Institutio Oratoria (page 2)
Liber 2 (suite)
[1] Iam hinc ergo nobis inchoanda est ea pars artis ex qua capere initium solent qui priora omiserunt: quamquam uideo quosdam in ipso statim limine obstaturos mihi, qui nihil egere eius modi praeceptis eloquentiam putent, sed natura sua et uulgari modo scholarum exercitatione contenti rideant etiam diligentiam nostram exemplo magni quoque nominis professorum, quorum aliquis, ut opinor, interrogatus quid esset schema et noema , nescire se quidem, sed si ad rem [2] pertineret esse in sua declamatione respondit. Alius percontanti Theodoreus an Apollodoreus esset, 'ego' inquit 'parpermularius'. Nec sane potuit urbanius ex confessione inscitiae suae elabi. Porro hi, quia et beneficio ingenii praestantes sunt habiti et multa etiam memoria digna exclamauerunt, plurimos habent similes neglegentiae suae, paucissimos naturae. [3] Igitur impetu dicere se et uiribus uti gloriantur: neque enim opus esse probatione aut dispositione in rebus fictis, sed, cuius rei gratia plenum sit auditorium, sententiis grandibus, [4] quarum optima quaeque a periculo petatur. Quin etiam in cogitando nulla ratione adhibita aut tectum intuentes magnum aliquid quod ultro se offerat pluribus saepe diebus expectant, aut murmure incerto uelut classico instincti concitatissimum corporis motum non enuntiandis sed quaerendis [5] uerbis accommodant. Nonnulli certa sibi initia priusquam sensum inuenerint destinant, quibus aliquid diserti subiungendum sit: eaque diu secum ipsi clareque meditati desperata conectendi facultate deserunt et ad alia deinceps atque inde alia non minus communia ac nota deuertunt. [6] Qui plurimum uidentur habere rationis non in causas tamen laborem suum sed in locos intendunt, atque in iis non corpori prospiciunt, sed abrupta quaedam, ut forte ad manum [7] uenere, iaculantur. Vnde fit ut dissoluta et ex diuersis congesta oratio cohaerere non possit, similisque sit commentariis puerorum in quos ea quae aliis declamantibus laudata sunt regerunt. Magnas tamen sententias et res bonas (ita enim gloriari solent) elidunt: nam et barbari et serui, et, si hoc sat est, nulla est ratio dicendi.
XII. Quare ineruditi ingeniosiores vulgo habebantur.
[1] Ne hoc quidem negauerim, sequi plerumque hanc opinionem, ut fortius dicere uideantur indocti, primum uitio male iudicantium, qui maiorem habere uim credunt ea quae non habent artem, ut effringere quam aperire, rumpere quam [2] soluere, trahere quam ducere putant robustius. Nam et gladiator qui armorum inscius in rixam ruit et luctator qui totius corporis nisu in id quod semel inuasit incumbit fortior ab his uocatur, cum interim et hic frequenter suis uiribus ipse prosternitur et illum uehementis impetus excipit aduersarii [3] mollis articulus. Sed sunt in hac parte quae imperitos etiam naturaliter fallant; nam et diuisio, cum plurimum ualeat in causis, speciem uirium minuit, et rudia politis [4] maiora et sparsa compositis numerosiora creduntur. Est praeterea quaedam uirtutum uitiorumque uicinia, qua maledicus pro libero, temerarius pro forti, effusus pro copioso accipitur. Maledicit autem ineruditus apertius et saepius uel cum periculo suscepti litigatoris, frequenter etiam suo. [5] Adfert et ista res opinionem, quia libentissime homines audiunt ea quae dicere ipsi noluissent. Illud quoque alterum quod est in elocutione ipsa periculum minus uitat, conaturque perdite, unde euenit nonnumquam ut aliquid grande inueniat qui semper quaerit quod nimium est: uerum id et raro prouenit et cetera uitia non pensat.
[6] Propter hoc quoque interdum uidentur indocti copiam habere maiorem, quod dicunt omnia, doctis est et electio et modus. His accedit quod a cura docendi quod intenderint recedunt: itaque illud quaestionum et argumentorum apud corrupta iudicia frigus euitant, nihilque aliud quam quod uel prauis uoluptatibus aures adsistentium permulceat [7] quaerunt. Sententiae quoque ipsae, quas solas petunt, magis eminent cum omnia circa illas sordida et abiecta sunt, ut lumina non inter umbras, quem ad modum Cicero dicit, sed plane in tenebris clariora sunt. Itaque ingeniosi uocentur, ut libet, dum tamen constet contumeliose sic laudari disertum. [8] Nihilo minus confitendum est etiam detrahere doctrinam aliquid, ut limam rudibus et cotes hebetibus et uino uetustatem, sed uitia detrahit, atque eo solo minus est quod litterae perpolierunt quo melius.
[9] Verum hi pronuntiatione quoque famam dicendi fortius quaerunt; nam et clamant ubique et omnia leuata, ut ipsi uocant, manu emugiunt, multo discursu anhelitu, iactatione [10] gestus, motu capitis furentes. Iam collidere manus, terrae pedem incutere, femur pectus frontem caedere, mire ad pullatum circulum facit: cum ille eruditus, ut in oratione multa summittere uariare disponere, ita etiam in pronuntiando suum cuique eorum quae dicet colori accommodare actum sciat, et, si quid sit perpetua obseruatione dignum, modestus [11] et esse et uideri malit. At illi hanc uim appellant quae est potius uiolentia: cum interim non actores modo aliquos inuenias sed, quod est turpius, praeceptores etiam qui, breuem dicendi exercitationem consecuti, omissa ratione ut tulit impetus passim tumultuentur, eosque qui plus honoris litteris tribuerunt ineptos et ieiunos et tepidos et infirmos, ut quodque [12] uerbum contumeliosissimum occurrit, appellent. Verum illis quidem gratulemur sine labore, sine ratione, sine disciplina disertis: nos, quando et praecipiendi munus iam pridem deprecati sumus et in foro quoque dicendi, quia honestissimum finem putabamus desinere dum desideraremur, inquirendo scribendoque talia consolemur otium nostrum quae futura usui bonae mentis iuuenibus arbitramur, nobis certe sunt uoluptati.
XIII. Quis modus in arte.
[1] Nemo autem a me exigat id praeceptorum genus quod est a plerisque scriptoribus artium traditum, ut quasi quasdam leges inmutabili necessitate constrictas studiosis dicendi feram: utique prohoemium et id quale, proxima huic narratio, quae lex deinde narrandi, propositio post hanc uel, ut quibusdam placuit, excursio, tum certus ordo quaestionum, ceteraque quae, uelut si aliter facere fas non sit, quidam [2] tamquam iussi secuntur. Erat enim rhetorice res prorsus facilis ac parua si uno et breui praescripto contineretur: sed mutantur pleraque causis temporibus occasione necessitate. Atque ideo res in oratore praecipua consilium est, quia uarie [3] et ad rerum momenta conuertitur. Quid si enim praecipias imperatori, quotiens aciem instruet derigat frontem, cornua utrimque promoueat, equites pro cornibus locet? Erit haec quidem rectissima fortasse ratio quotiens licebit, sed mutabitur natura loci, si mons occurret, si flumen obstabit, collimutabus [4] siluis asperitate alia prohibebitur. Mutabit hostium genus, mutabit praesentis condicio discriminis: nunc acie derecta, nunc cuneis, nunc auxiliis, nunc legione pugnabitur, nonnumquam terga etiam dedisse simulata fuga proderit. [5] Ita prohoemium necessarium an superuacuum, breue an longius, ad iudicem omni sermone derecto an aliquando auerso per aliquam figuram dicendum sit, constricta an latius fusa narratio, continua an diuisa, recta an ordine permutato, [6] causae docebunt, itemque de quaestionum ordine, cum in eadem controuersia aliud alii parti prius quaeri frequenter expediat. Neque enim rogationibus plebisue scitis sancta sunt ista praecepta, sed hoc quidquid est utilitas excogitauit. [7] Non negabo autem sic utile esse plerumque, alioqui nec scriberem. Verum si eadem illa nobis aliud suadebit utilitas, [8] hanc relictis magistrorum auctoritatibus sequemur. Equidem id maxime praecipiam ac 'repetens iterumque iterumque monebo': res duas in omni actu spectet orator, quid deceat, quid expediat. Expedit autem saepe mutare ex illo constituto traditoque ordine aliqua, et interim decet, ut in statuis [9] atque picturis uidemus uariari habitus uultus status; nam recti quidem corporis uel minima gratia est: nempe enim aduersa sit facies et demissa bracchia et iuncti pedes et a summis ad ima rigens opus. Flexus ille et, ut sic dixerim, motus dat actum quendam et adfectum: ideo nec ad unum [10] modum formatae manus et in uultu mille species; cursum habent quaedam et impetum, sedent alia uel incumbunt, nuda haec, illa uelata sunt, quaedam mixta ex utroque. Quid tam distortum et elaboratum quam est ille discobolos Myronis? Si quis tamen ut parum rectum improbet opus, nonne ab intellectu artis afuerit, in qua uel praecipue laudabilis [11] est ipsa illa nouitas ac difficultas? Quam quidem gralaudatiam et delectationem adferunt figurae, quaeque in sensibus quaeque in uerbis sunt. Mutant enim aliquid a recto, atque hanc prae se uirtutem ferunt, quod a consuetudine uulgari [12] recesserunt. Habet in pictura speciem tota facies: Apelles tamen imaginem Antigoni latere tantum altero ostendit, ut amissi oculi deformitas lateret. Quid? non in oratione operienda sunt quaedam, siue ostendi non debent siue exprimi [13] pro dignitate non possunt? Vt fecit Timanthes, opinor, Cythnius in ea tabula qua Coloten Teium uicit. Nam cum in Iphigeniae immolatione pinxisset tristem Calchantem, tristiorem Vlixem, addidisset Menelao quem summum poterat ars efficere maerorem: consumptis adfectibus non reperiens quo digne modo patris uultum posset exprimere, uelauit eius caput et suo cuique animo dedit aestimandum. [14] Nonne huic simile est illud Sallustianum: 'nam de Carthagine tacere satius puto quam parum dicere'? Propter quae mihi semper moris fuit quam minime alligare me ad praecepta quae katholika uocitant, id est, ut dicamus quo modo possumus, uniuersalia uel perpetualia; raro enim reperitur hoc genus, ut non labefactari parte aliqua et subrui possit. [15] Sed de his plenius suo quidque loco tractabimus: interim nolo se iuuenes satis instructos si quem ex iis qui breues plerumque circumferuntur artis libellum edidicerint et uelut decretis technicorum tutos putent. Multo labore, adsiduo studio, uaria exercitatione, plurimis experimentis, altissima [16] prudentia, praesentissimo consilio constat ars dicendi. Sed adiuuatur his quoque, si tamen rectam uiam, non unam orbitam monstrent: qua declinare qui crediderit nefas, patiatur necesse est illam per funes ingredientium tarditatem. Itaque et stratum militari labore iter saepe deserimus compendio ducti, et si rectum limitem rupti torrentibus pontes inciderint circumire cogemur, et si ianua tenebitur incendio [17] per parietem exibimus. Late fusum opus est et multiplex et prope cotidie nouum et de quo numquam dicta erunt omnia. Quae sint tamen tradita, quid ex his optimum, et si qua mutari adici detrahi melius uidebitur, dicere experiar.
XIV. Divisio totius operis.
[1] Rhetoricen in Latinum transferentes tum oratoriam, tum oratricem nominauerunt. Quos equidem non fraudauerim debita laude quod copiam Romani sermonis augere temptarint: sed non omnia nos ducentes ex Graeco secuntur, sicut ne illos quidem quotiens utique suis uerbis signare [2] nostra uoluerunt. Et haec interpretatio non minus dura est quam illa Plauti 'essentia' et 'queentia', sed ne propria quidem; nam oratoria sic effertur ut elocutoria, oratrix ut elocutrix, illa autem de qua loquimur rhetorice talis est qualis eloquentia. Nec dubie apud Graecos quoque duplicem [3] intellectum habet; namque uno modo fit adpositum ars rhetorica, ut nauis piratica, altero nomen rei, qualis est philosophia, amicitia. Nos ipsam nunc uolumus significare subphilostantiam, ut grammatice litteratura est, non litteratrix quem ad modum oratrix, nec litteratoria quem ad modum oratoria: [4] uerum id in rhetorice non fit. Ne pugnemus igitur, cum praesertim plurimis alioqui Graecis sit utendum; nam certe et philosophos et musicos et geometras dicam nec uim adferam nominibus his indecora in Latinum sermonem mutatione: denique cum M. Tullius etiam ipsis librorum quos hac de re primum scripserat titulis Graeco nomine utatur, profecto non est uerendum ne temere uideamur oratori maximo de nomine artis suae credidisse.
[5] Igitur rhetorice (iam enim sine metu cauillationis utemur hac appellatione) sic, ut opinor, optime diuidetur ut de arte, de artifice, de opere dicamus. Ars erit quae disciplina percipi debet: ea est bene dicendi scientia. Artifex est qui percepit hanc artem: id est orator, cuius est summa bene dicere. Opus, quod efficitur ab artifice: id est bona oratio. Haec omnia rursus diducuntur in species: sed illa sequentia suo loco, nunc quae de prima parte tractanda sunt ordiar.
XV. Quid sit rhetorice et quis eius finis.
[1] Ante omnia, quid sit rhetorice. Quae finitur quidem uarie, sed quaestionem habet duplicem: aut enim de qualitate ipsius rei aut de comprensione uerborum dissensio est. Prima atque praecipua opinionum circa hoc differentia, quod alii malos quoque uiros posse oratores dici putant, alii, quorum nos sententiae accedimus, nomen hoc artemque de [2] qua loquimur bonis demum tribui uolunt. Eorum autem qui dicendi facultatem a maiore ac magis expetenda uitae laude secernunt, quidam rhetoricen uim tantum, quidam scientiam sed non uirtutem, quidam usum, quidam artem quidem sed a scientia et uirtute diiunctam, quidam etiam prauitatem [3] quandam artis, id est kakotekhnian , nominauerunt. Hi fere aut in persuadendo aut in dicendo apte ad persuadendum positum orandi munus sunt arbitrati: id enim fieri potest ab eo quoque qui uir bonus non sit. Est igitur frequentissimus finis: 'rhetoricen esse uim persuadendi'. Quod ego uim appello, plerique potestatem, nonnulli facultatem uocant: quae res ne quid adferat ambiguitatis, uim dico [4] dynamin . Haec opinio originem ab Isocrate, si tamen re uera ars quae circumfertur eius est, duxit. Qui cum longe sit a uoluntate infamantium oratoris officia, finem artis temere comprendit dicens esse rhetoricen persuadendi opificem, id est peithois demiourgon : neque enim mihi permiserim eadem uti declinatione qua Ennius M. Cethegum 'suadae [5] medullam' uocat. Apud Platonem quoque Gorgias in libro qui nomine eius inscriptus est idem fere dicit, sed hanc Plato illius opinionem uult accipi, non suam. Cicero pluribus locis scripsit officium oratoris esse dicere adposite ad persuadendum, [6] in rhetoricis etiam, quos sine dubio ipse non probat, finem facit persuadere. Verum et pecunia persuadet et gratia et auctoritas dicentis et dignitas, postremo aspectus etiam ipse sine uoce, quo uel recordatio meritorum cuiusque uel facies aliqua miserabilis uel formae pulchritudo sententiam [7] dictat. Nam et Manium Aquilium defendens Antonius, cum scissa ueste cicatrices quas is pro patria pectore aduerso suscepisset ostendit, non orationis habuit fiduciam, sed oculis populi Romani uim attulit: quem illo ipso aspectu maxime motum in hoc, ut absolueret reum, creditum est. [8] Seruium quidem Galbam miseratione sola, qua non suos modo liberos paruolos in contione produxerat, sed Galli etiam Sulpici filium suis ipse manibus circumtulerat, elapsum esse cum aliorum monumentis, tum Catonis oratione [9] testatum est. Et Phrynen non Hyperidis actione quamquam admirabili, sed conspectu corporis, quod illa speciosissimum alioqui diducta nudauerat tunica, putant periculo liberatam. Quae si omnia persuadent, non est hic de quo locuti [10] sumus idoneus finis. Ideoque diligentiores sunt uisi sibi qui, cum de rhetorice idem sentirent, existimarunt eam uim dicendo persuadendi. Quem finem Gorgias in eodem de quo supra diximus libro uelut coactus a Socrate facit; a quo non dissentit Theodectes, siue ipsius id opus est quod de rhetorice nomine eius inscribitur, siue, ut creditum est, Aristorhetelis: in quo est finem esse rhetorices: 'ducere homines [11] dicendo in id quod actor uelit'. Sed ne hoc quidem satis est comprehensum: persuadent enim dicendo uel ducunt in id quod uolunt alii quoque, ut meretrices adulatores corruptores. At contra non persuadet semper orator, ut interim non sit proprius hic finis eius, interim sit communis cum iis [12] qui ab oratore procul absunt. Atqui non multum ab hoc fine abest Apollodorus dicens iudicialis orationis primum et super omnia esse persuadere iudici et sententiam eius ducere in id quod uelit. Nam et ipse oratorem fortunae subicit, ut, si non [13] persuaserit, nomen suum retinere non possit. Quidam recesserunt ab euentu, sicut Aristoteles dicit: 'rhetorice est uis inueniendi omnia in oratione persuasibilia'. Qui finis et illud uitium de quo supra diximus habet, et insuper quod nihil nisi inuentionem complectitur, quae sine elocutione non est [14] oratio. Hermagorae, qui finem eius esse ait persuasibiliter dicere, et aliis qui eandem sententiam, non isdem tantum uerbis explicant ac finem esse demonstrant dicere quae oporteat omnia ad persuadendum, satis responsum est cum [15] persuadere non tantum oratoris esse conuicimus. Addita sunt his alia uarie. Quidam enim circa res omnes, quidam circa ciuiles modo uersari rhetoricen putauerunt: quorum uerius utrum sit, in eo loco qui huius quaestionis proprius est dicam. [16] Omnia subiecisse oratori uidetur Aristoteles cum dixit uim esse uidendi quid in quaque re possit esse persuasibile, et Iatrocles, qui non quidem adicit 'in quaque re', sed nihil excipiendo idem ostendit: uim enim uocat inueniendi quod sit in oratione persuasibile. Qui fines et ipsi solam complectuntur inuentionem. Quod uitium fugiens Eudorus uim putat inueniendi et eloquendi cum ornatu credibilia in omni [17] oratione. Sed cum eodem modo credibilia quo persuasibilia etiam non orator inueniat, adiciendo 'in omni oratione' magis quam superiores concedit scelera quoque suadentibus pulcherrimae [18] rei nomen. Gorgias apud Platonem suadendi se artificem in iudiciis et aliis coetibus esse ait, de iustis quoque et iniustis tractare: cui Socrates persuadendi, non docendi [19] concedit facultatem. Qui uero non omnia subiciebant oratori, sollicitius ac uerbosius, ut necesse erat, adhibuerunt discrimina, quorum fuit Ariston, Critolai Peripatetici discipulus, cuius hic finis est: 'scientia uidendi et agendi in quaediscistionibus [20] ciuilibus per orationem popularis persuasionis'. Hic scientiam, quia Peripateticus est, non ut Stoici uirtutis loco ponit: popularem autem comprendendo persuasionem etiam contumeliosus est aduersus artem orandi, quam nihil putat doctis persuasuram. Illud de omnibus qui circa ciuiles demum quaestiones oratorem iudicant uersari dictum sit, excludi ab iis plurima oratoris officia, illam certe laudatiuam [21] totam, quae est rhetorices pars tertia. Cautius Theodorus Gadareus, ut iam ad eos ueniamus qui artem quidem esse eam, sed non uirtutem putauerunt. Ita enim dicit, ut ipsis eorum uerbis utar qui haec ex Graeco transtulerunt: 'ars inuentrix et iudicatrix et enuntiatrix, decente ornatu secundum mensionem, eius quod in quoque potest sumi persuasisecunbile, [22] in materia ciuili'. Itemque Cornelius Celsus, qui finem rhetorices ait 'dicere persuasibiliter in dubia ciuili materia'. Quibus sunt non dissimiles qui ab aliis traduntur, qualis est ille: 'uis uidendi et eloquendi de rebus ciuilibus subiectis sibi cum quadam persuasione et quodam corporis habitu et [23] eorum quae dicet pronuntiatione'. Mille alia, sed aut eadem aut ex isdem composita, quibus item cum de materia rhetorices dicendum erit respondebimus. Quidam eam neque uim neque scientiam neque artem putauerunt, sed Critolaus usum dicendi (nam hoc tribe significat), Athenaeus fallendi [24] artem.
Plerique autem, dum pauca ex Gorgia Platonis a prioribus imperite excerpta legere contenti neque hoc totum neque alia eius uolumina euoluunt, in maximum errorem inciderunt, creduntque eum in hac esse opinione, ut rhetoricen non artem sed 'peritiam quandam gratiae ac uoluptatis' [25] existimet, et alio loco 'ciuilitatis particulae simulacrum et quartam partem adulationis', quod duas partes ciuilitatis corpori adsignet, medicinam et quam interpretantur exercitatricem, duas animo, legalem atque iustitiam, adulationem autem medicinae uocet cocorum artificium, exercitaadulatricis mangonum, qui colorem fuco et uerum robur inani sagina mentiantur, legalis cauillatricem, iustitiae rhetoricen. [26] Quae omnia sunt quidem scripta in hoc libro dictaque a Socrate, cuius persona uidetur Plato significare quid sentiat: sed alii sunt eius sermones ad coarguendos qui contra disputant compositi, quos elegktikous uocant, alii ad praecipiendum, [27] qui dogmatikoi appellantur. Socrates autem seu Plato eam quidem quae tum exercebatur rhetoricen talem putat (nam et dicit his uerbis touton ton tropon, on hymeis politeyesthe ), ueram autem et honestam intellegit; itaque disputatio illa contra Gorgian ita cluditur: oukoun anagke ton rhetotikon dikaion einai, ton de [28] dikaion boulesthai dikaia pratiein . Ad quod ille quidem conticescit, sed sermonem suscipit Polus iuuenili calore inconsideratior, contra quem illa de simulacro et adulatione dicuntur. Tum Callicles adhuc concitatior, qui tamen ad hanc perducitur clausulam: ton mellonta orthos rhetorikon esethai, dikaion ara dei einai kai epistemona ton dikaion , ut appareat Platoni non rhetoricen uideri malum, [29] sed eam ueram nisi iusto ac bono non contingere. Adhuc autem in Phaedro manifestius facit hanc artem consummari citra iustitiae quoque scientiam non posse: cui opinioni nos quoque accedimus. An aliter defensionem Socratis et eorum qui pro patria ceciderant laudem scripsisset? Quae certe [30] sunt oratoris opera. Sed in illud hominum genus quod facilitate dicendi male utebatur inuectus est. Nam et Socrates inhonestam sibi credidit orationem quam ei Lysias reo composuerat, et tum maxime scribere litigatoribus quae illi pro se ipsi dicerent erat moris, atque ita iuri quo non licebat pro [31] altero agere fraus adhibebatur. Doctores quoque eius artis parum idonei Platoni uidebantur, qui rhetoricen a iustitia separarent et ueris credibilia praeferrent; nam id quoque [32] dicit in Phaedro. Consensisse autem illis superioribus uideri potest etiam Cornelius Celsus, cuius haec uerba sunt: 'orator simile tantum ueri petit', deinde paulo post: 'non enim bona conscientia sed uictoria litigantis est praemium': quae si uera essent, pessimorum hominum foret haec tam perniciosa nocentissimis moribus dare instrumenta et nequitiam praeceptis adiuuare. Sed illi rationem opinionis suae uiderint.
[33] Nos autem ingressi formare perfectum oratorem, quem in primis esse uirum bonum uolumus, ad eos qui de hoc opere melius sentiunt reuertamur. Rhetoricen autem quidam eandem ciuilitatem esse iudicauerunt, Cicero scientiae ciuilis partem uocat (ciuilis autem scientia idem quod sapientia est), quidam eandem philosophiam, quorum est Isocrates. [34] Huic eius substantiae maxime conueniet finitio rhetoricen esse bene dicendi scientiam. Nam et orationis omnes uirtutes semel complectitur et protinus etiam mores oratoris, cum bene dicere non possit nisi bonus. Idem ualet Chrysippi finis [35] ille ductus a Cleanthe, 'scientia recte dicendi'. Sunt plures eiusdem, sed ad alias quaestiones magis pertinent. Idem sentiret finis hoc modo comprensus: 'persuadere quod oporteat', [36] nisi quod artem ad exitum alligat. Bene Areus: 'dicere secundum uirtutem orationis'. Excludunt a rhetorice malos et illi qui scientiam ciuilium officiorum eam putauerunt, si scientiam uirtutem iudicant, sed anguste intra ciuiles quaestiones coercent. Albucius non obscurus professor atque aucquaestor scientiam bene dicendi esse consentit, sed exceptionibus peccat adiciendo 'circa ciuiles quaestiones et credibiliter': [37] quarum iam utrique responsum est. Probabilis et illi uoluntatis qui recte sentire et dicere rhetorices putauerunt.
Hi sunt fere fines maxime inlustres et de quibus praecipue disputatur. Nam omnis quidem persequi neque attinet neque possum, cum prauum quoddam, ut arbitror, studium circa scriptores artium extiterit nihil isdem uerbis quae prior aliquis occupasset finiendi: quae ambitio procul aberit a me. [38] Dicam enim non utique quae inuenero, sed quae placebunt, sicut hoc: rhetoricen esse bene dicendi scientiam, cum, reperto quod est optimum, qui quaerit aliud peius uelit. His adprobatis simul manifestum est illud quoque, quem finem uel quid summum et ultimum habeat rhetorice, quod telos dicitur, ad quod omnis ars tendit: nam si est ipsa bene dicendi scientia, finis eius et summum est bene dicere.
XVI. An utilis.
[1] Sequitur quaestio an utilis rhetorice. Nam quidam uehementer in eam inuehi solent, et, quod sit indignissimum, [2] in accusationem orationis utuntur orandi uiribus: eloquentiam esse quae poenis eripiat scelestos, cuius fraude damneneloquentur interim boni, consilia ducantur in peius, nec seditiones modo turbaeque populares sed bella etiam inexpiabilia excitentur, cuius denique tum maximus sit usus cum pro falsis [3] contra ueritatem ualet. Nam et Socrati obiciunt comici docere eum quo modo peiorem causam meliorem faciat, et [4] contra Tisian et Gorgian similia dicit polliceri Plato. Et his adiciunt exempla Graecorum Romanorumque, et enumerant qui perniciosa non singulis tantum sed rebus etiam publicis usi eloquentia turbauerint ciuitatium status uel euerterint, eoque et Lacedaemoniorum ciuitate expulsam et Athenis quoque, ubi actor mouere adfectus uetabatur, uelut recisam [5] orandi potestatem. Quo quidem modo nec duces erunt utiles nec magistratus nec medicina nec denique ipsa sapientia: nam et dux Flaminius et Gracchi Saturnini Glauciae magistratus, et in medicis uenena, et in iis qui philosophorum nomine male utuntur grauissima nonnumquam flagitia deprehensa [6] sunt. Cibos aspernemur: attulerunt saepe ualetudedinis causas; numquam tecta subeamus: super habitantes aliquando procumbunt; non fabricetur militi gladius: potest uti eodem ferro latro. Quis nescit ignes aquas, sine quibus nulla sit uita, et, ne terrenis inmorer, solem lunamque praecipua siderum aliquando et nocere?
[7] Num igitur negabitur deformem Pyrrhi pacem Caecus ille Appius dicendi uiribus diremisse? Aut non diuina M. Tulli eloquentia et contra leges agrarias popularis fuit et Catilinae fregit audaciam et supplicationes, qui maximus [8] honor uictoribus bello ducibus datur, in toga meruit? Non perterritos militum animos frequenter a metu reuocat oratio et tot pugnandi pericula ineuntibus laudem uita potiorem esse persuadet? Neque uero me Lacedaemonii atque Athenienses magis mouerint quam populus Romanus, apud quem [9] summa semper oratoribus dignitas fuit. Equidem nec urbium conditores reor aliter effecturos fuisse ut uaga illa multitudo coiret in populos nisi docta uoce commota, nec legum repertores sine summa ui orandi consecutos ut se ipsi homines [10] ad seruitutem iuris adstringerent. Quin ipsa uitae praecepta, etiam si natura sunt honesta, plus tamen ad formandas mentes ualent quotiens pulchritudinem rerum claritas orationis inluminat. Quare, etiam si in utramque partem ualent arma facundiae, non est tamen aecum id haberi malum quo bene uti licet.
[11] Verum haec apud eos forsitan quaerantur qui summam rhetorices ad persuadendi uim rettulerunt. Si uero est bene dicendi scientia, quem nos finem sequimur, ut sit orator in [12] primis uir bonus, utilem certe esse eam confitendum est. Et hercule deus ille princeps, parens rerum fabricatorque mundi, nullo magis hominem separauit a ceteris, quae quidem [13] mortalia essent, animalibus quam dicendi facultate. Nam corpora quidem magnitudine uiribus firmitate patientia uelocitate praestantiora in illis mutis uidemus, eadem minus egere adquisitae extrinsecus opis; nam et ingredi citius et [14] pasci et tranare aquas citra docentem natura ipsa sciunt, et pleraque contra frigus ex suo corpore uestiuntur et arma iis ingenita quaedam et ex obuio fere uictus, circa quae omnia multus hominibus labor est. Rationem igitur nobis praecipuam dedit eiusque nos socios esse cum dis inmortalibus [15] uoluit. Sed ipsa ratio neque tam nos iuuaret neque tam esset in nobis manifesta nisi quae concepissemus mente promere etiam loquendo possemus: quod magis deesse ceteris animalibus quam intellectum et cogitationem quandam uideanimus. [16] Nam et mollire cubilia et nidos texere et educare fetus et excludere, quin etiam reponere in hiemem alimenta, opera quaedam nobis inimitabilia, qualia sunt cerarum ac mellis, efficere nonnullius fortasse rationis est; sed, quia carent sermone quae id faciunt, muta atque inrationalia uocantur. [17] Denique homines quibus negata uox est quantulum adiuuat animus ille caelestis? Quare si nihil a dis oratione melius accepimus, quid tam dignum cultu ac labore ducamus aut in quo malimus praestare hominibus quam quo ipsi homines [18] ceteris animalibus praestant: eo quidem magis quod nulla in parte plenius labor gratiam refert? Id adeo manifestum erit si cogitauerimus unde et quo usque iam prouecta sit orandi [19] facultas: et adhuc augeri potest. Nam ut omittam defendere amicos, regere consiliis senatum, populum exercitum in quae uelit ducere, quam sit utile conueniatque bono uiro: nonne pulchrum uel hoc ipsum est, ex communi intellectu uerbisque quibus utuntur omnes tantum adsequi laudis et gloriae ut non loqui et orare, sed, quod Pericli contigit, fulgere ac tonare uidearis? XVII. An ars.
[1] Finis non erit si expatiari parte in hac et indulgere uoluptati uelim. Transeamus igitur ad eam quaestionem [2] quae sequitur, an rhetorice ars sit. Quod quidem adeo ex iis qui praecepta dicendi tradiderunt nemo dubitauit ut etiam ipsis librorum titulis testatum sit scriptos eos de arte rhetorica, Cicero uero etiam quae rhetorice uocetur esse artificiosam eloquentiam dicat. Quod non oratores tantum uindicarunt, ut studiis aliquid suis praestitisse uideantur, sed cum iis philosophi et Stoici et Peripatetici plerique consentiunt. [3] Ac me dubitasse confiteor an hanc partem quaestionis tractandam putarem; nam quis est adeo non ab eruditione modo sed a sensu remotus hominis ut fabricandi quidem et texendi et luto uasa ducendi artem putet, rhetoricen autem maximum ac pulcherrimum, ut supra diximus, opus in tam [4] sublime fastigium existimet sine arte uenisse? Equidem illos qui contra disputauerunt non tam id sensisse quod dicerent quam exercere ingenia materiae difficultate credo uoluisse, sicut Polycraten, cum Busirim laudaret et Clytaemestram: quamquam is, quod his dissimile non esset, composuisse orationem quae est habita contra Socraten dicitur.
[5] Quidam naturalem esse rhetoricen uolunt et tamen adiuuari exercitatione non diffitentur, ut in libris Ciceronis de Oratore dicit Antonius obseruationem quandam esse, non artem. [6] Quod non ideo ut pro uero accipiamus est positum, sed ut Antoni persona seruetur, qui dissimulator artis fuit: hanc autem opinionem habuisse Lysias uidetur. Cuius sententiae talis defensio est, quod indocti et barbari et serui, pro se cum locuntur, aliquid dicant simile principio, narrent, probent, refutent et, quod uim habeat epilogi, deprecentur. [7] Deinde adiciunt illas uerborum cauillationes, nihil quod ex arte fiat ante artem fuisse: atqui dixisse homines pro se et in alios semper: doctores artis sero et circa Tisian et Coraca primum repertos: orationem igitur ante artem fuisse eoque [8] artem non esse. Nos porro quando coeperit huius rei doctrina non laboramus, quamquam apud Homerum et praeceptorem Phoenicem cum agendi tum etiam loquendi, et oratores plures, et omne in tribus ducibus orationis genus, et certamina quoque proposita eloquentiae inter iuuenes inuenimus, [9] quin in caelatura clipei Achillis et lites sunt et actores. Illud enim admonere satis est, omnia quae ars consummauerit a natura initia duxisse: aut tollatur medicina, quae ex obseruatione salubrium atque his contrariorum reperta est et, ut quibusdam placet, tota constat experimentis (nam et uulnus deligauit aliquis antequam haec ars esset, et febrem quiete et abstinentia, non quia rationem uidebat, sed quia id ualetudo [10] ipsa coegerat, mitigauit), nec fabrica sit ars (casas enim primi illi sine arte fecerunt), nec musica (cantatur ac saltatur per omnis gentes aliquo modo). Ita, si rhetorice uocari debet sermo quicumque, fuisse eam antequam esset ars confitebor: [11] si uero non quisquis loquitur orator est, et tum non tamquam oratores loquebantur, necesse est oratorem factum arte nec ante artem fuisse fateantur. Quo illud quoque excluditur quod dicunt, non esse artis id quod faciat qui non didicerit: [12] dicere autem homines et qui non didicerint. Ad cuius rei confirmationem adferunt Demaden remigem et Aeschinen hypocriten oratores fuisse. Falso: nam neque orator esse qui non didicit potest, et hos sero potius quam numquam didicisse quis dixerit, quamquam Aeschines ab initio sit uersatus in litteris, quas pater eius etiam docebat, Demaden neque non didicisse certum sit et continua dicendi exercitatio potuerit tantum quantuscumque postea fuit fecisse; nam id [13] potentissimum discendi genus est. Sed et praestantiorem si didicisset futurum fuisse dicere licet: neque enim orationes scribere est ausus, ut eum multum ualuisse in dicendo sciamus.
[14] Aristoteles, ut solet, quaerendi gratia quaedam subtilitatis suae argumenta excogitauit in Grylo: sed idem et de arte rhetorica tris libros scripsit, et in eorum primo non artem solum eam fatetur, sed ei particulam ciuilitatis sicut dialectices [15] adsignat. Multa Critolaus contra, multa Rhodius Athenodorus. Agnon quidem detraxit sibi inscriptione ipsa fidem, qua rhetorices accusationem professus est. Nam de [16] Epicuro, qui disciplinas omnes fugit, nihil miror. Hi complura dicunt, sed ex paucis locis ducta: itaque potentissimis eorum breuiter occurram, ne in infinitum quaestio euadat. [17] Prima iis argumentatio ex materia est. Omnis enim artes aiunt habere materiam, quod est uerum: rhetorices nullam esse propriam, quod esse falsum in sequentibus probabo. [18] Altera est calumnia nullam artem falsis adsentiri opinionibus, quia constitui sine perceptione non possit, quae semper uera sit: rhetoricen adsentiri falsis: non esse igitur artem. [19] Ego rhetoricen nonnumquam dicere falsa pro ueris confitebor, sed non ideo in falsa quoque esse opinione concedam, quia longe diuersum est ipsi quid uideri et ut alii uideatur efficere. Nam et imperator falsis utitur saepe: ut Hannibal, cum inclusus a Fabio, sarmentis circum cornua boum deligatis incensisque, per noctem in aduersos montes agens armenta speciem hosti abeuntis exercitus dedit: sed illum [20] fefellit, ipse quid uerum esset non ignorauit. Nec uero Theopompus Lacedaemonius, cum permutato cum uxore habitu e custodia ut mulier euasit, falsam de se opinionem habuit, sed custodibus praebuit. Item orator, cum falso utitur pro uero, scit esse falsum eoque se pro uero uti: non ergo falsam [21] habet ipse opinionem, sed fallit alium. Nec Cicero, cum se tenebras offudisse iudicibus in causa Cluenti gloriatus est, nihil ipse uidit. Et pictor, cum ui artis suae efficit ut quaedam eminere in opere, quaedam recessisse credamus, ipse ea [22] plana esse non nescit. Aiunt etiam omnes artes habere finem aliquem propositum ad quem tendant: hunc modo nullum esse in rhetorice, modo non praestari eum qui promittatur. Mentiuntur: nos enim esse finem iam ostendimus et quis [23] esset diximus; et praestabit hunc semper orator: semper enim bene dicet. Firmum autem hoc quod opponitur aduersus eos fortasse sit qui persuadere finem putauerunt: noster orator arsque a nobis finita non sunt posita in euentu; tendit quidem ad uictoriam qui dicit, sed cum bene dixit, etiam si [24] non uincat, id quod arte continetur effecit. Nam et gubernator uult salua naue in portum peruenire: si tamen tempestate fuerit abreptus, non ideo minus erit gubernator dicetque [25] notum illud: 'dum clauum rectum teneam'; et medicus sanitatem aegri petit: si tamen aut ualetudinis ui aut intemperantia aegri alioue quo casu summa non contingit, dum ipse omnia secundum rationem fecerit, medicinae fine non excidet. Ita oratori bene dixisse finis est. Nam est ars ea, ut post paulum clarius ostendemus, in actu posita, non in [26] effectu. Ita falsum erit illud quoque quod dicitur, artes scire quando sint finem consecutae, rhetoricen nescire: nam se quisque bene dicere intelleget. Vti etiam uitiis rhetoricen, quod ars nulla faciat, criminantur, quia et falsum dicat et [27] adfectus moueat. Quorum neutrum est turpe, cum ex bona ratione proficiscitur, ideoque nec uitium; nam et mendacium dicere etiam sapienti aliquando concessum est, et adfectus, si aliter ad aequitatem perduci iudex non poterit, necessario mouebit orator: imperiti enim iudicant et qui frequenter in [28] hoc ipsum fallendi sint, ne errent. Nam si mihi sapientes iudices dentur, sapientium contiones atque omne consilium, nihil inuidia ualeat, nihil gratia, nihil opinio praesumpta falsique testes, perquam sit exiguus eloquentiae locus et [29] prope in sola delectatione ponatur. Sin et audientium mobiles animi et tot malis obnoxia ueritas, arte pugnandum est et adhibenda quae prosunt: neque enim qui recta uia depulsus est reduci ad eam nisi alio flexu potest.
[30] Plurima uero ex hoc contra rhetoricen cauillatio est, quod ex utraque causae parte dicatur. Inde haec: nullam esse artem contrariam sibi, rhetoricen esse contrariam sibi; nullam artem destruere quod effecerit, accidere hoc rhetorices operi. Item aut dicenda eam docere aut non dicenda: ita uel per hoc non esse artem, quod non dicenda praecipiat, uel per hoc, quod, cum dicenda praeceperit, etiam contraria his [31] doceat. Quae omnia apparet de ea rhetorice dici quae sit a bono uiro atque ab ipsa uirtute seiuncta: alioqui ubi iniusta causa est, ibi rhetorice non est, adeo ut uix admirabili quodam casu possit accidere ut ex utraque parte orator, id est [32] uir bonus, dicat. Tamen quoniam hoc quoque in rerum naturam cadit, ut duos sapientes aliquando iustae causae in diuersum trahant, quando etiam pugnaturos eos inter se, si ratio ita duxerit, credunt, respondebo propositis, atque ita quidem ut appareat haec aduersus eos quoque frustra excogitata [33] qui malis moribus nomen oratoris indulgent. Nam rhetorice non est contraria sibi: causa enim cum causa, non illa secum ipsa componitur. Nec, si pugnent inter se qui idem didicerunt, idcirco ars, quae utrique tradita est, non erit: alioqui nec armorum quia saepe gladiatores sub eodem [34] magistro eruditi inter se componuntur, nec gubernandi quia naualibus proeliis gubernator est gubernatori aduersus, nec imperatoria quia imperator cum imperatore contendit. Item non euertit opus rhetorice quod efficit: neque enim positum a se argumentum soluit orator; sed ne rhetorice quidem, quia apud eos qui in persuadendo finem putant, aut si quis, ut dixi, casus duos inter se bonos uiros composuerit, ueri similia quaerentur: non autem, si quid est altero credibilius, [35] id ei contrarium est quod fuit credibile. Nam ut candido candidius et dulci dulcius non est aduersum, ita nec probabili probabilius. Neque praecipit umquam non dicenda nec dicendis [36] contraria, sed quae in quaque causa dicenda sunt. Non semdicenper autem ei, etiamsi frequentissime, tuenda ueritas erit, sed aliquando exigit communis utilitas ut etiam falsa defendat.
Ponuntur hae quoque in secundo Ciceronis de Oratore libro contradictiones: artem earum rerum esse quae sciantur: oratoris omnem actionem opinione, non scientia contineri, quia et apud eos dicat qui nesciant, et ipse dicat aliquando [37] quod nesciat. Ex his alterum, id est an sciat iudex de quo dicatur, nihil ad oratoris artem; alteri respondendum. 'Ars earum rerum est quae sciuntur'. Rhetorice ars est bene [38] dicendi, bene autem dicere scit orator. 'Sed nescit an uerum sit quod dicit.' Ne ii quidem qui ignem aut aquam aut quattuor elementa aut corpora insecabilia esse ex quibus res omnes initium duxerint tradunt, nec qui interualla siderum et mensuras solis ac terrae colligunt: disciplinam tamen suam artem uocant. Quodsi ratio efficit ut haec non opinari sed propter uim probationum scire uideantur, eadem ratio [39] idem praestare oratori potest. 'Sed an causa uera sit nescit.' Ne medicus quidem an dolorem capitis habeat qui hoc se pati dicet: curabit tamen tamquam id uerum sit, et erit ars medicina. Quid quod rhetorice non utique propositum habet semper uera dicendi, sed semper ueri similia? Scit autem [40] esse ueri similia quae dicit. Adiciunt his qui contra sentiunt quod saepe, quae in aliis litibus inpugnarunt actores causarum, eadem in aliis defendant. Quod non artis sed hominis est uitium. Haec sunt praecipua quae contra rhetoricen dicantur, alia et minora et tamen ex his fontibus deriuata.
[41] Confirmatur autem esse artem eam breuiter. Nam siue, ut Cleanthes uoluit, ars est potestas uia, id est ordine, efficiens, esse certe uiam atque ordinem in bene dicendo nemo dubitauerit, siue ille ab omnibus fere probatus finis obseruatur, artem constare ex perceptionibus consentientibus et coexercitatis ad finem utilem uitae, iam ostendimus nihil non [42] horum in rhetorice inesse. Quid quod et inspectione et exercitatione, ut artes ceterae, constat? Nec potest ars non esse si est ars dialectice (quod fere constat), cum ab ea specie magis quam genere differat. Sed nec illa omittenda sunt: qua in re alius se inartificialiter, alius artificialiter gerat, in ea esse artem, et in eo quod qui didicerit melius faciat quam [43] qui non didicerit esse artem. Atqui non solum doctus indoctum sed etiam doctior doctum in rhetorices opere superabit, neque essent eius aliter tam multa praecepta tamque magni qui docerent. Idque cum omnibus confitendum est, tum nobis praecipue, qui rationem dicendi a bono uiro non separamus.
XVIII. Ex quibus artibus.
[1] Cum sint autem artium aliae positae in inspectione, id est cognitione et aestimatione rerum, qualis est astrologia nullum exigens actum, sed ipso rei cuius studium habet intellectu contenta, quae theoretice uocatur, aliae in agendo, quarum in hoc finis est et ipso actu perficitur nihilque post actum operis relinquit, quae praktike dicitur, qualis saltatio [2] est, aliae in effectu, quae operis quod oculis subicitur consummatione finem accipiunt, quam poietiken appellamus, qualis est pictura: fere iudicandum est rhetoricen in actu consistere: hoc enim quod est officii sui perficit; atque ita ab [3] omnibus dictum est. Mihi autem uidetur etiam ex illis ceteris artibus multum adsumere. Nam et potest aliquando ipsa per se inspectione esse contenta. Erit enim rhetorice in oratore etiam tacente, et si desierit agere uel proposito uel aliquo casu impeditus, non magis desinet esse orator quam [4] medicus qui curandi fecerit finem. Nam est aliquis ac nescio an maximus etiam ex secretis studiis fructus, ac tum pura uoluptas litterarum cum ab actu, id est opera, recesserunt [5] et contemplatione sui fruuntur. Sed effectiuae quoque aliquid simile scriptis orationibus uel historiis, quod ipsum opus in parte oratoria merito ponimus, consequetur. Si tamen una ex tribus artibus habenda sit, quia maximus eius usus actu continetur atque est in eo frequentissima, dicatur actiua uel administratiua; nam et hoc eiusdem rei nomen est.
XIX. Natura an doctrina plus ei conferat.
[1] Scio quaeri etiam naturane plus ad eloquentiam conferat an doctrina. Quod ad propositum quidem operis nostri nihil pertinet (neque enim consummatus orator nisi ex utroque fieri potest), plurimum tamen referre arbitror quam [2] esse in hoc loco quaestionem uelimus. Nam si parti utrilibet omnino alteram detrahas, natura etiam sine doctrina multum ualebit, doctrina nulla esse sine natura poterit. Sin ex pari coeant, in mediocribus quidem utrisque maius adhuc naturae credam esse momentum, consummatos autem plus doctrinae debere quam naturae putabo; sicut terrae nullam fertilitatem habenti nihil optimus agricola profuerit: e terra uberi utile aliquid etiam nullo colente nascetur: at in solo [3] fecundo plus cultor quam ipsa per se bonitas soli efficiet. Et si Praxiteles signum aliquod ex molari lapide conatus esset exculpere, Parium marmor mallem rude: at si illud idem artifex expolisset, plus in manibus fuisset quam in marmore. Denique natura materia doctrinae est: haec fingit, illa fingitur. Nihil ars sine materia, materiae etiam sine arte pretium est; ars summa materia optima melior.
XX. An virtus rhetorice.
[1] Illa quaestio est maior, ex mediis artibus, quae neque laudari per se nec uituperari possunt, sed utiles aut secus secundum mores utentium fiunt, habenda sit rhetorice, an sit, ut compluribus etiam philosophorum placet, uirtus. [2] Equidem illud quod in studiis dicendi plerique exercuerunt et exercent aut nullam artem, quae atekhnia nominatur, puto (multos enim uideo sine ratione, sine litteris, qua uel impudentia uel fames duxit ruentes), aut malam quasi artem, quam kakotekhnian dicimus: nam et fuisse multos et esse nonnullos existimo qui facultatem dicendi ad hominum perniciem [3] conuerterint. Mataiotekhnia quoque est quaedam, id est superuacua artis imitatio, quae nihil sane neque boni neque mali habeat, sed uanum laborem, qualis illius fuit qui grana ciceris ex spatio distante missa in acum continuo et sine frustratione inserebat; quem cum spectasset Alexander, donasse dicitur eiusdem leguminis modio, quod quidem [4] praemium fuit illo opere dignissimum. His ego comparandos existimo qui in declamationibus, quas esse ueritati dissimillimas uolunt, aetatem multo studio ac labore consumunt. Verum haec quam instituere conamur et cuius imaginem animo concepimus, quae bono uiro conuenit quaeque est [5] uere rhetorice, uirtus erit. Quod philosophi quidem multis et acutis conclusionibus colligunt, mihi uero etiam planiore hac proprieque nostra probatione uidetur esse perspicuum.
Ab illis haec dicuntur. Si consonare sibi in faciendis ac non faciendis uirtutis est (quae pars eius prudentia uocatur), [6] eadem in dicendis ac non dicendis erit. Et si uirtutes sunt ad quas nobis, etiam ante quam doceremur, initia quaedam ac semina sunt concessa natura, ut ad iustitiam, cuius rusticis quoque ac barbaris apparet aliqua imago, nos certe sic esse ab initio formatos ut possemus orare pro nobis, etiamsi non perfecte tamen ut inessent quaedam, ut dixi, semina eius [7] facultatis, manifestum est. Non eadem autem iis natura artibus est quae a uirtute sunt remotae. Itaque cum duo sint genera orationis, altera perpetua, quae rhetorice dicitur, altera concisa, quae dialectice, quas quidem Zenon adeo coniunxit ut hanc compressae in pugnum manus, illam explicatae diceret similem, etiam disputatrix uirtus erit: adeo de hac, quae speciosior atque apertior tanto est, nihil dubitabitur.
[8] Sed plenius hoc idem atque apertius intueri ex ipsis operibus uolo. Nam quid orator in laudando faciet nisi honestorum et turpium peritus? aut in suadendo nisi utilitate perspecta? aut in iudiciis si iustitiae sit ignarus? Quid? non fortitudinem postulat res eadem, cum saepe contra turbulentas populi minas, saepe cum periculosa potentium offensa, nonnumquam, ut iudicio Miloniano, inter circumfusa militum arma dicendum sit: ut, si uirtus non est, ne perfecta quidem [9] esse possit oratio? Quod si ea in quoque animalium est uirtus qua praestat cetera uel pleraque, ut in leone impetus, in equo uelocitas, hominem porro ratione atque oratione excellere ceteris certum est: cur non tam in eloquentia quam in ratione uirtutem eius esse credamus, recteque hoc apud Ciceronem dixerit Crassus: 'est enim eloquentia una quaedam de summis uirtutibus', et ipse Cicero sua persona cum ad Brutum in epistulis tum aliis etiam locis uirtutem eam [10] appellet? At prohoemium aliquando ac narrationem dicet malus homo et argumenta sic ut nihil sit in iis requirendum. Nam et latro pugnabit acriter, uirtus tamen erit fortitudo, et tormenta sine gemitu feret malus seruus, tolerantia tamen doloris laude sua non carebit. Multa fiunt eadem, sed aliter. Sufficiant igitur haec, quia de utilitate supra tractauimus.
XXI. Quae materia eius.
[21] Materiam rhetorices quidam dixerunt esse orationem: qua in sententia ponitur apud Platonem Gorgias. Quae si ita accipitur ut sermo quacumque de re compositus dicatur oratio, non materia sed opus est, ut statuarii statua; nam et oratio efficitur arte sicut statua. Sin hac appellatione uerba ipsa significari putamus, nihil haec sine rerum substantia faciunt. Quidam argumenta persuasibilia: quae et ipsa in parte sunt operis et arte fiunt et materia egent. [2] Quidam ciuiles quaestiones: quorum opinio non qualitate sed modo errauit; est enim haec materia rhetorices, sed non [3] sola. Quidam, quia uirtus sit rhetorice, materiam eius totam uitam uocant. Alii, quia non omnium uirtutum materia sit tota uita, sed pleraeque earum uersentur in partibus, sicut iustitia fortitudo continentia propriis officiis et suo fine intelleguntur, rhetoricen quoque dicunt in una aliqua parte ponendam, eique locum in ethike negotialem adsignant, id est pragmatikon .
[4] Ego (neque id sine auctoribus) materiam esse rhetorices iudico omnes res quaecumque ei ad dicendum subiectae erunt. Nam Socrates apud Platonem dicere Gorgiae uidetur non in uerbis esse materiam sed in rebus, et in Phaedro palam non in iudiciis modo et contionibus sed in rebus etiam priuatis ac domesticis rhetoricen esse demonstrat: quo manifestum [5] est hanc opinionem ipsius Platonis fuisse. Et Cicero quodam loco materiam rhetorices uocat res quae subiectae sint ei, sed certas demum putat esse subiectas: alio uero de omnibus rebus oratori dicendum arbitratur his quidem uerbis: 'quamquam uis oratoris professioque ipsa bene dicendi hoc suscipere ac polliceri uidetur, ut omni de re quaecumque [6] sit proposita ornate ab eo copioseque dicatur'. Atque adhuc alibi: 'uero enim oratori quae sunt in hominum uita, quandoquidem in ea uersatur orator atque ea est ei subiecta materies, omnia quaesita audita lecta disputata tracsubtata agitata esse debent'.
[7] Hanc autem quam nos materiam uocamus, id est res subiectas, quidam modo infinitam, modo non propriam rhetorices esse dixerunt, eamque artem circumcurrentem uocarheuerunt, [8] quod in omni materia diceret. Cum quibus mihi minima pugna est; nam de omni materia dicere eam fatentur, propriam habere materiam quia multiplicem habeat negant. Sed neque infinita est, etiamsi est multiplex, et aliae quoque artes minores habent multiplicem materiam, uelut architectonice (namque ea in omnibus quae sunt aedificio [9] utilia uersatur) et caelatura, quae auro argento aere ferro opera efficit. Nam scalptura etiam lignum ebur marmor uitrum gemmas praeter ea quae supra dixi complectitur. [10] Neque protinus non est materia rhetorices si in eadem uersatur et alius. Nam si quaeram quae sit materia statuarii, dicetur aes: si quaeram quae sit excusoris, id est fabricae eius quam Graeci khalkeutiken uocant, similiter aes esse [11] respondeant: atqui plurimum statuis differunt uasa. Nec medicina ideo non erit ars quia unctio et exercitatio cum palaestrica, ciborum uero qualitas etiam cum cocorum ei sit arte communis.
[12] Quod uero de bono utili iusto disserere philosophiae officium esse dicunt, non obstat; nam cum philosophum dicunt, hoc accipi uolunt uirum bonum. Quare igitur oratorem, quem a bono uiro non separo, in eadem materia uersari [13] mirer; cum praesertim primo libro iam ostenderim philosophos omissam hanc ab oratoribus partem occupasse, quae rhetorices propria semper fuisset, ut illi potius in nostra materia uersentur. Denique cum sit dialectices materia de rebus subiectis disputare, sit autem dialectice oratio concisa, cur non eadem perpetuae quoque materia uideatur?
[14] Solet a quibusdam et illud opponi: omnium igitur artium peritus erit orator si de omnibus ei dicendum est. Possem hic Ciceronis respondere uerbis, apud quem hoc inuenio: 'mea quidem sententia nemo esse poterit omni laude cumulatus orator nisi erit omnium rerum magnarum atque artium scientiam consecutus': sed mihi satis est eius esse oratorem [15] rei de qua dicet non inscium. Neque enim omnis causas nouit, et debet posse de omnibus dicere. De quibus ergo dicet? De quibus didicit. Similiter de artibus quoque de quibus dicendum erit interim discet, et de quibus didicerit dicet.
[16] Quid ergo? non faber de fabrica melius aut de musice musicus? Si nesciat orator quid sit de quo quaeratur, plane melius; nam et litigator rusticus inlitteratusque de causa sua melius quam orator qui nesciet quid in lite sit: sed accepta a musico, a fabro, sicut a litigatore, melius orator [17] quam ipse qui docuerit. Verum et faber, cum de fabrica, et musicus, cum de musica, si quid confirmationem desiderauerit, dicet: non erit quidem orator, sed faciet illud quasi orator, sicut, cum uulnus imperitus deligabit, non erit medicus, [18] sed faciet ut medicus. An huius modi res neque in laudem neque in deliberationem neque in iudicium ueniunt? Ergo cum de faciendo portu Ostiensi deliberatum est, non debuit dicere sententiam orator? Atqui opus erat ratione [19] architectorum. Liuores et tumores in corpore cruditatis an ueneni signa sint non tractat orator? At est id ex ratione medicinae. Circa mensuras et numeros non uersabitur? Dicamus has geometriae esse partes. Equidem omnia fere posse credo casu aliquo uenire in officium oratoris: quod si non accidet, non erunt ei subiecta.
[20] Ita sic quoque recte diximus materiam rhetorices esse omnis res ad dicendum ei subiectas: quod quidem probat etiam sermo communis; nam cum aliquid de quo dicamus accepimus, positam nobis esse materiam frequenter etiam [21] praefatione testamur. Gorgias quidem adeo rhetori de omnibus putauit esse dicendum ut se in auditoriis interrogari pateretur qua quisque de re uellet. Hermagoras quoque dicendo materiam esse in causa et in quaestionibus omnes [22] res subiectas erat complexus: sed quaestiones si negat ad rhetoricen pertinere, dissentit a nobis; si autem ad rhetoricen pertinent, ab hoc quoque adiuuamur: nihil est enim [23] quod non in causam aut quaestionem cadat. Aristoteles tris faciendo partes orationis, iudicialem deliberatiuam demonstratiuam, paene et ipse oratori subiecit omnia: nihil enim non in haec cadit.
[24] Quaesitum a paucissimis et de instrumento est. Instrumentum uoco sine quo formari materia in id quod uelimus effici opus non possit. Verum hoc ego non artem credo egere, sed artificem. Neque enim scientia desiderat instrumentum, quae potest esse consummata etiam si nihil faciat, sed ille opifex, ut caelator caelum et pictor penicilla. Itaque haec in eum locum quo de oratore dicturi sumus differamus.
Quintilian
Liber 3
M. FABII QVINTILIANI INSTITVTIO ORATORIA LIBER TERTIVS
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11
[1] I. Quoniam in libro secundo quaesitum est quid esset rhetorice et quis finis eius, artem quoque esse eam et utilem et virtutem, ut vires nostrae tulerunt, ostendimus, materiamque ei res omnes de quibus dicere oporteret subiecimus: iam hinc unde coeperit, quibus constet, quo quaeque in ea modo invenienda atque tractanda sint exsequar: intra quem modum plerique scriptores artium constiterunt, adeo ut Apollodorus contentus solis iudicialibus fuerit. II. Nec sum ignarus hoc a me praecipue quod hic liber inchoat opus studiosos eius desiderasse, ut inquisitione opinionum, quae diversissimae fuerunt, longe difficillimum, ita nescio an minimae legentibus futurum voluptati, quippe quod prope nudam praeceptorum traditionem desideret. III. In ceteris enim admiscere temptavimus aliquid nitoris, non iactandi ingenii gratia (namque in id eligi materia poterat uberior), sed ut hoc ipso adliceremus magis iuventutem ad cognitionem eorum quae necessaria studiis arbitrabamur, si ducti iucunditate aliqua lectionis libentius discerent ea quorum ne ieiuna atque arida traditio averteret animos et aures praesertim tam delicatas raderet verebamur. IV. Qua ratione se Lucretius dicit praecepta philosophiae carmine esse complexum; namque hac, ut est notum, similitudine utitur:
ac veluti pueris absinthia taetra medentes cum dare conantur, prius oras pocula circum adspirant mellis dulci flavoque liquore
et quae secuntur. V. Sed nos veremur ne parum hic liber mellis et absinthii multum habere videatur, sitque salubrior studiis quam dulcior. Quin etiam hoc timeo, ne ex eo minorem gratiam ineat, quod pleraque non inventa per me sed ab allis tradita continebit, habeat etiam quosdam qui contra sentiant et adversentur, propterea quod plurimi auctores, quamvis eodem tenderent, diversas tamen vias munierunt atque in suam quisque induxit sequentes. VI. Illi autem probant qualecumque ingressi sunt iter, nec facile inculcatas pueris persuasiones mutaveris, quia nemo non didicisse mavult quam discere. VII. Est autem, ut procedente libro patebit, infinita dissensio auctorum, primo ad ea quae rudia atque inperfecta adhuc erant adicientibus quod invenissent scriptoribus, mox, ut aliquid sui viderentur adferre, etiam recta mutantibus.
VIII. Nam primus post eos quos poetae tradiderunt movisse aliqua circa rhetoricen Empedocles dicitur. Artium autem scriptores antiquissimi Corax et Tisias Siculi, quos insecutus est vir eiusdem insulae Gorgias Leontinus, Empedoclis, ut traditur, discipulus. IX. Is beneficio longissimae aetatis (nam centum et novem vixit annos) cum multis simul floruit, ideoque et illorum de quibus supra dixi fuit aemulus et ultra Socraten usque duravit. X. Thrasymachus Calchedonius cum hoc et Prodicus Cius et Abderites Protagoras, a quo decem milibus denariorum didicisse artem quam edidit Evathlus dicitur, et Hippias Elius, et, quem Palameden Plato appellat, Alcidamas Elaites. XI. Antiphon quoque, qui et orationem primus omnium scripsit et nihilo minus artem et ipse composuit et pro se dixisse optime est creditus. Etiam Polycrates, a quo scriptam in Socraten diximus orationem, et Theodorus Byzantius, ex iis et ipse quos Plato appellat logodaedalos. XII. Horum primi communis locos tractasse dicuntur Protagoras, Gorgias, adfectus Prodicus, Hippias et idem Protagoras et Thrasymachus. Cicero in Bruto negat ante Periclea scriptum quicquam quod ornatum oratorium habeat: eius aliqua ferri. Equidem non reperio quicquam tanta eloquentiae fama dignum, ideoque minus miror esse qui nihil ab eo scriptum putent, haec autem quae feruntur ab aliis esse composita. XIII. His successere multi, sed clarissimus Gorgiae auditor Isocrates (quamquam de praeceptore eius inter auctores non convenit: nos tamen Aristoteli credimus). XIV. Hinc velut diversae secari coeperunt viae. Nam et Isocratis praestantissimi discipuli fuerunt in omni studiorum genere, eoque iam seniore (octavum enim et nonagesimum implevit annum) postmeridianis scholis Aristoteles praecipere artem oratoriam coepit, noto quidem illo, ut traditur, versu ex Philocteta frequenter usus: "turpe esse tacere et Isocraten pati dicere". Ars est utriusque, sed pluribus eam libris Aristoteles complexus est. Eodem tempore Theodectes fuit, de cuius opere supra dictum est. XV. Theophrastus quoque, Aristotelis discipulus, de rhetorice diligenter scripsit, atque hinc vel studiosius philosophi quam rhetores praecipueque Stoicorum ac Peripateticorum principes. XVI. Fecit deinde velut propriam Hermagoras viam, quam plurimi sunt secuti. Cui maxime par atque aemulus videtur Athenaeus fuisse. Multa post Apollonius Molon, multa Areus, multa Caecilius et Halicarnasseus Dionysius. XVII. Praecipue tamen in se converterunt studia Apollodorus Pergamenus, qui praeceptor Apolloniae Caesaris Augusti fuit, et Theodorus Gadareus, qui se dici maluit Rhodium: quem studiose audisse cum in eam insulam secessisset dicitur Tiberius Caesar. XVIII. Hi diversas opiniones tradiderunt appellatique inde Apollodorei ac Theodorei ad morem certas in philosophia sectas sequendi. Sed Apollodori praecepta magis ex discipulis cognoscas, quorum diligentissimus in tradendo fuit Latine C. Valgius, Graece Atticus. Nam ipsius sola videtur ars edita ad Matium, quia ceteras missa ad Domitium epistula non agnoscit. Plura scripsit Theodorus, cuius auditorem Hermagoran sunt qui viderint.
XIX. Romanorum primus, quantum ego quidem sciam, condidit aliqua in hanc materiam M. Cato, post M. Antonius [ille censorius] inchoavit: nam hoc solum opus eius atque id ipsum inperfectum manet. Secuti minus celebres, quorum memoriam, si quo loco res poscet, non omittam. XX. Praecipuum vero lumen sicut eloquentiae, ita praeceptis quoque eius dedit unicum apud nos specimen orandi docendique oratorias artes M. Tullius, post quem tacere modestissimum foret, nisi et rhetoricos suos ipse adulescenti sibi elapsos diceret, et in oratoriis haec minora, quae plerumque desiderantur, sciens omisisset. XXI. Scripsit de eadem materia non pauca Cornificius, aliqua Stertinius, non nihil pater Gallio, accuratius vero priores Gallione Celsus et Laenas et aetatis nostrae Verginius Plinius tutilius. sunt et hodie clari eiusdem operis auctores, qui si omnia complexi forent, consuluissent labori meo: sed parco nominibus viventium; veniet eorum laudi suum tempus: ad posteros enim virtus durabit, non perveniet invidia.
XXII. Non tamen post tot ac tantos auctores pigebit meam quibusdam locis posuisse sententiam. Neque enim me cuiusquam sectae velut quadam superstitione inbutus addixi, et electuris quae volent facienda copia fuit, sicut ipse plurium in unum confero inventa, ubicumque ingenio non erit locus curae testimonium meruisse contentus.
[2] I. Nec diu nos moretur quaestio quae rhetorices origo sit. Nam cui dubium est quin sermonem ab ipsa rerum natura geniti protinus homines acceperint (quod certe principium est eius rei), huic studium et incrementum dederit utilitas, summam ratio et exercitatio? II. Nec video quare curam dicendi putent quidam inde coepisse, quod ii qui in discrimen aliquod vocabantur accuratius loqui defendendi sui gratia instituerint. Haec enim ut honestior causa, ita non utique prior est, cum praesertim accusatio praecedat defensionem, nisi quis dicet etiam gladium fabricatum ab eo prius qui ferrum in tutelam sui quam qui in perniciem alterius compararit. III. Initium ergo dicendi dedit natura, initium artis observatio. Homines enim sicut in medicina, cum viderent alia salubria, alia insalubria, ex observatione eorum effecerunt artem, ita cum in dicendo alia utilia, alia inutilia deprenderent, notarunt ea ad imitandum vitandumque, et quaedam secundum rationem eorum adiecerunt ipsi quoque: haec confirmata sunt usu. Tum quae sciebat quisque docuit. IV. Cicero quidem initium orandi conditoribus urbium ac legum latoribus dedit, in quibus fuisse vim dicendi necesse est: cur tamen hanc primam originem putet non video, cum sint adhuc quaedam vagae et sine urbibus ac sine legibus gentes, et tamen qui sunt in iis nati et legationibus fungantur et accusent aliqua atque defendant et denique alium alio melius loqui credant.
[3] I. Omnis autem orandi ratio, ut plurimi maximique auctores tradiderunt, quinque partibus constat: inventione, dispositione, elocutione, memoria, pronuntiatione sive actione (utroque enim modo dicitur). Omnis vero sermo, quo quidem voluntas aliqua enuntiatur, habeat necesse est rem et verba. II. Ac si est brevis et una conclusione finitus, nihil fortasse ultra desideret: at oratio longior plura exigit. Non enim tantum refert quid et quo modo dicamus, sed etiam quo loco: opus ergo est et dispositione. Sed neque omnia quae res postulat dicere neque suo quaeque loco poterimus nisi adiuvante memoria, quapropter ea quoque pars quarta erit. III. Verum haec cuncta corrumpit ac propemodum perdit indecora vel voce vel gestu pronuntiatio: huic quoque igitur tribuendus est necessario quintus locus.
IV. Nec audiendi quidam, quorum est Albucius, qui tris modo primas esse partis volunt quoniam memoria atque actio natura, non arte contingant: quarum nos praecepta suo loco dabimus; licet Thrasymachus quoque idem de actione crediderit. V. His adiecerunt quidam sextam partem, ita ut inventioni iudicium subnecterent, quia primum esset invenire, deinde iudicare. Ego porro ne invenisse quidem credo eum qui non iudicavit; neque enim contraria communia stulta invenisse dicitur quisquam, sed non vitasse. VI. Et Cicero quidem in rhetoricis iudicium subiecit inventioni: mihi autem adeo tribus primis partibus videtur esse permixtum (nam neque dispositio sine eo neque elocutio fuerit) ut pronuntiationem quoque vel plurimum ex eo mutuari putem. VII. Quod hoc audacius dixerim quod in Partitionibus Oratoriis ad easdem de quibus supra dictum est quinque pervenit partes. Nam cum dupliciter primum divisisset in inventionem atque elocutionem, res ac dispositionem inventioni, verba et pronuntiationem elocutioni dedit, quintamque constituit communem ac velut custodem omnium memoriam; idem in Oratore quinque rebus constare eloquentiam dicit: in quibus postea scriptis certior eius sententia est. VIII. Non minus mihi cupidi novitatis alicuius videntur fuisse qui adiecerunt ordinem cum dispositionem dixissent, quasi aliud sit dispositio quam rerum ordine quam optimo conlocatio. Dion inventionem modo et dispositionem tradidit, sed utramque duplicem rerum et verborum, ut sit elocutio inventionis, pronuntiatio dispositionis, his quinta pars memoriae accedat. Theodorei fere inventionem duplicem rerum atque elocutionis, deinde tris ceteras partes. IX. Hermagoras iudicium partitionem ordinem quaeque sunt elocutionis subicit oeconomiae, quae Graece appellata ex cura rerum domesticarum et hic per abusionem posita nomine Latino caret.
X. Est et circa hoc quaestio, quod memoriam in ordine partium quidam inventioni, quidam dispositioni subiunxerunt: nobis quartus eius locus maxime placet. Non enim tantum inventa tenere ut disponamus, nec disposita ut eloquamur, sed etiam verbis formata memoriae mandare debemus; hac enim omnia quaecumque in orationem conlata sunt continentur.
XI. Fuerunt etiam in hac opinione non pauci, ut has non rhetorices partis esse existimarent, sed opera oratoris; eius enim esse invenire disponere eloqui et cetera. Quod si accipimus, nihil arti relinquemus. XII. Nam bene dicere est oratoris, rhetorice tamen erit bene dicendi scientia: vel (ut alli putant) artificis est persuadere, vis autem persuadendi artis. Ita invenire quidem et disponere oratoris, inventio autem et dispositio rhetorices propria videri potest. XIII. In eo plures dissenserunt, utrumne hae partes essent rhetorices an eiusdem opera an, ut Athenaeus credit, elementa, quae vocant stoicheia. Sed neque elementa recte quis dixerit: alioqui tantum initia erunt, ut mundi vel umor vel ignis vel materia vel corpora insecabilia; nec operum recte nomen accipient quae non ab aliis perficiuntur, sed aliud ipsa perficiunt; partes igitur. XIV. Nam cum sit ex his rhetorice, fieri non potest ut, cum totum ex partibus constet, non sint partes totius ex quibus constat. Videntur autem mihi qui haec opera dixerant eo quoque moti, quod in alia rursus divisione nollent in idem nomen incidere; partes enim rhetorices esse dicebant laudativam deliberativam iudicialem. Quae si partes sunt, materiae sunt potius quam artis. XV. Namque in his singulis rhetorice tota est, quia et inventionem et dispositionem et elocutionem et memoriam et pronuntiationem quaecumque earum desiderat. Itaque quidam genera tria rhetorices dicere maluerunt, optime autem ii quos secutus est Cicero, genera causarum.
[4] I. Sed tria an plura sint ambigitur. Nec dubie prope omnes utique summae apud antiquos auctoritatis scriptores Aristotelen secuti, qui nomine tantum alio contionalem pro deliberativa appellat, hac partitione contenti fuerunt. II. Verum et tum leviter est temptatum, cum apud Graecos quosdam tum apud Ciceronem in libris de Oratore, et nunc maximo temporum nostrorum auctore prope inpulsum, ut non modo plura haec genera sed paene innumerabilia videantur. III. Nam si laudandi ac vituperandi officium in parte tertia ponimus, in quo genere versari videbimur cum querimur consolamur mitigamus concitamus terremus confirmamus praecipimus, obscure dicta interpretamur, narramus deprecamur, gratias agimus, gratulamur obiurgamus maledicimus describimus mandamus renuntiamus optamus opinamur, plurima alia? IV. Vt mihi in illa vetere persuasione permanenti velut petenda sit venia, quaerendumque quo moti priores rem tam late fusam tam breviter adstrinxerint. Quos qui errasse putant, hoc secutos arbitrantur, quod in his fere versari tum oratores videbant; V. nam laudes ac vituperationes scribebantur, et epitaphious dicere erat moris, et plurimum in consiliis ac iudiciis insumebatur operae, ut scriptores artium pro solis comprenderint frequentissima. VI. Qui vero defendunt, tria faciunt genera auditorum: unum quod ad delectationem conveniat, alterum quod consilium accipiat, tertium quod de causis iudicet. Mihi cuncta rimanti et talis quaedam ratio succurrit, quod omne orationis officium aut in iudiciis est aut extra iudicia. VII. Eorum de quibus iudicio quaeritur manifestum est genus: ea quae ad iudicem non veniunt aut praeteritum habent tempus aut futurum: praeterita laudamus aut vituperamus, de futuris deliberamus. VIII. Item omnia de quibus dicendum est aut certa sint necesse est aut dubia. Certa ut cuique est animus laudat aut culpat; ex dubiis partim nobis ipsis ad electionem sunt libera: de his deliberatur; partim aliorum sententiae commissa: de his lite contenditur. IX. Anaximenes iudicialem et contionalem generalis partes esse voluit, septem autem species: hortandi dehortandi laudandi vituperandi accusandi defendendi exquirendi (quod exetastikon dicit): quarum duae primae deliberativi, duae sequentes demonstrativi, tres ultimae iudicialis generis sunt partes. X. Protagoran transeo, qui interrogandi respondendi mandandi precandi (quod eucholen dixit) partes solas putat. Plato in Sophiste iudiciali et contionali tertiam adiecit prosomiletiken, quam sane permittamus nobis dicere. sermocinatricem: quae a forensi ratione diiungitur et est accommodata privatis disputationibus, cuius vis eadem profecto est quae dialecticae. XI. Isocrates in omni genere inesse laudem ac vituperationem existimavit.
XII. Nobis et tutissimum est auctores plurimos sequi et ita videtur ratio dictare. Est igitur, ut dixi, unum genus, quo laus ac vituperatio continetur, sed est appellatum a parte meliore laudativum: idem alii demonstrativum vocant. Vtrumque nomen ex Graeco creditur fluxisse; nam enkomiastikon aut epideiktikon dicunt. XIII. Sed mihi epideiktikon non tam demonstrationis vim habere quam ostentationis videtur et multum ab illo enkomiastikoi differre; nam ut continet laudativum in se genus, ita non intra hoc solum consistit. XIV. An quisquam negaverit panegyricos epideiktikous esse? Atqui formam suadendi habent et plerumque de utilitatibus Graeciae locuntur: ut causarum quidem genera tria sint, sed ea tum in negotiis, tum in ostentatione posita. Nisi forte non ex Graeco mutantes demonstrativum vocant, verum id secuntur, quod laus ac vituperatio quale sit quidque demonstrat. XV. Alterum est deliberativum, tertium iudiciale. Ceterae species in haec tria incident genera: nec invenietur ex his ulla in qua non laudare aut vituperare, suadere aut dissuadere, intendere quid vel depellere debeamus. Illa quoque sunt communia, conciliare narrare docere augere minuere, concitandis componendisve adfectibus animos audientium fingere. XVI. Ne iis quidem accesserim, qui laudativam materiam honestorum, deliberativam utilium, iudicialem iustorum quaestione contineri putant, celeri magis ac rutunda usi distributione quam vera. Stant enim quodam modo mutuis auxiliis omnia; nam et in laude iustitia utilitasque tractatur et in consiliis honestas, et raro iudicialem inveneris causam in cuius non parte aliquid eorum quae supra diximus reperiatur.
[5] I. Omnis autem oratio constat aut ex iis quae significantur aut ex iis quae significant, id est rebus et verbis. Facultas orandi consummatur natura arte exercitatione, cui partem quartam adiciunt quidam imitationis, quam nos arti subicimus. II. Tria sunt item quae praestare debeat orator, ut doceat moveat delectet. Haec enim clarior divisio quam eorum qui totum opus in res et in adfectus partiuntur. Non semper autem omnia in eam quae tractabitur materiam cadent. Erunt enim quaedam remotae ab adfectibus, qui ut non ubique habent locum, ita quocumque inruperunt plurimum valent. III. Praestantissimis auctoribus placet alia in rhetorice esse quae probationem desiderent, alia quae non desiderent, cum quibus ipse consentio. Quidam vero, ut Celsus, de nulla re dicturum oratorem nisi de qua quaeratur existimant: cui cum maxima pars scriptorum repugnat, tum etiam ipsa partitio, nisi forte laudare quae constet esse honesta et vituperare quae ex confesso sint turpia non est oratoris officium.
IV. Illud iam omnes fatentur, esse quaestiones aut in scripto aut in non scripto. In scripto sunt de iure, in non scripto de re: illud rationale, hoc legale genus Hermagoras atque eum secuti vocant, id est nomikon et logikon. V. Idem sentiunt qui s omnem quaestionem ponunt in rebus et verbis. Item convenit quaestiones esse aut infinitas aut finitas. Infinitae sunt quae remotis personis et temporibus et locis ceterisque similibus in utramque partem tractantur, quod Graeci thesin dicunt, Cicero propositum, alii quaestiones universales civiles, alii quaestiones philosopho convenientis, Athenaeus partem causae appellat. VI. Hoc genus Cicero scientia et actione distinguit, ut sit scientiae "an providentia mundus regatur", actionis "an accedendum ad rem publicam administrandam". Prius trium generum, "an sit", "quid sit", "quale sit": omnia enim haec ignorari possunt; sequens duorum, "quo modo adipiscamur", "quo modo utamur". VII. Finitae autem sunt ex complexu rerum personarum temporum ceterorumque: hae hypotheseis a Graecis dicuntur, causae a nostris. In his omnis quaestio videtur circa res personasque consistere. VIII. Amplior est semper infinita, inde enim finita descendit. Quod ut exemplo pateat, infinita est: "an uxor ducenda", finita: "an Catoni ducenda" ideoque esse suasoria potest. Sed etiam remotae a personis propriis ad aliquid referri solent. Est enim simplex: "an res publica administranda"; refertur ad aliquid: "an in tyrannide administranda". IX. Sed hic quoque subest velut latens persona tyrannus enim geminat quaestionem), subestque et temporis et qualitatis tacita vis: nondum tamen hoc proprie dixeris causam. Hae autem quas infinitas voco et generales appellantur: quod si est verum, finitae speciales erunt. In omni autem speciali utique inest generalis, ut quae sit prior. X. Ac nescio an in causis quoque quidquid in quaestionem venit qualitatis generale sit. Milo Clodium occidit, iure occidit insidiatorem: nonne hoc quaeritur, an sit ius insidiatorem occidendi? Quid in coniecturis? non illa generalia: "an causa sceleris odium, cupiditas", "an tormentis credendum", "testibus an argumentis maior fides habenda"? Nam finitione quidem comprendi nihil non in universum certum erit. XI. Quidam putant etiam eas theseis posse aliquando nominari quae personis causisque contineantur, aliter tantummodo positas, ut causa sit cum Orestes accusatur, thesis an Orestes recte sit absolutus: cuius generis est: "an Cato recte Marciam Hortensio tradiderit". Hi thesin a causa sic distingunt ut illa sit spectativae partis, haec activae: illic enim veritatis tantum gratia disputari, hic negotium agi.
XII. Quamquam inutiles quidam orationi putant universales quaestiones, quia nihil prosit quod constet ducendam esse uxorem vel administrandam rem publicam si quis vel aetate vel valetudine impediatur. Sed non omnibus eius modi quaestionibus sic occurri potest, ut illis: "sitne virtus finis", "regaturne providentia mundus". XIII. Quin etiam in iis quae ad personam referuntur, ut non est satis generalem tractasse quaestionem, ita perveniri ad speciem nisi illa prius excussa non potest. Nam quo modo an sibi uxor ducenda sit deliberabit Cato nisi constiterit uxores esse ducendas? Et quo modo an ducere debeat Marciam quaeretur nisi Catoni ducenda uxor est? XIV. sunt tamen inscripti nomine Hermagorae libri qui confirment illam opinionem, sive falsus est titulus sive alius hic Hermagoras fuit. Nam eiusdem esse quo modo possunt, qui de hac arte mirabiliter multa composuit, cum, sicut ex Ciceronis quoque rhetorico primo manifestum est, materiam rhetorices in thesis et causas diviserit? Quod reprehendit Cicero ac thesin nihil ad oratorem pertinere contendit totumque hoc genus quaestionis ad philosophos refert. XV. Sed me liberavit respondendi verecundia et quod ipse hos libros improbat, et quod in Oratore atque iis quos de Oratore scripsit et Topicis praecipit ut a propriis personis atque temporibus avocemus controversiam quia latius dicere liceat de genere quam de specie, et quod in universo probatum sit in parte probatum esse necesse sit.
XVI. Status autem in hoc omne genus materiae idem qui in causas cadunt. Adhuc adicitur alias esse quaestiones in rebus ipsis, alias quae ad aliquid referantur, illud: "an uxor ducenda", hoc: "an seni ducenda"; illud: "an fortis", hoc: "an fortior", et similia.
XVII. Causam finit Apollodorus,ut interpretatione,Valgi discipuli eius utar, ita: "causa est negotium omnibus suis partibus spectans ad quaestionem", aut: "causa est negotium cuius finis est controversia." Ipsum deinde negotium sic finit: "negotium est congregatio personarum locorum temporum causarum modorum casuum factorum instrumentorum sermonum scriptorum et non scriptorum". XVIII. Causam nunc intellegamus hypothesin negotium peristasin. Sed et ipsam causam quidam similiter finierunt ut Apollodorus negotium. Isocrates autem causam esse ait quaestionem finitam civilem aut rem controversam in personarum finitarum complexu, Cicero his verbis: "causa certis personis locis temporibus actionibus negotiis cernitur, aut in omnibus aut in plerisque eorum".
[6] I. Ergo cum omnis causa contineatur aliquo statu, prius quam dicere adgredior quo modo genus quodque causae sit tractandum, id quod est commune omnibus, quid sit status et unde ducatur et quot et qui sint intuendum puto. Quamquam id nonnulli ad iudiciales tantum pertinere materias putaverunt, quorum inscitiam, cum omnia tria genera fuero exsecutus, res ipsa deprendet. II. Quod nos statum, id quidam constitutionem vocant, alii quaestionem, alii quod ex quaestione appareat, Theodorus caput [id est kephalaion genikotaton] ad quod referantur omnia, quorum diversa appellatio, vis eadem est, nec interest discentium quibus quidque nominibus appelletur dum res ipsa manifesta sit. III. Statum Graeci stasin vocant, quod nomen non primum ab Hermagora traditum putant, sed alii a Naucrate Isocratis discipulo, alii a Zopyro Clazomenio; quamquam videtur Aeschines quoque in oratione contra Ctesiphontem uti hoc verbo, cum a iudicibus petit ne Demostheni permittant evagari sed eum dicere de ipso causae statu cogant. IV. Quae appellatio dicitur ducta vel ex eo quod ibi sit primus causae congressus, vel quod in hoc causa consistat. Et nominis quidem haec origo: nunc quid sit. Statum quidam dixerunt primam causarum conflictionem: quos recte sensisse, parum elocutos puto. V. Non enim est status prima conflictio: "fecisti", "non feci", sed quod ex prima conflictione nascitur, id est genus quaestionis: "fecisti", "non feci", "an fecerit": "hoc fecisti", "non hoc feci", "quid fecerit". Quia ex his apparet illud coniectura, hoc finitione quaerendum atque in eo pars utraque insistit, erit quaestio coniecturalis vel finitivi status. VI. Quid si enim dicat quis: "sonus est duorum inter se corporum conflictio"? Erret, ut opinor; non enim sonus est conflictio, sed ex conflictione. Et hoc levius (intellegitur enim utcumque dictum): inde vero ingens male interpretantibus innatus est error, qui, quia primam conflictionem legerant, crediderunt statum semper ex prima quaestione ducendum, quod est vitiosissimum. VII. Nam quaestio nulla non habet utique statum (constat enim ex intentione et depulsione), sed aliae sunt propriae causarum de quibus ferenda sententia est, aliae adductae extrinsecus, aliquid tamen ad summam causae conferentes velut auxilia quaedam: quo fit ut in controversia una plures quaestiones esse dicantur. VIII. Harum porro plerumque levissima quaeque primo loco fungitur. Namque et illud frequens est, ut ea quibus minus confidimus, cum tractata sunt, omittamus, interim sponte nostra velut donantes, interim ad ea quae sunt potentiora gradum ex iis fecisse contenti. IX. Simplex autem causa, etiamsi varie defenditur, non potest habere plus uno de quo pronuntietur, atque inde erit status causae, quod et orator praecipue sibi optinendum et iudex spectandum maxime intellegit; in hoc enim causa consistet. X. Ceterum quaestionum possunt esse diversi. Quod ut brevissimo pateat exemplo, cum dicit reus: "etiam si feci, recte feci", qualitatis utitur statu; cum adicit: "sed non feci", coniecturam movet. Semper autem firmius est non fecisse, ideoque in eo statum esse iudicabo quod dicerem si mihi plus quam unum dicere non liceret. XI. Recte igitur est appellata causarum prima conflictio, non quaestionum. Nam et pro Rabirio Postumo Cicero primam partem orationis in hoc intendit? ut actionem competere in equitem Romanum neget, secunda nullam ad eum pecuniam pervenisse confirmat: statum tamen in eo dicam fuisse quod est potentius. XII. Nec in causa Milonis circa primas quaestiones, quae sunt +ante prohoemium+ positae, iudicabo conflixisse causam, sed ubi totis viribus insidiator Clodius ideoque iure interfectus ostenditur. Et hoc est quod ante omnia constituere in animo suo debeat orator, etiam si pro causa plura dicturus est: quid maxime liquere iudici velit. Quod tamen ut primum cogitandum, ita non utique primum dicendum erit.
XIII. Alii statum crediderunt primam eius cum quo ageretur deprecationem. Quam sententiam his verbis Cicero complectitur: "in quo primum insistit quasi ad repugnandum congressa defensio". Vnde rursus alia quaestio, an eum semper is faciat qui respondet. cui rei praecipue repugnat Cornelius Celsus, dicens non a depulsione sumi, sed ab eo qui propositionem suam confirmet ut, si hominem occisum reus negat, status ab accusatore nascatur, quia is velit probare; si iure occisum reus dicit, tralata probationis necessitate idem a reo fiat et sit eius intentio. XIV. cui non accedo equidem. Nam est vero propius quod contra dicitur, nullam esse litem si is cum quo agatur nihil respondeat, ideoque fieri statum a respondente. XV. Mea tamen sententia varium id est et accidit pro condicione causarum, quia et videri potest propositio aliquando statum facere, ut in coniecturalibus causis (utitur enim coniectura magis qui agit, quo moti quidam eundem a reo infitialem esse dixerunt) et in syllogismo tota ratiocinatio ab eo est qui intendit. XVI. Sed quia videtur illis quoque necessitatem hos status exsequendi facere qui negat (is enim .gi dicat: "non feci", coget adversarium coniectura uti, et si dicat: "non habes legem", syllogismo), concedamus ex depulsione nasci statum. Nihilo minus enim res eo revertetur ut modo is qui agit, modo is cum quo agitur statum faciat. XVII. Sit enim accusatoris intentio: "hominem occidisti"; si negat reus, faciat statum qui negat. Quid si confitetur, sed iure a se adulterum dicit occisum (nempe legem esse certum est quae permittat)? Nisi aliquid accusator respondet, nulla lis est. "Non fuit" inquit "adulter": ergo depulsio incipit esse actoris, ille statum faciet. Ita erit quidem status ex prima depulsione, sed ea fiet ab accusatore, non a reo. XVIII. Quid quod eadem quaestio potest eundem vel accusatorem facere vel reum? "Qui artem ludicram exercuerit, in quattuordecim primis ordinibus ne sedeat: qui se praetori in hortis ostenderat neque erat productus, sedit in quattuordecim ordinibus". XIX. Nempe intentio est: "artem ludicram exercuisti", depulsio: "non exercui artem ludicram", quaestio: "quid sit artem ludicram exercere". Si accusabitur theatrali lege, depulsio erit rei; si excitatus fuerit de spectaculis et aget iniuriarum, depulsio erit accusatoris. XX. Frequentius tamen illud accidet quod est a plurimis traditum. Effugerunt has quaestiones qui dixerunt statum esse id quod appareat ex intentione et depulsione, ut: "fecisti"; "non feci" aut "recte feci". XXI. Viderimus tamen utrum id sit status an in eo status. Hermagoras statum vocat per quem subiecta res intellegatur et ad quem probationes etiam partium referantur. Nostra opinio semper haec fuit, cum essent frequenter in causa diversi quaestionum status, in eo credere statum causae quod esset in ea potentissimum et in quo maxime res verteretur. Id si quis generalem quaestionem vel caput generale dicere malet, cum hoc mihi non erit pugna, non magis quam si aliud adhuc quo idem intellegatur eius rei nomen invenerit, quamquam tota volumina in hanc disputationem inpendisse multos sciam: nobis statum dici placet.
XXII. Sed cum in aliis omnibus inter scriptores summa dissensio est, tum in hoc praecipue videtur mihi studium quoque diversa tradendi fuisse: adeo nec qui sit numerus nec quae nomina nec qui generales quive speciales sint status convenit. XXIII. Ac primum Aristoteles elementa decem constituit, circa quae versari videatur omnis quaestio: ousian, quam Plautus essentiam vocat (neque sane aliud est eius nomen Latinum), sed ea quaeritur "an sit": qualitatem, cuius apertus intellectus est: quantitatem, quae dupliciter a posterioribus divisa est, quam magnum et quam multum sit: ad aliquid, unde ductae tralatio et comparatio: post haec ubi et quando: XXIV. deinde facere pati habere (quod est quasi armatum esse, vestitum esse): novissime keisthai, quod est compositum esse quodam modo, ut iacere stare [irasci]. Sed ex his omnibus prima quattuor ad status pertinere, cetera ad quosdam locos argumentorum videntur. XXV. Alli novem elementa posuerunt: personam, in qua de animo, corpore, extra positis quaeratur, quod pertinere ad coniecturae et qualitatis instrumenta video: tempus, quod chronon vocant, ex quo questio an is quem dum addicta est mater peperit servus sit natus: locum, unde controversia videtur an fas fuerit tyrannum in templo occidere, an exulaverit qui domi latuit: tempus iterum, XXVI. quod kairon appellant - hanc autem videri volunt speciem illius temporis, ut aestatem vel hiemem; huic subicitur ille in pestilentia comissator: actum, id est praxin quod eo referunt, sciens commiserit an insciens, necessitate an casu, et talia: numerum, qui cadit in speciem quantitatis, an Thrasybulo triginta praemia debeantur, qui tot tyrannos sustulerit: XXVII. causam, cui plurimae subiacent lites, quotiens factum non negatur, sed quia iusta ratione sit factum defenditur: tropon, cum id, quod alio modo fieri licet, alio dicitur factum; hinc est adulter loris caesus vel fame necatus: occasionem factorum, quod est apertius quam ut vel interpretandum vel exemplo sit demonstrandum; tamen aphormas ergon vocant. XXVIII. Hi quoque nullam quaestionem extra haec putant. Quidam detrahunt duas partis, numerum et occasionem, et pro illo quem dixi actu subiciunt res, id est pragmata. Quae ne praeterisse viderer, satis habui attingere. Ceterum his nec status satis ostendi nec omnis contineri locos credo, quod apparebit diligentius legentibus quae de utraque re dicam; erunt enim plura multo quam quae his elementis comprehenduntur.
XXIX. Apud plures auctores legi placuisse quibusdam unum omnino statum esse coniecturalem, sed quibus placuerit neque illi tradiderunt neque ego usquam reperire potui. Rationem tamen hanc secuti dicuntur, quod res omnis signis colligeretur. Quo modo licet qualitatis quoque solum statum faciant, quia ubique qualis sit cuiusque rei natura quaeri potest. Sed utrocumque modo sequetur summa confusio. XXX. Neque interest unum quis statum faciat an nullum, si omnes causae sunt condicionis eiusdem. Coniectura dicta est a coniectu, id est directione quadam rationis ad veritatem, unde etiam somniorum atque ominum interpretes coniectores vocantur. Appellatum tamen est hoc genus varie, sicut sequentibus apparebit.
XXXI. Fuerunt qui duos status facerent: Archedemus coniecturalem et finitivum exclusa qualitate, quia sic de ea quaeri existimabat: "quid esset inicum", "quid iniustum", "quid dicto audientem non esse". Quod vocat de eodem et alio. XXXII. huic diversa sententia eorum fuit qui duos quidem status esse voluerunt, sed unum infitialem, alterum iuridicialem. Infitialis est quem dicimus coniecturalem, cui ab infitiando nomen alii in totum dederunt, alii in partem, qui accusatorem coniectura, reum infitiatione uti putaverunt. XXXIII. Iuridicialis est qui Graece dicitur dikaiologikos. Sed quem ad modum ab Archedemo qualitas exclusa est, sic ab his repudiata finitio. Nam subiciunt eam iuridiciali, quaerendumque arbitrantur iustumne sit sacrilegium appellari quod obiciatur vel furtum vel amentiam. XXXIV. Qua in opinione Pamphilus fuit, sed qualitatem in plura partitus est. Plurimi deinceps, mutatis tantum nominibus, in rem de qua non constet et in rem de qua constet. Nam est verum nec aliter fieri potest quam ut aut certum sit factum esse quid aut non sit; si non est certum, coniectura sit, si certum est, reliqui status. XXXV. Nam idem dicit Apollodorus, cum quaestionem aut in rebus extra positis, quibus coniectura explicatur, aut in nostris opinionibus existimat positam, quorum illud pragmatikon, hoc peri ennoias vocat: idem, qui aprolempton et prolemptikon dicunt, id est dubium et praesumptum, quo significatur de quo liquet. XXXVI. Idem Theodorus, qui de eo an sit et de accidentibus ei quod esse constat, id est peri ousias kai symbebekoton, existimat quaeri. Nam in his omnibus prius genus coniecturam habet, sequens reliqua. Sed haec reliqua Apollodorus duo vult esse, qualitatem et de nomine, id est finitivam: Theodorus, quid, quale, quantum, ad aliquid. XXXVII. sunt et qui de eodem et de alio modo qualitatem esse, modo finitionem velint. In duo et Posidonius dividit, vocem et res. In voce quaeri putat an significet, quid, quam multa, quo modo: rebus coniecturam, quod kat'aisthesin vocat, et qualitatem et finitionem, cui nomen dat kat'ennoian, et ad aliquid. Vnde et illa divisio est, alia esse scripta, alia inscripta. XXXVIII. Celsus Cornelius duos et ipse fecit status generales: an sit, quale sit. Priori subiecit finitionem, quia aeque quaeratur an sit sacrilegus qui nihil se sustulisse de templo dicit et qui privatam pecuniam confitetur sustulisse. Qualitatem in rem et scriptum dividit. Scripto quattuor partes legales exclusa tralatione, quantitatem et mentis quaestionem coniecturae subiecit. XXXIX. Est etiam illa in duos dividendi status ratio, quae docet aut de substantia controversiam esse aut de qualitate, ipsam porro qualitatem aut in summo genere consistere aut in succedentibus. XL. De substantia est coniectura; quaestio enim tractatur rei, an facta sit, an fiat, an futura sit, interdum etiam mentis: idque melius quam quod iis placuit qui statum eundem facti nominaverunt, tamquam de praeterito tantum et tantum de facto quaereretur. XLI. Pars qualitatis quae est de summo genere raro in iudicium venit, quale est "idne sit honestum quod vulgo laudatur". succedentium autem aliae de communi appellatione, ut "sitne sacrilegus qui pecuniam privatam ex templo furatus est", aut de re denominata, ubi et factum esse certum est nec dubitatur quid sit quod factum est. cui subiacent omnes de honestis iustis utilibus quaestiones. XLII. His etiam ceteri status contineri dicuntur, quia et quantitas modo ad coniecturam referatur, ut: "maiorne sol quam terra", modo ad qualitatem: "quanta poena quempiam quantove praemio sit adfici iustum", et tralatio versetur circa qualitatem et definitio pars sit tralationis, XLIII. quin et contrariae leges et ratiocinativus status, id est syllogismos, et plerumque scripti et voluntatis aequo nitantur, nisi quod hic tertius aliquando coniecturam accipit: "quid senserit legis constitutor", ambiguitatem vero semper coniectura explicari necesse sit, quia, cum sit manifestum verborum intellectum esse duplicem, de sola quaeritur voluntate.
XLIV. A plurimis tres sunt facti generales status, quibus et Cicero in Oratore utitur et omnia quae aut in controversiam aut in contentionem veniant contineri putat: sitne, quid sit, quale sit. Quorum nomina apertiora sunt quam ut dicenda sint. XLV. Idem Iatrocles sentit. Tres fecit et M. Antonius his quidem verbis: "paucae res sunt quibus ex rebus omnes orationes nascuntur, factum non factum, ius iniuria, bonum malum". Sed quoniam quod iure dicimur fecisse non hunc solum intellectum habet, ut lege, sed illum quoque, ut iuste fecisse videamur, secuti Antonium apertius voluerunt eosdem status distinguere, itaque dixerunt coniecturalem, legalem, iuridicialem: qui et Verginio placent. XLVI. Horum deinde fecerunt species, ita ut legali subicerent finitionem et alios qui ex scripto ducuntur, legum contrariarum, quae antinomia dicitur, et scripti et sententiae vel voluntatis, id est kata rheton kai dianoian, et metalempsin, quam nos varie tralativam, transumptivam, transpositivam vocamus, sillogismon, quem accipimus ratiocinativum vel collectivum ambiguitatis, quae amphibolia nominatur: quos posui quia et ipsi a plerisque status appellantur, cum quibusdam legales potius quaestiones eas dici placuerit.
XLVII. Quattuor fecit Athenaeus, protreptiken stasin vel parormetiken, id est exhortativum, qui suasoriae est proprius, synteliken, qua coniecturam significari magis ex his quae secuntur quam ex ipso nomine apparet, hypallaktiken (ea finitio est, mutatione enim nominis constat), iuridicialem, eadem appellatione Graeca qua ceteri usus; nam est, ut dixi, multa in nominibus differentia. XLVIII. sunt qui hypallaktiken tralationem esse existiment, secuti hanc mutationis significationem. Fecerunt alii totidem status, sed alios, an sit, quid sit, quale sit, quantum sit, ut Caecilius et Theon. XLIX. Aristoteles in rhetoricis an sit, quale, quantum et quam multum sit quaerendum putat. Quodam tamen loco finitionis quoque vim intellegit, quo dicit quaedam sic defendi: "sustuli, sed non furtum feci", "percussi, sed non iniuriam feci". L. Posuerat et Cicero in libris rhetoricis facti, nominis, generis, actionis, ut in facto coniectura, in nomine finitio, in genere qualitas, in actione ius intellegeretur: iuri subiecerat tralationem. Veram hic legales quoque quaestiones alio loco tractat ut species actionis.
LI. Fuerunt qui facerent quinque: coniecturam, finitionem, qualitatem, quantitatem, ad aliquid. Theodorus quoque, ut dixi, isdem generalibus capitibus utitur: an sit, quid sit, quale sit, quantum sit, ad aliquid. Hoc ultimum maxime in comparativo genere versari putat, quoniam melius ac peius, maius et minus nisi alio relata non intelleguntur; LII. sed in illas quoque tralativas, ut supra significavi, quaestiones incidit: "an huic ius agendi sit" vel "facere aliquid conveniat", "an contra hunc", "an hoc tempore", "an sic". Omnia enim ista referri ad aliquid necesse est. LIII. Alii sex status putant: coniecturam, quam genesin vocant, et qualitatem et proprietatem, id est idioteta, quo verbo finitio ostenditur, et quantitatem, quam axeian dicunt, et comparationem et tralationem, cuius adhuc novum nomen inventum est metastasin, novum tamquam in statu, alioqui ab Hermagora inter species iuridicialis usitatum. LIV. Aliis septem esse placuit, a quibus nec tralatio nec quantitas nec comparatio recepta est, sed in horum trium locum subditae quattuor legales adiectaeque tribus illis rationalibus. LV. Alii pervenerunt usque ad octo tralatione ad septem superiores adiecta. A quibusdam deinde divisa ratio est, ut status rationales appellarent, quaestiones, quem ad modum supra dixi, legales, in illis de re, in his de scripto quaereretur. Quidam in diversum hos status esse, illas quaestiones maluerunt. LVI. Sed alii rationales tres putaverunt, an sit, quid sit, quale sit, Hermagoras solus quattuor, coniecturam, proprietatem, tralationem, qualitatem, quam per accidentia, id est kata symbebekos, vocat hac interpretatione: "an illi accidat viro bono esse vel malo". Hanc ita dividit: de adpetendis et fugiendis, quae est pars deliberativa; de persona (ea ostenditur laudativa); LVII. negotialem (pragmatiken vocat), in qua de rebus ipsis quaeritur remoto personarum complexu, ut "sitne liber qui est in adsertione", "an divitiae superbiam pariant", "an iustum quid, an bonum sit"; iuridicialem, in qua fere eadem, sed certis destinatisque personis quaerantur: "an ille iuste hoc fecerit vel bene".
LVIII. Nec me fallit in primo Ciceronis rhetorico aliam esse loci negotialis interpretationem, cum ita scriptum sit: "negotialis est in qua quid iuris ex civili more et aequitate sit consideratur: cui diligentiae praeesse apud nos iure consulti existimantur". LIX. Sed quod ipsius de his libris iudicium fuerit supra dixi. sunt enim velut regestae in hos commentarios quos adulescens deduxerat scholae, et si qua est in his culpa, tradentis est, sive eum movit quod Hermagoras prima in hoc loco posuit exempla ex quaestionibus iuris, sive quod Graeci pragmatikous vocant iuris interpretes. LX. Sed Cicero quidem his pulcherrimos illos de Oratore substituit, ideoque culpari tamquam falsa praecipiat non potest. Nos ad Hermagoran. Tralationem hic primus omnium tradidit, quamquam semina eius quaedam citra nomen ipsum apud Aristotelen reperiuntur. LXI. Legales autem quaestiones has fecit: scripti et voluntatis (quam ipse vocat kata rheton kai hypexairesin, id est dictum et exceptionem: quorum prius ei cum omnibus commune est, exceptionis nomen minus usitatum), ratiocinativum, ambiguitatis, legum contrariarum. LXII. Albucius eadem divisione usus detrahit tralationem, subiciens eam iuridiciali. In legalibus quoque quaestionibus nullum putat esse qui dicatur ratiocinativus. Scio plura inventuros adhuc qui legere antiquos studiosius volent, sed ne haec quoque excesserint modum vereor. LXIII. Ipse me paulum in alia quam prius habuerim opinione nunc esse confiteor. Et fortasse tutissimum erat famae modo studenti nihil ex eo mutare quod multis annis non sensissem modo verum etiam adprobassem. LXIV. Sed non sustineo esse conscius mihi dissimulati, in eo praesertim opere quod ad bonorum iuvenum aliquam utilitatem componimus, in ulla parte iudicii meI. Nam et Hippocrates clarus arte medicinae videtur honestissime fecisse quod quosdam errores suos, ne posteri errarent, confessus est, et M. tullius non dubitavit aliquos iam editos libros aliis postea scriptis ipse damnare, sicut Catulum atque Lucullum et hos ipsos de quibus modo sum locutus, artis rhetoricae. LXV. Etenim supervacuus foret in studiis longior labor si nihil liceret melius invenire praeteritis. Neque tamen quicquam ex iis quae tum praecepi supervacuum fuit; ad easdem enim particulas haec quoque quae nunc praecipiam revertentur. Ita neminem didicisse paeniteat: colligere tantum eadem ac disponere paulo significantius conor. Omnibus autem satis factum volo non me hoc serius demonstrare aliis quam mihi ipse persuaserim. LXVI. Secundum plurimos auctores servabam tris rationales status: coniecturam, qualitatem, finitionem, unum legalem. Hi mihi status generales erant. Legalem in quinque species partiebar: scripti et voluntatis, legum contrariarum, covectivum, ambiguitatis, tralationis. LXVII. Nunc quartum ex generalibus intellego posse removeri; sufficit enim prima divisio, qua diximus alios rationales, alios legales esse: ita non erit status, sed quaestionum genus; alioqui et rationalis status esset. LXVIII. Ex iis etiam quos speciales vocabam removi tralationem, frequenter quidem (sicut omnes qui me secuti sunt meminisse possunt) testatus, et in ipsis etiam illis sermonibus me nolente vulgatis hoc tamen complexus, vix in una controversia tralationis statum posse reperiri ut non et alius in eadem recte dici videretur, ideoque a quibusdam eum exclusum. LXIX. Neque ignoro multa transferri, cum in omnibus fere causis in quibus cecidisse quis formula dicitur hae sint quaestiones: "an huic, an cum hoc, an hac lege, an apud hunc, an hoc tempore liceat agere", et si qua sunt talia. LXX. Sed personae tempora actiones ceteraque propter aliquam causam transferuntur: ita non est in tralatione quaestio, sed in eo propter quod transferuntur. "Non debes apud praetorem petere fidei commissum, sed apud consules: maior enim praetoria cognitione summa est". Quaeritur an maior summa sit: facti controversia est. LXXI. "Non licet tibi agere mecum: cognitor enim fieri non potuisti": iudicatio an potuerit. "Non debuisti interdicere, sed petere": an recte interdictum sit ambigitur. Quae omnia succidunt legitimis quaestionibus. LXXII. An non praescriptiones etiam, in quibus maxime videtur manifesta tralatio, easdem omnes species habent quas eae leges quibus agitur, ut aut de nomine aut scripto et sententia vel ratiocinatione quaeratur? Deinde status ex quaestione oritur: tralatio non habet quaestionem de qua contendit orator, sed propter quam contendit. LXXIII. Hoc apertius: "occidisti hominem:" "non occidi": quaestio an occiderit, status coniectura. Non est tale "habeo ius actionis": "non habes", ut sit quaestio an habeat, et inde status. Accipiat enim actionem necne ad eventum pertinet, non ad causam, et ad id quod pronuntiat iudex, non id propter quod pronuntiat. LXXIV. Hoc illi simile est "puniendus es": "non sum": videbit iudex an puniendus sit, sed non hic erit quaestio nec hic status. Vbi ergo? "Puniendus es, hominem occidisti": "non occidi": an occiderit. "Honorandus sum": "non es" num statum habet? Non, ut puto. "Honorandus sum quia tyrannum occidi": "non occidisti": quaestio et status. Similiter "non recte agis": "recte ago" non habet statum. LXXV. Vbi est ergo? "Non recte agis ignominiosus". Quaeritur an ignominiosus sit, aut an agere ignominioso liceat: quaestiones et status. Ergo tralativum genus causae, ut comparativum et mutuae accusationis. LXXVI. At enim simile est illi "habeo ius": "non habes" "occidisti": "recte occidi". Non nego, sed nec haec res statum facit: non enim sunt hae propositiones (alioqui causa non explicabitur), sed cum suis rationibus. "Scelus commisit Horatius, sororem enim occidit": "non commisit, debuit enim occidere eam quae hostis morte maerebat": quaestio an haec iusta causa; ita qualitas. LXXVII. Ac similiter in tralatione: "non habes ius abdicandi, quia ignominioso non est actio": "habeo ius, quia abdicatio actio non est": quaeritur quid sit actio; finiemus. +Non licet abdicare syllogismo.+ Item cetera per omnes et rationales et legales status. LXXVIII. Nec ignoro fuisse quosdam qui tralationem in rationali quoque genere ponerent hoc modo: "hominem occidi iussus ab imperatore": "dona templi cogenti tyranno dedi": "deserui tempestatibus, fluminibus, valetudine impeditus", id est, non per me stetit, sed per illud. LXXIX. A quibus etiam liberius dissentio; non enim actio transfertur, sed causa facti, quod accidit paene in omni defensione. Deinde is qui tali utitur patrocinio non recedit a forma qualitatis; dicit enim se culpa vacare, ut magis qualitatis duplex ratio facienda sit, altera qua et factum defenditur, altera qua tantum reus.
LXXX. Credendum est igitur iis quorum auctoritatem secutus est Cicero, tria esse quae in omni disputatione quaerantur: an sit, quid sit, quale sit; quod ipsa nobis etiam natura praescribit: nam primum oportet subesse aliquid de quo ambigitur, quod quid sit et quale sit certe non potest aestimari nisi prius esse constiterit; ideoque ea prima quaestio. LXXXI. Sed non statim, quod esse manifestum est, etiam quid sit apparet. Hoc quoque constituto novissima qualitas superest, neque his exploratis aliud est ultra. His infinitae quaestiones, his finitae continentur; horum aliqua in demonstrativa deliberativa iudiciali materia utique tractatur; LXXXII. haec rursus iudicialis causas et rationali parte et legali continent: neque enim ulla iuris disceptatio nisi finitione qualitate coniectura potest explicari. LXXXIII. Sed instituentibus rudes non erit inutilis latius primo fusa ratio, et, si non statim rectissima linea tensa, facilior tamen et apertior via. Discant igitur ante omnia quadripertitam in omnibus causis esse rationem, quam primam intueri debeat qui acturus est. Nam ut a defensore potissimum incipiam, longe fortissima tuendi se ratio est si quod obicitur negari potest: proxima, si non id quod obicitur factum esse dicitur: tertia honestissima, qua recte factum defenditur. Quibus si deficiamur, ultima quidem, sed iam sola superest salus aliquo iuris adiutorio elabendi ex crimine quod rieque negari neque defendi potest, ut non videatur iure actio intendi: LXXXIV. hinc illae quaestiones sive actionis sive tralationis. sunt enim quaedam non laudabilia natura, sed iure concessa, ut in duodecim tabulis debitoris corpus inter creditores dividi licuit, quam legem mos publicus repudiavit: et aliquid aecum, sed prohibitum iure, ut libertas testamentorum. LXXXV. Accusatori nihilo plura intuenda sunt, ut probet factum esse, hoc esse factum, non recte factum, iure se intendere. Ita circa species easdem lis omnis versabitur, tralatis tantum aliquando partibus, ut in causis quibus de praemio agitur recte factum petitor probat.
LXXXVI. Haec quattuor velut proposita formaeque actionis, quae tum generales status vocabam, in duo, ut ostendi, genera discedunt, rationale et legale. Rationale simplicius est, quia ipsius tantum naturae contemplatione constat: itaque in eo satis est ostendisse coniecturam finitionem qualitatem. LXXXVII. Legalium plures sint species necesse est, propterea quod multae sunt leges et varias habent formas. Alia est cuius verbis nitimur, alia cuius voluntate: alias nobis, cum ipsi nullam habeamus, adiungimus, alias inter se comparamus, alias in diversum interpretamur. LXXXVIII. Sic nascuntur haec velut simulacra ex illis tribus, interim simplicia, interim et mixta, propriam tamen faciem ostendentia, ut scripti et voluntatis, quae sine dubio aut qualitate aut coniectura continentur, et sillogismos, qui est maxime qualitatis, et leges contrariae, quae isdem quibus scriptum et voluntas constant, et amphibolia, quae semper coniectura explicatur. LXXXIX. Finitio quoque utrique generi, quodque rerum quodque scripti contemplatione constat, communis est. Haec omnia, etiamsi in illos tres status veniunt, tamen, quia, ut dixi, habent aliquid velut proprium, videntur demonstranda discentibus, et permittendum ea dicere vel status legales vel quaestiones vel capita quaedam minora, dum sciant nihil ne in his quidem praeter tria quae praediximus quaeri. XC. At quantum et quam multum et ad aliquid et, ut nonnulli putarunt, comparativus non eandem rationem habent: sunt enim haec non ad varietatem iuris, sed ad solam rationem referenda. Ideoque semper in parte aut coniecturae aut qualitatis ponenda sunt, ut "qua mente?" et "quo tempore?" et "quo loco?"
XCI. Sed de singulis dicemus quaestionibus cum tractare praecepta divisionis coeperimus. Hoc inter omnes convenit, in causis simplicibus singulos status esse causarum, quaestionum autem, quae velut subiacent his et ad illud quo iudicium continetur, referuntur, saepe in unam cadere plures posse; XCII. (etiam credo aliquando dubitari quo statu sit utendum cum adversus unam intentionem plura opponuntur, et sicut in colore dicitur narrationis eum esse optimum quem actor optime tueatur, ita hic quoque posse dici eum statum esse faciendum in quo tuendo plurimum adhibere virium possit orator; XCIII. ideoque pro Milone aliud Ciceroni agenti placuit, aliud Bruto cum exercitationis gratia componeret orationem, cum ille iure tamquam insidiatorem occisum et tamen non Milonis consilio dixerit, ille etiam gloriatus sit occiso malo cive): XCIV. in coniunctis vero posse duos et tris inveniri, vel diversos, ut si quis aliud se non fecisse, aliud recte fecisse defendat, vel generis eiusdem, ut si quis duo crimina vel omnia neget. XCV. Quod accidit etiam si de una re quaeratur aliqua, sed eam plures petant, vel eodem iure, ut proximitatis, vel diverso, ut cum hic testamento, ille proximitate nitetur. Quotiens autem aliud alii petitori opponitur, dissimilis esse status necesse est, ut in illa controversia: XCVI. "testamenta legibus facta rata sint: intestatorum parentium liberi heredes sint: abdicatus ne quid de bonis patris capiat: nothus ante legitimum natus legitimus filius sit, post legitimum natus tantum civis: in adoptionem dare liceat: in adoptionem dato redire in familiam liceat si pater naturalis sine liberis decesserit. XCVII. Qui ex duobus legitimis alterum in adoptionem dederat, alterum abdicaverat, sustulit nothum: instituto herede abdicato decessit. Tres omnes de bonis contendunt". Nothum qui non sit legitimus Graeci vocant, Latinum rei nomen, ut Cato quoque in oratione quadam testatus est, non habemus, ideoque utimur peregrino; sed ad propositum. XCVIII. Heredi scripto opponitur lex: "abdicatus ne quid de bonis patris capiat"; fit status scripti et voluntatis, an ullo modo capere possit, an ex voluntate patris, an heres scriptus. Notho duplex fit quaestio, quod post legitimos natus sit et quod non sit ante legitimum natus. XCIX. Pior sillogismon habet, an pro non natis sint habendi qui a familia sunt alienati; altera scripti et voluntatis: non esse enim hunc natum ante legitimum convenit, sed voluntate legis se tuebitur, quam dicet talem fuisse ut legitimus esset nothus tum natus cum alius legitimus in domo non esset. C. Scriptum quoque legis excludet, dicens non utique si postea legitimus natus non sit notho nocere, uteturque hoc argumento: "Finge solum natum nothum, cuius condicionis erit? Tantum civis? Atqui non erit post legitimum natus. An filius? Atqui non erit ante legitimum natus. Quare si verbis legis stari non potest, voluntate standum est". CI. Nec quemquam turbet quod ex una lege duo status fiant: duplex est, ita vim duarum habet. Redire in familiam volenti dicitur ab altero primum: "ut tibi redire liceat, heres sum". Idem status qui in petitione abdicati: quaeretur enim an possit esse heres abdicatus. CII. Adicitur communiter a duobus: "redire tibi in familiam non licet; non enim pater sine liberis decessit". Sed in hoc propria quisque eorum quaestione nitetur. Alter enim dicet abdicatum quoque inter liberos esse, et argumentum ducet ex ipsa qua repellitur lege; supervacuum enim fuisse prohiberi patris bonis abdicatum si esset numero alienorum: nunc, quia filii iure futurus fuerit intestati heres, oppositam esse legem, quae tamen non id efficiat ne filius sit, sed ne heres sit. CIII. Status finitivus: quid sit filius. Rursus nothus eisdem colligit argumentis non sine liberis patrem decessisse quibus in petitione usus est ut probaret esse se filium, nisi forte et hic finitionem movet: an liberi sint etiam non legitimI. Cadent ergo in unam controversiam vel specialiter duo legitimi status, scripti et voluntatis et syllogismos, et praeterea finitio, vel tres illi qui natura soli sunt, coniectura in scripto et voluntate, qualitas in syllogismo et, quae per se est aperta, finitio.
CIV. Causa quoque et iudicatio et continens est in omni genere causarum. Nihil enim dicitur cui non insit ratio et quo iudicium referatur et quod rem maxime contineat. Sed quia magis haec variantur in litibus et fere tradita sunt ab iis qui de iudicialibus causis aliqua composuerunt, in illam partem differantur. Nunc, quia in tria genera causas divisi, ordinem sequar.
[7] I. Ac potissimum incipiam ab ea quae constat laude ac vituperatione. Quod genus videtur Aristoteles atque eum secutus Theophrastus a parte negotiali, hoc est pragmatikei, removisse totamque ad solos auditores relegasse; et id eius nominis quod ab ostentatione ducitur proprium est. II. Sed mos Romanus etiam negotiis hoc munus inservit. Nam et funebres laudationes pendent frequenter ex aliquo publico officio atque ex senatus consulto magistratibus saepe mandantur, et laudare testem vel contra pertinet ad momentum iudiciorum, et ipsis etiam reis dare laudatores licet, et editi in competitores, in L. Pisonem, in Clodium et curionem libri vituperationem continent et tamen in senatu loco sunt habiti sententiae. III. Neque infitias eo quasdam esse ex hoc genere materias ad solam compositas ostentationem, ut laudes deorum virorumque quos priora tempora tulerunt. Quo solvitur quaestio supra tractata manifestumque est errare eos qui numquam oratorem dicturum nisi de re dubia putaverunt. IV. An laudes Capitolini Iovis, perpetua sacri certaminis materia, vel dubiae sunt vel non oratorio genere tractantur?
Vt desiderat autem laus quae negotiis adhibetur probationem, sic etiam illa quae ostentationi componitur habet interim aliquam speciem probationis, V. ut qui Romulum Martis filium educatumque a lupa dicat in argumentum caelestis ortus utatur his, quod abiectus in profluentem non potuerit extingui, quod omnia sic egerit ut genitum praeside bellorum deo incredibile non esset, quod ipsum quoque caelo receptum temporis eius homines non dubitaverint. VI. Quaedam vero etiam in defensionis speciem cadent, ut si in laude Herculis permutatum cum regina Lydiae habitum et imperata, ut traditur, pensa orator excuset. Sed proprium laudis est res amplificare et ornare.
Quae materia praecipue quidem in deos et homines cadit, est tamen et aliorum animalium, et etiam carentium anima. VII. Verum in deis generaliter primum maiestatem ipsius eorum naturae venerabimur, deinde proprie vim cuiusque et inventa quae utile aliquid hominibus attulerint. VIII. Vis ostendetur ut in Iove regendorum omnium, in Marte belli, in Neptuno maris: inventa, ut artium in Minerva, Mercurio litterarum, medicinae Apolline, Cerere frugum, Libero vinI. tum si qua ab iis acta vetustas tradidit, commemoranda. Addunt etiam dis honorem parentes, ut si quis sit filius Iovis, addit antiquitas, ut iis qui sunt ex Chao, progenies quoque, ut Apollo ac Diana Latonae. IX. Laudandum in quibusdam quod geniti inmortales, quibusdam quod inmortalitatem virtute sint consecuti: quod pietas principis nostri praesentium quoque temporum decus fecit.
X. Magis est varia laus hominum. Nam primum dividitur in tempora, quodque ante eos fuit quoque ipsi vixerunt, in iis autem qui fato sunt functi etiam quod est insecutum. Ante hominem patria ac parentes maioresque erunt, quorum duplex tractatus est: aut enim respondisse nobilitati pulchrum erit aut humilius genus inlustrasse factis. XI. Illa quoque interim ex eo quod ante ipsum fuit tempore trahentur quae responsis vel auguriis futuram claritatem promiserint, ut eum qui ex Thetide natus esset maiorem patre suo futurum cecinisse dicuntur oracula. XII. Ipsius vero laus hominis ex animo et corpore et extra positis peti debet. Et corporis quidem fortuitorumque cum levior, tum non uno modo tractanda est. Nam et pulchritudinem interim roburque prosequimur honore verborum, ut Homerus in Agamemnone atque Achille, interim confert admirationi multum etiam infirmitas, ut cum idem Tydea parvum sed bellatorem dicit fuisse. XIII. Fortuna vero tum dignitatem adfert, ut in regibus principibusque (namque est haec materia ostendendae virtutis uberior), tum quo minores opes fuerunt, maiorem benefactis gloriam parit. Sed omnia quae extra nos bona sunt quaeque hominibus forte optigerunt non ideo laudantur quod habuerit quis ea, sed quod iis honeste sit usus. XIV. Nam divitiae et potentia et gratia, cum plurimum virium dent, in utramque partem certissimum faciunt morum experimentum: aut enim meliores propter haec aut peiores sumus. XV. Animi semper vera laus, sed non una per hoc opus via ducitur. Namque alias aetatis gradus gestarumque rerum ordinem sequi speciosius fuit, ut in primis annis laudaretur indoles, tum disciplinae, post hoc operum (id est factorum dictorumque) contextus, alias in species virtutum dividere laudem, fortitudinis iustitiae continentiae ceterarumque, ac singulis adsignare quae secundum quamque earum gesta erunt. XVI. Vtra sit autem harum via utilior cum materia deliberabimus, dum sciamus gratiora esse audientibus quae solus quis aut primus aut certe cum paucis fecisse dicetur, si quid praeterea supra spem aut expectationem, praecipue quod aliena potius causa quam sua. XVII. Tempus quod finem hominis insequitur non semper tractare contingit, non solum quod viventes aliquando laudamus, sed quod rara haec occasio est, ut referri possint divini honores et decreta et publice statuae constitutae. XVIII. Inter quae numeraverim ingeniorum monumenta quae saeculis probarentur; nam quidam sicut Menander iustiora posterorum quam suae aetatis iudicia sunt consecuti. Adferunt laudem liberi parentibus, urbes conditoribus, leges latoribus, artes inventoribus, nec non instituta quoque auctoribus, ut a Numa traditum deos colere, a publicola fasces populo summittere.
XIX. Qui omnis etiam in vituperatione ordo constabit, tantum in diversum. Nam et turpitudo generis opprobrio multis fuit et quosdam claritas ipsa notiores circa vitia et invisos magis fecit, et in quibusdam, ut in Paride traditur, est praedicta pernicies, et corporis ac fortunae quibusdam mala contemptum, sicut Thersitae atque Iro, quibusdam bona vitiis corrupta odium attulerunt, XX. ut Nirea inbellem, Plisthenen inpudicum a poetis accepimus, et animi totidem vitia quot virtutes sunt, nec minus quam in laudibus duplici ratione tractantur; et post mortem adiecta quibusdam ignominia est, ut Maelio, cuius domus solo aequata, Marcoque Manlio, cuius praenomen e familia in posterum exemptum est. XXI. Et parentes malorum odimus: et est conditoribus urbium infame contraxisse aliquam perniciosam ceteris gentem, qualis est primus Iudaicae superstitionis auctor: et Gracchorum leges invisae: et si quod est exemplum deforme posteris traditum, quale libidinis vir Perses in muliere Samia instituere ausus dicitur primus. XXII. Sed in viventibus quoque iudicia hominum velut argumenta sunt morum, et honos aut ignominia veram esse laudem vel vituperationem probat.
XXIII. Interesse tamen Aristoteles putat ubi quidque laudetur aut vituperetur. Nam plurimum refert qui sint audientium mores, quae publice recepta persuasio, ut illa maxime quae probant esse in eo qui laudabitur credant, aut in eo contra quem dicemus ea quae oderunt: ita non dubium erit iudicium quod orationem praecesserit. XXIV. Ipsorum etiam permiscenda laus semper (nam id benivolos facit), quotiens autem fieri poterit, cum materiae utilitate iungenda. Minus Lacedaemone studia litterarum quam Athenis honoris merebuntur, plus patientia ac fortitudo. Rapto vivere quibusdam honestum, aliis cura legum. Frugalitas apud Sybaritas forsitan odio foret, veteribus Romanis summum luxuria crimen. Eadem in singulis differentia. XXV. Maxime favet iudex qui sibi dicentem adsentari putat. Idem praecipit illud quoque, quod mox Cornelius Celsus prope supra modum invasit, quia sit quaedam virtutibus ac vitiis vicinitas, utendum proxima derivatione verborum, ut pro temerario fortem, prodigo liberalem, avaro parcum vocemus: quae eadem etiam contra valent. Quod quidem orator, id est vir bonus, numquam faciet, nisi forte communi utilitate ducetur.
XXVI. Laudantur autem urbes similiter atque homines. Nam pro parente est conditor, et multum auctoritatis adfert vetustas, ut iis qui terra dicuntur orti, et virtutes ac vitia circa res gestas eadem quae in singulis: illa propria quae ex loci positione ac munitione sunt. Cives illis ut hominibus liberi sunt decori. XXVII. Est laus et operum, in quibus honor utilitas pulchritudo auctor spectari solet: honor ut in templis, utilitas ut in muris, pulchritudo vel auctor utrubique. Est et locorum, qualis Siciliae apud Ciceronem: in quibus similiter speciem et utilitatem intuemur, speciem maritimis planis amoenis, utilitatem salubribus fertilibus. Erit et dictorum honestorum factorumque laus generalis, erit et rerum omnis modi. XXVIII. Nam et somni et mortis scriptae laudes et quorundam a medicis ciborum.
Itaque, ut non consensi hoc laudativum genus circa solam versari honesti quaestionem, sic qualitate maxime contineri puto, quamquam tres status omnes cadere in hoc opus possint, iisque usum C. Caesarem in vituperando Catone notaverit Cicero. Totum autem habet aliquid simile suasoriis, quia plerumque eadem illic suaderi, hic laudari solent.
[8] I. Deliberativas quoque miror a quibusdam sola utilitate finitas. Ac si quid in his unum sequi oporteret, potior fuisset apud me Ciceronis sententia, qui hoc materiae genus dignitate maxime contineri putat. Nec dubito quin ii qui sunt in illa priore sententia secundum opinionem pulcherrimam ne utile quidem nisi quod honestum esset existimarint. II. Et est haec ratio verissima, si consilium contingat semper bonorum atque sapientium. Verum apud imperitos, apud quos frequenter dicenda sententia est, populumque praecipue, qui ex pluribus constat indoctis, discernenda sunt haec et secundum communes magis intellectus loquendum. III. sunt enim multi qui etiam quae credunt honesta non tamen satis eadem utilia quoque existiment, quae turpia esse dubitare non possunt utilitatis specie ducti probent, ut foedus Numantinum iugumque Caudinum.
IV. Ne qualitatis quidem statu, in quo et honestorum et utilium quaestio est, complecti eas satis est. Nam frequenter in his etiam coniecturae locus est: nonnumquam tractatur aliqua finitio, aliquando etiam legales possunt incidere tractatus, in privata maxime consilia, si quando ambigetur an liceat. V. De coniectura paulo post pluribus. Interim est finitio apud Demosthenen "det Halonnesum Philippus an reddat", apud Ciceronem in Philippicis "quid sit tumultus". Quid? non illa similis iudicialium quaestio de statua Servi Sulpici, "an iis demum ponenda sit qui in legatione ferro sunt interempti"? VI. Ergo pars deliberativa, quae eadem suasoria dicitur, de tempore futuro consultans quaerit etiam de praeterito. Officiis constat duobus suadendi ac dissuadendi. Prohoemio quale est in iudicialibus non ubique eget, quia conciliatus est ei quisque quem consulit. Initium tamen quodcumque debet habere aliquam prohoemii speciem; neque enim abrupte nec unde libuit incipiendum, quia est aliquid in omni materia naturaliter primum. VII. In senatu et utique in contionibus eadem ratio quae apud iudices adquirendae sibi plerumque eorum apud quos dicendum sit benivolentiae. Nec mirum, cum etiam in panegyricis petatur audientium favor, ubi emolumentum non utilitate aliqua, sed in sola laude consistit. VIII. Aristoteles quidem, nec sine causa, putat et a nostra et ab eius qui dissentiet persona duci frequenter in consiliis exordium, quasi mutuantibus hoc nobis a iudiciali genere, nonnumquam etiam ut minor res maiorve videatur: in demonstrativis vero prohoemia esse maxime libera existimat: IX. nam et longe a materia duci, ut in Helenae laude Isocrates fecerit, et ex aliqua rei vicinia, ut idem in Panegyrico, cum queritur plus honoris corporum quam animorum virtutibus dari, et Gorgias in Olympico laudans eos qui primi tales instituerint conventus. Quos secutus videlicet C. Sallustius in bello Iugurthino et Catilinae nihil ad historiam pertinentibus principiis orsus est.
X. Sed nunc ad suasoriam: in qua, etiam cum prohoemio utemur, breviore tamen et velut quodam capite tantum et initio debebimus esse contenti. Narrationem vero numquam exigit privata deliberatio, eius dumtaxat rei de qua dicenda sententia est, quia nemo ignorat id de quo consulit. XI. Extrinsecus possunt pertinentia ad deliberationem multa narrari. In contionibus saepe est etiam illa quae ordinem rei docet necessaria. XII. Adfectus ut quae maxime postulat: nam et concitanda et lenienda frequenter est ira, et ad metum cupiditatem odium conciliationem inpellendi animI. Nonnumquam etiam movenda miseratio, sive ut auxilium obsessis feratur suadere oportebit, sive sociae civitatis eversionem deflebimus. Valet autem in consiliis auctoritas plurimum. XIII. Nam et prudentissimus esse haberique et optimus debet qui sententiae suae de utilibus atque honestis credere omnes velit. In iudiciis enim vulgo fas habetur indulgere aliquid studio suo: consilia nemo est qui neget secundum mores dari.
XIV. Graecorum quidem plurimi omne hoc officium contionale esse iudicaverunt et in sola rei publicae administratione posuerunt; quin et Cicero in hac maxime parte versatur. Ideoque suasuris de pace bello copiis operibus vectigalibus haec duo esse praecipue nota voluit, vires civitatis et mores, ut ex natura cum ipsarum rerum, tum audientium ratio suadendi duceretur. XV. Nobis maior in re videtur varietas; nam et consultantium et consiliorum plura sunt genera.
Quare in suadendo ac dissuadendo tria primum spectanda erunt: quid sit de quo deliberetur, qui sint qui deliberent, qui sit qui suadeat. XVI. Rem de qua deliberatur aut certum est posse fieri aut incertum. Si incertum, haec erit quaestio sola aut potentissima; saepe enim accidet ut prius dicamus ne si possit quidem fieri esse faciendum, deinde fieri non posse. cum autem de hoc quaeritur, coniectura est: an Isthmos intercidi, an siccari palus Pomptina, an portus fieri Ostiae possit, an Alexander terras ultra Oceanum sit inventurus. XVII. Sed in iis quoque quae constabit posse fieri coniectura aliquando erit, si quaeretur an utique futurum sit ut Carthaginem superent Romani, ut redeat Hannibal si Scipio exercitum in Africam transtulerit, ut servent fidem Samnites si Romani arma deposuerint. Quaedam et fieri posse et futura esse credibile est, sed aut alio tempore aut alio loco aut alio modo.
XVIII. Vbi coniecturae non erit locus, alia sunt intuenda. Et primum aut propter ipsam rem de qua sententiae rogantur consultabitur, aut propter alias intervenientes extrinsecus causas. Propter ipsam: "deliberant patres conscripti an stipendium militi constituant". XIX. Haec materia simplex erit. Accedunt causae aut faciendi (ut "deliberant patres conscripti an Fabios dedant Gallis bellum minitantibus") aut non faciendi: "deliberat C. Caesar an perseveret in Germaniam ire cum milites passim testamenta facerent". XX. Hae suasoriae duplices sunt. Nam et illic causa deliberandi est quod bellum Galli minitentur, esse tamen potest quaestio dedendine fuerint etiam citra hanc denuntiationem qui contra fas, cum legati missi essent, proelium inierint, regemque ad quem mandata acceperant trucidarint: XXI. et hic nihil Caesar sine dubio deliberaret nisi propter hanc militum perturbationem, est tamen locus quaerendi an citra hunc quoque casum penetrandum in Germaniam fuerit. Semper autem de eo prius loquemur de quo deliberari etiam detractis sequentibus possit.
XXII. Partes suadendi quidam putaverunt honestum utile necessarium. Ego non invenio huic tertiae locum. Quantalibet enim vis ingruat, aliquid fortasse pati necesse sit, nihil facere, de faciendo autem deliberatur. XXIII. Quod si hanc vocant necessitatem in quam homines graviorum metu coguntur, utilitatis erit quaestio, ut si obsessi et inpares et aqua ciboque defecti de facienda ad hostem deditione deliberent et dicatur "necesse est"; nempe sequitur ut hoc subiciatur: "alioqui pereundum est": ita propter id ipsum non est necesse, quia perire potius licet; denique non fecerunt Saguntini nec in rate Opitergina circumventi. XXIV. Igitur in his quoque causis aut de sola utilitate ambigetur aut quaestio inter utile atque honestum habet ducere uxorem. Quis dubitat? Sed ei qui pater vult fieri liqueat necesse est uxorem esse ducendam. XXV. Itaque mihi ne consilium quidem videtur ubi necessitas est, non magis quam ubi constat quid fieri non posse: omnis enim deliberatio de dubiis est. Melius igitur qui tertiam partem duxerunt dynaton, quod nostri "possibile" nominant: quae ut dura videatur appellatio, tamen sola est. XXVI. Quas partes non omnes in omnem cadere suasoriam manifestius est quam ut docendum dum sit. Tamen apud plerosque earum numerus augetur: a quibus ponuntur ut partes quae superiorum species sunt partium. Nam fas iustum pium aecum, mansuetum quoque (sic enim sunt interpretati to hemeron), et si qua adhuc adicere quis eiusdem generis velit, subici possunt honestati. XXVII. An sit autem facile, magnum, iuctindum, sine periculo, ad quaestionem pertinet utilitatis. Qui loci oriuntur ex contradictione: est quidem utile sed difficile parvum iniucundum periculosum. XXVIII. Tamen quibusdam videtur esse nonnumquam de iucunditate sola consultatio, ut si de aedificando theatro, instituendis ludis deliberetur. Sed neminem adeo solutum luxu puto ut nihil in causa suadendi sequatur praeter voluptatem. XXIX. Praecedat enim semper aliquid necesse est, ut in ludis honor deorum, in theatro non inutilis laborum remissio, deformis et incommoda turbae, si id non sit, conflictatio, et nihilo minus eadem illa religio, cum theatrum veluti quoddam illius sacri templum vocabimus. XXX. Saepe vero et utilitatem despiciendam esse dicimus ut honesta faciamus (ut cum illis Opiterginis damus consilium ne se hostibus dedant, quamquam perituri sint nisi fecerint) et utilia honestis praeferimus, ut cum suademus ut bello punico servi armentur. XXXI. Sed tamen neque hic plane concedendum est esse id inhonestum (liberos enim natura omnis et isdem constare elementis, et fortasse antiquis etiam nobilibus ortos dici potest), et illic, ubi manifestum periculum est, opponenda alia, ut crudelius etiam perituros adfirmemus si se dediderint, sive hostis non servarit fidem, sive Caesar vicerit, quod est vero similius. XXXII. Haec autem quae tantum inter se pugnant plerumque nominibus deflecti solent. Nam et utilitas ipsa expugnatur ab iis qui dicunt non solum potiora esse honesta quam utilia, sed ne utilia quidem esse quae non sint honesta: et contra, quod nos honestum, illi vanum, ambitiosum, stolidum verbis quam re probabilius vocant. XXXIII. Nec tantum inutilibus comparantur utilia, sed inter se quoque ipsa, ut si ex duobus eligamus, in altero quid sit magis, in altero quid sit minus. Crescit hoc adhuc; nam interim triplices etiam suasoriae incidunt, ut cum Pompeius deliberabat Parthos an Africam an Aegyptum peteret. Ita non tantum utrum melius sed quid sit optimum quaeritur, itemque contra. XXXIV. Nec umquam incidet in hoc genere materiae dubitatio rei quae undique secundum nos sit; nam ubi contradictioni locus non est, quae potest esse causa dubitandi? Ita fere omnis suasoria nihil est aliud quam comparatio, videndumque quid consecuturi simus et per quid, ut aestimari possit plus in eo quod petimus sit commodi, an vero in eo per quod petimus incommodi. XXXV. Est utilitatis et in tempore quaestio: "expedit, sed non nunc", et in loco: "non hic", et in persona: "non nobis", "non contra hos", et in genere agendi: "non sic", et in modo: "non in tantum".
Sed personam saepius decoris gratia intuemur: quae et in nobis et in iis qui deliberant spectanda est. XXXVI. Itaque quamvis exempla plurimum in consiliis possint, quia facillime ad consentiendum homines ducuntur experimentis, refert tamen quorum auctoritas et quibus adhibeatur: diversi sunt enim deliberantium animi, duplex condicio. XXXVII. Nam consultant aut plures aut singuli, sed in utrisque differentia, quia et in pluribus multum interest senatus sit an populus, Romani an Fidenates, Graeci an barbari, et in singulis Catoni petendos honores suadeamus an C. Mario, de ratione belli Scipio prior an Fabius deliberet. XXXVIII. Proinde intuenda sexus dignitas aetas; sed mores praecipue discrimen dabunt. Et honesta quidem honestis suadere facillimum est; si vero apud turpes recta optinere conabimur, ne videamur exprobrare diversam vitae sectam cavendum, XXXIX. et animus deliberantis non ipsa honesti natura, quam ille non respicit, permovendus, sed laude, vulgi opinione, et, si parum proficiet haec vanitas, secutura ex his utilitate, aliquanto vero magis obiciendo aliquos, si diversa fecerint, metus. XL. Nam praeter id, quod his levissimi cuiusque animus facillime terretur nescio an etiam naturaliter apud plurimos plus valeat malorum timor quam spes bonorum, sicut facilior eisdem turpium quam honestorum intellectus est. XLI. Aliquando bonis quoque suadentur parum decora, dantur parum bonis consilia in quibus ipsorum qui consulunt spectatur utilitas. Nec me fallit quae statim cogitatio subire possit legentem: hoc ergo praecipis et hoc fas putas? XLII. Poterat me liberare Cicero, qui ita scribit ad Brutum, praepositis plurimis quae honeste suaderi Caesari possint: "Simne bonus vir si haec suadeam? Minime. suasoris enim finis est utilitas eius cui quisque suadet. At recta sunt: quis negat? Sed non est semper rectis in suadendo locus". Sed quia est altior quaestio nec tantum ad suasorias pertinet, destinatus est mihi hic locus duodecimo, qui summus futurus est, libro. XLIII. Nec ego quicquam fieri turpiter velim. Verum interim haec vel ad scholarum exercitationes pertinere credantur: nam et iniquorum ratio noscenda est, ut melius aequa tueamur. XLIV. Interim si quis bono inhonesta suadebit, meminerit non suadere tamquam inhonesta, ut quidam declamatores Sextum Pompeium ad piraticam propter hoc ipsum, quod turpis et crudelis sit, inpellunt, sed dandus illis deformibus color idque etiam apud malos: neque enim quisquam est tam malus ut videri velit. XLV. Sic Catilina apud Sallustium loquitur ut rem scelestissimam non malitia sed indignatione videatur audere, sic Atreus apud Varium "iam fero" inquit "infandissima, iam facere cogor". Quanto magis eis quibus cura famae fuit conservandus est hic vel ambitus. XLVI. Quare et cum Ciceroni dabimus consilium ut Antonium roget, vel etiam ut Philippicas, ita vitam pollicente eo, exurat, non cupiditatem lucis adlegabimus (haec enim si valet in animo eius, tacentibus quoque nobis valet), XLVII. sed ut se rei publicae servet hortabimur - hac illi opus est occasione, ne eum talium precum pudeat: et C. Caesari suadentes regnum adfirmabimus stare iam rem publicam nisi uno regente non posse. Nam qui de re nefaria deliberat id solum quaerit, quo modo quam minimum peccare videatur.
XLVIII. Multum refert etiam quae sit persona suadentis, quia, ante acta vita si inlustris fuit aut clarius genus aut aetas aut fortuna adfert expectationem, providendum est ne quae dicuntur ab eo qui dicit dissentiant. At his contraria summissiorem quendam modum postulant. Nam quae in aliis libertas est, in aliis licentia vocatur, et quibusdam sufficit auctoritas, quosdam ratio ipsa aegre tuetur.
XLIX. Ideoque longe mihi difficillimae videntur prosopopoeiae, in quibus ad relicum suasoriae laborem accedit etiam personae difficultas: namque idem illud aliter Caesar, aliter Cicero, aliter Cato suadere debebit. Vtilissima vero haec exercitatio, vel quod duplicis est operis vel quod poetis quoque aut historiarum futuris scriptoribus plurimum confert: verum et oratoribus necessaria. L. Nam sunt multae a Graecis Latinisque compositae orationes quibus alii uterentur, ad quorum condicionem vitamque aptanda quae dicebantur fuerunt. An eodem modo cogitavit aut eandem personam induit Cicero cum scriberet Cn. Pompeio et cum T. Ampio ceterisve, ac non unius cuiusque eorum fortunam, dignitatem, res gestas intuitus omnium quibus vocem dabat etiam imaginem expressit, ut melius quidem sed tamen ipsi dicere viderentur? LI. Neque enim minus vitiosa est oratio si ab homine quam si a re cui accommodari debuit dissidet. Ideoque Lysias optime videtur in iis quae scribebat indoctis servasse veritatis fidem. Enimvero praecipue declamatoribus considerandum est quid cuique personae conveniat, qui paucissimas controversias ita dicunt ut advocati: plerumque filii patres divites senes asperi lenes avari, denique superstitiosi timidi derisores fiunt, ut vix comoediarum actoribus plures habitus in pronuntiando concipiendi sint quam his in dicendo. LII. Quae omnia possunt videri prosopopoeiae, quam ego suasoriis subieci quia nullo alio ab his quam persona distat: quamquam haec aliquando etiam in controversias ducitur quae ex historiis compositae certis agentium nominibus continentur. LIII. Neque ignoro plerumque exercitationis gratia poni et poeticas et historicas, ut Priami verba apud Achillem aut sullae dictaturam deponentis in contione. Sed haec in partem cedent trium generum in quae causas divisimus. Nam et rogare, indicare, rationem reddere et alia de quibus supra dictum est varie atque ut res tulit in materia iudiciali deliberativa demonstrativa solemus, LIV. frequentissime vero in his utimur ficta personarum quas ipsi substituimus oratione: ut apud Ciceronem pro Caelio Clodiam et Caecus Appius et Clodius frater, ille in castigationem, hic in exhortationem vitiorum compositus, adloquitur.
LV. Solent in scholis fingi materiae ad deliberandum similiores controversiis et ex utroque genere commixtae, ut cum apud C. Caesarem consultatio de poena Theodoti ponitur; constat enim accusatione et defensione causa eius, quod est iudicialium proprium, LVI. permixta tamen est et utilitatis ratio: an pro Caesare fuerit occidi Pompeium, an timendum a rege bellum si Theodotus sit occisus, an id minime opportunum hoc tempore et periculosum et certe longum sit futurum. Quaeritur et de honesto: LVII. deceatne Caesarem ultio Pompei, an sit verendum ne peiorem faciat suarum partitun causam si Pompeium indignum morte fateatur. LVIII. Quod genus accidere etiam veritati potest.
Non simplex autem circa suasorias error in plerisque declamatoribus in totum illi iudiciali contrarium esse existimaverunt. Nam et principia abrupta et concitatam semper orationem et in verbis effusiorem, ut ipsi vocant, cultum adfectaverunt, et earum breviores utique commentarios quam legalis materiae facere elaborarunt. LIX. Ego porro ut prohoemio video non utique opus esse suasoriis propter quas dixi supra causas, ita cur initio furioso sit exclamandum non intellego, cum proposita consultatione rogatus sententiam, si modo est sanus, non quiritet, sed quam maxime potest civili et humano ingressu mereri adsensum deliberantis velit. LX. cur autem torrens et utique aequaliter concitata sit in ea dicentis oratio cum vel praecipue moderationem rationemque consilia desiderent? Neque ego negaverim saepius subsidere in controversiis impetum dicendi prohoemio narratione argumentis, quae si detrahas id fere supererit quo suasoriae constant, verum id quoque aequalius erit, non tumultuosius atque turbidius. LXI. Verborum autem magnificentia non validius est adfectanda suasorias declamantibus, sed contingit magis. Nam et personae fere magnae fingentibus placent, regum principum senatus populi, et res ampliores: ita cum verba rebus aptentur, ipso materiae nitore clarescunt. LXII. Alia veri consilii ratio est, ideoque Theophrastus quam maxime remotum ab omni adfectatione in deliberativo genere voluit esse sermonem, secutus in hoc auctoritatem praeceptoris sui, quamquam dissentire ab eo non timide solet. LXIII. Namque Aristoteles idoneam maxime ad scribendum demonstrativam proximamque ab ea iudicialem putavit, videlicet quoniam prior illa tota esset ostentationis, haec secunda egeret artis vel ad fallendum, si ita poposcisset utilitas, consilia fide prudentiaque constarent. LXIV. Quibus in demonstrativa consentio (nam et omnes alii scriptores idem tradiderunt), in iudiciis autem consiliisque secundum condicionem ipsius quae tractabitur rei accommodandam dicendi credo rationem. LXV. Nam et Philippicas Demosthenis isdem quibus habitas in iudiciis orationes video eminere virtutibus, et Ciceronis sententiae et contiones non minus clarum quam est in accusationibus ac defensionibus eloquentiae lumen ostendunt. Dicit tamen idem de suasoria hoc modo: "tota autem oratio simplex et gravis et sententiis debet ornatior esse quam verbis". LXVI. Vsum exemplorum nulli materiae magis convenire merito fere omnes consentiunt, cum plerumque videantur respondere futura praeteritis habeaturque experimentum velut quoddam rationis testimonium. LXVII. Brevitas quoque aut copia non genere materiae sed modo constat; nam ut in consiliis plerumque simplicior quaestio est, ita saepe in causis minor.
Quae omnia vera esse sciet si quis non orationes modo sed historias etiam (namque in his contiones atque sententiae plerumque suadendi ac dissuadendi funguntur officio) legere maluerit quam in commentariis rhetorum consenescere; LXVIII. inveniet enim nec in consiliis abrupta initia et concitatius saepe in iudiciis dictum et verba aptata rebus in utroque genere et breviores aliquando causarum orationes quam sententiarum. LXIX. Ne illa quidem in iis vitia deprendet, quibus quidam declamatores laborant, quod et contra sentientibus inhumane conviciantur et ita plerumque dicunt tamquam ab iis qui deliberat utique dissentiat: ideoque obiurgantibus similiores sunt quam suadentibus. LXX. Haec adulescentes sibi scripta sciant, ne aliter quam dicturi sunt exerceri velint et in desuescendis morentur. Ceterum cum advocari coeperint in consilia amicorum, dicere sententiam in senatu, suadere si quid consulet princeps, quod praeceptis fortasse non credant usu docebuntur.
[9] I. Nunc de iudiciali genere, quod est praecipue multiplex sed officiis constat duobus, intentionis ac depulsionis. cuius partes, ut plurimis auctoribus placuit, quinque sunt: prohoemium narratio probatio refutatio peroratio. His adiecerunt quidam partitionem propositionem excessum; quorum priores duae probationi succidunt. II. Nam proponere quidem quae sis probaturus necesse est, sed et concludere: cur igitur, si illa pars causae est, non et haec sit? Partitio vero dispositionis est species, ipsa dispositio pars rhetorices et per omnis materias totumque earum corpus aequaliter fusa, sicut inventio elocutio: III. ideoque eam non orationis totius partem unam esse credendum est, sed quaestionum etiam singularum. Quae est enim quaestio in qua non promittere possit orator quid primo, quid secundo, quid tertio sit loco dicturus? Quod est proprium partitionis. Quam ergo ridiculum est quaestionem quidem speciem esse probationis, partitionem autem, quae sit species quaestionis, partem totius orationis vocari! IV. Egressio vero vel, quod usitatius esse coepit, excessus, sive est extra causam, non potest esse pars causae, sive est in causa, adiutorium vel ornamentum partium est earum ex quibus egreditur. Nam si quidquid in causa est pars causae vocabitur, cur non argumentum, similitudo, locus communis, adfectus, exempla partes vocentur? V. Tamen nec iis adsentior qui detrahunt refutationem tamquam probationi subiectam, ut Aristoteles. Haec enim est quae constituat, illa quae destruat. Hoc quoque idem aliquatenus novat, quod prohoemio non narrationem subiungit sed propositionem; verum id facit quia propositio ei genus, narratio species videtur, et hac non semper, illa semper et ubique credit opus esse.
VI. Verum ex his quas constitui partibus non ut quidque primum dicendum ita primum cogitandum est, sed ante omnia intueri oportet quod sit genus causae, quid in ea quaeratur, quae prosint, quae noceant, deinde quid confirmandum sit ac refellendum, tum quo modo narrandum: VII. expositio enim probationum est praeparatio nec esse utilis potest nisi prius constituerit quid debeat de probatione promittere. Postremo intuendum quem ad modum iudex sit conciliandus; neque enim nisi totis causae partibus diligenter inspectis scire possumus qualem nobis facere animum cognoscentis expediat, severum an mitem, concitatum an remissum, adversum gratiae an obnoxium.
VIII. Neque ideo tamen eos probaverim qui scribendum quoque prohoemium novissime putant. Nam ut conferri materiam omnem et quid quoque (loco) sit opus constare debet antequam dicere aut scribere ordiamur, ita incipiendum ab iis quae prima sunt. IX. Nam nec pingere quisquam aut fingere coepit a pedibus, nec denique ars ulla consummatur ibi unde ordiendum est. Quid fiet alioqui si spatium componendi orationem stilo non fuerit? Nonne nos haec inversa consuetudo deceperit? Inspicienda igitur materia.est quo praecepimus ordine, scribenda quo dicimus.
[10] I. Ceterum causa omnis in qua pars altera agentis est, altera recusantis, aut unius rei controversia constat aut plurium: haec simplex dicitur, illa coniuncta. Vna controversia est per se furti, per se adulterii. Plures aut eiusdem generis, ut in pecuniis repetundis, aut diversi, ut si quis sacrilegii et homicidii simul accusetur. Quod nunc in publicis iudiciis non accidit, quoniam praetor certa lege sortitur, principum autem et senatus cognitionibus frequens est et populi fuit. Privata quoque iudicia saepe unum iudicem habere multis et diversis formulis solent. II. Nec aliae species erunt etiam si unus a duobus dumtaxat eandem rem atque ex eadem causa petet, aut duo ab uno, aut plures a pluribus (quod accidere in hereditariis litibus interim scimus): quia, quamvis in multis personis, causa tamen una est, nisi si condicio personarum quaestiones variaverit.
III. Diversum his tertium genus, quod dicitur comparativum. cuius rei tractatus in parte causae frequens est, ut cum apud centumviros post alia quaeritur et hoc, uter dignior hereditate sit. Rarum est autem ut in foro iudicia propter id solum constituantur, sicut divinationes, quae fiunt de accusatore constituendo, et nonnumquam inter delatores, uter praemium meruerit. IV. Adiecerunt quidam numero mutuam accusationem (antikategoria vocatur), aliis videlicet succidere hanc quoque comparativo generi existimantibus. Cui similis erit petitionum invicem diversarum: quod accidit vel frequentissime. Id si et ipsum vocari debet antikategoria (nam proprio caret nomine), duo genera erunt eius: alterum quo litigatores idem crimen invicem intentant, alterum quo aliud atque aliud: cui et petitionum condicio par est.
V. Cum apparuerit genus causae, tum intuebimur negeturne factum quod intenditur, an defendatur, an alio nomine appelletur, an a genere actionis repellatur: unde sunt status.