Hexaemeron (page 2)

Ambroise de Milan · Doctrine

Texte latin, domaine public · Source : la.wikisource.org · 3 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

III (suite)

47. Diximus de herba feni, nunc dicamus de ligno fructuoso faciente fructum secundum genus, cujus semen ejus in ipso sit. Dixit et facta sunt, et subito, ut supra floribus, herbarumque viriditatibus, ita hic nemoribus terra vestita est. Concurrerunt arbores, consurrexere silvae, vertices repente montium fronduerunt. Hinc pinus, hinc cupressus in alta se extulerunt cacumina, cedri et piceae convenerunt. Abies quoque non contenta terrenis radicibus atque aerio vertice, etiam casus marinos tuto subitura remigio, nec solum ventis, sed etiam fluctibus certatura processit. Nec non et laurus assurgens odorem suum dedit numquam suo exuenda velamine. Umbrosae quoque ilices verticem protulerunt, inhorrentem comam hibernis quoque temporibus servaturae. Hoc enim in singulis privilegium natura denuit in reliquum, quod sub ictu mundi surgentis accepit: et inde manet sua ilicibus praerogativa, manet cupressibus, ut nulli venti eas crinis sui honore despolient. 48. Surrexerat ante floribus immixta terrenis sine spinis rosa, et pulcherrimus flos sine ulla fraude vernabat: postea spina sepsit gratiam floris, tamquam humanae speculum praeferens vitae, quae suavitatem perfunctionis suae finitimis curarum stimulis saepe compungat. Vallata est enim elegantia vitae nostrae, et quibusdam sollicitudinibus obsepta, ut tristitia adjuncta sit gratiae. Unde cum unusquisque aut suavitate rationis, aut prosperioris cursus successibus gratulatur, meminisse culpae eum convenit, per quam nobis in paradisi amoenitate florentibus spinae mentis, animaeque sentes jure condemnationis ascripti sunt. Irrutiles igitur licet, o homo, aut splendore nobilitatis, aut fastigio potestatis, aut fulgore virtutis, semper tibi spina proxima est, semper est sentis, semper inferiora tua respice, super spinas germinas, nec prolixa gratia manet: brevi unusquisque decurso aetatis flore marcessit.

CAPUT XII.

Laudatur vitis, et cum Ecclesia comparatur: nec non exemplum ejus nobis ad imitationem proponitur.

49. Sane ut caduca tibi noveris communia esse cum floribus, ita etiam laeta cum vitibus, quibus generatur vinum, quo cor hominis laetificatur. Atque utinam, o homo, hujus generis imiteris exemplum, ut ipse tibi laetitiam jucunditatemque fructifices! In te ipso suavitas tuae gratiae est, ex te pullulat, in te manet, intus 52 tibi inest, id est, in te ipso quaerenda jucunditas tuae est conscientiae. Ideo ait: Bibe aquam de tuis vasis, et de puteorum tuorum fontibus (Prov., V, 15). Primum omnium nihil gratius florentis odore vitis. Siquidem de flore earum succus expressus poculi genus conficit, quod et voluptati et saluti sit. Deinde quis non miretur ex acini vinacio vitem usque in arboris summum cacumen prorumpere, quam velut quodam amplexu fovet, et quibusdam brachiis ligat, et circumdat lacertis, pampinis vestit, sertis uvarum coronat? Quae ad imitationem vitae nostrae primum vivam defigit radicem, deinde quia natura flexibilis et caduca est, quasi brachiis quibusdam, ita et claviculis quidquid apprehenderit, stringit, hisque se erigit et attollit. 50. Hujus est similis plebs Ecclesiae, quae velut quadam fidei radice plantatur, et reprimitur humilitatis propagine, de qua pulchre ait Propheta: Vineam ex Aegypto transtulisti, et plantasti radices ejus, et replesti terram: operuit montes umbra ejus, et arbusta ejus cedros Dei: extendisti palmites ejus usque ad mare, et usque ad flumen propagines ejus (Ps. LXXIX, 9). Et per Esaiam ipse Dominus locutus est dicens: Vinea facta est dilecto in cornu, in loco uberi: et maceriam circumdedi, et circumfodi vineam Sorech, et aedificavi turrim in medio ejus (Esa., V 1 et seq.). Circumdedit enim eam velut vallo quodam coelestium praeceptorum, et angelorum custodia. Immittet enim angelus Domini in circuitu timentium eum. Posuit in Ecclesia velut turrim apostolorum et prophetarum atque doctorum, qui solent pro Ecclesiae pace praetendere. Circumfodit eam, quando exoneravit terrenarum mole curarum. Nihil enim magis mentem onerat, quam istius mundi sollicitudo et cupiditas vel pecuniae vel potentiae. Quod tibi demonstratur in Evangelio (Luc., XIII, 11), cum legis, quia illa mulier quae habebat spiritum infirmitatis, inclinata erat ut sursum respicere non posset. Curvata enim erat anima ejus, quae inclinabatur ad terrena compendia, et coelestem gratiam non videbat. Respexit eam Jesus, et vocavit, et statim mulier onera terrena deposuit. Illis cupiditatibus etiam illos oneratos fuisse demonstrat, quibus ait: Venite ad me, omnes qui laboratis, et onerati estis, et ego vos reficiam (Matt. XI, 28). Ergo illa anima mulieris quasi circumfossa respiravit, et erecta est. 51. Sed eadem vitis ubi circumfossa fuerit, religatur et erigitur, ne reflectatur in terram. Reciduntur alia sarmenta, alia propagantur: reciduntur quae inani effusione luxuriant, propagantur ea quae bonus agricola judicaverit fructuosa. Quid ego adminiculorum ordines, jugationisque describam gratiam, quae vere atque manifeste aequalitatem docent in Ecclesia esse servandam, ut nemo se dives aut honoratus extollat, nemo pauper dejiciat, ignobilisque desperet? Omnibus sit in Ecclesia par atque una libertas, omnibus impertiatur justitia communis 53 et gratia. Ideo turris in medio est, quae exemplum de illis rusticanis, de illis circumferat piscatoribus, qui virtutum arcem tenere meruerunt: quorum exemplis noster erigatur affectus, neque humi vilis et despicabilis jaceat; sed uniuscujusque mens ad superiora se subrigat, ut audeat dicere: Nostra autem conversio in coelis est. Unde ne aliquibus procellis saeculi possit reflecti, et tempestate deduci, claviculis illis et circulis quasi amplexibus charitatis proximos quosque complectitur, et in eorum conjunctione requiescit. Charitas est igitur quae nos superioribus nectit, coeloque inserit. Qui enim manet in charitate, Deus in eo manet. Unde et Dominus ait: Manete in me, et ego in vobis. Sicut palmes non potest fructum afferre a se, nisi manserit in vite; sic et vos, si in me non manseritis. Ego sum vitis, vos palmites estis (Joan., XV, 4). 52. Evidenter igitur exemplum vitis ad nostrae vitae institutionem arcessendum esse signavit, quae primum veris tepefacta temperie gemmare perhibetur: deinde ex ipsis sarmentorum articulis fructum emittere, de quibus oriens uva formatur, paulatimque augescens immaturi partus retinet acerbitatem, nec potest nisi matura jam et cocta dulcescere. Vestitur interea viridantibus pampinis vinea, quibus et adversum frigus, omnemque injuriam non exiguo munitur subsidio, et a solis ardore defenditur. Quid autem eo vel spectaculo gratius, vel fructu est dulcius, videre serta pendentia velut quaedam speciosi ruris monilia, carpere uvas vel aureo colore vel purpureo renitentes? Hyacinthos caeterasque gemmas fulgere existimes, coruscare indicos, albarum emicare gratiam. Nec advertis ex his admoneri te, homo, ne immaturos fructus tuos dies supremus inveniat, aut plenae tempus aetatis opera imparata dedeceant. Acerbus enim fructus amarior esse consuevit; nec potest dulce esse, nisi quod ad maturitatem perfectionis adoleverit. Huic viro perfecto nec frigus horridae mortis, nec sol iniquitatis nocere consuevit; quia obumbrat eum gratia spiritalis, et omnia mundanae cupiditatis et corporeae libidinis restinguit incendia, defendit ardores. Laudent te quicumque conspiciunt, et agmina Ecclesiae velut quaedam palmitum serta mirentur: spectent singuli fidelium pulchra animarum monilia: delectentur maturitate prudentiae, splendore fidei, confessionis decore, justitiae pulchritudine, ubertate misericordiae, ut dicatur tibi: Uxor tua sicut vitis abundans in lateribus domus tuae (Ps. CXXVII, 3); eo quod redundantiam vitis fructiferae, copiosae munere liberalitatis imiteris.

CAPUT XIII.

De arborum utilitate, ac diversitate; de ratione illas jugandi ac medicandi; postremo de arboreorum succorum proprietatibus: cum morali ad singula expositione.

53. Sed quid ego in sola vite immoror, cum omnia genera arborum utilia sint, alia 54 ad fructum nata, alia ad usum data? Nam et quibus non est fructus uberior, tamen usus pretiosior est. Cedrus suspendendis tectorum apta culminibus, eo quod hujusmodi materies et procera sit spatiis, nec onerosa parietibus. Lacunaribus quoque comendisque fastigiis habilis est cupressus. Unde et Ecclesia dicit in Canticis: Trabes domorum nostrarum cedrinae, lacunaria nostra cupressina (Cant., I, 16); in his esse declarans decora sui ornamenta fastigii, qui quasi trabes verticem Ecclesiae sua virtute sustineant, et fastigium ejus exornent. Laurus et palma ad insigne victoriae. Lauro victorum capita coronantur, palma manus victricis ornatus est. Unde et Ecclesia ait: Dixi, ascendam in palmam, tenebo altitudines ejus (Cant., VII, 8). Quae eminentiam videns Verbi. et sperans quod ad ejus altitudinem possit ascendere et scientiae summitatem, dicit: Ascendam in palmam; ut omnia inferiora relinquat, et ad superiora contendat, ad bravium Christi, ut suaves ejus fructus carpat et gustet. Suavis enim virtutis est fructus. Populus quoque coronis arbor umbrosa victricibus, et salix lenta vitibus habilis vinciendis, quid aliud mystice declarant, nisi bona esse Christi vincula, quae nocere non soleant, vincula gratiae, vincula charitatis, ut unusquisque suis vinculis glorietur, sicut gloriabatur et Paulus, dicens: Paulus vinctus Jesu Christi (Philem. I, 1)? His ligatus vinculis dicebat: Quis nos separabit a charitate Christi (Rom. VIII, 35)? Vinculis abstinentiae, vinculis charitatis. His ligatus vinculis etiam David ait: In salicibus, in medio ejus suspendimus organa nostra (Ps. CXXXVI, 2). Buxus quoque elementorum apicibus utilis exprimendis, levi materia usum manus puerilis informat. Unde ait Scriptura: Scribe in buxo (Esa., XXX, 8). Simul ut admoneat te ipsa materia quae semper viret, nec umquam foliis exuitur suis, ne umquam spei tuae dissimulatione nuderis, sed semper tibi per fidem germinet spes salutis.

54. Quid ego enumerem quanta varietas arborum, quam diversus in singulis et pulcher ornatus, quam patulae fagi, quam procerae abietes, quam comantes pinus, quam umbrosae ilices, quam populi bicolores, quam nemorosa et rediviva castanea, quae simul ut excisa fuerit, tamquam silvam ex se pullulare consuevit; quemadmodum in arboribus ipsis aetas aut senilis, aut novella deprehenditur; junioribus enim exiliores rami, antiquioribus validiora et nodosa sunt brachia: illis folia levigata atque diffusa, istis contractiora et aspera. Sunt etiam arbores quae senili atque emortua radice successionem sui, si forte caedantur, reparare non noverint: aliae quibus aut juventus viret, aut natura fecundior est, quibus excisio lucro potius quam detrimento sit, ut per plures sui rediviva successione removentur haeredes. 55. Est etiam, quod mireris, ipsis sexus in pomis, est discretio sexus in arboribus. Nam videas palmam quae dactylos generat, plerumque inclinantem ramos suos et subjicientem, et concupiscentiae atque amplexus speciem praetendentem 55 ei arbori, quam marem palmam appellant pueri rusticorum. Illa ergo palma leminea est, et sexum suum subjectionis specie confitetur. Unde locorum cultores praejaciunt ramis ejus dactylorum vel palmitum semina masculorum, quibus illi femineae arbori velut quidam sensus perfunctionis infunditur, et expetiti concubitus gratia repraesentatur. Quo munere donata rursus erigitur, et elevat ramos suos, et in veterem statum comam suam rursus attollit. De ficu quoque eadem opinio est. Ideoque plerique secundum domesticam et fructiferam ficum agrestem ficulneam feruntur inserere, eo quod cito fructus fecundae illius et domesticae ficus vel aura tentati aliqua, vel aestu defluere ferantur in terram. Unde gnari hujus remedii grossis arboris agrestis alligatis ad illam feracem arborem, medentur ejus infirmitati; ut possit fructus proprios reservare, jamjamque si deforent remedia, lapsuros. Quo admonemur velut quodam aenigmate naturae non refugere eos, qui a nostra fide et consortio separati sunt; eo quod et gentilis qui fuerit acquisitus, quo gravior fuerit assertor erroris, eo vehementior possit fidei defensor exsistere; et si quis de haereticis convertatur, velut confirmet eam partem in quam se commutata opinione contulerit, maxime si habeat aliquid naturae directum, ut vivida possit esse ejus sententia, si adminiculetur ei attentio sobrietatis, observantia castitatis. Profunde ergo circa eum studium tuum, ut similitudine fructiferae illius ficus de praesentia et conjunctione agrestis illius arboris tuam possis corroborare virtutem. Ita enim tua nec dissolvetur intentio, et diligentiae fructus et gratiae reservabitur. 56. Quam multa sunt autem quae doceant naturalem duritiam posse diligentiae studio temperari, quibus affert cultus ruralis exemplum! Nam plerumque cito florent mala granata, et fructum afferre non possunt, nisi congruis peritorum remediis excolantur: plerumque succus vanescit interior, et fortis species ejus pulchra praetenditur. Quae non immerito comparatur Ecclesiae, ut habes in Canticis ad Ecclesiam dictum: Ut cortex mali punici genae tuae (Cant., IV, 3). Et infra: Si floruit vitis, floruerunt mala granata (Cant., VII, 12). Ecclesia enim bonum fidei fulgorem confessionisque praetendit, tot martyrum sanguine speciosa, et quod est amplius Christi cruore dotata; simul plurimos intra se fructus usu istius pomi sub una munitione conservans, et virtutum negotia multa complectens. Sapiens enim spiritu celat negotia. Amygdalis quoque hoc genere medicari feruntur agricolae, ut ex amaris dulces fiant fructus, ut et terebrent ejus radicem arboris, et in medium inserant surculum ejus arboris quam Graeci πεύκην, nos piceam dicimus; quo facto succi amaritudo deponitur. Ergo si agricultura convertit stirpium qualitates, nonne studia doctrinae, et disciplinae attentio mitigare possunt quaslibet aegritudines passionum? 56 Nemo ergo positus vel in adolescentiae vel intemperantiae lubrico, de sui conversione desperet. Ligna plerumque in meliores vertuntur usus, et non possunt hominum corda mutari? 57. Docuimus non solum inter diversi generis arbores esse fructuum diversitates, sed plerumque in eadem specie arborum compugnare sibi fructus. Alia enim species masculorum, alia femineorum fructuum, sicut de dactylis supra diximus. Quis autem possit comprehendere varietatem, speciem gratiamque pomorum, singulorum quoque utilitatem fructuum, succorumque proprietatem, quae cuique rei apta videantur, quemadmodum aegris visceribus hominum amariora poma medicentur, et inflationem asperitatemque interiorem temperent, quemadmodum rursus humorum aspera pomorum dulcibus temperentur? Denique ea medicina antiquior, quae herbis curare consuevit et succis; nec ulla firmior sanitas, quam quae salubribus reformatur alimentis. Unde secundum naturam docemur, quia sola nobis esca medicina est. Herbis certe ulcera aperta clauduntur, herbis curantur interna. Ideoque medicorum est opus herbarum potestates noscere. Hinc enim medendi usus inolevit.

CAPUT XIV.

De simplicium pomorum differentia, foliorumque diversitate: ubi praecipue de pampino, et folio ficus; deque variis aliorum foliorum figuris.

58. Sed ut ad simplicia poma revocemus stylum, alia sunt quae coquuntur sole, alia quae testis aut corticibus clausa complentur. Mala et pyra, uvarum quoque genera omnia nuda objecta sunt soli: nucis autem et nucleae, nuclei quoque fructus et testa opertus et cortice, alitur tamen et ipse calore solis atque nutritur; et quantum pineae densitate nucleus absconditur, tantum solis calore nutritur. 59. Quanta deinde Domini providentia, ut ubi mollior fructus, ibi folii crassitudo validius tegumentum tuendo deferat pomo, quod videmus in fructu ficulneae. Delicatiora itaque validioribus munienda sunt, ut et ipse quoque Dominus per Hieremiam docet, dicens: Sicut ficus istas bonas recognoscam translatos Juda, quos emisi de loco isto in terram Chaldaeorum in bona, et confirmabo oculos meos super illos in bona (Hier. XXIV, 5). Tamquam delicatos enim velut quodam misericordiae suae validiori sepsit tegmine, ne teneri fructus maturius interirent. Denique de ipsis etiam in posterioribus dicit: Delicati mei ambulaverunt vias asperas (Baruc., IV, 26). Quibus infra ait: Constantes estote filii, et clamate ad Deum (Ibid., 27). Hoc enim solum adversus omnes procellas atque injurias inviolabile tegmen, impenetrabile munimentum est. Ubi ergo teneri fructus, ibi crassiora tegmina et munimenta foliorum. Contra autem ubi fructus validiores, 57 ibi teneriora folia, ut malus arbor docet. Pomum enim validius non multo indiget protectionis auxilio; nam ipsa protectionis crassioris umbra pomo nocere plus posset. 60. Denique doceat nos pampinus naturae gratiam, et divinae sapientiae interna mysteria. Videmus enim ita scissum atque divisum, ut trium foliorum speciem videatur ostendere: ita pars media distincta est, ut nisi inferioribus haereret, separata spectantibus videretur. Ea autem ratio videtur servata naturae, ut et solem facilius admittat, et umbram obtexat. Denique procerius media pars ejus extenditur, et in ipsa summitate tenuatur, ut plus pulchritudinis quam tegumenti praeferat. Etenim bravii speciem videtur effingere, significans quod uva inter pendentes caeteros fructus habeat principatum, cui tacito quodam judicio naturae, sed evidenti indicio innascitur species et praerogativa victoriae. Secum igitur habet bravium suum, quo et munimen sibi praebetur adversum injurias aeris, pariterque imbrium violentiam, et impedimentum non affertur ad recipiendum solis calorem, quo tepefacta alitur, coloratur, augetur. Ficulneae quoque folium, aeque prope ut pampinus, quadrifida interscinditur divisione: quod eo clarius videtur, quo majus est folium, sane non ita ut pampinus vel ora omni, vel summitate crispanti. Sicut enim in ficulneae folio crassitudo validior, ita in pampino species elegantior. Crassitudo igitur folii proficit ad tempestatis injuriam repellendam, intercisio ad fructus gratiam vaporandi. Denique hoc genus pomi grandinem non cito, maturitatem cito sentit; quia et latere videtur adversum injurias, et patere ad gratiam. 61. Quid ego foliorum describam diversitates quemadmodum alia rotunda, alia longiora, alia flexibilia, alia rigidiora sint, alia nullis facile ventis labentia, alia quae levi motu decutiantur aurarum?

CAPUT XV.

Stupenda aquae diversitas! Inde et fructuum qui ea nutriuntur, differentia nascitur; et stillantium ex arboribus lacrymarum discrepantia: quibus accuratioris perscrutationis excusatio subjungitur.

62. Inexplicabile est singularum rerum exquirere velle proprietates, et vel diversitates earum manifesta testificatione distinguere, vel latentes occultasque causas indeficientibus aperire documentis. Una nempe atque eadem est aqua, et in diversas plerumque sese mutat species: aut inter arenas flava, aut inter cautes spumea, aut inter nemora viridantior, aut inter florulenta discolor, aut inter lilia fulgentior, aut inter rosas rutilantior, aut in gramine liquidior, aut in palude turbidior, aut in fonte perspicacior, aut in mari obscurior, assumpto locorum quibus influit colore, decurrit. Rigorem quoque pari ratione commutat, ut inter 58 vaporantia ferveat, inter umbrosa frigescat, sole repercussa exaestuet, nivibus irrigata glaciali humore canescat. Quemadmodum autem sapor ejus ipse convertitur, ut nunc asperior, nunc amarior, nunc vehementior, nunc austerior, nunc dulcior pro specierum quibus infusa fuerit qualitate varietur? Asperatur immaturioribus succis, tunso cortice nucis, foliisque contritis, amarior fit absinthio, vino vehementior, austerior alliis: gravescit veneno, melle dulcescit. Si vero ei lentiscum, terebinthi quoque fructus, vel nucis interior pars misceatur, in olei mollem naturam facile transfunditur. Cum sit autem altrix omnium virgultorum, diversos singulis usus ministrat. Si radices alluat vel nubibus fusa descendat, discretas dat omnibus vires, radicem impinguat, caudicem provehit, ramos diffundit, folia virescere facit, fructuum alit semina, pomum augere consuevit. Ergo cum eadem sit omnium nutrix, alia arborum genera tristiores ferunt succos, alia dulciores, alia tardos, alia praematuros. Ipsae quoque inter se discrepant suavitate. Alia suavitas est in vinea, alia in olea, alia in cerasis, alia in fleu, discreta in malo, dispar in dactylo. 63. Tactus ipse aquae alibi lenis, alibi asperior, plerumque pinguior est. Pondere quoque distat frequenter ut specie. Nam plerisque locis gravior, plerisque levior aestimatur. Non mirum igitur si cum ipsa in se discrepet, discrepent etiam inter se lacrymae arborum, quae ejusdem aquae alluvione generantur. Et cum una sit omnium causa, diversus singularum usus, diversa natura est. Aliam vim habet cerasi arboris lacryma, aliam lentisci. Disparem quoque balsami guttam odorata Orientis ligna sudare produntur: diversum quoque lacrymarum genus virgulta ferularum in Aegypto ac Libya quadam vi naturae secretioris illacrymant. Quid autem tibi referam, clementem licet esse sermonem, quod electrum lacryma virgulti sit, et in tantae materiae soliditatem lacryma durescat? Nec levibus id astruitur testimoniis, quando folia aut surculorum minutissimae portiones, aut exigua quaedam animantium genera in electro saepe reperiantur, quae videtur, cum adhuc gutta esset mollior, recepisse et solidata tenuisse. 64. Sed quid ego vili sermone decerno cum alta atque pretiosa ratione naturae, cum iste sermo humano alatur ingenio, naturam autem omnium providentia divina formaverit? Unde velut habenis quibusdam verborum cohibenda diffusio est; ne quod Salomoni specialiter sapientiae munere divinitus videtur esse collatum, usurpatorie videamur exponere differentias arborum et virtutes radicum, et quaecumque sunt abscondita et improvisa, sicut scriptum est (III Reg., IV, 33), quae nec ab ipso tamen manifestata produntur; ut mihi videatur potuisse eum disputare de virgultorum generibus, non potuisse tamen plenius omnes creaturae explicare rationes. 59

CAPUT XVI.

Quomodo ad vocem Domini subito omne virgultorum genus efflorescens victum, delicias ac medicinam ministraverit. Quo etiam modo plantae omnes aut semen, aut aliquid quod seminis vicem suppleat, in se habeant. De magna Dei virtute in singulis; ubi speciatim de pinea ac myricis.

65. Quod si irriguis aquarum plerumque et segetes laetiores sunt, et virides fabae, et hortorum multiplex suscitatur et resuscitatur gratia, si viridantibus thoris fluviorum exundantium ripa decoratur; quemadmodum ad verbum Domini, quod omni aquarum cursu est redundantius, subito creatura virgultorum omnis effloruit? Festinarunt campi non commissam sibi frugem edere, ignorata horti olerum genera, florum miracula germinare, ripae fluminum se vestire myrtetis: properaverunt arbores cito surgere, cito se in florem induere, victum hominibus, pecori pabulum ministrare. Fructus communis est omnibus, usus quoque est datus omnibus. Simul utrumque arbores germinarunt, aliud quo vesceremur, aliud quo refrigerante umbra defenderemur a sole. Cibus in fructu, usus amoenitatis in folio; tamen quia praescia erat providentia Creatoris, quod fructum sibi maxime humana aviditas vindicaret, reliquis providit animantibus, ut specialem his donaret alimoniam. Itaque esca his non mediocris in foliis est, corticibusque silvestribus: ea quoque quae ad usum medendi proficerent, id est, succi, lacrymae, surculi pariter ministrata sunt. Itaque illa quae post experimento, usu et exemplo utilia cognovimus, ea a principio Creator cui usui apta donaret, praescientiae suae majestate de sinu terrarum jussit exire. 66. Et quia jussit Dominus, ut germinaret terra herbam feni, et lignum fructiferum, faciens fructum secundum genus, cujus semen ejus in eo (ne forte quis dicat in multis arboribus, neque fructum, neque semen videri, et putet divinum in aliquo vacillare praeceptum, ut a veritate sit devium) illud advertat, quia nequaquam fieri potest, ut non aut seminibus utantur universa gignentia, aut habeant aliqua quae videantur cum virtute seminum convenire: idque si quis diligenter intendat, manifesta testificatione poterit comprehendere. Nihil videntur seminis habere salices; habent tamen in foliis granum quoddam quod habeat virtutem seminis, ut eo commisso terris, tamquam posito surgat arbor de surculo; et tamquam de semine se exsuscitet. Grano itaque illo radix primum coalescit: de radice pullulat non solum salicis, sed etiam reliquarum ad similitudinem hujusmodi generis 60 arborum silva. Habet autem et radicis generatio virtutem seminis; unde plerique ea satione incrementum sui memoris propagarunt. 67. Magna Dei virtus in singulis. Nec miretur aliquis si in virgultis magnam Dei dixi esse virtutem. Siquidem magnam suam virtutem in locustis esse dixit et brucho, eo quod divinae majestatis offensa magno moderamine sterilitatis Judaicae atque inopiae solveretur. Magna enim virtus patientia, magna virtus providentia. Indigni etenim erant, qui uterentur fecunditate terrena, qui terrarum laeserant creatorem. Et vere magnus, qui miserabili fame nefas tantae impietatis ulciscitur. Itaque si magna virtute Dei sterilem bruchum terra generavit, quanto magis virtute magna, quae fecunda sunt, procreat! 68. Quis pineam videns non stupeat tantam divino praecepto artem inolitam, impressamque naturae: quemadmodum ab ipso centro distantibus licet mensuris pari assurgat glutino, quo proprios fovet fructus? Itaque per circuitum eadem species et ordo servatur, et quidam in singulis plagis nucleorum partus exuberat, atque in orbem redit fructus et gratia. Itaque in pinea ista imaginem sui natura videtur exprimere, quae a primo illo divino coelestique mandato privilegia accepta custodit, et partus suos quadam annorum vice et ordine refert, donec consummatio temporis impleatur. 69. Sed ut in hoc fructu gratam speciem sui signat; ita etiam in myricis, id est, humilibus virgultis figuram improbae calliditatis expressit. Sicut enim duplici corde viri ubique praesto sunt, et gratiam simplicitatemque apud bonos praetendunt, et vitiosissimis glutinantur: ita etiam et in aquosis et in desertis contrario quodam usu haec virgulta nascuntur. Unde et Hieremias dubia morum atque insincera myricis comparavit (Hier. XVII, 6).

CAPUT XVII.

Surditate humani cordis increpata, mirabilis Dei providentia in minimis declaratur; ubi praecipue de arboribus semper virentibus et illarum differentiis, tum de primo vitis cultore, ac vini usu disseritur.

70. Germinet, inquit, terra herbam virentem, et statim omni surgente germine terra completa est. Et homini dicitur: Dilige Dominum Deum tuum (Deut., VI, 5), et non est charitas Dei omnium infusa visceribus. Surdiora corda hominum sunt, quam dura saxorum. Terra indebitos fructus nobis ministrat, dum obsecundat auctori: nos debitum munus negamus, dum non veneramur auctorem. 71. Vide in parvis quae providentia sit Dei, et 61 quia comprehendere non potes, mirare quomodo alia semper florentia reservaverit, alia mutationes habere voluerit exspoliationis, et amictus. Inter cana nivium, pruinas frigorum, viriditatem suam arva conservant: et cum ipsa tecta sint gelu, partus sui tamen haud exiguam speciem viriditatis obtexunt. In ipsis quoque generibus arborum, quae diuturnis frondibus vestiuntur, non mediocris distantia est. Servat indumentum suum semper olea, vel pinus, sed tamen folia sua saepe commutant; nec ea quasi diuturna, sed quasi succedanea praetendunt suae arboris pulchritudini, perpetui integritate vestitus vice muneris obumbrantes. Palma autem virens semper manet conservatione et diuturnitate, non immutatione foliorum. Nam quae primo germinaverit folia, ea sine ulla substitutionis successione conservat. Imitare ergo eam, o homo, ut dicatur et tibi: Statura tua similis facta est palmae (Cant., VII, 7). Serva viriditatem pueritiae tuae, et illius innocentiae naturalis, quam a primordio recepisti, ut plantatus secus decursus aquarum fructum tuum in tempore tuo habeas praeparatum, et folium tuum non defluat. Hanc viriditatem gratiae semper florentis in Christo secuta Ecclesia dicit: In umbra ejus concupivi, et sedi (Cant., II, 3). Hanc praerogativam doni virentis acceperunt et Apostoli, quorum nec folium umquam potuit elabi, ut eorum etiam umbra curaret aegrotos. Obumbrant enim infirmitates corporis fides mentis, et florentia merita virtutum. Mane ergo plantatus in domo Domini, ut in atriis ejus sicut palma floreas, et ascendat in te gratia Ecclesiae, et sit odor narium tuarum sicut mala, et fauces tuae sicut vinum optimum (Cant. VII, 9), ut inebrieris in Christo. 72. Bene admonuit iste versiculus repetere pene intermissum, quia diximus praecepto 62 Domini vitem etiam pullulasse, quam postea post diluvium a Noe plantatam esse cognovimus (Gen., IX, 20). Sic enim habes, quia Noe agricola erat terrae, et plantavit vitem, et bibit de vino ejus, et obdormivit. Non ergo Noe auctor est vitis, sed plantationis. Neque enim nisi eam reperisset ante generatam, plantare potuisset. Cultor ergo, non auctor est vitium. Deus autem qui sciret quod vinum sobrie potatum sanitatem daret, augeret prudentiam, immodice sumptum ad vitia causas daret, creaturam dedit, abundantiam humano arbitrio reservavit; ut parcimonia naturae esset magisterium sobrietatis, abundantiae noxiam lapsumque temulentiae sibi ascriberet humana conditio. Denique et ipse inebriatus est Noe, et obdormivit consopitus a vino. Itaque per vinum patuit deformitati qui per diluvium excrevit ad gloriam: sed Dominus et in eo creaturae suae gratiam reservavit, ut ejus fructum nobis converteret ad salutem, ac per eum nobis remissio peccatorum proveniret. Unde pie Isaac dixit: Odor Jacob, odor agri pleni, id est, naturalis odor (Gen., XXVII, 27). Quid enim pleno rure suavius? Quid vitis odore jucundius? Quid fabae flore gratius? Unde quamvis ingeniose quis ante nos dixerit: Non vitem aut ficum Patriarcha olebat aut frugem, sed virtutum spirabat gratiam; ego tamen et odorem ipsum terrae simplicem atque sincerum pro gratia benedictionis accipiam, quem fraus nulla composuit, sed veritas indulgentiae coelestis infudit. Denique inter benedictiones sacratissimas computatur, ut tribuat nobis Dominus a rore coeli vim vini, olei, atque frumenti: cui est honor, laus, et gloria, perpetuitas a saeculis, et nunc et semper, et in omnia saecula saeculorum. Amen.

IV

AmbrosiusHexaemeron0Saeculo IV

Ambrosius

Hexaemeron

LIBER IV DE OPERE QUARTI DIEI.

Saeculo IV

LIBER III LIBER V

LIBER QUARTUS.

DE OPERE QUARTI DIEI.

61 CAPUT I (Sermo VI)

Lectorem parat ad creationem solis recte intelligendam, declinandamque in eo idolomaniam; qua de re ejusdem cum auctore suo comparationem instituit, et ordinem quo inter alia creatus est, expendit, subjecta eleganti terrae prosopopaeia. 1. Qui vindemiam colligit, vasa prius quibus vinum infunditur, mundare consuevit, ne sors aliqua vini gratiam decoloret. Quid enim prodest ponere vitem ordine, fodere quotannis, aut aratris sulcos ducere, putare, subrigere, adjungere ulmis, et quodam connubio copulare, si tanto labore vina quaesita in vase coacescant? Matutinos quoque solis ortus si quis spectare desiderat, emundat oculos suos; ne quid pulveris, ne quid purgamentorum oculis ejus insidat, quo tuentis bebetetur obtutus; neve aliqua caligo nebulosa corporeos 62 visus spectantis obducat. Nobis in lectione exoriendus est sol, qui ante non fuerit. Primum jam diem sine sole transivimus: secundum sine sole transegimus: tertium sine sole confecimus: quarto die jubet Deus fieri luminaria solem, et lunam, et stellas. Sol incipit, emunda oculos mentis, o homo, animique interiores obtutus, ne qua festuca peccati aciem tui praestringat ingenii, et puri cordis turbet aspectum. Emunda aurem, ut vase sincero Scripturae divinae nitida fluenta suscipias, ne qua ingrediatur contagio. Procedit sol magno jubare diem, magno mundum complens lumine, vaporans calore. Cave, o homo, solam ejus perpendere magnitudinem; ne nimius fulgor ejus visus tuae mentis obcaecet; ut qui e regione in radium ejus intendit, repercusso lumine omnem subito amittit aspectum; ac nisi in caeteras partes vultum suum oculosque convertat, aestimat se nihil videre, et tuendi munere esse fraudatum: si vero 63 deflectat obtutum, integrum sibi officium perseverat. Cave igitur ne et tuum radius ejus exoriens confundat aspectum. Et ideo prius firmamentum coeli aspice, quod ante solem factum est: terram aspice, quae ante quam sol procederet, coepit esse visibilis atque composita: germina ejus aspice anteriora solis lumine. Anterior bruchus quam sol, antiquior herba quam luna. Noli ergo Deum credere, cui vides Dei munera esse praelata. Tres dies transacti sunt, et solem nemo quaesivit, et luminis claritas abundavit. Habet enim et dies suam lucem, quae praecessor est solis. Non igitur te tanto splendori solis temere committas. Oculus est enim mundi, jucunditas diei, coeli pulchritudo, naturae gratia, praestantia creaturae.

2. Sed quando hunc vides, auctorem ejus considera: quando hunc miraris, lauda prius ipsius creatorem. Si tam gratus est sol consors et particeps creaturae, quam bonus est sol ille justitiae! Si tam velox iste, ut rapidis cursibus in die ac nocte lustret omnia; quantus ille qui ubique semper est, et majestate sua complet omnia? Si admirabilis qui jubetur exire, quam supra admirationem qui dicit soli, et non exoritur, ut legimus (Job IX, 7)? Si magnus est qui per horarum vices locis aut accedit, aut decedit quotidie, qualis ille qui etiam cum se exinaniret, ut nos eum possemus videre, erat lumen verum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum? Si praestantissimus, qui objectu terrae patitur saepe defectus; quantae majestatis qui ait: Adhuc semel ego movebo terram (Agg. I, 7)? Illum terra abscondit; istius motum non potest sustinere, nisi voluntatis ejus substantia fulciatur. Si caeco damnum est hujus solis gratiam non videre; quanto magis peccatori damnum, veri luminis munere defraudatum, perpetuae noctis tenebras sustinere? 3. Ergo cum vides solem, attende terram, quae ante fundata est: attende herbam feni, quae praestat ordinis privilegio: attende ligna, quae plaudunt quod priora luminibus coeli esse coeperunt. Numquid merita feni majora quam solis? Aut numquid potior ligni praerogativa? Absit ut in sensibilia tanti muneris praeferamus ministro. Quid igitur praevidit altitudo sapientiae et scientiae Dei, ut prius inciperent ligna esse, quam illa duo mundi luminaria, et quidam coelestis oculi firmamenti; nisi ut cognoscerent omnes divinae testimonio lectionis terram sine sole posse esse fecundam? Nam quae potuit sine sole prima rerum semina germinare, potest utique semina accepta nutrire, et proprio fotu sine calore solis partus edere. 4. Hac igitur voce quadam suorum munerum clamat natura: Bonus quidem sol, sed ministerio, non imperio: bonus meae fecunditatis adjutor, sed non creator: bonus meorum altor fructuum, sed non auctor. Interdum partus meos et ipse adurit: frequenter mihi et ipse damno est, plerisque me locis indotatam relinquit. Non sum ingrata conservo, mihi est in usum datus, mecum 64 labori est mancipatus, mecum subjectus est vanitati, mecum corruptionis subditus servituti. Mecum congemiscit, mecum parturit, ut veniat adoptio filiorum, et humani generis redemptio, quo possimus et nos a servitio liberari. Mecum assistens laudat auctorem, mecum hymnum dicit Domino Deo nostro. Ubi major ejus est gratia, ibi mecum est ei commune consortium. Ubi sol benedicit, ibi terra benedicit. Benedicunt (Ps. CXLVIII, 3 et seq.) ligna fructifera, benedicunt pecora, benedicunt volucres mecum. In mari positus illum nauta accusat, me desiderat: in montibus illum pastor declinat, ad mea germina, ad meas festinat arbores, quibus exaestuans obumbretur, ad meos fontes sitiens et lassus accurrit.

CAPUT II.

Solem Dei Filio servire, a quo ad ornamentum coelicum aliis luminibus creatus fuit. Fecunditatem a Deo terris inditam, non a sole: cum factus sit in potestatem diei, sicut et luna in potestatem noctis: quod etiam Christo et Ecclesiae accommodatur.

5. Sed ne oculorum tibi exiguum videatur esse testimonium, emunda aurem, admove eam coelestibus oraculis. Duobus enim et tribus testibus stat omne verbum. Audi dicentem: Fiant luminaria in firmamento coeli ad illuminationem terrae (Gen., I, 14). Quis hoc dicit? Deus dicit. Et cui dicit nisi filio? Deus ergo Pater dicit: Fiat sol; et Filius fecit solem. Dignum enim erat, ut solem mundi faceret Sol justitiae. Ipse ergo eum in lumen adduxit, ipse eum illuminavit, ipse ei donavit fundendi luminis potestatem. Factus est ergo sol; ideo et ipse servit, quoniam dictum est: Fundasti terram, et permanet: dispositione tua permanet dies, quoniam universa serviunt tibi (Ps. CXVIII, 90 et 91). Etenim cum dies serviat, quomodo non servit sol, qui factus est in potestatem diei? Quomodo non servit luna et stellae, quae factae sunt in potestatem noctis? Etenim quanto majorem his gratiam creator donavit, ut aer solito amplius solis claritate resplendeat, dies serenius luceat, noctis illuminentur tenebrae per lunae stellarumque fulgorem, coelum velut quibusdam floribus coronatum, ita ignitis luminaribus micet, ut paradiso putes vernante depictum spirantium rosarum vivis monilibus renitere: quanto igitur amplius his decoris videtur esse collatum, tanto amplius debent. Cui enim plus committitur, plus debet. Et ideo bene a plerisque ornamentum coeli est nuncupatum, eo quod sit stellarum monile pretiosum. 6. Atque ut sciamus quia fertilitas terrarum non calori solis ascribitur, sed divinae indulgentiae deputatur, ait Propheta: Omnia a te exspectant, ut des illis cibum in tempore: dante te illis, colligent sibi, aperiente te manum, universa implebuntur bonitate (Ps. CIII). Et infra: Emitte Spiritum tuum et creabuntur, et renovabis faciem terrae (Ibid., 30). Et in Evangelio: Considerate volatilia coeli, quia neque serunt, nec metunt, et Pater vester coelestis pascit illa (Matt. VI, 16). Non 65 ergo sol aut luna fecunditatis auctores sunt; sed Deus Pater per Dominum Jesum omnibus liberalitatem fertilitatis impertit. 7. Pulchre autem exposuit nobis Propheta quid sit quod ipse ait: Quia fecit Deus solem in potestatem diei et lunam in potestatem noctis (Ps. CXXXV, 8 et 9). Nam et in isto psalmo centesimo tertio de quo supra diximus, scripsit: Fecit lunam in tempora, sol cognovit occasum suum (Ps. CIII, 19). Cum enim dies horas suas complere coeperit, sol debitum sibi cognoscit occasum. Est ergo in diei potestate sol, et luna in potestate noctis, quae temporum vicibus obedire compellitur, et nunc impletur lumine, atque vacuatur: licet plerique hunc locum mystice de Christo et Ecclesia videantur accipere; quod agnoverit Christus proprii corporis passionem, qui ait: Pater, venit hora, clarifica Filium tuum (Joan., XVII, 1), ut illo occasu suo omnibus donaret vitam aeternam, qui perpetuae mortis urgebantur occasu: et Ecclesia tempora sua habeat, persecutionis videlicet et pacis. Nam videtur sicut luna deficere, sed non deficit. Obumbrari potest, deficere non potest; quia aliquorum quidem in persecutionibus discessione minuitur, ut martyrum confessionibus impleatur, et effusi pro Christo sanguinis clarificata victoriis majus devotionis suae et fidei toto orbe lumen effundat. Namque luna luminis imminutionem habet, non corporis, quando per vices menstruas deponere videtur lumen suum, ut mutuetur a sole; quod facile puro aere atque perspicuo, quando nulla eam obducta nebula caligantem facit, colligi potest. Orbis enim lunae integer manet, etsi non similiter totus, ut pars ejus effulgeat. Et qualis videri solet cum plenus est luminis, talis est magnitudine: sed per umbram quamdam lumine suo viduatus apparet. Et inde cornua ejus refulgent; quia corpus ejus in orbem diffunditur, et velut deficiente portionis luce insinuatur.

CAPUT III.

Aliud esse lumen diei, aliud siderum. Discrimen diurnum ac nocturnum signis duobus notari, ac duplicem esse ignis operationem, illuminare et urere, quae in retributione meritorum separabuntur. Deum dici ignem exurentem et qua causa. Postremo omni corpori suam umbram adhaerere.

8. Movere autem potest quod ait: Fiant luminaria ad illuminationem super terram, quae discernant inter diem et noctem (Gen. I, 13). Quia et supra jam ubi lumen fecit dixerat: Separavit Deus inter lucem ac tenebras, et factum est vespere, et factum est mane dies unus. Sed consideremus quia aliud est lumen diei, aliud lumen solis et lunae, et lumen stellarum, eo quod sol ipse radiis suis fulgorem diurno lumini videatur adjungere, quod vel ortus diei potest prodere, vel occasus. Nam ante solem lucet quidem, sed non refulget dies; quia amplius quoque meridiano sole resplendet. Quod ostendit Propheta, dicens: Et educet quasi lucem justitiam tuam, et judicium tuum sicut meridiem (Ps. XXXVI, 6). Non solum enim lumini, 66 sed etiam meridiano lumini sancti justitiam comparavit.

12. Fecit ergo solem, et lunam, et stellas, et praestituit illis mensuras temporum, soli diurnas, lunae stellisque nocturnas; ut iste augeat diei gratiam, illae umbram tenebrasque illuminent. Et sint in signa, et in tempora, et in dies, et in annos (Gen., I, 14). Divisa tempora habent paresque mensuras pro mensium vicibus sol et luna cum stellis, et sunt in signa. Non possumus negare quod ex sole et luna signa aliqua colligantur; nam et Dominus dixit: Et erunt signa in sole, et luna, et stellis (Luc. XXI, 25). Et quaerentibus Apostolis signum adventus ejus, respondit: Sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de coelo (Matth., XXIV, 29). Haec dixit fore signa futurae consummationis: sed conveniens debet curae nostrae mensura servari. 13. Denique nonnulli nativitatum tentaverunt exprimere qualitates, qualis futurus sit unusquisque qui natus sit; cum hoc non solum vanum, sed etiam inutile sit quaerentibus, impossibile pollicentibus. Quid enim tam inutile, quam ut unusquisque persuadeat sibi hoc esse quod natus est? Nemo ergo debet vitam suam, statum moresque mutare et eniti quo melior fiat, sed in ea persuasione manere. Neque probum potes laudare, nec condemnare improbum, qui necessitati nativitatis suae respondere videatur. Et quomodo Dominus aut bonis praemia proposuit, aut improbis poenas, si facit necessitas disciplinam, et conversationem stellarum cursus informat? Et quid est aliud quam hominem de homine exuere, si nihil moribus, nihil institutioni, nihil studiis derelinquitur? Quam multos videmus ereptos criminibus atque peccatis in meliorem statum esse conversos! Redempti sunt Apostoli, et congregati ex peccatoribus: non utique nativitatis suae hora, sed Christi eos sanctificavit adventus, et hora Dominicae passionis redemit a morte. Latro damnatus, ille qui est cum Domino crucifixus, non beneficio nativitatis suae, sed fidei confessione ad paradisi 68 aeterna transivit. Jonam in mari non vis nativitatis, sed dissimulatae divinae praeceptionis praecipitavit offensa, eumdemque cetus excipiens, ad indicium futuri mysterii post triduum revomuit, et propheticae merito gratiae reservavit. Petrum de carcere imminenti morte perimendum angelus Christi, non stellarum series liberavit. Paulum caecitas convertit ad gratiam, et percussum a vipera, turbatumque naufragio, non remedia nativitatis, sed devotionis merita servaverunt. Quid de illis dicemus, qui eorum precibus, cum fuissent mortui, resurrexerunt? Utrum illos sua nativitas, an apostolica gratia resuscitavit? Quid opus fuit, ut se jejuniis periculisque committerent, si quo volebant nativitatis beneficio poterant pervenire? Quod si credidissent, dum exspectant fatorum necessitatem, numquam ad tantam pervenissent gratiam. Inutilis igitur ista persuasio. 14. Quid quod etiam impossibilis? Nam ut de eorum aliquid disputatione sumamus, redarguendi gratia non probandi, magnam vim dicunt esse nativitatis, eamque minutis quibusdam et certis colligi oportere momentis: ac nisi verius colligatur, summam esse distantiam; brevi enim atomo, exiguoque momento distare nativitatem inopis et potentis, egentis et divitis, innocentis et noxii; et plerumque eadem hora generari longaevitati debitum, et prima pueritiae aetate moriturum, si reliqua disparia sint, et aliquo puncto discreta. Hoc quemadmodum possint colligere, respondeant. Constitue partum feminae; obstetrix utique eum primo cognoscit, explorat vagitum, quo nati vita colligitur, attendit utrum masculus sit, an femina. Quot vis inter has moras praeterire momenta? Pone mathematicum praeparatum. Numquid potest vir interesse puerperio? Dum mandat obstretrix, audit Chaldaeus, ponit horoscopium; in alterius sortem jam nati fata migrarunt, de altero quaeritur, et alterius genitura proponitur. Pone veram esse eorum opinionem de nativitatum necessitatibus, non potest vera esse collectio. Puncta transeunt, fugit tempus irreparabile. Non est dubium quod tempus in atomo et in momento oculi sit. Adducor ut credam, quando omnes in atomo, in momento, in ictu oculi resuscitamur, ut Apostolus protestatur dicens: Ecce mysterium vobis dico: Omnes quidem resurgemus; non omnes autem immutabimur, in atomo, in momento oculi, in novissima tuba: canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti, et nos immutabimur (I Cor., XV, 52). Inter effusionem, et susceptionem, depositionemque pignoris, inter fletum ejus et nuntium quot atomi transierunt! Et hoc ut simpliciter ista texuerim. Nam et ipsi vitalem illum signorum duodecim circuitum in duodecim partes dividunt: et quia triginta diebus sol duodecimam partem spherae ejus quae inenarrabilis habetur, regreditur, quo gyrus solis anni circuitu compleatur, in triginta portiunculas, quas μοίρας Graeci vocant, unamquamque duodecim 69 illarum distribuunt portionem; ipsam quoque portiunculam in sexaginta vices conferunt. Rursus unumquodque de illis sexaginta sexagies secant. Quam incomprehensibile est, quod sexagesimo sexagesimae portiunculae nativitatis momenta constituant, et quis singulorum signorum sit aut motus, aut species in nativitate nascentis! Unde cum impossibile sit tam subtiles minutias temporis comprehendere, exigua autem immutatio invehat universitatis errorem, totum negotium plenum est vanitatis. Disputatores eorum quae sua sunt, nesciunt, quomodo aliena noverunt? Quid sibi immineat ignorant, quomodo possunt aliis quae sibi futura sunt, denuntiare? Ridiculum est credere, quia si possent, sibi potius providerent. 15. Jam illud quam ineptum, ut si quis signo arietis ortum esse se dicat, ex usu pecudis aestimetur praestantissimus consilio, quod in grege hujusmodi emineat pecus: aut locupletior, eo quod vestitum habeat aries naturalem, et quotannis lucrum capiat indumenti, eoque viro illi familiaria videantur quaestuum esse compendia! Similiter et de tauri, et de piscium signis argumentatur; ut ex natura vilium animantium coeli motus, et signorum interpretandas existiment potestates.

9. Deinde non solum unum signum, sed etiam duo voluit esse diurnae discretionis atque nocturnae; ut et lux discretionem faciat, et solis exortus; et iterum lucis defectus, et stellarum ortus inter occasum diei distinguat, et noctis exordium. Nam ubi occiderit sol, manet tamen adhuc aliquid reliquiarum diei, donec tenebrae terram operiant: et tunc luna oritur, et stellae. Et de nocte quidem aperte liquet, quia lunae et stellarum illuminatio noctis spatia testantur. Siquidem per diem fulgorem illum lunarem, stellarumque omnium sol exortus abscondit. De die autem vel ipsa solis flagrantia docere nos potest diversam diurni luminis et solis esse naturam, et ipsam esse speciem discolorem. Simplex est enim lucis species, ut lumen praebeat. At vero sol non solum virtutem illuminandi habet, sed etiam vaporandi; igneus est enim. Ignis autem et illuminat et exurit. Unde Dominus volens Moysi ostendere suae operationis miraculum, quo Moysen ad obediendi studium provocaret, atque ad fidem inflammaret ejus affectum, in igne visus est in rubo, et rubus non exurebatur, sed tantum splendere ignis specie videbatur. Alterum igitur munus ignis vacabat, alterum operabatur. Vacabat exustionis vis, operabatur illuminationis. Ideo stupebat Moyses, quia contra naturam suam ignis non exurebat rubum, qui etiam vehementiorem materiem consuevit exurere. Sed Domini ignis illuminare solet, exurere non solet. 10. At forte dicas: Quomodo scriptum est: Ego sum ignis consumens (Deut., IV, 24)? Bene admonuisti. Non solet consumere, nisi sola peccata. In retributionis quoque meritorum colligimus dividi ignis naturam; ut alios illuminet, alios exurat, illuminet justos, exurat impios. Non eosdem quos illuminat, exurit; et quos exurit, illuminat: sed illuminatio ejus inextinguibilis est ad perfunctionem bonorum, exustio vehemens ad supplicium peccatorum. 11. Sed revertamur ad discretionem diei ac noctis. Oriente diei lumine nox fugatur, decedente die nox infunditur. Non est enim luci societas ulla cum tenebris; siquidem naturali lege hoc Dominus in prima operatione sua constituit. Etenim quando lumen fecit, et discretionem fecit inter lucem ac tenebras. Denique in ipso die, jam sole terris infuso, videmus umbram vel hominis, vel virgulti alicujus a lumine separari, ut mane ad Occasum dirigatur, vesperi retorqueatur in Orientem, meridianis horis ad Septentrionem inclinet: lumini tamen non confunditur atque miscetur, sed cedit et refugit. Similiter et nox cedere videtur diei, et se ab ejus lumine declinare; est enim, ut peritiores probarunt qui nobis vel aetate vel munere praecurrerunt, umbra terrae. Naturaliter enim umbra corpori adhaeret atque adjungitur, adeo ut etiam pictores umbras corporum quae pinxerint, nitantur exprimere, idque artis esse asserant non intermittere 67 vim naturae: et quasi naturalis juris praevaricator habeatur, cujus pictura non etiam umbram suam exprimat. Ergo sicut in die cum e regione solis aliquod corpus occurrit, ex ea parte qua lumen repercutitur, umbra subsistit: sic cum decedente die e regione luminis ejus aut solis terrae objectus occurrit, obumbratur aer. Unde liquet quod noctem faciat umbra terrarum.

CAPUT IV.

Luminaria facta sunt in signa, sed non nativitatum. Mathematicorum scientia inutilis est, ac impossibilis. Quam inepte proprietates animalium terrestrium ad coelestia, et horum ad homines transferat. Quam ridicule stabilem vitae statum e signis erraticis pendere asserat. Quam impie illis qualitates, quae noceant innocentibus, attribuat. Quam stulte tandem proponat manifeste falsa, et malitiae ac inertiae excusationem suppeditet.

Cibus ergo noster vivendi nobis decreta constituit, et alimenta nostra nobis, id est, aries, taurus, et piscis, morum imprimunt disciplinam. Quomodo igitur de coelo nobis causas rerum, et substantiam vitae hujus arcessunt, cum ipsis coelestibus signis causas motus sui ex qualitatibus escae vilis impertiant? Liberalem aiunt signo natum arietis, eo quod lanam suam aries non invitus deponat: et hujusmodi virtutem vilis animantis malunt naturae deputare, quam coelo, unde et serenitas nobis fulget, et pluvia saepe descendit. Laboriosos et patientes servitii, quos nascentes taurus aspexerit, quia animal laboriosum et assuetum jugo spontaneae servituti colla submittit. Percussorem quoque, cujus nativitatem scorpius in sua parte complexus sit, et malitiae venena revomentem, eo quod animal venenatum sit. Quid igitur auctoritatem vivendi daturum te signorum coelestium dignitate praetendis, et de nugis quibusdam argumentum assertionis assumis? Nam si de animalibus assumptae hujusmodi morum proprietates coeli motibus imprimuntur, et ipsum videtur bestialis naturae potestati esse subjectum, ex qua causas vitalis substantiae, quas hominibus impertiret, accepit. Quod si hoc abhorret a vero, multo magis illud ridiculum, veri eos subsidio destitutos, hinc fidem suae disputationis arcessere. 16. Deinde illud consideremus, quod planetas illa signa appellant, quorum motibus formari asserunt vitae nostrae necessitates. Sive igitur, ut nomen sonat, semper vagentur: sive, ut ipsi dicunt, quod concito motu ferantur, et decies millies in die, aut si hoc incredibile videtur, multiplicem speciem innumera sui conversione commutent; fide caret quod tam vago sui errore, et tam celeri motu fixam nobis atque immobilem 70 vivendi substantiam, sortemque decernant. Ferunt tamen non esse aequales omnium motus, sed aliorum celeriores, aliorum tardiores esse circuitus; ut in eadem hora et videant se frequenter, et frequenter abscondant, dum aliud ab alio praeteritur. 17. Aiunt autem plurimum referre, utrum ortum generati benefica signa videant an malefica et noxia; et in eo nativitatis esse distantiam, quod benefici signi aspectus plurimum conferat, malefici et noxii plurimum noceat. Sic enim eadem signa quae venerantur, appellare consueverunt. Necesse enim habeo eorum uti nominibus, quorum utor assertionibus, ne ignorata magis quam vacuefacta atque destructa sua argumenta commemorent. Itaque cum illum vagum, celeremque motum non queant comprehendere, saepe fit ut per illam puncti et momenti incomprehensibilis subtilitatem ponant benefici signi aspectum, ubi gravis atque nocituri incurrat offensio. Et quid mirum si ibi luduntur homines, ubi signa innoxia blasphemantur? Quae si natura noxia esse creduntur, Deus ergo summus arguitur, si fecit quod malum est, et fuit improbitatis operator. Si vero ex sua voluntate putantur assumpsisse quod noceat insontibus et nullius adhuc facinoris pessimi sibi consciis, quibus poena ascribitur antequam culpa; quid tam irrationabile, quod etiam irrationabilium bestiarum excedat immanitatem, ut usus fraudis aut gratiae non meritis hominum deputetur, sed signorum motibus deferatur? Nihil, inquit, ille deliquit, sed noxia eum stella conspexit. Saturni ei sidus occurrit: avertit se paululum, et aerumnam ab se abstulit, et crimen absolvit. 18. Sed haec eorum sapientia telae araneae comparatur, in quam si culex aut musca inciderit, exuere se non potest: si vero validiorum animantium ullum genus incurrisse visum est, pertransivit, et casses rupit infirmos, atque inanes laqueos dissipavit. Talia sunt retia Chaldaeorum, ut in his infirmi haereant, validiores sensu offensionem habere non possint. Itaque vos qui validiores estis, cum videritis mathematicos, dicite: Telam araneae texuerunt, quae nec usum aliquem potest habere, nec vincula, si tu non quasi culex aut musca lapsu tuae infirmitatis incurras: sed quasi passer aut columba casses invalidos praepetis volatus celeritate dissolvas. Etenim quis prudentium credat quod signorum motus, qui ad diem saepe mutantur, et multipliciter in se recurrunt, insignia deferant potestatum? Nam si ita esset, quantae ad diem regalium nativitatum exprimerentur figurae? Quotidie ergo reges nascerentur, nec regalis in filios transmitteretur successio: sed semper ex diverso statu, qui jus imperialis acquirerent potestatis, orirentur. Quis igitur regum genituram filii sui colligit, si ei debeatur imperium, et non proprio successionem regni in suos transcribit arbitrio? Legimus certe quod Abia genuit Asa, e t Asa genuit Josaphat, et Josaphat genuit 71 Joram, et Joram genuit Oziam (Matth., I, 7 et 8); et reliqua omnis usque ad captivitatem per reges generis pariter et honoris ducta successio est. Numquid quia reges fuerunt, signis coelestibus formandos motus suos imperare potuerunt? Quis enim hominum potest habere in his dominatum? 19. Deinde si ad necessitatem genitalem, non ad instituta morum actus nostri, factaque referantur, cur leges propositae sunt, jura etiam promulgata, quibus aut poena improbis decernitur, aut securitas defertur innoxiis? Cur non venia datur reis, cum utique, ut ipsi aiunt, non sua voluntate, sed ex necessitate deliquerint? Cur laborat agricola, et non magis exspectat ut inelaboratos fructus privilegio suae nativitatis invehat receptaculis horreorum? Si ita natus est, ut ei divitiae absque opera affluant, utique opperiatur, ut sibi spontaneos reditus sine ullo semine terra parturiat; non vomerem arvis imprimat, non curvae manum falci admoveat, non legendae vindemiae subeat expensam, sed ultro ei in omnes serias vina fundantur fluentia, sponte ei oleum nullis inserta caudicibus silvestris oleae bacca desudet; nec diffusi aequoris transfretaturus periculum, propriae salutis sollicitus mercator horrescat, cui otioso potest quadam, ut aiunt, sorte genitali divitiarum thesaurus illabi. Sed non haec est universorum sententia. Denique impiger depresso aratro terram scindit agricola, nudus arat, nudus serit, nudus sole fervente tostas aestu in area terit fruges: et negotiator impatiens flantibus euris intuto plerumque navigio sulcat mare. Unde importunitatem eorum, temeritatemque condemnans propheta ait: Erubesce, Sidon; dixit mare (Esa. XXIII, 4), hoc est, si pericula vos non movent, vel pudor comprimat, verecundia confundat. Erubesce, Sidon, in qua nullus virtuti locus, nulla salutis cura, nulla juventus pro excubiis patriae bello dedita, armisque exercita, sed omnis sollicitudo de quaestu, omne studium mercaturae. Semen, inquit, mercatorum sicut messis (Ibid., 3). Quae autem merces homini Christiano, si non ex voluntate, sed ex necessitate curas suas et opera componit? Ubi enim decreta necessitas, ibi inhonorata industria.

CAPUT V.

Luminarium vicinitate vel remotione annuas tempestates definiri: quod Christo, Synagogae, atque Ecclesiae accommodatur. Cur umbrae majores in hyeme, in aestate minores; et quaedam alia id genus. Denique quomodo eadem luminaria sint in dies.

20. Multa diximus, plura nolumus; ne quis ea quae a nobis de illorum assertionibus usurpantur ad refellendum, ad recognoscendum assumpta arbitretur. Nam quae pueri risimus, ea senes commemorare qui possumus? Nunc ad ea quae secundum lectionem supersunt, dirigamus stylum. 21. Sint, inquit, luminaria in signa, et in tempora, 72 et in dies, et in annos. De signis diximus. Tempora autem quae sunt, nisi mutationum vices, hyems, ver, aestas atque autumnus? In istis igitur temporibus aut velocior est transitus solis, aut tardior. Alia enim praestringit radiis suis, alia inflammat caloribus. Itaque cum sol meridianis partibus immoratur, hyems nobis est. Nam cum sol longius abest, terra rigescit gelu, stringitur frigore, et plurima noctis umbra terras operit, ut multo prolixiora sint noctis spatia quam diei. Hinc oritur causa, ut hybernis flatibus nimia vis nivium, pluviarumque fundatur. Cum vero ex meridianis decedens partibus supra terram redit, noctis ac diei exaequat tempora: et quo magis moras suis adjungit cursibus, eo paulatim temperiem aeris hujus reducit, et revocat aurarum clementiam, quae fovens omnia, repetendos cogit in partus, ut terra germinet, ac resoluta sulcis semina reviviscant, virescant arbores, ad perpetuitatem quoque conservandi generis eorum quae vel in terris sunt, vel aquis gaudent, annuis fetibus successio propagetur. Ast ubi ad aestivas conversiones in Septentrionem se subrigit, spatia diurna producit, noctes vero arctat et astringit. Itaque quo magis usu assiduo aeri huic copulatur atque miscetur, eo amplius et ipsum aerem vaporat, et terrarum exsiccat humorem, adolescere facit semina, et tamquam in succos viriles maturescere poma silvarum. Tunc quia flagrantior est, minores umbras facit in meridiano, quoniam ex alto hunc illuminat locum. 22. Unde et Synagoga dicit in Canticis canticorum: Annuntia mihi quem dilexit anima mea, ubi pascis, ubi manes in meridiano, ne forte fiam circumamicta super greges sodalium tuorum (Cant. I, 6), hoc est: Annuntia mihi, Christe, quem dilexit anima mea. Cur non potius quem diligit? Sed Synagoga dilexit, Ecclesia diligit, nec umquam circa Christum suum mutat affectum. Ubi, inquit, pascis, ubi manes in meridiano. Sequi te cupio quasi alumna, quae quasi copulata ante retinebam, et greges tuos quaerere, quia amisi meos. In meridiano pascis, hoc est in Ecclesiae loco, ubi justitia resplendet, ubi fulget judicium sicut meridies, ubi umbra non cernitur, ubi majores sunt dies, quod eis sol justitiae tamquam aestivis mensibus diutius immoretur. Denique dies Domini non est brevis, sed magnus; quia scriptum est: Donec veniat dies Domini magnus (Joel. II, 31). Unde et Jacob ait: Omnes dies vitae meae quos ago, breves et maligni (Gen. XLVII, 9). Est enim maligna lux dubia. Ergo dies breves dubiae lucis sunt, et umbrosi: dies magni sine umbra sunt, ut plurimi in aliquibus locis ferventioribus usu, exemploque cognoverunt. Synagoga itaque in diebus brevibus et malignis, cujus typum plerumque Jacob in persona sua exprimit, vel populi ejus umbram habebat plurimam, quae solem justitiae non videbat, et videbat illum non ex alto super caput suum, sed ex meridiano illuminantem, quando illi hyems erat. Ecclesiae autem dicitur: Hyems abiit, discessit sibi, flores 73 visi sunt in terra, tempus messis advenit (Cant., II, 11). Ante adventum Christi hyems erat, post adventum Christi flores sunt veris, et messis aestatis. Ex meridiano ergo et ex gentium conversione illum illuminantem videns obumbratur. Populus autem gentium qui erat confusionis, gentiles qui sedebant in tenebris, lucem viderunt magnam, qui sedebant in regione umbrae mortis, lux orta est illis. Magna lux divinitatis, quam nulla umbra mortis interpolat. Ideoque ex alto illuminat, quia et hoc scriptum est, dicente Zacharia: In quibus visitavit nos oriens ex alto: illuminare iis qui in tenebris et in umbra mortis sedent (Luc. I, 78 et 79). Est sane et aliqua salutis umbra non mortis, ut est illa: Sub umbra alarum tuarum protege me (Ps. XVI, 8). Umbra quidem, quia corporis est: umbra, quia crucis, sed umbra salutis; quia in ea erat peccatorum remissio, et resuscitatio mortuorum. 23. Exemplum ergo possumus accipere; quia hyemales dies breves, sed umbras majores habent: aestivi dies majores, sed umbras minores habent. Medio quoque die minor umbra, quam vel in principio est dici vel fine: et hoc apud nos in parte Occidentis. Caeterum sunt qui per duos totius anni dies sine umbra fuerint in partibus meridianis, eo quod habentes super verticem suum solem, undique per circuitum illuminentur, unde ἄσκιοι dicuntur Graece. Plerique etiam ferunt sic e regione ex alto fieri solem, ut per angusta puteorum aquam quae in profundo est, viderint refulgere. Esse autem dicuntur in meridiano qui ἀμφίσκιοι vocantur, eo quod umbram ex utroque latere transmittant. Umbra enim e regione solis ambulantibus post tergum est; ut puta si contra Orientem pergas, matutinis horis; si contra meridianam plagam contendas, medio die; si contra Occidentem, in occasu diei. Ex tribus igitur partibus fit tibi sol obvius. ex Oriente, ex Meridiano, ex Occidente. Mane et sero post tergum est, meridie quoque a latere: at vero a Septentrione numquam est sol, et ideo umbra si contra Septentrionem dirigas, sive mane, sive sero, sive meridie, non potest esse post tergum. Soli sunt enim in hoc quem nos incolimus orbe terrarum circa Meridiem positi, qui in Australem plagam videantur umbram transmittere. Hoc autem fieri dicitur summo aestu, cum ad Aquilonem sol dirigit. Postea nos autumnus excipiens, infringit quidem aestuum magnitudinem: sed paulisper relaxato ac deposito calore, per temperiem medii moderaminis sine fraude nos atque ulla noxa flatibus tradit hyemalibus. 24. Sint, inquit, etiam in dies. Non ut faciant dies, sed ut in eis habeant principatum, ut ortum diei uberiore sol illuminet gratia, ut per totum diem designandi ejus habeat potestatem cursus sui munere. Sic accipiunt nonnulli quod ait propheta: Solem in potestatem diei, lunam et stellas in potestatem noctis (Ps. CXXXV, 8). Circumferunt enim lumen. 74 In annos quoque ordinati sunt sol et luna: luna per trecentos dies duodenis vicibus suum cursum conficiens, consummat annum, secundum Hebraeos, aliquibus diebus adjectis; secundum Romanos, bis sexto semel intra quinquennium unius diei adjectione celebrato. Solstitialis quoque annus est, cum sol expleto per omnia signa circuitu, in id unde principium cursus sui sumpsit, recurrit. Annua enim fertur ei totius spatii esse perfunctio.

CAPUT VI.

Solis ac lunae magnitudo hinc probatur, quod omnibus eadem appareat. Solvitur objectio et de remotorum aspectu pulchre disputatur: tum asserta solis magnitudine, nonnihil de temperamento ejusdem adjicitur.

25. Fecit ergo Deus haec duo luminaria magna. Possumus accipere non tam aliorum comparatione magna, quam suo munere, ut est coelum magnum, et mare magnum. Nam et magnus sol, qui complet orbem terrarum suo calore, vel luna suo lumine, nec solum terras, sed etiam aerem hunc et mare, coelique faciem. Quae in quacumque parte fuerint coeli, illuminant omnia, et aeque spectantur a cunctis; ut ea tamquam suis tantum regionibus immorari, et sibi tantum adesse atque lucere singuli populi credant; cum similiter luceant universis, ut nemo his propiorem alium, quam ipse est, arbitretur. Exemplum magnitudinis eorum evidens, quod omnibus hominibus orbis lunae idem videtur. Nam etsi interdum augeatur lumen ejus atque minuatur, tamen eadem nocte qualis mihi apparet, talis et omnibus; nam si longe positis minor videretur, propius constitutis major refulgeret, et proderet angustiarum et exiguitatis indicium. Etenim reliqua alia longe positi minora arbitramur, propius contuentes majora credimus; quo magis finitimus fueris, eo tibi ejus rei quam cernis, magnitudo cumulatur. Solis radius nulli propior, nulli longinquior est; similiter et lunae globus aequalis est omnibus. Similis sol et Indis et Britannis eodem momento videtur, cum oritur. Nec cum vergit in occasum, minor apparet Orientalibus quam Occidentalibus: nec Occidentalibus cum oritur, inferior quam Orientalibus aestimatur. Quantum distat, inquit, Oriens ab Occidente (Ps. CII, 12)? Haec invicem sibi distant: sed sol a nullo distat, nulli praesentior, nulli remotior est. 26. Neque te moveat quod tamquam cubitalis tibi orbis videatur solis, cum oritur: sed considera quantum intersit spatii inter solem et terras, quod aspectus nostri infirmitas sine magno sui non potest transire dispendio. Caligat aspectus noster, numquid sol caligat, aut luna? Angustus noster obtutus, numquid ideo angustiora efficit quae videntur? Species minuitur, non 75 magnitudo detrahitur. Neque enim infirmitatis nostrae passiones passioni luminarium debemus ascribere. Mentitur noster aspectus: noli ergo fidele aestimare ejus judicium. Fit coelestium minor spectaculi figura, non sui forma. De summo vertice montium si subjectum oculis tuis campum spectare desideras, atque illic armenta pascentia, nonne formicarum similia corpora judicabis? Si mare spectes e specula aliqua littorati, nonne tibi navium maximae inter caeruleos fluctus, et vela candentia refulgentes velut columbarum volitantium speciem eminus posito videntur obtexere? Quid ipsae insulae quae mare dividunt, terrarum arva diffindunt, quam angusto aestimantur fine concludi? Quemadmodum rotunda apparent de asperis, spissa de raris? Has ergo infirmitates visus tui perpende; et eorum, quae astruimus fidem, ex te ipso arbiter justus accersi. 27. Si vis magnitudinem solis non solum oculo mentis, sed etiam corporis aestimare, considera quanti stellarum globi axem coeli videantur intexere, et innumeris insignire luminibus; non queunt tamen tenebras noctis, et coeli nubila detergere. Simul ut sol ortus sui signa praemiserit, omnes stellarum ignes sub unius luminaris fulgore vanescunt, aperitur aer, coelique facies purpurascenti rubore perfunditur. Adhuc spirans exordium, et jam momentaria celeritate pleni luminis micat splendor, et surgentis solis praevia aura dulcis aspirat. Dic mihi, quaeso, nisi magnus orbis esset, quomodo magnum posset orbem illuminare terrarum? 28. Quid autem de tanto loquar temperamento et moderamine conditoris, qui eam mensuram muneri solis attribuit; ut neque vapor ejus igneus, ut videtur, terrarum venas, succos, rerumque species infusus exureret, neque iterum per tanta mundi spatia refrigeratus, nullum terris semen caloris inoleret, sed jejunam atque inopem fructuum derelinquens, ad nullam fertilitatis gratiam vaporaret?

CAPUT VII.

Plurima quae de sole dicuntur, lunae etiam convenire; eam tamen proprios quoque habere effectus, quorum aliqui hic recensentur.

29. Similia de lunae ratione conveniunt, quae de consorte ejus ac fratre memoravimus. Siquidem in id se induit ministerium, in quod et frater; ut illuminet tenebras, foveat semina, augeat fructus. Habet etiam pleraque a fratre distincta; ut quem toto die calor humorem terrae siccaverit, eumdem exiguo noctis tempore ros reponat; nam et ipsa luna larga roris asseritur. Denique cum serenior nox est, et luna pernox, tunc largior ros fertur arva perfundere. Et plerique sub aere quiescentes, quo magis sub lumine fuissent lunae, eo plus humoris se capite collegisse senserunt. Unde et in Canticis Canticorum Christus dicit ad Ecclesiam: 76 Quoniam caput meum repletum est rore, et crines mei guttis noctis (Cantic. V, 2). Tum deinde minuitur et augetur, ut minor sit, cum resurgit nova; et cum sit imminuta, cumuletur. In quo grande mysterium. Nam et defectui ejus compatiuntur elementa: et processu ejus quae fuerint exinanita, cumulantur, ut animantium cerebrum, et maritimorum humida. Siquidem pleniores ostreae reperiri feruntur, multaque alia, cum globus lunaris adolescit. De arborum quoque internis idem allegant, qui hoc usu proprio compererunt. Videmus ergo ortum ejus et defectum rationis esse, non infirmitatis. Numquam enim tantam rebus mutationem daret, nisi praestantem virtutem haberet et gratiam a conditore collatam. 30. Aerem quoque nonnulli etiam docti et christiani viri allegaverunt lunae exortu solere mutari: sed si id mutationis lunaris quadam fieret violentia, ad omnes ortus ejus intexeretur nubibus coelum, pluviae funderentur. Denique cum ante dies esset sermo de pluvia, quae fore utilis diceretur, ait quidam: Ecce neomenia dabit eam. Et quamvis cupidi essemus imbrium; tamen ejusmodi assertiones veras esse, nolebam. Denique delectatus sum, quod nullus imber effusus est; donec precibus Ecclesiae datus, manifestaret non de initiis lunae eum sperandum esse, sed de providentia et misericordia Creatoris. Sane Euripi cum exundent undique secundum reliquas species lunae, et acceptos fluctus refundant, vel etiam ipsi magno ferantur impetu; in ortu tamen ejus stant placidi, quoadusque luna sine lumine est. At vero ubi eam dierum accessus retexerit, tunc in suos cursus refluos revertuntur. Ampotis quoque, quae in Oceano esse perhibetur, cum reliquis diebus ordinem suum servare dicatur, lunari exortu evidens mutationis suae fertur indicium dare; ut mare ipsum occidentale, in quo spectatur ampotis, solito amplius accedat ac recedat, et majore aestu feratur, tamquam lunae quibusdam aspirationibus retrorsum trahatur, et iterum iisdem impulsum ac retractum in mensuram propriam refundatur.

CAPUT VIII.

Lunae mutatio rerum instabilitatem docet: at ipsa turpiter in moribus nostris exprimitur. Christi mysterium atque Ecclesiam eadem repraesentat: quam qui magicis cantibus de coelo detrahi credunt, irridendi.

31. Unde si miraris quomodo defectum luna patiatur, cum tantam vim mutationis habeat suae; considera et in eo magnum esse mysterium, quod ejus exemplo cognoscis, o homo, nihil rerum humanarum et mundanae totius creaturae esse posse, quod non aliquando resolvatur. Nam si etiam luna, cui tantum Dominus commisit ministerium, ut illuminet orbem terrarum, et crescit, et deficit, deficiunt 77 enim omnia quae ex nihilo orta usque ad perfectionem venerunt, iterum perfecta minuuntur, coelum enim et terra praeteribunt; cur non id moderationis assumimus, ut neque in adversis abjiciamus animum, qui enim omnia fecit ex nihilo, facile te quoque potens est ad summa et perfecta provehere; et rursum non extollamur in prosperis, neque in potestate aliqua nos, divitiisque jactemus, neque in viribus corporis, aut pulchritudine gloriemur, in quo est facilis corruptio, crebra mutatio, sed manentem in futurum animi gratiam persequamur. Nam si te lunae contristat occasus, quae se semper reparat ac reformat; multo magis contristare te debet, si anima profectu virtutis impleta cum fuerit, postea per inconstantiam mentis, atque incuriam a suo deflexa proposito studia sua saepe commutet, quod est insipientiae et inscientiae. Unde et Scriptura ait: Stultus ut luna mutatur (Eccli. XXVII, 12). Et ideo sapiens non cum luna mutatur; sed permanebit cum sole. Unde non luna est particeps stultitiae; quia non luna mutatur ut stultus, sed stultus ut luna. Denique semen justi sicut luna perfecta in aeternum manet, et testis in coelo fidelis. Aliud enim est fungi ministerio, aliud circumferri ingenio, et sensus infirmitate fixam non habere sententiam. Luna pro te laborat, et propter voluntatem Dei subdita est. Vanitati enim creatura subjecta est non sponte, sed propter eum, qui subjecit in spe. Illa ergo non sponte mutatur: tu sponte mutaris. Illa congemiscit et comparturit in sua mutatione: tu non intelligis, et gratularis frequenter. Illa tuam redemptionem frequenter exspectat, ut a communi totius creaturae servitio liberetur: tu et tuae redemptioni, et illius libertati affers impedimentum. Tuae ergo, non suae stultitiae est, quod dum tu exspectaris, et nec sero converteris, adhuc et illa mutatur.

32. Noli ergo lunam oculo tui corporis aestimare, sed mentis vivacitate. Minuitur luna, ut elementa repleat. Hoc est vere grande mysterium. Donavit hoc ei qui omnibus donavit gratiam. Exinanivit eam, ut repleat qui etiam se exinanivit, ut omnes repleret. Exinanivit enim se ut descenderet nobis: descendit nobis ut ascenderet omnibus. Ascendit enim, inquit, super omnes coelos ut impleret omnia (Ephes. IV, 10). Itaque qui exinanitus advenerat, de plenitudine sua apostolos adimplevit. Unde unus ex his dicit: Nam de plenitudine ejus omnes nos accepimus (Joan. I, 16). Ergo annuntiavit luna mysterium Christi. Non mediocris in qua signum posuit suum: non mediocris quae typum dilectae habet Ecclesiae, quod significat Propheta dicens: orietur in diebus ejus justitia, et abundantia pacis, donec tollatur luna (Ps. LXXI, 7). Et in Canticis Dominus de sua sponsa ait: Quaenam est haec prospiciens tamquam diluculum, speciosa sicut luna, electa ut sol (Cant. VI, 9)? Et merito speciosa sicut luna Ecclesia, quae toto mundo refulsit, et tenebras saeculi hujus illuminans dicit: Nox praecessit, dies autem appropinquavit (Rom. XIII, 12). Pulchre ait, Prospiciens, quasi suos de superiore prospectans, sicut habes: 78 Dominus de coelo prospexit super filios hominum (Ps. XIII, 2). Prospiciens ergo Ecclesia, sicut luna defectus habet et ortus frequentes: sed defectibus suis crevit, et his meruit ampliari, dum persecutionibus minuitur et confessorum martyriis coronatur. Haec est vera luna, quae de fratris sui luce perpetua lumen sibi immortalitatis et gratiae mutuatur. Fulget enim Ecclesia non suo, sed Christi lumine; et splendorem sibi arcessit de sole justitiae, ut dicat: Vivo autem jam non ego, vivit autem in me Christus (Galat. II, 20). Beata plane quae tantum insigne meruisti! Unde te non tuis neomeniis, sed typo Ecclesiae beatam dixerim. In illis enim servis, in hoc diligeris. 33. Quam ridiculum autem quod te plerumque credunt homines magicis carminibus posse deduci! Aniles istae fabulae, ac vulgi opiniones. Quis enim opus Dei tanto ministerio deputatum arbitraretur Chaldaicis superstitionibus posse tentari? Lapsus sit ille, qui se transfigurat in angelum lucis, et deductus voluntate propria, non carminum potestate. Sane et in hoc quasi Ecclesia putaris posse de loco tuo et statione deduci. Multi tentant Ecclesiam: sed sagae artis ei carmina nocere non possunt. Nihil incantatores valent, ubi Christi canticum quotidie decantatur. Habet incantatorem suum dominum Jesum, per quem magorum incantantium carmina, et serpentum venena evacuavit: et ipsa sicut serpens exaltatus devorat colubros Aegyptiorum; ferale licet carmen immurmuret, hebetatur in Christi nomine. Sic et Elymam magum Paulus non solum sagae artis infirmitate, sed etiam oculorum amissione caecavit. Sic Petrus Simonem alta coeli magico volatu petentem, dissoluta carminum potestate, dejecit et stravit.

CAPUT IX.

Conclusio quarti diei. Quam vanum sit eum cavere; et unde in eumdem daemonum ac gentilium offensio derivata.

34. Pulchre, ut arbitror, cessit dies quartus. Quomodo ergo quartum plerique consueverunt cavere, et inutile putant hoc numero aliquid ordiri, quo totus nova luce mundus emicuit? An sinistris sol coepit auspiciis? Et quomodo aliis potest bona signare, qui sibi eligere diem sui nescivit exortus? Aut quomodo signa ejus probant, cujus ortum non probant? Quid etiam de luna dicimus, quae et quarto die coepit, et quarta decima diem signat salutis? An displicet numerus, quo celebratur mysterium redemptionis? Ideo daemones declinandum fore persuadent numerum eum, quo eorum destructa nequitia est. Ideo gentiles nihil adoriendum asserunt; quia sciunt tunc primum artes suas vacare coepisse, et populos gentiles ad Ecclesiam demigrasse. Lunam certe quartam, si pura fuerit, neque obtusis cornibus, dare reliquis diebus usque ad exactum mensem indicium serenitatis 79 existimant. Nolunt ergo eisdem exordiis inchoare, quibus serenitas inchoatur. Sed jam cavendum ne nobis in sermone dies quartus 80 occidat; cadunt enim umbrae majores de montibus, lumen minuitur, umbra cumulatur.

V

AmbrosiusHexaemeron0Saeculo V

Ambrosius

Hexaemeron

LIBER V DE OPERE QUINTI DIEI.

Saeculo V

LIBER IV LIBER VI

LIBER QUINTUS.

DE OPERE QUINTI DIEI. 79

CAPUT I (Sermo VII.)

Ornatis superioribus duobus elementis, mari propria praerogativa conceditur. Describitur aquarum obedientia, ac mira fecunditas, qua homo gustatis interdictis abutitur. Demum ostenditur reptilia non modo serpentes vocitari, sed etiam pisces. 1. Vestita diversis terra germinibus virebat omnis, coelum quoque sole et luna, geminis vultus sui luminibus, stellarumque insignitum decore fulgebat. Supererat elementum tertium, mare scilicet; ut et ipsi gratia vivificationis divino proveniret munere. Aethereo enim spiritu omnes terrarum fetus aluntur. Terra quoque semina resolvens, universa vivificat: et maxime tunc primum verbo Dei jussa viridescere, vivificationis suae munere pullulabat. Vacabat aqua, et a divinae operationis feriata beneficio videbatur. Habet adhuc Creator quod illi conferat. quo munia terrarum possit aequare: reservabat ei, ut et ipsa proprium sibi et speciale aliquid praerogativae collati sibi muneris vindicaret. Vivificavit prius terra, sed ea quae spirantem animam non habebant. Aqua jubetur ea producere quae viventis animae vigorem dignitatemque praeferrent, et sensum tuendae salutis, et fugiendae mortis acciperent.

2. Dixit itaque Deus, Producant aquae reptilia animarum viventium secundum genus, et volatilia volantia super terram secundum firmamentum coeli (Gen. I, 20). Venit mandatum et subito aqua jussos fundebatur in partus: generare fluvii, vivificare lacus, mare ipsum coepit diversa reptilium genera parturire, et secundum genus effundere quodcumque formaverat. Non exigui gurgites, non coenosae paludes vacabant, quin omnia datam sibi creandi assumerent potestatem. Pisces exsiliebant de flumine, delphines praeludebant in fluctibus, conchae saxis, ostreae adhaerebant profundis, adolescebant echini. Vae mihi! ante hominem coepit illecebra, abundantia copiarum, nostrae mater luxuriae. Ante hominem deliciae. Prior ergo hominum tentatio, quam natura: sed nihil natura deliquit; alimenta dedit, non vitia praescripsit. Haec communia dedit, ne tibi aliqua velut propria vindicares. Tibi suos fructus terra producit; tibi scaros et accipenseres, et omnes fetus suos generant aquae: et his non contentus interdicta tibi alimenta gustasti. Ad invidiam tuam omnia congeruntur, ut praevaricatio 80 tuae aviditatis oneretur. 3. Sed neque quam multae species et nomina sint, possumus enarrare, quae omnia momento divinae praeceptionis animata sunt. Simul coibat forma corporis et operabatur anima, vitalis etiam vigor reliquae virtutis. Repleta erat terra germinibus, mare impletum animantibus. Ibi insensibilia pullulabant, hic sensibilia versantur. In terris quoque aqua suas sibi vindicat portiones. Lambunt terram pisces aquarum, et ex ea sibi praedam requirunt. Culices quoque et ranunculi circa genitales strepunt paludes, et ipsae audierunt Domini mandatum dicentis: Producant aquae reptilia animarum viventium. 4. Scimus reptilia dici genera serpentum, eo quod super terram repant: sed multo magis omne quod natat, reptandi habet vel speciem, vel naturam. Nam etsi in profundum qui se demerserint, aquam videantur findere; tamen cum supra innatant, repunt toto corpore, quod trahunt super quaedam dorsa aquarum. Unde et David ait: Hoc mare magnum et spatiosum, illic reptilia quorum non est numerus (Ps. CIII, 25). Quinetiam cum pleraque pedes habeant, et ambulandi usum, eo quod sint amphibia, quae vel in aquis vel in terris vivant, ut sunt phocae, crocodili, equi fluviales, quos hippopotamos vocant, eo quod hi generentur Nilo in flumine; tamen cum in alto aquarum sunt, non ambulant, sed natant, nec vestigio utuntur pedis ad incedendum, sed tanquam remo ad reptandum. Siquidem et navis acta remis labitur, et aquas sulcat carina.

CAPUT II.

Virtute hujus vocis, producant aquae reptilia, multo plura in mari quam in terra esse producta; eamque gratiam aquis additam, ut quae in terris noxia, in mari innoxia generentur.

5. Producant aquae reptilia, dixit Dominus. Brevis sermo, sed vehemens, et late palens, communem minimis et maximis naturam infudit. Eodem momento producitur balena quo rana ejusdem vi operationis nascitur. Non laborat in maximis Deus, non fastidit in minimis. Nec doluit natura parturiens delphinas; sicut non doluit, cum exiguos murices cochleasque produceret. Adverte, o homo, quanto plura in mari quam in terris sint. Numera si potes, omnia piscium genera vel minutorum, vel etiam maximorum, sepias, polypos, lithostracos, carabos, cancros, et in his innumerabilia 81 sui generis. Quid dicam genera serpentium, dracones, muraenas, anguillas? Nec praetermittam scorpios, ranas, testudines, mustelas quoque et canes maritimos, vitulos marinos, cete immania, delphinas, phocas, leones. Quid attexam etiam merulos, turdos, pavos quoque, quorum etiam colores in avibus videmus expressos, ut nigri merulae, pavi diverso colore dorsa et colla depicti sint, turdi alvo varii, et caetera quorum sibi terrae species et nomina vindicarunt? Nam prius in mari ista coeperunt diversisque fluminibus. Siquidem aqua prior animarum viventium reptilia divino nutu imperata produxit. 6. Adde hanc gratiam, quod ea quae timemus in terris amamus in aquis. Etenim noxia in terris in aqua innoxia sunt, atque ipsi angues sine veneno. Leo terribilis in terris, dulcis in fluctibus. Muraena, quam ferunt aliquid habere noxium, esca pretiosior est. Rana horrens in paludibus, decora in aquis, omnibus fere praestat alimentis. Plura si quis vult cognoscere, a diversis locorum piscatoribus quaerat; nemo enim potest omnia comprehendere. Canes sane et in mari cave, quos et in Ecclesia molestos esse et cavendos Apostolus docet dicens: Cavete canes, cavete malos operarios (Phil. III, 2). Mustelae gravis in terris odor, in aquis suavis. Terrena se novit vindicta foetoris ulcisci: haec non minorem habet gratiam capta, quam libera. Neque te inhonoratum nostra prosecutione, thymalle, dimittam, cui à flore nomen inolevit: seu Ticini unda te fluminis, seu amoeni Athesis unda nutrierit, flos es. Denique sermo testatior, quod de eo qui gratam redolet suavitatem, dictum facete sit: Aut piscem olet aut florem; ita idem pronuntiatus est piscis odor esse qui floris. Quid specie tua gratius? Quid suavitate jucundius? Quid odore flagrantius? Quod mella flagrant, hoc tu corpore tuo spiras. Quid loquar corvorum, quid etiam luporum teneritudines? Nescit hos lupos agnus timere. Tanta est aquarum gratia, quarum vitulos fugiant et leones, ut his propheticum illum dictum de Ecclesiae sanctitate jure conveniat: Tunc lupi et agni simul pascentur, leo et bos simul paleas manducabunt (Esa. LXV, 25). Nec mirum, quandoquidem etiam in Ecclesia aquae illud operantur, ut praedonum abluta nequitia cum innocentibus comparetur. Quid etiam purpuras memorem, quae ornant regum convivia, amictus imbuunt? Aquarum est igitur quod in regibus adoratur: aquarum est species illa quae fulget. Adde porcos maris etiam Judaeis gratos; quia nihil est commune, quod non aqua abluat, et ideo communes eos sicut in terra editos aestimare non possunt.

82 CAPUT III.

Multiplicem piscibus rationem esse generandi, ac singularem in prolem pietatis sensum. Quanta sit eorum puritas, qua non solum alia bruta, sed etiam homines ipsos superant.

7. Innumeri itaque usus, innumera genera piscium. Alii ova generant, ut varii majores quos troctas vocant, et aquis fovenda committunt. Aqua igitur animat et creat, et adhuc mandati illius primi tamquam legis perpetuae munus exsequitur, blanda quaedam mater animantium. Alii vivos fetus edunt de suo corpore, ut mustelae, et caniculae, et cete ingentia, delphines, et phocae, aliaque caetera hujusmodi. Quae cum ediderint partus, si quid forte insidiarum terrorisque praesenserint circa catulos suos quemquam moliri, quo tueantur eos, vel tenerae aetatis pavorem materno affectu comprimant, aperire ora, et innoxio partus suos dente suspendere, interno quoque recipere corpore, et genitali feruntur alvo abscondere. Quis humanus affectus hanc piscium pietatem possit imitari? Oscula nobis satietati sunt: illis non satis est aperire viscera, natosque recipere ac revocare integros, atque iterum fotu quodam eos sui caloris animare, et spiritu alere, duosque in corpore uno vivere; donec aut securitatem deferant, aut corpore suo objecto natos suos defendant a periculis. Quis haec videns, etsi possit obtinere, non tantae piscium pietati cedat? Quis non miretur et stupeat, ut servet natura in piscibus, quod non servat in hominibus? Pleraeque ex suspicione novercalibus odiis appetitos suos occiderunt filios: aliae in fame, ut legimus, partus proprios comederunt. Humanis pignoribus mater sepulcrum facta est; piscium proli parentis est uterus sicut murus, vallo quodam internorum viscerum pignora inoffensa conservat. 8. Diversa igitur piscium genera diversos usus habent: alii ova generant, alii vivos pariunt atque formatos. Et qui ova generant, non nidos texunt ut aves, non diuturni fotus laborem induunt, non cum molestia sui nutriunt. Cecidit ovum, quod aqua gremio quodam naturae suae quasi nutrix blanda suscepit, et animal celeri fotu reddidit. Continuo enim tactu parentis animatum ovum cecidit, et piscis exivit. 9. Tum deinde quam pura et inviolata successio! Nullus alteri, sed generi suo miscetur, thymallus thymallo, lupus lupo. Scorpaena quoque castitatem immaculati connubii generi suo servat. Itaque habet pudicitiam generis sui, sed venenum generis sui non habet; non enim percutit scorpaena, sed reficit. Nesciunt igitur alienigenarum genera piscium adulterina contagia, sicut sunt ea quae coeunt asinorum equarumque inter se genera, quae magna hominum cura perpetrantur: vel rursus cum equus asinae miscetur, quae sunt vera adulteria naturae. Nam utique majus est quod in naturae colluvionem 83 committitur, quam quod in personae injuriam. Et homo ista procuras interpres adulterii jumentalis; et illud animal pretiosius putas, quod adulterinum, quam quod verum est? Ipse genera aliena confundis, diversaque misces semina, atque ad vetitos coitus plerumque cogis invitos, et hoc industriam vocas! Hoc quia de hominibus facere non potes, ut diversi generis commixtio fetum possit excludere, tollis homini quod natus est, et virum de viro exuis, abscissaque corporis parte, sexum negas, spadonem efficis; ut quod negavit natura in hominibus, impleret audacia.

CAPUT IV.

Mutuam aquae ac piscium necessitudinem docere, qualis parentum et filiorum necessitudo esse debeat. Quomodo respirationis usum aqua suppleat in piscibus.

10. Quam bona autem mater sit aqua, etiam hinc considera. Tu, o homo, docuisti abdicationes patrum in filios, separationes, odia, offensas, disce quae sit parentis et filiorum necessitudo. Vivere pisces sine aqua non queunt, nec a suae parentis consortio separari, neque a suae altricis discerni munere: et hoc fit natura quadam, ut separati moriantur illico. Neque enim, ut omnia, hujus aeris vivunt spiramine, quia hauriendi spiritus et respirandi natura his non suppetit; alioquin sub aquis semper non possent vivere non capientes spiritus infusionem. Quod est nobis spiritus, illis est aqua. Sicut nobis spiritus, ita illis aqua vivendi ministrat substantiam: nos intercluso commeatu spiritus, quia ne brevi quidem spatio possumus expertes esse spiritus vitalis, statim exstinguimur; pisces quoque sublati de aqua, sine substantia sui vivi esse non possunt. 11. Et causa manifesta est, quoniam in nobis pulmo per thoracis laxiora penetralia recipit spiritum; et cum sit ipse poris plerisque penetrabilis, spiritus infusione interiorem calorem refrigerat. Thorax enim ut suscipit alimenta, ita superflua ciborum et succos salubres sanguinemque discernit. Fit pulmo pervius, unde facilius ad eum potest aspiratio spiritus pervenire. Pisces vero branchias habent, quas nunc plicant et colligunt, nunc explicant atque aperiunt. In hac ergo collectione et apertione dum suscipitur aqua, et transmittitur ac penetrat, respirationis munus videtur implere. Propria igitur natura est piscium, nec communis cum caeteris; specialis usus, et a caeteris vivendi quaedam separata et secreta substantia. Propterea non nutriuntur, neque, ut terrena animalia, manus humanae tactu et delinimento aliquo delectantur; etiamsi servati in vivariis suis vivant.

84 CAPUT V.

Pisces cur tam bene dentati. Hi sibi invicem in escam cedunt: quod imitantur avari, qui vehementi objurgatione castigantur.

12. Quid autem de densitate dicam dentium? Non enim ut bos aut ovis ex una parte dentes habent: sed utraque pars armata est dentibus; quia in aqua sunt, et si diutius cibum versarent, et non cito transmitterent, aquarum alluvione de dentibus eorum esca posset auferri ac dilui. Ideo densos et acutos habent, ut cito incidant, cito conficiant cibum, facile et sine aliqua mora et dilatione transmittant. Denique non ruminant; solus tamen scarus in his ruminare perhibetur, ut ferunt quibus aut eventus, aut usus fuit, aut studium talia comprehendere. 13. Sane nec ipsi a suis potentiae evasere violentiam, et avaritiae potiorum subjecti ubique inferiores sunt. Quo quisque infirmior, eo praedae magis patet. Et plerique quidem herbis pascuntur ac minutis vermibus. Sunt tamen qui invicem se devorent, et sua carne pascantur. Minor apud illos esca majoris est: rursus ipse major a validiore invaditur, et fit esca alterius praedator alieni. Itaque usu venit, ut cum ipse alium devoraverit, ab alio devoretur, et in unum ventrem uterque conveniat cum voratore proprio devoratus, sitque simul in uno viscere praedae vindictaeque consortium. Et ipsis sponte forte haec accrevit injuria, sicut in nobis non ex natura coepit, sed ex avaritia. Aut quia ad usum hominum dati sunt, in signum quoque facti sunt, ut in his nostrorum morum vitia videremus, et caveremus exempla; ne quis potior inferiorem invaderet daturus in se potentiori exemplum injuriae. Itaque qui alterum laedit, sibi laqueum parat, in quem ipse incidat. 14. Et tu piscis es, qui viscera invadis aliena, qui demergis infirmum, qui cedentem persequeris usque in profundum. Cave ne dum illum persequeris, incidas ipse in validiorem, et deducat te in alienas insidias, qui tuas vitat, priusque tuam spectet aerumnam, qui te persequente propriam reformidabat. Quid interest inter divitem improbae cupiditatis ingluvie absorbentem infirmorum patrimonia, et silurum de minorum piscium visceribus alvum repletum? Defunctus est dives, et nihil ei sua spolia profuerunt, imo magis eum rapinarum suarum detestabiliorem fecit infamia. Captus est silurus, et inutilis praeda detecta est. Quanti in eo reperiuntur, qui alios devoraverant? Et tu dives habes in sinu tuo alterius praedatorem. Ille habebat facultates pauperis quas invaserat: tu eum opprimens duo patrimonia tuis facultatibus addidisti, et adhuc tanto non satiaris augmento; et dicis quod alios vindicaveris, cum eadem committas quae ulcisceris, injusto injustior, et iniquo iniquior, et avaro avarior. Vide ne idem te qui piscem illum finis inveniat: hamum cave, cave retia. Sed praesumis de potentia, quod nemo tibi possit resistere: 85 praesumebat et silurus quod hamum nemo sibi jaceret, nemo retia tenderet, et, si incidisset, universa dirumperet; et tamen fuscinam non evasit, aut nexus vinculi validioris incurrit, quibus se non posset exuere. Sine dubio et hominum iniquitas quo graviora commiserit, eo magis scelere suo tuta esse non poterit; quin aliquando dissolvat quod pro scelerum pretio constat difficile posse vitari.

CAPUT VI.

Hominem esse piscem: sed piscem alium bonum, alium malum inveniri: bonum vero Petri hamum, ac sinum timere non debere.

15. Piscis ergo es, o homo. Audi quia piscis es: Simile est regnum coelorum reti misso in mare, quod ex omni genere piscium congregavit. Cum autem esset impletum, duxerunt id ad littus, et sedentes elegerunt optimos in vasis suis, malos autem foras miserunt. Sic erit in consummatione saeculi. Exibunt angeli, et separabunt malos de medio justorum, et mittent eos in caminum ignis (Matt. XIII, 47). Sunt ergo boni et mali pisces, boni servantur ad pretium, mali statim ardent. Bonum piscem nec retia involvunt, sed elevant; nec hamus internecat atque interficit, sed pretiosi vulneris perfundit sanguine, in cujus oris confessione bonum pretinm reperitur, quo tributum apostolicum, et census Christi possit exsolvi. Sic enim scriptum est, dicente Domino: Reges terrae a quibus accipiunt tribulum tributum vel censum? A filiis suis, an ab alienis? Et respondente Petro, ab alienis, ait Dominus: Vade ad mare, et mitte hamum, et eum piscem qui primus ascenderit, tolle, et aperto ore ejus invenies ibi staterem; illum sumens dabis eis pro me et te (Matt. XVII, 24). 16. Noli igitur, o bone piscis, Petri hamum timere: non occidit, sed consecrat. Noli quasi vilem te contemnere, quia vides corpus infirmum: habes in ore tuo quod et pro Petro et pro Christo offeras. Noli timere Petri retia, cui dicit Jesus: Duc in altum, et laxato retia. Non enim in sinistram partem mittit, sed in dexteram, sicut jussus a Christo est. Noli timere sinum ejus, quia dictum est ei: Ex hoc eris homines vivificans. Ideo misit retia, et complexus est Stephanum, qui de Evangelio primus ascendit habens in ore suo staterem justitiae. Unde confessione constanti clamavit dicens: Ecce video coelos apertos, et Filium hominis stantem ad dexteram Dei. Pro hoc pisce stabat Dominus Jesus; sciebat enim esse in ore ejus pretium sui census. Denique glorioso martyrio et Petri judicium, atque doctrinam, et Christi gratiam locuples assertor implevit.

CAPUT VII.

Per mare Evangelium et Ecclesiam signari, et quid in mari hoc praestare debeat homo piscis. Conjuges ad mutuam morum tolerantiam, charitatem, fidem, exemplo viperae impelluntur. Cur idem exemplum in utramque partem usurpatum.

17. Nec te moveat quod pro mari Evangelium posui. Evangelium est, in quo 86 Christus ambulavit: Evangelium est, in quo licet titubaverit Petrus, quando negavit; tamen per dexteram Christi fidei munimentum, stationis invenit gratiam: Evangelium est, de quo martyr ascendit: Evangelium est mare, in quo piscantur apostoli, in quo mittitur rete, quod simile est regno coelorum: Evangelium est mare, in quo Christi figurantur mysteria: Evangelium est mare, in quo Hebraeus evasit, Aegyptius interemptus est: Evangelium est mare, quia sponsa Christi Ecclesia est, et divinae gratiae plenitudo, quae supra maria fundata est, sicut dixit Propheta: Ipse super maria fundavit eam (Ps. XXIII, 2). Exsili super undas, o homo, quia piscis es: non te opprimant saeculi istius fluctus: si tempestas est, pete altum et profundum: si seneritas, lude in fluctibus: si procella, cave a scopuloso littore; ne te in rupem furens aestus illidat. Scriptum est enim: Estote astuti sicut serpentes (Matt. X, 16). 18. Et quia de serpentibus astutis propositum exemplum est, simus astuti circa quaerenda et servanda conjugia, diligamus tributa nobis consortia. Et si ii qui longinquis fuerant ortus sui tempore regionibus separati inter se convenerint, et si vir ad peregrina contenderit, nulla longinquitas, nulla absentia complacitam minuat charitatem. Eadem lex praesentes absentesque connectit: idem naturae vinculum inter distantes et consistentes conjugalis charitatis jura constrinxit: eodum jugo benedictionis utriusque colla sociantur, etiam si alter obeat separatarum regionum longa divortia; quia non corporis cervice, sed mentis, jugum gratiae receperunt. Vipera nequissimum genus bestiae, et super omnia quae serpentini sunt generis astutior, ubi coeundi cupiditatem assumpserit, muraenae maritimae notam sibi requirit copulam, vel novam praeparat: progressaque ad littus, sibilo testificata praesentiam sui, ad conjugalem amplexum illam evocat. Muraena autem invitata non deest, et venenatae serpenti expetitos usus suae impertit conjunctionis. Quid sibi vult sermo hujusmodi, nisi ferendos esse mores conjugum; et si absens est, ejus opperiendam praesentiam, sit licet asper, fallax, inconditus lubricus, temulentus? Quid pejus veneno, quod in conjuge muraena non refugit? Vocata non deest, et serpentis lubricum sedula charitate complectitur. Ille tua mala portat, et levitatis femineae facilitatem: tu virum tuum non potes, o mulier, sustinere? Adam per Evam deceptus est, non Eva per Adam (33, q. 5, c. Adam per Evam). Quem vocavit ad culpam mulier, justum est ut eum gubernatorem assumat; ne iterum feminea facilitate labatur. Sed horridus et incultus est. Semel placuit. Numquid vir frequenter est eligendus? Comparem suum et bos requirit, et equus diligit; et si mutetur alius, tamen trahere jugum nescit compar alterius, et se non totum putat: tu jugalem repudias tuum, et putas saepe mutandum; et si uno defuerit die, superducis rivalem, et statim incognita causa quasi cognita pudoris exsequeris injuriam. Vipera absentem requirit, 87 absentem vocat, et blando proclamat sibilo; atque ubi adventare comparem senserit, venenum evomit reverentiam marito deferens, verecundata nuptialem gratiam: tu, mulier, advenientem de longinquo maritum contumeliis repellis. Vipera mare prospectat, explorat iter conjugis: tu injuriis viam viro obstruis: tu litium moves venenum, non rejicis: tu conjugalis amplexus tempore dirum virus exaestuas; nec erubescis nuptias, nec revereris maritum. 19 Sed etiam tu, vir, possumus enim etiam sic accipere, depone tumorem cordis, asperitatem morum, cum tibi sedula uxor occurrit: propelle indignationem, cum blanda conjux ad charitatem provocat. Non es dominus, sed maritus: non ancillam sortitus es, sed uxorem. Gubernatorem te Deus voluit esse sexus inferioris, non praepotentem. Redde studio vicem, redde amori gratiam. Vipera venenum suum fundit: tu non potes duritiam mentis deponere? Sed habes naturalem rigorem: debes temperare eum contemplatione conjugii, et reverentia conjunctionis deponere animi feritatem. Potest et sic. Nolite quaerere, viri, alienum thorum, nolite insidiari alienae copulae. Grave est adulterium, et naturae injuria. Duos primum Deus fecit, Adam et Evam, hoc est, virum et uxorem, et uxorem, de viro, hoc est, de costa Adam; et jussit ambos esse in uno corpore, et in uno spiritu vivere. Quid unum separas corpus, unum dividis spiritum? Naturae adulterium est. Hoc docet muraenae et viperae non jure generis, sed ardore libidinis expetitus amplexus. Discite, o viri, qui alienam permolere quaerit uxorem, cujus serpentis sibi adsciscere cupiat contubernium, cui etiam comparandus ipse serpenti sit. Festinat ad viperam, quae se in gremium viri non directo tramite veritatis, sed lubrico devii amoris infundit. Festinat ad eam quae venenum suum resumit, ut vipera quae fertur peracto conjunctionis munere venenum quod evomuerat, rursus haurire; adultera enim vipera est (Prov. XXIII, 32). Unde et Salomon ait quod is qui fuerit temulentus, cum per vinum libido fervere consueverit, tamquam a colubri ictu extenditur, et tamquam a cornuta diffunditur illi venenum. Et ut scias quod de adultera dixit, adjecit: Oculi tui cum viderint alienam, os tuum loquitur perversa (Ibid., 33).

20. Nec quisquam velut contraria posuisse nos credat, ut et ad bonum et ad malum viperae hujus exemplo uteremur; cum ad institutionem utrumque proficiat, si erubescamus aut fidem non exhibere dilecto, cui exhibet serpens; aut relinquentes sancta conjugia, lubrica et nocitura salutaribus praeferamus, quod facit qui cum serpente miscetur.

88 CAPUT VIII.

De astutia polypi, et cancri, quibus fraudulenti homines adumbrantur; cum exhortatione ad fugiendam cupiditatem.

21. Et quia de astutia coepimus sermonem subtexere, qua unusquisque fratrem suum circumvenire et decipere nititur, et in novas se fraudes componere; ut quem vi obtinere non potest, circumscribat dolo, et fuco quodam artis obducat: fraudulentum illud polypi ingenium non praeteribo, qui vadoso in littore petram nactus, affigitur ei, atque ejus nebuloso ingenio colorem subit, et simili specie terga obductus plurimos piscium sine ulla suspicione fraudis allapsos, dum nota non praecavent, et saxum opinantur, cassibus furtivae artis includit, et sinu quodam suae carnis intercipit. Sic spontanea venit praeda, et talibus capitur argumentis, qualia sunt eorum qui ingenium suum saepe commutant, et diversas nocendi artes movent; ut singulorum mentes sensusque pertentent, cum continentibus positi continentiam praedicantes, in coetu intemperantium tamquam devii ab studio castitatis, et demersi intemperantiae volutabris; ut qui eos audiunt aut vident, incauta facilitate se credant; eoque citius labuntur, dum declinare non norunt, nec cavere quod noceat, cum gravior sit et magis noxia improbitas benignitatis obumbrata velamine. Et ideo cavendi sunt qui crines suae fraudis, et brachia longe lateque dispergunt, vel speciem induunt multiformem. Et isti enim polypi sunt nexus plurimos habentes, et callidorum ingeniorum vestigia, quibus irretire possint quidquid in scopulos suae fraudis inciderit. 22. Cancer quoque quas cibi gratia praestigias instruit! Namque et ipse ostreo delectatur, et carnis ejus epulum sibi quaerit. Sed quia ut appetens cibi, ita prospiciens est periculi: quoniam cum difficilis est venatio, tum periculosa: difficilis, quia testis validioribus esca interior includitur; nam velut muris quibusdam mollitiem carnis praecepti imperialis interpres natura munivit, quam medio testarum quodam sinu concavo nutrit ac fovet, et quasi in quadam valle diffundit; et ideo cassa omnia tentamenta sunt cancri, quia aperire clausum ostreum nulla vi potest: et periculosum est si chelam ejus includat, ad argumenta confugit, et insidias nova fraude molitur. Itaque quia omnia genera delectatione mulcentur, explorat si quando ostreum remotis in locis ab omni vento contra solis radios diptychum illud suum aperiat, et reseret claustra testarum; ut libero aere visceris sui voluptatem quamdam capiat: et tunc clanculo calculum immitens, impedit conclusionem ostrei; ac sic aperta claustra reperiens, tuto inserit chelas, visceraque interna depascitur. 89 23. Sunt ergo homines, qui cancri usu in alienae usum circumscriptionis irrepant, et infirmitatem propriae virtutis astu quodam suffulciant, fratri dolum nectant, et alterius pascantur aerumna. Tu autem propriis esto contentus, et aliena te damna non pascant. Bonus cibus est simplicitas innocentiae. Sua bona habens insidiari nescit alienis, nec avaritiae facibus inardescit, cui lucrum omne ad virtutem dispendium est, ad cupiditatem incendium. Et ideo beata est, si bona sua noverit, cum veritate paupertas, et omnibus praeferenda thesauris; quia melius est exiguum datum cum Dei timore, quam thesauri magni sine timore. Quantum est enim quod hominem alat? Aut si quaeris quod etiam aliis abundet ad gratiam, id quoque non multum est. Melior enim est hospitalitas in oleribus cum gratia, quam vitulorum pinguium praeparatio cum discordia. Utamur ergo ingenio ad quaerendam gratiam, et salutem tuendam, non ad alienam circumscribendam innocentiam. Licet nobis uti exemplis maritimis ad profectum nostrae salutis, non ad alienae periculum.

CAPUT IX.

De praescientia echini futuram tempestatem nuntiantis. Eum accepisse hoc donum a Deo, cujus indulgentia in omnia creata praedicatur.

24. Echinus animal exiguum, vile ac despicabile, maritimum loquor, plerumque index futurae tempestatis, aut tranquillitatis annuntius solet esse navigantibus. Denique cum procellam ventorum praesenserit, calculum validum arripit, eumque velut saburram vehit, et tamquam anchoram trahit, ne excutiatur fluctibus. Itaque non suis se librat viribus, sed alienae stabilitatis regitur pondere. Quo indicio nautae velut signum futurae perturbationis capessunt, et sibi praecavent, ne eos imparatos turbo improvisus inveniat. Qui mathematicus, qui astrologus, quive Chaldaeus sic potest siderum cursus, hos coeli motus et signa comprehendere? Quo ingenio ista collegit? Quo doctore percepit? Quis ei fuit tanti interpres augurii? Saepe homines confusionem aeris vident, et saepe falluntur, quod plerumque eam sine tempestate discutiat. Echinus non fallitur, echinum sua nequaquam signa praetereunt. 25. Unde exiguo animali tanta scientia, ut futura praenuntiet? Quo magis in eo nihil est, quo tantam possit habere prudentiam, crede quod per indulgentiam Domini rerum omnium id quoque praescientiae hujus munus acceperit. Etenim si foenum Deus sic vestit, ut miremur; si pascit volatilia; si paravit corvo escam, pulli enim ejus ad Dominum clamant; si mulieribus dedit texturae sapientiam; si araneam, quae tam subtiliter ac docte laxos casses suspendit in foribus, sapientiae non reliquit immunem; si ipse virtutem equo dedit, et solvit de cervice ejus formidinem, ut exsultet in campo, et occurrens regibus irrideat, 90 odoretur bellum eminus, excitetur sono tubae; si haec irrationabilia pleraque, et alia insensibilia, ut foenum et lilia, replevit suae dispositione sapientiae, quid dubitamus, quod etiam in echinum contulerit hujus gratiam praescientiae? Nihil enim inexploratum, nihil dissimulatum reliquit. Omnia videt, qui pascit omnia: omnia replet sapientia, qui omnia in sapientia fecit, ut scriptum est (Ps. CIII, 24). Et ideo si echinum visitationis suae exsortem non praetermisit; si eum considerat, et futurorum informat indiciis, tua non considerat? Imo vero considerat, sicut testatur ejus divina Sapientia dicens: Si respicit volatilia, si pascit illa, nonne vos pluris estis illis (Matth. VI, 26)? Si foenum agri quod hodie est, et eras in ignem mittitur, Deus sic vestit, quanto magis vos modicae fidei?

CAPUT X.

Cuique piscium generi praescripta esse sua domicilia, unde humana levitas, ac luxuria condemnantur: tamen quosdam pisces ad sobolem loca mutare; cujus rei ratio expenditur, et hominis reprehenditur incontinentia. Item de specialibus aliquorum piscium virtutibus.

26. An vero sine quadam dote naturae manere piscibus etiam illam putamus gratiam, quod unumquodque genus piscium praescripta sibi domicilia habet, quae sui generis nullus excedat, non incurset alienus? Quis geometra his divisit habitacula nullis rumpenda temporibus? Sed geometram audivimus, thalassometram numquam audivimus; et tamen pisces mensuram suam norunt, non muris urbium portisque praescriptam, non aedificiis domorum, non agrorum finibus limitatam, sed mensuram ejus quod oporteat; ut tantum satis sit unicuique, quantum ad usum abundet, non quantum aviditas quaedam immoderata sibi vindicet. Lex quaedam naturae est tantum quaerere, quantum sufficiat ad victum, et alimentorum modo sortem censere patrimonii. Hoc genus piscium in illo sinu maris alitur et gignitur, illud in alio. Denique non reperies confusa genera piscium: sed quod hic abundat, alibi deest. Et iterum ille sinus maris cephalos alit, lupos ille: ille saxatiles, locustas alius. Non est libera vagandi potestas; nec tamen aut interclusa montibus copia, aut fluviis interlabentibus transitus impeditur, sed usus naturae impressus tamquam patriae finibus unumquemque sese tenere, et ultra incolas prodire suspectum. 27. At nobis longe alia sententia est, mutare exsilio domos, incolarum fastidio teneri, advenarum captare gratiam, transferre terminos perpetuos, quos posuerunt patres nostri, agrum ad agrum jungere, domum ad domum. Deficit terra hominibus, sternuntur et maria. Rursus pro singulorum libidine inciditur terra, mare infunditur, ut insulas faciant, ut possideant freta: spatia maris sibi vindicant jure mancipii, pisciumque jura sicut vernaculorum conditione 91 sibi servitii subjecta commemorant. Iste, inquit, sinus maris meus, ille alterius. Dividunt elementa sibi potentes. His ostreae in fluctibus nutriuntur: his in vivario piscis includitur. Luxuriae nec mare sufficit, nisi apothecas habeant ostrearum. Itaque aetates earum numerant, et piscium receptacula instruunt; ne convivia divitis mare non possit implere. Nam vicini nomen quibus audiunt auribus! Quibus oculis intuentur possessiones eorum! Quemadmodum dies noctesque excogitant, ut aliquid proximi auferant! Numquid soli habitabitis super terram (Isai. V, 9)? clamat propheta. Cognoscit haec Dominus, et vindictae reservat. 28. Quantum aliena a piscibus aviditatis rapina! Illi naturalia captant secreta, et ultra terminos orbis terrarum mare norunt, quod nullae interpolant insulae, nec terra aliqua interjacet, vel ulterius ulla sit posita. Illic igitur ubi diffusum late mare omnem spectandi usum, utilitatis gratia navigandi intercludat audaciam, condere se feruntur cete, illa immensa genera piscium, aequalia montibus corpora, ut tradiderunt nobis, qui videre potuerunt: illic quietum aevum exigunt discreta ab insulis, et ab omnibus maritimarum urbium contagiis separata habent suas regiones et habitacula distributa. Manent in his inoffenso vicinorum limite, nec vago transitu mutationes quaerunt locorum: sed tamquam patrium solum diligunt, et in his immorari dulce arbitrantur. Quae ideo elegerunt, ut solitariam vitam remota possint arbitrorum interpellatione transigere. 29. Sunt tamen aliqua genera piscium, qui non ingenii facilitate loca mutent, sed fovendi partus necessitate; quem opportuno atque legitimo procurantes tempore, ex plurimis locis, ac diverso sinu maris, innumeri velut communi consilio convenientes conjuncto agmine Aquilonis flatus petunt, et ad illud Septentrionalium mare partium quadam naturae lege contendunt. Dicas, si ascendentes videas, rheuma quoddam esse, ita proruunt, fluctusque intersecant, per Propontidem in Euxinum pontum violento impetu profluentes. Quis piscibus haec annuntiat loca, praecepit tempora? Quis tribuit dispositionem viandi, comitandi ordinem, metas et tempora revertendi? Homines suum imperatorem habent, cujus exspectatur imperium, procedit tessera, proponuntur edicta provincialibus ut conveniant, tribunis militum litterae diriguntur, dies statuitur; et plerique ad dies statutos occurrere non queunt. Quis imperator piscibus praeceptum dedit? Quis doctor hanc tribuit disciplinam? Qui metatores itinera disponunt? Qui duces iter dirigunt, ut nullius desit occursus? Sed agnosco quis ille sit imperator, qui ordinatione divina sensibus universorum suum infundat imperium, qui tacitus mutis animantibus naturalis disciplinae ordinem tribuat; nec solum magna penetret, sed etiam per minima quaeque se fundat. Divinae legi piscis obsequitur, et homines contradicunt! Piscis solemniter obaudit mandata coelestia, et homines 92 irrita faciunt Dei praecepta! An contemptibilis tibi videtur, quia mutus est, rationisque expers? Sed vide ne tu tibi magis incipias esse contemptui, si irrationabili irrationabilior deprehendaris. Quid autem rationabilius hoc piscium transitu, cujus rationem quidem verbis non explicant, sed factis loquuntur? Pergunt enim aestatis tempore ad fretum Ponti, eo quod reliquo maris sinu hic sinus dulcior sit. Non enim tamdiu sol ei freto, quamdiu caeteris immoratur, eaque fit causa ut non omnem aquam exhauriat, quae dulcis atque potabilis est. Quis autem ignoret quod etiam ea quae maritima sunt, aquis plerumque dulcibus delectentur? Denique dum flumina sequuntur, et ad superiora ascendunt, frequenter alieni pisces generis capiuntur in fluviis. Cum haec igitur causa Pontum illis faciat gratiorem, vel quod aestus temperet solemnis illic flatus aquilonis, tum opportuniorem caeteris judicant, in quo generare, et partus possint proprios enutrire, quod teneri fetus laborem alienae regionis ferre vix possint, quos illic fovet aeris blanda clementia. Itaque peracto munere omnes simul eo quo venerant agmine revertuntur. 30. Quaenam ista sit ratio consideremus. Objectus est Ponti sinus boreae caeterorumque ventorum violentissimis flatibus; unde gravis illic procella furit, et tempestates moventur, ita ut de profundo arena vertatur: cujus rei fluctus arenosus indicio est, qui ventorum motu insurgens altius, tum pondere gravior, haud dubie non solum navigantibus, sed etiam maritimis ipsis animantibus intolerabilis habetur. Accedit illud, quod plurima et maxima Ponto flumina misceantur, cum hyberno tempore sinus ipse frigidior torrentium rigescat allapsu; propterea pisces tamquam arbitri fluentorum, aestate illic aspirantis aurae clementiam captare consueverunt: cujus amoenitate perfuncti, rursus hyemis aspera declinare contendunt; et Septentrionalis plagae saeva fugientes, in reliquos se sinus conferunt, in quibus aut ventorum mollior sit placiditas, aut solis soleat vernare temperies. Novit igitur piscis pariendi tempus, quod pro magno mysterio dixit Salomon in Sapientia: Novit tempus eundi atque redeundi: novit tempus perfunctionis et jactationis, et novit ut non queat falli (Eccles. III, 2 et seq.); quia non rationis aestimatione, et disputationis argumento utitur, sed inspiratione naturae, quae vera est magistra pietatis. Denique omnes animantes praescripta habent pariendi tempora, homo solus indiscreta atque confusa. Reliqua genera clementiam temporis quaerunt, mulieres solae partus suos inclementer effundunt. Vaga enim et intemperans libido generandi vagam pariendi aetatem exhibet. Pisces tanta maria transmittunt, ut utilitatem aliquam generi suo quaerant. Nos quoque diffusa aequora transfretamus: sed quanto honestius, quod successionis amore, quam quod pecuniae aviditate suscipitur? Denique illis ad pietatem, nobis ad quaestum transmissio deputatur. Illi sobolem referunt omnibus mercibus cariorem: nos 93 mercem longe imparem ad periculi vicem misera lucri cupidine reportamus. Itaque illi patriam repetunt: nos derelinquimus. Illis nando incrementum generis acquiritur: nobis minuitur navigando. 31. Quis igitur neget divinitus illis infusum ingenium esse hujusmodi atque virtutem? Cum videat istos in Aquilonem tam solemnem obeundae fecunditatis peregrinationem vivaci ingenio componere; alios in exiguo corpore tantum validitatis assumere, ut maximas navium plenis currentes velis in mediis fluctibus sistant: sicut brevis pisciculus echeneis tanta facilitate memoratur navem ingentem sistere; ut quasi radicatam mari haerere videas, nec moveri. Aliquamdiu enim immobilem servat. An et huic putas sine Creatoris munere tantum potuisse suppetere virtutis? Quid gladios loquar, aut serras, aut canes maritimos, aut balenas, aut zygaenas? Quid etiam turturis centrum, et hoc mortuae? Sicut enim viperae os si quis calcaverit recens dumtaxat, gravius quam venenum nocere perhibetur, et immedicabile vulnus serpere: ita etiam turtur aculeo suo mortua amplius quam viva periculi afferre memoratur. Lepusculus quoque timidum animal in terris, in mari formidabile, citam et quae non facile possit auferri, corruptelam invehit. Voluit enim te creator nec in mari satis ab insidiantibus esse securum; ut propter pauca quae noceant, quasi in excubiis positus, armis fidei semper et scuto devotionis accinctus, a Domino tuo debeas salutis sperare praesidium.

CAPUT XI.

De piscibus Atlantici maris: item de sale, corallio et aliis quibusdam. Ob ea, sed maxime ob navigationem, mare terris praestare: post quae paucis de Jona ac Petro memoratis, sermo clauditur.

32. Veniamus ad Atlanticum mare. Quam ingentia illic et infinitae magnitudinis cete! Quae si quando supernatant fluctibus, ambulare insulas putes, montes altissimos summis ad coelum verticibus eminere. Quae non acta, nec in littoribus, sed in Atlantici maris profundo feruntur videri, ut eorum conspectu nautae a navigandi in illis locis praesumptione revocentur, nec secreta elementorum adire sine supremo terrore mortis usurpent. 33. Sed jam assurgamus ipsi de profundo maris, et aliquantulum sermo noster emergat, atque ad superiora se subrigat: spectemus ea quae usitata multis, et plena sint gratiae, quomodo aqua in salis vertatur soliditatem, ut ferro saepe caedatur; quod de Britannicis salibus nihil mirum, qui in speciem marmoris validi, ejusdem metalli niveo candore resplendent, salubres corporis cibo, et potui nimis grati. Quomodo etiam non indecorus lapis corallium in mari herba sit, si in aerem transferatur, in lapidis firmitatem solidetur. Unde etiam ostreis pretiosissimam margaritam natura infixerit, quomodo eam maris aqua in tam molli carne solidaverit. 94 Quae difficile apud reges inveniuntur, ea in littoribus quasi vilia jacent vulgo, et in saxis asperis et cautibus colliguntur. Aureum etiam vellus aqua nutrit, et lanam in memorati speciem metalli gignunt littora, cujus colorem nullus adhuc eorum qui fucis diversis obducunt vellera, imitari potuit; adeo naturae maritimae gratiam humana implere nescit industria! Scimus qua sollicitudine vellera ovium etiam minus pretiosa curentur: sint licet optima, nequaquam tamen his fucus innascitur. Hinc naturalis color est, quem nullus adhuc fucus aequavit: hoc quoque piscis est vellus. Sed et ipsi murices qui insigne dant regium, sunt maritimi. 34. Et quae pratorum gratia, vel hortorum amoenitas potest caerulei maris aequiparare picturam? Aurum licet in pratis flores refulgeant, auri quoque fulgorem in mari lana resplendet: et illi cito marcescunt, ista diu duratura servatur. Lilia in hortis eminus nitent, vela in navibus: hic odor, illic ventus aspirat. Quae utilitas in folio! In navibus quanta commercia! Lilia suavitatem narium, vela hominum salutem invehunt. Adde pisces salientes, et delphinas ludentes: adde rauco sonantes fluctus murmure: adjice currentes naves ad littora, vel de littoribus exeuntes. Et cum e carceribus mittuntur quadrigae, quanto studio spectantium et amore certatur! Equus tamen in vanum currit, non in vanum navigia. Ille in vanum, quia vacuus: ista ad utilitatem, quasi plena frumenti. Quid iis gratius, quae non verbere aguntur, sed ventorum spiramine: ubi nemo refragatur, sed omnes fautores sunt: ubi nemo vincitur quicumque pervenerit, sed omnes puppes quae pervectae fuerint, coronantur: ubi palma merces salutis, victoria pretium regressionis est. Quantum enim distat inter directos cursus ac reflexos! Isti perpetuantur, hi resolvuntur. Adjunge remigiis contexta littora, quibus vexillum exeundi aura de coelo est. Itaque aurigae plausum inanem referunt: hi solvunt vota servati. 35. Quid de Jona dignum loquar, quem cetus excepit ad vitam, reddidit ad prophetandi gratiam? Emendavit aqua, quem terrena deflexerant: psallebat in utero ceti, qui moerebat in terris. Et ut utriusque redemptio non praetereatur elementi, terrarum salus in mari ante praecessit, quia signum Filii hominis signum Jonae. Sicut iste in utero ceti, sic Jesus in corde terrae. In utroque remedium; majus tamen in mari pietatis exemplum; quoniam exceperunt pisces, quem homines refutarunt, et quem homines crucifixerunt, pisces servarunt. Petrus quoque in mari titubat, sed non labitur: et confessus in fluctibus, tamen negavit in terris. Itaque illic quasi devotus manu apprehenditur: hic quasi oblitus aspectu censorio convenitur. Sed jam rogemus Dominum, ut sermo noster quasi Jonas ejiciatur in terram, ne diutius in salo fluctuet. Et bene jam exivit cucurbita, quae obumbret nos a malis nostris: sed et ipsa procedente sole arefacta admonet requiescendum, ne in 95 terra aestuare incipiamus ingenio, et nobis etiam verba deficiant. Certe plus nobis quam Ninivitis data est in aquis remissio peccatorum.

CAPUT XII. (Sermo VIII.)

Fingit sibi e memoria aves evolasse, ad quas orationem eleganter revocat. Auditores sibi attentionem praebituros dicit, se autem illis brevitatem. Denique variarum avium suavitatem exoptat.

36. Et cum paululum conticuisset, iterum sermonem adorsus ait: Fugerat nos, fratres dilectissimi, necessaria de natura avium disputatio, et sermo hujusmodi nobis cum ipsis avibus evolaverat. Fit enim natura quadam, ut hi qui aliquid intuentur, vel dicendo exprimere volunt, eorum qualitatem quae vel intuentur vel loquuntur, adsumant; ut cum pigrioribus immoremur, et cum velocibus celeri rapiamur adspectu, stylo quoque aut tardiore utamur aut rapido. Itaque cum caveo ne mari demersa praetereant, et aquis operta me lateant, effugit omne volatile; quia dum inclinatus imos aquarum gurgites scrutor, aerios non respexi volatus; nec umbra saltem pennae me praepetis reclinavit, quae in aquis relucere potuit. Verum ubi omne negotium expeditum putavi, et absolutum me credidi, et diem quintum consummatum arbitratus sum; venit in mentem avium natura, quae cum eunt cubitum, quasi peracto laetae munere aethera cantu mulcere consuerunt: quod velut solemniter surgente et occidente die instaurare consuerunt; ut decursi vel adoriendi nocturni juxta ac diurni temporis laudes suo referant creatori. Magnum igitur incentivum excitandae nobis devotionis amiseram. Quis enim sensum hominis gerens non erubeseat sine psalmorum celebritate diem claudere, cum etiam minutissimae aves solemni devotione et dulci carmine ortus dierum ac noctium prosequantur. 37. Redeat igitur nobis volaticus sermo, qui pene fuerat elapsus ex oculis, et aquilae modo alta petens volatus suos obduxerat nubibus; nisi quia oculos abluti aqua dum de gurgite levamus ad coelum, speculati vacuum aeris volatibus ferri, ad necessitatem styli putavimus esse revocandum. Eritis vos judices, qui estis aucupes verbi, utrum consultius evolasset, an utiliter in vestra retia sit relapsus. Nec vereor ne fastidium nobis obrepat in volatibus requirendis, quod non obrepsit in gurgitibus perscrutandis; aut aliquis nobis in disputatione obdormiat, cum possit avium cantibus excitari. Sed profecto qui inter mutos pisces vigilaverit, non dubito quod inter canoras aves somnum sentire non possit, cum tali ad vigilandum gratia provocetur. Neque vero vile putetur, quod potuit praeteriri, cum sit tertia pars in animantibus creaturae. Tria enim genera animantium esse non dubium est, terrenum, volatile, aquatile. Denique sic scriptum est: Producant aquae reptilia animarum viventium secundum genus, et volatilia volantia 96 super terram secus firmamentum coeli secundum genus. 38. Revocamur ad superiora sicut obliviosi viatores, qui cum inconsulto praeterierint, in sua revertentes vestigia incuriae suae mulctam repetito itineris labore suscipiunt. Est tamen etiam bonus viator, qui dispendium regressionis, reliqui itineris compendiosa celeritate, compenset, ut mihi faciendum arbitror; maxime cum de avibus sermo sit, quae solent oculos hominum volatu properatiore perstringere. Quid enim convenit iis immorari, in quibus celeritas placere consuevit? Avius igitur atque inusitatus in tali genere scriptionis sermo noster canoris avibus resonet atque resultet. 39. Sed unde mihi cygnea carmina, quae etiam sub gravi mortis imminentis terrore delectant? Unde mihi illos naturales modulos cantilenae, quibus etiam paludes sonorae cantus edunt dulcissimi suavitatem? Unde mihi vocem psittaci, dulcedinemque merularum? Utinam saltem luscinia canat, quae dormientem de somno excitet! Ea enim avis signare solet diei surgentis exortum, et effusiorem diluculo deferre laetitiam. Tamen si illorum suavitas deest, sunt gementes turtures, et raucae columbae, tum etiam cornix plena voce pluviam vocat. Unde rurale aviarium sermone quo possumus, scientia quam nos rusticani docuerunt, persequamur.

CAPUT XIII.

Exorsurus a volucribus aquaticis primum de halcyone disserit, et quanta sit divina benignitas in eam avem exponens, nos ad exspectandam a Deo opem hortatur. De avibus imbrium aut ventorum praesagis; deque fida anserum custodia.

40. Et quoniam de aquatilibus reptilibus diximus, arduum est ut subito ad aves coeli sermo noster ascendat. Et ideo de iis avibus prius dicamus, quae circa aquas maris fluminumque versantur, cum quibus possumus emergere. Itaque ab halcyone sermonem adoriamur. Ea est avis maritima, quae in littoribus fetus suos edere solet, ita ut in arenis ova deponat medio fere hyemis. Nam id temporis fovendis habet deputatum partubus, quando maxime insurgit mare, littoribusque vehementior fluctus illiditur, quo magis repentinae placiditatis solemnitate avis hujus eluceret gratia. Namque ubi undosum fuerit mare, positis ovis subito mitescit, et omnes cadunt ventorum procellae, flatusque aurarum quiescunt, ac placidum ventis stat mare, donec ova foveat halcyone sua. Septem autem dies fotus sunt, quibus decursis, educit pullos, fetusque absolvit: illico alios quoque septem dies adjungit, quibus enutriat partus suos, donec incipiant adolescere. Nec mireris tam exiguum nutriendi tempus, cum absolutio fetuum tam paucorum dierum sit. Tantam autem gratiam minuscula avis divinitus indultam habet, ut hos quatuordecim dies nautici praesumptae serenitatis 97 observent, quos et halcyonidas vocant, quibus nullos motus procellosae tempestatis horrescant. 41. Nonne vos passeribus pluris estis (Luc. XII, 7)? Dominus ait. Si igitur avis minusculae contemplatione et insurgit mare, et repente comprimitur, atque aspera hyemis inter graves procellas tempestatesque ventorum detergit coeli nubila, fluctusque componit elementis omnibus subito infusa tranquillitas; quantum praesumere debeas, o homo, ad imaginem Dei factus, agnoscis; si tamen aviculae istius fidem studio devotionis imiteris. Illa tempestates videns insurgere, saevire ventos, inter hyberni saeva non revocatur, neque reflectitur, sed impellitur. Denique in littore sua ova constituit, ubi ea relabente fluctu madida adhuc arena suscipiat: nec insurgentes fluctus quos immurmurare atque allabi videt, reformidat. 42. Et ne putes quod ovorum videatur habere contemptum; continuo ubi deposuerit ova, nidificat, et suo partus corpore fovet, nec saluti propriae alluvione littoris pertimescit: sed secura de Dei gratia, ventis se committit et fluctibus. Parum est hoc. Adjungit totidem alios ad nutriendum dies: nec interpellari tot diebus infidi maris tranquillitatem veretur, tentatque meritum suum naturae jam solemnitate fundatum. Illa teneros fetus non latibulis aliquibus abscondit aut tectis, nec includit cavernis, sed nudo et rigenti committit solo; nec defendit a frigore, sed divino fotu, quo magis caetera despiciat, tutiores fore existimat. Quis nostrum parvulos suos non vestimentis tegat, tectisque abscondat? Quis non claudat eos septis cubiculorum? Quis non ita diligenter undique fenestras obstruat, ne qua possit aura vel leviter penetrare? Merito quos tam sollicite induimus ac fovemus, exuimus eos clementiae coelestis involucro: halcyone vero quos nudos projicit, eos divino vestit indumento. 43. Nec vos praeteribo, mergi, quibus ab assiduitate mergendi nomen hoc haesit; quomodo saepe mergentes aurarum signa colligitis, et praevidentes tempestatem futuram, propere medio revolatis ex aequore, et ad littorum tuta cum clamore contenditis. Quomodo etiam, fulicae, quae maritimo delectamini profundo, refugientes quam praesenseritis commotionem maris, in vado luditis. Ipsa ardea quae paludibus inhaerere consuevit, notas deserit sedes, imbresque formidans supra nubes volat; ut procellas nubium sentire non possit. Consideremus diversas volucres maris, quemadmodum imminente ventorum motu ad tutiora et tunc temporis dulciora sibi stagna se conferant, atque in abscondito terrarum sinu cognita sibi alimenta rimentur. 44. Nocturnas autem anserum quis non miretur excubias, qui vigilias suas etiam cantus assiduitate testantur? Denique eo etiam Romana Capitolia a Gallo hoste servarunt. Merito illis debes, Roma, quod regnas. Dii tui dormiebant, et vigilabant anseres. Ideo illis diebus 98 anseri sacrificas, non Jovi. Cedunt enim dii vestri anseribus, a quibus se sciunt esse defensos, ne et ipsi ab hoste caperentur.

CAPUT XIV.

Aves cum piscibus multiplici cognatione conjungi; nullas tamen pedum officio carere. De variis variarum avium generibus ac differentiis.

45. Pulchre autem post descriptionem piscium, de iis avibus quae assuetae sunt aquis, sermo successit; quia et ipsae similiter usu natandi et munere delectantur. Unde prima cognatio videtur avibus istis esse cum piscibus; quoniam natandi communia quaedam videntur utrique generi esse consortia. Secunda quoque cognatio omnibus avibus et piscibus est; eo quod volantis usus species sit natantis. Sicut enim aquam natando piscis incidit, ita avis aerem volatu celeri secat. Atque utrique generi similiter caudae suppetit alarumque remigium; ut pisces ad priora se alis subrigant, atque ad ulteriora procedant, caudae quoque gubernaculo vel quo velint se facile convertant, vel impetu quodam e regione iter suum dirigant. Aves quoque aeri volatibus suis velut aquis innatant, et quasi quaedam extendunt brachia, cauda quoque se vel ad superiora subrigunt vel ad inferiora demergunt. Unde quoniam in nonnullis idem usus et species, ideo de aquis utriusque generis nativitas divina praeceptione processit. Dixit enim Deus: Producant aquae reptilia animarum viventium secundum genus: et volatilia super terram secus firmamentum coeli secundum genus. Non immerito igitur, quia de aquis genus utrumque producitur, natandi proprietas utrisque suppeditat. 46. Sane cum et coluber lubricus omnesque serpentes (ideo enim serpenti nomen est inditum, quia non possunt ambulare, sed serpere), dracones quoque simili modo ut pisces plerique sine pedibus sunt; nullum avium genus pedum officio caret, quia omnibus victus e terris; et ideo pedum munere fulciuntur, quia hujusmodi ad escam quaerendam indigent ministerio. Itaque aliae volucres unguibus armantur ad raptum, ut accipitres et aquilae quae rapinam venationis exercent: aliae vel ad incedendum vel ad cibum sibi parandum usu ministerioque utuntur accommodo. 47. Unum autem nomen avium, sed genera diversa; quae quis possit memoria aut cognitione comprehendere? Sunt itaque aves quae carne vescuntur. Ideo his ungues asperi, curvatum atque acutum os, velox volatus; quoniam raptu vivunt; ut possint facile corripere praedam quam sequuntur, propere vel ore vel unguibus eviscerare. Sunt etiam aves, quae reperto pascuntur semine: aliae diverso et fortuito cibo. Est etiam diversitas copularum, quarum gratia carent, quae intendunt rapinis. Nam propter aviditatem praedandi, vel propter insidias explorandi, 99 nec ipsis inter se convenit; et ideo declinant sui copulam. Refugit enim avaritia consortium plurimorum. Deinde conjunctio plurimorum facile ipsa se proderet. His ergo avibus nihil est copulatorium praeter jugale consortium. Ergo aquilis accipitribusque hic usus est vitae. Contra vero palumbes, grues, sturni, corvi atque cornices, etiam turdi gaudent plurimorum connexione. 48. Alia quoque avium genera enchoria quae manent in locis semper: alia adventitia quae obeunt regiones alias, et peracta hyeme revertuntur: sunt alia quae hyeme redeunt, aestate peregrinantur a nobis; sive quod alia hyemis tempore ad calidiora se conferant; sive quod pleraque rursus aestatem in iis locis exigant, quae amoeniora noverunt. Turdi denique autumni fine, hyemis confinio, quasi exacta aestate se referunt. Quibus nos inhospitali immanitate molimur insidias, et diverso genere nunc infida sede decipere, nunc visco eos fallere, nunc laqueis captare contendimus. Ciconiae reditus vexillum veris attollit. Grues quia alta petunt, amant frequenter peregrinari. 49. Aliae aves ad manum se subjiciunt, et mensae herili assuescunt, tactuque mulcentur: aliae formidant: aliae iisdem quibus homines domiciliis delectantur: aliae secretam in desertis vitam diligunt, quae requirendi sibi victus difficultatem libertatis amore compensant. Aliae vocibus tantum strepunt: aliae canoro delectant suavique modulamine. Quaedam ex natura, aliae ex institutione diversarum vocum obloquuntur discrimina; ut hominem putes locutum, cum locuta sit avis. Quam dulcis merularum, quam expressa vox psittaci est! Sunt etiam aliae simplices, ut columbae: aliae astutae, ut perdices: gallus jactantior, pavus speciosior. Sunt etiam vitae in avibus et operum diversitates; ut aliae ament in commune consulere, et collatis viribus velut quamdam curare rempublicam, et tamquam sub rege vivere: aliae sibi quaeque prospicere, imperium recusare, et, si capiantur, indigno velint exire servitio.

CAPUT XV.

De gruibus, atque earum vigilantia in custodiis, nec non de ordine ab iisdem inter volandum servato. Et hac occasione de priscae reipublicae statu, humanaeque incuriae causis.

Tous les livres