit, quia aptum est flammis et luminibus. [66] Pausia, quam corrupte rustici pusiam vocant, viridi oleo et suavi apta. Et dicta pausia quod paviatur, id est tundatur; unde et pavimentum. [67] Syria dicta pro eo quod de Syria est adlata, sive quia nigra est. Crustumia idem et volemis dicta, eo quod volam conpleat magnitudine, hoc est mediam manum; unde et involare dicimus. Quidam autem volemum Gallica lingua bonum et magnum intellegunt. Colymbades appellatae ä [68] Oleum autem ab olea nominatum: nam, ut diximus (62), olea est arbor, unde derivatio fit oleum. Sed quod ex albis fuerit olivis expressum vocatur Hispanum, a Graecis OMFAKION appellatum; quod autem ex fulvis et nondum maturis fuerit expressum, viride appellatur; quod vero ex nimium maturis, commune dicitur. Ex his ad usum vitae primum est Hispanum, secundum viride, tertium commune. [69] Amurca olei pars aquosa ab emergendo dicta, id est, quod ab oleo se mergat et faex sit eius. Hanc Graeci AMORGEN vocant ex Latina lingua trahentes vocabulum. [70] Gummi Graecum nomen est; hoc enim illi KOMMI dicunt. [71] Resinam Graeci RETINEN vocant; REIN enim Graece dicitur quidquid manat. Est enim lacrima sudore exhalata lignorum, ut cerasi, lentisci, balsami, vel reliquarum arborum sive virgultarum quae sudare produntur; sicut et odorata orientis ligna, sicut gutta balsami ac ferularum vel sucinorum, cuius lacrima durescit in gemmam. Prima est resina terebinthina, omnium praestantior: adfertur autem ex Arabia Petraea atque Iudaea et Syria, Cypro et Africa, ex insulis quoque Cycladibus. Sucunda est lentiscina, quae mastix vocatur; haec ex Chio insula deportatur. Tertia pinalis, quarum alia PITUINE, alia PEUKINE, alia liquida, alia arida: et adferuntur ex Tyrrhena Colophonia. Vnde etiam nomen Colophonia resina sumpsit. [72] Pix Graecum nomen est, quam illi PISSAN vocant. Alii volunt ex pino picem vocari. Haec a Graecis appellatur KLONIA: nos ramalem dicere possumus. Cuius probabilis splendens, lenis et munda. [73] Creandarum arborum naturaliter tria sunt genera: aut enim sua sponte nascuntur; aut ex seminibus fortuitu iacentibus surgunt; aut ex radicibus pullulant. Nam cetera usus invenit favente natura. [74] Omnia poma Latine feminini fere sunt generis, exceptis paucis, ut hic oleaster, hoc siler, ut Vergilius (Georg. 2,12):

Molle siler.

Item hoc buxum, licet et haec buxus dicatur. Nam superfluam quidam volunt facere discretionem, ut haec buxus de arbore dicamus, buxum vero de ligno conposito.

17

VIII. DE AROMATICIS ARBORIBVS. [1] Aromata sunt quaequae fragrantis odoris India vel Arabia mittit, sive aliae regiones. Nomen autem aromata traxisse videntur, sive quod aris inposita divinis invocationibus apta videantur, seu quod sese aeri inserere ac misceri probantur. Nam quid est odor nisi aer contactus? [2] Tus arbor Arabiae inmensa atque ramosa lenissimi corticis, ramis ad aceris qualitatem, amygdalae modo sucum aromaticum fundens album et masticatione veluti in pulverem resolutum, et cum frangitur, intus pingue et igni adpositum facile ardescens. Et appellatur apud nos masculum, eo quod sit natura rotundum in modum testiculorum. Reliquum planum et pene scabrosum, minus optimum. Adulteratur autem admixta resina sive gummi, sed dinoscitur sua proprietate. Nam tus igni inpositum ardescit, resina fumescit, gummi vero liquescit calefactum. Tus autem a tundendo dictum. [3] Hoc et libanum vocatum a monte Arabiae, ubi Sabaei sunt. Nam mons eorum Libanos dicitur, ubi tura colliguntur. [4] Myrra arbor Arabiae altitudinis quinque cubitorum, similis spinae quam AKANTHON dicunt: cuius gutta viridis atque amara; unde et nomen accepit myrra. Gutta eius sponte manans pretiosior est, elicita corticis vulnere vilior iudicatur. Sarmentis eius Arabes ignes fovent, quorum fumo satis noxio, nisi ad odorem storacis occurrant, plerumque insanabiles morbos contrahunt. Myrrha autem Trogodyte ab insula Arabiae dicta, ubi melior colligitur et purior. [5] Storax arbor Arabiae, similis mali Cydonii, cuius virgulae inter Caniculae ortum cavernatim lacrimam fluunt. Distillatio eius in terram cadens munda non est, sed cum propriae corticis sc[r]obe servatur. Illa autem, quae virgis et calamis inhaeserit, munda est et albida, dehinc fulva fit solis causa. Et ipsa storax calamites, pinguis, resinosa, odoris iucundi, humecta et veluti mellosum liquorem emittens. Storax autem dicta quod sit gutta arboris profluens et congelata. Nam Graeci stiriam guttam dicunt, Graece autem STURAKS, Latine storax dicitur. [6] Bdellium Indiae et Arabiae arbor, cuius lacrima melior Arabica. Est enim lucida, subalbida, levis, pinguis, aequaliter cerea, et quae facile molliatur, neque ligno vel terrae commixta, amara, odoris boni. Nam ex India sordida est et nigra et maiore gleba. Adulteratur autem admixto gummi, qui non ita amarificat gustum. [7] Mastix arboris lentisci gutta est. Haec granomastix dicta, quia in modum granorum est. Melior autem in Chio insula gignitur, odoris boni, candoris cerae Punicae. Vnde et splendorem cutis pulchrificat. Adulteratur interdum resina vel ture. [8] Piperis arbor nascitur in India, in latere montis Caucasi, quod soli obversum est, folia iuniperi similitudine. Cuius silvas serpentes custodiunt, sed incolae regionis illius, quum maturae fuerint, incendunt, et serpentes igni fugantur; et inde ex flamma nigrum piper efficitur. Nam natura piperis alba est, cuius quidem diversus est fructus. Nam quod inmaturum est, piper longum vocatur, quod incorruptum ab igni, piper album; quod vero cute rugosa et horrida fuerit, ex calore ignis trahit et colorem et nomen. Piper si leve est, vetustum est; si grave, novellum. Vitanda est autem mercatorum fraus; solent enim vetustissimo piperi humecto argenti spumam aut plumbum aspargere ut ponderosum fiat. [9] Aloa in India atque Arabia gignitur, arbor odoris suavissimi ac summi. Denique lignum ipsius vice thymiamatum altaribus adoletur; unde et nomen traxisse creditur. [10] Cinnamomum dictum quod cortex eius in modum cannae sit rotundus et gracilis. Gignitur autem in Indiae et Aethiopiae regionibus, frutice brevi, duorum tantum cubitorum, colore subnigro vel cinereo, tenuissimarum virgarum. Nam quod in crassitudinem extenditur, despectui est; quod vero gracilius provenerit, eximium. Quod cum frangitur, visibile spiramentum emittit ad imaginem nebulae seu pulveris. [11] Amomum vocatum quod veluti odorem cinnamomi referat. Nascitur in Syria et Armenia, frutex botruosum semen reddens sibi conexum, flore albo veluti violae, foliis similibus brioniae, odore etiam bono; somnos suavificat. [12] Casia nascitur in Arabia, virga robusti corticis, et purpureis foliis ut piperis. Est autem virtutis cinnamomi similis, sed potentia inferior; unde [et] pro cinnamomi vice duplex eius pondus in medicamentis admiscitur. [13] Calamus aromaticus a similitudine calami usualis vocatus. Gignitur in India multis nodis geniculatus, fulvus, fragrans spiritus suavitate. Qui cum frangitur, inmultas fit partes scissilis, simulans gustu casiam cum levi acrimonia remordenti. [14] Balsami arbor in Iudaea intra terminos tantum viginti iugerum erat. Posteaquam eandem regionem Romani potiti sunt, etiam latissimis collibus propagata est, stirpe similis vitis, foliis similis rutae, sed albidioribus semperque manentibus. Arbor autem balsamum, lignum eius xylobalsamum dicitur, fructus sive semen carpobalsamum, sucus opobalsamum. Quod ideo cum adiectione significatur, eo quod percussus ferreis ungulis cortex ligni per cavernas eximii odoris guttam distillat; caverna enim Graeco sermone OPE dicitur. Cuius guttam adulterant admixto Cyprino oleo vel melle. Sed sincerus probatur a melle si cum lacte coagulaverit, ab oleo, si instillatus aquae aut admixtus facile fuerit resolutus, praeterea et si laneae vestes ex ipso pollutae non maculantur. Adulteratus quidem neque cum lacte coagulat et ut oleum in aqua supernatat et vestem maculat. Balsama autem si pura fuerint, tantam vim habent ut, si sol excanduerit, sustineri in manu non possint.

IX. DE HERBIS AROMATICIS SIVE COMMVNIBVS. [1] Extant etquarundam herbarum nomina, quae ex aliqua sui causa resonant, habentes nominum explanationem. Non tamen omnium herbarum etymologiam invenies. Nam pro locis mutantur etiam nomina. [2] Folium dictum quod sine ulla radice innatans in Indiae litoribus colligatur. Quod lino perforatum siccant Indi atque reponunt. Fertur autem Paradisi esse herba gustu nardum referens. [3] Nardus herba est spicosa, unde et a Graecis NARDOSTACHUS appellata; quarum alia Indica, alia Syriaca vocatur; non quod in Syria nascatur, sed quod mons, in quo invenitur, alio latere Indiam spectat, alio Syriam. Est autem Indicum multiforme, sed melius Syriacum, leve, fulvum, comosum, spica parvum, odorissimum, cyperum similans. Quod si multum in ore tardaverit, linguam siccat, Nardum Celticum a regione Galliae nomen traxit; nascitur enim saepius in Liguriae Alpibus et in Syria, frutice parvo, radicibus in manipulo collectis ligamentis. Flos eius tantum propter odorem bonus: thyrsi eius atque radiculae utiles probantur usibus nostris. [4] Costum radix herbae est nascentis in India, Arabia et Syria: sed melius Arabicum. Est enim album et leve, suave, iucundi odoris, Indicum colore atro et leve, ut ferula, Syriacum vero pondere grave, colore buxeo, odore acri, summum tamen album, leve, aridum, gustu incendens. [5] Crocum dictum ab oppido Ciliciae qui vocatur Corycium, quamquam et alibi nascatur, sed non tantum vel tale quale in Cilicia: unde et a potiori parte nomen accepit. Nam multae res nomina sumpserunt a locis, ubi plus provenit et melius aliquid. Optimum autem est quod fuerit recens, odoris boni, albedine parva, porrectae longitudinis, integrum et neque in fragmenta comminutum, inspiratione bona, et cum carpitur manus inficiens et leviter acre. Quod si eiusmodi non fuerit, aut vetustum aut infusum agnoscitur. Adulteratur autem admixto crocomagmate: augendi quoque ponderis causa spuma argenti contrita adicitur. Ea proditur si pulverulentum reperitur atque decoctum ab odore proprio fuerit lapsum. [6] Crocomagma expressis aromatibus crocini unguenti atque informato sedimine in panusculos fit; et ideo sic appellatum. [7] Asarum nascitur in umbrosis montibus, floribus casiae similibus; inter quae flos iuxta radicem purpureus, in quo semen continetur uvarum simile, radicibus pluribus atque tenuissimis et bene redolentibus, et est virtute similis nardo. Phu nascitur in Ponto, foliis oleastro similibus. [8] Cyperum a Graecis vocatum quod habeat virtutem ferventem. Radix est iunci trianguli, foliis porri similibus, radicibus nigris sive contiguis in similitudinem olivarum, odorissimis atque acerrimis. Nascitur in paludibus atque vacuis locis. Traditur etiam alia species cyperi, quae in India nascitur et appellatur lingua eorum zinziber. [9] Iris Illyrica a similitudine Iris caelestis nomen accepit. Vnde et a Latinis arcumen dicitur quod flos eius coloris varietate eundem arcum caelestem imitetur. Illyrica autem dicitur quia in Illyrico plurima et olentissima est. Species eius foliis gladioli similis, radice aromatica, odoris boni. [10] Acorum foliis iridis similibus; radicibus acerrimi odoris, sed iucundi; propter quod et aromatica est. [11] Meu. Cardamomum. Squinum melius [est] quod in Euphrate nascitur quam quod in Arabia, fulvum, multiflorum, purpureum, tenue, odoris rosei cum manu confricatur, gustu multum incendit linguam atque mordet. Huius flos SCHOINOU ANTHOS dicitur; ANTHOS enim Graece flos nuncupatur. [12] Thymum appellatum quod flos eius odorem refert. De quo Vergilius (Georg. 4,169):

Redolentque thymo fragrantia mella.

[13] Epithymum Graecum nomen, quod Latine dicitur flos thymi; nam flos Graece THUMON vocatur: est autem flos thymbrae similis. [14] Sampsuchus, quem Latini amaracum vocant. Cuius nominis usum Vergilius etiam ad Venerem referens ait (Aen. 1,693):

Vbi mollis amaracus illum

floribus aspirans amplectitur umbra.

Apta est autem haec herba unguentis: unde et nomen traxit amaracus a puero cuiusdam regis, qui casu lapsus, dum ferret unguenta, novum et gratissimum ex confusione odorem creavit. [15] Hyacinthus herba est habens florem purpureum. Traxit autem nomen a puero quodam nobili qui in saltibus inter purpureos flores repertus est interfectus; deditque nomen herbae puerilis funeris casus. Est autem radice et flore bulbi similis, pueros a pubertate retinens. [16] Narcissus herba fabulose inpositum nomen habet a quodam puero cuius membra in hunc florem transierunt, qui et nomen Narcissi in appellatione custodit et decus pulchritudinis in candore retinet foliorum. [17] Rosa ab specie floris nuncupata, quod rutilanti colore rubeat. [18] Lilia lactei floris herba, unde et nuncupatur, quasi liclia; cuius dum candor sit in foliis, auri tamen species intus effulgit. [19] Viola propter vim odoris nomen accepit. Huius genera sunt tria: purpureum, album, melinum. [20] Acanthus herba Aegyptia semper frondens, spinis plena, flexibili virgulto; [21] in cuius imitatione arte vestis ornatur, quae acanthina dicitur; et acanthis dicta. [22] Hedera dicta quod arboribus reptando adhaereat. De qua Vergilius (Ecl. 8,13):

Inter victrices hederam tibi serpere lauros.

Alii hederam aiunt vocatam quod haedis supra lactis abundantiam in escam a veteribus praebebatur. [23] Hederae frigidae terrae indices sunt FUSIKOS. Nam antipharmacum ebrietatis est si qui potus hedera coronetur. [24] Elleborum memorant in Graecia circa Elleborum quendam fluvium plurimum gigni, atque inde a Graecis appellari. Hunc Romani alio nomine veratrum dicunt pro eo quod sumptum motam mentem in sanitatem reducit. Duo sunt autem genera: album et nigrum. [25] Acone portus est Bithyniae qui proventu malorum graminum usque adeo celebris est ut noxias herbas aconita illinc nominemus. Nam toxica venena eo dicta quod ex arboribus taxeis exprimitur, maxime apud Cantabriam. [26] Euphorbium dictum quod eius sucus oculorum acuat visum. Cuius vis tanta est ut duris carnibus superadiecta citius coqui conpellat. Nascitur in multis locis, sed plurima in Mauretania. [27] Laser herba nascitur in monte Oscobagi, ubi et Ganges fluvius oritur; cuius sucus dictus primum lacsir, quoniam manut in modum lactis, deinde usu derivante laser nominatum est. Hoc et a quibusdam opium Cyrenaicum appellatur, quoniam et apud Cyrenas nascitur. [28] Aloe herba amarissimi sucus. Panaces herba fragrantis odoris; thyrso ferulae similis, ex quo profluit sucus, qui dicitur opoponax, croceus et pinguis, odore gravis et amarissimus. [29] Galbanum. Dicta mons Cretae, ex quo dictamnum herba nomen accepit, propter quam apud Vergilium (Aen. 4,73) cerva vulnerata saltus peragrat Dictaeos. Tantae enim potentiae est ut ferrum a corpore expellat, sagittas excutiat; unde et eius pabulo ferae percussae sagittas a corpore inhaerentes eiciunt. Hanc quidam Latinorum puleium Martis dicunt, propter belli tela excutienda. [30] Mandragora dicta quod habeat mala suaveolentia, in magnitudinem mali Matiani: unde et eam Latini malum terrae vocant. Hanc poetae ANTHROPOMORFON appellant, quod habeat radicem formam hominis similantem. Cuius cortex vino mista ad bibendum datur, quorum corpus propter curam secandum est, ut soporati dolorem non sentiant. Huius species duae: femina, foliis lactucae similibus, mala generans in similitudinem prunarum; masculus vero foliis betae similibus. [31] Papaver herba somnifera; de qua Vergilius (Georg. 1,78):

Lethaeo perfusa papavera somno:

17 soporem enim languentibus facit. Eius alia est usualis, alia agrestis, ex qua fluit sucus quem opion appellant. [32] Colocynthis cucurbita agrestis et vehementer amara, quae similiter ut cucurbita per terram flagella tendit. Dicta autem colocynthis quod sit fructu rotundo atque foliis ut cucumis usualis. [33] Centauream Graeci vocant quoniam a Chirone Centauro fertur reperta. Eadem et LIMNESIOS, quia locis humectis nascitur. Eadem et fel terrae propter amaritudinem. [34] Glycyriza Graece ex eo dicta quod dulcem radicem habeat; GLUKU enim Graece dulce dicunt. Eadem ADIPSOS, quia sitientibus sitim sedat. [35] Dracontea vocata, quod hasta eius varia sit in modum colubri, similitudinemque draconis imitetur, vel quod eam herbam vipera timeat. [36] Chelidonia ideo dicitur vel quod adventu hirundinum videtur erumpere, vel quod pullis hirundinum si oculi auferantur, matres eorum illis ex hac herba mederi dicantur. [37] Heliotropium nomen accepit primo quod aestivo solstitio floreat, vel quod solis motibus folia circumacta convertat. Vnde et a Latinis solsequia nuncupatur. Nam et sole oriente flores suos aperit, idem se reclaudit cum sol occubuerit. Ipsa est quam Latini intubum silvaticum vocant. Haec et verrucaria, [eo] quod extinguat verrucas ex aqua pota, vel in cataplasmate posita abstergat. [38] Pentaphyllon a numero foliorum dicta; unde et eam Latini quinquefolium vocant; herba adeo munda ut purificationi et templis adhiberi a gentibus solita esset. [39] Hyssopum herba purgandis pulmonibus apta. Vnde et in Veteri Testamento per hyssopi fasciculos aspergebantur agni sanguine, qui mundari volebat. Nascitur in petris haerens saxo radicibus. [40] Reubarbarum sive reuponticum, illud quod trans Danubium in solo barbarico, istud quod circa Pontum colligitur, nominatum. Reu autem dictum quod sit radix, quasi radix barbara, quasi radix Pontica. [41] Hyoscyamos a Graecis dicta, a Latinis herba calicularis, quod caliculi eius in figuram cantarorum nascantur, ut est mali Punici, quorum ora serrata sunt, habentes intrinsecus semina papaveris similia. Haec herba et insana vocatur, quia usus eius periculosus est: denique si bibatur vel edatur, insaniam facit vel somni imaginem turbidam. Hanc vulgus milimindrum dicit, propter quod alienationem mentis inducit. [42] Saxifraga vocata quod semen eius petras in vesica frangat atque conminuat. Gentiana nomen sumpsit, ut medici memorant, ab inventore, radicibus aristolochiae similibus. Nascitur sub Alpibus atque Galatia Asiae. Satureia calida et prope ignita. Vnde illi [et] nomen inditum credunt, quod pronos facit inVenerem. [43] Satyrion dicta a Satyris propter incendium libidinis, quam vulgus stincum vocant; Venerem enim suscitat. Idem et orchis, quod radix eius in modum testiculorum sit, quos Graeci ORCHEIS vocant. Idem et leporina, propter quod caulem mollem emittat. [44] Vrtica ex eo vocata quod tactus eius corpus adurat. Est enim igneae omnino naturae et tactu perurit, unde et pruriginem facit. [45] Artemisia herba Dianae a gentibus consecrata est, unde et nuncupata; Graece enim Diana ARTEMIS dicitur. [46] Chamaemelos Graece dicta quod mali Matiani odorem habeat sitque brevis terraeque vicina. [47] Chamaedrys a Graecis appellata quod sit brevis et per terram strata et minuta foliis parvissimis. [48] Paeon quidam medicus fuit, a quo Paeonia herba perhibetur inventa, ut Homerus dicit. Hanc quidam glycysiden vocant, quod dulcis saporis sit, vel pentorobinam a numero granorum; vel, ut alii, dactylos a digitorum similitudine. Nascitur in silvis. [49] Buglossos a Graecis dicta eo quod folia asperrima ad modum linguae bovis habeat. Quae mirum in modum ob sapientiam nutriendam vino infundenda a veteribus memoratur. Convivii quoque hilaritatem praebere fertur: pro olere etiam sumitur. [50] Arnoglossos, id est agni lingua, quae a Romanis plantago dicitur, quod planta eius cito adhaereat terrae. Hanc multi pro olere vescuntur. [51] Herpyllos, quae apud nos serpillus vocatur, pro eo quod radices ipsius longe serpant. Eadem et matris animula, propter quod menstrua moveat. [52] Aristolochia dicitur quod mulieribus fetis optima sit. Nam supersessa post partum matricem beneficio vaporis expurgat. Huius herbae genera sunt duo; quarum una aristolochia rotunda dicitur, propter quod rotundam radicem habeat; altera aristolochia longa, quia radicem longam habet cum ramis et foliis longioribus; quam etiam et dactylitin vocant, quod sit radice robore digitali et longa. [53] Erigeron a Graecis dicitur, quod vere primo senescat: unde et eam Latini senicionem vocant. Nascitur per macerias. [54] Psyllios dicta quod semen simile pulicis habeat: unde et eam Latini herbam pulicarem vocant. [55] Hierobotane ideo a Graecis hoc nomen accepit quod remediis ac ligamentis hominum et purificationibus sacerdotum a gentibus apta probaretur. Vnde et eam pontifices sagmen appellabant, quasi sancimen; haec et verbena, quia pura. [56] Paliurus, herba asperrima et spinosa. Struthios, quam quidam herbam lanariam vocant, eo quod plerique lanam ex ea lavent. Nascitur [in] locis cultis. [Splenos dicta quod splenem auferat.] [57] Cimicia, propter similitudinem cimicis dicta: unde et eam Greci KORION vocaverunt. Nascitur in locis asperis atque cultis. [58] Marrubium, quem Graeci PRASION dicunt, vocatum propter amaritudinem. Nascitur in campis. [59] Puleium [apud Indos pipere pretiosius est]. [60] Absinthium Graecum nomen. Cuius probabilius est quod in Ponti regione nascitur; unde et absinthium Ponticum nominatur. [61] Symphytos Graece dictus eo quod tantam in radice virtutem habeat ut frusta carnis adsparsa in caccabo coagulet. [62] Polypodion herba cuius radix hirta atque crinita, ut est polypus; ex quo derivatum est ut polypodion diceretur. Nascitur in teneris petrarum terris, sive quercis vicinis. [63] Polios a Graecis; a Latinis omnimorbia, quod multis morbis subveniat. Nascitur in montibus et duris locis. [64] Scammonia, quam Latini acridium vocant, herba suci plena, quod colligitur sub cavata radice: denique terram rotunda cavitate fodiunt, tum suppositis aut cochleis aut nucis foliis excipitur sucus atque siccatus aufertur. Venit autem saepius probabilius ex Mysia Asiae: huic contraria atque falsa ex Syria vel Iudaea. [65] Daucos, foliis feniculi similis thyrso bipalmis. Citocacia vocata quod ventrem cito depurgat; quam vulgus corrupte citocociam vocant. [66] Lappa dicta quod habeat caulem ingentem per terram dispositam. [67] Haec herba a Graecis FILANTHROPOS vocatur, quod vestibus hominum inhaereat ob asperitatem sui. Nascitur iuxta muros. Capillum Veneris vocatum sive quod elapsos post alopeciam capillos recreat, vel quod capillorum fluores coercet, vel quod sit virgulis nigris lenibus cum splendore quasi capilli. Nascitur in aquosis locis. [68] Rubia dicta quod radix eius sit rubra, unde et colorare lanas perhibetur. [69] Anchusa, cuius radix contrita digitos inficit: est enim colore sanguineo, unde etiam pictoribus ad purpuram efficiendam usui est. [70] Chamaeleon, quae Latine viscarago vocatur eo quod viscum gignat; in quo haerent aves, quae propria voluntate descendunt ad escam. [71] Cicuta, propter quod in thyrso geniculato nodos habeat occultos, ut canna; sicut dicitur fossa caeca, quae occulta est. Haec potui data interficit: hanc in carcere Socrates bibit et expiravit. Persius (4,2):

17

Dicere, sorbitio tollit quem dira cicutae.

Haec dum hominibus venenum sit, capellas efficit pingues. [72] Trifolion, quam Graeci TRIFULLON vocant, quod sit foliis trinis per singulas adunationes. [73] Phlomos, quam Latini herbam lucernarem vocant, ab eo quod ad lychnia facit. Eadem et lucubros, quod lucem praebeat umbris. [74] Pyrethron Graece dicta quod habeat radicem incendiosam atque coacervantem. [75] Althaea malva agrestis, sive malvaviscus; sed althaea, quod in altum surgit, viscus, quia glutinosa est. [76] Origanum, quod Latine colena interpretatur, propter quod infusum coloret vinum. [77] Titimallum vocabulum sumpsit, quod comam foliorum ad radium solis circumacta convertat. Nam Graeci solem TITANA vocant, MALLON comam; ex quo confectum est ut titimallum diceretur. Huius species septem diversis in locis nascentes. [78] Strychnos, quae Latine herba salutaris vocatur, propter quod dolorum capitis et stomachi incendium mitigat. Idem et uva lupina, propter semen eius uvae simile. [79] Polygonos, quam Latini herbam sanguinariam vocant, quod missa in naribus sanguinem moveat. [80] Ambrosia, quam Latini apium silvaticum vocant. De qua Vergilius (Aen. 1,403):

Ambrosiaeque comae divinum vertice odorem spiravere.

Apiago, quod flores eius apes maxime appetunt. [81] Portulaca Rosmarinum, quam Latini ab effectu herbam salutarem vocant: folia fenuculi similia atque aspera et rotatim terrae prostrata. [82] Colocasia [nomen herbae]. Menta agrestis, quam Graeci KALAMINTHEN, nostri vulgo nepetam vocaverunt, maioris virtutis et vehemens in calore. [83] Genicularis herba substernitur ob scorpionum vim repellendam. Gladiolus, quod sit foliis gladii similibus, thyrso cubitali, floribus purpureis. [84] Verbascum. Agaricum, radix vitis albae. Calamites. Lappa [genus herbae]. Lappago. Lapella. Beneola. Orcibeta. [Satyrion.] Myrobalanum. Asphodelus, quam Latini a colore albucium vocant. [85] Scilla, quod nocens sit; de qua superstitio gentilium dicit quod, si integra ad limen suspendatur, omnia mala fugat. [86] Chamaepitys a Graecis dicta quod terrae adhaereat et odorem pini habeat. Hanc Latini cucurbitularem vocant, quod ex parte odorem cucurbitae referat. Staphysagria nascitur [in] locis amoenis. [87] Asplenos dicta quod splenem auferat; sive scolopendrios, eo quod folia ipsius scolopendro animali sint similia. Nascitur in humidis petris. [88] Volvus appellatus quod sit radix eius volubilis et rotunda. Stoechas in insulis Stoechadibus nascitur; unde et nuncupatur. [89] Cyclaminos Graece dicta a quodam qui Cyclos vocatus est, qui primus virtutes huius herbae invenit; sive quod habeat radicem rotundam: Graeci enim KUKLON rotundum vocant. Cuius radix aut sucus, si vino fuerit admixtus, ebrios facit. Nascitur in locis silvosis et agris. [90] AMPELOS LEUKE, sive bryonia, quam Latini vitem albam vocant, vel a qualitate coloris vel quod eius radix contrita et corpori infricata teneriorem et candidiorem cutem reddat. Nam et sucus bacarum eius lac uberibus siccis reddit. [91] AMPELOS MELAINA, id est vitis nigra, eademque labrusca: folia hederae similia; in omnibus maior quam vitis alba: bacas similiter habens, quae in maturitate nigrescunt, unde et vocabulum sumpsit. [92] Viticella herba a Latinis appellata quod sicut vitis quidquid proximum habuerit, adprehendat corymbis, quos anulos appellamus. [93] Bupthalmos florem habet croceum, oculo similem; unde et a Graecis nomen accepit. Est autem caule molle, foliis coriandri similibus. Nascitur iuxta muros civitatum. [94] Phlomos, quam Latini verbascum vocant; quarum altera est masculus, albidioribus foliis atque angustioribus, altera femina, foliis latioribus atque nigris. [95] Ferula vocata a medulla: nam illam Varro tradit esse ferulae medullam, quam ASFODELON Graeci vocant. Nonnulli a feriendo ferulam dicunt. Ad hanc enim pueri et puellae vapulare solent: huius sucus galbanum est. [96] Papyrum dictum quod igni et cereis est aptum; PUR enim Graeci ignem dicunt. Iuncus [eo quod iunctis radicibus haereat]. [97] Scirpus, quo segetes teguntur, sine nodo; de qua Ennius (Sat. 70):

Quaerunt in scirpo, quod soliti dicere, nodum.

Et in proverbio: 'Qui inimicus est, etiam in scirpo nodum quaerit.' [98] Fucus genus herbae est de qua tinguitur vestis, dicta quia mentitur alienum colorem. Vnde et Vergilius (Ecl. 4,42):

Discet mentiri lana colores.

[99] Alga nascitur in aquis, segetis similis. Ita denique nomen sumpsit ab algore aquae; vel quod alliget pedes, quia crassa est, foliis aquam ex parte superantibus. [100] Vlva et typhus herbae [quae] circa fontes et paludes stagnisque nascuntur. Ex quibus ulva, id est alga mollis et quodammodo fungus, dicta ab uligine. [101] Typhus vero, quae se ab aqua inflat. Vnde etiam ambitiosorum et sibi placentum hominum tumor typhus dicitur. [102] Carex herba acuta et durissima, sparto similis. De qua Vergilius (Georg. 3,231):

Et carice pastus acuta.

[103] Spartus frutex virgosus sine foliis, ab asperitate vocatus. Volumina enim funium, quae ex eo fiunt, aspera sunt. [104] Gramen a situ potius dictum, quod plurimis agrorum sit: unde et eum Graeci AGROSTIN vocaverunt. Licet omnis herba gramen vocetur, ab eo quod germinetur; sicut robur omnis ligni cutis et species, ab eo quod sit firmissima. [105] Filix a singularitate folii dicta. Denique ex una virgula altitudine cubitali una scissa folia gignitur, res inplicata velut pinna. Avena. Lolium. [106] Zizania, quam poetae semper infelix lolium dicunt, quod sit inutile et infecundum. [107] Faenum dictum quod eo flamma nutritur; FOS enim flamma est. Manipulum dicimus fascem faeni: et dictum manipulum quod manum inpleat.

X. DE OLERIBVS. [1] Hortus nominatus quod semper ibi aliquid oriatur. Nam cum alia terra semel in anno aliquid creet, hortus numquam sine fructu est. [2] Olus ab alendo dictum, eo quod primum homines oleribus alerentur, antequam fruges et carnes ederent. Tantum enim pomis arborum et oleribus alebantur, sicut animalia herbis. [3] Caulis est generaliter herbarum vel olerum medius frutex; qui vulgo thyrsus dicitur, quod a terra sursum conscendat; ex quo derivatum est ut specialiter quoddam genus olerum caulis diceretur, quia thyrsus ipsius amplius ceteris oleribus coalescit, id est crescit. Est autem generale nomen; omnis enim frutex caulis [dicitur]. [4] Cyma dicitur quasi coma: est enim summitas olerum vel arborum, in qua vegens virtus naturalis est. [5] Malva ex parte Graeco vocabulo appellatur APO TOUMALASSEIN, eo quod molliendi alvum solvendique naturam habeat. Cuius sucus, si quis se oleo mixto perunxerit, ab apibus negatur feriri. Folia eius ex oleo trita et inposita scorpionibus creduntur afferre torporem. [6] Pastinaca vocata quod eius radix praecipuus pastus sit hominis: est enim odoratu iucunda, cibo delectabilis. [7] Rapa dicta a rapiendo, id est conprehendendo. Est autem radice amplior napo, sapore dulcior, et folia tenui. [8] Napus a similitudine rapae vocatus, nisi quod foliis latior et radicis gustu subacrior est. Nominis autem adfinitas in utrisque inde pene communis, quia utrumque semen in alterum vicissim mutatur. Nam rapa in alio solo, ut Aemilianus ait (8,2), per biennium mutatur in napum; alio vero napus transit in rapam. [9] Napocaulis ex duobus oleribus conpositum nomen habet, quia dum sit sapore napo similis, non in radice, sed in thyrso conscendit, ut caulis. Sinapis appellatur, quod foliis sit similis napis. [10] Raphanum Graeci, nos radicem vocamus eo quod totus deorsum nititur, dum reliqua olera in summa magis prosiliant: cuius semine macerato quisquis suas manus infecerit, serpentes inpune tractabit. Siquidem ex ipsius radice etiam ebur albescat. In cibo quoque venenis obsistit. Nam contra venena radices, nuces, lupini, citrum, apium prosunt; sed contra futurum, non contra acceptum venenum. Vnde et apud veteres ante alias epulas haec solebant mensis adponere. [11] Lactuca dicta est quod abundantia lactis exuberet, seu quia lacte nutrientes feminas inplet. Haec et in viris Veneris usum coercet. Lactuca agrestis est quam serraliam nominamus, quod dorsum eius in modum serrae est. [12] Intubus Graecum nomen est: et intubus, quod sit intus tobus. Cepa vocatur, quia non aliud est nisi tantum caput. [13] Ascalonia nuncupata ex una urbium Palaestinae quae Ascalon dicitur, unde prius advecta est. [14] Alium dictum quod oleat. Vlpicum appellatum quod alii odorem habeat. Phaselos vocari aiunt a Phaselo insula Graeciae, ubi non procul mons Olympus est. [15] Porrum, cuius duo genera, capitatus et sectilis; sectilis parvus, capitatus maior. Beta apud nos oleris genus; apud Graecos littera. Blitum genus oleris, saporis evanidi, quasi vilis beta. [16] Cucumeres, quod sint interdum amari; qui dulces nasci perhibentur, si lacte mellito eorum semen infundatur. Cucurbita. Apoperes. Sane pepo, melipepo, ocimum Graeca nomina sunt, et origo eorum Latinis incerta. Olus molle. Atriplex. Brassica. Olisatrum. [17] Nasturcium sapor appellavit, quod acrimonia sui nasum torqueat. [18] Fungi, quod aridi ignem acceptum concipiant; FOSenim ignis est; unde et esca vulgo dicitur, quod sit fomes ignis et nutrimentum. Alii dicunt fungos vocatos quod sint ex eorum genere quidam interemptorii; unde et defuncti. [19] Tuberum tumor terrae prodit; eaque causa nomen illi dedit. Volvi appellati quod sint volubiles et rotundi. Asparagus, quod spinosa et aspera sit frutex eius, ex qua gignitur. [20] Capparis a Graecis nomen sumpsisse videtur, quod habeat in summitatibus rotunda seminum capitula. Armoracia, hoc est lapsana. Lapistrus. Lapathia: haec in cibo sumpta stomachum confortat, Venerem reprimit. Carduus. [21] Eruca, quasi uruca, quod ignitae sit virtutis et in cibo saepe sumpta Veneris incendium moveat. Huius species duae, quarum altera usualis, altera agrestis, acrioris virtutis; utraque tamen Veneris commovent usum.

XI. DE ODORATIS OLERIBVS. [1] Apium dictum quod eo apex, id est caput, antiquorum triumphantium coronabatur. Hercules autem hanc herbam primus capiti circumtulit: nam nunc populum capite praeferebat, nunc oleastrum, nunc apium. Cuius radices efficaciter pugnant contra insidias venenorum. Eius generis sunt petroselinon, hipposelinon et oleoselinon. [2] Petroselinon vocatum quod sit similis apio et nascatur in petris montibusque praeruptis. Quod nos petrapium dicere possumus; SELINON enim Graece apium dicitur. Sed est summum ac probabile Macedonicum, gustu suave et odore aromatico. [3] Hipposelinon dictum quod sit durum et austerum. Oleoselinon, quod mollius folio et caule tenerum. [4] Feniculum Latini vocant quod eius thyrsi seu radicis sucus acuat visum: cuius virtus traditur ut serpentes annuam senectutem eius gustu deponant. Hoc olus Graeci MARATHRON vocant. [5] Ligusticum a regione nomen accepit. Nascitur enim plurimum in Liguria, odore aromatico et gustu acri. [6] ANESON Graeci dicunt sive, ut Latini, anesum, herba omnibus cognita, acerrime fervens, mictualis. Anethum. Cyminum. [7] Coriandrum ex Graeco nomine sumptum, quod illi KORION vocant. Cuius semen in dulce vino datum proniores reddit in Venerem; si supra modum dederis, amentiam nutrit. Canos etiam ex coriandro infici traditum est. Abrotanum. Caerefolium. [8] Ruta dicta quod sit ferventissima. Cuius altera agrestis atque virtute acrior; sed utraque ferventissimae conprobantur. Hanc venenis repugnare mustelae docent, quae dum cum serpente dimicaverint, cibo eius armantur. Salvia. [9] Inula, quam rustici alam vocant, radice aromatica, odoris summi cum levi acrimonia. Menta; huius genera sex.

Isidore of Seville

18

ISIDORI HISPALENSIS EPISCOPI ETYMOLOGIARUM SIVE ORIGINUM LIBER XVIII

DE BELLO ET LVDIS

I. DE BELLIS. [1] Primus bella intulit Ninus Assyriorum rex. Ipse enim finibus suis nequaquam contentus, humanae societatis foedus inrumpens exercitus ducere, aliena vastare, liberos populos aut trucidare aut subicere coepit, universamque Asiam usque ad Libyae fines nova servitute perdomuit. Hinc iam studuit orbis in mutuo sanguine alterna crassare caede. [2] Quattuor autem sunt genera bellorum: id est iustum, iniustum civile, et plus quam civile. Iustum bellum est quod ex praedicto geritur de rebus repetitis aut propulsandorum hostium causa. Iniustum bellum est quod de furore, non de legitima ratione initur. De quo in Republica Cicero dicit (3,35): 'Illa iniusta bella sunt quae sunt sine causa suscepta. [3] Nam extra ulciscendi aut propulsandorum hostium causa bellum geri iustum nullum potest.' Et hoc idem Tullius parvis interiectis subdidit: 'Nullum bellum iustum habetur nisi denuntiatum, nisi dictum, nisi de repetitis rebus.' Civile bellum est inter cives orta seditio et concitati tumultus, sicut inter Syllam et Marium, qui bellum civile invicem in una gente gesserunt. [4] Plus quam civile bellum est ubi non solum cives certant, sed et cognati; quale actum est inter Caesarem et Pompeium, quando gener et socer invicem dimicaverunt. Siquidem in hac pugna frater cum fratre dimicavit, et pater adversus filium arma portavit. Lucanus (2,151):

In fratrum ceciderunt praemia fratres.

Item (2,150):

Cui cervix caesa parentis cederet.

[5] Bella itaque dicuntur interna, externa, servilia, socialia, piratica. Nam piratica bella sunt sparsa latronum per maria mioparonibus levibus et fugacibus, non solum navibus commeatus, sed etiam insulas provinciasque vastantibus. Quos primum Gnaeus Pompeius post multam vastationem, quam terra marique diu egerant, mira celeritate conpressit ac superavit. [6] Sicut autem bellum vocatur quod contra hostes agitur, ita tumultus quod civili seditione concitatur. Nam seditio est dissensio civium, dicta quod seorsum alii ad alios eant. Alii aestimant dissensionem animorum seditionem vocari, quam Graeci DIASTATIN vocant. [7] Quo autem differat utrumque Cicero docet (Phil. 8,3): 'Potest enim,' inquit, 'esse bellum ut tumultus non sit. Tumultus autem esse sine bello non potest. Quid est enim aliud tumultus nisi perturbatio tanta ut maior timor oriatur?' Vnde etiam dictus tumultus, quasi timor multus. 'Gravius autem esse tumultum quam bellum; nam in bello vacationes valent, in tumultu non valent.' [8] Differt autem bellum, pugna et proelium. Nam bellum universum dicitur, ut Punicum. Huius partes sunt pugnae, ut Cannensis, Thermensis. Rursus in una pugna multa sunt proelia. Aliud enim in cornibus, aliud in media, aliud in extrema acie geritur. Bellum igitur est totum, pugna unius diei, proelium pars pugnae est. [9] Bellum antea duellum vocatum eo quod duae sint partes dimicantium, vel quod alterum faciat victorem, alterum victum. Postea mutata et detracta littera dictum [est] bellum. Alii per antiphrasin putant dictum (eo quod sit horridum; unde illud (Virg. Aen. 6,86):

Bella, horrida bella), cum bellum contra sit pessimum.

[10] Prelia dicuntur ab inpremendo, hostis hostem. Vnde et prela ligna quibus uva premitur. Pugna vocata eo quod initio usus fuisset in bello pugnis contendere, vel quia primo bellum pugnis incipiebant. Vnde et pugna etiam duorum est aliquando et sine ferro. [11] Quattuor [autem] in bello aguntur: pugna, fuga, victoria, pax. Pacis vocabulum videtur a pacto sumptum. Posterius autem pax accipitur, foedus primum initur. Foedus est pax quae fit inter dimicantes, vel a fide, vel a fetialibus, id est sacerdotibus, dictum. Per ipsos enim fiebant foedera, sicut per saeculares bella. Alii foedera dicta putant a porca foede et crudeliter occisa, cuius mors optabatur ei qui a pace resilisset. Vergilius (Aen. 8,641):

Et caesa iungebant foedera porca. Foederis partes indutiae: et dictae indutiae quasi in dies otia.

II. DE TRIVMPHIS. [1] Omne regnum saeculi huius bellis quaeritur, victoriis propagatur. Victoria dicta quod vi, id est virtute, adipiscatur. Hoc est enim ius gentium, vim vi expellere. Nam turpis est dolo quaesita victoria. Certa autem victoria est vel occisio hostis, vel [ex]spoliatio, vel utrumque. Non est autem iucunda victoria quae per inmensa detrimenta contingit: et hoc est, quod laudat Sallustius (Hist. 3,29) duces victoriam incruento exercitu deportasse. [2] Pompa dicta est Graeca significatione, APO TOU POMPEUEIN, hoc est publice ostentari. Praecedit autem victoria pompam, ideo quod ituris ad hoc certamen primum est victoriae votum. [3] Tropeum dictum APO TES TROPES, id est a conversione hostis et fuga. Nam ab eo quod hostem quis fugasset merebatur tropeum; qui occidisset, triumphum, qui dictus est APO TES THRIAMBES, id est ab exultatione. Plenae enim victoriae triumphus debetur; semiplenae tropeum, quia nondum plenam est victoriam consecutus: non enim optinuit, sed fugavit exercitum. Haec tamen nomina scriptores confundunt. Tranquillus (Prat. 109) autem triumphum Latine dicit potius appellatum, quod is, qui triumphans urbem ingrederetur, tripertito iudicio honoraretur: nam primum de triumpho duci concedendo exercitum iudicare solitum erat, secundo senatum, tertio populum. [4] Erat autem Romanorum mos ut triumphantes quadrigis veherentur, ex illo quod soliti sint priores duces hoc habitu bella inire. Quicumque autem in conflictu vicisset, palma aurea coronabatur, quia palma stimulos habet; qui vero sine conflictu fugientem prostrasset, laurea, eo quod haec arbor sine spinis est. [5] Namque et purpuream et palmatam togam triumphantes induebantur, et scipionem cum sceptro in manu gerebant ad imitationem victoriae Scipionis; licet et scipio baculum sit quo homines innituntur. Vnde et ille primus Cornelius Scipio appellatus est, quia in foro pater eius caecus innixus eo ambulabat. Super scipionem autem aquila supersedebat, ob indicium quod per victoriam quasi ad supernam nagnitudinem accederent. [6] Inde et colore rufo perliniebantur, quasi imitarentur divini ignis effigiem. Quod vero a carnifice contingebantur, id esse indicium ut ad tantum fastigium evecti mediocritatis humanae commonerentur. [7] Duobus autem generibus deletur exercitus; aut internicione, aut dispersione. Sallustius (Hist. frag. inc. 6), 'Hostes,' inquit, 'oppressi, aut dilapsi forent.' Sic et utrumque Vergilius. Internicione (Aen. 1,69):

Submersasque obrue puppis.

Dispersione (Aen. 1,70):

Aut age diversos et dissice corpora ponto.

[8] Spolia hostium: praeda, manubiae, exuviae, partes. Praeda a praedando vocata. Manubiae, eo quod manibus detrahuntur. Haec et exuviae ab exuendo dictae, quia exuuntur. Haec et partes a pari divisione pro personarum qualitate, et laborum iusta decisione. Spolia autem a palleis, quasi expallia; victis enim detrahuntur.

III. DE SIGNIS. [1] Signa bellorum dicuntur quod ex his exercitus et pugnandi et victoriae receptui accipit symbolon. Nam aut per vocem tubae, aut per symbolon admonetur exercitus. [2] Legionum principalia signa: aquilae, dracones et pilae. Aquilae ideo, quod eadem avis Iovis in armis auspicio fuerit. Nam dum idem Iovis adversus Titanas proficisceretur, aquilam ei in auspicio apparuisse ferunt; quam ille pro indicio victoriae acceptam tutelae suae auspicatus, eam legioni signum dedit; quo factum est ut deinceps militum signis committeretur. Cuius meminit Lucanus dicens (1,7): Signa pares aquilas et pila minantia pilis. [3] Draconum signa ab Apolline morte Pythonis serpentis inchoata sunt. Dehinc a Graecis et Romanis in bello gestari coeperunt. [4] Pilam in signo constituisse fertur Augustus, propter nationes sibi in cuncto orbe subiectas, ut maius figuram orbis ostenderet. [5] Vexillum et ipsud signum bellicum, tractum nomen habens a veli diminutione, quasi velxillum. Sub Romulo autem fasciculos feni pro vexillis milites habuerunt: hinc et manipuli appellantur; manipulos enim dicimus fasces feni quod manum inpleant. Cetera signa diversis praelata imaginibus secundum militarem consuetudinem existunt, per quas exercitus permixtionem proeliorum agnoscitur.

IV. DE BVCINIS. [1] Bucina est qua signum datur in hostem, dicta a voce, quasi vocina. Nam pagani agrestesque ad omnem usum bucina ad conpita convocabantur: proprie ergo hoc agrestibus signum fuit. De quo Propertius (4,1,13):

Bucina cogebat priscos ad arma Quirites.

[2] Huius clangor bucinum dicitur. Tubam Tyrrheni primi invenerunt; unde [et] Vergilius (Aen. 8,526):

Tyrrhenusque tubae mugire per aethera clangor.

Hanc enim a Tyrrhenis praedonibus excogitatam, cum dispersi circa maritimas oras non facile ad quamque praedae occasionem voce aut bucina convocantur, vento plerumque obstrepente. [3] Hinc postea bellicis certaminibus adhibita est ad denuntianda signa bellorum, ut ubi exaudiri praeco per tumultum non poterat, sonitus tubae clangentis adtingeret. Tubam autem dictam quasi tofam, id est cavam. [4] Item tubam quasi tibiam. Inter tubam autem et bucinam veteres discernebant. Nam bucina insonans sollicitudinem ad bella denuntiabat. Vergilius (Aen. 7,519):

Qua bucina signum dira dedit.

Tuba autem proelium indicabant, ut (Virg. Aen. 9,503):

At tuba terribilem sonitum,

Cuius sonus varius est. Nam interdum canitur ut bella committantur, interdum ut insequantur eos qui fugiunt, interdum receptui. Nam receptus dicitur quo se exercitus recipit, unde et signa receptui canere dicuntur. [5] Classica sunt cornua quae convocandi causa erant facta, et a calando classica dicebantur. De quibus Vergilius (Aen. 7,637):

Classica iamque sonant.

Apud Amazonas autem non tuba, sicut a regibus, sed a regina sistro vocabatur feminarum exercitus.

V. DE ARMIS. [1] Arma generaliter omnium rerum instrumenta sunt; unde et ubi reponuntur, armaria dicta sunt. Item arma et tela omnium generum; sed arma sunt quibus ipsi tuemur, tela sunt quae emittimus. Nam arma duplicia sunt: id est vel quibus percutimus, vel quibus tegimur. [2] Arma autem proprie dicta sunt eo quod armos tegunt. Nam arma vel ab armis dicuntur, id est ab umeris, ut (Virg. Aen. 11,644):

Latos huic hasta per armos acta tremit;

vel APO TOU AREOS, id est a Marte.

VI. DE GLADIIS. [1] Gladius generaliter dicitur ensis in proelio; sed ensis ferrum tantum, gladius vero totus. Proprie autem appellatus gladius, quod gulam dividit, id est cervicem secat. Ad hoc enim primum est factus; nam cetera membra securibus magis caeduntur, collum gladio tantum. [2] Acies autem gladii ab acumine dicta. Capulus vocatus vel quia caput est gladii, vel quia ibi capitur ut teneatur: nam alias acies ferri non sinit. Mucro non tantum gladii est, sed et cuiuslibet teli acumen, dictus a longitudine. Nam MAKRON Graeci longum vocant; hinc et machaera. Machaera autem est gladius longus ex una parte acutus. [3] Framea vero gladius ex utraque parte acutus, quam vulgo spatam vocant. Ipsa est et romphea. Framea autem dicta quia ferrea est: nam sicut ferramentum, sic framea dicitur; ac proinde omnis gladius framea. [4] Spatha a passione dicitur, Graeco verbo, quoniam PATHEIN Graece dicitur pati; unde et patior et patitur dicimus. Alii spatam Latine autumant dictam, eo quod spatiosa sit, id est lata et ampla: unde et spatula in pecoribus. [5] Semispatium gladium est a media spatae longitudine appellatum, non, ut inprudens vulgus dicit, sine spatio, dum sagitta velocior sit. [6] Pugio a pungendo et transfigendo vocatus. Est enim gladius parvus et bis acutus lateri adhaerens. Idem et clunabulum dictum, quod religetur ad clunem. [7] Chelidoniacus gladius ferrum est latum, cuius duplex mucro ac bifurcus in modum caudae hirundineae formatur; unde et chelidoniacus dicitur. [8] Sica a secando dicta. Est enim gladius brevis quo maxime utuntur qui apud Italos latrocinia exercent; a quo et sicarii dicti. Tranquillus (lud. hist. 195) autem dicit: 'Dum cuiusdam gladiatoris in ludum emissi gladius curvatus fuisset ex acie recta, procucurrit unus ad id corrigendum; tumque a pugnante responsum est: Sic ha pugnabo. Inde sicae nomen datum.' [9] Secures signa sunt quae ante consules ferebantur; quas Hispani ab usu Francorum per derivationem Franciscas vocant. Ea signa portari ne aut usum perderent belli, aut vacans aspectum amitteret gladiorum.

VII. DE HASTIS. [1] Hasta est contus cum ferro; cuius diminutivum facit hastilia. Nomen autem hasta ab astu sumpsit; unde et astutia. [2] Contum ferrum non habet, sed tantum cuspide acuto est. Vergilius (Aen. 5,208):

Eferatasque trudes et acuto cuspide contos.

Contum autem quasi conitum: est enim conum acuta rotunditas. [3] Trudes amites sunt cum lunato ferro, quae Graeci aplustria dicunt. ›A trudibus autem verum› quod trudunt et detrudunt. Vergilius (Aen. 5,208):

Eferatasque trudes.

[4] Venabula dicta quasi venatui abilia, vel quia venientem excipiunt, quasi excipiabula. Excipiunt enim apros expectantque leones, intrant ursos, sit tantum firma manus (cf. Mart. 14,30). [5] Lancea est hasta amentum habens in medio: dicta autem lancea quod aequa lance, id est aequali amento, ponderata vibratur. [6] Amentum vinculum est iaculorum hastilium qui mediis hastis aptatur: et inde amentum quod media hasta religatur ut iaculetur. [7] Clava est qualis fuit Herculis, dicta quod sit clavis ferreis invicem religata; et est cubito semis facta in longitudine. Haec et cateia, quam Horatius caiam dicit. Est enim genus Gallici teli ex materia quam maxime lenta, quae iacta quidem non longe propter gravitatem evolat, sed quo pervenit, vi nimia perfringit; quod si ab artifice mittatur, rursum redit ad eum qui misit. Huic meminit Vergilius dicens (Aen. 7,741):

Teutonico ritu soliti torquere cateias

Vnde et eos Hispani et Galli tautanos vocant. [8] Falarica est telum ingens torno factum, habens ferrum cubitale et rotunditatem de plumbo in modum sphaerae. In ipsa summitate dicitur etiam et ignem habere adfixum. Hoc autem telo pugnatur de turribus, quas dici manifestum est. Iuvenalis (6,589):

Consulis ante falas delphinorumque columnas.

A falis igitur dicta est falarica, sicut a muro muralis. Sane falaricam Lucanus dicit nervis mitti tortilibus et quadam machina (6,198):

Vt nunc (tortilibus) vibrata falarica nervis.

Vergilius vero ait Turnum manu ›falaricae ›iaculasse (Aen. 9,705). [9] Pila sunt arma iaculorum atque telorum a torquendo, vel emittendo, vocatae. De quibus Lucanus (1,7):

Signa pares aquilas et pila minantia pilis.

Cuius singulare pilum dicitur. Telum vocatur secundum Graecam etymologiam, APO TOU TELOTHEN, quidquid longe iaci potest: quamquam abusive dicatur et gladium, ut est illud (Virg. Aen. 9,747):

At non hoc telum, mea quod vi dextera versat.

Proprie autem telum a longitudine dictum: unde et mustelam dicimus quod longior sit quam mus. [11] Cuspis hastilis amentata, a cespite dictus, quod est virgulta. Vergilius (Aen. 7,817):

Et pastorale(m) praefixa cuspide myrtum. Proprie autem cuspis posterior pars hastae est.

VIII. DE SAGITTIS. [1] Sagitta a sagaci ictu, id est veloci ictu, vocata. Pinnis enim fertur, quasi avis, ut celeriter mors percurrat ad hominem. Has primum Cretenses usi sunt, quibus pinnae, ut diximus, ideo adglutinantur ut leves sint et pervolent. [2] Scaptos. Spicula sunt sagittae vel lanceae breves, ab spicarum specie nuncupatae. [3] Scorpio est sagitta venenata arcu vel tormentis excussa, quae dum ad hominem venerit, virus, quo figit, infundit; unde et scorpio nomen accepit.

IX. DE FARETRIS. [1] Faretra sagittarum theca, a ferendo iacula dicta; sicut et feretrum, ubi funus defertur. Quae idcirco etymologiam communem habent, quia pharetra mortem, feretrum mortuum portat. [2] Coriti proprie sunt arcuum thecae, sicut sagittarum faretrae. Vagina appellata eo quod in ea mucro vel gladius baiuletur. [3] Teca ab eo quod aliquid receptum tegat, C littera pro G posita. Alii Graeco nomine thecam vocari adserunt, quod ibi reponatur aliquid. Inde et bibliotheca librorum repositio dicitur. [4] Dolones sunt vaginae ligneae, intra quas latet pugio sub baculi specie. Dolones autem a dolo dicti sunt, quod fallant et decipiant ferro, quum speciem praeferant ligni. Hos vulgus Graeco nomine oxos vocant, id est acutos. Vnde et apud medicos acutus morbus OXEIA vocatur. Arcus vocatus eo quod arceat adversarium. [5] Inde et arces dicuntur a quibus arcentur hostes. Item arcus ob speciem, quod sint curvati artius.

X. DE FVNDIS. [1] Funda dicta eo quod ex ea fundantur lapides, id est emittantur. [2] Balista genus tormenti, ab emittendo iacula dicta; BALEIN enim Graece mittere dicitur. Torquetur enim verbere nervorum, et magni vi iacit aut hastas aut saxa. Inde et fundibalus, quasi fundens et emittens. Contra balistam testudo valet: series enim fit armorum umbonibus inter se conligatis.

XI. DE ARIETE. [1] Arieti nomen species dedit, eo quod cum inpetu inpingit murum in modum arietum pugnantium. Validae enim ac nodosae arboris caput ferro vestitur, eaque suspensa funibus multorum manu ad murum inpellitur, deinde retrorsum ducta maiori inpetu destinatur, sicque crebris ictibus concussum muri latus cedit cavatumque inrumpit ac fenestram facit. [2] Contra inpulsum arietis remedium est saccus paleis plenus et in eum locum demissus quo aries percutit; laxo enim saccorum sinu ictus arietis inlisus mollitur. Duriora enim mollioribus facilius cedunt. [3] Plutei sunt crates corio crudo intextae, quae in opere faciendo hosti obiciuntur. [4] Musculus cuniculo similis fit, quo murus perfoditur; ex quo et appellatus, quasi murusculus.

XII. DE CLYPEIS. [1] Clipeus est scutus maior, dictus ab eo quod clipet, id est celet, corpus periculisque subducat, APO TOU KLEPTEIN. Oppositus enim sua defensione ab hastis et iaculis corpus munit. Clypeus autem peditum est, scutus equitum. [2] Scutum appellatum eo quod a se excutiat telorum ictum. Vt enim telis resistatur, clipeus antefertur. Vmbo scuti pars media est, quasi umbilicus. [3] Ancile vocatur scutum breve et rotundum. De quo Vergilius (Aen. 7,188):

Laeva ancile gerebat.

Et ancile dictum ab ancisione, quod sit [ab] omni parte veluti ancisum ac rotundum. Ovidius (Fast. 3,377):

Idque ancile vocant, quod ab omni parte recisum: quaque notes oculis, angulus omnis abest.

[4] Peltum scutum brevissimum in modum lunae mediae. De quibus meminit liber Regum (3 Reg. 10,16): 'Fecit rex Salomon ducenta scuta de auro puro et trecentas peltas ex auro probato.' [5] [S]cetra scutum loreum sine ligno, quo utuntur Afri et Mauri. De quo poeta (Virg. Aen. 7,732):

Laevas cetra tegit.

[6] Parma levia arma, quasi parva, non clypeum. Dicitur autem et testudo scutum, nam in modum testudinis fit clypeus. Est et testudo scutorum conexio curvata in testudinis modum. Namque in armorum generibus milites etiam ab animalibus nomina sumunt, ut aries; et Sallustius (Hist. 3,36): 'In modum,' inquit, 'iricii militaris.'

XIII. DE LORICIS. [1] Lorica vocata eo quod loris careat; solis enim circulis ferreis contexta est. [2] Squama est lorica ferrea ex lamminis ferreis aut aereis concatenata in modum squamae piscis, et ex ipso splendore squanarum et similitudine nuncupata. De ciliciis autem et poliuntur loricae et teguntur.

XIV. DE GALEIS. [1] Cassis de lammina est, galea de coreo. Nam galeros coreum dicitur. Cassidam autem a Tuscis nominatam: illi enim galeam cassim nominant, credo a capite. [2] Apex est quod in summa galea eminet, quo figitur crista; quam Graeci CHONON vocant. Nam conus est curvatura quae in galea prominet, super quam cristae sunt.

XV. DE FORO. [1] Forus est exercendarum litium locus, a fando dictus [sive a Foroneo rege, qui primus Graecis leges dedit]. Qui locus et Prorostra vocatur ab eo quod ex bello Punico captis navibus Carthaginensium rostra ablata sunt, et in foro Romano praefixa, ut esset huius insigne victoriae. Constat autem forus causa, lege et iudice. [2] Causa vocata a casu quo evenit. Est enim materia et origo negotii, necdum discussionis examine patefacta; quae dum praeponitur causa est, dum discutitur iudicium est, dum finitur, iustitia. Vocatum autem iudicium quasi iurisdictio, et iustitia quasi iuris status. Iudicium autem prius inquisitio vocabatur; unde et actores iudiciorum et praepositos quaestores vel quaesitores vocamus. [3] Negotium multa significat: modo actum rei alicuius, cui contrarium est otium; modo actionem causae, quod est iurgium litis. Et dictum negotium quasi nec otium, id est sine otio. Negotium autem in causis, negotiatio in commerciis dicitur, ubi aliquid datur ut maiora lucrentur. [4] Iurgium dictum quasi iuris garrium, eo quod hi qui causam dicunt iure disceptent. Lis a contentione limitis prius nomen sumpsit. De qua Vergilius (Aen. 12,898):

Limes erat positus, litem ut discerneret agri.

[5] Causa aut argumento aut probatione constat. Argumentum numquam testibus, numquam tabulis dat probationem, sed sola investigatione invenit veritatem; unde et dictum argumentum, id est argutum inventum. Probatio autem testibus et fide tabularum constat. [6] In omne autem iudicium sex personae quaeruntur: iudex, accusator, reus et tres testes. Iudex dictus quasi ius dicens populo, sive quod iure disceptet. Iure autem disceptare est iuste iudicare: non est autem iudex si non est in eo iustitia. [7] Accusator vocatus quasi adcausator, quia ad causam vocat eum quem appellat. Reus a re, qua petitur, nuncupatus, quia, quamvis sceleris conscius non sit, reus tamen dicitur, quamdiu in iudicio pro re aliqua petitur. [8] Testes antiquitus superstites dicebantur, eo quod super statum causae proferebantur. Nunc parte ablata nominis, testes vocari. [9] Testis autem consideratur condicione, natura et vita. Condicione, si liber, non servus. Nam saepe servus metu dominantis testimonium subprimit veritatis. Natura, si vir, non femina. Nam (Virg. Aen. 4,569):

Varium et mutabile semper femina. Vita, si innocens et integer actu. Nam si vita bona defuerit, fide carebit. Non enim potest iustitia cum scelerato habere societatem. [10] Duo sunt autem genera testium: aut dicendo id quod viderunt, aut proferendo id quod audierunt. Duobus autem modis testes delinquunt: quum aut falsa promunt, aut vera silentio obtegunt.

XVI. DE SPECTACVLIS. [1] Spectacula, ut opinor, generaliter nominantur voluptates quae non per semetipsa inquinant, sed per ea quae illic geruntur. Dicta autem spectacula eo quod hominibus publica ibi praebeatur inspectio. Haec et ludicra nuncupata, quod in ludis gerantur aut in cenis. [2] Ludorum origo sic traditur: Lydios ex Asia transvenas in Etruria consedisse duce Tyrreno, qui fratri suo cesserat regni contentione. Igitur in Etruria inter ceteros ritus superstitionum suarum spectacula quoque religionis nomine instituerunt. Inde Romani arcessitos artifices mutuati sunt; et inde ludi a Lydis vocati sunt. Varro autem dicit ludos luso vocatos, quod iuvenes per dies festos solebant ludi exultatione populum delectare. Vnde et eum lusum iuvenum et diebus festis et templis et religionibus reputant. [3] Nihil iam de causa vocabuli, dum rei causa idolatria sit. Vnde et promiscue ludi Liberalia vocabantur, ob honorem Liberi patris. Ob hoc dispicienda est originis macula, ne bonum aestimes quod initium a malo accepit. Ludus autem aut gymnicus est, aut circensis, aut gladiatorius, aut scenicus.

XVII. DE LVDO GYMNICO. [1] Gymnicus ludus est velocitatis ac virium gloria. Cuius locus gymnasium dicitur, ubi exercentur athletae et cursorum velocitas conprobatur. Hinc accidit ut omnium prope artium exercitia gymnasia dicantur. [2] Ante enim in locis certantes cincti erant, ne nudarentur: post relaxato cingulo repente prostratus exanimatus est quidam cursor. Quare ex consilii decreto tunc archon Hippomenes ut nudi deinceps omnes exercitarentur permisit. Ex illo gymnasium dictum, quod iuvenes nudi exercentur in campo, ubi sola tantum verecunda operiuntur.

XVIII. DE GENERIBVS GYMNICORVM. [1] Genera gymnicorum quinque: id est saltus, cursus, iactus, virtus atque luctatio. Vnde ferunt quendam regem tot filios adolescentes habentem totidem generibus de regno iussisse contendere.

XIX. DE SALTV. [1] Saltus dictus quasi exilire in altum: est enim saltus altius exilire vel longius.

XX. DE CVRSV. [1] Cursus a velocitate crurum vocatur; est enim cursus celeritas pedum.

XXI. DE IACTV. [1] Iactus dictus a iaciendo. Vnde et piscatorium rete iaculum dicitur. Huic arti usus est arreptos lapides procul ferire, hastas pondere librato iacere, sagittas arcu emittere.

XXII. DE VIRTVTE. [1] Virtus est inmensitas virium in labore et pondere corporis [vocata].

XXIII. DE LVCTATIONE. [1] Luctatio a laterum conplexu vocata, quibus comminus certantes innitent, qui Graeca appellatione athletae vocantur.

XXIV. DE PALAESTRA. [1] Locus autem luctationis palaestra dicitur. Palaestram autem vel APO TES PALES, id est a luctatione, vel APO TOU PALLEIN, id est a motu ruinae fortis, nominatam dicunt, scilicet quod in luctando, cum medios arripiant, fere quatiant; idque apud Graecos PALLEIN vocatur. Quidam opinantur artem luctandi ursorum contentione monstratam: namque inter ceteras feras eos solos et erigi congressos et subsidere celeriter ac reverti, et modo manibus temtare invicem, modo conplexu abigere sese more luctantium.

XXV. DE AGONE. [1] Quae Latine certamina, Graeci AGONAS vocant, a frequentia qua celebrabantur. Siquidem et omnem coetum atque conventum agona dici; ali quod in circulis et quasi agoniis, id est sine angulo locis, ederentur nuncupatos agonas putant.

XXVI. DE GENERIBVS AGONVM. [1] Agonum genera fuisse: inmensitas virium, cursui celeritas, sagittandi peritia, standi patientia, ad citharam quoque vel tibias incedendi gestus, de moribus quoque, de forma, de cantandi modulatione, terrestris quoque belli et navalis proelii, perpetiendorumque suppliciorum certamina.

XXVII. DE LVDIS CIRCENSIBVS. [1] Ludi Circenses sacrorum causa ac deorum gentilium celebrationibus instituti sunt: unde et qui eos spectant daemonum cultibus inservire videntur. Nam res equestris antea simplex agebatur, et utique communis usus reatus non erat; sed quum ad ludos coactus est naturalis usus, ad daemoniorum cultum translatus est. [2] Itaque Castori et Polluci deputantur haec species, quibus equos a Mercurio distributos historiae docent; sed et Neptunus equestris ludi est, quem Graeci IPPION appellant; sed et Martis et Iovis in ludis equi sunt consecrati, et ipsi quadrigis praesunt. [3] Circenses autem ludi ideo dicti, vel a circumeundo, vel quod, ubi nunc metae sunt, olim gladii ponebantur quos quadrigae circumibant; et inde dicti Circenses, ab ensibus circa quos currebant. Siquidem et in litore circa ripas fluminum currus agitantes, gladios in ordine in ripae litore ponebant, et erat artis equum circa pericula torquere. Inde et Circenses dicti putantur, quasi circum enses.

XXVIII. DE CIRCO. [1] Circus Soli principaliter consecratus est a paganis, cuius aedis medio spatio et effigies de fastigio aedis emicat, quod non putaverint sub tecto consecrandum quem in aperto habent. Est autem circus omne illud spatium quod circuire equi solent. [2] Hunc Romani dictum putant a circuitu equorum, eo quod ibi circum metas equi currant. Graeci vero a Circe Solis filia, quae patri suo hoc genus certaminis instituit, adserunt nuncupatum, et ab ea circi appellationem argumentantur. Fuit autem maga et venefica et sacerdos daemonum, in cuius habitu et opera magicae artis et cultus idolatriae recognoscitur.

XXIX. DE ORNAMENTIS. [1] Ornamenta circi: ova, meta, oboliscus, carcer. Ova honori Pollucis et Castoris adscribunt, qui illos ovo editos credendo de cygno Iove non erubescunt. [2] Fingunt autem Circensia Romani ad causas mundi referre, ut sub hac specie superstitiones vanitatum suarum excusent.

XXX. DE METIS. [1] Metarum quippe appellatione proprie terminum ac finem mundi designare volunt, ab eo quod aliqui emensus finis est, sive ad testimonium orientis occidentisque solis.

XXXI. DE OBELISCO. [1] Oboliscum Mesfres rex Aegypti primus fecisse refertur tali ex causa. Quum quodam tempore Nilus violenti inundatione Aegyptum nocuisset, indignatus rex tamquam poenas a flumine exigeret, sagittam in undas misit. Non multum post gravi valitudine correptus lumen amisit, qui post caecitatem visu recepto duos oboliscos Soli sacravit. Oboliscus enim sagitta dicitur, qui ideo in medio Circo ponitur quia per medium mundum sol currit. [2] Medio autem spatio ab utraque meta constitutus oboliscus fastigium summitatemque caeli significat, quum sol ab utroque spatio medio horarum discrimine transcendit. Summo obolisco superpositum est quoddam auratum in modum flammae formatum, quoniam sol plurimum in se caloris atque ignis habet.

XXXII. DE CARCERIBVS. [1] In Circo unde emittuntur equi carceres dicuntur, ab ea re qua et ille carcer qui est in civitate; quod, ut ibi homines damnati atque inclusi, ita hic equi cohercentur, ne exeant antequam signum emittant.

XXXIII. DE AVRIGIS. [1] Ars Circi: auriga et cursus, equites vel pedites. Auriga proprie dictus quod currum agat et regat, sive quod feriat iunctos equos. Nam aurit, ferit; ut (Virg. Aen. 10,314):

Latus aurit apertum.

[2] Ipse est et agitator, id est verberator, ab agendo dictus. Aurigae autem duobus coloribus sunt, quibus speciem idolatriae vestiunt. Nam prasinus terrae, venetus caelo et mari a paganis dicatus est.

XXXIV. DE QVADRIGIS. [1] Erict(h)onius autem, qui regnavit Athenis, primus quattuor equos iuncxisse fertur; sicut Vergilius auctor est dicens (Georg. 3,113):

Primus Erict(h)onius currus et quattuor ausus Iungere equos, rapidisque rotis insistere victor.

[2] Fuit autem Minervae et Vulcani filius de caduca in terram libidine, ut fabulae ferunt, procreatus, portentum daemonicum, immo diabolus, qui primus Iunoni currum dedicavit. Tali auctore quadrigae productae sunt.

XXXV. DE CVRRV. [1] Currus autem a cursu dictus, vel quia rotas habere videtur [multas]; unde et carrum quasi currum. Quadrigarum vero currus duplici olim temone erant perpetuoque et qui omnibus equis iniceretur iugo. [2] Primus Clisthenes Sicyonius tantum medios iugavit, eisque singulos ex utraque parte simplici vinculo adplicavit, quos Graeci SEIRAFOROUS, Latini funarios vocant, a genere vinculi, quo prius alligabantur.

XXXVI. DE EQVIS QVIBVS CVRRIMVS. [1] Quadrigae et bigae, et trigae et seiugae a numero equorum et iugo dicti. Ex quibus quadrigas soli, bigas lunae, trigas inferis, seiugas Iovi, desultores Lucifero et Hespero sacraverunt. Quadrigam ideo soli iungunt quia per quattuor tempora annus vertitur: vere, aestate, autumno et hieme. [2] Bigas lunae, quoniam gemino cursu cum sole contendit, sive quia et nocte et die videtur. Iungunt enim unum equum nigrum, alterum candidum. Trigas diis inferis, quia is per tres aetates homines ad se rapit: id est per infantiam, iuventutem atque senectam. Seiuga maximus currus currit Iovi, propter quod maximum deorum suorum eum esse credunt. [3] Ideo autem rotis quadrigas currere dicunt, sive quia mundus iste circuli sui celeritate transcurrit, sive propter solem, quia volubili ambitu rotat; sicut ait Ennius (Ann. 558):

Inde patefecit radiis rota candida caelum.

XXXVII. DE SEPTEM SPATIIS. [1] Septem spatia quadrigae currunt referentes hoc ad cursum septem stellarum, quibus mundum regi dicunt, sive ad cursum septem dierum praesentium, quibus peractis vitae terminus consummatur; quorum finis est creta, id est iudicium.

XXXVIII. DE EQVITIBVS. [1] Porro equites singulares ideo currere dicunt quia singulariter unusquisque cursum vitae huius peragit atque transit, alius alio tempore sequens alium, per unam tamen viam mortalitatis usque ad propriam metam mortis.

XXXIX. DE DESVLTORIBVS. [1] Desultores nominati quod olim, prout quisque ad finem cursus venerat, desiliebat et currebat; sive quod de equo in equum transiliebat.

XL. DE PEDITIBVS. [1] Pedites autem aiunt propterea pede currere quia pedibus curritur mortalitati. Ob hoc a superiori parte currunt ad inferiora, id est ab oriente ad occidentem, quia mortales oriuntur et occidunt. Nudi currunt, quia et homini in saeculo nullae reliquiae sunt. Recto spatio currunt, quia inter vitam et mortem nihil distat. Sed haec igitur propterea fingunt ut vanitates suas et sacrilegia excusare conentur.

XLI. DE COLORIBVS EQVORVM. [1] Circa causas quoque elementorum idem gentiles etiam colores equorum iunxerunt, russeos enim soli, id est igni, albos aeri, prasinos terrae, venetos mari adsimilantes. Item russeos aestati currere voluerunt, quod ignei coloris sint, et cuncta tunc flavescant. Albos hiemi, quod sit glacialis, et frigoribus universa canescant. Veri prasinos viridi colore, quia tunc pampinus densatur. [2] Item russeos currere Marti sacraverunt, a quo Romani exoriuntur, et quia vexilla Romanorum cocco decorantur; sive quod Mars gaudet sanguine. Albos zephyris et serenis tempestatibus, prasinos floribus et terrae, venetos aquis vel aeri, quia caeruleo sunt colore, luteos, id est croceos, igni et soli, purpureos Iri sacraverunt, quam arcum dicimus, quod is plurimos colores habeat. [3] Sicque, dum hac spectatione deorum cultibus atque elementis mundialibus profanantur, eosdem deos atque eadem elementa proculdubio colere noscuntur. Vnde animadvertere debes, Christiane, quod Circum numina inmunda possideant. Quapropter alienus erit tibi locus quem plurimi Satanae spiritus occupaverunt: totum enim illum diabolus et angeli eius repleverunt.

XLII. DE THEATRO. [1] Theatrum est quo scena includitur, semicirculi figuram habens, in quo stantes omnes inspiciunt. Cuius forma primum rotunda erat, sicut et amphitheatri; postea ex medio amphitheatro theatrum factum est. Theatrum autem ab spectaculo nominatum, APO TES THEORIAS, quod in eo populus stans desuper atque spectans ludos contemplaretur. [2] Idem vero theatrum, idem et prostibulum, eo quod post ludos exactos meretrices ibi prostrarentur. Idem et lupanar vocatum ab eisdem meretricibus, quae propter vulgati corporis levitatem lupae nuncupabantur: nam lupae meretrices sunt a rapacitate vocatae, quod ad se rapiant miseros et adprehendant. Lupanaria enim a paganis constituta sunt ut pudor mulierum infelicium ibi publicaretur, et ludibrio haberentur tam hi qui facerent quam qui paterentur.

XLIII. DE SCENA. [1] Scena autem erat locus infra theatrum in modum domus instructa cum pulpito, qui pulpitus orchestra vocabatur; ubi cantabant comici, tragici, atque saltabant histriones et mimi. Dicta autem scena Graeca appellatione, eo quod in speciem domus erat instructa. Vnde et apud Hebraeos tabernaculorum dedicatio a similitudine domiciliorum SKENOPEGIA appellabantur.

XLIV. DE ORCHESTRA. [1] Orchestra autem pulpitus erat scenae, ubi saltator agere posset, aut duo inter se disputare. Ibi enim poetae comoedi et tragoedi ad certamen conscendebant, hisque canentibus alii gestus edebant. Officia scenica: tragoedi, comoedi, thymelici, histriones, mimi et saltatores.

XLV. DE TRAGOEDIS. [1] Tragoedi sunt qui antiqua gesta atque facinora sceleratorum regum luctuosa carmine spectante populo concinebant.

XLVI. DE COMOEDIS. [1] Comoedi sunt qui privatorum hominum acta dictis aut gestu cantabant, atque stupra virginum et amores meretricum in suis fabulis exprimebant.

XLVII. DE THYMELICIS. [1] Thymelici autem erant musici scenici qui in organis et lyris et citharis praecanebant. Et dicti thymelici quod olim in orchestra stantes cantabant super pulpitum, quod thymele vocabatur.

XLVIII. DE HISTRIONIBVS. [1] (H)istriones sunt qui muliebri indumento gestus inpudicarum feminarum exprimebant; hi autem saltando etiam historias et res gestas demonstrabant. Dicti autem histriones sive quod ab Histria id genus sit adductum, sive quod perplexas historiis fabulas exprimerent, quasi historiones.

XLIX. DE MIMIS. [1] Mimi sunt dicti Graeca appellatione quod rerum humanarum sint imitatores; nam habebant suum auctorem, qui antequam mimum agerent, fabulam pronuntiare[n]t. Nam fabulae ita conponebantur a poetis ut aptissimae essent motui corporis.

L. DE SALTATORIBVS. [1] Saltatores autem nominatos Varro dicit ab Arcade Salio, quem Aeneas in Italiam secum adduxit, quique primo docuit Romanos adolescentes nobiles saltare.

LI. QVID QVO PATRONO AGATVR. [1] Et est plane in artibus scenicis Liberi et Veneris patrocinium, quae privata et propria sunt scenae, de gestu et corporis fluxu. Nam mollitiam Libero et Veneri inmolabant, illi per sexum, illi per luxum dissoluti: quae vero ibi vocibus et modis et organis et lyris transiguntur, Apollines et Musas et Minervas et Mercurios patronos habent. Quod spectaculum, Christiane, odere debes, quorum odisti auctores.

LII. DE AMPHITHEATRO. [1] Amphitheatrum locus est spectaculi, ubi pugnant gladiatores. Et inde ludum gladiatorium dictum quod in eo iuvenes usum armorum diverso motu condiscant, et modo inter se aut gladiis aut pugnis certantes, modo contra bestias incedentes; ubi non odio, sed praemio inlecti subeunt ferale certamen. [2] Amphitheatrum dictum, quod ex duobus theatris sit factum. Nam amphitheatrum rotundum est; theatrum vero ex medio amphitheatro est, semicirculi figuram habens.

LIII. DE LVDO EQVESTRI. [1] Genera gladiatorum plura, quorum primus ludus equestrium. Duo enim equites praecedentibus prius signis militaribus, unus a parte orientis, alter ab occidentis procedebant in equis albis cum aureis galeis minoribus et habilioribus armis; sicque atroci perseverantia pro virtute sua iniebant pugnam, dimicantes quousque alter in alterius morte prosiliret, ut haberet qui caderet casum, gloriam qui perimeret. Quae armatura pugnabat Martis Duellii causa.

LIV. DE RETIARIIS. [1] Retiarius ab armaturae genere. In gladiatorio ludo contra alterum pugnantem ferebat occulte rete, quod iaculum appellatur, ut adversarium cuspide insistente operiret, inplicitumque viribus superaret. Quae armatura pugnabat Neptuno tridentis causa.

LV. DE SECVTORIBVS. [1] Secutor ab insequendo retiarium dictus. Gestabat enim cuspidem et massam plumbeam, quae adversarii iaculum inpediret, ut antequam ille feriret rete, iste exsuperaret. Haec armatura sacrata erat Vulcano. Ignis enim semper insequitur, ideoque cum retiario componebatur, quia ignis et aqua semper inter se inimica sunt.

LVI. DE LAQVEARIIS. [1] Laqueariorum pugna erat fugientes in ludo homines iniecto laqueo inpeditos consecutosque prostrare amictos umbone pellicio.

LVII. DE VELITIBVS. [1] Velitum pugna erat ut ultro citroque tela obiectarent. Erat enim eorum varia pugna et spectantibus gratior quam reliqua: velites autem nuncupatos sive a volitatione, sive a civitate Etruscorum quae Veles vocabatur.

LVIII. DE FERALI CERTAMINE. [1] Ferarum pugna erat emissas bestias iuvenes excipere, pugnare adversus eas, ultroneo funere certare, non crimine, sed furore.

LIX. DE HORVM EXERCITATIONE LVDORVM. [1] Haec quippe spectacula crudelitatis et inspectio vanitatum non solum hominum vitiis, sed et daemonum iussis instituta sunt. Proinde nihil esse debet Christiano cum Circensi insania, cum inpudicitia theatri, cum amphitheatri crudelitate, cum atrocitate arenae, cum luxuria ludi. Deum enim negat qui talia praesumit, fidei Christianae praevaricator effectus, qui id denuo appetit quod in lavacro iam pridem renuntiavit; id est diabolo, pompis et operibus eius.

LX. DE TABVLA. [1] Alea, id est lusus tabulae, inventa a Graecis in otio Troiani belli a quodam milite Alea nomine, a quo et ars nomen accepit. Tabula luditur pyrgo, calculis tesserisque.

LXI. DE PYRG1S. [1] Pyrgus dictus quod per eum tesserae pergant, sive quod turris speciem habeat. Nam Graeci turrem PURGON vocant.

LXII. DE CALCVLIS. [1] Calculi vocati quod lenes sint et rotundi. Vnde et calculus dicitur lapis brevis, qui sine molestia sui brevitate calcatur. Item calculi, quod per vias ordinales eant, quasi per calles.

LXIII. DE TESSERIS. [1] Tesserae vocatae quia quadrae sunt ex omnibus partibus. Has alii lepusculos vocant, eo quod exiliendo discurrant. Olim autem tesserae iacula appellabantur, a iaciendo.

LXIV. DE FIGVRIS ALEAE. [1] Quidam autem aleatores sibi videntur physiologice per allegoriam hanc artem exercere, et sub quadam rerum similitudine fingere. Nam tribus tesseris ludere perhibent propter tria saeculi tempora: praesentia, praeterita, futura; quia non stant, sed decurrunt. Sed et ipsas vias senariis locis distinctas propter aetates hominum ternariis lineis propter tempora argumentantur. Inde et tabulam ternis discriptam dicunt lineis.

LXV. DE VOCABVLIS TESSERARVM. [1] Iactus quisque apud lusores veteres a numero vocabatur, ut unio, [binio,] trinio, quaternio, [quinio], senio. Postea appellatio singulorum mutata est, et unionem canem, trinionem suppum, quaternionem planum vocabant.

LXVI. DE IACTV TESSERARVM. [1] Iactus tesserarum ita a peritis aleatoribus conponitur ut adferat quod voluerit, utputa senionem, qui eis in iactu bonum adfert. Vitant autem canem quia damnosus est; unum enim significat.

LXVII. DE CALCVLORVM MOTV. [1] Calculi partim ordine moventur, partim vage: ideo alios ordinarios, alios vagos appellant; at vero qui moveri omnino non possunt, incitos dicunt. Vnde et egentes homines inciti vocantur, quibus spes ultra procedendi nulla restat.

LXVIII. DE INTERDICTIONE ALEAE. [1] Ab hac arte fraus et mendacium atque periurium numquam abest, postremo et odium et damna rerum; unde et aliquando propter haec scelera interdicta legibus fuit.

LXIX. DE PILA. [1] Pila proprie dicitur quod sit pilis plena. Haec et sfera a ferendo vel feriendo dicta. De quarum genere et pondere Dorcatius sic tradit (1): Neu tu parce pilos vivacis condere cervi, Vncia donec erit geminam super addita libram. [2] Inter species pilarum sunt trigonaria et arenata. Trigonaria est qu[i]a inter tres luditur. Arenata, qua in grege, dum ex a circulo adstantium spectantiumque emissa, ultra iustum spatium pilam excipere lusumque inire consueverunt. Cubitalem lusum appellant quum duo comminus ex proximo ac pene coniunctis cubitis pilam feriunt. Suram dicitur dare qui pilam crure prolato feriendam conlusoribus praebent.

Isidore of Seville

19

ISIDORI HISPALENSIS EPISCOPI ETYMOLOGIARUM SIVE ORIGINUM LIBER XIX

DE NAVIBVS, AEDIFICIIS ET VESTIBVS

I. DE NAVIBVS. [1] Artium quarundam vocabula quibus aliquid fabricatur, vel instrumenta artificum, vel quae ministerium exhibent, atque aliquid huiuscemodi deinceps ex parte notanda studui. [2]Artifex generale nomen vocatur quod artem faciat, sicut aurifex qui aurum [facit]. Faxo enim pro facio antiqui dicebant. [3] Nauclerus domnus navis est, appellatus ita quod navis in sorte eius sit; CHLEROS enim Graece sors dicitur.Ceteri autem in navi in contributione sunt. [4]Gubernio, qui et gubernator, quasi coibernator, quod coibeat prudentia sua iberna, id est tempestates maris. [5] Nauta a nave dictus per derivationem. Navita autem pro nauta poetice dicitur, sicut Mavors pro Mars; nam rectum est nauta. [6] Remex vocatus quod remum gerit; sic autem remex quomodo tubex dicitur nominativo casu. [7] Epibata Graeco nomine appellatur, qui Latine dicitur superveniens. Hic nihil habet negotii, sed naulo dato in alias terras transire disponit. [8] Navem quidam perhibent dictam eo quod navum rectorem quaerat, id est peritum, sapientem, strenuum, qui continere et gubernare novit propter maritima pericula et casus. Vnde est illud Salomonis (Prov. 1,5): 'Intelligens gubernacula possidebit.' Lydii autem primum navem fabricaverunt, pelagique incerta petentes pervium mare usibus humanis fecerunt. [9] Rates primum et antiquissimum navigii genus e rudibus tignis asseribusque consertum; ad cuius similitudinem fabricataenaves ratariae dictae. Nunc iam rates abusive naves; nam proprie rates sunt conexae invicem trabes. [10] Trieris navis magna, quam Graeci durconem vocant. De qua in Esaia 33,21): 'Non transibit per eam trieris magna.' [11] Carpasia navis a Carpatho insula nominata, sicut a Rodo Rodia, sicut ab Alexandria Alexandrina. [12] Liburnae dictae a Libyis; naves enim sunt negotiatorum. De qualibus Horatius (Epod. 1,1):

Ibis Liburnis inter alta navium.

[13] Rostratae naves vocatae ab eo quod in fronte rostra aerea habeant propter scopulos, ne feriantur et conlidantur. [14] Longae naves sunt quas dromones vocamus, dictae eo quod longiores sint ceteris: cuius contrarius musculus, curtum navigium. Dromo autem a decurrendo dictus; cursum enim Graeci DROMON vocant. [15] Classis dicta est a Graeco vocabulo, APO TON KALON, id est lignis; unde et calones naviculae quae ligna militibus portant. [16] Ancyromac(h)us dictus pro eo quod celeritate sui ancoris et instrumentis reliquis navium vehendis sit aptus. [17] Phaselus est navigium quem nos corrupte baselum dicimus. De quo Vergilius (Georg. 4,289):

Pictisque phaselis.

[18] Scapha, qui et KATASKOPOS, navigium quod Latine speculatorium dicitur; SKOPOS enim Latine intendere dicitur. [19] Barca est quae cuncta navis conmercia ad litus portat. Haec navis in pelago propter nimias undas suo suscipit gremio: ubi autem adpropinquaverit portum, reddit vicem barca navi quam accepit in pelago. [20] Paro navigium piratarum aptum, et ex his ita vocatum. Cicero (Mar. 3):

Tunc se fluctigero tradit mandatque paroni.

Et alibi (Com. pall. inc. 21):

Parunculis ad litus ludit celeribus.

[21] Mioparo quasi minimus paro. Est enim scapha ex vimine facta, quae contecta crudo coreo genus navigi praebet; quales utuntur Germanorum piratae in Oceani litoribus vel paludibus ob agilitatem. De qualibus Historia 'Gens', inquit, 'Saxonum mioparonibus, non viribus nituntur, fugae potius quam bello parati.' [22] Celoces, quas Graeci KELETAS vocant, id est veloces biremes vel triremes, agiles et ad ministerium classis aptae. Ennius (Ann. 478):

Labitur uncta carina per aequora cana celocis.

[23] Biremes autem naves sunt habentes remorum ordinem geminum. Triremes et quadriremes trium et quattuor ordinum. Sic et penteres et (h)exeres, quinos vel senos ordines habentes. [24] Actuariae naves sunt quae velis simul et remis aguntur. Hippagogus, in quo equos transvehere solitum est. Pontonium navigium fluminale tardum et grave, quod nonnisi remigio progredi potest. Hic et traiectus, id est extentus: est enim latus; unde et transenna dicitur extentus funis. [25] Lembus navicula brevis, qui alia appellatione dicitur et cumba et caupulus, sicut et lintris, id est carabus, quem in Pado paludibusque utuntur. [26] Carabus parva scapha ex vimine facta, quae contecta crudo coreo genus navigii praebet. Portemia navicula Syriatici generis lata et sine carina, a portando vocata. Vtuntur his in Pannonia. [27] Trabariae amnicae naves quae ex singulis trabibus cavantur, quae alio nomine litorariae dicuntur. Haec et caudicae, ex uno ligno cavato factae; et inde caudicae quia a quattuor usque ad decem homines capiunt.

II. DE PARTIBVS NAVIVM ET ARMAMENTIS. [1] Puppis posterior pars navis est, quasi post; prora anterior, quasi priora. Cumba locus imus navis, quod aquis incumbat. Carina a currendo dicta, quasi currina. [2] Fori navium latera concava, a ferendo onere dicta; sive tabulata navium quae sternuntur, dicta ab eo quod incessus ferant vel foris emineant. De quibus Vergilius (Aen. 6,412):

[Laxatque foros].

[3] Columbaria in summis lateribus navium loca concava per qua eminent remi; dicta, credo, quod sint similia latibulis columbarum in quibus nidificant. [4] Agea viae sunt, loca in navi per qua ad remiges hortator accedit. De qua Ennius (Ann. 492):

Multa foro ponet, et agea longa repletur.

[5] Transtra sunt tabulae ubi sedent remiges, quod in transverso sint dicta; quae Vergilius (Aen. 6,411) iuga appellat. [6] Remi a removendis, (tonsae a tondendis) et decutiendis fluctibus dicti, sicut tonsores a tondendis et decutiendis capillis. [7] Palmula est extrema latitudo remi, a palma dicta, qua mare inpellitur. Antemnae autem dictae quod ante amnem sint positae; praeterfluit enim eas amnis. Cornua extremae partes antemnarum sunt, dictae per tropum. [8] Malus est arbor navis qua vela sustinentur. Malus autem dictus quia habet instar mali in summitate, vel quia quasi quibusdam malleolis ligneis cingitur, quorum volubilitate vela facilius elevantur. [9] Modius est cui arbor insistit, ob similitudinem mensuralis vasis dictus. Carchesia sunt in cacumine arboris trochleae, quasi F littera, per qua funes trahuntur. Cinna (4):

Lucida confulgent alti carchesia mali.

[10] Trochleae autem vocatae quod rotulas habeant; TROCHOS enim Graece rota dicitur. [11] Parastatae stipites sunt pares stantes quibus arbor sustinetur. Cato (inc. 18): 'Malum deligatum, parastatae vinctae.' [12] Clavus est quo regitur gubernaculum. De quo Ennius (Ann. 483):

Vt clavum rectum teneam navemque gubernem.

[13] Porticulus malleus in manu portatus, quo modo signum datur remigantibus. De quo Plautus (Asin. 518):

Ad loquendum atque tacendum tute habes porticulum.

[14] Tonsilia uncinus ferreus vel ligneus ad quem in litore defixum funes navium inligantur. De quo Ennius (Ann. 499):

Tonsillas apiunt, configunt litus, aduncas.

[15] Anchora dens ferreus ex Graeca etymologia nomen ducit, quod quasi hominis manus conprehendat vel scopulos velarenas. Nam manus Graece KURA dicitur: apud Graecos autem aspirationem non habet, nam AGKURA dicitur; unde et apud maiores sine aspiratione proferebatur. [16] Pulvini sunt machinae quibus naves deducuntur et subducuntur in portum. Pons, scala navium.

III. DE VELIS. [1] Vela Graeci ARMENA dicunt, proinde quod aere moventur; apud Latinos autem vela a volatu dicta. Vnde est illud (Virg. Aen. 3,520):

Velorum pandimus alas.

[2] Genera velorum: acation, epidromos, dolo, artemo, siparum, mendicum. Ex quibus acation velum maximum, et in media nave constitutum. [3] Epidromos secundae amplitudinis, sed ad puppim. Dolon minimum velum, et ad proram defixum. Artemo dirigendae potius navis causa conmentatum quam celeritatis. [4] Siparum genus veli unum pedem habens, quo iuvari navigia solent in navigatione quotiens vis venti languescit. De quo Lucanus (5,428):

Summaque tendens sipara velorum perituras colligit auras;

quod ex separatione existimant nominatum. Pes extremus angulus veli, quem sic nautae loquuntur.

IV. DE FVNIBVS. [1] Funes dicti quod antea in usum luminis fuerint circumdati cera; unde et funalia. Restes, sive quod rates contineant, seu quod his retes tendantur. Rudentes sunt funes navium ex nimio stridore ita dicti. [2] Spirae funes quae in tempestatibus utuntur; quas nautici suo more cucurbas vocant. Spirae autem ab sparto vocatae. [3] Propes funis quo pes veli alligatur, quasi pro pedes. De quo Turpilius (215):

Quasi quum ventus fert navem in mare secundus, si quis propedon misit ›si veli sinistrum›.

[4] Tormentum funis in navibus longus, qui a prora ad puppim extenditur quo magis constringantur. Tormenta autem a tortu dicta, restes funesque. [5] Scaphon funis in prora positus. De quo Caecilius (256):

Venerio cursu veni, prolato pede usque ad scaphonem.

[6] Opisphora funes quae cornibus antemnae dextra sinistraque tenduntur retroverso. Prosnesium funis quo navis in litore ligatur ad palum. Mitra funis qua navis media vincitur. [7] Anquina quo ad malum antemna constringitur. De qua Cinna (5):

Atque anquina regat stabilem fortissima cursum.

[8] Remulcum funis quo deligata navis trahitur vice remi. De quo Valgius (4):

Hic mea me longo succedens prora remulco laetantem gratis sistit in hospitiis.

[9] Struppi vincula loro vel lino facta quibus remi ad scalmos alligantur. De quibus Livius (10):

Tumque remos iussit religare struppis.

[10] Catapirates linea cum massa plumbea, qua maris altitudo temtatur. Lucilius (1191):

Hunc catapiratem puer eodem devoret unctum plumbi paucillum rudus lineique mataxam.

V. DE RETIBVS. [1] Retes vocatae sive a retinendis piscibus, sive a restibus quibus tenduntur. Minus autem rete synplagium dicitur a plagis; nam proprie plagas dici funes illos quibus retia tenduntur circa imam et summam partem. [2] Funda genus est piscatoriae retis, dicta ab eo quod in fundum mittatur. Idem etiam a iactando iaculum dicitur. Plautus (frag. 175):

Probus quidem antea iaculator eras.

[3] Tragum genus retis ab eo, quod trahitur, nuncupatum. Ipsa est et verriculum; verrere enim trahere est. [4] Nassa. Cassis genus venatoriae retis, quod capiat. Hinc est quod incassum dicimus, id est sine causa; quasi sine cassibus, sine quibus venatio inanis est. Conopium retia qua culices excluduntur in modum tentorii; quo magis Alexandrini utuntur, quia ibi ex Nilo culices copiosi nascuntur. Vnde et conopeum dicitur; nam Canopea Aegyptus est.

VI. DE FABRORVM FORNACE. [1] Faber a faciendo ferro inpositum nomen habet. Hinc derivatum nomen est ad alias artium materias fabros vel fabricas dicere; sed cum adiectione, ut faber lignarius et reliqua, propter operis scilicet firmitatem. [2] In fabrorum autem fornace gentiles Vulcanum auctorem dicunt, figuraliter per Vulcanum ignem significantes, sine quo nullum metalli genus fundi extendique potest. Nihil est enim pene quod igne non efficiatur. Alibi enim vitrum, alibi argentum, alibi plumbum, alibi mineum, alibi pigmenta, alibi medicamenta efficit. Igne lapides in aere solvuntur, igne ferrum gignitur ac domatur, igne aurum perficitur, igne cremato lapide caementa et parietes ligantur. [3] Lapides nigros ignis coquendo candificat, ligna candida urendo obfuscat, carbones ex pruna fulgida nigros facit, de lignis duris fragiles, de putribilibus inputribiles reddit, stricta solvit, soluta restringit, dura mollit, mollia dura reddit. Habet et medicaminis usum. Nam saepe uri prode est. Pestilentiae quoque, quae obscuratione solis contrahitur, auxiliari certum est. In opere quoque aliud gignit primis ignibus, aliud secundis, aliud tertiis. [4] Habet quoque et aliam in se diversitatem ignis. Nam alius est qui usui humano, alius qui iudicio apparet divino, sive qui de caelo fulmen adstringit, sive qui de terra per vertices montium eructuat. [5] Ignis autem dictus quod nihil gigni potest ex eo; est enim inviolabile elementum, adsumens cuncta qua rapit. Fabrica duabus rebus constat; ventis et flamma. [6] Flamma vero proprie fornacis est dicta, quod flatu follium excitetur. Fornax vero ab igne vocata; FOS enim ignis est. Kaminus fornax Graecum est, dirivatum a KAUMA. [7] Favilla est deserta igni scintilla. Pruna est quamdiu ardet; quum autem extincta fuerit, carbo nominatur. Pruna autem a perurendo dicta est; carbo vero, quod flamma caret. Qui dum interisse creditur, maioris fit virtutis; nam iterum accensus fortiori luce calescit. Cuius tanta est etiam et sine igne firmitas ut nullo humore conrumpatur, nulla vetustate vincatur. Extinctus enim tantum incorruptibiliter durat, ut hi qui limites figunt eos infossos terra substernant, et lapides desuper figant ad convincendum litigatorem post quantalibet saecula fixumque lapidem limitem esse agnoscant.

VII. DE INSTRVMENTIS FABRORVM. [1] Incus est in quo ferrum tunditur, a caedendo dictus, eo quod illic aliquid cudamus, id est feriendo producamus; cudere enim caedere et ferire est. Veteres autem non incudem vocabant, sed intudem, eo quod in ea metallum tunditur, hoc est tendatur; unde et tudis malleus, a tundendo, id est tendendo, dictus. [2] Malleus vocatus quia,dum quid calet et molle est, caedit et producit. Marcus malleus maior; et dictus marcus quod maior sit ad caedendum et fortior. Martellus, mediocris. Marculus malleus pusillus. Lucilius (1165):

Et velut in fabrica fervens cum marculus ferrum multorum magnis ictibus tundit.

[3] Forcipes quasi ferricipes, eo quod ferrum candens capiant teneantque, sive quod ab his aliquid forvum capimus et tenemus, quasi forvicapes. Nam forvum est calidum; unde et fervidum; unde et formosos dicimus quibus calor sanguinis ex rubore pulchritudinem creat. [4] Lima dicta eo quod lene faciat. Nam limum lene est. Cilium est unde operantur argentarii; a quo et caelata vasa dicuntur.

VIII. DE FABRICIS PARIETVM. [1] In fabricis parietum atque tectorum Graeci inventorem Daedalum adserunt; iste enim primus didicisse fabricam a Minerva dicitur. Fabros autem sive artifices Graeci TEKTONAS vocant, id est instructores. Architecti autem caementarii sunt, qui disponunt in fundamentis. Vnde et Apostolus de semetipso (1 Cor. 3,10) 'Quasi sapiens' inquit 'architectus fundamentum posui.' Maciones dicti a machinis in quibus insistunt propter altitudinem parietum.

IX. DE DISPOSITIONE. [1] Aedificiorum partes sunt tres: dispositio, constructio, venustas. Dispositio est areae vel solii et fundamentorum discriptio.

X. DE CONSTRVCTIONE. [1] Constructio est laterum et altitudinis aedificatio. Constructio autem vel instructio vocata eo quod instringat et cohaerere faciat, ut lapides luto et ligna et lapides invicem sibi. Nam et intinctio ferri in aqua instrictura est; nisi enim candens tinguatur, stringi et cohaerere non potest ferrum. Item constructio a multitudine lapidum et lignorum dicta; unde et strues. Aliud est enim aedificatio, aliud instauratio; nam aedificatio nova constructio est, instauratio vero quod reparatur ad instar prioris. Nam instar veteres pro similitudine ponebant: inde et instaurare dicebant. [2] Constat autem constructio fundamento, lapidibus, calce, arena et lignis. Fundamentum dictum quod fundus sit aedificii. Idem et caementum a caedendo dictum, quod caeso crasso lapide surgat. [3] Lapides in structuris apti: albus, Tiburtinus, columbinus, fluvialis, spongia, rubrus et reliqui. [4] Albus lapis, alius durus, alius mollis. Mollis dentata serra secatur, tractabilis in opere est, ita ut in eo, quasi in ligno, litterae scribantur. [5] Tiburtinus a loco Italiae dictus, qui dum sit ad fabricam fortis, vapore tamen dissilit. [6] Tophus aedificiis inutilis est, fundamentis aptus, mortalitate et mollitia. Ex aestu enim et halitu maris friatur et verberatur imbribus. [7] Arenacius lapis concretus maris arenis. Hic et bibulus dicitur; servat enim humorem acceptum. Idem et in Baetica Gaditanus ab insula Oceani ubi plurimus exciditur. [8] Piperinus subalbidus cum punctis nigris, durus atque fortissimus. Cochleacius cochleis lapillisque et arena concretus, asperrimus et interdum fistulosus. [9] Columbinus a colore avis nuncupatus, natura vicinus gypso et mollitie simillimus. [10] Molaris in parietibus utilis, quia est quaedam pinguior natura eius, duraque et aspera. Ex quo etiam et molae fiunt; unde et nomen traxit. Huius quattuor genera: albus, niger, permixtus ac fistulosus. [11] Spongia lapis creatus ex aqua, levis ac fistulosus et cameris aptus. [12] Silex durus lapis, ex cuius genere nigri silices optimi, quibusdam in locis et rubentes. Albi silices contra vetustatem incorrupti: idem et in monumentis scalpti et incorrupti permanent, quibus ne ignis quidem nocet; nam ex his etiam formae fiunt, in quibus aera funduntur. Viridis silex vehementer et ipse igni resistens, sed nusquam copiosus; et, ubi invenitur, lapis,non saxum est. [13] Pallidus in caemento raro utilis. Globus contra iniurias fortis, sed in structura infidus, nisi fuerit multa suffrenatione devinctus. [14] Fluviatilis silex semper veluti madens est. Hic aestate exhiberi oportet nec ante biennium inserere in structuris domorum. Fictilium operum ad parietes et fundamenta coctis laterculis, ad tecta imbriculis tegulisque aptantur. [15] Tegulae vocatae quod tegant aedes, et imbrices quod accipiant imbres. Tegulae autem primae positionis nomen, cuius diminutivum tigillum. [16] Laterculi vero vocati quod lati formentur circumactis undique quattuor tabulis. Lateres autem crudi sunt, qui et ipsi inde nominati quod lati ligneis formis efficiuntur. [17] Quorum crates dicuntur, in quibus lutum pro isdem lateribus crudis portare solent. Sunt enim conexiones cannarum, dicti APO TOU KRATEIN, id est quod se invicem teneant. [18] Lutum autem vocatum quidam per antiphrasin putant quod non sit mundum; nam omne lotum mundum est. [19] Calcis viva dicta quia dum sit tactu frigida, intus occultum continet ignem; unde perfusa aqua statim latens ignis erumpit. Natura eius mirum aliquid facit: postquam enim arserit, aquis incenditur, quibus solet ignis extingui; oleo extinguitur, quo solet ignis accendi. Vsus eius in structuris fabricae necessarius; nam lapis lapidi non potest adhaerere fortius nisi calce coniunctus. [20] Gypsum cognatum calci est, et est Graecum nomen. Plura eius genera. Omnium autem optimum lapidi speculari. Est enim signis aedificiorum et coronis gratissimus. [21] Arena ab areditate dicta, non ab adhaerendo, in fabricis, ut quidam volunt. Huius probatio si manu inpressa stridet, aut si in vestem candidam sparsa nihil sordis relinquat. [22] Columnae pro longitudine et rotunditate vocatae, in quibus totius fabricae pondus erigitur. Antiqua ratio erat columnarum altitudinis tertia pars latitudinum. Genera rotundarum quattuor: Doricae, Ionicae, Tuscanicae, Corintheae, mensura crassitudinis et altitudinis inter se distantes. Quintum genus est earum quae vocantur Atticae, quaternis angulis aut amplius, paribus laterum intervallis. Bases fulturae sunt columnarum, quae a fundamento consurgunt, et superpositae fabricae sustinent pondus. [23] Basis autem nomen petrae est fortissimae Syro sermone. [24] Capitolia dicta quod sint columnarum capita, quasi super collum caput. Epistolia sunt, quae super capitella columnarum ponuntur: et est Graecum. [25] Pavimenta originem operis a Graecis habent; vocata autem pavimenta eo quod paviantur, id est caedantur. Vnde et pavor, quia caedit cor. [26] Ostracus est pavimentum testaceum, eo quodfractis testis calce admixto feriatur; testam enim Graeci OSTRAdicunt. [27] Rudus artifices appellant lapides contusos et calce admixtos, quos in pavimentis faciendis superfundunt; unde et rudera dicuntur. [28] Canalis ab eo quod cava sit in modum cannae. Sane canalem melius genere feminino quam masculino proferimus. [29] Fistulae aquarum sunt dictae quod aquas fundant et mittant. Nam STOLA Graece mittere est. Formae earum pro magnitudine aquae et capacitate fiunt, per quas aquae per certos modulos dividuntur. E quibus est uncia et quinaria, digitus quadratus, digitus rotundus, et ceteri modi quique.

XI. DE VENUSTATE. [1] Hucusque partes constructionis: sequitur de venustate aedificiorum. Venustas est quidquid illud ornamenti et decoris causa aedificiis additur, ut tectorum auro distincta laquearia et pretiosi marmoris crustae et colorum picturae.

XII. DE LAQVEARIIS. [1] Laquearia sunt quae cameram subtegunt et ornant, quae et lacunaria dicuntur quod lacus quosdam quadratos vel rotundos ligno vel gypso vel coloribus habeat pictos cum signis intermicantibus. Principaliter autem lacus dicitur, ut Lucilius (1290):

Resultant aedesque lacusque.

Cuius diminutio lacunar facit, ut Horatius (C. 2,18):

Neque aureum mea renidet in domo lacunar.

Inde fit alia diminutio lacunarium; et per ANTISTICHON laquearium facit.

XIII. DE CRVSTIS. [1] Crustae tabulae sunt marmoris; unde et marmorati parietes crustati dicuntur. Qui autem marmora secandi in crustas excogitaverint non constat. Fiunt autem arena et ferro serraque in praetenui linea premente arenas tractuque ipso secante, sed crassior arena plus erodit marmoris; nam tenuis fabricis et polituris adcommodata est.

XIV. DE LITHOSTROTIS. [1] Lithostrota sunt elaborata arte picturae parvolis crustis ac tessellis tinctis in varios colores. Tesselli autem [sunt] a tesseris nominati, id est quadratis lapillis per diminutionem.

XV. DE PLASTIS. [1] Plastice est parietum ex gypso effigies signaque exprimere pingique coloribus. Plastice autem dictum Graece, quod Latine est fingere terra vel gypso similitudines. Nam et inpressa argilla formam aliquam facere plastis est. Vnde et protoplastus est dictus homo qui ex limo primus est conditus.

XVI. DE PICTVRA. [1] Pictura autem est imago exprimens speciem rei alicuius, quae dum visa fuerit ad recordationem mentem reducit. Pictura autem dicta quasi fictura; est enim imago ficta, non veritas. Hinc et fucata, id est ficto quodam colore inlita, nihil fidei et veritatis habentia. Vnde et sunt quaedam picturae quae corpora veritatis studio coloris excedunt et fidem, dum augere contendunt, ad mendacium provehunt; sicut qui Chimaeram tricipitem pingunt, vel Scyllam hominem sursum, caninis autem cupitibus cinctam deorsum. [2] Picturam autem Aegyptii excogitaverunt primum umbra hominis lineis circumducta. Itaque initio talis, secunda singulis coloribus, postea diversis; sicque paulatim sese ars ipsa distinxit, et invenit lumen atque umbras differentiasque colorum. Vnde et nunc pictores prius umbras quasdam et lineas futurae imaginis ducent, deinde coloribus conplent, tenentes ordinem inventae artis.

XVII. DE COLORIBVS. [1] Colores autem dictos quod calore ignis vel sole perficiuntur, sive quod initio colabantur ut summae subtilitatis existerent. [2] Colores aut nascuntur aut fiunt. Nascuntur, ut Sinopis, rubrica, Paraetonium, Melinum, Eretria, auripigmentum. Ceteri finguntur aut arte aut permixtione. [3] Sinopis inventa primum in Ponto est: inde nomen a Sinope urbe accepit. Species eius tres: rubra et minus rubens, et inter has media. [4] Rubrica vocata quod sit rubra et sanguineo proxima. Haec plurimis locis gignitur, sed optima Ponto; unde et Pontica dicitur. [5] Syricum rubri coloris pigmentum, ex quo et librorum capita scribuntur. Ipsud est et Phoeniceum, appellatum ita eo quod in Syria colligatur in litoribus Rubri maris, ubi Phoenices inhabitant. [6] Aliud est autem sericum, aliud Syricum. Nam sericum lana est quam Seres mittunt; Syricum vero pigmentum quod Syrii Phoenices in Rubri maris litoribus colligunt. Est autem et inter facticios; nam saepe fit aut Sinopide aut sandyce mixtus. [7] Minium primi Graeci in Ephesiorum solo invenisse traduntur. Cuius pigmenti Hispania ceteris regionibus plus abundat; unde etiam nomen proprio flumini dedit. Huius distillatio argentum liquidum gignit. [8] Minion autem hoc quidam dicunt esse cinnabarin. Cinnabarin a dracone et barro, id est elephanto, cognominatum. Aiunt enim draconum esse sanguinem dum inplicant elephantos. Ruunt enim beluae et dracones obruuntur, quorum fusus cruor terram inficit, fitque pigmentum quidquid solo tincxerit. Est autem pulvis coloris rubri. [9] Prasin, id est creta viridis, etsi in aliquibus terris promiscue generetur, optima tamen in Libya Cyrenensi. [10] Chrysocolla colore prasina est, dicta quod vena eius aurum habere traditur. Haec et in Armenia nascitur, sed ex Macedonia probabilis venit. Foditur enim ex metallis aeris, cuius inventio argentum atque Indicum prodit. Nam venae eius cum his habent naturae societatem. [11] Cypria ab insula Cypro, ubi plurima reperitur. Sandaraca in insula Rubri maris Topazo nascitur, colore cinnabari, odore sulphureo. Invenitur autem in aureis et in argentariis metallis, melior quo magis rufa quoque magis virus redolet; quamquam et cerussa si torreatur in fornace sandaracum facit, unde et color est flammeus. Quod si torreatur aequa parte rubrica admixta, sandycem reddit. [12] Arsenicum, quod Latini ob colorem [auri] auripigmentum vocant, colligitur in Ponto ex auraria materia, ubi etiam sandaraca. Optimum est quod in aureuim colorem transit, purum et fissile gracili venarum discursu; quod vero pallidius aut sandaracae simile est deterius iudicatur: est et tertium genus squamosum quo miscitur aureus color. Vis earum ut sandaracae, sed acrior. [13] Ochra et ipsa in insula Rubri maris Topazo gignitur, ubi et sandaraca. Fit quoque et ochra exusta rubrica in ollis novis luto circumlitis, quae quanto magis in camino arserit tanto melior fit. [14] Venetum. Caeruleum temperare primum Alexandria repperit. In Italia ex arenae pulvere et nitri flore idem faciunt. Sed Cyprium in fornace adustum huic permixtioni addes; Vestoriani similitudo erit. [15] Purpurissum ex creta argentaria. Cum purpuris pariter tinguitur bibitque eum colorem celerius lanis. Praecipuum est tamen aliud quod adhuc vaso rudibus medicamentis inebriatum: proximum est egesto eo addita creta in ius idem, et quotiens id factum est elevatur bonitas. Pretiosissimae purpurae causa est quod hysgino maxime inficitur rubeaque. [16] Indicum in Indicis invenitur calamis, spuma adhaerente limo: est autem coloris cyanei, mixturam purpurae caerulique mirabilem reddens. Est alterum genus in purpurariis officinis, spuma in aereis cortinis innatans, quam infectores detrahentes siccant. [17] Atramentum dictum quod sit atrum, cuius species et picturae et cottidiano usui necessaria est; iste inter facticios est. Fit enim e fuligine pluribus modis super ardentes taedas resina adiecta, lacusculo aedificata, quae fumum retineat. Huic pictores cum aqua admiscunt gluten ut inlustrius resplendeat. [18] Ad festinationem autem operis etiam sarmentorum veterum carbones cum glutino triti inducendis parietibus atramenti speciem reddunt. Sunt et qui vini faecem siccatam excoquant, adfirmantque, si ex bono vino faex fuerit, Indici speciem id atramentum praebere. Sed et sarmentum uvae nigrae vino optimo tinctum posteaquam siccitate aruerint, si exuras et conteras adiecto gluten, nitorem Indici reddet. [19] Vsta, quae plurimum necessaria est, nullo negotio provenit. Nam si et glebam silicis bonae igne excoquas, et aceto acerrimo superfusam extinguas, madefacta spongia colorem purpureum reddet. Eam ubi contriveris usta erit. [20] Omne autem atramentum sole perficitur: omnes colores calcis admixtione conrumpuntur. [21] Melinum dictum quod eius metalli ferax sit una ex Cycladibus insula Melos nomine. Est enim candidum, nec utuntur eum pictores propter nimiam pinguedinem. [22] Anulare, quod vocant, candidum est, quo[d] muliebres picturae luminantur. Fit et ipsud ex creta admixtis vitreis gemmis. [23] Cerussa fit hoc modo: in vaso enim aceto acerrimo inpleto sarmenta aminea in eodem vasculo conlocabis, ac super sarmenta tabulas plumbi tenuissimas pones, deinde vas diligentissime claudis, inlinisque, ne aliquid inspiraminis exeat. Post dies autem triginta vas aperitur, et ex distillatione tabularum innata cerussa invenitur. Quod ablatum et arefactum teritur, atque iterum aceto admixto in pastillis dividitur et in sole siccatur. Hac observantia si lamminas aereas sarmentis superponas, aeruginem creant. Chalcanthum.

XVIII. DE INSTRVMENTIS AEDIFICIORVM. [1] Instructura autem parietum ad normam fieri et ad perpendiculum respondere oportet. Norma dicta Graeco vocabulo, extra quam nihil rectum fieri potest. Conponitur autem ex tribus regulis, ita ut duae sint binum pedum, tertia habeat pedes duos, uncias decem, quas aequali crassitudine politas extremis cacuminibus sibi iungit ut schemam trigoni faciant. Id erit norma. [2] Regula dicta quod sit recta, quasi rectula, et inpedimentum non habeat. Perpendiculum est quod semper adpenditur. Denique in fabrica nisi omnia ad perpendiculum et certam regulam fiant, necesse est cuncta mendosa instruantur; ut aliqua prava sint, aliqua cubantia, prona nonnulla, alia supina; et propter hoc universa sunt constructa. [3] Linea genere suo appellata, quia ex lino fit. Trullae nomen factum eo quod trudit et detrudit, id est includit calce vel luto lapides. Martellus. Machina. [4] Scalae ab scandendo, id est ascendendo, vocatae; haerent enim parietibus. Scalae autem dicuntur, aut unae sint aut plures, quia numeri tantum pluralis est nomen, ut litterae quae epistolam significant.

XIX. DE LIGNARIIS. [1] Lignarius generaliter ligni opifex appellatur. Carpentarius speciale nomen est; carpentum enim solum facit, sicut navicularius quia tantum navium est fabricator et artifex. [2] Sarcitector dictus quod ex multis hinc et inde coniunctis tabulis unum tecti sarciat corpus. Idem et tignarius, quia tectoria lignis inducit. [3] Lignum vocatum Graeca etymologia, quia incensum in lumen convertitur et in flammam. Vnde [et] lychnium dicitur, quod lumen det. [4] Materia inde dicitur omne lignum quod ex ea aliquid efficiatur; vel si ad ianuam referas vel ad statuam, materia erit. Ad aliquid enim materia semper accipienda est, sicut elementa materiam rerum esse dicimus quia inde ea, quae sunt, facta videmus; et materia quasi mater dicta. [5] Trabes vocatae quod in transverso positae utrosque parietes contineant. Aliud autem sunt tigna, aliud trabes. Tigna enim iuncta trabem faciunt. Trabes autem sunt quum sunt dolatae. [6] Tholus proprie est veluti scutum breve, quod in medio tecto est, in quo trabes coeunt. Coplae vocatae quod copulent in se luctantes. Luctantes, quod erecti invicem se teneant more luctantium. [7] Agrantes. Asseres ab asse dicti, quia soli ponuntur neque coniuncti. Scindulae, eo quod scindantur, id est dividantur. Epigri et clavi sunt, quibus lignum ligno adhaeret. Clavi autem dicti, quasi calibi, quia e calibe fiunt, id est ferro; c(h)alyps enim ferrum est. [8] Tabulae a veteribus tagulae vocabantur, a tegendo scilicet; unde et tegulae. Commissura dicitur tabularum coniunctio. Sectio autem dicta a sequendo ea quae coeperit; nam secare sectare et sequi est. [9] Serrae autem nomen de sono factum est, id est ab stridore. Serrae circinique usum Perdice quidam adolescens invenit, quem puerum Daedalus frater matris suae studiis perdocendum acceperat. Cuius pueri tantum ingenium fertur ut, dum materiae dividendae conpendium quaereret, spinam piscis imitatus e ferro lamminam exasperans dentium mordacitate armavit, quam serram artificus nuncupant. Pro cuius artis inventione Daedalus magister eius invidiae livore permotus praecipitem puerum ex arce deiecit, dehinc exulatum Cretam abiit ibique aliquamdiu fuit, ut fabulae ferunt. Ex Creta pinnis vulavit et in Ciliciam venit. [10] Circinus dictus quod vergendo efficiat circulum. Huius modus duplicata linea fit, quae simplex per latitudinem extensa fuerat. Punctus autem in medio circini centrum a Graecis dicitur; in cuius medium cuncta convergunt. [11] Securis vocatur eo quod ea arbores succidantur, quasi succuris. Item securis quasi semicuris; ex una enim parte acuta est, ex altera fossoria. Haec apud veteres penna vocabatur; utrimque autem habens aciem, bipennis. Nam bipennis dicitur quod ex utraque parte habeat acutam aciem, quasi duas pinnas. Pennum autem antiqui acutum dicebant; unde et avium pinnae, quia acutae. Et ecce nomen quod reservavit antiquitatem; quia veteres pennas dicebant, non pinnas. Haec et dolabra, quod habeat duo labra; nam securis simplex est. [12] Dextralis dexterae habilis. Ascia ab astulis dicta quas a ligno eximit; cuius diminutivum est asciola. Est autem manubrio brevi ex adversa parte referens vel simplicem malleum, aut cavatum, vel bicorne rastrum. [13] Scalprus dictus quod scalpturis et foraminibus sit aptus, quasi scalforus. Cuius diminutivum scalpellus. [14] Terebra vocata a verme ligni, qui nuncupatur terebra, quem Graeci TEREDONA vocant. Hinc dicta terebra quod ut vermis terendo forat, quasi terefora; vel quasi transforans. Taratrum, quasi teratrum. [15] Scobina dicta quod haerendo scobem faciat. Cant[h]erium. Guvia,

XX. DE INVENTIONE LANIFICII. [1] Minervam quandam gentiles multis ingeniis praedicant. Hanc enim primam lanificii usum monstrasse, hanc etiam telam ordisse et colorasse lanas perhibent. [2] Olivae quoque hanc dicunt inventricem et fabricae, multarumque artium repertricem, ideoque illi vulgo opifices supplicant. Sed hoc poetice fingitur; non enim Minerva istarum artium princeps est, sed quia sapientia in capite esse dicitur hominis, et Minerva de capite Iovis nata fingitur, hoc est ingenium; ideoque sensus sapientis, qui invenit omnia, in capite est. Ideo et dea artium Minerva dicitur quia nihil excellentius est ingenio, quo reguntur universa.

XXI. DE VESTE SACERDOTALI IN LEGE. [1] Octo sunt in lege genera sacerdotalium vestimentorum. Poderis est sacerdotalis linea, corpori adstricta et usque ad pedes descendens; unde et nuncupata; quam vulgo camisiam vocant. [2] Abanet cingulum sacerdotale rotundum, polymita arte ex cocco, purpura, iacinthoque contextum, ita ut flores atque gemmae in eo esse viderentur distinctae. [3] Pilleum est ex bysso rotundum quasi sphaera media, caput tegens sacerdotale et in occipitio vitta constrictum. Hoc Graeci et nostri tiaram vel galerum vocant. [4] Mahil, quod est tunica talaris, tota iacinthina, habens ad pedes septuaginta duo tintinnabula totidemque intermixta ac dependentia punica mala. [5] Ephod, quod interpretatur Latine superindumentum; erat enim pallium superhumerale ex quattuor coloribus et auro contextum, habens in utroque humero lapides duos smaragdinos auro conclusos, in quibus sculpta erant nomina patriarcharum. [6] Logium, quod Latine dicitur rationale, pannus duplex, auro et quattuor textus coloribus, habens magnitudinem palmi per quadrum, cui intexti erant duodecim pretiosissimi lapides. Hic pannus superhumerali contra pectus pontificis adnectebatur. [7] Petalum aurea lammina in fronte pontificis, quae nomen Dei tetragrammaton Hebraicis litteris habebat scriptum. [8] Batin sive feminalia, id est bracae lineae usque ad genua pertingentes quibus verecunda sacerdotis velabantur.

XXII. DE DIVERSITATE ET NOMINIBVS VESTIMENTORVM.[1] Diversitas vestimentorum: tegmen, [tegumen,] indumentum, vestimentum, et reliqua. Tegmen dictum eo quod tegat membra; sicut tegumen tecta, quae tegunt corpora. [2] Vestimentum vero est quod usque ad vestigium pertenditur, quasi vestigimentum, ut est tunica talaris. Sed et hoc consuetudo sermonis auctorum confundit. Indumentum, quod intus ad corpus induitur, quasi intumentum. Amictus. [3] Discernitur autem vestitus a cultu, quoniam latius intellegitur cultus. Item cultus ab habitu; nam habitus ad naturam pertinet, cultus ad homines. [4] Plerique autem vestium aut a tempore, quo maxime in usu sunt, appellantur, aut a locis, ubi vel primum confectae vel maxime venditantur, aut a genere coloris, aut a nomine repertorum. [5] Vestis antiquissima hominum fuit perizomatum, id est subcinctorium, quo tantum genitalia conteguntur. Hoc primum primi mortales e foliis arborum sibi fecerunt, quoniam post praevaricationem erubescentes pudenda velarunt. Cuius usum quaedam barbarae gentes, dum sint nudae, usque hodie tenent. Haec et campestria nuncupantur, pro eo quod eisdem iuvenes, qui nudi exercentur in campo, pudenda operiunt. [6] Tonica vestis antiquissima appellata quia in motu incedentis sonum facit; tonus enim sonus est. Primum autem fuere pelliciae tunicae, quibus post offensam et eiectionem de Paradiso Adam et Eva induti sunt. [7] Talaris tunica dicta eo quod ad talos usque descendat et ad pedes defluat; sicut pectoralis, quia apud antiquos brevis erat ut tantum pectus operiret, licet nunc profusior est. [8] Manicleata tunica, id est manicata, eo quod habeat manicas: quam CHEIRODUTEN Graeci vocant. [9] Dalmatica vestis primuM in Dalmatia, provincia Graeciae, texta est, tunica sacerdotalis candida cum clavis ex purpura. [10] Russata, quam Graeci phoeniceam vocant, nos coccinam, repertam a Lacedaemoniis ad celandum coloris similitudine sanguinem quotiens quis in acie vulneraretur, ne contemplanti adversario animus augesceret. Hanc sub consulibus Romani usi sunt milites; unde etiam russati vocabantur. Solebat etiam pridie quam dimicandum esset ante principia proponi, quasi admonitio et indicium futurae pugnae. [11] Laculata est quae lacus quadratos quosdam cum pictura habet intextos aut additos acu. Iacinthina vestis est aerio colore resplendens. [12] Molochinia, quae malvarum stamine conficitur; quam alii molocinam, alii malvellam vocant. [13] Bombycina e bombyce vermiculo qui longissima ex se fila generat, quorum textura bombycinum dicitur; conficiturque in insula Coo. Apocalama. [14] Serica a serico dicta, vel quod eam Seres primi misurunt. Holoserica tota serica; OLON enim totum. Tramoserica stamine lineo, trama ex serico. Holo(por)phyra tota ex purpura; OLON enim totum. [15] Byssina candida confecta ex quodam genere lini grossioris. Sunt qui et genus quoddam lini byssum [esse] existimant. [16] Fibrina [tramam de fibri lana habens]. Caprina. Masticina et mena. [17] Linea, quia ex solo lino fit. Linostema vestis est ex lana linoque contexta: et dicta linostema quia in stamine linum, in trama lanam habet. [18] Recta dicitur vestis quam sursum versum stantesque texunt. Segmentata zonis quibusdam et quasi praecisamentis ornata; nam et particulas cuicumque materiae abscisas praesegminas vocant. [19] Levidensis, quod raro filo sit leviterque densata. Pavitensis contraria levidensi dicta, quod graviter pressa atque calcata sit. [20] Citrosa, quasi concrispa ad similitudinem citri. Naevius (Bell. Pun. 10):

Pulchra quae ex auro vestemque citrosam.

Velenensis tunica est quae affertur ex insulis. [21] Exotica vestis peregrina deforis veniens, ut in Hispania a Graecis. Polymita multicoloris; polymitus enim textus multorum colorum est. Acupicta vestis acu textilis vel acu ornata. [22] Eadem et Phrygia; huius enim artis periti Phrygii omnes dicuntur, sive quia in Phrygia inventa est; unde et artifices, qui id faciunt, Phrygiones dicuntur. Vergilius (Aen. 3,484):

Phrygiam chlamydem.

[23] Trilicis a tribus liciis, quia est et simplex et bilex. Ralla, quae vulgo rasilis dicitur. Interpola vestis illa vocatur quae dum sit vetus ad novam speciem recuratur. [24] Pannucia nuncupata quod sit diversis pannis obsita. Colobium dictum quia longum est et sine manicis, antiqui enim magis hoc utebantur. Levitonarium est colobium lineum sine manicis, quale Aegyptii monachi utuntur. [25] Lumbare vocatur quod lumbis religetur, vel quod lumbis haereat. Hoc in Aegypto et Syria non tantum feminae sed et viri utuntur. Vnde et Ieremias trans Euphraten tulit lumbare suum, ibique illud in foramine petrae abscondit, et postea scissum repperit. Hoc a quibusdam et renale dicitur, quia [in] renibus alligatur. [26] Limus est vestis quae ab umbilico usque ad pedes producitur. Haec autem vestis habet in extremo sui purpuram limam, id est fluxuosam; unde et nomen accepit, nam limum obliquum dicimus. [27] Licinum vocatum quod textura eius ligata sit in totum; quasi diceret liginum, C pro G littera commutata. [28] Armilausa vulgo vocata quod ante et retro divisa atque aperta est, in armos tantum clausa; quasi armiclausa, C littera ablata. [29] Camisias vocari quod in his dormimus in camis, id est in stratis nostris. Femoralia appellata eo quod femora tegant. Ipsae et bracae, quod sint breves et verecunda corporis his velentur. [30] Tubrucos vocatos quod tibias bracasque tegant. Tibraci, quod a braciis ad tibias usque perveniant.

XXIII. DE PROPRIO QVARVNDAM GENTIVM HABITV. [1] Quibusdamautem nationibus sua cuique propria vestis est, ut Parthis sarabarae, Gallis linnae, Germanis renones, Hispanis stringes, Sardis mastrucae. [2] Sarabarae sunt fluxa ac sinuosa vestimenta, de quibus legitur in Danielo (3,94): 'Et sarabarae eorum non sunt inmutatae.' Et Publilius (19):

Vt quid ergo in ventre tuo Parthi sarabaras suspenderunt?

Apud quosdam autem sarabarae quaedam capitum tegmina nuncupantur, qualia videmus in capitibus Magorum picta. [3] Linnae saga quadra et mollia sunt. De quibus Plautus (frag. 176):

Linna coopertus est textrino Gallia.

[4] Renones sunt velamina humerorum et pectoris usque umbilicum, atque intortis villis adeo hispida ut imbrem respuant. Quos vulgo reptos vocant, eo quod longitudo villorum quasi reptat. De quibus Sallustius (Hist. 3,104): 'Germani intectum renonibus corpus tegunt.' Dicti autem renones a Reno Germaniae flumine, ubi his frequenter utuntur. [5] Mastruca vestis Germanica ex pelliculis ferarum, De qua Cicero pro Scauro (45): 'Quem purpura regalis non commovit, eum Sardorum mastruca mutavit?' Mastruca autem quasi monstruosa, eo quod qui ea induuntur quasi in ferarum habitum transformantur. [6] Dinoscuntur et gentes ita habitu sicut et lingua discordes. Persae brachia et crura lin[e]amentis, caput tiara tegunt; eminent apicibus fastigiatis Alani; horrent et male tecti cum latratoribus linguis Scotti; sagati sunt Alamanni, linteati Indi, gemmati Persae, sericati Seres, pharetrati Armenii. [7] Nonnullae etiam gentes non solum in vestibus sed et in corpore aliqua sibi propria quasi insignia vindicant: ut videmus cirros Germanorum, granos et cinnibar Gotorum, stigmata Brittonum. Circumcidunt quoque Iudaei praeputia, pertundunt Arabes aures, flavent capitibus intectis Getae, nitent Albani albentibus crinibus. Mauros habet tetra nox corporum, Gallos candida cutis; sine equis inertes extant Alani; nec abest gens Pictorum, nomen a corpore, quod minutis opifex acus punctis et expressus nativi graminis sucus inludit, ut has ad sui, specimen cicatrices ferat, pictis artubus maculosa nobilitas. [8] Habet et sexus institutam speciem habitus; ut in viris tonsi capilli, in mulieribus redundantia crinium, quod maxime virginibus insigne est; quarum et ornatus ipse proprie sic est, ut concumulatus in verticem ipsam capitis sui arcem ambitu crinium contegat.

XXIV. DE PALLIIS VIRORVM. [1] Pallium est quo ministrantium scapulae conteguntur ut, dum ministrant, expediti discurrant. Plautus (frag. 177):

Si quid facturus es, adpende in humeris pallium, et pergat quantum valet tuorum pedum pernicitas.

Dictum autem pallium a pellibus, quia prius super indumenta pellicia veteres utebantur, quasi pellea; sive a palla per derivationem. [2] Chlamys est qui ex una parte induitur, neque consuitur, sed fibula infrenatur. Hinc et Graece nomen accepit. [3] Toga dicta quod velamento sui corpus tegat atque operiat. Est autem pallium purum forma rotunda et fusiore, et quasi inundante sinu, et sub dextro veniens supra humerum sinistrum ponitur, cuius similitudinem in operimentis simulacrorum vel picturarum aspicimus; easque statuas togatas vocamus. [4] Toga autem Romani in pace utebantur, belli autem tempore paludamentis. [5] Mensura togae iusta si sex ulnas habeat. Toga palmata dicebatur quam merebantur hi qui reportabant de hostibus palmas: ipsa vocabatur et toga picta, eo quod victorias cum palmis intextas haberet. [6] Toga candida eademque cretata in qua candidati, id est magistratum petentes, ambiebant, addita creta quo candidior insigniorque esset. Cicero in oratione quam habuit contra conpetitores 'In Toga Candida' scripsit. [7] Cinctus Gabinus est cum ita inponitur toga ut togae lacinia, quae post secus reicitur, adtrahitur ad pectus, ita ut ex utroque latere ex humeris picturae pendeant, ut sacerdotes gentilium faciebant aut cingebantur praetores. [8] Trabea erat togae species ex purpura et cocco qua operti Romanorum reges initio procedebant. Hanc primum Romulus adinvenisse perhibetur ad discretionem regii habitus. Trabea autem dicta quod in maiori gloria hominem transbearet, hoc est ultra et in posterum ampliori dignitate honoris beatum faceret. [9] Paludamentum erat insigne pallium inperatorum cocco purpuraque et auro distinctum. De quo Sallustius (Hist. 1,87): 'Togam,' inquit, 'paludamento mutavit.' Erat autem pallium bellicum, dictum, aliquibus videtur, quod eo indutus palam faceret imperator bellum futurum. [10] Circumtextum est quod Graece KUKLAS dicitur. De quo Vergilius (Aen. 1,649):

Et circumtextum croceo velamen acantho.

Circumtextum autem dictum quia est rotundum pallium. [11] Diplois Graecum nomen, ab eo quod sit duplex amictus. Horatius (Epist. 1,17,25):

Contra quem duplici panno patientia velat.

[12] Est autem vestis militaris, cuius usus Gallicis primum expeditionibus coepit e praeda hostili. De qua est vox illa senatui: 'Togis depositis Quirites ad saga fuerunt.' [13] Sagum autem Gallicum nomen est: dictum autem sagum quadrum eo quod apud eos primum quadratus vel quadruplex esset. [14] Paenula est pallium cum fimbriis longis. Lacerna pallium fimbriatum quod olim soli milites utebantur; unde et in distinguenda castrensi urbanaque turba hos togatos, illos lacernatos vocabant. Inde autem lacernae quasi amputatis capitibus fimbriarum, neque ita laxis ut sunt paenularum. [15] Mantum Hispani vocant quod manus tegat tantum; est enim breve amictum. [16] Praetexta puerile est pallium quo usquead sedecim annos pueri nobiles sub disciplinae cultu utebantur; unde et praetextati pueri appellati sunt. Dicta autem praetexta quia praetexebatur ei latior purpura. [17] Casula est vestis cucullata, dicta per diminutionem a casa, quod totum hominem tegat quasi minor casa. Inde et cuculla, quasi minor cella. Sic et Graece planetas, dicta quia oris errantibus evagantur. Vnde et stellae planetae, id est vagae, eo quod vago sui errore motuque discurrunt. [18] Birrus a Graeco vocabulum trahit, illi enim birrum bibrum dicunt. [19] Melotes, quae etiam pera vocatur, pellis est caprina [a] collo pendens praecincta usque ad lumbos: est autem habitus proprie necessarius ad operis exercitium. Fiebat autem prius, ut quidam existimant, de pelliculis melonum; unde et melotes vocatae sunt. [20] Fimbriae vocatae ora vestimentorum, hoc est fines, ex Graeco vocabulum trahunt; Graeci enim terminum ORON vocant.

XXV. DE PALLIIS FEMINARVM. [1] Regillum est praelatum reginarum amiculum; unde et appellatum. Peplum matronale pallium ex purpura signatum, cuius fimbriae aurei staminis summitate resplendent. [2] Palla est quadrum pallium muliebris vestis, deductum usque ad vestigia, quod ad fixis in ordinem gemmis. Et palla dicta APOTOU PALLEIN, id est a mobilitate, quae est circa finem huiusmodi indumenti; sive quod rugis vibrantibus sinuata crispetur. [3] Stola matronale operimentum, quod cooperto capite et scapula a dextro latere in laevum humerum mittitur: stola autem Graece vocatur quod superemittatur. [4] Idem et ricinium Latino nomine appellatum eo quod dimidia eius pars retro reicitur; quod vulgo mavortem dicunt. Vocatum autem mavortem quasi Martem; signum enim maritalis dignitatis et potestatis in eo est. Caput enim mulieris vir est; inde et super caput mulieris est. [5] Amiculum est meretricum pallium lineum. Hunc apud veteres matronae in adulterio deprehensae induebantur, ut in tali amiculo potius quam in stola polluerent pudicitiam. Erat enim apud veteres hoc signum meretriciae vestis, nunc in Hispania honestatis. [6] Theristrum palliolum est quo usque hodie Arabiae et Mesopotamiae mulieres velantur, quibus in aestu tutissimo teguntur umbraculo. De quo in Isaia (3,23). [7] Anaboladium amictorium lineum feminarum quo humeri operiuntur, quod Graeci vel Latini sindonem vocant.

XXVI. DE STRATV ET RELIQVIS VESTIBVS QVAE IN VSV HABENTVR.[1] Stragulum vestis est discolor quod manu artificis diversa varietate distinguitur: dictum autem quod et in stratu et in amictu aptus sit. De quo Salomon (Prov. 31,22): 'Stragulam vestem sibi fecit.' [2] Ludices a ludis, id est theatris, vocatos quidam existimant: quum enim egrediebantur de ludi prostibulo iuvenes, horum velamento tegebant caput et faciem; quia solet erubescere qui lupanar intraverit. Galnapes. [3] Fulcra sunt ornamenta lectorum, dicta quod in his fulcimur, id est sustinemur, vel quod toros fulciant sive caput; quae reclinatoria vulgus appellat. [4] Cervicalia autem eo quod ponantur sub cervice vel cubito. Pulvillus dictus a pulvinar, qui est divitum lectus. Culcitae vocatae quod calcentur, id est farciantur, pluma sive tomento, quo molliores calidioresque sint. [5] Tapeta dicta quod pedibus primum strarentur, quasi tapedia. Sipla tapetaexuna parte villosa, quasi simpla. Amphitapa ex utraque parte villosa tapeta. Lucilius (13):

Siplae atque amphitapi villis ingentibus molles.

[6] Mantelia nunc pro operiendis mensis sunt; quae, ut nomen ipsud indicat, olim tergendis manibus praebebantur. Mappae convivii et epularum appositarum sunt, quasi manupae, atque ob id nominatae; cuius diminutivum mapella est. Toralia longae perpetuaeque mappae, a toro dictae. [7] Sabanum Graecum est. Facietergium et manitergium a tergendo faciem vel manus vocatum. Vela dicta quod obiectu suo interiora domorum velent. [8] Aulaea vela picta et grandia; quae ideo aulaea dicta sunt quod primum in aula Attali regis Asiae, cui successit populus Romanus, inventa sunt. [9] Cortinae sunt aulaea, id est vela, de pellibus, qualia in Exodo leguntur, a quibus tabornaculum extrinsecus tegebatur. Dictae autem cortinae a coreis, eo quod prius ex pellibus fuissent factae. Vnde et in eodem tabernaculo legis iubetur cortinas fieri ex pellibus arietum rubris et ex pellibus iacintinis. [10] Cilicia Arabes nuncupant velamenta pilis caprarum contexta, ex quibus sibi tentoria faciunt.

XXVII. DE LANIS. [1] Lana a laniando, id est a vellendo, vocata: hinc et vellus dictum, quod prius lanae vellerentur, non tonderentur. Linum ex terra oritur, deflexumque nomen eius a Graeco; nam linum Graeci LINARION dicunt; sive quod sit molle et lene. [2] Stuppa vero cannabi est sive lini. Haec secundum antiquam orthographiam stuppa dicta, quod ex ea rimae navium stipentur. Vnde et stipatores dicuntur, qui in vallibus eam conponunt. [3] Tomentum appellatum quod aut in filo aut in tela tumeat, nec subtilitatem habeat. Cannabum a similitudine cannae vocatum, sive a Graeca etymologia; nam illi cannabum KANNABIN vocant. [4] Byssum genus est quoddam lini nimium candidi et mollissimi, quod Graeci papaten vocant. Fibrinum lana est animalium, quos fibros vocant. Ipsos et castores existimant, quos dum venatores secuntur, ipsi sibi testiculos adimunt. Aranea vocatur eo quod aeris infusione in frondibus nutriatur. [5] Sericum dictum quia id Seres primi miserunt; vermiculi enim ibi nasci perhibentur, a quibus haec circum arbores fila ducuntur; vermes autem ipsi Graece BOMBUKES nominantur. Placium est stuppa et quasi crassedo serici, et est Graecum nomen.

XXVIII. DE COLORIBVS VESTIVM. [1] Tinctura vocata quia tinguitur et in aliam fucata speciem nitoris gratia coloratur. KOKKON Graeci, nos rubrum seu vermiculum dicimus; est enim vermiculus ex silvestribus frondibus. [2] Conchylium dictum eo quod ex conchulis marinis color eius colligitur: idem et ostrum vocatur. [3] Ostrum, quod pro colore purpurae temperatur, plurimis quidem in locis, sed optimum in insula Cypro gignitur sive in his quos propius solis cursus inluminat. [4] Conchylia autem sunt maris, quae circumcisa ferro lacrimas purpurei coloris emittunt: his collectis color purpureus temperatur. Et ostrum exinde appellatum dicunt quod ex testae humore elicitur. [5] Purpura apud Latinos a puritate lucis vocata. Apud Graecos autem PORFURA dicitur cum adspiratione, apud nos purpura sine adspiratione. [6] Ferrugo color est purpurae subnigrae quae fit in Hispania, ut (Virg. Aen. 9,582):

Ferrugine clarus Ibera.

Dicta autem ferrugo quod omnis purpura prima tinctura eiusmodi coloris existat. [7] Glaucus color est ferrugineus subniger. Elbidum ab elbo colore vocatum; elbum est enim medius color inter nigrum et album, et elbum ab albo dirivatum. [8] Luteus color rubicundus, quod est croceus. Nam crocum lutei coloris est, ut (Virg. Ecl. 4,44):

Croceo mutavit vellera luto.

Menum [quod sit colore nigro; Graeci enim MELAN nigrum dicunt]. Masticinum [quod colorem masticis habeat]. Blatteum. Blavum. Mesticium. [9] Osticium, quia ex usto est; fit enim ex dependenti fuligine tectorum egesta assiduis ignibus: unde et color eiusdem tincturae flammeus est.

XXIX. DE INSTRVMENTIS VESTIVM. [1] Tela pro longitudine staminum dicta, cuius dirivativum est telaria. Insubuli, quia infra et supra sunt, vel quia insubulantur. Radii dicti quia radendo fiunt. Pectines, quod pexa fila reddant et inpremant. [2] Colum, quod sit in longitudine et rotunditate quasi columna. Fusum, quod per ipsum fundatur quod netum est. Alibrum, quod in eo liberantur fila, id est solvantur. [3] Calathum leve gestamen ex lino vel canna aut ex iunco factum, in qua vel pensa ponuntur vel leguntur flores; KALA enim Graece lignum est, a quo dirivatum est calathum. Nam Latine quasillum dicitur. Cicero in Philippicis (3,10): 'Aut vero inter quasilla pendatur aurum.' [4] Pensum mulierum a pendendo dictum; unde pensa et inpensa. Netum. [5] Fila dicta vel quia ex pilis animalium sunt, vel quia lanificium filis tenuibus constat in modum pilorum, id est quasi filorum. [6] Mataxa quasi metaxa, a circuitu scilicet filorum; nam meta circuitus; vel quod transferatur. Gubellum corrupte a globo dictum per diminutionem, quasi globellum. [7] Panuliae, quod [ex] eis panni texantur; ipsae enim discurrunt per telam. Stamen dictum quia rectum stat. Trama, quod via recta transmittatur per telam; est enim filus intra stamen currens. Licia sunt quibus stamina ligantur, quasi ligia. Ordire est ä Texere est ä

XXX. DE ORNAMENTIS. [1] Hactenus de veste: dehinc ad ceterum cultum veniamus.

Ornamenta dicta eo quod eorum cultu ora vultusque decorentur. Prima ornamenta corona insigne victoriae, sive regii honoris signum; quae ideo in capite regum ponitur, ad significandum circumfusos in orbe populos, quibus adcinctus quasi caput suum coronatur. Haec a Lucilio (1143) corolla, ab Homero (Il. 8,597) STEFANE dicta est. Huius principium a Libero quodam gentiles existimant, quod his in potando mota vino capita vincire fasciolis instituerint. Idcirco olim linei ac lanei generis coronas fuisse, sicut erat in sacerdotibus gentilium. [2] Nomen coronae hac ex causa vocatum, eo quod initio circum aras curreretur, atque ad imaginem circuitus vel chori et formatam et nominatam coronam. [3] Inperatores Romani et reges quidam gentium aureas coronas utuntur. Persae tiaras gerunt; sed reges rectas, satrapae incurvas. Reperta autem tiara a Semiramide Assyriorum regina. Quod genus ornamenti exinde usque hodie gens ipsa retinet. Athenienses enim cic[l]adas aureas gerebant partim in vertice, nonnulli in fronte. Non enim eadem sunt insignia omnium regnorum. Gentilium vates infulas, apices, pillea sive galeria utebantur. [4] Infula est fasciola sacerdotalis capitis alba in modum diadematis, a qua vittae ab utraque parte dependent, quae infulam vinciunt; unde et vittae dictae sunt, quod vinciant. Infula autem plerumque lata erat, plerumque tortilis, de albo et cocco. [5] Apex est pilleum sutile quod sacerdotes gentiles utebantur, appellatus ab apiendo, id est adligando. Nam virgula, quae in pilleo erat, conectebatur filo, quod fiebat ex lana hostiae. Galerium pilleum ex pelle caesae hostiae factum. Pilleum autem dictum a pelle hostiae unde fiebat. [6] Cidarim et ipsud sacerdotum erat, quod a plerisque mitra vocatur.

XXXI. DE ORNAMENTIS CAPITIS FEMINARVM. [1] Ornamenta capitis feminarum: diadema, nimbum, capitulum et mitra. Diadema est ornamentum capitis matronarum ex auro et gemmis contextum, quod in se circumactis extremitatibus retro adstringitur; et exinde dictum Graece quod praeligetur. [2] Nimbus est fasciola transversa ex auro adsuta in linteo, quod est in fronte feminarum. Plautus (Poen. 348):

Quo magis eam aspicio, tam magis nimbata est.

Nam et lumen, quod circa angelorum capita pingitur, nimbus vocatur, licet et nimbus sit densitas nubis. [3] Capitulum est quod vulgo capitulare dicunt. Idem et cappa, vel quod duos apices ut cappa littera habeat, vel quia capitis ornamentum est. [4] Mitra est pilleum Phrygium, caput protegens, quale est ornamentum capitis devotarum. [5] Sed pilleum virorum est, mitrae autem feminarum. Redimicula autem sunt quibus mitra alligatur. Pilleum autem, ut praediximus, a pelle erat: nam mitra ex lana est. Ricula est mitra virginalis capitis. [6] Vittae sunt quae [in] crinibus innectuntur, quibus fluentes religantur capilli: et vittae dictae quod vinciunt. Taenia autem est vittarum extremitas dependens diversorum colorum. Item vitta est qua corona vincitur; taenia vero extrema pars vittae quae dependet coronae. [7] Reticulum est quod colligit comas, dictum ab eo quod retinet crines ne effun

dantur. [8] Discriminalia capitis mulierum sunt vocata ex eo quod caput auro discernant; nam discriminare dividere dicitur. Antiae sunt cincinni dependentes prope auriculas; Graeco vocabulo, ab auribus. [9] Acus sunt quibus in feminis ornandorum crinium conpago retinetur, ne laxius fluant et sparsos dissipentur capillos. [10] Inaures ab aurium foraminibus nuncupatae, quibus pretiosa grana lapidum dependent. Harum usus in Graecia: puellae utraque aure, pueri tantum [modo] dextra gerebant. [11] Torques sunt circuli aurei a collo ad pectus usque pendentes. Torques autem et bullae a viris geruntur; feminis vero monilia et catella. Dictae autem torques quod sint tortae, et bullae quod similes sint rotunditate bullis quae in aqua vento inflantur. [12] Monile ornamentum ex gemmis est, quod solet ex feminarum pendere collo; dictum a munere. Hoc etiam et serpentum dicitur, quia constat ex amphorulis quibusdam aureis, gemmisque variis in modum facturae serpentis. Nonnulli hoc et (segmentum dicunt, ut Iuvenalis (2,124):)

Segmenta et longos habitus;

licet et segmentatas vestes dicamus, ut ipse (6,89):

Et segmentatis dormisset parvola cunis.

[13] Plerumque autem et per munile omnia ornamenta matronarum significantur, quidquid illis munere datur. [14] Murena vulgo vocatur quod scilicet auri metallo in virgulis lentescente quaedam ordinis flexuosi catena contexitur in similitudinem murenae serpentis, quae ad collum ornandum aptatur. Haec interdumauri atque argenti texitur virgulis. Vnde et in Canticis dicitur canticorum (1,10): 'Murenulas aureas faciemus tibi vermiculatas argento.' [15] Catellae sunt catenulae colli invicem se conprehendentes in modum catenae; unde et appellatae. [16] Dextras communes esse virorum ac feminarum, quia utriusque sexus dexterae sunt. Armillae autem proprie virorum sunt, conlatae victoriae causa militibus ab armorum virtute: unde et quondam vulgo viriolae dicebantur. Ab intellectu autem circuli armilla non discrepat, quia ipsa quoque hoc, ubi ponitur, ambiendo constringit; sed armilla latius extenditur, circulus rotundus fit. [17] Fibulae sunt quibus pectus feminarum ornatur, vel pallium tenetur a viris in humeris, seu cingulum in lumbis. Lunulae sunt ornamenta mulierum, in lunae similitudinem bullulae aureae dependentes. [18] Specula sunt in quibus feminae vultus suos intuuntur. Dictum autem speculum vel quod ex splendore reddatur, vel quod ibi feminae intuentes considerent speciem sui vultus et, quidquid ornamenti deesse viderint, adiciant. [19] Periscelides sunt apud feminas crurum ornamenta quibus gressus earum ornantur. Olfactoriola vascula sunt muliebria quibus odoramenta gestantur.

XXXII. DE ANVLIS. [1] Primus Prometheus fertur circulum ferreum incluso lapide digito circumdasse; qua consuetudine homines usi anulos habere coeperunt. Anuli autem per diminutionem dicti a circulis et anis, qui sunt circum brachia et circum crura; unde et signa eorum per diminutionem sigilla: nam signa maiora sunt, sigilla vero quasi minora signa. [2] Anulos homines primum gestare coeperunt quarto a pollice digito, quod eo vena quaedam ad cor usque pertingat, quam notandam ornandamque aliquo insigni veteres putaverunt. [3] Apud Romanos anuli de publico dabantur, et non sine discrimine; nam dignitate praecipuis viris gemmati dabantur, ceteris solidi: anulum aureum neque servus neque libertinus gestabat in publico, sed anulo aureo liberi utebantur, libertini argenteo, servi ferreo; licet et multi honestissimi anulo ferreo utebantur. [4] Apud veteres ultra unim anulum uti infame habitum viro. Gracchus in Mevium: 'Considerate, Quirites, sinistram eius; en cuius auctoritatem sequimini, qui propter mulierum cupiditatem ut mulier est ornatus.' Crassus, qui apud Parthos periit, in senectute duos habuit anulos, causam praeferens quod pecunia ei inmensa crevisset. Multi etiam Romanorum pro gravitate anulum gestare in digito abstinuerunt. Feminae non usae anulis, nisi quos virgini sponsus miserat, neque amplius quam binos anulos aureos in digitis habere solebant. At nunc prae auro nullum feminis leve est atque inmune membrum. [5] Inter genera anulorum sunt ungulus, Samothracius, Thynius. Vngulus est gemmatus, vocatusque hoc nomine quia, sicut ungula carni, ita gemma anuli auro adcingitur. Samothracius aureus quidem, sed capitulo ferreo; a loco ita vocatus. [6] Thynius purus est, primum in Bithynia fabricatus, quam olim Thyn(i)am vocabant. Flaccus (Maecenas, frag. 1):

Lucente, mea vita, nec smaragdos berillosque mihi, Flacce, nec nitentes (nec) percandida margarita quaero, nec quos Tunnica lima perpolivit anellos nec iaspios lapillos.

XXXIII. DE CINGVLIS. [1] Cinctus est lata zona, et minus lata semicinctium, et utrisque minima cingulum; nam a cinctu per diminutionem cingulum nominatum. Cinctu autem iuvenes in exercitatione campestri verecunda velabant; unde et campestris dicebatur. [2] Balteum cingulum militare est, dictum pro quod ex eo signa dependant ad demonstrandam legionis militaris summam, id est sex milium sescentorum, ex quo numero et ipsi consistunt. Vnde et balteus dicitur non tantum quod cingitur, sed etiam a quo arma dependant. [3] Zona Graecum est, quam illi ZONARIN, nos cingulum nuncupamus. Strophium est cingulum aureum cum gemmis. De quo ait Cinna (Catull. 64,65):

Strophio lactantes cincta papillas;

et Prudentius (PERI STEF 25,4):

Nomen hoc gemmae strophio inligata est.

[4] Limus est cinctus quem publici habebant servi: et dictus limus quia transversas habebat purpuras, id est limas. Caltulum cinguli genus, a coacto loro dictum. Fibula Graecum est, quam illi ›fiblin› dicunt, quod ligat. Subfibulum, subligaculum. [5] Redimiculum est quod subcinctorium sive bracile nuncupamus, quod descendens per cervicem et a lateribus colli divisum, utrumque alarum sinus ambit atque hinc inde subcingit, ut constringens latitudinem vestiat corpus, contrahat atque coniungendo conponat. Hunc vulgo brachilem, quasi brachialem, dicunt, quamvis nunc non brachiorum, sed renum sit cingulum. Subcinctorium autem vocatum quod, ut dictum est, sub brachiis ductum alarum sinum ambit atque hinc inde subcingit. [6] Fascia est qua tegitur pectus et papillae conprimuntur, atque crispanti cingulo angustius pectus artatur: et dicta fascia quod in modum fasciculi corpus alligat. Hinc et fasciolae, quibus vulnera conligantur. [7] Vitta dicta quod ea pectus vincitur instar vitis ligantis. Limbus est quam nos ornaturam dicimus. [8] Fasciola est quae ambit extremitatem vestium, aut ex filis, aut ex auro contexta adsutaque extrinsecus in extrema parte vestimenti vel chlamydis. De qua Vergilius dicit (Aen. 4,137):

Sidoniam picto chlamydem circumdata limbo.

XXXIV. DE CALCIAMENTIS. [1] Sutores nuncupatos quod insertis filo porcorum setis suant, id est consuant, quasi setores. [2] Caligarios vero non a callo pedum, sed a calo, id est ligno, vocatos, sine quo consui calciamenta non possunt, quas Graeci KALOPODAS dicunt: fiebant autem prius ex salice tantum. Hinc et calciamenta dicta quod in calo, id est ligno, fiant; vel quod calcentur. [3] Crepidas Graeci ante repertas usi sunt. Est autem genus singulari forma, et idem utrique aptum pedi, vel dextro vel sinistro. Crepidas autem dictas quod cum sono stringantur, sive a pedum crepitu in ambulando. [4] Calceos reges utebantur et Caesares. Forma eorum ***. Patricios calceos Romulus repperit quattuor corrigiarum, adsutaque luna: hos soli patricii utebantur. Luna autem in eis non sideris formam, sed notam centenarii numeri significabat, quod initio patricii senatores centum fuerint. [5] Ocreae tibialia calciamenta sunt, dicta quod crura tegant. Coturni sunt quibus calciabantur tragoedi, qui in theatro dicturi erant et alta intonantique voce carmina cantaturi. Est enim calciamentum in modum crepidarum, quod heroes utebantur; sed tale est ut et in dextro et in laevo conveniat pede. [6] Baxeae calciamentum comoedorum erat, sicut tragoediorum coturni. Quos quidam etiam calones appellant, eo quod ex salice fierent; nam Graeci, ut diximus, lignum KALA vocabant. [7] Talares calcei socci sunt, qui inde nominati videntur quod ea figura sint ut contingant talum; sicut subtolares, quod sub talo sint, quasi subtalares. [8] Obstrigilli sunt qui per plantas consuti sunt, et ex superiori parte corrigium trahitur ut constringantur; unde et nominantur. [9] Osas puto ab os primum factas, et quamvis nunc ex alio genere, nomen tamen pristinum retinent. [10] Mullei similes sunt coturnorum solo alto, superiori autem parte cum osseis vel aeneis malleolis, ad quos lora deligabantur. Dicti sunt autem a colore rubro, qualis est mulli piscis. [11] Soleae sunt quibus tantum pedum plantae teguntur, dictae a solo pedum. Item soleae materiales ex materia coreo intecta. [12] Socci, cuius diminutivum socelli, appellati inde quod saccum habeant, in quo pars plantae inicitur. Calliculae. Caligae vel a callo pedum dictae, vel quia ligantur. Nam socci non ligantur, sed tantum intromittuntur. [13] Cernui socci sunt sine solo. Lingulati, quos nos foliatos vocamus. Clavati [quasi claviati, eo quod minutis clavis, id est acutis, sola caligis vinciantur]. Perones et (s)culponeae rustica calciamenta sunt. Baxea calciamenta mulierum sunt. Corrigiae a coriis vocantur, vel a conligatione, quasi colligiae.

Isidore of Seville

20

ISIDORI HISPALENSIS EPISCOPI ETYMOLOGIARUM SIVE ORIGINUM LIBER XX

Tous les livres