In Hac Tanta (page 2)
Quoniam vere charitas - ut eiusdem verba scriptoris, quem supra laudavimus, iterum Nostra faciamus - est « bonorum omnium origo ac finis, Nos etiam in hac terminum ponamus » [21], dilecte Fili Noster et venerabiles Fratres. Id igitur votis omnibus comprecamur ut in hac perturbata hominum societate, Omnipotentis Dei Ecclesiaeque suae instauratis iuribus, legibus, cultu ac memoria denique ipsa revocata, charitas christiana revirescat, quae cum bellis odiisque furentibus tum dissidiis, schismatis atque erroribus serpentibus undique finem imponens, populos inter se foedere devinciat arctiore quam fluxis hominum pactis, unitate fidei potissimum et veteris coniunctionis consuetudine, seu necessitudine potius, cum hac Apostolica Sede, quam Christus Dominus noster veluti quoddam familiae in terris suae fundamentum constitutam voluit, et virtutibus, sapientia, laboribus tot Sanctorum atque ipso denique Martyrum, ut Bonifacii vestri, sanguine consecratam.
Hac autem consensione fidei et volunt a tum coniunctione ubique terrarum instaurata, illud Nos etiam usurpare iure quodam Nostro videbimur, de plebe christiana universa, quod Romani conscientia primatus ac sacra Apostolicae Sedis auctoritate permotus, iam inde a primo saeculo christiano peculiariter conscribebat Clemens Papa Corinthiis : « Gaudium et laetitium nobis praestabitis, si oboedientes facti iis quae scripsimus per Spiritum Sanctum resecetis illegitimum zeli vestri studium secundum exhortationem quam de pace ac concordia fecimus in hac epistola » [23].
Atque utinam hoc nobis omnibus Bonifacius Apostolus ac Martyr impetret, ac populis praesertim, potiori iure, sive origine sive electione suis : illud utique idem e beatorum sedibus perficiens quod ipso fatente efficere nunquam cessavit in terris: « quantoscunque audientes vel discipulos in ista legatione mihi Deus donaverit, ad oboedientiam Apostolicae Sedis invitare et inclinare non cesso » [24].
Huius interea auspicem spei laetissimique fructus vestror um solemnium, Apostolicam Benedictionem amantissime impertimus, simulque ad augendam solemnitatem S. Bonifacii haec de sacro Ecclesiae thesauro perlibenter concedimus :
I . Quovis die proximorum mensium Iunii et Iulii, exceptis diebus Pentecostes, Corporis Christi et SS. Apostolorum Petri et Pauli, in omnibus Germaniae Ecclesiis et Oratoriis publicis vel semipublicis, ubi solemnia saecularia agentur, cuilibet sacerdoti utriusque cleri Missam de Sancto, tum in triduana supplicatione tum in ipso fausto die celebrare liceat.
II . Quo die festum agetur, Antistes loci vel per se vel per alium ab ipso deputandum Papalem Benedictionem impertiri queat.
III. Quicumque Germaniae Ecclesias ubi saeculare festum celebrabitur, eo ipso die inviserint, Indulgentiam Plenariam toties quoties ad modum Portiunculae lucrari possint.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die xiv mensis Maii, anno MCMXIX, Pontificatus Nostri quinto.
*A.A.S., vol. X (1918), n. 7, pp. 209-221
[1] II Cor., XI, 28.
[2] Coloss., III, 11.
[3] Vita S. Bonifacii auctore WILLIBALDO, c. V,13-14.
[4] Ep. Exigit manifestata, inter Bonif. ep. XII (al. II).
[5] Vita S. Bonifacii, cap. VI,16.
[6] Ibid., VII,19.
[7] Ep. LIX (al. LVII).
[8] Vita S. Bonifacii, c. VII,21.
[9] Ep. Sollicitudinem nimiam inter Bonif. ep. XVII (al. VI).
[10] Vita S. Bonifacii, c. VIII,25.
[11] Ibid., c. VIII,25 sq.
[12] Ibid., c. IX,27 sq.
[13] Ep. Susceptis, inter Bonif. ep. LI (al. L).
[14] Ep. LXXVIII.
[15] Ep. LXVII (al. XXII).
[16] CAECILII CYPRIANI Ep. XLIII, 5.
[17] Enarr. in Ps. XL, n. 30.
[18] Contra Lucif., 9.
[19] Vita S. Bonifacii auctore OTHLONO monacho, lib. 1, cap. ult.
[20] BONIF. Ep. XXXIX (al. XXXVI).
[21] Ibid.
[22] S. CLEM. ROM., Ep. 1 ad Corinthios, LXIII.
[23] Ep. L (al. XLIX).