In Categorias Aristotelis (page 3)

Boèce · Arts Libéraux

Texte latin, domaine public · Source : local Spec (livres-gemini) · 3 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

Porphyrius uero hanc adiectionem uacare [263C] et carere ratione non putat. Cuius hanc prodidit causam. Ut enim multa sunt quae quod communibus animi conceptionibus esse suggererent, in huius libri principiis ab Aristotele praedicta sunt, ut de aequiuocis, et uniuocis, et denominatiuis, et de his omnibus, quaecumque usque ad substantiae disputationem ad ipsorum praedicamentorum utilitatem cognitionemque praedicta sunt, ita quaedam fuisse quae essent quidem in communibus sensibus, egerent tamen subtilioris diuisionis modo, haec diligenter supposita sunt, ut quid essent proprie teneretur, ne falsis opinionibus traductus non firmus animus luderetur. Docet autem hoc, inquit, etiam ipse ordo congruus rationique conueniens titulorum, hanc adiectionem fuisse perutilem atque necessariam. Prius enim de oppositis, post uero [263D] de his quae simul sunt, et de his quae posteriora sunt. Post autem de motu, ad postremum de habendi aequiuocatione sermonem faciens, libri seriem terminauit. Idcirco quod in omnibus quidem praedicamentis ante quaesiuit, utrum possint habere contraria. In his uero quae sunt ad aliquid, dixit magnum paruo non posse esse contrarium sed oppositum. Quid uero esse oppositum dicere praetermisit, ne ordo disputandi continuus rumperetur. Hic igitur recte quod illic praetermiserat, prius edocuit. In relatiuis quoque [264B] de his quae sunt prius, quaeque simul natura gignuntur, strictim tetigit, quod nunc diligenter explicat.

Faciendi uero patiendique praedicamenta sunt, in quibus quidam quasi motus agitatioque consideratur; necesse igitur fuit motu dicere, qui naturam faciendi atque patiendi uellet ostendere. Quis autem dubitet cuiuslibet sermonis aequiuocationem monstrare, esse perutile? Quare quoniam habere quoque praedicamentum est, non fuit inconueniens neque perfluum de habendi aequiuocatione tractasse.

[10]

DE OPPOSITIS QUOTIENS SOLENT OPPONI, DICENDUM EST. DICITUR AUTEM ALTERUM ALTERI OPPONI QUADRUPLICITER, AUT UT AD ALIQUID, AUT UT CONTRARIA, AUT UT HABITUS ET PRIUATIO, AUT UT AFFIRMATIO ET NEGATIO. OPPONITUR AUTEM [263C] UNUMQUODQUE ISTORUM, UT SIT FIGURATIM DICERE, UT RELATIUA UT DUPLUM MEDIO, UT CONTRARIA UT BONUM MALO, UT SECUNDUM PRIUATIONEM ET HABITUM UT CAECITAS ET VISUS, UT AFFIRMATIO ET NEGATIO UT SEDET Ñ NON SEDET.

Illud quoque quaeritur utrum oppositionis nomen aequiuoce praedicetur. Dicimus enim quattuor modis opponi, aut ut contraria, aut ut aliquid, aut ut habitum et priuationem, aut ut affirmationem et negationem. Hic ergo contenditur utrum aequiuocatio quaedam circa has quattuor diuersitates sit, an id ipsum quod dicimus oppositum generis uice praedicetur, ut sit uniuocum. Sed in hoc Stoicorum Peripateticorumque diuersa sententia fuit, et ut ipsi inter se Peripatetici, diuerse sectati sunt. Stoicorum quoniam longa sententia est, praetermittatur, aliis autem Peripateticis placet nomen hoc oppositi de subiectis aequiuoce praedicari, ita affirmantibus, quoniam Aristoteles ita dixit: De oppositis quoties solent opponi dicendum est hoc, id est quoties ad multiplicitatem pertinet aequiuocationis. Sed qui melius iudicauere, si oppositionis nomen generis loco dicunt debere praedicari, idcirco quod cum nomen opposilionis de subiectis quattuor oppositionibus praedicetur, ab his quoque definitio non oberret. Sunt enim opposita quae in [265A] eodem, secundum idem, in eodem tempore, circa unam eamdemque rem, simul esse non posunt, quod per singula quaeque pergentibus in singulis oppositis inuenitur. Namque album et nigrum, quae sunt contraria, unu eodemque tempore circa unum idemque corpus partemque corporis simul esse non possunt, nec seruus atque dominus eiusdem, eodem tempore idem seruus idem dominus est, nec habitus et priuatio; quis enim dicat in eodem oculo uno eodemque tempore et uisum posse esse et caecitatem? Iam uero affirmatio et negatio quam repugnantes sint, quamque in eodem simul esse non possint, nulli dubium est. Quare si ea quae sub oppositione ponuntur oppositionis nomen definitionemque suscipiunt, quid est dubium oppositionem non aequiuoce [265B] praedicari? His igitur positis, ad eorum distantias differentiasque ueniamus.

QUAECUMQUE IGITUR UT RELATIUA OPPONUNTUR, EA IPSA QUAE SUNT OPPOSITORUM DICUNTUR, AUT QUOMODOLIBET ALITER AD EA; UT DUPLUM MEDII, HOC IPSUM QUOD EST, DICITUR DUPLUM; ET SCIENTIA SCIBILIS REI SCIENTIA UT AD ALIQUID OPPONITUR, ET DICITUR SCIENTIA, HOC IPSUM QUOD EST, SCIBILIS; ET SCIBILE, HOC IPSUM QUOD EST, AD OPPOSITUM DICITUR, SCILICET SCIENTIAM (SCIBILE ENIM ALIQUA SCIENTIA SCIBILE DICITUR).

QUAECUMQUE ERGO OPPONUNTUR UT AD ALIQUID, EA IPSA QUAE SUNT OPPOSITORUM VEL ALIO QVOLIBET MODO AD SE INUICEM DICUNTUR.

Ea quidem huius oppositionis quae secundum relationem dicuntur, et per seipsa plana atque uulgata sunt et superiori relationis disputatione iam cognita. Illa enim [265C] sunt ad aliquid quaecumque id quod sunt aliorum dicuntur, uel quomodolibet aliter ad ea, ut seruus domini seruus, et dominus serui dominus, et magnum ad paruum dicitur, et rursus paruum refertur ad magnum. Quod si hoc in relatiuis omnibus inuenitur, nulla est dubitatio quin etiam in his hoc deprehendi possit, quae secundum ad aliquid opponuntur, ut ea ipsa id quod sunt oppositorum dicantur uel quomodolibet aliter ad opposita, ut si est seruus domino oppositus, dominus serui dicatur, id est oppositi sui, et rursus si dominus seruo oppositus est, domini seruus dicatur. Paruum uero ad magnum, et magnum ad paruum, id est ad oppositum sibi. Atque hoc quidem in omnibus secundum ad [265D] aliquid oppositionibus inueniri necesse est. Quocirca sit haec proprietas eorum quae secundum ad aliquid opponuntur, quod ea ipsa quae sunt ad opposita referuntur, et ipsorum esse dicuntur.

His ergo ante constitutis docet differentiam qua inter se ea quae secundum contrarietatem dicuntur, uel ea quae secundum ad aliquid, discrepant atque dissentiunt; ait enim:

ILLA VERO QUAE UT CONTRARIA, IPSA QUIDEM QUAE SUNT NULLO MODO AD INUICEM DICUNTUR, CONTRARIA VERO SIBI INUICEM DICUNTUR; NEQUE ENIM BONUM MALI DICITUR BONUM SED CONTRARIUM; NEC ALBUM NIGRI ALBUM SED CONTRARIUM. QUARE DIFFERUNT ISTAE OPPOSITIONES INUICEM.

[266A] Dictum est in his quae secundum ad aliquid opponuntur, quod ea ipsa id quod sunt ad id quod sibi est oppositum dicerentur. Contraria uero et ipsa quidem opponuntur sibi sed id quod sunt ad opposita non dicuntur, contraria autem dicuntur. Hoc autem huiusmodi est. Bonum malo contrarium dicimus esse, et rursus malum bono. Nigrum quoque albo contrarium putamus, nihilominus quoque album nigro. Sed cum hoc arbitramur, non tamen dicimus ea id quod sunt esse oppositorum. Si enim diceremus ea id quod est bonum esse oppositi sui, non diceretur bonum malo esse contrarium sed bonum esse mali bonum. Nec ila praedicationem quis faceret nigrum albo esse contrarium sed nigrum albi esse nigrnm. Hoc est enim id quod est nigrum dici ad oppositum suum, si [266B] quis dicat nigrum albi esse nigrum; quod quoniam non dicitur, ea ipsa quae sunt non dicuntur oppositorum, ea scilicet quae sibi ut contraria uidentur opponi. Sed quoniam dicimus bonum malo contrari uni, et nigrum albo contrarium, quamquam id quod sunt oppositorum non dicantur, tamen ad opposita ut contraria nominantur. Atque hoc est quod ait: Ipsa quidem quae sunt nullo modo ad seinuicem dicuntur. Contraria uero sibi inuicem dicuntur. Non enim dicitur bonum mali bonum, hoc est enim id quod est opposili praedicare sed dicimus bonum malo cootrarium. Quocirca differunt ea quae similiter ad aliquid opponuntur his quae secundum contrarietatem sibi sunt opposita, quod ea quidem quae secundum relationem opposita sunt id quod sunt oppositorum [266C] dicuntur. Illa uero quae ut contraria, ipsa quidem quod sunt oppositorum nomine minime sed tantum contraria praedicantur, ut bonum contrarium esse dicatur oppositi sui non boni. Dicimus enim bonum malo contrarium, eum non dicamus bonum mali bonum. Sed quoniam differentiam secundum ad aliquid oppositionis contrariorumque monstrauit, ipsorum inter se contrariorum differentiam discrepantiamque persequitur.

QUAECUMQUE VERO CONTRARIORUM TALIA SUNT UT IN QUIBUS NATA SUNT FIERI ET DE QUIBUS PRAEDICANTUR, NECESSARIUM SIT ALTERUM IPSORUM INESSE, NIHIL EORUM MEDIUM EST (QUORUM AUTEM NON EST NECESSARIUM ALTERUM INESSE, HORUM OMNIUM EST ALIQUID MEDIUM); UT AEGRITUDO ET SANITAS IN CORPORE ANIMALIS NATA EST FIERI, ET NECESSE [266D] EST ALTERUM IPSORUM INESSE ANIMALIS CORPORI, AUT AEGRITUDINEM AUT SANITATEM; ET PAR QUIDEM ET IMPAR DE NUMERO PRAEDICATUR, ET NECESSE EST HORUM ALTERUM NUMERO INESSE, VEL PAR VEL IMPAR; ET NON EST HORUM ALIQUID MEDIUM, NEQUE AEGRITUDINIS NEQUE SANITATIS, NEQUE IMPARIS NEQUE PARIS. QUORUM AUTEM NOR EST NECESSARIUM ALTERUM INESSE, HORUM EST ALIQUID MEDIUM; UT ALBUM ET NIGRUM IN CORPORE NATUM EST FIERI, ET NON EST NECESSE ALTERUM EORUM INESSE CORPORI (NON ENIM OMNE CORPUS VEL ALBUM VEL NIGRUM EST); ET PROBUM ET IMPROBUM DICITUR QUIDEM DE HOMINE ET DE ALIIS PLURIBUS, NON EST AUTEM NECESSE ALTERUM INESSE HIS DE QUIBUS PRAEDICATUR; NON ENIM OMNIA AUT PROBA SUNT AUT IMPROBA. ET EST ALIQUID HORUM MEDIUM, UT ALBI ET NIGRI [267A] UENETUM VEL PALLIDUM VEL QUICUMQUE ALII COLORES SUNT, FOEDI VERO ET PULCHRI QUOD NEQUE PULCHRUM EST NEQUE FOEDUM. IN ALIQUIBUS QUIDEM MEDIETATIBUS POSITA SUNT NOMINA, UT ALBI ET NIGRI UENETUM ET PALLIDUM; IN ALIQUIBUS VERO NON EST NOMINE ASSIGNARE MEDIETATEM, UTRIUSQUE VERO NEGATIONE DEFINITUR, UT NEC BONUM NEC MALUM, NEC IUSTUM NEC INIUSTUM.

Breuis contrariorum partitio hoc modo facienda est. Contrariorum alia sunt habentia medietatem, alia uero non habentia, et eorum quorum est aliquid medium, in aliis plures medietates, in aliis uero una tantum medietas inuenitur. Atque horum aliquae medietates propriis nominibus appellantur in aliquibus [267B] uero ipsae quidem medietates propriis appellationibus carent, contrariorum uero negatione signantur. Sed haec quae dicta sunt a primordio repetentes propriis probemus exemplis. Illa uero contraria quae medio carent talia sunt, ut necesse sit alterum eorum proprio inesse subiecto, ut est aegritudo et sanitas. Omne enim corpus in quo aegritudo sanitasque uersatur, aut aegrum aut sanum est. Atque ideo quoniam aegritudo et sanitas medietate carent, alterutrum eorum inerit ei subiecto, in quo utraque nata sunt fieri, et de quo praedicantur. Nam quoniam in corpore animalis sanitas et aegritudo fieri nata est, id est ita fieri solet, et ita omne natum est aninial, ut aut sanum esse possit aut aegrum. Et quoniam de animalis corpore aut sanum, aut aegrum praedicatur, necesse est [267C] quoniam haec medio carent in omni corpore animalis aut aegritudinem, aut sanitatem esse. Quocirca eorum quae medio carent, necesse alterum interesse subiecto, et quaecumque talia sunt, ut alterum ipsorum subiecto inesse necesse sit, nulla inter ea medietas clauditur. Illa uero contraria in quibus aliqua medietas est non sunt talia, ut eorum necesse sit alterum inesse subiecto. Nam in illis quae medio carent idcirco alterutrum subiecto inesse necesse est, quod eorum medietas nulla est quae possit interea subiectae inesse substantiae, ut in numero quoniam paritas et imparitas medium nihil habenti (omnis enim numerus aut par aut impar est nec est quod propterea numero inesse possit), ideo omnis numerus aut par aut impar est. In his uero quae inter se medietatem aliquam [267D]

complectuntur, non est necesse semper alterum contrariorum inesse. Potest namque inesse medietas, ut in colore, quoniam album atque nigrum contrarietatis uice diuersa sunt, habent autem medium quod est rubrum uel pallidum, idcirco non omne corpus uel album uel nigrum est, quoniam potest aliquando in subiectis corporibus albi atque nigri medietas inueniri. Videmus namque rubrum corpus, ut rosam multosque praeterea flores, quos uerni temporis clementia parturit. Recte igitur dictum est, eorum quorum non sunt aliquae medietates, alterum semper inesse subiectis, et in quibus necesse est alterum inesse, fieri non posse quin illic medietas ulla sit.

Eodem quoque modo et quae medietates habent, non [268A] necessario alterutra subiectis inesse, et quae non est necesse alterutra subiectis inesse, non est dubium quin illic quaedam possit esse medietas sed in aliquibus quidam plures, in aliquibus autem una est medietas, ut in colore inter album alque nigrum plures medietates sunt. Est enim (ut dictum est) rubrum, et quoque pallidum, eodem quoque modo uenetum, et multa praeterea huiusmodi. In calido uero atque frigido una medietas est, quae dicitur tepor. Horum autem quibus una medietas est, in aliis nornen est positum, in aliis non. Et positum quidem nomen est, ut inter calidum frigidumque, hanc enim medietatem tepidum esse praedicamus. Non est uero positum in eo quod Aristoteles ipse sic dixit: Improbi uero et probi, quod neque probum est, neque improbum. [268B] Nam quoniam bonum atque in ulum sibi sunt contraria, non autem necesse est omne quod boni maliue susceptibile est, uel bonum esse uel malum, idcirco dixit bonum malumque, cum sint contraria, habere quamdam medietatem, cui nomen positum quidem non sit sed nihilominus eam quis inter has contrariorum naturas inueniet. Nam quod dictum est a posterioribus inter bonum malam qua esse ea quae dicantur indifferentia, ut interest uirtutem atque turpitudinem, quae utraque sibi sunt contraria, diuitiae et pulchritudo, quae (ut Stoici putant) neque mala neque bona sunt, atque idcirco indifferentia nominauere sed hoc ipsum quod dicimus indifferens apud priores nomen non erat, et a posterioribus inuentum est.

Aristoteles autem qui hoc nomine usus nunquam [268C] est, ait probum atque improbum habere quidem aliquam medietatem, uerumtamen eam nullo nomine nuncupari sed eam utriusque contrarii negotiatione definiuit. Ait enim medietatem probi atque improbi esse, quod neque probum esset neque improbum, ut iusti atque iniusti medietas est, quod neque iustum, neque iuiustum est. Sed ne uideatur inconueniens aliquid negationibus definiri, ipse ait: In aliquibus uero non est nomine assignare medietatem, utriusque uero negatione definitur. Namque ubi est una medietas, si utraque contraria sint remota, sola tantum medietas permanebit, ut in eo quod est bonum et malum, quoniam his una medietas est, sublato bono atque malo, solum quod neque bonum, neque malum est relinquitur. Quocirca tota rursus diuisio [268D] breuiter assumenda est. Eorum quae sunt contraria quorum necesse est semper alterum inesse in his, in quibus ea secundum propriam naturam inesse contingunt, ea nullam inter se retinent medietatem, ut in corpore sanitas et aegritudo, in numero paritas atque im paritas. Quaecumque uero in his in quibus esse possunt, non ita sunt, ut eorum necesse si alterum inesse, haec aliquam inter se qualitatem medietatis amplectuntur, ut albedo atque nigredo, rubrum, frigidum atque calidum teporem. Horum autem alia sunt quae unam solam continent medietatem, alia uero quae multas, et multas, ut inter album atque nigrum, pallidum, uenetum, quae medietates sunt. Inter calidum atque frigidum una sola est medietas, tepor. [269A] Horum autem quae unam retinent medietatem, in aliis nomina sunt posita, ut in eo ipso calore ac frigore. Est enim tepor medietas caloris atque frigoris. In aliquibus uero nomen positum non est, ut in eo quod est bonum atque malum, iustum atque in iustum. In his enim medietas nomen positum non habet sed utrorumque contrariorum negationibus definitur, ut dicamus eam esse boni atque mali medietatem, quod neque bonum est malum, eamque esse iusti et iniusti medietatem, quae utraque contrarietate summota, utrorumque negatione relinquitur, ut est neque iustum, neque iniustum.

PRIUATIO VERO ET HABITUS DICUNTUR QUIDEM CIRCA IDEM ALIQUID, UT VISIO ET CAECITAS CIRCA OCULUM; UNIVERSALITER AUTEM DICERE EST IN QUO NASCITUR HABITUS FIERI, CIRCA HOC DICITUR UTRUMQUE EORUM.

[269B] Ordine tertiam speciem propositae oppositionis exsequitur eam quae secundum habitum priuationemque dicitur, atque in ea unam similitudinem posuit quae illi est cum contrarietate coniuncta. Nam sicut ea quae sunt contraria circa idem sunt, ut album, quoniam semper in corpore est, nigrum quoque semper est in corpore, et iustitia, quoniam semper animo inserta est, iniustitia quoque mentis est uitium, ita quoque ea quae secundum priuationem habitumque dicuntur, circa idem semper necesse est inueniri, ut quoniam uisus habitus est (habemus enim uisum) et uisus est in oculos circa oculum, caecitas quoque, quae priuatio uisus est, praeter oculum non est. Auditus etiam, qui habitus est, quoniam circa aures est, eius quoque priuatio quae surditas [269C] dicitur, ab auribus non recedit; ita quoque et circa quod fuerit habitus, circa idem ipsum illius habitus priuatio consideratur. Atque hinc regulam dat. Uniuersaliter enim dicit in quo sit in eo fieri priuationem. Quid uero sit priuari, continuata dispositione subiunxit:

PRIUARI VERO TUNC DICIMUS UNUMQUODQUE HABITUS SUSCEPTIBILIUM, QUANDO IN QUO NATUM EST INESSE VEL QUANDO NATUM EST HABERE NULLO MODO HABET.

Quid sit priuatio hac Aristoteles definitione conclusit. Neque enim quaecumque non habent uisum, caeca dicuntur, nec uero surdum est omne quod non sentit auditum, nemo enim neque parietem caecum dixerit, nec surdum lapidem, neo quidquid huiusmodi est. Sed ea sola priuari dicimus habitu, quaecumque [269C] aut habuere habitum eoque caruere, aut habere potuere et non habent. Parietem autem idcirco non dicimus caecum, quod in eo uisus naturaliter uenire non potuit. Paruos uero catulos quibus uisus non est, non satis digne aliquis caecos esse pronuntiet. Eo enim tempore nondum naturaliter uisum habere possunt. Si uero exhaustis diebus quibus his oculi patefieri et lucem haurire naturaliter possunt, non habeant uisum, eos caecos esse manifestum est. At uero neque ostrea dicuntur edentula, quoniam naturaliter non habeant dentes sed nec infantulos quibus adhuc nondum huiusmodi aetas est, ut habeant dentes, uocamus edentulos sed si aut is qui ante habuit, dentes amiserit, aut quo iam tempore [270A] habere naturaliter debet, dentes non habet, ut si quis puerorum septimo anno omnino nullum creauerit, illos iure edentulos appellamus, atque hoc est, quod ait:

EDENTULUM ENIM DICIMUS NON QUI NON HABET DENTES, NEC CAECUM QUI NON HABET VISIONEM SED QUI, QUANDO CONTIGIT HABERE, NON HABET (MULTA ENIM EX NATIUITATE NEQUE DENTES HABENT NEQUE VISIONEM SED NON DICUNTUR EDENTULA NEQUE CAECA).

Hoc est, non omne quod non uidet caecum, nec quod dentes non habet edentulum appellamus. Plura enim sunt quae aut omnino aut certo tempore naturaliter haec habere non possunt sed est illa priuatio quoties si habitum non habet, qui habere naturaliter potest, et eo tempore cum iam per naturam illius [270B] esse compos habitus possit, uel si habens quis retinensque habitum, illum cuiuslibet incursione casus amiserit, ut in pueris iam adultis si non habeant dentes. Nam quoniam homines sunt, possunt habere; quod si habentes amiserint, edentuli dicuntur; si uero omnino non creuerint dentes, quoniam iam pueris aeque adultis ut dentes haberent, naturaliter poterat euenire, id quo casu aliquo uel aegritudine officiente factum est, eos edentulos et habitudentium priuatos esse nominamus.

PRIUARI VERO ET HABERE HABITUM NON EST HABITUS ET PRIUATIO; HABITUS ENIM EST VISUS, PRIUATIO VERO CAECITAS, HABERE AUTEM VISUM NON EST UISUS, NEC CAECUM ESSE CAECITAS (PRIUATIO ENIM QUAEDAM EST CAECITAS, CAECUM VERO ESSE PRIUARI, NON PRIUATIO EST).

[270C] Hic uerissima ratione monstratur utrum ea que sub priuatione atque habitu cadant priuationes sint atque habitus an minime: nam quoniam habitus est uisus, priuatio uero caecitas, sub habitu uero est habere uisum, et sub priuatione esse caecum, utrum habere uisum idem sit quod ipse qui habetur uisus, et utrum idem sit caacum esse quod caecitas, perspicaciter intuentibus aliud quoddam est habere aliquid quod habetur. Tres namque res sunt in eo in quo est habitus, is qui habet ea res quae habetur, et habere, ut est is qui uidet, et ipse uisus, et hoc ipsum quod ex utrisque, fit ex eo scilicet qui uidet et uisu, quod est uidere. Distat autem et uidere ab eo qui uidet, et hoc ipsum uidere rursus a uisu. Aliud est enim id [270D] quod fit quam is qui facit. Videre autem uidens operatur, aliud est igitur uidere quam uidens. Distat autem uidere etiam a uisu, aliud namque est id quod fit quam id per quod aliquid geritur, uidere autem per uisum fit. Distat ergo uidere ab eo ipso (qui ipsum uidere efficit) uisu sed uidere uisum habere est, uisum autem habere habitum retinere est, et uisus habitus est. Non est igitur idem habitus et quid est sub habitu, id est quemlibet habitum retinere.

Eodem quoque modo etiam in priuatione, et illic quoque tres sunt res, is qui priuatur, hoc ipsum quod fit, id est priuari, et ipsum quo quis priuatur, id est ipsa priuatio. Quod si distat is qui habet eo ipso quod est habitum habere, distat et is qui priuatur eo quod est priuari. Quod si etiam distat quod est habere habitum [271A] illo ipso habitu qui habetur. Distat necessario id quod est priuati illa ipsa scilicet priuatione qua quisque priuatur. Quare neque id quod sub habitu est habitus appellari potest neque id quod sub priuatioue priuatio. Recte igitur dictum est habitum habere non esse habitum priuarique non esse priuationem: cui rei aliqua quaedam ualidior uis argumentationis adiungitur, quam Aristoteles ita pronuntiat.

NAM SI IDEM ESSET CAECITAS ET CAECUM ESSE, UTRAQUE DE EODEM PRAEDICARENTUR; NUNC VERO MINIME SED CAECUS QUIDEM DICITUR HOMO, CAECITAS VERO NULLO MODO DICITUR.

Si idem inquit esset caecitas quod est esse caecum, de quocumque caecum esse diceretur, de eo quoque caecitas praedicaretur sed caecum dicimus esse hominem, [271B] caecitatem uero ipsum hominem nullus dicit: quare quoniam in utrisque diuersa est praedicatio, et de quo caecitas dicitur, non de eo dicitur caecum, rursumque de quo caecum esse praedicatur, is caecitas dici non potest, non est dubium quin aliud sit caecum esse quam caecitas, id est priuationem esse aliud quam priuari: sed quamuis distent, aequali tamen oppositionis uice funguntur, quod ipse loquitur sic:

OPPONI QUIDEM ET ISTA VIDENTUR, PRIUARI SCILICET ET HABERE HABITUM, QUEMADMODUM PRIUATIO ET HABITUS; IDEM ENIM MODUS EST OPPOSITIONIS; ⟨...⟩.

Aequa namque proportione sibi priuatio atque habitus opponuntur, et ea quae sub priuatione habituque clauduntur. Cur enim si priuatio atque habitus, id [271C] est uisus et caecitas sibi sunt opposita, non etiam uidere atque esse caecum eodem modo inuicem sibimet opponantur. Quare quamquam haec distent, tamen modus in his oppositionis aequalis est.

NON EST AUTEM NEC QUOD SUB AFFIRMATIONE VEL NEGATIONE EST NEGATIO VEL AFFIRMATIO; AFFIRMATIO ENIM ORATIO EST AFFIRMATIUA ET NEGATIO ORATIO NEGATIUA, EORUM VERO QUAE SUNT SUB AFFIRMATIONE YEL NEGATIONE NIHIL EST ORATIO. DICUNTUR AUTEM ET ISTA SIBI OPPONI UT AFFIRMATRO ET NEGATIO; NAM ETIAM IN HIS MODUS OPPOSITIONIS IDEM EST; QUEMADMODUM ENIM AFFIRMATIO AD NEGATIONEM OPPONITUR, UT SEDET - NON SEDET, SIC RES QUAE SUB UTRISQUE EST SIBI OPPONITUR SEDERE ET NON SEDERE.

Ad quartam oppositionis speciem transitum fecit, [271D] quae secundum affirmationem negationemque dicitur. Affirmatio autem est quae aliquam rem alicui quadam participatione coniungit, negatio uero quae aliquam rem ab aliqua re quadam separatione disiungit, ut est:

:Omnis homo est animal

animal enim ad hominem haec oratio iungit. Participat enim homo proprio genere, scilicet animal, negatio uero:

:Homo lapis non est.

Disiungit enim naturam lapidis ab humanitate qui negat sed multa de his in libro de interpretatione dicenda sunt. Quare plenior horum disputatio in tempus aliud differatur.

Aristoteles uero simplicissime et pene incuriose propter eos qui instituuntur definitiones affirmationis negationisque signauit, dicens negationem affrmationemque, affirmatiuas [272A] esse negatiuasque orationes. Quod si examinatius ac subtilius definisset, affirmationem per affirmatiuam orationem non definiret. Nam si dubium est quid sit affirmatio, nihilo magis clarum atque perspicuum est quid sit affirmatiua oratio. Idcirco quod si quis nescit quid sit affirmatio, idem sine dubio nesciturus est quid oratio sit affirmatiua. Sed idcirco hic indulgentius terminauit, quod in libro Perihermeneias utriusque ueram plenamque uim definitionis aptauit.

Eadem quoque in his ratio est qua sunt sub affirmatione et negatione, quae in his quae sub priuatione atque habitu ponebantur, nam sicut non est idem habitus atque priuatio quod habere habitum atque priuari, ita non idem est affirmationem et negationem esse quod est sub affirmatione [272B] et negatione. Affirmatio est, uerbi gratia sedet Socrates, negatio uero, non sedet Socrates. Sub affirmatione autem hoc ipsum sedere Socratem, id est hoc quod sub affirmatione dicit facere. Sub negatione uero non sedere Socratem, id est non facere id quod negatio submouet. Hoc autem ita probatur, quod omnis affirmatio omnisque negatio orationes sunt, sicut eorum supradicta definitio determinatioque monstrauit. Sedere autem et non sedere, id est facere et non facere, orationes non sunt, quod si affirmatio et negatio orationes sunt, dicitur id quod sub affirmatione et negatione est, ea ipsa affirmatione et negatione distare. Sed in hoc seruant illam quoque similitudinem quod ea ipsa sibi sunt opposita, quae secundum affirmationem negationemque [272C] dicuntur. Sicut enim ipsa affirmatio quae dicit sedet Socrates, et quae dicit, non sedet Socrates, ita quoque id ipsum quod est sedere Socratem, et non sedere, certa ratione similitudinis opponuntur. Sed quoniam quattuor species oppositionis dictae sunt, nunc Aristotelis uestigia persequentes, earum differentias colligamus, quae sunt numero sex: nam si quae res sint quattuor, easque differre a se ac distare uolumus, sex solas differentias inuenimus. Cum enim primam differre a secunda ac tertia atque quarta ponimus, tres sunt differentiae. Item secundam rem a prima re differre ostendere atque demonstrare superfluum est. Cum enim primae rei ad secundam distantiam colligeremus, quid secunda distaret a prima docuimus. Relicta igitur primae ad [272D] secundam rem differentia, secundae et tertiae, item secundae quartaeque differentiae monstrabuntur, quae sunt duae, quae tribus superioribus iunctae quinque solas efficiunt. Restat tertiae rei quartaeque distantia. Nam primae ad secundam atque tertiam demonstrata est discrepantia, cum prima a secunda distaret, atque eodem modo a tertia monstrabamus.

Id his probatur exemplis. Nam cum oppositio ea quae est secundum ad aliquid, ab his oppositionibus quae sunt secundum contrarietatem, priuationem atque habitum, atque affirmationem et negationem, distare proponitur, tres sunt differentiae. Cum uero ea quae secundum priuationem atque habitum oppositio est, a contrariis et ab affirmatione negationeque discrepat, [273A] duae sunt differentiae quae iunctae superioribus quinque perficiunt. Idcirco enim quid distaret habitus atque priuatio, ea oppositione quae relatiua est praetermisimus, quoniam prius monstrauimus quid relatiua oppositio ab habitu priuationeque differret; non est enim dubium aequam esse in utrisque differentiam, cum una ab alia discrepauerit. Restat una sola differentia, quae est contrariorum ad affirmationem scilicet et negationem; praetermissa namque est contrariorum differentia, de relatiua scilicet et secundum habitum priuationemque oppositione, quid haec superius a contrarietate distaret, monstratum est. Quare quoniam quot sunt horum differentiae cognitum est, ad sequentis operis ordinem ueniamus. [273B]

QUONIAM AUTEM PRIUATIO ET HABITUS NON SIC OPPONUNTUR UT AD ALIQUID, MANIFESTUM EST; NEQUE ENIM DICITUR HOC IPSUM QUOD EST OPPOSITI; VISUS ENIM NON EST CAECITATIS VISUS, NEC ALIO ULLO MODO AD IPSUM DICITUR; SIMILITER AUTEM NEC CAECITAS DICITUR CAECITAS VISUS SED PRIUATIO VISUS CAECITAS DICITUR ⟨...⟩. AMPLIUS OMNIA QUAECUMQUE AD ALIQUID DICUNTUR CONVERSIM DICUNTUR, QUARE ETIAM CAECITAS, SI ESSET EORUM QUAE SUNT AD ALIQUID, CONVERTERETUR [273C] ILLUD AD QUOD DICITUR; SED NON CONVERTUNTUR; NEQUE ENIM DICITUR VISUS CAECITATIS.

Et caetera quidem quae sunt differentia perspicue superius in contrariorum differentia relatiua oppositione ante praemissa sunt. Unam namque differentiam contrariorum relatiuorumque dixit esse, quod contraria non ita ut ea quae sunt ad aliquid conuerterentur. Neque enim quis pronuntiat malitiam bonitatis esse malitiam, neque bonitatem malitiae esse bonitatem, uelut filium patris esse filium, rursusque patrem filii patrem. Eadem quoque et in his quae secundum priuationem habitumque redduntur, dicitur differentia. Nam sicut ea qua sunt ad aliquid opposita, aduersum semetipsa redduntur, et omnia ad opposita praedicantur, non eodem modo in habitu [273D] atque priuatione est. Nullus enim dicit caecitatis esse uisum, nec rursus uisus esse caecitatem. Quocirca si ea quae sunt relatiua ad opposita praedicantur, conuersimque dicuntur -- cum enim sit oppositus filio pater, pater filii dicitur, scilicet ad oppositum, rursusque conuertitur ut patris filius appelletur -- quoniam hoc in his quae sunt secundum priuationem et habitum non dicitur. Neque enim cum sit uisus oppositus caecitati, secundum priuationem atque habitum dicitur uisus caecitatis, id est nunquam secundum hanc oppositionem aliquid oppositi praedicatur neque conuertitur, neque enim dicitur caecitas uisus, recte priuatio atque habitus non in eadem qua relatiua sed in alia specie numerata sunt. [274A]

QUONIAM AUTEM NEQUE UT CONTRARIA OPPONUNTUR EA QUAE SECUNDUM PRIUATIONEM ET HABITUM DICUNTUR, EX HIS MANIFESTUM EST. QUORUM ENIM CONTRARIORUM NIHIL EST MEDIUM, NECESSE EST, IN QUIBUS NATA SUNT FIERI AUT DE QUIBUS PRAEDICARI, ALTERUM IPSORUM INESSE SEMPER; HORUM ENIM NIHIL ERAT MEDIUM, QUORUM NECESSE ERAT ALTERUM INESSE EORUM SUSCEPTIBILI, UT IN AEGRITUDINE ET SANITATE ET IMPARI ATQUE PARI. QUORUM AUTEM EST ALIQUID MEDIUM NUNQUAM NECESSE EST OMNI INESSE ALTERUM; NAM NEQUE ALBUM AUT NIGRUM NECESSE EST OMNE ESSE EORUM SUSCEPTIBILI, NEC FRIGIDUM NEC CALIDUM (NIHIL ENIM PROHIBET ALIQUAM IPSORUM INESSE MEDIETATEM); ERAT ETIAM ISTORUM MEDIETAS, QUORUM NON NECESSE ESSET ALTERUM INESSE EORUM SUSCEPTIBILI, NISI FORTE ALIQUIBUS NATURALITER CONTIGERIT UNUM IPSORUM INESSE, UT IGNI CALIDUM ESSE ET [274B] NIUI ALBUM (IN HIS AUTEM NECESSE EST DEFINITE UNUM IPSORUM INESSE, ET NON HOC AUT ILLUD; NEQUE ENIM POTEST IGNIS ESSE FRIGIDUS NEC NIX ESSE NIGRA); QUARE NON NECESSE EST OMNIBUS EORUM SUSCEPTIBILIBUS ALTERUM HORUM INESSE SED SOLIS HIS QUIBUS NATURALITER UNUM INEST, ET HIS DEFINITE UNUM, NON AUTEM HOC AUT ILLUD.

Prolixitatem textus idcirco contraxi quod et ea ipsa quae dicuntur supra iam dicta sunt, nec longior ordo possit aliquod creare fastidium, quod nos hac textus diuisione seiunximus. Et prius quidem proponit ante oculos omnes inter se contrariorum differentias, quas ipse quantum potero breuissime commemorabo; ait enim contrariorum quae mediis carent semper alterum inesse ei quod illas contrarietates [274C] suscipere potest, ut aegritudo et sanitas, quoniam semper in animalis corpore reperitur, et ea sine ullo est aduersus suum contrarium medio. Idcirco omne corpus animalis semper aut aegrotat aut sanum est, et semper alterum aut sanitatis aut aegritudinis inest ei quod has suscipit contrarietates. Eorum uero contrariorum quae habent aliquam medietatem, non necesse est semper alterum inesse ei cui accidunt, ut album atque nigrum, cum sint utraque contraria, quoniam habent aliquam medietatem, ut rubrum, ueniunt autem semper in corpora, non necesse est omne corpus fieri, aut album aut nigrum, quoniam potest aliquando contingere ut illa eorum medietas corpori cuilibet eueniat. Atque hoc ita est in iis quae medio non carent, quae ipsa mediata uocamus, [274D] exceptis his quibus una contrarietas est insita per naturam, ut nix alba est, ignis calidus. In his enim unam semper necesse est euenire non aliam, nec utrumlibet sed definite unam. Id enim non uenit in ignem, ut aliquando sit calidum, aliquando frigidum, aliquando uero quod horum medietas est tepidum sed semper naturali calore succenditur; nec nix aliquando fit nigra, nec rursus rubea, nec ullis aliis coloribus permutatur sed solum semper alba est. Cum haec ita sint, ea quae secundum habitum priuationemque opponuntur, si et ab his contrariis distare monstrata sint quae mediis carent, et ab his quae intra se quamdam medietatem qualitatis includunt, et ab his quoque quae, cum mediata [275A] sint, tamen definite alicui insunt, perfecte monstratum est ea quae secundum habitum et priuationem sunt a contrariis discrepare. Quare quid distent Aristotele teneamus auctore.

IN PRIUATIONE VERO ET HABITU NEUTRUM VERUM EST EORUM QUAE DICTA SUNT, NEQUE ENIM SEMPER EORUM SUSCEPTIBILI NECESSE EST ALTERUM IPSORUM INESSE; QUOD ENIM NONDUM NATUM EST HABERE VISUM NEQUE CAECUM NEQUE UISUM HABERE DICITUR, ⟨...⟩ HABENS VISUM DICITUR; ET HORUM NON DEFINITE ALTERUM SED AUT HOC AUT ILLUD (NEQUE ENIM NECESSE EST AUT CAECUM AUT HABENTEM VISUM ESSE SED AUT HOC AUT ILLUD); IN CONTRARIIS VERO, QUORUM EST MEDIETAS, NUMQUAM NECESSE EST OMNI ALTERUM INESSE SED ALIQUIBUS, ET HIS DEFINITE UNUM. [275B] QUARE MANIFESTUM EST QUONIAM SECUNDUM NEUTRUM MODUM QUEMADMODUM CONTRARIA OPPONUNTUR [ITA SIBI SUNT] EA QUAE SUNT SECUNDUM PRIUATIONEM ET HABITUM OPPOSITA.

Dat primo differentias quibus ea quae sunt secundum habitum et priuationem opposita, ab iis quae sunt immediata contrariis distent. In his enim contrariis quae medium non habent, semper necesse est ipsorum alterum inesse ei quod his ipsis subiectum est. In habitu uero et priuatione non ita est. Non enim semper quaelibet res aut habitum habet aut priuationem sed est tempus quando utrumque non [275C] habeat, ut catuli quibus nondum per naturam oculi patent. Illos enim nec habere habitum dicimus, quoniam non uident, nec priuatos uisu, quoniam paruuli adhuc uisum per naturam habere non possunt Igitur horum quae sibi secundum priuationem habitumque sunt opposita, non semper alterum subiecto inest eorum. Sed eorum quae sunt contraria immediata, id est medio carentia, semper alterum susceptibili inest. Distat igitur ea quae secundum habitum et priuationem est oppositio, iis quae secundum contraria putantur opponi.

Sed quoniam sunt quaedam contraria quae insunt alicui per naturam, ut niui album, igni calidum, coruo nigrum, etiam ab his discrepat oppositio priuationis et habitus. Ea enim quae per naturam insunt definita sunt et nullo modo [275D] permutantur, ut est album niui. Non enim nix aut alba aut nigra est sed tantum alba, et coruus non aut albus aut niger sed solum niger. In priuatione uero et habitu una res esse non potest definita sed semper aut priuatio contingit, aut habitus, et hoc est quod ait, et horum non definite alterum sed aut hoc aut illud. Neque enim necesse est aut caecum esse aut habentem uisum definite subaudiendum est, catulus enim qui per naturam non dum uidet, aut habitum habiturus est, id est uisum, aut eo priuandus est, ut sit caecus sed non definite unum sed aut hoc aut illud indefinite contingit. Distat igitur haec oppositio his contrariis quae aliquibus per naturam immutabiliter accidunt.

Restat igitur ut his [276A] contrariis quae mediata sunt hanc oppositionem differre doceamus. In illis enim non semper necesse erit contraria inesse subiecto, idcirco quod eorum medietates possint subiectis euenire substantiis, ut album uel nigrum quod non est alicui per naturam sed tantum secundum accidens. Possunt enim utraque non esse in corporibus, quoniam his uel rubrum uel pallidum, quae sunt eorum medietates eueniunt. In priuatione uero id et habitu non est. Quando enim poterit per naturam habere habitum, utrisque quae ea suscipiunt, carere non possunt. Catulus enim cum per naturam uidere potuerit, aut habitum habere dicitur, et est uidens, aut priuationem, si fuerit caecus. Ita semper ab eo tempore [276B] quo illi per naturam utrumlibet habere concessum est, alterutrum retinebit, id est aut priuationem retinebit, aut habitum. Quocirca si in his contrariis quae medio non carent, potest fieri ut utraque contraria in subiecto non sint, in priuatione uero et habitu ab eo tempore quo per naturam potest utrumque retinere, fieri non potest nisi eorum habeat alterum, distant haec quoque mediata ab his quae secundum uim priuationis atque habitus opponuntur. Sed ante monstratum est et his contrariis quae per naturam essent, et iis quae medio carerent, hanc oppositionem esse dissimilem. Recte igitur positum est priuationis atque habitus oppositionem ab his quae opponuntur ut contraria, discrepare.

AMPLIUS IN CONTRARIIS, CUM SIT EORUM SUSCEPTIBILE, POTEST FIERI IN ALTERNA MUTATIO, NISI [276C] CUI NATURALITER UNUM INSIT, UT IGNI CALIDO ESSE; QUOD ENIM SANUM EST POTEST AEGRESCERE, ET ALBUM NIGRUM FIERI, ET FRIGIDUM CALIDUM, ET EX PROBO IMPROBUM ET EX IMPROBO PROBUM FIERI POTEST (IMPROBUS ENIM IN MELIOREM CONSUETUDINEM SERMONEMQUE PERDUCTUS VEL PARUM SESE DABIT IN MELIUS; SIN VERO VEL SEMEL PARUAM INTENTIONEM SUMAT, MANIFESTUM EST QUONIAM AUT PERFECTISSIME PERMUTETUR AUT MAGNAM SUMAT INTENTIONEM; SEMPER ENIM MOBILIOR AD VIRTUTEM FIT, SI QUAMLIBET A PRINCIPIO SUMPSERIT INTENTIONEM, QUARE ERIT POSSIBILE MAIOREM ILLUM INTENTIONEM SUMERE; ET HOC SAEPIUS FACTUM PERFECTE IN CONTRARIAM HABITUDINEM CONSISTERE, NISI TEMPORE PROHIBEATUR). IN PRIUATIONE VERO ET HABITU IMPOSSIBILE EST AD INUICEM FIERI MUTATIONEM; AB HABITU ENIM AD PRIUATIONEM FIT PERMUTATIO, [276D] A PRIUATIONE VERO AD HABITUM IMPOSSIBILE EST; NEQUE ENIM FACTUS ALIQUIS CAECUS RURSUS UIDIT, NEC CALUUS RURSUS CRINITUS FACTUS EST, NEC EDENTULUS DENTES CREAUIT.

Aliam rursos contrariorum et huius oppositionis quae secundum habitum priuationemque dicitur, discrepantiam ponit. Ea enim quae contraria sunt, possunt in alterna uariatis uicibus permutari. Quod enim calidum est potest effici frigidum, rursusque quod frigidum est potest in caloris uerti qualitatem. His tamen (ut dictum est) solis exceptis, quibus una quaelibet res contrariorum naturaliter insita est, in his enim solis fieri non potest alterna mutatio: in his uero quae accidenter et non per naturam subiectis [277A] eueniunt, fit semper in contraria permutatio, ut ex sano aegrum, ex aegro rursus sanum corpus efficitur animalis.

Iam uero illud uerum est, ex bono procliuior semper semita uidetur ad malum, et facillima esse ex probitate ad malitiam permutatio, quod Terentiano docetur exemplo:

:A labore procliuem ad libidinem.

Sed quamquam difficilis sit transitus ad uirtutes a turpitudine uitiorum, Aristoteles tamen fieri posse hunc transitum confirmat. Huius enim philosophi sententia est, uirtutes non esse scientias, ut Socrates ait, neque ut Stoici naturaliter eas esse sed discibiles, et per quamdam boni consuetudinem hominum mentibus inseriri. Atque ideo si quis sit quibuslibet prioribus uitiis obnoxius, si eum melior sermo susceperit, et sapientium consuetudine [277B] confabulationeque comatur, aliquid ex ante actis uitiorum illecebris emendabitur, et sese aliquantulum exuet, et paululum liberior ad meliora procedet. Ita ut sit primo quidem minus malus, post uero non malus, deinde iam iamque aliquantulum bonus. Cui si huiusmodi intensio frequentissime fiat, nec paruitate temporis praeueniatur, aut ei terminus mortis offecerit, non est dublum illum ex pessimo per probas consuetudines confabulationesque sapientum, in perfectam uirtutis habitudinem permutari. Est igitur ex bono in malum, et ex malo in bonum rursus permutatio, atque hoc quidem fit in contrariis. In habitu uero et priuatione non fit, est namque permutatio sed haec una tantum, nulla ratione sese conuertens; ait enim: Ab habitu ad priuationem [277C] permutatio, a priuatione uero ad habitum impossibile est. Et hoc planissime docet exemplis. Quis enim unquam ex caeco factus est uidens? quis aliquando caluus crinitus efficitur? cui amissis aetate dentibus rursus alii procreantur? Quare si in contrariis fit alterna mutatio, in priuatione uero atque habitu non fit, distat haec oppositio ab ea scilicet oppositione quae fit secundum contrarias qualitates.

QUAECUMQUE VERO UT AFFIRMATIO ET NEGATIO OPPONUNTUR, MANIFESTUM EST QUONIAM SECUNDUM NULLUM MODUM EORUM QUI DICT SUNT OPPONUNTUR; IN HIS ENIM SOLIS NECESSE EST HOC QUIDEM ESSE VERUM ILLUD VERO FALSUM. NAM NEQUE IN CONTRARIIS NECESSE EST SEMPER ALTERUM ESSE VERUM, ALTERUM VERO FALSUM, NEC IN RELATIUIS, NEQUE IN HABITU ET PRIUATIONE; UT SANITAS [277D] ET AEGRITUDO CONTRARIA SUNT SED NEUTRUM IPSORUM NEQUE VERUM NEQUE FALSUM EST; SIMILITER AUTEM ET DUPLUM ET MEDIUM QUAE UT AD ALIQUID OPPONUNTUR, NON EST EORUM ALTERUM FALSUM ALTERUM VERUM; NEC VERO EA QUAE SECUNDUM HABITUM ET PRIUATIONEM SUNT, UT VISUS ET CAECITAS. OMNINO AUTEM NIHIL EORUM QUAE SECUNDUM NULLAM COMPLEXIONEM DICUNTUR AUT VERUM AUT FALSUM EST; OMNIA AUTEM QUAE DIXIMUS SINE COMPLEXIONE DICUNTUR.

Expositis his differentiis quibus uel contrariis relatiua, uel priuatio et habitus relatiuis, uel rursus priuatio et habitus contrariis discreparent, nunc sequitur quid his omnibus secundum affirmationem negationemque opposita distent, et dat signum proprium [278A] affirmationis et negationis, ut eas semper quaeramus agnoscere, ut si qua sint quae hoc signo minime teneantur, illa ab affirmationis negationisque oppositione deferre dicamus. In affirmatione enim et negatione fieri non potest, ut si affirmatio uera sit, statim falsa negatio non sit; si negatio uera, aftirmatio mendacii nota carere possit, ut si qu is dicat. Socrates ambulat, Socrates non ambulat. Si uerum est Socratem ambulare, falsum est non ambulare, et rursus si uerum est non ambulare, falsum est ambulare. Hanc autem ueri falsique diuisionem nullus unquam in aliis oppositionibus poterit inuenire. Nam in his quae sunt ad aliquid non solum non est necesse oppositionem ipsam sibi uerum falsumque diuidere sed in his nulia omnino neque ueritas, [278B] neque falsitas inuenitur. Si quis enim dicat hoc tantum, pater, uel rursus, filius, neque uerum aliquid neque falsum pronuntiat. Et in contrariis quoque idem est, nam cum bono malum sit contrarium, si quis nominet bonum, et si quis rursus simpliciter pronuntiet malum, nulla in hac praedicatione neque falsitas, neque ueritas est. Eodem quoque se modo habet etiam in his quae secundum habitum priuationemque dicuntur. Similiter euim nihil neque uerum, neque falsum est, si quis uisum nominet uel caecitatem, hoc autem idcirco euenit, quia omnia, quaecumque sunt, in quibus aut falsitas, aut ueritas inuenitur, secundum aliquam complexionem dicuntur. Ea uero quae simpliciter proferuntur, ueri atque falsi prolatione carent, ut ipse ait, cum in principio [278C] omnia praedicamenta numeraret, dicens singula eorum quae essent dicta in nulla affirmatione dici, quadam uero complexione inter se horum praedicamentorum ueritatem falsitatemque gigni, de quibus Aristoteles edocuit praeter complexionem aliquam in sermonibus ueritatem falsitatemque inueniri non posse. Si quidem exemplo quoque hoc manifestum est. Si enim dixero, Socrates homo est, aut uerum aut falsum est. Quod si hoc tantum dicam Socrates, aut rursus, homo, nihil in eo neque ueritatis neque falsitatis est. Quocirca quoniam omnis affirmatio cum complexione profertur, potest in ea, aut ueritas, aut falsitas inueniri. Ea uero quae sunt ad aliquid simpliciter et sine ulla complexione dicuntur. Similiter autem et contraria, et ea quae sunt secundum [278D] habitum priuationemque sibimet opposita, ut est pater filius, bouum malum, uisus caecitas, qua, quoniam sine complexione dicuntur (ubi autem complesio non est, illic nec falsitas neque ueritas est. In affirmationibus uero solis et negationibus quae secundum complexionem dicuntur, aut ueritas aut falsitas reperitur, secundum affirmationem et negationem oppositio a cunctis aliis superioribus distat.

AT VERO MAGIS HOC VIDETUR CONTINGERE IN HIS QUAE SECUNDUM COMPLEXIONEM DICUNTUR (SANUM ENIM ESSE SOCRATEM ET AEGROTARE SOCRATEM CONTRARIA SUNT) SED NEC IN HIS QUOQUE NECESSE EST SEMPER ALTERUM VERUM ESSE, ALTERUM AUTEM FALSUM; CUM ENIM [279A] SIT SOCRATES, EST HOC QUIDEM VERUM ILLUD VERO FALSUM, CUM AUTEM NON SIT, UTRAQUE FALSA SUNT; NAM NEQUE AEGROTARE NEQUE SANUM ESSE VERUM EST CUM IPSE SOCRATES NON SIT OMNINO. IN PRIUATIONE VERO, CUM NON SIT, NEUTRUM VERUM EST, ET CUM SIT, NON SEMPER ALTERUM VERUM EST; VISUM ENIM HABERE SOCRATEM ET CAECUM ESSE SOCRATEM OPPONUNTUR UT HABITUS ET PRIUATIO, ET CUM SIT, NON EST NECESSE ALTERUM VERUM ESSE VEL FALSUM (QUANDO ENIM NON EST NATUS UT HABEAT, UTRAQUE FALSA SUNT), CUM AUTEM NON SIT OMNINO SOCRATES, SIC QUOQUE UTRAQUE FALSA SUNT, ET HABERE EUM VISUM ET EUM ESSE CAECUM.

Quoniam uidentur quaedam contraria secundum [279B] complexionem dici, in quibus aut falsitas reperitur aut ueritas sed neque ut affirmatio sit neque ut negatio, de his quoque dicit, quid distent his complexionibus, quae secundum affirmationem negationemque dicuntur. Nam sicut aegritudo est contraria sanitati, ita quoque aegrotum esse Socratem, ei quod est sanum esse contrarium est. Oratio quoque quae dicit Socrates sanus est, contraria est ei quae pronuntiat Socrates aegrotat. In his ergo et ueritas inuenitur et falsitas. Quod igitur haec distant ea oppositione quae secundum uim affirmationis aut negationis opponitur, hoc scilicet quod subsistente re, de qua utraque dicuntur, utrumlibet eorum uerum est, si tamen ea contraria praedicantur, quae mediis carent, nam uiuente et subsistente [279C] Socrate, quoniam aegritudo et sanitas immediata contraria sunt, si quis de Socrate dicat: Socrates sanus est, rursusque alius pronuntiet: Socrates aegrotat, unam ueram, unam falsam esse necesse est. Socrates enim uiuens aut aegrotat aut sanus est, et si uerum est eum aegrotare, sanum esse falsum est, et si falsum est aegrotare, sanum esse uerum est; si uero Socrates ipse non subsistat neque omnino sit, utrumque de eo falsum est dicere, quoniam aegrotat et sanus est. Qui enim omnino non est, neque omnino poterit aegrotus esse nec sanus. Ergo in contrariis subsistente re de qua praedicantur, semper una praedicatio uera est, alia falsa, in his scilicet contrariis quae secundum complexionem dicuntur et carent medio. Non subsistente autem re, contrarietates utraeque sunt falsae. Illa [279D] uero quae secundum priuationem habitumque dicuntur, si cum complexione praedicentur, et subsistat res, non necesse est aliam ueram esse, aliam falsam, et eum res omnino non sit, utraeque sunt falsae. Socrates enim cum sit iam in suae matris aluo, et nondum sit genitus in lucem quidem editus non est, ipse tamen est atque uiuit sed tunc neque uidens est neque caecus, et uidens quidem non est; quoniam nondum in lucem est editus. Caecus uero idcirco non dicitur, quoniam adhuc uidere non poterat. Ergo cum sit atque subsistat res de qua habitus et priuatio praedicantur, potest fieri ut de ea falsa utraque praedicentur; si uero res de qua dicitur non sit, omnino utrasque falsas esse necesse est, ut cum Socrates omnino non est, falsum est eum dicere uel uidentem [280A] esse uel caecum. Ille enim uidet atque caecus est qui uiuit atque subsistit, cum uero de quo dicitur non sit omnino, utraque de eo falso dicuntur. In catulis quoque idem est, nam cum iam sunt editi, subsistunt quidem; sed neque caeci sunt neque uidentes, quia nondum per naturam uisum habere potuerunt. Sin uero omnino non sint, rursus falsum est de his utrumque praedicari. In affirmatione uero et negatione non ita est, ut ipse pronuntiat.

IN AFFIRMATIONE VERO VEL NEGATIONE SEMPER, VEL SI SIT VEL SI NON SIT, ALTERUM IPSORUM VERUM, ALTERUM FALSUM ERIT; AEGROTARE ENIM SOCRATEM ET NON AEGROTARE SOCRATEM, CUM SIT IDEM IPSE, MANIFESTUM EST QUONIAM ALTERUM EORUM VERUM VEL FALSUM EST, CUM NON SIT, SIMILITER (NAMQUE AEGROTUM ESSE, [280B] CUM NON SIT, FALSUM EST, NON AEGROTARE VERO VERUM EST). QUARE IN SOLIS HIS ERIT SEMPER ALTERUM IPSORUM VERUM ESSE VEL FALSUM, QUAECUMQUE UT AFFIRMATIO ET NEGATIO OPPONUNTUR.

In affirmatione, inquit, et negatione siue res subiecta subsistat, siue non sit omnino, semper in una ueritas, in alia falsitas inueniuntur. Non esse enim idem dicere aegrotare aliquem quod non esse sanum, neo idem caecum esse quod non uidere perspicacissime docet. Nam qui aegrotat nisi subsistat non potest aegrotare. Non esse autem sanum, non ita est, nam etiamsi non sit omnino aliquis, potest de eo qui non est haec negatio praedicari. Quod enim omnino non est, sanum esse non potest, quod sanum esse non potest non est utique sanum. Eodem quoque modo est [280C] et de caecitate et de uisu, neque enim idem est dicere caecum esse aliquem quod non uidere; qui enim caecus est, subsistit uiuitque, ut sit caecus, non uidere uero etiam de omnino non subsistente dici potest. Qui enim non subsistit omnino uidere non potest, et qui uidere non potest non uidet. Quocirca in affirmatione et negatione siue sit de quo dicitur siue non sit, una semper uera est, altera falsa. Nam cum sit Socrates et uiuat, si de eo uerum est dicere, quoniam uidet, falsum est dicere, quoniam non uidet, et si de eo uerum est dicere, quoniam sanus est, falsum est dicere de eo quoniam non est sanus. Si negationes uerae sunt, falsae sunt affirmationes. Si uero res subiecta non subsistat omnino, de ea quidem affirmatio falsa est, negatio semper uera. [280D] Nostro enim tempore cum Socrates non est neque subsistit, si quis dicat Socrates uidet, et alius dicat Socrates non uidet, falsum quidem est de eo dicere, quoniam uidet, uerum autem quoniam non uidet. Qui enim omnino non est, uidere non potest, qui uidere non potest, non uidet. Ita firmum immutabileque semper manet in affirmationibus et negationibus alteram semper ueram, alteram falsam in praedicatione constitui. Quocirca quoniam in contrariis et in iis quae secundum priuationem habitumque sunt, si cum complexione utraque dicantur de re non subsistente, falsa sunt utraque quae praedicantur. Cum hoc idem in affirmationibus et negationibus non sit, omnes caeterae oppositiones ab affirmatione et negatione dissentiunt.

Monstratae sunt igitur oppositiones [281A] quattuor et sex differentiae: una quidem contrariorum et eius quae est ad aliquid; secunda contrariorum et eorum quae sunt secundum habitum et priuationem; tertia contrariorum et eius oppositionis quae est secundum affirmationem et negationem; quarta relatiuorum et eius quae est secundum habitum et priuationem; quinta relatiuorum et eius quae est affirmationis et negationis; sexta priuationis et habitus ad negationem et affirmationem. Sed post has oppositionum differentias quaedam de contrariis ad multas proficientia quaestiones ab Aristoteles traduntur.

[11] CONTRARIUM AUTEM EST BONO QUIDEM EX NECESSITATE MALUM (HOC AUTEM MANIFESTUM EST EX UNAQUAQUE INDUCTIONE, UT SANITATI AEGRITUDO ET IUSTITIAE INIUSTITIA ET FORTITUDINI [281B] TIMIDITAS, SIMILITER AUTEM ET IN ALIIS), MALO VERO ALIQUOTIENS BONUM CONTRARIUM EST, ALIQUOTIENS MALUM (DIMINUTIONI ENIM, QUAE MALA EST, SUPERFLUITAS QUAE ET IPSA MALA EST CONTRARIUM EST). IN PAUCIS AUTEM HOC ALIQUIS VIDEBIT, IN PLURIBUS AUTEM SEMPER MALO BONUM CONTRARIUM EST.

Hoc loco monstratur quod omne bonum semper malo contrarium est, non autem omni malo semper bonum, nam quodcumque fuerit bonum, solum illi malum contrarium est, malo autem et bonum potest esse contrarium et malum. Sanitati enim quae bona est, aegritudo quae est mala, contraria est. Rursus felicitati quae est bona, infelicitas quae ipsa quoque [281C] est mala, contraria est. Est autem inuenire malum quod duas habet contrarietates, boni scilicet et alterius mali. Nam cum ea sunt contraria quae a se plurimum distent, cum sit timiditas habitus animi pessimus, duas habet contrarietates, temeritatem scilicet et fortitudinem, nam qui omnia timet et est timidus et qui nihil timet omnino in quo est temeritas, longe a sese distant et discrepant, quocirca sibi contraria sunt, cum utraque sint mala.

Rursus quoniam bonum malo contrarium, et fortitudo bona est, timiditas mala erit, et erit fortitudini contraria oppositaque timiditas. Duae igitur contrarietates opponuntur timiditati, temeritas et fortitudo; sed temeritas contraria est secundum longissimam distantiam quantitatemque discrepantis habitus atque contrarii. Timiditas [281D] uero fortitudini uidetur opposita, secundum qualitatem bonitatis atque malitiae.

Quare sufficienter est demonstratum bona semper malis esse contraria, mala uero etiam malis. Inductio autem est singulorum exemplorum collectio, et ad uniuersalem per ea cognitionem collectionemque reductio, ut si quis dicat qui musicam nouit musicus est, et ab ea denominatur, et medicus qui medicinam, rursus qui grammaticam grammaticus, et ex his singulis rebus colligat uniuersaliter, et quicumque aliquam artem nouit eiusdem denominatione signatur, ut a grammatica grammaticus, a medicina medicus, et caetera huiusmodi. Quocirca hoc quod supra diximus de contrariis, Aristoteles exemplorum planissima inductione [282A] firmauit.

Illud quoque addidit mala posse malis esse contraria, in paucissimis inueniri, semper autem mala bonis esse contraria. Nam et in his ipsis in quibus mala malis contraria sunt, inest tamen ut etiam simul bonis contraria esse uideantur, ut timiditas, quoniam temeritati contraria est, simul est etiam fortitudini contraria. Sed non necesse est, ut quodcumque malum bono est contrarium, mox etiam mali esse contrarium, ut aegritudo sanitati quidem, quod est bonum contraria est, alii uero malo contraria non est. Recte igitur dictum est, malum malo contrarium in paucioribus inueniri.

AMPLIUS IN CONTRARIIS NON EST NECESSE, SI ALTERUM FVERIT, ET RELIQUUM ESSE; SANIS ENIM OMNIBUS, SANITAS QUIDEM ERIT, AEGRITUDO VERO MINIME; SIMILITER ET [282B] ALBIS OMNIBUS ALBEDO QUIDEM ERIT, NIGREDO VERO NON ERIT.

AMPLIUS SI SOCRATEM SANUM ESSE ET SOCRATEM AEGROTARE CONTRARIUM EST, ET NON CONTINGIT SIMUL EIDEM UTRAQUE INESSE, NUMQUAM CONTINGET, CUM ALTERUM CONTRARIORUM SIT, RELIQUUM ESSE; NAM CUM SIT SANUM ESSE SOCRATEM, NON ERIT AEGROTARE SOCRATEM.

Dictum est in relatione, quaedam relatiua simul esse naturaliter, ut cum sit filius, pater est, cum uero sit pater, sine filio esse non posse. Quocirca simul semper sunt pater et filius, hoc uero in contrariis non est. Ait enim non necesse est simul semper esse contraria. Si enim nullus aegrotet et sint omnes sani, cum sit sanitas, non erit aegritudo, et una contrarietate [282C] manente, alia omnino non erit, ut si quis hoc idem dicat de cygnis, etenim omnes cygni sunt albi, in cygnis nigredo non erit. Atque hoc idem ad uniuersalia referendum est. Nam si omnia quae sunt alba sunt, omnino nigredo non erit. Tractum autem hoc uidetur esse sigillatim a partibus. Nam quod duo contraria in eodem uno eodemque tempore esse non possunt, ut Socrates cum sanus est, aegrotus non est, et cum sanus est, manente sanitate, non esse poterit aegritudo. Et non erit necessarium uno contrario posito, mox subsequi alterum. Nam si necesse esset uno contrario constituto, mox aliquid sequi, posset idem Socrates uno eodemque tempore, et sanus esse et aeger, quod fieri non potest. Non est igitur necesse cum sit una contrarietas mox aliam sequi. Quocirca fieri potest ut cum unum contrarium sit, [282D] aliud non sit. Idque in singularibus etiam necesse est, ut in eo quod est Socratem esse sanum, non est Socratem aegrotare, quod Socratis sanitati est contrarium Socrates enim quamquam contrariorum susceptibilis sit, quoniam substantia est, tamen uno eodemque tempore contraria utraque non suscipit.

MANIFESTUM EST AUTEM QUONIAM CIRCA IDEM VEL SPECIE VEL GENERE NATA SUNT FIERI CONTRARIA; AEGRITUDO NAMQUE ET SANITAS CIRCA CORPUS ANIMALIS, ALBEDO VERO ET NIGREDO SIMPLICITER CIRCA CORPUS, ET IUSTITIA ET INIUSTITIA IN ANIMA.

Docet circa quae semper possint esse contraria. Ait enim circa eas res quae aut genere eadem sint [283A] aut specie, ut est corpus quidem animalis unum secundum genus, omnium enim animalium unum genus est, et circa hoc aegritudo uel sanitas inuenitur. Similiter et circa corpus omne indiscrete, uel animalia uel inanimati, albedo et nigredo est, quod scilicet omne corpus et ipsum secundum genus est, unum, namque his genus est substantia. Iustitia quoque et iniustitia in anima est. Omnis autem anima quae iustitiam iniustitiamque suscipit, rationalis est, id est hominis; sed omnes homines idem sunt secundum speciem, omnes igitur animae eaedem secundum speciem sunt; iustitia ergo et iniustitia circa easdem res secundum speciem reperiuntur. Quocirca recto iam conclusum est, omnia contraria circa easdem res uel secundum genus, uel secundum speciem iueniri. [283B]

NECESSE EST AUTEM OMNIA CONTRARIA AUT IN EODEM GENERE ESSE AUT IN CONTRARIIS GENERIBUS, VEL IPSA ESSE GENERA; ALBUM QUIDEM ET NIGRUM IN EODEM GENERE (COLOR ENIM IPSORUM GENUS EST), IUSTITIA VERO ET INIUSTITIA IN CONTRARIIS GENERIBUS (HUIUS ENIM VIRTUS, HUIUS VITIUM GENUS EST); BONUM VERO ET MALUM NON SUNT IN ALIQUO GENERE SED IPSA SUNT GENERA.

Monstrat id quod reliquum est, id est ubi possunt remper contraria uestigari, omnia enim quae sunt contraria, aut sub eodem genere sunt, aut sub contrariis generibus, aut ipsa sunt genera. Sub eodem genere sunt contraria, ut album et nigrum sub uno genere, id est colore, color enim albedinis et nigredinis [283C] est genus. Haec igitur sub uno sunt genere. Alia uero contraria in contrariis generibus inueniuntur, ut iustitia et iniustitia. Iustitiae enim genus est bonum, iniustitia a uero malum, malum uero bono contrarium est, iustitiae ergo et iniustitia sub contrariis generibus sunt. Rursus alia ipsa sunt genera, ut bonum et malum, utraque sunt genera sub se malorum bonorumque positorum, et non hoc nunc dicitur quod bonitas et malitia nulli alii generi subduntur, ponuntur enim sub qualitate. Sed particularium bonorum et malorum non esse alia genera, nisi ipsum bonum et malum generaliter. Recte igitur bonum et malum aliorum particularium bonorum, malorumque genera sunt numerata. Quare rectissime dictum est omnia contraria, aut sub eodem esse genere, ut album et [283D] nigrum sub colore, aut in contrariis generibus, ut iustitia atque iniustitia sub bono et malo, aut ipsa esse genera, ut est ipsum bonum et malum, qua genera iustitiae atque iniustitiae numerata sunt.

[12]

DE MODIS PRIORIS PRIUS ALTERUM ALTERO DICITUR QUADRUPLICITER. PRIMO QUIDEM ET PROPRIE SECUNDUM TEMPUS, SECUNDUM QUOD SCILICET ANTIQUIUS ALTERUM ALTERO ET SENIUS DICIMUS (EO ENIM QUOD PLUS EST TEMPORIS LONGAEUIUS ET ANTIQUIUS DICITUR).

Postquam uero de oppositis disputationem quantum ad praesens tempus attinebat explicauit, nunc quae priora dici possint, quae posteriora disserit. Et ait, primo quidem et proprie, et quod in usu prius [284A] dicimus, hoc est quando aliquam rem alia res tempore praecedit, et superat, et dum proprie loquimur secundum temporis praecessionem, aliud antiquius dicimus, aliud senius. Antiquius quidem in iis quae inanimata sunt, ut Porphyrio placet, senius uero in iis quae anima non carent: ut si quis dicat antiquius fuisse bellum Thebanorum atque Graecorum Troiae excidio, idcirco quod tempore praecedat, filii namque ducum qui Thebano perire praelio, Troiae praeliis interfuerunt, ut Diomedes Tydaei filius, et Stenelus filius Capanei. Atque hoc quidem ita, quoniam est et in rebus inanimatis quod antiquius dicitur, ut eum dicimus antiquiorem esse dominationem regum in ciuitate Romana, quam consulum et magistratuum. In rebus uero animatis [284B] senius uocamus. Seniorem namque dicimus Pythagoram Socrate, Socratem Aristotele, idcirco quod se temporibus antecedant. Ergo prius alterum altero dicitur proprie secundum tempus, prioris autem quattuor fuere distantiae, ut ipse Aristoteles dicit, cum ait: Prius alterum altero dicitur quadrupliciter. Easque sigillatim breuiter enumerat, ad quae ipse addidit quintam, quae priscis philosophis esset incognita.

Et quoniam de primo prioris modo dictum est, de secundo dicemus.

SECUNDO QUOD NON CONVERTITUR SECUNDUM SUBSISTENDI CONSEQUENTIAM, UT UNUS DUOBUS PRIUS EST (CUM ENIM DUO SINT, CONSEQUITUR MOX UNUM ESSE, CUM VERO SIT UNUM NON EST NECESSE DUO ESSE; QUARE NON CONVERTITUR AB UNO CONSEQUENTIA ALTERIUS SUBSISTENTIAE); [284C] PRIUS AUTEM VIDETUR ESSE ILLUD A QUO NON CONVERTITUR SUBSISTENTIAE CONSEQUENTIA.

Secunda, inquit, significatio prioris est quae non tempore intelligitur sed natura, et hoc ait a quo non conuertitur subsistendi consequentia. Nam si duae res ita sint oppositae, ut si una sit necesse sit esse aliam, et si alia sit non necesse sit esse aliam, illa prior est qua posita ut sit, non est aliam esse necesse, et hoc quidem uniuersaliter dictum est.

Planius uero his fiet exemplis. Binarius enim numerus et unitas eam retinet naturam, ut si quis duo esse proponat, unum quoque esse monstrauerit, unum enim in ipsis duobus concluditur, nec praeter duas unitates poterit esse binarius. Quocirca si quis binarium numerum esse posuerit, unum quoque esse [284D] consequitur, idcirco binarius ut sit indiget unitate. At uero si quis ponat esse unitatem, nondum necesse est esse binarium. Ergo ab unitate subsistendi consequentia non conuertitur. Posita enim unitate necesse non fuit binarii numeri subsequi quantitatem, idcirco quod binario non indiget unitas, sicut indigens erat unitate binarius. Quare prior est unitas binario: quod si ita est, et quidquid ita fuerit, ut ab eo subsistendi consequentia non conuertatur, prius Aristotele auctore probabitur, ut in eo quod est homo et animal. Cum dico hominem, mox dixi animal; cum animal dixero, nihil adhuc de homine dictum est. Omnis enim homo animal est, non omne animal homo. [285A]

TERTIO VERO SECUNDUM QUENDAM ORDINEM PRIUS DICITUR, QUEMADMODUM ET IN DISCIPLINIS ET IN ORATIONIBUS; IN DEMONSTRATIUIS ENIM DISCIPLINIS INEST PRIUS ET POSTERIUS SECUNDUM ORDINEM (ELEMENTA ENIM PRIORA SUNT DESCRIPTIONIBUS SECUNDUM ORDINEM, ET IN GRAMMATICA ELEMENTA PRIORA SUNT SYLLABIS), ET IN ORATIONIBUS SIMILITER (EXORDIUM ENIM NARRATIONE PRIUS EST ORDINE).

Ponit tertiam prioris significationem, ut in geometria priora sunt, inquit, elementa descriptionibus. Elementa uero ait quos terminos appellamus, id est ubi quid punctum sit, quid linea, quid figura praedicitur. His enim cognitis et fideliter animo apprehensis, postea omnes geometriae descriptiones fiunt, quae problemata et tbeoremata nuncupantur. Ergo [285B] quoniam prius discuntur elementa, post ad descriptiones est transitum, priora sunt elementa descriptionibus, ordine scilicet, quoniam ut descriptio possit intelligi, prius elementa traduntur, et in grammatica quoque prius singulae traduntur litterae quam quae ex his syllabae coniungitur, quocirca ipso quoque ordine prior ea sunt syllabis. Rhetores uero non saepe a narratione sed ab exordio agere causas incipiunt, ideo quod exordia narrationibus priora sunt ordine, quare tertius modus prioris iste est qui secundum nexum cuiusdam ordinis in qualibet arte est constitutus.

AMPLIUS PRAETER HAEC OMNIA, QUOD MELIUS ET HONORABILIUS EST, PRIUS NATURA ESSE VIDETUR; SOLENT AUTEM PLURES HONORATIORES [MAGIS] ET QUOS IPSI MAXIME UENERANTUR [285C] PRIORES ESSE DICERE; EST AUTEM HIC MODUS PAENE ALIENISSIMUS.

ATQUE HI QUIDEM QUI DICUNTUR MODI PRIORIS ISTI SUNT.

Dicit prius uideri, quod neque secundum tempus aliquoties neque secundum subsistendi consequentiam nec secundum ordinem sit sed quodcumque pretiosius fuerit, prius esse uideatur, ut sol, luna prior est, et anima corpore, et animus anima. Hoc uero tali argumento probat, quod hi qui aliquos uenerantur, et honorabiliores existimant, dicant eos apud se esse priores, et hi qui in rebus publicis plurimum possunt, priores dicuntur ab his qui eos maxime uenerantur. Sed ut ipse ait, alienissimus est a significatione prioris hic quartus in nunc est dictus modus, etenim de his melius dici potest, ut dicantur [285D] uenerabiliores et honorabiles, ut uero priores dicantur, abusio potius quam ulla proprietas est.

Quintus modus quem ipse addidit huiusmodi est:

VIDETUR AUTEM PRAETER EOS QUI DICTI SUNT ALTER ESSE PRIORIS MODUS; EORUM ENIM QUAE CONVERTUNTUR SECUNDUM ESSENTIAE CONSEQUENTIAM, QUOD ALTERIUS QUOMODOLIBET CAUSA EST DIGNE PRIUS NATURA DICITUR. QUONIAM AUTEM SUNT QUAEDAM TALIA, MANIFESTUM EST; NAM ESSE HOMINEM CONVERTITUR SECUNDUM SUBSISTENTIAE CONSEQUENTIAM AD VERUM DE EO SERMONEM; NAM, SI EST HOMO, VERUS SERMO EST QUO DICIMUS QUONIAM EST HOMO, ET CONVERTITUR (NAM, SI VERUS EST: SERMO QUO DICIMUS QUONIAM EST HOMO, HOMINEM ESSE NECESSE EST); EST AUTEM VERUS SERMO NULLO MODO CAUSA SUBSISTENDI REM, RES AUTEM VIDETUR QUODAMMODO CAUSA ESSE UT SERMO [286A] VERUS SIT; NAM, QUONIAM EST RES VEL NON EST, VERUS SERMO VEL FALSUS DICITUR. QUARE SECUNDUM QUINQUE MODOS PRIUS ALTERUM ALTERO DICITUR.

Nouimus quasdam res in praedicatione posse conuerti. Quod si una earum quae conuertuntur alteri causa est, et ueluti naturalem subsistentiam subministrat, illa naturaliter prius esse perhibetur. Ipse autem aptissimo quod proposuit affirmauit exemplo. Nam si est aliqua res, uerum est de ea dicere, quoniam est. Rursus si de ea uerum est dicere quoniam est, illam ipsam rem esse necesse est: ut quoniam est homo, uerum est dicere quoniam est homo. Quod si uerum est dicere quoniam est homo, nulla est dubitatio quin homo sit. Ergo quoniam duo haeo sibimet conuertuntur, respiciamus nunc quae sit harum [286B] causa alteri, ut subsistere ualeat, atque ut essa possit. Video autem rem dicto uero subsistentiae dare principium, nam quia homo est, idcirco uerum est dicere de eo quoniam est sed non idcirco homo est, quoniam de eo uere dici potest, quoniam est. Res enim ut ueritas adsit, dicto principium est sed non ut res subsistat, uero efficitur dicto. Quocirca prius est, esse hominem, posterius, uerum de eo esse dictum. Idcirco quoniam quamuis conuertantur, tamen una harum rerum alteri subsistendi causa est. Ait enim id esse prius inter ea quae conuertuntur secundum essentiae consequentiam, quod alterius quomodolibet causa est. Ut in hoc ipso sermone de homine, conuertuntur utraque quidem sed homo ut sit sermo uerus, causa est atque principium. [286C] Quod Aristoteles ita ait: Est autem uerus sermo nullo modo causa subsistendi rem. Res autem uidetur quodammodo causa esse ut sermo uerus sit. Neque enim idcirco res est, quoniam sermo est sed idcirco uerus est sermo, quoniam res ipsa subsistit.

Quocirca quinque hi prioris modi sunt, quorum superius quattuor dixit, secundum tempus, scilicet secundum id quod non conuertitur ad subsistendi consequentiam, secundum ordinem, secundum reuerentiam, et secundum conuersionem, cum altera res alii subsistendi causa est.

Sed quoniam de priori dictum est, nunc de his quae simul sunt incipit.

[13]

DE MODIS SIMUL SIMUL AUTEM DICUNTUR SIMPLICITER ET PROPRIE [286D] QUORUM GENERATIO IN EODEM TEMPORE EST; NEUTRUM ENIM NEUTRO PRIUS EST AUT POSTERIUS; SIMUL AUTEM SECUNDUM TEMPUS ISTA DICUNTUR.

Cum de prioribus disputaret, illa propria priora esse contenderat, quae secundum uim praecedentis temporis dicerentur, quare cum de his quae simul sun. disputat, idem reuocat, et recte. Nam si maximum modum prioris solum efficiet tempus, cur quoque non simul editam naturam tempus efficiet? Ait ergo, et simpliciter et proprie dici simul esse ea, quae unius temporis ortu prolata sint, ut si illa sint antiquiora atque priora, quaecumque non aequali sed praecedenti tempore proferuntur, quae se temporibus non praecedunt, rectissime simul esse ponuntur.

[287A] Quae enim uno tempore edita atque prolata sunt, illa secundum tempus simul esse dicuntur, id est simul naturale principium substantiamque sortitu, atque haec quidem secundum tempus simul esse dicuntur. Secundum naturam uero simul esse perhibentur, quaecumque inuicem ad se conuertuntur, cum altera res alteri subsistendi, neque causa sit, neque principium, ut sunt huiusmodi, duplum et medium: nam cum sit duplum, medium est; cum rursus sit medium, duplum est. Seruus quoque et dominus eodem modo sunt, filius quoque et pater. Haec enim quaecumque illata quidem inferunt alia, sublata uero aut erunt simul, sibimet semper inuicem conuertuntur: nam si dicam patrem, filium quoque intelligi necesse est; si dixero filium, pater mox sub [287B] intelligentiam cadit. Quod si alterum sustulero, utraque perimo: nam si tollam filium, pater non est; si patrem abstulero, filium quoque perire necesse est. Atque haec ita sibimet ipsa conuertuntur, ut tamen altera res alteri causa penitus non sit: nam quoniam pater filio in praedicatione conuertitur manifestum est sed neque pater fiiio causa est ut sit, nec filius patri, hoc autem huiusmodi est. Si Aeneas habuit Ascanium filium, non dicimus, quoniam non fuit Aeneas causa ut esset Ascanius sed non fuit pater causa ut esset filius. Nam quod dico Ascanius, quaedam propria substantia est, quod dico filius, esse non potest, nisi ad aliquid referatur, et cum Aeneam nomino, substantiam dixi, si patrem appello, nulla ratione constat, nisi ad filium referatur. [287C] Igitur causa fuit Aeneas ut esset Ascanius sed non est causa pater ut esset filius. Pater namque tunc fit cum filius fuerit. Quod si haec tempore ipso priora non sunt, causa autem cuiuslibet rei prior est quam illa cuius causa est, ut oriatur, nulla dubitatio est, quin pater atque filius, quae utraeque praedicationes aequales sunt tempore, neutra neutri causa sit, cum tamen substantiae ipsae sibi ut sint, causa sint praedicationis. Nec ullo modo simile debet uideri ei quod paulo ante dictum est de homine, esse uerum de eo sermonem, scilicet quoniam est. Illic enim cum res esset, tunc poterat esse uerus de ea sermo. Prius enim est ut sit aliquid, post uero ut de eo uerum aliquid esse dicatur. Nunc uero non ita est ut prius aliquis sit pater, post uero filius. Mox enim [287D] ut pater est, filium esse necesse est, mox ut est filius, patris sine dubio praedicatio consequitur, quemadmodum ergo iste modus fit, qui scilicet simul secundum naturam est, Aristoteles ita pronuntiat.

NATURALITER AUTEM SIMUL SUNT QUAECUMQUE CONVERTUNTUR QUIDEM SECUNDUM SUBSISTENDI CONSEQUENTIAM, SI NULLO MODO ALTERUM ALTERI SUBSISTENDI CAUSA SIT, UT DUPLUM ET MEDIUM; CONVERTUNTUR ENIM ISTA (NAM CUM SIT DUPLUM EST MEDIUM, ET CUM SIT MEDIUM EST DUPLUM), NEUTRUM VERO NEUTRI SUBSISTENDI CAUSA EST.

In his quae ita priora esse dicebatur, ut couuerterenlur, quamuis secundum essentiam eorum consequentia esset, tamen quia in his alia res alii causa atque principium est, hoc erat quod una prior esse [288A] uideretur, ea quidem cuius causa erat. Quod distat ab iis quae conuertuntur, et se inuicem auferunt, quae cum neutra neutri causa sit, et tamen conuertuntur, digne simul naturaliter esse perhibentur.

ET EA QUAE EX EODEM GENERE IN CONTRARIUM DIVIDUNTUR SIMUL NATURA ESSE DICUNTUR. IN CONTRARIUM VERO DIVIDI DICUNTUR SECUNDUM EANDEM DIVISIONEM, UT VOLATILE, GRESSIBILE ET AQUATILE; HAEC ENIM IN CONTRARIUM DIVIDUNTUR, CUM EX EODEM GENERE SINT; ANIMAL ENIM DIVIDITUR IN VOLATILE, GRESSIBILE ET AQUATILE, ET NULLUM HORUM PRIUS EST VEL POSTERIUS SED SIMUL HAEC VIDENTUR ESSE NATURA.

Tertium modum eorum quae simul sunt hunc addidit, illa quoque simul esse, quae aequali diuisione sub genere ponantur, ut si ponat quis animal genus [288B] hominis et equi, hominem uero et equum a genere, id est ab animali diuidat, homo uero et equus quoniam sub eodem genere sunt, simul esse natura dicuntur. Et conueniens regula est in omnibus quibuscumque generibus, cum enim specierum diuisiones fiunt, illic species natura simul sunt, et si sub his ipsis speciebus quaedam alia ponantur, inter se etiam ipsa simul esse natura dicuntur.

Diuidatur enim genus, id est animali in uolatile atque in gressibile, et quoniam sunt sub eodem genere, simul natura sunt. Et si quid horum in subiectas partes speciesque soluatur, ut uolutile quidem in his auibus quae seminibus uescuntur, et in iis quae carnibus, et in his quae herbis, hae tres species rursus, quae sub uolatili sunt, simul esse naturaliter appellantur, quod Aristoteles [288C] ita dicit.

DIVIDITUR AUTEM ET UNUMQUODQUE EORUM IN SPECIES ITERUM SECUNDUM EANDEM DIVISIONEM, UT GRESSIBILE ANIMAL ET VOLATILE ET AQUATILE. ERUNT IGITUR ET ILLA SIMUL NATURA, QUAECUMQUE EX EODEM IPSO GENERE SECUNDUM EANDEM SUBDIVISIONEM SUNT, GENERA AUTEM SEMPER PRIORA SUNT; NON ENIM CONVERTUNTUR SECUNDUM SUBSTANTIAE CONSEQUENTIAM, UT AQUATILE QUIDEM CUM SIT EST ANIMAL, ANIMAL VERO CUM SIT, NON NECESSE EST ESSE AQUATILE. SIMUL ERGO NATURA ESSE DICUNTUR QUAECUMQUE CONVERTUNTUR QUIDEM SECUNDUM ESSENTIAE CONSEQUENTIAM, NULLO AUTEM MODO ALTERUM ALTERI SUBSISTENDI CAUSA EST, ET EX EODEM GENERE QUAE IN CONTRARIUM SIBI DIVIDUNTUR; SIMPLICITER AUTEM SIMUL SUNT QUORUM GENERATIO IN EODEM TEMPORE EST.

Atque idcirco fieri non potest ut genus habeat [288D] unam speciem. Nam si quaecumque sub genere sunt, simul sunt. Simul autem nisi plura esse non possunt, genus igitur sub se unam speciem habere non potest Si enim una fuerit, fieri non potest ut simul esse dicatur, quia illud est, quod eub eodem genere quaedam res solent quae simul sint naturaliter inueniri. Sed haec de speciebus. Genera autem semper priora sunt, non enim conuertuntur secundam subsistentiae consequentiam. Prioris unus modus est secundum quem illa priora esse dicerentur quaecumque ad subsistendum nullo modo conuerterentur, quod hoc idem in generibus cadit. Genera enim non conuertuntur ad eubsistentiae consequentiam hoc modo. Sit enim animal genus, homo uero species. Cum uero dico hominem esse, animal quoque esse [289A] consequitur. Si animal dixero, ad hominem subsistentiae consequentia non conuertitur. Potest enim esse animal, non tamen homo. Quocirca ab animali ad hominem non conuertitur subsistentiae consequentia. Quod si posito homine animal constat, animali uero nominato non est necesse hominem esse, animal est priue homine. Illa quoque priorum descriptio est, quod ea quae sunt priora sublata quidem auferunt, illata non inferunt Animal enim sublatum secum quoque hominem tollet, illatum uero ut dicatur esse animal, non secum statim hominem infert. Posteriora uero et diuerso sunt. Illata enim simul inferunt, sublata non auferunt. Dictus quidem homo, simul secum animal infert, omnis namque homo animal est. Quod si homo substantialiter auferatur, [289B] non est necesse animal quoque autem, quod hoc nomen animalis in pluribus speciebus ualet aptari. Quod si ita contingit, sublato homine permanebit animal. Quocirca concludit tres esse species eorum quae simul sunt secundum tempus, secundum naturam cum ulraque ita conuertuntur, ut neutra neutri causa sit. Tertium genus est secundum eamdem sub eodem genere diuisionem. Quoniam in faciendo atque patiendo inerat quidam motus, facere autem et pati praedicamentis ad iunxerat, idcirco nunc de motibus tractat, et sex numero esse pronuntiat.

[14]

DE SPECIEBUS MOTUS MOTUS VERO SUNT SPECIES SEX: GENERATIO, CORRUPTIO, CREMENTUM, DIMINUTIO, COMMUTATIO, SECUNDUM LOCUM TRANSLATIO. ALII QUIDEM MOTUS MANIFESTUM EST QUONIAM A SE INUICEM DIVERSI [289C] SUNT; NEQUE ENIM EST GENERATIO CORRUPTIO, NEC CREMENTUM DIMINUTIO NEC SECUNDUM LOCUM TRANSLATIO; SIMILITER AUTEM ET CAETERAE.

In physicis Aristoteles motus species alia ratione partitus est. Ait enim aliud esse permutationem, aliud motum, et permutationis quidem duas esse species ait generationem et corruptionem. Motus uerotres secundum quantitatem, secundum qualitatem, secundum locum. Igitur, quoniam hic liber ad introductionem quodammodo factus est, noluit nimis diuisionis attenuare rationem, ne ingredientium animos subtiliori diuisione confunderet: facit igitur diuisionem motus hoc modo. Est enim una species motus secundum substantiam, alia secundum quantitatem, alia secundum qualitatem, alia secundum [289D] locum. Et secundum substantiam quidem est generatio et corruptio, haec enim utraque in substantia fiunt. Nam et secundum substantiam generatur aliquid, et secundum substantiam corrumpitur. Secundum quantitatem uero, ut crementum et diminutio. Etenim secundum quantitatem uel aucta creuisse, uel detracta diminuta esse dicuntur. Secundum qualitatem uero quae dicitur commutatio, secundum aliquas scilicet passiones, quas qualitates esse manifestum est. Secundum locum uero, ut intus in longitudinem, uel in curuaturam flexus; et intus quidem in longitudinem est ut a sursum in deorsum, a prioribus retrorsum, a dextra in sinistram; et rursus si haec conuertas et in directum pergas, idem motus [290A] erunt. Illud quoque uerum est has esse omnes species motus, nullo namque sibi participant, nisi solo generis nomine, quod motus dicuntur nam neque generatio idem est quod corruptio, namque generatio est in substantia ingressus, corruptio uero ex substantia egressus. Nec diminutio idem quod crementum, nec secundum locum translatio alicui superiorum consimilis est. Commutatio autem habet forte aliquam dubitationem, quod non uideatur a superioribus discrepare, quam quaestionem ita proposuit.

IN COMMUTATIONE VERO EST ALIQUA DUBITATIO, NE FORTE NECESSE SIT QUOD COMMUTATUR SECUNDUM ALIQUEM RELIQUORUM MOTUUM COMMUTARI. HOC AUTEM NON EST VERUM; PAENE ENIM SECUNDUM OMNES PASSIONES VEL [290B] MULTAS COMMUTARI NOBIS CONTINGIT NULLO ALIORUM MOTUUM COMMUNICANTE; NAM NEQUE CRESCERE NECESSE EST QUOD SECUNDUM PASSIONEM MOUETUR NEC DIMINUI, SIMILITER AUTEM ET IN ALIIS: QUARE DIVERSUS ERIT MOTUS AB ALIIS COMMUTATIONIBUS (NAM SI IDEM ESSET, OPORTERET OMNE QUOD COMMUTATUR MOX AUT CRESCERE AUT MINUI AUT ALIQUEM ALIORUM MOTUUM CONSEQUI; SED NON EST NECESSE). SIMILITER AUTEM ET QUOD CRESCIT VEL SECUNDUM QUEMLIBET ALTERUM MOTUM MUTATUR.

In commutatione uero est aliqua dubitatio, ne forte necesse sit quod commutatur secundum aliquem reliquorum motaum commutari. Nam si omne quod commutatur, aut generatur, aut corrumpitur, aut minuitur aut crescit, aut id secundum locum transferri [290C] necesse est, dubium non est nihil a superioribus caeteris hanc differe speciem, qua secundum commutationem dicitur; quod Aristoteles respuit, dicens: HOC AUTEM NON EST VERUM. Sed quoniam quod oommutatur non omnino neque generatur, neque corrumpitur: ut qui in sole diutius stetit, si ex candido niger est factus, commutatus quidem secundum colorem dicitur, non tamen generatus est aut corruptus, nec uero illi aliquod uel crementum factum est uel diminutio sed nec loci translatio nulla est, potest enim aliquis uno eodemque loco consistens, aliquibus extrinsecus uenientibus passionibus permutari, potest quoque et crescere et decrescere, praeter qualitatis commutationem: quod ipse Aristoteles ita pronuntiat. [290D]

SED SUNT QUAEDAM QUAE CRESCUNT ET NON COMMUTANTUR, UT QUADRATUM CIRCUMPOSITO GNOMONE CREUIT QUIDEM SED COMMUTATUM NON EST; SIMILITER AUTEM ET IN ALIIS HUIUSMODI. QUARE A SE INUICEM MOTUS ISTI DIVERSI SUNT.

Quod dicit tale est: Si quadrato, inquit, addatur gnomo, crescit quidem quadratus, non tamen commutatur. Ideoque sublato gnomone quadratus diminuitur sed non commutatur. Si enim quadratus a b c d, et ducatur ei angularis b c, et diuidantur quattuor latera a c, a b, b d, a c, in aequalia g e h f punctis, et ducantur g h f e lineae. Diuisus igitur quadratus a d in quattuor quadratos qui sunt e g, f g, e h, h f, quorumlibet tres qui circa eamdem angularem sunt si demantur, figura ipsa gnomo uocatur. ut si quis tollat hos tres, e g, g f, f h, inuenitur m n [291A] gnomo, qui m n gnomo separatur a b e h quadrato. Totus quidem a d quadratus imminutus est, qui ex tam magno factus est paruus, non tamen formam tetragoni commutauit. Quod si e h tetragonus solus sit, et ei circumponatur gnomo, qui est m n, creuit quidem tetragonus, et maior factus est sed non commutatus est. Omnes enim tetragoni sibi sunt propria qualitate consimiles. Quod si commutatio huiusmodi motus esset, ut non omnino a superioribus separaretur, nulla esset dubitatio quin semper oporteret quidquid commutatur secundum aliquem priorum motuum modum commutari. Ita ut aut nasceretur, aut corrumperetur, aut minueretur, aut cresceret, aut secundum locum fieret aliqua permutatio. Quod quoniam non est, ab omnibus superioribus [291B] motibus haec motus species distat. Sed monstratum superius est quinque superiores motus species a se omni ratione substantia, discrepare. Quocirca distant a se similiter hi sex motus, atque diuersi sunt. [291C]

SIMPLICITER AUTEM MOTUS QUIETI CONTRARIUS EST; SINGULIS VERO MOTIBUS, GENERATIONI QUIDEM CORRUPTIO, DIMINUTIO VERO CREMENTO, SECUNDUM LOCUM TRANSLATIONI SECUNDUM LOCUM QUIES. MAXIME AUTEM VIDETUR OPPONI IN CONTRARIUM LOCUM PERMUTATIO, UT DE EO QUOD EST DEORSUM AD ID QUOD EST SURSUM ET DE EO QUOD EST SURSUM AD ID QUOD EST DEORSUM.

Nunc iam motuum contrarietates exsequitur, et ipsi [291D] quidem generi, id est motui, dicit quietem esse contrariam, habet enim motus quietem contrariam. Singulis uero speciebus motuum motus ipsi contrarii sunt, ut generationi corruptio, et cum generatio sit motus atque corruptio, utraque tamen sibimet contraria sunt, cremento quoque diminutio contraria est. Quare diuerso modo hae species motus contrarietstem habent, quam genus dudum babere monstrauimus: motus enim ipse habet quietem contrariam. Specierum uero motibus non quies tantum sed alii motus contrarii sunt, ut generationi corruptio et cremento diminutio, secundum uero locum translationis contrarietas similis est generi. Nam et ipsa habet contrariam secundum locum quietem, contrarium namque est moueri de loco in locum, et [292A] non moueri, et est non moueri quidem secundum locum quies, moueri uero secundum locum translatio.

Maxime autem, inquit, secundum locum mutationi, contraria est in contrarium locum permutatio. Ut si qua res sursum sit atque ibi maneat, et sit quieta, postea sit ei motus talis, ut deorsum moueatur, quamquam ipsi superiori motui quies contraria sit, multo magis quidem huiusmodi motus, qui in contrarium fit locum, illi superiori motui contrarius est. Atque hoc quidem et in aliis motibus accidit: ut si quis sit ad dexteram, si ei in sinistram motus sit, in contrarium locum factus dicitur motus. Atque hoc idem id aliis motibus licet uidere; sed Aristoteles dubitat si reliquo motui, id est commutationi, aliquid possit esse contrarium, quam quaestionem ita proponit: [292B]

RELIQUO VERO DE HIS QUI ASSIGNATI SUNT MOTUI NON EST FACILE ASSIGNARE QUID SIT CONTRARIUM, VIDETUR AUTEM NEQUE ESSE ALIQUID EI CONTRARIUM, NISI QUIS OPPONAT SECUNDUM QUALITATEM QUIETEM SECUNDUM QUALITATEM TRANSLATIONI QUAE IN CONTRARIUM, QUEMADMODUM ETIAM IN EA QUAE EST SECUNDUM LOCUM TRANSLATIONE SECUNDUM LOCUM QUIETEM VEL IN CONTRARIUM LOCUM TRANSLATIONEM (EST ENIM COMMUTATIO TRANSLATIO SECUNDUM QUALITATEM).

Ex similitudine motuum contrarietates quoque colligimus. Nam quoniam superius motui secundum locum contrariam reperit secundum locum quietem, et quoniam omnis commutatio quae secundum aliquam passionem fit secundum qualitatem commutatur, [292C] motus eius contrarietatem posuit secundum qualitatem quietem: ut si lapis cum frigidus est, si ita permaneat, qualitas illa mansit et quieuit, quod si tepeat, qualitas illa commutat est, et est ipsa commutatio contraria, et factus est quidem motus, et in tepore lapidis secundum qualitatem facta est permutatio, fuit autem in frigore quies secundum eamdem qualitatem. Quocirca licet uideatur hic motus quidem omnino contrarium non habere, tamen, sicut superius dictum est secundum locum translationi contrariam esse secundum locum quietem, cur non quoque secundum qualitatem commutationi dicatur quies secundum qualitatem esse contraria? Definitio namque commutationis est translatio secundum qualitatem, cum enim qualitas cuiuslibet rei mouetur, fit translatio, scilicet secundum qualitatem. [292D] Quod si maxime uideatur secundum locum translationi esse contraria, non solum secundum locum quies sed etiam in contrarium locum translatio, secundum qualitatem quoque mutationi non solum erit contraria secundum qualitatem quies sed maxime in contrariam qualitatem commutatio: ut ei quid cum est album, si rubrum fiat, quieti quidem ei quae in albo colore poterat permanere contraria fuit qualitatis ipsa mutatio, ut ex albo in rubrum mutaretur; si quid enim ex albo uertatur in nigrum, illud maxime permutatur, et illud superiori mutationi contrarium est, quoniam permutatum est in contrariam qualitatem. Atque hoc est quod ait: [293A]

QUARE OPPONITUR EI SECUNDUM QUALITATEM QUIES VEL IN CONTRARIUM QUALITATIS TRANSLATIO, UT ALBUM FIERI QUOD EST NIGRUM; COMMUTATUR ENIM, IN CONTRARIUM QUALITATIS FACTA TRANSLATIONE.

Id quoque apertissimo uulgatur exemplo. Quare quoniam de motibus expeditum est, habendi aequiuocationem quae sequitur explicemus.

[15]

DE MODIS HABERE HABERE SECUNDUM PLURES MODOS DICITUR AUT ENIM UT HABITUM VEL AFFECTIONEM VEL ALIAM ALIQUAM QUALITATEM (DICIMUR ENIM SCIENTIAM HABERE ET VIRTUTEM); AUT UT QUANTITATEM, UT QUAM QUISQUE HABET MAGNITUDINEM (DICITUR ENIM BICUBITAM VEL TRICUBITAM HABERE MAGNITUDINEM); AUT [293B] CIRCA CORPUS UESTITUM AUT TUNICAM; AUT IN PARTE (UT IN MANU ANULUM); AUT PARTEM (UT MANUM VEL PEDEM); AUT IN UASE (UT MODIUS TRITICUM VEL DOLIUM VINUM; VINUM ENIM DOLIUM HABERE DICITUR, ET MODIUS TRITICUM; HAEC IGITUR HABERE DICUNTUR UT IN VASE); VEL UT POSSESSIONEM (HABERE ENIM DOMUM VEL AGRUM DICIMUR). DICIMUR VERO ET HABERE UXOREM ET UXOR VIRUM; VIDETUR AUTEM ALIENISSIMUS ESSE HABENDI MODUS QUI NUNC DICTUS EST; NIHIL ENIM ALIUD HABERE UXOREM SIGNIFICAT QUAM COHABITARE. FORTASSE AUTEM ET ALII HABENDI MODI UIDEBUNTUR; QUI AUTEM SOLENT DICI PAENE OMNES SUNT ANNUMERATI.

Aequiuocum esse habendi modum manifestum est, [293C] habere enim ita multis dicitur modis, ut tamen aequiuoce praedicetur. Dicimur enim habere aliquam qualitatem, ut habitum uel dispositionem. Dicimur quoque habere scientiam uel uirtutem; quantitatem quoque habere perhibemur, dicimur enim in mensura habere quinque uel quattuor pedes. Necnon [294A] etiam in ipsis partibus corporis aliquid, et ipsas partes habere praedicamur, dicimur enim et habere digitos, et in digito annulos. Circa corpus quoque aliquid habere dicimur, ut tunicam, uel quodlibet aliud uestimentum. Necnon etiam in uase haberi aliquid dicitur, ut triticum in modio, et uinum in dolio; haec, scilicet, ita haberi dicuntur, ut in uase. Dicitur etiam quis habere uxorem, quae, scilicet significatio nulli supradictae communis est sed (ut ipsi Aristoteli uidetur) longe diuersa est haec significatio ab habendi praedicamento; non enim proprie habemus uxores sed quod habere quis dicatur uxorem, hoc significat habitare cum eo uxorem, habere enim habitare dicimus, ut est Socratem habent, id est cum Socrate habitant atque eum colunt. Quare ipse quoque [294B] Aristoteles inquit esse aliquos fortasse praeter eos qui dicantur habendi modos, hortaturque nos ad ulteriorem aliquam inquisitionem, ut nos quoque quaeramus per quos, praeter priores dictos modos, alios possit habere praedicari. Et de hac aequiuocatione quidem habendi sufficienter dictum est.

Sed forte quis dubitet cur cum habere superius in genere nominauerit, nunc id ipsum aequiuocum ponat sed haec quaestio ita soluitur. Non absurdum est idem praedicamentum nunc uniuoce, nunc aequiuoce praedicari. Uniuoce quidem ut superius cum eiusdem specierum exempla proposuit, ut est calceatum esse uel armatum, horum enim talium genus est. Aequiuoce uero ut in his modis quos superius exposuimus.

Quod si et habet aliquas proprias species habendi praedicatio, [294C] dicitur autem et ipsum nomen multipliciter, nihil est incongruum in genere numerari, sufficit enim ad demonstrandum genus esse et habendi praedicationem quod sub se aliquas partes speciesque contineat.

EXPLICIT FELICITER

Tous les livres