De institutione regia
Domino nobilissimo prosapia, pulchritudine, atque sapientia praestantissimo, PIPPINO regi gloriosissimo, JONAS minimus famulorum Christi famulus, praesentis futuraeque vitae optans beatitudinem.
Quod tantum temporis effluxit ex quo ignarus exstiti tantae prudentiae vestrae erga regium honorem, tantae devotionis erga divinum cultum, tantae voluntatis erga divinum timorem et amorem, tantae etiam humilitatis erga sacerdotale ministerium, quam vobis nuper gratia administrante inesse didici, alii nisi meae ascribo hebetudini. Nec immerito; quippe cum vestrae potestati, in cujus regno ortus et altus, litterisque admodum imbutus, comaque capitis deposita Christi militiae sum mancipatus, jure fideliterque debui obsecundare ei quoquo modo;
ut pote verendo et delitescendo potiusque subterfugiendo propter blasphemias, et opprobria, atque mendacia quorumdam pravorum hominum, qui meam extremitatem apud serenitatem vestram astu diabolico, odio et invidia pleno persaepe diffamaverunt; me corpore, non animo subtraxerim, non attendens illud quod Dominus in consolatione eorum quorum vita malevolorum ore discerpitur, per
Isaiam prophetam loquitur, dicens: Ne timeatis opprobria hominum, et blasphemias eorum intueamini; quoniam sicut ignis, sic devorabit eos vermis; et sicut vestimentum, sic comedet eos tinea. Salus autem mea in sempiternum erit, et justitia mea in generationes generationum . Non igitur praesumerem vestrae quidpiam celsitudini admonitionis gratia scribere, nisi fretus exstitissem de vestra cernua sublimitate, et experimento didicissem ea quae ad amorem et timorem Dei animarumque salutem pertinent, vos ferventer velle discere, et libenter audire. Quoniam memores illius sententiae, qua dicitur: Qui obturat aurem suam ne audiat legem, oratio ejus exsecrabilis erit , regium fastum deponitis, Creatorique nostro famulatum
exhibetis, et ad ejus salutifera praecepta aurem cordis et corporis supponitis. Licet enim donante a quo est omne datum optimum et omne donum perfectum, quid vobis agendum, quidve cavendum sit apprime noveritis, et ad id exsequendum plurimos famulatores Christi consultores in promptu habeatis; tamen quia pars illorum fidelissima ex isto et illorum collegio me ascisco, et deinceps totis nisibus
ascisci exopto, non absurdum debet videri, nec subsicivum haberi exiguum admonitionis munusculum, quod ex modico pectoris mei thesauro vobis domino meo porrigere praesumo. Proinde, mi domine rex serenissime, officii memor et salutis vestrae, quam plurimum cupio, fidelis atque indissimulatus debitor existens, moneo humiliter celsitudinem vestram ut sedulo perpendatis qualiter tempora mundi perpete cursu praeterlabantur, et quod ejus gaudia omnibus mortalibus luctu finiantur, seu quod honor, et amor, illius pompa atque dulcedo, omnibus amaritudinem generet; nec non et illud, quod omnis filius Adam vermis sit et putredo: et quod secundum illud quod voce Dominica primo parenti nostro dicitur, quod pulvis sit et in pulverem
cito redigatur. Unde scribit quidam: Brachia non retrahunt fortes, nec purpura reges: Sed quicunque venit pulvere, pulvis erit.
Quia ergo constat tam labilem, tam fragilem existere hanc vitam, morborum diversorum generibus, et multifariarum calamitatum miseriis plenam mortalibus attributam, debet unusquisque, dum ei vivere conceditur, attendere ne, aliquo torpore depressus, aut qualibet incuria, aut securitate illectus, tempora indulta poenitentiae in vacuum deducat, sed magis propheticis, et evangelicis, atque apostolicis salutariter provocatus eloquiis, Creatorem suum, a quo peccando recessit, poenitendo requirere studeat, eumque per dignam poenitentiae satisfactionem, et eleemosynarum largitionem, sibi propitium facere
satagat, juxta illud propheticum: Quaerite Deum dum inveniri potest, invocate eum dum prope est. Derelinquat impius viam suam, et vir iniquus cogitationes suas, et revertatur ad Dominum, et miserebitur ejus, et ad Deum nostrum, quoniam multus est ad ignoscendum . Et illud: Date Domino vestro gloriam, antequam contenebrescat, et antequam offendant pedes vestri ad montes caliginosos . Et illud evangelicum: Ambulate dum lucem habetis, ne tenebrae vos comprehendant . Et illud: Vigilate, quia nescitis diem neque horam . Et illud: Ecce nunc tempus acceptabile: ecce nunc dies salutis . Et multa his similia quae latius propheticus et evangelicus et apostolicus exsequitur stylus.
His itaque salutiferis exhortamentis quisque fidelis admonitus, et de imis ad superna erectus, totaque fiducia et spe in Creatorem suum suspensus, procul dubio cavet ne non modo mente ruat, sed potius Christo Redemptori suo, qui ruere nescit, totis nisibus adhaeret, dicens gratulabundus cum Psalmographo: Mihi autem adhaerere Deo bonum est: ponere in Domino Deo spem meam
. Sed et hoc nihilominus unicuique vitandum est ne terram diligat plus quam coelum; sed neque hanc peregrinationem aerumnis oppletam pro patria dili gat, sciatque se hic peregrinum et advenam, alibi civem et domesticum futurum esse debere. Unde propheta David: Quoniam advena ego sum apud te,
et peregrinus sicut omnes patres mei . Et Apostolus: Scimus enim quoniam si terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur, quod aedificationem habemus, domum non manufactam, aeternam in coelis . Igitur quia uniuscujusque fragile luteumque habitaculum, quo peregrinatur, cito est dissolvendum, summopere cavendum est ne propter illius amorem et incentiva desideria, vanasque ac noxias delectationes, anima, quae est coelestis origo, pereat in aeternum; sed ita exterior homo obnoxius corruptioni subjiciatur servituti, ut interior de die in diem renovatus ad aeternam gloriam feliciter capessendam praeparetur. Satius quippe unicuique mortalium fuerat non subsistere, quam propter delectationes carnales, et fumea caducaque
gaudia mundi, a felicitate paradisi sanctorum angelorum et hominum consortio extorrem fieri. Verum quia conditio humana, et cursus istius mundi ita se habet, oportet ut idem mundus, ejusque divitiae non in desiderio, sed in usu teneantur, juxta illud Apostoli: Qui utuntur hoc mundo, tanquam non utantur ; sciaturque quod amicitia illius, teste apostolo Jacobo, inimica sit Dei, dicente: Quicunque voluerit amicus esse saeculi hujus, inimicus Dei constituitur . Quibus verbis liquido colligitur quod nulli amico Dei amicitia hujus mundi amplectenda sit, et quod semper amicis Dei inimicus fuerit. Miserabilis plane et valde dolenda res est, quando quis inimici sui amicitiae jungitur, et pro noxia mortiferaque amicitia, aeternum et immortalem
Quapropter summopere omnibus qui Christiana professione censentur, vigilandum et procurandum est ne differant de die in diem ad Deum conversionem facere; neque vana se spe deludant, promittentes sibi aut propter juventutem, aut propter sanitatem corporis longinquam vitam, scientes quod mors nulli aetati parcat, et quod omnibus finis diei sui incerta sit. Ergo spreto antiquo hoste, spretoque mundo, qui in maligno positus est, spretisque ejus divitiis atque calcatis, quotidie de vitiis ad virtutes, de visibilibus ad invisibilia, de transitoriis ad aeterna salutiferum transitum faciant, quatenus, finito labentis hujus vitae excursu, ad eum perveniant a quo, cum non essent, sunt creati, cum periissent,
sunt recreati ejusque fide salutariter insigniti, et ab eo percipiant ea quae nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt, quae praeparavit Deus diligentibus se .
His ita per antecessum exsecutis, ad te, rex bone, rex pulcherrime, specialiter sermo mediocritatis meae rursus dirigitur. Obsecro itaque et per Dominum supplico, ut ea quae paulo supra generaliter dicta sunt vestra excellentia specialiter sibi assumere dignetur. Humiliter etiam vestrae mansuetudini suggero, ut Dominum Deum tuum, sicut se diligendum cultoribus suis praecepit, ex toto videlicet corde, ex tota anima et ex tota virtute semper diligas , ejusque amori nihil praeponas.
Porro quod proximum vestrum sicut vosmetipsos diligere debeatis, admonitione mea non indigetis. Quia igitur quantum orthodoxum virum piumque Caesarem, dominum nostrum, genitorem vestrum dilexeritis, eique in omnibus fideliter et humiliter subjecti fueritis, dehonorationem aegre tuleritis, omnibus nobiliter, imo memorabiliter, manifestastis: internis enim precibus Dominum exoro, vosque humiliter admoneo, ut semper in eadem dilectione sincerissime, Domino vobis opem ferente, permaneatis, et nullatenus vos qualibet occasione, aut cujuslibet hortatu, ab ejus amore disjungatis, neque eum in aliquo contristetis; quia testante Scriptura divina, inter caetera quibus de patre diligendo et amando filium instruit, hoc jubet ut filius non contristet
patrem in vita sua. Quantum denique pater a filio diligi et honorari debeat, Dominus specialiter demonstrat, cum in prima tabula de cultu et dilectione sua mandata dedisset, in secunda primum praeceptum de patre honorando dedit, ita inquiens: Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longaevus super terram, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi
. Multa quidem sunt legalia, et evangelica, atque apostolica a Domino promulgata praecepta, quibus pater a filio diligi et honorari praecipitur; quae quia vestrae sapientiae nota sunt, idcirco omittuntur hic. Pro certo autem sciendum est quia quisquis patrem honorat, Deum, qui omnium pater est, honorat; et qui eum dehonorat, illi procul dubio injuriam ingerit; quia omnium pater est, et a filiis
patrem honorandum sancit. Quid enim dispendii, quid malorum, quid moeroris, quid oppressionis, quidve miseriarum simulantes et discordiae, quae praeterito anno, sicut vestra excellentia novit, emerserunt, populo Dei inflixerunt, regnum hoc miserabiliter expertum est, et tripudium diabolo suisque membris magnum factum est. Sed quia, ut credo, Dominus servorum suorum precibus pulsatus, et patri vestro propter sua pia religiosaque facta, vobisque et fratribus vestris dominis nostris propter mutuam dilectionem firmandam evidenter propitius factus, ne sanguis populi Christiani vobis commissi, quem diabolus plurimum sitiebat, civiliter et plus quam civiliter funderetur, bellum quod astu diabolico intentabatur avertit; oportet, imo necesse est,
ut vos et fratres vestri, heriles nostri, in mutua dilectione indissolubiliter consistatis, patrique vestro juxta paternam reverentiam, et divinam ordinationem atque praeceptionem, unanimiter congruam subjectionem impendatis, et debitum honorem conservetis, et indissimulatum honorem exhibeatis; qualiter illo temporaliter principante, vobisque ei parentibus, et populus vobis commissus quiete et pacifice vivere, et vos pro officio vobis a Deo commisso strenue fideliterque administrato, cum Christo in perpetuum feliciter mereamini regnare.
Quatuor itaque exstant, domine mi rex, quae dictu brevia, actu vero, Christi gratia adjuvante, facilia, et observantibus valde proficua, quae a vestra
solertia, et libenter audiri, et inhianter cupio adimpleri. Primum, ut quotidie unusquisque potius animae quam corpori consulat, animae suae quiddam magnum peculiare acquirat, quod in aeternum possideat: quoniam sicut evangelico instruimur oraculo, de omnibus vitae nostrae temporibus, annis videlicet, mensibus, diebusque atque horis, ex quo Deus discretionem boni et mali nobis tribuit, bonae operationis fructum a vinea nostra, id est anima, exacturus est.
Secundum, ut quotidie, excepta illa quam sacerdotibus ad consilium salutis suae capiendum, Deumque sibi propitiandum facit, de omnibus peccatis suis Creatori suo confessionem faciat, et peccata sua ante se constituat, dicens cum Propheta: Quoniam
iniquitatem meam ego cognosco, et peccatum meum contra me est semper . Cum nunc quis peccata sua Deo confitendo coram se ponit, tunc salubriter atque veraciter illum versiculum Deo decantat, quo dicitur: Averte faciem tuam a peccatis meis, et omnes iniquitates meas dele . Et multa quae de hac confessione in divinis eloquiis continentur.
Tertium, ut diem mortis suae quotidie ante oculos sibi ponat, ut anima sua irrisionem inimicorum suorum, quando pulsata fuerit ut a corpore egrediatur, non erubescat; sed bonis operibus ditata, illud in ea adimpleatur quod dicitur: Non confundetur cum loquetur inimicis suis in porta . Quantum nunc illa dies, et illa hora tremenda sit,
die ac nocte vigilanter perpendendum est. Propter hoc monet Scriptura: Fili, in omnibus operibus tuis memorare novissima tua, et in aeternum non peccabis . Verum si eamdem horam sedula me ditatione studuissemus, et quia inevitabilis et ineluctabilis est, quantum sit tremenda perpendere curassemus, aut raro aut nunquam peccare praesumeremus.
Quartum, ut diem tremendi examinis, quae a propheta dicitur: Dies irae, dies tribulationis et angustiae, dies calamitatis et miseriae, dies tenebrarum et caliginis, dies nebulae et turbinis, dies tubae et clangoris , et caetera quae de ea prolixius in divinis eloquiis scribuntur; quando astabimus ante tribunal Christi, et reddituri sumus rationem de his quae per corpus gessimus, sive bona, sive
mala; remota omni mortifera securitate, et corporis qualibet delectatione, semper prae oculis habeamus, et mente tractemus, et ita nos Domino adjuvante praeparemus, ut cum illo ventum fuerit, non cum reprobis damnari in aeternum, sed potius cum electis benedicti in perpetuum, regnum cum eis mereamur sortiri.
Restant praeterea plura quae vestrae celsitudini charitate dictante scribenda forent, ni veritus fuissem et modum epistolarem excedere, et vestrae dignationi quoquo modo oneri esse: quae quia hic praetermittuntur, in sequentibus ex oraculis divinis et sanctorum Patrum dictis congesta capitulatim ponuntur. Quae si legere, aut ab alio vobis adminiculante,