Historia ecclesiastica gentis Anglorum (page 4)
Liber 5 (suite)
‘Cumque reuersi perueniremus ad mansiones illas laetas spirituum candidatorum, dixit mihi: “Scis, quae sint ista omnia, quae uidisti?” Respondi ego: “Non.” Et ait: “Uallis illa, quam aspexisti flammis feruentibus et frigoribus horrenda rigidis, ipse est locus, in quo examinandae et castigandae sunt animae illorum, qui differentes confiteri et emendare scelera, quae fecerunt, in ipso tandem mortis articulo ad paenitentiam confugiunt, et sic de corpore exeunt; qui tamen, quia confessionem et paenitentiam uel in morte habuerunt, omnes in die iudicii ad regnum caelorum perueniunt. Multos autem preces uiuentium, et elimosynae, et ieiunia, et maxime celebratio missarum, ut etiam ante diem iudicii liberentur, adiuuant. Porro puteus ille flammiuomus ac putidus, quem uidisti, ipsum est os gehennae, in quo quicumque semel inciderit, numquam inde liberabitur in aeuum. Locus uero iste florifer, in quo pulcherrimam hanc iuuentutem iucundari ac fulgere conspicis, ipse est, in quo recipiuntur animae eorum, qui in bonis quidem operibus de corpore exeunt; non tamen sunt tantae perfectionis, ut in regnum caelorum statim mereantur introduci; qui tamen omnes in die iudicii ad uisionem Christi, et gaudia regni caelestis intrabunt. Nam quicumque in omni uerbo, et opere, et cogitatione perfecti sunt, mox de corpore egressi ad regnum caeleste perueniunt; ad cuius uicina pertinet locus ille, ubi sonum cantilenae dulcis cum odore suauitatis ac splendore lucis audisti. Tu autem, quia nunc ad corpus reuerti, et rursum inter homines uiuere debes, si actus tuos curiosius discutere, et mores sermonesque tuos in rectitudine ac simplicitate seruare studueris, accipies et ipse post mortem locum mansionis inter haec, quae cernis, agmina laetabunda spirituum beatorum. Namque ego, cum ad tempus abscessissem a te, ad hoc feci, ut, quid de te fieri deberet, agnoscerem.” Haec mihi cum dixisset, multum detestatus sum reuerti ad corpus, delectatus nimirum suauitate ac decore loci illius, quem intuebar, simul et consortio eorum, quos in illo uidebam. Nec tamen aliquid ductorem meum rogare audebam; sed inter haec nescio quo ordine repente me inter homines uiuere cerno.’
Haec et alia, quae uiderat, idem uir Domini, non omnibus passim desidiosis ac uitae suae incuriosis referre uolebat, sed illis solummodo, qui uel tormentorum metu perterriti, uel spe gaudiorum perennium delectati, profectum pietatis ex eius uerbis haurire uolebant. Denique in uicinia cellae illius habitabat quidam monachus, nomine Haemgils, presbyteratus etiam, quem bonis actibus adaequabat, gradu praeminens, qui adhuc superest, et in Hibernia insula solitarius ultimam uitae aetatem pane cibario et frigida aqua sustentat. Hic saepius ad eundem uirum ingrediens, audiuit ab eo repetita interrogatione, quae et qualia essent, quae exutus corpore uideret; per cuius relationem ad nostram quoque agnitionem peruenere, quae de his pauca perstrinximus. Narrabat autem uisiones suas etiam regi Aldfrido, uiro undecumque doctissimo; et tam libenter tamque studiose ab illo auditus est, ut eius rogatu monasterio supra memorato inditus, ac monachica sit tonsura coronatus, atque ad eum audiendum saepissime, cum illas in partes deuenisset, accederet. Cui uidelicet monasterio tempore illo religiosae ac modestae uitae abbas et presbyter Ediluald praeerat, qui nunc episcopalem Lindisfarnensis ecclesiae cathedram condignis gradu actibus seruat.
Accepit autem in eodem monasterio locum mansionis secretiorem, ubi liberius continuis in orationibus famulatui sui conditoris uacaret. Et quia locus ipse super ripam fluminis erat situs, solebat hoc creber ob magnum castigandi corporis affectum ingredi, ac saepius in eo supermeantibus undis inmergi; sicque ibidem quamdiu sustinere posse uidebatur, psalmis uel precibus insistere, fixusque manere, ascendente aqua fluminis usque ad lumbos, aliquando et usque ad collum; atque inde egrediens ad terram, numquam ipsa uestimenta uda atque algida deponere curabat, donec ex suo corpore calefierent et siccarentur. Cumque tempore hiemali defluentibus circa eum semifractarum crustis glacierum, quas et ipse aliquando contriuerat, quo haberet locum standi siue inmergendi in fluuio, dicerent, qui uidebant: ‘Mirum, frater Drycthelme,’ (hoc enim erat uiro nomen), ‘quod tantam frigoris asperitatem ulla ratione tolerare praeuales.’ Respondebat ille simpliciter, erat namque homo simplicis ingenii, ac moderatae naturae: ‘Frigidiora ego uidi.’ Et cum dicerent: ‘Mirum, quod tam austeram tenere continentiam uelis.’ Respondebat: ‘Austeriora ego uidi.’ Sicque usque ad diem suae uocationis infatigabili caelestium bonorum desiderio corpus senile inter cotidiana ieiunia domabat, multisque et uerbo et conuersatione saluti fuit.
[ 13 ] AT contra fuit quidam in prouincia Merciorum, cuius uisiones ac uerba, non autem et conuersatio, plurimis, sed non sibimet ipsi, profuit. Fuit autem temporibus Coenredi, qui post Aedilredum regnauit, uir in laico habitu atque officio militari positus; sed quantum pro industria exteriori regi placens, tantum pro interna suimet neglegentia displicens. Ammonebat ergo illum sedulo, ut confiteretur, et emendaret, ac relinqueret scelera sua, priusquam subito mortis superuentu tempus omne paenitendi et emendandi perderet. Uerum ille, frequenter licet admonitus, spernebat uerba salutis, seseque tempore sequente paenitentiam acturum esse promittebat. Haec inter tactus infirmitate, decidit in lectum, atque acri coepit dolore torqueri. Ad quem ingressus rex, diligebat enim eum multum, hortabatur, ut uel tunc, antequam moreretur, paenitentiam ageret commissorum. At ille respondit, non se tunc uelle confiteri peccata sua, sed cum ab infirmitate resurgeret; ne exprobrarent sibi sodales, quod timore mortis faceret ea, quae sospes facere noluerat; fortiter quidem, ut sibi uidebatur, locutus, sed miserabiliter, ut post patuit, daemonica fraude seductus.
Cumque morbo ingrauescente, denuo ad eum uisitandum ac docendum rex intraret, clamabat statim miserabili uoce: ‘Quid uis modo? quid huc uenisti? non enim mihi aliquid utilitatis aut salutis potes ultra conferre.’ At ille: ‘Noli,’ inquit, ‘ita loqui, uide ut sanum sapias.’ ‘Non,’ inquit, ‘insanio, sed pessimam mihi scientiam certus prae oculis habeo.’ ‘Et quid,’ inquit, ‘hoc est?’ ‘Paulo ante,’ inquit, ‘intrauerunt domum hanc duo pulcherrimi iuuenes, et resederunt circa me, unus ad caput, et unus ad pedes; protulitque unus libellum perpulchrum, sed uehementer modicum, ac mihi ad legendum dedit; in quo omnia, quae umquam bona feceram, intuens scripta repperi, et haec erant nimium pauca et modica. Receperunt codicem, neque aliquid mihi dicebant. Tum subito superuenit exercitus malignorum et horridorum uultu spirituum, domumque hanc et exterius obsedit, et intus maxima ex parte residens impleuit. Tunc ille, qui et obscuritate tenebrosae faciei, et primatu sedis maior esse uidebatur eorum, proferens codicem horrendae uisionis, et magnitudinis enormis, et ponderis pene inportabilis, iussit uni ex satellitibus suis mihi ad legendum deferre. Quem cum legissem, inueni omnia scelera, non solum quae opere uel uerbo, sed etiam quae tenuissima cogitatione peccaui, manifestissime in eo tetricis esse descripta litteris. Dicebatque ad illos, qui mihi adsederant, uiros albatos et praeclaros: “Quid hic sedetis, scientes certissime, quia noster est iste?” Responderunt: “Uerum dicitis: accipite et in cumulum damnationis uestrae ducite.” Quo dicto statim disparuerunt; surgentesque duo nequissimi spiritus, habentes in manibus uomeres, percusserunt me, unus in capite et alius in pede: qui uidelicet modo cum magno tormento inrepunt in interiora corporis mei, moxque ut ad se inuicem perueniunt, moriar, et paratis ad rapiendum me daemonibus in inferni claustra pertrahar.’
Sic loquebatur miser desperans, et non multo post defunctus, paenitentiam, quam ad breue tempus cum fructu ueniae facere supersedit, in aeternum sine fructu poenis subditus facit. De quo constat, quia, sicut beatus papa Gregorius de quibusdam scribit, non pro se ista, cui non profuere, sed pro aliis uiderit, qui eius interitum cognoscentes differre tempus paenitentiae, dum uacat, timerent, ne inprouiso mortis articulo praeuenti, inpaenitentes perirent. Quod autem codices diuersos per bonos siue malos spiritus sibi uidit offerri, ob id superna dispensatione factum est, ut meminerimus facta et cogitationes nostras non in uentum diffluere, sed ad examen summi Iudicis cuncta seruari; et siue per amicos angelos in fine nobis ostendenda, siue per hostes. Quod uero prius candidum codicem protulerunt angeli, deinde atrum daemones; illi perparuum, isti enormem; animaduertendum est, quod in prima aetate bona aliqua fecit, quae tamen uniuersa praue agendo iuuenis obnubilauit. Qui si e contrario errores pueritiae corrigere in adulescentia, ac bene faciendo a Dei oculis abscondere curasset, posset eorum numero sociari, de quibus ait psalmus: ‘Beati, quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata.’ Hanc historiam, sicut a uenerabili antistite Pecthelmo didici, simpliciter ob salutem legentium siue audientium narrandam esse putaui.
[ 14 ] NOUI autem ipse fratrem, quem utinam non nossem, cuius etiam nomen, si hoc aliquid prodesset, dicere possem; positum in monasterio nobili, sed ipsum ignobiliter uiuentem. Corripiebatur quidem sedulo a fratribus ac maioribus loci, atque ad castigatiorem uitam conuerti ammonebatur. Et quamuis eos audire noluisset, tolerabatur tamen ab eis longanimiter ob necessitatem operum ipsius exteriorum; erat enim fabrili arte singularis. Seruiebat autem multum ebrietati, et ceteris uitae remissioris inlecebris; magisque in officina sua die noctuque residere, quam ad psallendum atque orandum in ecclesia, audiendumque cum fratribus uerbum uitae concurrere consuerat. Unde accidit illi, quod solent dicere quidam, quia, qui non uult ecclesiae ianuam sponte humiliatus ingredi, necesse habet in ianuam inferni non sponte damnatus introduci. Percussus enim langore, atque ad extrema perductus, uocauit fratres, et multum merens ac damnato similis coepit narrare, quia uideret inferos apertos, et Satanan demersum in profundis tartari, Caiphanque cum ceteris, qui occiderunt Dominum, iuxta eum flammis ultricibus contraditum: ‘in quorum uicinia,’ inquit, ‘heu misero mihi locum despicio aeternae perditionis esse praeparatum.’ Audientes haec fratres coeperunt diligenter exhortari, ut uel tunc positus adhuc in corpore, paenitentiam faceret. Respondebat ille desperans: ‘Non est mihi modo tempus uitam mutandi, cum ipse uiderim iudicium meum iam esse conpletum.’
Talia dicens, sine uiatico salutis obiit, et corpus eius in ultimis est monasterii locis humatum, neque aliquis pro eo uel missas facere, uel psalmos cantare, uel saltim orare praesumebat. O quam grandi distantia diuisit Deus inter lucem et tenebras! Beatus protomartyr Stephanus passurus mortem pro ueritate, uidit caelos apertos, uidit gloriam Dei et Iesum stantem a dextris Dei; et ubi erat futurus ipse post mortem, ibi oculos mentis ante mortem, quo laetior occumberet, misit. At contra, faber iste tenebrosae mentis et actionis, inminente morte, uidit aperta tartara, uidit damnationem diaboli et sequacium eius; uidit etiam suum infelix inter tales carcerem, quo miserabilius ipse desperata salute periret, sed uiuentibus, qui haec cognouissent, causam salutis sua perditione relinqueret. Factum est hoc nuper in prouincia Berniciorum; ac longe lateque diffamatum, multos ad agendam et non differendam scelerum suorum paenitudinem prouocauit. Quod utinam exhinc etiam nostrarum lectione litterarum fiat!
[ 15 ] QUO tempore plurima pars Scottorum in Hibernia, et nonnulla etiam de Brettonibus in Brittania, rationabile et ecclesiasticum paschalis obseruantiae tempus Domino donante suscepit. Siquidem Adamnan, presbyter et abbas monachorum, qui erant in insula Hii, cum legationis gratia missus a sua gente, uenisset ad Aldfridum, regem Anglorum, et aliquandiu in ea prouincia moratus uideret ritus ecclesiae canonicos; sed et a pluribus, qui erant eruditiores, esset solerter admonitus, ne contra uniuersalem ecclesiae morem uel in obseruantia paschali, uel in aliis quibusque decretis cum suis paucissimis et in extremo mundi angulo positis uiuere praesumeret, mutatus mente est; ita ut ea, quae uiderat et audierat in ecclesiis Anglorum, suae suorumque consuetudini libentissime praeferret. Erat enim uir bonus, et sapiens, et scientia scripturarum nobilissime instructus.
Qui cum domum redisset, curauit suos, qui erant in Hii, quiue eidem erant subditi monasterio, ad eum, quem cognouerat, quemque ipse toto ex corde susceperat, ueritatis callem perducere, nec ualuit. Nauigauit Hiberniam, et praedicans eis, ac modesta exhortatione declarans legitimum paschae tempus, plurimos eorum, et pene omnes, qui ab Hiensium dominio erant liberi, ab errore auito correctos, ad unitatem reduxit catholicam, ac legitimum paschae tempus obseruare perdocuit. Qui cum celebrato in Hibernia canonico pascha, ad suam insulam reuertisset, suoque monasterio catholicam temporis paschalis obseruantiam instantissime praedicaret, nec tamen perficere, quod conabatur, posset, contigit eum ante expletum anni circulum migrasse de saeculo. Diuina utique gratia disponente, ut uir unitatis ac pacis studiosissimus ante ad uitam raperetur aeternam, quam redeunte tempore paschali, grauiorem cum eis, qui eum ad ueritatem sequi nolebant, cogeretur habere discordiam.
Scripsit idem uir de locis sanctis librum legentibus multis utillimum; cuius auctor erat docendo ac dictando Galliarum episcopus Arcuulfus, qui locorum gratia sanctorum uenerat Hierosolymam, et lustrata omni terra repromissionis, Damascum quoque, Constantinopolim, Alexandriam, multas maris insulas adierat; patriamque nauigio reuertens, ui tempestatis in occidentalia Brittaniae litora delatus est; ac post multa ad memoratum Christi famulum Adamnanum perueniens, ubi doctus in scripturis, sanctorumque locorum gnarus esse conpertus est, libentissime est ab illo susceptus, libentius auditus; adeo ut, quaeque ille se in locis sanctis memoratu digna uidisse testabatur, cuncta mox iste litteris mandare curauerit. Fecitque opus, ut dixi, multis utile, et maxime illis, qui longius ab eis locis, in quibus patriarchae uel apostoli erant, secreti, ea tantum de his, quae lectione didicerint, norunt. Porrexit autem librum hunc Adamnan Aldfrido regi, ac per eius est largitionem etiam minoribus ad legendum contraditus. Scriptor quoque ipse multis ab ea muneribus donatus patriam remissus est. De cuius scriptis aliqua decerpere, ac nostrae huic historiae inserere commodum fore legentibus reor.
[ 16 ] SCRIPSIT ergo de loco dominicae natiuitatis in hunc modum:— Bethleem ciuitas Dauid in dorso sita est angusto ex omni parte uallibus circumdato, ab occidente in orientem mille passibus longa, humili sine turribus muro per extrema plani uerticis instructo; in cuius orientali angulo quasi quoddam naturale semiantrum est, cuius exterior pars natiuitatis dominicae fuisse dicitur locus; interior Praesepe Domini nominatur. Haec spelunca tota interius pretioso marmore tecta supra locum, ubi Dominus natus specialius traditur, sanctas Mariae grandem gestat ecclesiam.
Scripsit item hoc modo de loco passionis ac resurrectionis illius:— ‘Ingressis a septentrionali parte urbem Hierosolymam, primum de locis sanctis pro condicione platearum diuertendum est ad ecclesiam Constantinianam, quae Martyrium appellatur. Hanc Constantinus imperator, eo quod ibi crux Domini ab Helena matre reperta sit, magnifico et regio cultu construxit. Dehinc ab occasu Golgothana uidetur ecclesia, in qua etiam rupis apparet illa, quae quondam ipsam adfixo Domini corpore crucem pertulit, argenteam modo pergrandem sustinens crucem, pendente magna desuper aerea rota cum lampadibus. Infra ipsum uero locum dominicae crucis, excisa in petra crypta est, in qua super altare pro defunctis honoratis sacrificium solet offerri, positis interim in platea corporibus. Huius quoque ad occasum ecclesiae, Anastasis, hoc est resurrectionis dominicae rotunda ecclesia, tribus cincta parietibus, XII columnis sustentatur, inter parietes singulos latum habens spatium uiae, quae tria altaria in tribus locis parietis medii continet, hoc est australi, aquilonali, et occidentali. Haec bis quaternas portas, id est introitus, per tres e regione parietes habet, e quibus IIII ad Uulturnum, et IIII ad Eurum spectant. Huius in medio monumentum Domini rotundum petra excisum est, cuius culmen intrinsecus stans homo manu contingere potest, ab oriente habens introitum, cui lapis ille magnus adpositus est; quod intrinsecus ferramentorum uestigia usque in praesens ostendit. Nam extrinsecus usque ad culminis summitatem totum marmore tectum est. Summum uero culmen auro ornatum auream magnam gestat crucem. In huius ergo monumenti Aquilonali parte sepulchrum Domini in eadem petra excisum, longitudinis VII pedum, trium mensura palmarum pauimento altius eminet; introitum habens a latere meridiano, ubi die noctuque XII lampades ardent, IIII intra sepulchrum, VIII supra in margine dextro. Lapis, qui ad ostium monumenti positus erat, nunc fissus est; cuius pars minor quadratum altare ante ostium nihilominus eiusdem monumenti stat; maior uero in orientali eiusdem ecclesiae loco quadrangulum aliud altare sub linteaminibus exstat. Color autem eiusdsm monumenti et sepulchri albo et rubicundo permixtus uidetur.
[ 17 ] DE loco quoque ascensionis dominicae praefatus auctor hoc modo refert:— Mons Oliuarum altitudine monti Sion par est, sed latitudine et longitudine praestat; exceptis uitibus et oliuis, rarae ferax arboris, frumenti quoque et hordei fertilis. Neque enim brucosa, sed herbosa et florida soli illius est qualitas; in cuius summo uertice, ubi Dominus ad caelos ascendit, ecclesia rotunda grandis, ternas per circuitum cameratas habet porticus desuper tectas. Interior namque domus propter dominici corporis meatum camerari et tegi non potuit; altare ad orientem habens angusto culmine protectum, in cuius medio ultima Domini uestigia, caelo desuper patente, ubi ascendit, uisuntur. Quae cum cotidie a credentibus terra tollatur, nihilominus manet, eandemque adhuc speciem ueluti inpressis signata uestigiis seruat. Haec circa aerea rota iacet, usque ad ceruicem alta, ab occasu habens introitum, pendente desuper in trocleis magna lampade, totaque die et nocte lucente. In occidentali eiusdem ecclesiae parte fenestrae octo, totidemque e regione lampades in funibus pendentes usque Hierosolymam per uitrum fulgent; quarum lux corda intuentium cum quadam alacritate et conpunctione pauefacere dicitur. In die ascensionis dominicas per annos singulos, missa peracta, ualidi flaminis procella desursum uenire consueuit, et omnes, qui in ecclesia adfuerint, terrae prosternere.
De situ etiam Chebron et monumentis patrum ita scribit:— Chebron quondam ciuitas et metropolis regni Dauid, nunc ruinis tantum, quid tunc fuerit, ostendens. Uno ad orientem stadio speluncam duplicem in ualle habet, ubi sepulchra patriarcharum quadrato muro circumdantur, capitibus uersis ad Aquilonem; et haec singula singulis tecta lapidibus instar basilicae dolatis; trium patriarcharum candidis, Adam obscurioris et uilioris operis, qui haud longe ab illis ad borealem extremamque muri illius partem pausat. Trium quoque feminarum uiliores et minores memoriae cernuntur. Mamre collis mille passibus a monumentis his ad Boream, herbosus ualde et floridus, campestrem habens in uertice planitiem; in cuius aquilonali parte quercus Abrahae duorum hominum altitudinis truncus ecclesia circumdata est.
Haec de opusculis excerpta praefati scriptoris ad sensum quidem uerborum illius, sed breuioribus strictisque conprehensa sermonibus, nostris ad utilitatem legentium historiis indere placuit. Plura uoluminis illius, siqui scire delectat, uel in ipso illo uolumine, uel in eo, quod de illo dudum strictim excerpsimus, epitomate requirat.
[ 18 ] ANNO dominicae incarnationis DCCV Aldfrid, rex Nordanhymbrorum, defunctus est, anno regni sui XXo necdum inpleto; cui succedens in imperium filius suus Osred, puer octo circiter annorum, regnauit annis XI. Huius regni principio antistes Occidentalium Saxonum Haeddi caelestem migrauit ad uitam. Bonus quippe erat uir, ac iustus, et episcopalem uitam siue doctrinam magis insito sibi uirtutum amore quam lectionibus institutus exercebat. Denique reuerentissimus antistes Pecthelm, de quo in sequentibus suo loco dicendum est, qui cum successore eius Aldhelmo multo tempore adhuc diaconus siue monachus fuit, referre est solitus, quod in loco, quo defunctus est, ob meritum sanctitatis eius multa sanitatum sint patrata miracula, hominesque prouinciae illius solitos ablatum inde puluerem propter languentes in aquam mittere, atque huius gustum siue aspersionem multis sanitatem egrotis et hominibus et pecoribus conferre; propter quod frequenti ablatione pulueris sacri fossa sit ibidem facta non minima.
Quo defuncto, episcopatus prouinciae illius in duas parrochias diuisus est. Una data Daniheli, quam usque hodie regit; altera Aldhelmo, cui annis IIII strenuissime praefuit; ambo et in rebus ecclesiasticis, et in scientia scripturarum sufficienter instructi. Denique Aldhelm, cum adhuc esset presbyter et abbas monasterii, quod ‘Maildufi urbem’ nuncupant, scripsit, iubente synodo suae gentis, librum egregium aduersus errorem Brettonum, quo uel pascha non suo tempore celebrant, uel alia perplura ecclesiasticae castitati et paci contraria gerunt, multosque eorum, qui Occidentalibus Saxonibus subditi erant Brettones, ad catholicam dominici paschae celebrationem huius lectione perduxit. Scripsit et de uirginitate librum eximium, quem in exemplum Sedulii geminato opere, et uersibus exametris, et prosa conposuit. Scripsit et alia nonnulla, utpote uir undecumque doctissimus; nam et sermone nitidus, et scripturarum, ut dixi, tam liberalium quam ecclesiasticarum erat eruditione mirandus. Quo defuncto, pontificatum pro eo suscepit Fortheri, qui usque hodie superest; uir et ipse in scripturis sanctis multum eruditus.
Quibus episcopatum administrantibus statutum est synodali decreto, ut prouincia Australium Saxonum, quae eatenus ad ciuitatis Uentanae, cui tunc Danihel praeerat, parrochiam pertinebat, et ipsa sedem episcopalem, ac proprium haberet episcopum; consecratusque est eis primus antistes Eadberct, qui erat abbas monasterii beatae memoriae Uilfridi episcopi, quod dicitur Selæseu; quo defuncto, Eolla suscepit officium pontificatus. Ipso autem ante aliquot annos ex hac luce subtracto, episcopatus usque hodie cessauit.
[ 19 ] ANNO autem imperii Osredi IIIIo, Coinred, qui regno Merciorum nobilissime tempore aliquanto praefuerat, nobilius multo regni sceptra reliquit. Nam uenit Romam, ibique adtonsus, pontificatum habente Constantino, ac monachusfactus, ad limina apostolorum, in precibus, ieiuniis, et elimosynis usque ad diem permansit ultimum; succedente in regnum Ceolredo filio Aedilredi, qui ante ipsum Coinredum idem regnum tenebat. Uenit autem cum illo et filius Sigheri regis Orientalium Saxonum, cuius supra meminimus, uocabulo Offa, iuuenis amantissimae aetatis et uenustatis, totaeque suae genti ad tenenda seruandaque regni sceptra exoptatissimus. Qui pari ductus deuotione mentis, reliquit uxorem, agros, cognatos, et patriam propter Christum, et propter euangelium, ut in hac uita centuplum acciperet, et in saeculo uenturo uitam aeternam. Et ipse ergo, ubi ad loca sancta Romam peruenerunt, adtonsus, et in monachico uitam habitu conplens, ad uisionem beatorum apostolorum in caelis diu desideratam peruenit.
Eodem sane anno, quo hi Brittaniam reliquere, antistes eximius Uilfrid post XL et V annos accepti episcopatus diem clausit extremum in prouincia, quae uocatur Inundalum; corpusque eius loculo inditum, perlatum est in monasterium ipsius, quod dicitur Inhrypum, et iuxta honorem tanto pontifici congruum in ecclesia beati apostoli Petri sepultum. De cuius statu uitae, ut ad priora repedantes, paucis, quae sunt gesta, memoremus, cum esset puer bonae indolis, atque aetatem moribus transiens, ita se modeste et circumspecte in omnibus gereret, ut merito a maioribus quasi unus ex ipsis amaretur, ueneraretur, amplecteretur, ubi XIIIIum aetatis contigit annum, monasticam saeculari uitam praetulit. Quod ubi patrisuo narrauit, iam enim mater obierat, libenter eius uotis ac desideriis caelestibus adnuit, eumque coeptis insistere salutaribus iussit. Uenit ergo ad insulam Lindisfarnensem, ibique monachorum famulatui se contradens, diligenter ea, quae monasticae castitatis ac pietatis erant, et discere curabat et agere. Et quia acris erat ingenii, didicit citissime psalmos, et aliquot codices; necdum quidem adtonsus, uerum eis, quae tonsura maiores sunt, uirtutibus, humilitatis et oboedientiae, non mediocriter insignitus; propter quod et a senioribus et coaetaneis suis iusto colebatur affectu. In quo uidelicet monasterio cum aliquot annos Deo seruiret, animaduertit paulatim adulescens animi sagacis, minime perfectam esse uirtutis uiam, quae tradebatur a Scottis, proposuitque animo uenire Romam, et qui ad sedem apostolicam ritus ecclesiastici siue monasteriales seruarentur, uidere. Quod cum fratribus referret, laudauerunt eius propositum, eumque id, quod mente disposuerat, perficere suadebant. At ille confestim ueniens ad reginam Eanfledam, quia notus erat ei, eiusque consilio ac suffragiis praefato fuerat monasterio sociatus, indicauit ei desiderium sibi inesse beatorum apostolorum limina uisitandi; quae delectata bono adulescentis proposito, misit eum Cantiam ad regem Erconberctum, qui erat filius auunculi sui, postulans, ut eum honorifice Romam transmitteret. Quo tempore ibi gradum archiepiscopatus Honorius, unus ex discipulis beati papae Gregorii, uir in rebus ecclesiasticis sublimiter institutus seruabat. Ubi cum aliquandiu demoratus adulescens animi uiuacis diligenter his, quae inspiciebat, discendis operam daret, superuenit illo alius adulescens, nomine Biscop, cognomento Benedictus, de nobilibus Anglorum, cupiens et ipse Romam uenire; cuius supra meminimus.
Huius ergo comitatui rex sociauit Uilfridum, utque illum secum Romam perduceret, iussit. Qui cum Lugdunum peruenissent, Uilfrid a Dalfino ciuitatis episcopo ibi retentus est, Benedictus coeptum iter nauiter Romam usque conpleuit. Delectabatur enim antistes prudentia uerborum iuuenis, gratia uenusti uultus, alacritate actionis, et constantia ac maturitate cogitationis. Unde et omnia, quae necesse habebat, habundanter ipsi cum sociis suis, quamdiu secum erant, donabat; et insuper offerebat, ut, si uellet, partem Galliarum non minimam illi regendam committeret, ac filiam fratris sui uirginem illi coniugem daret, eumque ipse loco adoptiui semper haberet. At ille gratias agens pietati, quam erga eum, cum esset peregrinus, habere dignaretur, respondit propositum se magis alterius conuersationis habere, atque ideo, patria relicta, Romam iter agere coepisse.
Quibus auditis antistes misit eum Romam, dato duce itineris, et cunctis simul, quae necessitas poscebat itineris, largiter subministratis; obsecrans sedulo, ut, cum patriam reuerteretur, per se iter facere meminisset. Ueniens uero Romam, et orationibus ac meditationi rerum ecclesiasticarum, ut animo proposuerat, cotidiana mancipatus instantia, peruenit ad amicitiam uiri sanctissimi ac doctissimi, Bonifatii uidelicet archidiaconi, qui etiam consiliarius erat apostolici papae; cuius magisterio IIII euangeliorum libros ex ordine didicit, computum paschae rationabilem, et alia multa, quae in patria nequiuerat, ecclesiasticis disciplinis accommoda, eodem magistro tradente percepit; et cum menses aliquot ibi studiis occupatus felicibus exegisset, rediit ad Dalfinum in Galliam, et III annos apud eum commoratus, adtonsus est ab eo, et in tanto habitus amore, ut heredem sibi illum facere cogitasset. Sed ne hoc fieri posset, antistes crudeli morte praereptus est, et Uilfrid ad suae potius, hoc est Anglorum, gentis episcopatum reseruatus. Namque Baldhild regina missis militibus episcopum iussit interfici; quem ad locum quidem, quo decollandus erat, secutus est Uilfrid clericus illius, desiderans cum eo, tametsi ipso multum prohibente, pariter occumbere. Sed hunc ubi peregrinum atque oriundum de natione Anglorum cognouere carnifices, pepercere illi, neque eum trucidare cum suo uoluere pontifice.
At ille Brittaniam ueniens, coniunctus est amicitiis Alchfridi regis, qui catholicas ecclesiae regulas sequi semper, et amare didicerat. Unde et ille, quia catholicum eum esse conperiit, mox donauit terram X familiarum in loco, qui dicitur Stanford, et non multo post monasterium XXX familiarum in loco, qui uocatur Inhrypum; quem uidelicet locum dederat pridem ad construendum inibi monasterium his, qui Scottos sequebantur. Uerum quia illi postmodum optione data maluerunt loco cedere, quam pascha catholicum, ceterosque ritus canonicos iuxta Romanae et apostolicae ecclesiae consuetudinem recipere, dedit hoc illi, quem melioribus inbutum disciplinis ac moribus uidit.
Quo in tempore, ad iussionem praefati regis presbyter ordinatus est in eodem monasterio ab Agilbercto episcopo Geuissorum, cuius supra meminimus, desiderante rege, ut uir tantae eruditionis ac religionis sibi specialiter indiuiduo comitatu sacerdos esset, ac doctor. Quem non multo post, detecta et eliminata, ut et supra docuimus, Scottorum secta, Galliam mittens, cum consilio atque consensu patris sui Osuiu, episcopum sibi rogauit ordinari, cum esset annorum circiter XXX, eodem Agilbercto tunc episcopatum agente Parisiacae ciuitatis; cum quo et alii XI episcopi ad dedicationem antistitis conuenientes, multum honorifice ministerium impleuerunt. Quo adhuc in transmarinis partibus demorante, consecratus est in episcopatum Eboraci, iubente rege Osuio, Ceadda uir sanctus, ut supra memoratum est, et tribus annis ecclesiam sublimiter regens, dehinc ad monasterii sui, quod est in Læstingæi, curam secessit, accipiente Uilfrido episcopatum totius Nordanhymbrorum prouinciae.
Qui deinde regnante Ecgfrido, pulsus est episcopatu, et alii pro illo consecrati antistites, quorum supra meminimus; Romamque iturus, et coram apostolico papa causam dicturus, ubi nauem conscendit, flante Fauonio pulsus est Fresiam, et honorifice susceptus a barbaris ac rege illorum Aldgilso, praedicabat eis Christum, et multa eorum milia uerbo ueritatis instituens, a peccatorum suorum sordibus fonte Saluatoris abluit; et quod postmodum Uilbrord, reuerentissimus Christi pontifex, in magna deuotione conpleuit, ipse primus ibi opus euangelicum coepit. Ibi ergo hiemem cum noua Dei plebe feliciter exigens, sic Romam ueniendi iter repetiit; et ubi causa eius uentilata est, praesente Agathone papa et pluribus episcopis, uniuersorum iudicio absque crimine accusatus fuisse, et episcopatu esse dignus inuentus est.
Quo in tempore idem papa Agatho, cum synodum congregaret Romae CXXV episcoporum, aduersus eos, qui unam in Domino Saluatore uoluntatem atque operationem dogmatizabant, uocari iussit et Uilfridum, atque inter episcopos considentem dicere fidem suam, simul et prouinciae siue insulae, de qua uenerat. Cumque catholicus fide cum suis esset inuentus, placuit hoc inter cetera eiusdem synodi gestis inseri, scriptumque est hoc modo: ‘Uilfridus Deo amabilis episcopus Eboracae ciuitatis, apostolicam sedem de sua causa appellans, et ab hac potestate de certis incertisque rebus absolutus, et cum aliis CXXV coepiscopis in synodo in iudicii sede constitutus, et pro omni aquilonali parte Brittaniae et Hiberniae, insulis [que ] quae ab Anglorum, et Brettonum, nec non Scottorum et Pictorum gentibus incoluntur, ueram et catholicam fidem confessus est, et cum subscriptione sua corroborauit.’
Post haec reuersus Brittaniam prouinciam Australium Saxonum ab idolatriae ritibus ad Christi fidem conuertit. Uectae quoque insulae uerbi ministros destinauit; et secundo anno Aldfridi, qui post Ecgfridum regnauit, sedem suam et episcopatum ipso rege inuitante recepit. Sed post V annos denuo accusatus, ab eodem ipso rege et plurimis episcopis praesulatu pulsus est; ueniensque Romam, cum praesentibus accusatoribus acciperet locum se defendendi, considentibus episcopis pluribus cum apostolico papa Iohanne, omnium iudicio probatum est accusatores eius non nulla in parte falsas contra eum machinasse calumnias; scriptumque a praefato papa regibus Anglorum Aedilredo et Aldfrido, ut eum in episcopatum suum, eo quod iniuste fuerit condemnatus, facerent recipi.
Iuuit autem causam absolutionis eius lectio synodi beatae memoriae papae Agathonis, quae quondam ipso praesente in urbe atque in eodem concilio inter episcopos residente, ut praediximus, acta est. Cum ergo causa exigente synodus eadem coram nobilibus et frequentia populi, iubente apostolico papa, diebus aliquot legeretur, uentum est ad locum, ubi scriptum erat: ‘Uilfridus Deo amabilis episcopus Eboracae ciuitatis, apostolicam sedem de sua causa appellans, et ab hac potestate de certis incertisque rebus absolutus,’ et cetera, quae supra posuimus. Quod ubi lectum est, stupor adprehendit audientes; et silente lectore coeperunt alterutrum requirere, quis esset ille Uilfridus episcopus. Tum Bonifatius consiliarius apostolici papae, et alii perplures, qui eum temporibus Agathonis papae ibi uiderant dicebant ipsum esse episcopum, qui nuper Romam accusatus a suis, atque ab apostolica sede iudicandus aduenerit: ‘qui iamdudum,’ inquiunt, ‘aeque accusatus huc adueniens, mox audita ac diiudicata causa et controuersia utriusque partis, a beatae memoriae papa Agathone probatus est contra fas a suo episcopatu repulsus; et tanti apud eum habitus est, ut ipsum in concilio, quod congregarat, episcoporum, quasi uirum incorruptae fidei, et animi probi residere praeciperet.’ Quibus auditis dicebant omnes una cum ipso pontifice, uirum tantae auctoritatis, qui per XL prope annos episcopatu fungebatur, nequaquam damnari debere, sed ad integrum culpis accusationum absolutum patriam cum honore reuerti.
Qui cum Brittaniam remeans in Galliarum partes deuenisset, tactus est infirmitate repentina, et ea crescente adeo pressus, ut neque equo uchi posset, sed manibus ministrorum portaretur in grabato. Sic delatus in Maeldum ciuitatem Galliae IIII diebus ac noctibus quasi mortuus iacebat, halitu tantum pertenui, quia uiueret, demonstrans. Cumque ita sine cibo et potu, sine uoce et auditu, quatriduo perseueraret, quinta demum inlucescente die, quasi de graui experrectus somno, exsurgens resedit; apertisque oculis uidit circa se choros psallentium simul et flentium fratrum; ac modicum suspirans interrogauit, ubi esset Acca presbyter; qui statim uocatus intrauit, et uidens eum melius habentem, ac loqui iam ualentem, flexis genibus gratias egit Deo cum omnibus, qui aderant, fratribus. Et cum parum consedissent, ac de supernis iudiciis trepidi aliqua confabulari coepissent, iussit pontifex ceteros ad horam egredi, et ad Accan presbyterum ita loqui exorsus est:
‘Uisio mihi modo tremenda apparuit, quam te audire ac silentio tegere uolo, donec sciam, quid de me fieri uelit Deus. Adstitit enim mihi quidam candido praeclarus habitu, dicens se Michahelem esse archangelum: “et ob hoc,” inquit, “missus sum, ut te a morte reuocem; donauit enim tibi Dominus uitam per orationes ac lacrimas discipulorum ac fratrum tuorum, et per intercessionem beatae suae genetricis semperque uirginis Mariae. Quapropter dico tibi, quia modo quidem ab infirmitate hac sanaberis; sed paratus esto, quia post quadriennium reuertens uisitabo te; patriam uero perueniens, maximam possessionum tuarum, quae tibi ablatae sunt, portionem recipies, atque in pace tranquilla uitam terminabis”.’ Conualuit igitur episcopus, cunctis gaudentibus, ac Deo gratias agentibus, coeptoque itinere Brittaniam uenit.
Lectis autem epistulis, quas ab apostolico papa aduexerat, Berctuald archiepiscopus, et Aedilred quondam rex, tunc autem abbas, libentissime fauerunt; qui uidelicet Aedilred accitum ad se Coinredum, quem pro se regem fecerat, amicum episcopo fieri petiit, et inpetrauit. Sed Aldfrid Nordanhymbrorum rex eum suscipere contemsit, nec longo tempore superfuit; unde factum est, ut, regnante Osredo filio eius, mox synodo facta iuxta fluuium Nidd, post aliquantum utriusque partis conflictum, tandem cunctis fauentibus in praesulatum sit suae receptus ecclesiae. Sicque IIII annis, id est usque ad diem obitus sui, uitam duxit in pace. Defunctus est autem in monasterio suo, quod habebat in prouincia Undalum sub regimine Cudualdi abbatis; et ministerio fratrum perlatus in primum suum monasterium, quod uocatur Inhrypum, positus est in ecclesia beati apostoli Petri iuxta altare ad Austrum, ut et supra docuimus; et hoc de illo supra epitaphium scriptum:
Uilfridus hic magnus requiescit corpore praesul,
Hanc Domino qui aulam ductus pietatis amore
Fecit, et eximio sacrauit nomine Petri,
Cui claues caeli Christus dedit arbiter orbis;
Atque auro ac Tyrio deuotus uestiit ostro.
Quin etiam sublime crucis, radiante metallo,
Hic posuit tropaeum, nec non et quattuor auro
Scribi euangelii praecepit in ordine libros;
Ac thecam e rutilo his condignam condidit auro;
Paschalis qui etiam sollemnia tempora cursus
Catholici ad iustum correxit dogma canonis,
Quem statuere patres, dubioque errore remoto,
Certa suae genti ostendit moderamina ritus;
Inque locis istis monachorum examina crebra
Colligit, ac monitis cauit, quae regula patrum
Sedulus instituit; multisque domique forisque
Iactatus nimium per tempora longa periclis,
Quindecies ternos postquam egit episcopus annos,
Transiit, et gaudens caelestia regna petiuit.
Dona, Iesu, ut grex pastoris calle sequatur.
[ 20 ] ANNO post obitum praefati patris proximo, id est quinto Osredi regis, reuerentissimus pater Hadrianus abbas, cooperator in uerbo Dei Theodori beatae memoriae episcopi, defunctus est, et in monasterio suo in ecclesia beatae Dei genetricis sepultus; qui est annus XLmus primus, ex quo a Uitaliano papa directus est cum Theodoro; ex quo autem Brittaniam uenit, XXXIX. Cuius doctrinae simul et Theodori inter alia testimonium perhibet, quod Albinus discipulus eius, qui monasterio ipsius in regimine successit, in tantum studiis scripturarum institutus est, ut Grecam quidem linguam non parua ex parte, Latinam uero non minus quam Anglorum, quae sibi naturalis est, nouerit.
Suscepit uero pro Uilfrido episcopatum Hagustaldensis ecclesiae Acca presbyter eius, uir et ipse strenuissimus, et coram Deo et hominibus magnificus; qui et ipsius ecclesiae suae, quae in beati Andreae apostoli honorem consecrata est, aedificium multifario decore ac mirificis ampliauit operibus. Dedit namque operam, quod et hodie facit, ut adquisitis undecumque reliquiis beatorum apostolorum et martyrum Christi, in uenerationem illorum poneret altaria, distinctis porticibus in hoc ipsum intra muros eiusdem ecclesiae, sed et historias passionis eorum, una cum ceteris ecclesiasticis uoluminibus, summa industria congregans, amplissimam ibi ac nobilissimam bibliothecam fecit, nec non et uasa sancta, et luminaria, aliaque huiusmodi, quae ad ornatum domus Dei pertinent, studiosissime parauit. Cantatorem quoque egregium, uocabulo Maban, qui a successoribus discipulorum beati papae Gregorii in Cantia fueral cantandi sonos edoctus, ad se suosque instituendos accersiit, ac per annos XII tenuit; quatinus et, quae illi non nouerant, carmina ecclesiastica doceret; et ea, quae quondam cognita longo usu uel neglegentia inueterare coeperunt, huius doctrina priscum renouarentur in statum. Nam et ipse episcopus Acca cantator erat peritissimus, quomodo etiam in litteris sanctis doctissimus, et in catholicae fidei confessione castissimus, in ecclesiasticae quoque institutionis regulis solertissimus exstiterat; et usquedum praemia piae deuotionis accipiat, existere non desistit; utpote qui a pueritia in clero sanctissimi ac Deo dilecti Bosa Eboracensis episcopi nutritus atque eruditus est; deinde ad Uilfridum episcopum spe melioris propositi adueniens, omnem in eius obsequio usque ad obitum illius expleuit aetatem; cum quo etiam Romam ueniens multa illic, quae in patria nequiuerat, ecclesiae sanctae institutis utilia didicit.
[ 21 ] EO tempore Naiton rex Pictorum, qui septentrionales Brittaniae plagas inhabitant, admonitus ecclesiasticarum frequenti meditatione scripturarum, abrenuntiauit errori, quo eatenus in obseruatione paschae cum sua gente tenebatur, et se suosque omnes ad catholicum dominicae resurrectionis tempus celebrandum perduxit. Quod ut facilius et maiore auctoritate perficeret, quaesiuit auxilium de gente Anglorum, quos iamdudum ad exemplum sanctae Romanae et apostolicae ecclesiae suam religionem instituisse cognouit. Siquidem misit legatarios ad uirum uenerabilem Ceolfridum, abbatem monasterii beatorum apostolorum Petri et Pauli, quod est ad ostium Uiuri amnis, et iuxta amnem Tinam, in loco, qui uocatur Ingyruum, cui ipse post Benedictum, de quo supra diximus, gloriosissime praefuit; postulans, ut exhortatorias sibi litteras mitteret, quibus potentius confutare posset eos, qui pascha non suo tempore obseruare praesumerent; simul et de tonsurae modo uel ratione, qua clericos insigniri deceret; excepto, quod etiam ipse in his non parua ex parte esset inbutus. Sed et architectos sibi mitti petiit, qui iuxta morem Romanorum ecclesiam de lapide in gente ipsius facerent, promittens hanc in honorem beati apostolorum principis dedicandam; se quoque ipsum cum suis omnibus morem sanctae Romanae et apostolicae ecclesiae semper imitaturum, in quantum dumtaxat tam longe a Romanorum loquella et natione segregati hunc ediscere potuissent. Cuius religiosis uotis ac precibus fauens reuerentissimus abba Ceolfrid misit architectos, quos petebatur, misit illi et litteras scriptas in hunc modum:
‘Domino excellentissimo et gloriosissimo regi Naitano, Ceolfrid abbas in Domino salutem.
‘Catholicam sancti paschae obseruantiam, quam a nobis, rex Deo deuote, religioso studio quaesisti, promtissime ac libentissime tuo desiderio, iuxta quod ab apostolica sede didicimus, patefacere satagimus. Scimus namque caelitus sanctae ecclesiae donatum, quotiens ipsi rerum domini discendae, docendae, custodiendae ueritati operam inpendunt. Nam et uere omnino dixit quidam saecularium scriptorum, quia felicissimo mundus statu ageretur, si uel reges philosopharentur, uel regnarent philosophi. Quod si de philosophia huius mundi uere intellegere, de statu huius mundi merito diligere potuit homo huius mundi; quanto magis ciuibus patriae caelestis in hoc mundo peregrinantibus optandum est, et totis animi uiribus supplicandum, ut, quo plus in mundo quique ualent, eo amplius eius, qui super omnia est, Iudicis mandatis auscultarc contendant, atque ad haec obseruanda secum eos quoque, qui sibi commissi sunt, exemplis simul et auctoritate instituant?
‘Tres sunt ergo regulae sacris inditae litteris, quibus paschae celebrandi tempus nobis praefinitum, nulla prorsus humana licet auctoritate mutari; e quibus duae in lege Mosi diuinitus statutae, tertia in euangelio per effectum dominicae passionis et resurrectionis adiuncta est. Praecepit enim lex, ut pascha primo mense anni et tertia eiusdem mensis septimana, id est a XVa die usque ad XXIam, fieri deberet; additum est per institutionem apostolicam ex euangelio, ut in ipsa tertia septimana diem dominicam expectare, atque in ea temporis paschalis initium tenere debeamus. Quam uidelicet regulam triformem quisquis rite custodierit, numquam in adnotatione festi paschalis errabit. Uerum si de his singulis enucleatius ac latius audire desideras, scriptum est in Exodo, ubi liberandus de Aegypto populus Israel primum pascha facere iubetur, quia: “dixerit Dominus ad Mosen et Aaron: Mensis iste uobis principium mensium primus erit in mensibus anni. Loquimini ad uniuersum coetum filiorum Israel et dicite eis: Xa die mensis huius tollat unusquisque agnum per familias et domus suas.” Et paulo post: “Et seruabitis eum usque ad XIIIIam diem mensis huius; immolabitque eum uniuersa multitudo filiorum Israel ad uesperam.” Quibus uerbis manifestissime constat, quod ita in obseruatione paschali mentio fit diei XIIIIae, ut non tamen in ipsa die XIIIIa pascha fieri praecipiatur; sed adueniente tandem uespera diei XIIIIae, id est XVa luna, quae initium tertiae septimanae faciat, in caeli faciem prodeunte, agnus immolari iubeatur; et quod ipsa sit nox XVie lunae, in qua percussis Aegyptiis Israel est a longa seruitute redemtus. “VII,” inquit, “diebus azyma comedetis.” Quibus item uerbis tota tertia septimana eiusdem primi mensis decernitur sollemnis esse debere. Sed ne putaremus easdem VII dies a XIIIIa usque ad XXam esse computandas, continuo subiecit: “In die primo non erit fermentum in domibus uestris. Quicumque comederit fermentum, peribit anima illa de Israel, a die primo usque ad diem septimum,” et cetera, usquedum ait: “In eadem enim ipsa die educam exercitum uestrum de terra Aegypti.”
‘Primum ergo diem azymorum appellat eum, in quo exercitum eorum esset educturus de Aegypto. Constat autem, quia non XIIIIa die, in cuius uespera agnus est immolatus, et quae proprie pascha siue phase dicitur; sed XVa sunt educti ex Aegypto, sicut in libro Numerorum apertissime scribitur: “Profecti igitur de Ramesse XVa die mensis primi, altera die phase, filii Israel in manu excelsa.” VII ergo dies azymorum, in quarum prima eductus est populus Domini ex Aegypto, ab initio, ut diximus, tertiae septimanae, hoc est a XVa die mensis primi usque ad XXIam eiusdem mensis diem conpletam computari oportet. Porro dies XIIIIa extra hunc numerum separatim sub paschae titulo praenotatur, sicut Exodi sequentia patenter edocent; ubi cum dictum esset: “In eadem enim ipsa die educam exercitum uestrum de terra Aegypti;” protinus adiunctum est: “Et custodietis diem istum in generationes uestras ritu perpetuo. Primo mense, XIIIIa die mensis comedetis azyma usque ad diem XXIam eiusdem mensis ad uesperam. VII diebus fermentatum non inuenietur in domibus uestris.” Quis enim non uideat, a XIIIIa usque ad XXIam non VII solummodo, sed octo potius esse dies, si et ipsa XIIIIa adnumeretur? Sin autem, ut diligentius explorata scripturae ueritas docet, a uespera diei XIIIIae usque ad uesperam XXIae computauerimus, uidebimus profecto, quod ita dies XIIIIa uesperam suam in festi paschalis initium prorogat, ut non amplius tota sacra sollemnitas, quam VII tantummodo noctes cum totidem diebus conprehendat; unde uera esse probatur nostra definitio, qua tempus paschale primo mense anni et tertia eius ebdomada celebrandum esse diximus. Ueraciter enim tertia agitur ebdomada, quod a uespera XIIIIae diei incipit, et in uespera XXIae conpletur.
‘Postquam uero pascha nostrum immolatus est Christus, diemque nobis dominicam, quae apud antiquos una uel prima sabbati siue sabbatorum uocatur, gaudio suae resurrectionis fecit esse sollemnem; ita hanc apostolica traditio festis paschalibus inseruit, ut nil omnimodis de tempore paschae legalis praeoccupandum, nihil minuendum esse decerneret. Quin potius statuit, ut expectaretur iuxta praeceptum legis idem primus anni mensis, expectaretur XIIIIa dies illius, expectaretur uespera eiusdem. Et cum haec dies in sabbatum forte inciderit, tolleret unusquisque agnum per familias et domus suas, et immolaret eum ad uesperam, id est praepararent omnes ecclesiae per orbem, quae unam catholicam faciunt, panem et uinum in mysterium carnis et sanguinis agni inmaculati, qui abstulit peccata mundi; et praecedente congrua lectionum orationum, caerimoniarum paschalium sollemnitate, offerrent haec Domino in spem futurae suae redemtionis. Ipsa est enim eadem nox, in qua de Aegypto per sanguinem agni Israelitica plebs erepta est; ipsa, in qua per resurrectionem Christi liberatus est a morte aeterna populus omnis Dei. Mane autem inlucescente die dominica, primam paschalis festi diem celebrarent. Ipsa est enim dies, in qua resurrectionis suae gloriam Dominus multifario piae reuelationis gaudio discipulis patefecit. Ipsa prima dies azymorum, de qua multum distincte in Leuitico scriptum est: “Mense primo, XIIIIa die mensis ad uesperam phase Domini est, et XVa die mensis huius sollemnitas azymorum Domini est. VII diebus azyma comedetis. Dies primus erit celeberrimus, sanctusque.”
‘Si ergo fieri posset, ut semper in diem XVum primi mensis, id est in lunam XVam dominica dies incurreret, uno semper eodemque tempore cum antiquo Dei populo, quanquam sacramentorum genere discreto, sicut una eademque fide, pascha celebrare possemus. Quia uero dies septimanae non aequali cum luna tramite procurrit, decreuit apostolica traditio, quac per beatum Petrum Romae praedicata, per Marcum euangelistam et interpretem ipsius Alexandriae confirmata est, ut adueniente primo mense, adueniente in eo uespera diei XIIIIae, expectetur etiam dies dominica, a XVa usque ad XXIam diem eiusdem mensis. In quacumque enim harum inuenta fuerit, merito in ea pascha celebrabitur; quia nimirum haec ad numerum pertinet illarum VII dierum, quibus azyma celebrari iubetur. Itaque fit, ut numquam pascha nostrum a septimana mensis primi tertia in utramuis partem declinet; sed uel totam eam, id est omnes VII legalium azymorum dies, uel certe aliquos de illis teneat. Nam etsi saltim unum ex eis, hoc est ipsum septimum adprehenderit, quem tam excellenter scriptura commendat: “Dies autem,” inquiens, “septimus erit celebrior et sanctior, nullumque seruile opus fiet in eo”; nullus arguere nos poterit, quod non recte dominicum paschae diem, quem de euangelio suscepimus, in ipsa, quam lex statuit, tertia primi mensis ebdomada celebremus.’
‘Cuius obseruantiae catholica ratione patefacta, patet e contrario error inrationabilis eorum, qui praefixos in lege terminos, nulla cogente necessitate, uel anticipare uel transcendere praesumunt. Namque sine ratione necessitatis alicuius anticipant illi tempus in lege praescriptum, qui dominicum paschae diem a XIIIIa mensis primi usque ad XXam putant lunam esse seruandum. Cum enim a uespera diei XIIIae uigilias sanctae noctis celebrare incipiunt, claret, quod illam in exordio sui paschae diem statuunt, cuius nullam omnino mentionem in decreto legis inueniunt. Et cum XXIa die mensis pascha dominicum celebrare refugiunt, patet profecto, quod illam per omnia diem a sua sollemnitate secernunt, quam lex maiore prae ceteris festiuitate memorabilem saepenumero commendat; sicque diem paschae ordine peruerso, et aliquando in secunda ebdomada totam conpleant, et numquam in ebdomadae tertiae die septima ponant; rursumque, qui a XVIa die mensis saepedicti usque ad XXIIam pascha celebrandum magis autumant, non minore utique errore, tametsi altero latere a recto ueritatis tramite diuertunt, et ueluti naufragia Scyllae fugientes, in Charybdi uoraginem submergendi decidunt. Nam cum a luna XVIa primi mensis oriente, id est a uespera diei XVae pascha incipiendum doceant; nimirum constat, quia XIIIIam diem mensis eiusdem, quam lex primitus et praecipue commendat, a sua prorsus sollemnitate secludunt; ita ut XVae, in qua populus Dei ab Aegyptia seruitute redemtus est, et in qua Dominus suo mundum sanguine a peccatorum tenebris liberauit, in qua etiam sepultus spem nobis post mortem beatae quietis tribuit, uix uesperam tangant.
‘Idemque poenam erroris sui in semet ipsos recipientcs, cum in XXIIa die mensis paschae diem statuunt dominicum, legitimos utique terminos paschae aperta transgressione uiolant, utpote qui ab illius diei uespera pascha incipiunt, in qua hoc lex consummari et perfici debere decreuit, illam in pascha diem adsignent primam, cuius in lege mentio nulla usquam repperitur, id est quartae primam septimanae. Qui utrique non solum in definitione et computo lunaris aetatis, sed et in mensis primi nonnumquam inuentione falluntur. Quae disputatio maior est, quam epistula hac uel ualeat conprehendi, uel debeat. Tantum hoc dicam, quod per aequinoctium uernale semper inerrabiliter possit inueniri, qui mensis iuxta computum lunae primus anni, qui esse debeat ultimus. Aequinoctium autem iuxta sententiam omnium Orientalium et maxime Aegyptiorum, qui prae ceteris doctoribus calculandi palmam tenent, XII Kalendarum Aprilium die prouenire consueuit, ut etiam ipsi horologica inspectione probamus. Quaecumque ergo luna ante aequinoctium plena est, XIIIIa uidelicet uel XVa existens, haec ad praecedentis anni nouissimum pertinet mensem, ideoque paschae celebrando habilis non est. Quae uero post aequinoctium, uel in ipso aequinoctio suum plenilunium habet, in hac absque ulla dubietate, quia primi mensis est, et antiquos pascha celebrare solitos, et nos, ubi dominica dies aduenerit, celebrare debere noscendum est. Quod ita fieri oportere illa nimirum ratio cogit, quia in Genesi scriptum est, quod “fecit Deus duo magna luminaria; luminare maius, ut praeesset diei; et luminare minus, ut praeesset nocti”; uel, sicut alia dicit editio, “luminare maius in inchoationem diei, et luminare minus in inchoationem noctis.” Sicut ergo prius sol a medio procedens orientis, aequinoctium uernale suo praefixit exortu; deinde luna, sole ad uesperam occidente, et ipsa plena a medio secuta est orientis; ita omnibus annis idem primus lunae mensis eodem necesse est ordine seruari, ut non ante aequinoctium, sed uel ipso aequinoctii die, sicut in principio factum est, uel eo transcenso plenilunium habere debeat. At si uno saltim die plenilunium tempus aequinoctii praecesserit, non hanc primo mensi anni incipientis, sed ultimo potius praeteriti lunam esse adscribendam; et ideo festis paschalibus inhabilem memorata ratio probat.
‘Quod si mysticam quoque uos in his rationem audire delectat, primo mense anni, qui ctiam mensis nouorum dictus est, pascha faccre iubemur; quia renouato ad amorem caelestium spiritu mentis nostrae, sacramenta dominicae resurrectionis et ereptionis nostrae celebrare debemus, tertia eiusdem mensis septimana facere praecipimur; quia ante legem et sub lege promissus, tertio tempore saeculi cum gratia uenit ipse, qui pascha nostrum immolaretur Christus; quia tertia post immolationem suae passionis die resurgens a mortuis, hanc dominicam uocari, et in ea nos annuatim paschalia eiusdem resurrectionis uoluit festa celebrare; quia nos quoque ita solum ueraciter eius sollemnia celebramus, si per fidem, spem et caritatem pascha, id est transitum, de hoc mundo ad Patrem, cum illo facere curamus. Post aequinoctium ueris plenilunium mensis praecipimur obseruare paschalis; ut uidelicet primo sol longiorem nocte faciat diem, deinde luna plenum suae lucis orbem mundo praesentet; quia primo quidem sol iustitiae, in cuius pennis est sanitas, id est Dominus Iesus, per resurrectionis suae triumphum cunctas mortis tenebras superauit; ac sic ascendens in caelos, misso desuper Spiritu, ecclesiam suam, quae saepe lunae uocabulo designatur, internae gratiae luce repleuit. Quem uidelicet ordinem nostrae salutis propheta contemplatus aiebat: “Eleuatus est sol, et luna stetit in ordine suo.”
‘Qui ergo plenitudinem lunae paschalis ante aequinoctium prouenire posse contenderit, talis in mysteriorum celebratione maximorum a sanctarum quidem scripturarum doctrina discordat; concordat autem eis, qui sine praeueniente gratia Christi se saluari posse confidunt; qui etsi uera lux tenebras mundi moriendo ac resurgendo numquam uicisset, perfectam se habere posse iustitiam dogmatizare praesumunt. Itaque post aequinoctialem solis exortum, post plenilunium primi mensis hunc ex ordine subsequens, id est post conpletam diem eiusdem mensis XIIIIam, quae cuncta ex lege obseruanda accepimus, expectamus adhuc monente euangelio in ipsa ebdomada tertia tempus diei dominicae, et sic demum uotiua paschae nostri festa celebramus, ut indicemus nos non cum antiquis excussum Aegyptiae seruitutis iugum uenerari, sed redemtionem totius mundi, quae in antiqui Dei populi liberatione praefigurata, in Christi autem resurrectione conpleta est, deuota fide ac dilectione colere, utque resurrectionis etiam nostrae, quam eadem die dominica futuram credimus, spe nos certissima gaudere signemus.
‘Hic autem, quem uobis sequendum monstramus, computus paschae decennouenali circulo continetur; qui dudum quidem, hoc est ipsis apostolorum temporibus, iam seruari in ecclesia coepit, maxime Romae et Aegypti, ut supra iam diximus. Sed per industriam Eusebii, qui a beato martyre Pamphylo cognomen habet, distinctius in ordinem conpositus est; ut quod eatenus per Alexandriae pontificem singulis annis per omnes ecclesias mandari consuerat, iam deinde congesta in ordinem serie lunae XIIIIae facillime posset ab omnibus sciri Cuius computum paschalis Theophilus Alexandriae praesul in centum annorum tempus Theodosio imperatori conposuit. Item successor eius Cy rillus seriem XC et V annorum in quinque decennouenalibus circulis conprehendit; post quem Dionysius Exiguus totidem alios ex ordine pari schemate subnexuit, qui ad nostra usque tempora pertingebant. Quibus termino adpropinquantibus, tanta hodie calculatorum exuberat copia, ut etiam in nostris per Brittaniam ecclesiis plures sint, qui mandatis memoriae ueteribus illis Aegyptiorum argumentis, facillime possint in quotlibet spatia temporum paschales protendere circulos, etiamsi ad quingentos usque et XXX duos uoluerint annos; quibus expletis, omnia, quae ad solis et lunae, mensis et septimanae consequentiam spectant, eodem, quo prius, ordine recurrunt. Ideo autem circulos eosdem temporum instantium uobis mittere supersedimus, quia de ratione tantum temporis paschalis instrui quaerentes, ipsos uobis circulos paschae catholicos abundare probastis.
‘Uerum his de pascha succincte, ut petisti, strictimque commemoratis, tonsuram quoque, de qua pariter uobis litteras fieri uoluisti, hortor, ut ecclesiasticam et Christianae fidei congruam habere curetis. Et quidem scimus, quia neque apostoli omnes uno eodemque sunt modo adtonsi, neque nunc ecclesia catholica, sicut una fide, spe, et caritate in Deum consentit, ita etiam una atque indissimili totum per orbem tonsurae sibi forma congruit. Denique, ut superiora, id est patriarcharum, tempora respiciamus, Iob, exemplar patientiae, dum ingruente tribulationum articulo caput totondit, probauit utique, quia tempore felicitatis capillos nutrire consuerat. At Ioseph et ipse castitatis, humilitatis, pietatis, ceterarumque uirtutum exsecutor ac doctor eximius, cum seruitio absoluendus adtonsus esse legitur, patet profecto, quia tempore seruitutis intonsis in carcere crinibus manere solebat. Ecce uterque uir Dei diuersum ab altero uultus habitum foris praemonstrabat, quorum tamen intus conscientia in parili uirtutum sibi gratia concordabat.
‘Uerum, etsi profiteri nobis liberum est, quia tonsurae discrimen non noceat, quibus pura in Deum fides, et caritas in proximum sincera est; maxime cum numquam patribus catholicis sicut de paschae uel fidei diuersitate conflictus, ita etiam de tonsurae differentia legatur aliqua fuisse controuersia; inter omnes tamen, quas uel in ecclesia, uel in uniuerso hominum genere repperimus tonsuras, nullam magis sequendam nobis amplectendamque iure dixerim ea, quam in capite suo gestabat ille, cui se confitenti Dominus ait: “Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam, et portae inferni non praeualebunt aduersus eam; et tibi dabo claues regni caelorum”; nullam magis abominandam detestandamque merito cunctis fidelibus crediderim ea, quam habebat ille, cui gratiam Spiritus Sancti conparare uolenti dicit idem Petrus: “Pecunia tua tecum sit in perditionem, quoniam donum Dei existimasti per pecuniam possideri; non est tibi pars neque sors in sermone hoc.” Neque uero ob id tantum in coronam adtondemur, quia Petrus ita adtonsus est; sed quia Petrus in memoriam dominicae passionis ita adtonsus est, idcirco et nos, qui per eandem passionem saluari desideramus, ipsius passionis signum cum illo in uertice, summa uidelicet corporis nostri parte gestamus. Sicut enim omnis ecclesia, quia per mortem sui uiuificatoris ecclesia facta est, signum sanctae crucis eius in fronte portare consueuit ut crebro uexilli huius munimine a malignorum spirituum defendatur incursibus; crebra huius admonitione doceatur se quoque carnem suam cum uitiis et concupiscentiis crucifigere debere; ita etiam oportet eos, qui uel monachi uotum, uel gradum clericatus habentes, artioribus se necesse habent pro Domino continentiae frenis astringere, formam quoque coronae, quam ipse in passione spineam portauit in capite, ut spinas ac tribulos peccatorum nostrorum portaret, id est exportaret et auferret a nobis, suo quemque in capite per tonsuram praeferre; ut se etiam inrisiones et obprobria pro illo libenter ac promte omnia sufferre ipso etiam frontispicio doceant; ut coronam uitae aeternae, quam repromisit Deus diligentibus se, se semper expectare, proque huius perceptione et aduersa se mundi et prospera contemnere designent. Ceterum tonsuram eam, quam magum ferunt habuisse Simonem, quis, rogo, fidelium non statim cum ipsa magia primo detestetur et merito exsufflet aspectu? Quae in frontis quidem superficie coronae uidetur speciem praeferre; sed ubi ad ceruicem considerando perueneris, decurtatam eam, quam te uidere putabas, inuenies coronam; ut merito talem simoniacis et non Christianis habitum conuenire cognoscas; qui in praesenti quidem uita a deceptis hominibus putabantur digni perpetuae gloria coronae; sed in ea, quae hanc sequitur uitam, non solum omni spe coronae priuati, sed aeterna insuper sunt poena damnati.
‘Neque uero me haec ita prosecutum aestimes, quasi eos, qui hanc tonsuram habent, condemnandos iudicem, si fide et operibus unitati catholicae fauerint; immo confidenter profiteor plurimos ex eis sanctos ac Deo dignos extitisse, ex quibus est Adamnan, abbas et sacerdos Columbiensium egregius, qui cum legatus suae gentis ad Aldfridum regem missus, nostrum quoque monasterium uidere uoluisset, miramque in moribus ac uerbis prudentiam, humilitatem, religionem ostenderet, dixi illi inter alia conloquens: “Obsecro, sancte frater, qui ad coronam te uitae, quae terminum nesciat, tendere credis, quid contrario tuae fidei habitu terminatam in capite coronae imaginem portas? et si beati Petri consortium quaeris, cur eius, quem ille anathematizauit, tonsurae imaginem imitaris? et non potius eius, cum quo in aeternum beatus uiuere cupis, etiam nunc habitum te, quantum potes, diligere monstras?” Respondit ille: “Scias pro certo, frater mi dilecte, quia etsi Simonis tonsuram ex consuetudine patria habeam, simoniacam tamen perfidiam tota mente detestor ac respuo; beatissimi autem apostolorum principis, quantum mea paruitas sufficit, uestigia sequi desidero.” At ego: “Credo,” inquam, “uere, quod ita sit; sed tamen indicio fit, quod ea, quae apostoli Petri sunt, in abdito cordis amplectimini, si quae eius esse nostis, etiam in facie tenetis. Namque prudentiam tuam facillime diiudicare reor, quod aptius multo sit, eius, quem corde toto abominaris, cuiusque horrendam faciem uidere refugis, habitum uultus a tuo uultu Deo iam dicato separare; et econtra eius, quem apud Deum habere patronum quaeris, sicut facta uel monita cupis sequi, sic etiam morem habitus te imitari condeceat.”
‘Haec tunc Adamnano dixi, qui quidem quantum conspectis ecclesiarum nostrarum statutis profecisset, probauit, cum reuersus ad Scottiam, multas postea gentis eiusdem turbas ad catholicam temporis paschalis obseruantiam sua praedicatione correxit; tametsi eos, qui in Hii insula morabantur, monachos, quibusque speciali rectoris iure praeerat, necdum ad uiam statuti melioris reducere ualebat. Tonsuram quoque, si tantum sibi auctoritatis subesset, emendare meminisset.
‘Sed et tuam nunc prudentiam, rex, admoneo, ut ea, quae unitati catholicae et apostolicae ecclesiae concinnant, una cum gente, cui te Rex regum et Dominus dominorum praefecit, in omnibus seruare contendas. Sic enim fit, ut post acceptam temporalis regni potentiam ipse beatissimus apostolorum princeps caelestis quoque regni tibi tuisque cum ceteris electis libens pandat introitum. Gratia te Regis aeterni longiori tempore regnantem ad nostram omnium pacem custodiat incolumem, dilectissime in Christo fili.’
Haec epistula cum praesente rege Naitono multisque uiris doctioribus esset lecta, ac diligenter ab his, qui intellegere poterant, in linguam eius propriam interpretata, multum de eius exhortatione gauisus esse perhibetur; ita ut exsurgens de medio optimatum suorum consessu, genua flecteret in terram, Deo gratias agens, quod tale munusculum de terra Anglorum mereretur accipere. ‘Et quidem et antea noui,’ inquit, ‘quia haec erat uera paschae celebratio, sed in tantum modo rationem huius temporis obseruandi cognosco, ut parum mihi omnimodis uidear de his antea intellexisse. Unde palam profiteor uobisque, qui adsidetis, praesentibus protestor, quia hoc obseruare tempus paschae cum uniuersa mea gente perpetuo uolo; hanc accipere debere tonsuram, quam plenam esse rationis audimus, omnes, qui in meo regno sunt, clericos decerno.’ Nec mora, quae dixerat, regia auctoritate perfecit. Statim namque iussu puplico mittebantur ad transcribendum, discendum, obseruandum, per uniuersas Pictorum prouincias circuli paschae decennouenales, oblitteratis per omnia erroneis LXXX et IIII annorum circulis. Adtondebantur omnes in coronam ministri altaris ac monachi; et quasi nouo se discipulatui beatissimi apostolorum principis Petri subditam, eiusque tutandam patrocinio gens correcta gaudebat.
[ 22 ] NEC multo post illi quoque, qui insulam Hii incolebant, monachi Scotticae nationis cum his, quae sibi erant subdita, monasteriis ad ritum paschae ac tonsurae canonicum Domino procurante perducti sunt. Siquidem anno ab incarnatione Domini DCCXVI, quo Osredo occiso Coenred gubernacula regni Nordanhymbrorum suscepit, cum uenisset ad eos de Hibernia Deo amabilis, et cum omni honorificentia nominandus pater ac sacerdos, Ecgberct, cuius superius memoriam saepius fecimus, honorifice ab eis et multo cum gaudio susceptus est. Qui quoniam et doctor suauissimus, et eorum, quae agenda docebat, erat exsecutor deuotissimus, libenter auditus ab uniuersis, inmutauit piis ac sedulis exhortationibus inueteratam illam traditionem parentum eorum, de quibus apostolicum illum licet proferre sermonem, quod aemulationem Dei habebant, sed non secundum scientiam; catholicoque illos atque apostolico more celebrationem, ut diximus, praecipuae sollemnitatis sub figura coronae perpetis agere perdocuit. Quod mira diuinae constat factum dispensatione pietatis, ut quoniam gens illa, quam nouerat scientiam diuinae cognitionis libenter ac sine inuidia populis Anglorum communicare curauit; ipsa quoque postmodum per gentem Anglorum in eis, quae minus habuerat, ad perfectam uiuendi normam perueniret. Sicut econtra Brettones, qui nolebant Anglis eam, quam habebant, fidei Christianae notitiam pandere, credentibus iam populis Anglorum, et in regula fidei catholicae per omnia instructis, ipsi adhuc inueterati et claudicantes a semitis suis, et capita sine corona praetendunt, et sollemnia Christi sine ecclesiae Christi societate uenerantur.
Susceperunt autem Hiienses monachi docente Ecgbercto ritus uiuendi catholicos sub abbate Duunchado, post annos circiter LXXX, ex quo ad praedicationem gentis Anglorum Aidanum miserant antistitem. Mansit autem uir Domini Ecgberct annos XIII in praefata insula, quam ipse uelut noua quadam relucente gratia ecclesiasticae societatis et pacis Christo consecrauerat; annoque dominicae incarnationis DCCXXVIIII, quo pascha dominicum octauo Kalendarum Maiarum die celebrabatur, cum missarum sollemnia in memoriam eiusdem dominicae resurrectionis celebrasset, eodem die et ipse migrauit ad Dominum, ac gaudium summae festiuitatis, quod cum fratribus, quos ad unitatis gratiam conuerterat, inchoauit, cum Domino et apostolis, ceterisque caeli ciuibus conpleuit, immo id ipsum celebrare sine fine non desinit. Mira autem diuinae dispensatio prouisionis erat, quod uenerabilis uir non solum in pascha transiuit de hoc mundo ad Patrem; uerum etiam cum eo die pascha celebraretur, quo numquam prius in eis locis celebrari solebat. Gaudebant ergo fratres de agnitione certa et catholica temporis paschalis; laetabantur de patrocinio pergentis ad Dominum patris, per quem fuerant correcti; gratulabatur ille, quod eatenus in carne seruatus est, donec illum in pascha diem suos auditores, quem semper antea uitabant, suscipere ac secum agere uideret. Sicque certus de illorum correctione reuerentissimus pater exsultauit, ut uideret diem Domini; uidit et gauisus est.
[ 23 ] ANNO dominicae incarnationis DCCXXV, qui erat annus septimus Osrici regis Nordanhymbrorum, qui Coenredo successerat, Uictred filius Ecgberecti, rex Cantuariorum, defunctus est nono die Kalendarum Maiarum; et regni, quod per XXXIIII semis annos tenebat, filios tres, Aedilberctum, Eadberctum, et Alricum, reliquit heredes. Anno post quem proximo Tobias Hrofensis ecclesiae praesul defunctus est, uir, ut supra meminimus, doctissimus. Erat enim discipulus beatae memoriae magistrorum Theodori archiepiscopi, et abbatis Hadriani; unde, ut dictum est, cum eruditione litterarum uel ecclesiasticarum uel generalium, ita Grecam quoque cum Latina didicit linguam, ut tam notas ac familiares sibi eas quam natiuitatis suae loquellam haberet. Sepultus uero est in porticu sancti Pauli apostoli, quam intro ecclesiam sancti Andreae sibi ipse in locum sepulchri fecerat. Post quem episcopatus officium Alduulf, Berctualdo archiepiscopo consecrante, suscepit.
Anno dominicae incarnationis DCCXXVIIII apparuerunt cometae duae circa solem, multum intuentibus terrorem incutientes. Una quippe solem praecedebat, mane orientem; altera uespere sequebatur occidentem, quasi orienti simul et occidenti dirae cladis praesagae; uel certe una diei, altera noctis praecurrebat exortum, ut utroque tempore mala mortalibus inminere signarent. Portabant autem facem ignis contra Aquilonem, quasi ad accendendum adclinem; apparebantque mense Ianuario, et duabus ferme septimanis permanebant. Quo tempore grauissima Sarracenorum lues Gallias misera caede uastabat, et ipsi non multo post in eadem prouincia dignas suae perfidiae poenas luebant. Quo anno sanctus uir Domini Ecgberct, ut supra commemorauimus, ipso die paschae migrauit ad Dominum; et mox, peracto pascha, hoc est VIIa Iduum Maiarum die, Osric rex Nordanhymbrorum uita decessit, cum ipse regni, quod XI annis gubernabat, successorem fore Ceoluulfum decreuisset, fratrem illius, qui ante se regnauerat, Coenredi regis, cuius regni et principia et processus tot ac tantis redundauere rerum aduersantium motibus, ut, quid de his scribi debeat, quemue habitura sint finem singula, necdum sciri ualeat.
Anno dominicae incarnationis DCCXXXI, Berctuald archiepiscopus longa consumtus aetate defunctus est die Iduum Ianuariarum; qui sedit annos XXXVII, menses VI, dies XIIII; pro quo anno eodem factus est archiepiscopus, uocabulo Tatuini, de prouincia Merciorum, cum fuisset presbyter in monasterio, quod uocatur Briudun. Consecratus est autem in Doruuerni ciuitate a uiris uenerabilibus Danihele Uentano, et Ingualdo Lundoniensi, et Alduino Lyccitfeldensi, et Alduulfo Hrofensi antistitibus, die decima Iunii mensis, dominica; uir religione et prudentia insignis, sacris quoque litteris nobiliter instructus.
Itaque in praesenti ecclesiis Cantuariorum Tatuini et Alduulf episcopi praesunt. Porro prouinciae Orientalium Saxonum Inguald episcopus; prouinciae Orientalium Anglorum Aldberct et Hadulac episcopi; prouinciae Occidentalium Saxonum Danihel et Fortheri episcopi; prouinciae Merciorum Alduini episcopus; et eis populis, qui ultra amnem Sabrinam ad occidentem habitant, Ualchstod episcopus; prouinciae Huicciorum Uilfrid episcopus; prouinciae Lindisfarorum Cyniberct episcopus praeest. Episcopatus Uectae insulae ad Danihelem pertinet episcopum Uentae ciuitatis. Prouincia Australium Saxonum iam aliquot annis absque episcopo manens ministerium sibi episcopale ab Occidentalium Saxonum antistite quaerit. Et hae omnes prouinciae ceteraeque australes ad confinium usque Hymbrae fluminis cum suis quaeque regibus Merciorum regi Aedilbaldo subiectae sunt.
At uero prouinciae Nordanhymbrorum, cui rex Ceoluulf praeest, IIII nunc episcopi praesulatum tenent; Uilfrid in Eburacensi ecclesia, Ediluald in Lindisfaronensi, Acca in Hagustaldensi, Pecthelm in ea, quae Candida Casa uocatur, quae nuper, multiplicatis fidelium plebibus, in sedem pontificatus addita ipsum primum habet antistitem.
Pictorum quoque natio tempore hoc et foedus pacis cum gente habet Anglorum, et catholicae pacis ac ueritatis cum uniuersali ecclesia particeps existere gaudet. Scotti, qui Brittaniam incolunt, suis contenti finibus nil contra gentem Anglorum insidiarum moliuntur aut fraudium. Brettones, quamuis et maxima ex parte domestico sibi odio gentem Anglorum, et totius catholicae ecclesiae statum pascha minus recto, moribusque inprobis inpugnent; tamen et diuina sibi et humana prorsus resistente uirtute, in neutro cupitum possunt obtinere propositum; quippe qui quamuis ex parte sui sint iuris, nonnulla tamen ex parte Anglorum sunt seruitio mancipati.
Qua adridente pace ac serenitate temporum, plures in gente Nordanhymbrorum, tam nobiles, quam priuati, se suosque liberos, depositis armis, satagunt magis, accepta tonsura, monasterialibus adscribere uotis, quam bellicis exercere studiis. Quae res quem sit habitura finem, posterior aetas uidebit.
Hic est inpraesentiarum uniuersae status Brittaniae, anno aduentus Anglorum in Brittaniam circiter ducentesimo octogesimo quinto, dominicae autem incarnationis anno DCCXXXI; in cuius regno perpetuo exsultet terra, et congratulante in fide eius Brittania, laetentur insulae multae, et confiteantur memoriae sanctitatis eius.
[ 24 ] UERUM ea, quae temporum distinctione latius digesta sunt, ob memoriam conseruandam breuiter recapitulari placuit.
Anno igitur ante incarnationem dominicam sexagesimo Gaius Iulius Caesar primus Romanorum Brittanias bello pulsauit, et uicit, nec tamen ibi regnum potuit obtinere.
Anno ab incarnatione Domini XLVI, Claudius secundus Romanorum Brittanias adiens, plurimam insulae partem in deditionem recepit, et Orcadas quoque insulas Romano adiecit imperio.
Anno incarnationis dominicae CLXVII, Eleuther Romae praesul factus XV annos ecclesiam gloriosissime rexit, cui litteras rex Brittaniae Lucius mittens, ut Christianus efficeretur, petiit et inpetrauit.
Anno ab incarnatione Domini CLXXXVIIII, Seuerus imperator factus XVII annis regnauit, qui Brittaniam uallo a mari usque ad mare praecinxit.
Anno CCCLXXXI, Maximus in Brittania creatus imperator, in Galliam transiit, et Gratianum interfecit.
Anno CCCCVIIII, Roma a Gothis fracta, ex quo tempore Romani in Brittania regnare cessarunt.
Anno CCCCXXX, Palladius ad Scottos in Christum credentes a Caelestino papa primus mittitur episcopus.
Anno CCCCXLVIIII, Marcianus cum Ualentiniano imperium suscipiens, VII annis tenuit, quorum tempore Angli a Brettonibus accersiti Brittaniam adierunt.
Anno DXXXVIII, eclypsis solis facta est XIIII. Kalendas Martias, ab hora prima usque ad tertiam.
Anno DXL, eclypsis solis facta XII. Kalendas Iulias, et apparuerunt stellae pene hora dimidia ab hora diei tertia.
Anno DXLVII, Ida regnare coepit, a quo regalis Nordanhymbrorum prosapia originem tenet, et XII annis in regno permansit.
Anno DLXV, Columba presbyter de Scottia uenit Brittaniam, ad docendos Pictos, et in insula Hii monasterium fecit.
Anno DXCVI, Gregorius papa misit Brittaniam Augustinum cum monachis, qui uerbum Dei genti Anglorum euangelizarent.
Anno DXCVII, uenere Brittaniam praefati doctores, qui fuit annus plus minus CL aduentus Anglorum in Brittaniam.
Anno DCI, misit papa Gregorius pallium Brittaniam Augustino iam facto episcopo, et plures uerbi ministros, in quibus et Paulinum.
Anno DCIII, pugnatum ad Degsastanæ.
Anno DCIIII, Orientales Saxones fidem Christi percipiunt sub rege Sabercto antistite Mellito.
Anno DCV, Gregorius obiit.
Anno DCXVI, Aedilberct rex Cantuariorum defunctus est.
Anno DCXXV, Paulinus a Iusto archiepiscopo ordinatur genti Nordanhymbrorum antistes.
Anno DCXXVI, Eanfled, filia Aeduini regis, baptizata cum XII in sabbato pentecostes.
Anno DCXXVII, Eduini rex baptizatus cum sua gente in pascha.
Anno DCXXXIII, Eduine rege peremto, Paulinus Cantiam rediit.
Anno DCXL, Eadbald rex Cantuariorum obiit.
Anno DCXLII, Osuald rex occisus.
Anno DCXLIIII, Paulinus, quondam Eboraci, sed tunc Hrofensis antistes ciuitatis, migrauit ad Dominum.
Anno DCLI, Osuini rex occisus, et Aidan episcopus defunctus est.
Anno DCLIII, Middilangli sub principe Peada fidei mysteriis sunt inbuti.
Anno DCLV, Penda periit, et Mercii sunt facti Christiani.
Anno DCLXIIII, eclypsis facta; Earconberct rex Cantuariorum defunctus, et Colman cum Scottis ad suos reuersus est; et pestilentia uenit; et Ceadda ac Uilfrid Nordanhymbrorum ordinantur episcopi.
Anno DCLXVIII, Theodorus ordinatur episcopus.
Anno DCLXX, Osuiu rex Nordanhymbrorum obiit.
Anno DCLXXIII, Ecgberct rex Cantuariorum obiit; et synodus facta est ad Herutforda, praesente Ecgfrido rege, praesidente archiepiscopo Theodoro, utillima, X capitulorum.
Anno DCLXXV, Uulfheri rex Merciorum, postquam XVII annos regnauerat, defunctus, Aedilredo fratri reliquit imperium.
Anno DCLXXVI, Aedilred uastauit Cantiam.
Anno DCLXXVIII, cometa apparuit; Uilfrid episcopus a sede sua pulsus est ab Ecgfrido rege; et pro eo Bosa, Eata, et Eadhaeth consecrati antistites.
Anno DCLXXVIIII, Ælfuini occisus.
Anno DCLXXX, synodus facta in campo Haethfeltha de fide catholica, praesidente archiepiscopo Theodoro; in quo adfuit Iohannes abba Romanus. Quo anno Hild abbatissa in Streanæshalæ obiit.
Anno DCLXXXV, Ecgfrid rex Nordanhymbrorum occisus est. Anno eodem Hlotheri rex Cantuariorum obiit.
Anno DCLXXXVIII, Caeduald rex Occidentalium Saxonum Romam de Brittania pergit.
Anno DCXC, Theodorus archiepiscopus obiit.
Anno DCXCVII, Osthryd regina a suis, id est Merciorum, primatibus interemta.
Anno DCXCVIII, Berctred dux regius Nordanhymbrorum a Pictis interfectus.
Anno DCCIIII, Aedilred, postquam XXXI annos Merciorum genti praefuit, monachus factus Coenredo regnum dedit.
Anno DCCV, Aldfrid rex Nordanhymbrorum defunctus est.
Anno DCCVIIII, Coenred rex Merciorum, postquam V annos regnauit, Romam pergit.
Anno DCCXI, Berctfrid praefectus cum Pictis pugnauit.
Anno DCCXVI, Osred rex Nordanhymbrorum interfectus, et rex Merciorum Ceolred defunctus; et uir Domini Ecgberct Hienses monachos ad catholicum pascha et ecclesiasticam correxit tonsuram.
Anno DCCXXV, Uictred rex Cantuariorum obiit.
Anno DCCXXVIIII, cometae apparuerunt, sanctus Ecgberct transiit, Osric mortuus est.
Anno DCCXXXI, Berctuald archiepiscopus obiit. Anno eodem Tatuini consecratus archiepiscopus nonus Doruuernensis ecclesiae, Aedilbaldo rege Merciorum XV. agente annum inperii.
Haec de historia ecclesiastica Brittaniarum, et maxime gentis Anglorum, prout uel ex litteris antiquorum, uel ex traditione maiorum, uel ex mea ipse cognitione scire potui, Domino adiuuante digessi Baeda famulus Christi, et presbyter monasterii beatorum apostolorum Petri et Pauli, quod est ad Uiuraemuda, et Ingyruum.
Qui natus in territorio eiusdem monasterii, cum essem annorum septem, cura propinquorum datus sum educandus reuerentissimo abbati Benedicto, ac deinde Ceolfrido; cunctumque ex eo tempus uitae in eiusdem monasterii habitatione peragens, omnem meditandis scripturis operam dedi; atque inter obseruantiam disciplinae regularis, et cotidianam cantandi in ecclesia curam, semper aut discere, aut docere, aut scribere dulce habui.
Nono decimo autem uitae meae anno diaconatum, tricesimo gradum presbyteratus, utrumque per ministerium reuerentissimi episcopi Iohannis, iubente Ceolfrido abbate, suscepi.
Ex quo tempore accepti presbyteratus usque ad annum aetatis meae LVIIII, haec in scripturam sanctam meae meorumque necessitati ex opusculis uenerabilium patrum breuiter adnotare, siue etiam ad formam sensus et interpretationis eorum superadicere curaui:
‘In principium Genesis, usque ad natiuitatem Isaac et eiectionem Ismahelis, libros IIII.
De tabernaculo et uasis eius, ac uestibus sacerdotum, libros III.
In primam partem Samuelis, id est usque ad mortem Saulis, libros III.
De aedificatione templi, allegoricae expositionis, sicut et cetera, libros II.
Item, in Regum librum XXX quaestionum.
In Prouerbia Salomonis libros III.
In Cantica canticorum libros VII.
In Isaiam, Danihelem, XII prophetas, et partem Hieremiae, distinctiones capitulorum ex tractatu beati Hieronimi excerptas.
In Ezram et Neemiam libros III.
In Canticum Habacum librum I.
In librum beati patris Tobiae explanationis allegoricae de Christo et ecclesia librum I.
Item, Capitula lectionum in Pentateucum Mosi, Iosue, Iudicum;
In libros Regum et Uerba dierum;
In librum beati patris Iob;
In Parabolas, Ecclesiasten, et Cantica canticorum;
In Isaiam prophetam, Ezram quoque et Neemiam.
In euangelium Marci libros IIII.
In euangelium Lucae libros VI.
Omeliarum euangelii libros II.
In apostolum quaecumque in opusculis sancti Augustini exposita inueni, cuncta per ordinem transscribere curaui.
In Actus apostolorum libros II.
In Epistulas VII catholicas libros singulos.
In Apocalypsin sancti Iohannis libros III.
Item, Capitula lectionum in totum nouum testamentum, excepto euangelio.
Item librum epistularum ad diuersos: quarum de sex aetatibus saeculi una est; de mansionibus filiorum Israel una; una de eo, quod ait Isaias: ‘Et claudentur ibi in carcerem, et post dies multos uisitabantur;’ de ratione bissexti una; de aequinoctio iuxta Anatolium una.
Item de historiis sanctorum: librum uitae et passionis sancti Felicis confessoris de metrico Paulini opere in prosam transtuli; librum uitae et passionis sancti Anastasii, male de Greco translatum, et peius a quodam inperito emendatum, prout potui, ad sensum correxi; uitam sancti patris monachi simul et antistitis Cudbercti, et prius heroico metro et postmodum plano sermone, descripsi.
Historiam abbatum monasterii huius, in quo supernae pietati deseruire gaudeo, Benedicti, Ceolfridi, et Huaetbercti in libellis duobus.
Historiam ecclesiasticam nostrae insulae ac gentis in libris V.
Martyrologium de nataliciis sanctorum martyrum diebus; in quo omnes, quos inuenire potui, non solum qua die, uerum etiam quo genere certaminis, uel sub quo iudice mundum uicerint, diligenter adnotare studui.
Librum hymnorum diuerso metro siue rhythmo.
Librum epigrammatum heroico metro, siue elegiaco.
De natura rerum, et de temporibus libros singulos; item de temporibus librum I maiorem.
Librum de orthographia, alfabeti ordine distinctum.
Item librum de metrica arte, et huic adiectum alium de schematibus siue tropis libellum, hoc est de figuris modisque locutionum, quibus scriptura sancta contexta est.’
Teque deprecor, bone Iesu, ut cui propitius donasti uerba tuae scientiae dulciter haurire, dones etiam benignus aliquando ad te fontem omnis sapientiae peruenire, et parere semper ante faciem tuam.
Bede