Micrologus de disciplina artis musicae (page 5)
Ecce alia distinctio in proto D. in qua et toni occursus ad finem patet.
Ecce distinctio in deutero E. in qua ditoni occursus vel simplex vel intermissus placet.
Distinctio in proto A. In hac distinctione in inferiore trito C, qui fini proxime subest D, voces admissae sunt, et locus prior finita gravitate repetitus est, ubi diximus viam prudentiae. Et in hac similiter:
Ecce ut ascendit organum, ne in ultima distinctione succineret cavens.
Ecce quomodo, admittente cantore graviores voces, organum suspensum tenemus in trito.
Ecce ut ad G. et a in fine subsequitur F. Idem in plagali trito invenies usurpatum, ut ad C et d ita subsequatur, sicut ad G et ad a sequitur F. hoc modo:
De origine autem musicae artis, quia rudem lectorem vidimus, in primis tacuimus, quam jam exercitato, magisque scienti tribuimus. Erant antiquitus instrumenta incerta, et canentium multitudo, sed caeca: nullus enim hominum vocum differentias et symphoniae discretionem poterat aliqua argumentatione colligere; neque posset unquam certum aliquid de hac arte cognoscere, nisi tandem bonitas divina, quod sequitur, suo nutu disponerat.
Cum Pythagoras quidam magnus philosophus forte iter ageret, ventum est ad fabricam, in qua super unam incudem quinque mallei feriebant: quorum suavem concordiam miratus philosophus accessit,
primumque in manuum varietate sperans vim soni ac modulationis existere, mutavit malleos; quo facto sua vis quemque secuta est. Subtracto itaque, qui dissonus erat a caeteris, alios ponderavit, mirumque in modum divino nutu primus XII. secundus IX. tertius VIII. quartus VI. nescio quibus ponderibus appendebat. Cognovit itaque in numerorum proportione et collatione musicae versari scientiam. Erat enim ea constitutio in quatuor malleis, quae est modo in quatuor litteris A D E a. Denique si A. gravis habet XII. et a. acuta VI. tenet se acuta a. cum A. gravi proportione, quae est in Arithmetica dupla, in musica autem diapason consonantia. D vero gravis, quae est VIIII. cum E. gravi, quod est
VIII. tenet se proportione, quae est in arithmetica sesquioctava, id est, epogdous, in musica autem tonus consonantia. Item a. acuta cum E gravi, sicut D. gravis cum A. gravi, tenet se proportione, quae est in arithmetica sesquitertia, in musica vero diatessaron consonantia. Item a. acuta cum D. gravi, sicut E. gravis cum A. gravi tenet se proportione, quae est in arithmetica sesquialtera, in musica vero diapente consonantia. Et si A. habet XII. et D. IX. ternarii propassus, habebit A. in XII. ternarios quatuor, et D. in VIIII ternarios tres. Rursus cum habeat A. XII. et D. teneat VIIII. quaternarios passus tres habebit A. E. vero duos, et diapente patet. Sint iterum XII. in A. et VI. in altera a. senarius
medietas est duodenarii, sicut a. acuta alterius A. medietate colligitur. Adest ergo diapason. Ita ipsa A. ad D. diatessaron, ad E. diapente, alteri vero a. diapason reddit. D. quoque ad E. tonum, ad utrumque A. a. diatessaron aut diapente sonat. Et E. etiam ad D. tonum, utrique A. a. diapente vel diatessaron mandat: a. vero acuta cum A. diapason, cum D. diapente, cum E. diatessaron sonat. Quae cuncta in supradictis numeris curiosus perscrutator inveniet. Hinc enim incipiens Boetius panditor hujus artis, multam miramque et difficillimam hujus artis concordiam cum numerorum proportione demonstravit.
Quid plura? Per supradictas species monochordum primus ille Pythagoras composuit, in quo quia non est lasciva, sed diligenter aperta artis notitia, sapientibus in commune placuit, atque usque in hunc diem ars paulatim crescendo invaluit, ipso doctore semper humanas tenebras illustrante, cujus summa sapientia per cuncta viget saecula. Amen
Explicit Micrologus, id est, brevis sermo in musica editus a D. Guidone musico peritissimo, et venerabili monacho.