Divinae institutiones (Institutions divines) (page 4)
4 BOrzrrON R, BIZrGON B, ΒΟΥZΟΥΓΟΝ S, bozogon (g ex c m. 2) H,
BOrzirON P, in mg. bouis iugum m. al., ΒΟΥZΓΓΟΝ V 5 iuncti duo S sic S abstuleriat (a in rus. ex un ? m. 2) B 6 sacerdote S at S praecipit Rx 7 hisdem (h s. I. B7) BSPV 8 negare P seu quam S iocundius (o ex u Rr) RP, sic saepe codd. excepto B, iucundum S, tum iucundum H 10 dr P1, in tng. ducitur m. post., dicitur V malim
I 8 nindicetur 11 eretici S Cretici - aliud in mg. V2 12 amathae (corr. m. 2) B, amalthaeae RPac, amalathe H 13 numphae H quae uberibus — sic ait om. B quae] quod P1, corr. P2 de qua] unde H 15 illa] una codd. German. 16 uero SH 17 crete aere H, cre∗tae.ae (A er., w M. 2) V foedissima capra H 18 sidereque B quae om. H grato , 8. I. corr. 19 corio usum] curiosum H 20 museus BRSH 21 αὶγίοχος om. B, aegiochus RSV, egiocus H, aegiosus P iu] tum in H
puero, id ipsum per imaginem geritur in sacris.
§ 40
sed et matris eius mysterium idem continet; quod Ouidius exponit in Fastis:
ardua iam dudum resonat tinnitibus Ide, tutus ut infanti uagiat ore puer. pars clipeos sudibus, galeas pars tundit inanes, hoc Curetes habent, hoc Corybantes opus. res latuit priscique manent imitamina facti, aera deae comites raucaque terga mouent. cymbala pro galeis, pro scutis tympana pulsant., tibia dat Phrygios ut dedit ante modos.
§ 41
hanc totam opinionem quasi a poetis fictam Sallustius respuit uoluitque ingeniose interpretari, cur altores. Iouis dicantur fuisse Curetes, et sic ait, quia principes diuini intellegendi fuerunt, uetustatem ut cetera in maius componentem altores Iouis celebrauisse.
§ 42
quantum errauerit homo eruditus, iam res ipsa declarat. si enim princeps est Iuppiter et deorum et religionum, si ante illum nulli dii uulgo colebantur, quia nondum nati fuerant qui coluntur, apparet Curetas ex diuerso principes fuisse diuini non intellegendi, per quos error omnis inductus est et dei ueri memoria sublata.
§ 43
ex ipsis itaque mysteriis et caerimoniis intellegere debuerunt hominibus se mortuis supplicare.
§ 44
non igitur exigo, ut aliquis
EPITOME 1-10] c. 18, 11.
AUCTOMES 3 s.] IV 207. 11] Histor. III 60 Dietsch.
BRSHVVJ 3-10] cf. Kruegerum, de Ouidi Fastis recensendis pag. 14. 3 iandudum BI, corr. B2 innitibus P idae B1 (0 del. et exp. B2) SH, i idem RPV 4 Tutus, in mg. ut, V uagiat (i ras. ex e) H 5 elye
peos R 6 coribantes SH 6-7 opus res] pur. es. (e s. I. m. 2) B opus om. H 7 priseique] prisca B 8 aera deae] tradidere B raucaquWe B terga] turba H 9 cymbalia (exp. m. 2) V 10 da⌈t⌉ H2 frygios (fri- S) BSH, frygiam P1 (am expunx. et os s. I. add. m. recentiss.) V utj ui R 11 ha⌊nc⌋ H2 factam P1 (corr. P2) V salustius S 12 uoliuijtque H2 cur altores] curatores H aliores R 13 intelle⌈gen⌉di R1
20 erras P sublata] sublata est H 21 cerimoniis BSHP poetarum fictionibus credat: qui hos mentiri putat, pontificum ipsorum scripta consideret et quidquid est litterarum ad sacra pertinentium reuoluat: plura fortasse quam nos adferimus inueniet, ex quibus intellegat inania inepta commenticia esse omnia quae pro sanctis habentur.
§ 45
si quis autem percepta sapientia deposuerit errorem, profecto ridebit ineptias hominum paene dementium, illos dico qui uel inhonesto saltatu tripudiant uel qui nudi uncti coronati aut personati aut luto obliti currunt. quid de scutis uetustate iam putribus dicam?
§ 46
quae cum portant, deos ipsos se gestare umeris arbitrantur.
§ 47
nam Furius Bibaculus inter praecipua pietatis exempla numeratur: qui cum praetor esset, tamen lictoribus praeeuntibus ancile portauit, cum haberet magistratus beneficio muneris eius uacationem.
§ 48
non ergo ille Funus, sed plane furiosus fuit, qui praeturam hoc ministerio se putauit ornare. merito igitur, cum haec a uiris non inperitis ac rudibus fiant, Lucretius exclamat:
o stultas hominum mentes, o pectora caeca! qualibus in tenebris uitae quantisque periclis degitur hoc aeui quodcumque est!
§ 49
quis haec ludibna non rideat qui habeat aliquid sanitatis, cum uideat homines uelut mente captos ea serio facere, quae si quis faciat in lusum nimis lasciuus et ineptus esse uideatur?
AUCTORES 10-14] Valer. Max. I 1, 9. 17 ss.] II 14 ss.
BRSHPV] 1 finctionibus RH 3 ⌈quã⌉ Px inferimus H 4 conimentitia B 5 sacris SH 6 illeptias] dementias H 7 inhonestu B', corr. B3 saltotu R1, saltu S trepudiant (e ex i) H2 8 nudi. (&? cr.) V obliniti H 9 qui H eacutis B', ⌈d⌉escutis B3 10 gestare se BSH post umeris s. I. suis P2 11 uiuaculus BH 13 ac beneficio II uocationem S 15 praeturam] praeturam homiuirs' (s m. 2) R, praetura S ornate R1 16 clamat H 17 o stultasJ o miserae B, o miseras R, o miseras o stultas H 18 uita* (e er.) R quantisqu.e (a er.) B 19 ⌈est⌉ P1 20 aliquis S 21 ueluti R mentet (s er.) P ⌈captos⌉ P2 seri'o B si quis] sicut R 22 lusu PV nimis lasciuus] minislasci- U bus (sed b dubium) B', min*s**sanus B2 mimus cum Petro Fabro Schegkius in Gruteri Lampad. IV 913 lasciuius SVar esse] e se H
cap. 22
§ 1
Harum uanitatum aput Romanos auctor et constitutor Sabinus ille rex fuit, qui maxime animos hominum rudes atque inperitos nouis superstitionibus implicauit: quod ut faceret aliqua cum auctoritate, simulauit cum dea Egeria nocturnos se habere congressus.
§ 2
erat spelunca quaedam peropaca in nemore Aricino, unde riuus perenni fonte manabat. huc se remotis arbitris inferre consueuerat, ut mentiri posset monitu deae coniugis ea sacra populo se tradere, quae acceptissima diis essent.
§ 3
uidelicet astutiam Minois uoluit imitari, qui se in antrum Iouis recondebat et ibi diu moratus leges tamquam sibi a Ioue traditas adferebat, ut homines ad parendum non modo imperio, sed etiam religione constringeret.
§ 4
nec difficile sane fuit persuadere pastoribus. itaque pontifices flamines Salios augures creauit, deos per familias discripsit: sic noui populi feroces animos mitigauit et ad studia pacis a rebus bellicis auocauit.
§ 5
sed cum alios falleret, se ipsum tamen non fefellit. nam post annos plurimos Cornelio et Baebio consulibus in agro scribae Petili sub Ianiculo arcae duae lapideae sunt repertae a fossoribus, quarum in altera corpus Numae fuit, in altera septem Latini libri de iure pontificio, item Graeci totidem de disciplina sapientiae scripti, quibus religiones non eas modo quas ipse instituerat, sed omnes praeterea dissoluit.
EPITOME 1-3. 12—16] c. 17, 2.
AUCTORES § 1—4] cf. Flor. I 2, 1—4; 8, 3 (ferox- mitigaretur, cf. Lact. § 4); an Lact. et. Flor. communi fonte (fort. Senecae patris historiis) usi sunt? § 5 s.] Valer. Max. I 1, 12 (Liu. 40, 29).
BRSHPVj 2 supra sabinus ille add. numa R2 maximos S animos om. S hominum] rerum B 4 dea] de H re'geria P, geria V
7 remotissimus H arbitriis B 9 astutia H minrous Bs, mynois
(y ex i) P7, mino his V 11 'a' R2 traditas a tunc SH ad parendum] apparendum BP1 (corr. m. post.) V 14 alios R deos] et eos Dukerus ad Flor. 1 2, 2, sed cf. Epit. 17, 2. per familia H discripsit scripsi, descripsit C siguoui (g ex c) B2 15 feros P1, corr. m. post. 17 nam] non R bebio B, boebio SP 18 petilii RPV, petulii S artę V lipideae H 19 sunt∗∗ r*epertae P a om. R forsoribus P' (corr. P7) V 20 de iu*re P, dei uere V iuri Bt, corr. B3 21 disciplinae (exp. na. 3) B sapientia⌊e⌋ B3 22 quasi ParV omnis RlP1 (corr. R2P2) V
qua re ad senatum delata decretum est, ut hi libri abolerentur.
§ 6
ita eos Quintus Petilius praetor urbanus in contione populi concremauit.
§ 7
insipienter id quidem: quid enim profuit libros esse combustos, cum hoc ipsum, quod sunt ideo combusti, quia religionibus derogabant, memoriae sit traditum?
§ 8
nemo ergo tunc in senatu non stultissimus: potuerunt enim et libri aboleri et tamen res in memoriam non exire. ita dum uolunt etiam posteris adprobare quanta pietate defenderint religiones, auctoritatem religionum ipsarum testando minuerunt.
§ 9
sed ut Pompilius aput Romanos institutor ineptarum religionum fuit, sic ante Pompilium Faunus in Latio, qui et Saturno auo nefaria sacra constituit et Picum patrem inter deos honorauit et sororem suam Fentam Faunam eandemque coniugem consecranit; quam Gauius Bassus tradit Fatuam nominatam, quod mulieribus fata cauere consuesset ut Faunus uiris.
§ 10
eandem Varro scribit tantae pudicitiae fuisse, ut nemo illam quoad uixerit praeter suum uirum mas uiderit nec nomen eius audierit.
§ 11
idcirco illi mulieres in operto sacrificant et Bonam Deam nominant. et Sextus Clodius in eo libro quem Graece scripsit, refert Fauni hanc uxorem fuisse; quae quia contra morem decusque regium clam uini ollam ebiberat et ebria facta erat, uirgis myrteis a uiro ad mortem usque caesam; postea uero cum eum facti sui paeniteret ac desiderium
EPITOME 9—14. 19 (Bonam Deam)] c. 17, 1.
AUCTORES 13. 19 ss.] cf. Arnob. V 18 (pag. 190, 1-6).
BRSHPVJ 1 u (i. e. ii) RI, n (i. e. duo ut uid., non uero) R7, hii HV adolerentur P 2 ita eos quintus RPV, itaque (que fort. ex q B') eos (om. Quintus) BSH 3 concre⌈m⌉auit R2 4 fuisse SH ipsuuiquod I ipsumque S sunt om. S 5 de religionibus S sit om. R 6 in senatu tunc SH posuerunt H adoleri H 7 memoria S 8 posteris om. P 11 Faunus — Saturno] faunus qui est in latio saturno B 13 fentam Rl ffentam R1) P, fenteiam B, fenam SH, sentam V; fentau cud. Taur. Epit. 17, 1; cf. Feuta Arnob. 136 (ef. V 18) fa⌈u⌉nam B 14 gauius R, gabius BSPV, gabinius H tradidit BH 15 farwnus B 17 quowd P, quod ad V ⌈mas⌉ Bz, masculus H 19 et (unte Sextus) om. H
20 sextu S, C. P1 (in G corr. P2') V 22 regilum V2 23 murteis
RPacV, misteriis S ad om. B' (add. B3) S 24 eum om. H ac] et BS
eius ferre non posset, diuinum illi honorem detulisse; idcirco in sacris eius obuolutam uini amphoram poni.
§ 12
reliquit ergo posteris Faunus quoque non parum erroris, quem tamen prudentes quique perspiciunt.
§ 13
nam Lucilius eorum stultitiam, qui simulacra deos putant esse, deridet his uersibus:
terriculas Lamias, Fauni quas Pompiliique instituere Numae, tremit has, hic omnia ponit. ut pueri infantes credunt signa omnia aena uiuere et esse homines, sic isti omnia ficta uera putant, credunt signis cor inesse in aenis. pergula pictorum, ueri nihil, omnia ficta!
§ 14
poeta quidem stultos homines infantibus conparauit, at ego multo inprudentiores esse dico. illi enim simulacra homines putant esse, hi deos; illos aetas facit putare quod non est, hos stultitia; illi utique breui desinent falli, horum uanitas et durat.
§ 15
semper et crescit. sacra Liberi patris primus Orpheus induxit in Graecia primusque celebrauit in monte Boeotiae Thebis ubi Liber natus est proximo; qui cum frequenter citharae cantu personaret, Cithaeron appellatus est.
§ 16
ea sacra etiamnunc Orphica nominantur, in quibus ipse postea dilaceratus et
EPITOME 4-11] c. 17, 3.
AUCTORES 6 ss.] Ub. XV frg. II.
EXPILATORES § 14] cf. Isidor. orig. XI 2, 27.
BRSHPYJ 1 possteta P2 2 obuolutam] obuolutam fobolutam H) uoluit SH ui⌈ne⌉ sic V3 amporam RIH 5 putent B 6 aerricolas 8, terricolas HPV pompilique RH 7 Numaej nomen B, om. V, in mg. e t nume V2 tremit has] tremitas (corr. m. 2) B, tremitias SH hic omnia C Epit. 17, 3; haec omina LMuellerus; tremit, has insomuia Baehrettstus 8 aena PV Epit., aenea B, athenae R, ahena S, athena H 9 isti omnia C Epit.; isti somnia Lachmannus, istic omnia LMuellerus 10 putant∗∗ fur ? er.) S anis B, ahenis S; haeiiis cod. Taur. Epit. 11 pergula H, pergila H; percula cod. Taur. Epit. pergula fictorum ueri nihil, Marxius, stud. Lucil. pag. 16 14 hii BRH 15 desinunt PV cdd. 16 ⌊et⌋ (ante crescit) P2' primus om. B 17 graeciam SHP (sed-ã ex -a P2) edd., sed cf. Epit. 17, 1 in Latio — induxit boetiae aahebis H 18 citherae H, cythare V 19 chiteron B, citharon R, citheron SH, ∗∗ci⌈t⌉haeron P,
cytheron V ea] neid 1** (corr. m. 2) B 20 nominatur H
carptas est; et fuit per eadem fere tempora quibus Faunus.
§ 17
sed quis aetate praecesserit dubitari potest, siquidem per eosdem annos Latinus Priamusque regnarunt, item patres eorum Faunus et Laomedon, quo regnante Orpheus cum Argonautis ad Iliensium litus accessit.
§ 18
procedamus igitur ulterius et quaeramus, quis omnino colendorum deorum primus auctor extiterit.
§ 19
Didymus m libris ἐξηγήσεως Πινδαριϰη̆ς ait Melissea Cretensium regem primum diis sacrificasse ac ritus nouos sacrorumque pompas introduxisse; huius duas fuisse filias, Amaltheam et Melissam, quae Iouem puerum caprino lacte ac melle nutrierint —
§ 20
unde poetica illa fabula originem sumpsit apes aduolasse atque os pueri melle complesse —; Melissam uero a patre primam sacerdotem Matri Magnae constitutam, unde adhuc eiusdem Matris antistites Melissae nuncupentur.
§ 21
Historia uero Sacra testatur ipsum Iouem postquam rerum potitus sit, in tantam uenisse insolentiam, ut ipse sibi fana in multis locis constituerit.
§ 22
nam cum terras circumiret, ut in quamque regionem uenerat, reges principesue populorum hospitio sibi et amicitia copulabat et cum a quoque digrederetur, iubebat sibi fanum creari hospitis sui nomine, quasi ut posset amicitiae ac foederis memoria conseruari.
§ 23
sic constituta sunt
EPITOME 5-7] c. 19, 1. 7—11] c. 19, 2 s. (— sacrificasse). 13 — 22] c. 19, 3 (et — Matri) 4. 22—92, 8] c. 19, 4 sic — semiuauit.
AUCTOBES 7] pag. 220 Schmidt. 15] frg. XI.
BRSHPVj 1 cartus H, carpitus ParV 2 praecessit H 3 ⌈item⌉ R2 4 Fauuus] picus SH laomedom R, lameodon S cum om. H 5 ilieniensium iZ, iliemsium H accesserit B 7 ЄΞЄΓЄCЄΩC B lllΝΔΑ- PICCC B, IIINAAPIKCC P ezegeos eospina ariste H in mg. narrationis pindaricae P1 melisea S 9 cuius B 11 nutrierunt BHP, nutneturt V 12 atuolasse B 13 suplesse sic H 15 antistes B mellissae P uuncupautur SH 16 rerum] regnum BH potus P 17 tantum V famam H
18 constitueret edd. circuiret H 19 ut om. P quacumque P reg∗es
(i er.) P, rege* (s er.) V principesque SH 20 copulauit BPac 21 iubeat SPx supra quasi add. qsi m. post. P quasi ut] quasi ita edd., sed cf. Epit. 19, 4 cuius rei ut posset memoria seruari possit B 22 ac] et B si SHY
templa Ioui Atahurio, Ioui Labryandio: Atahurus enim et Labryandus hospites eius atque adiutores in bello fuerunt; item Ioui Laprio, Ioui Molioni, Ioui Casio et quae sunt in eundem modum. quod ille astutissime excogitauit, ut et sibi honorem diuinuni et hospitibus suis perpetuum nomen adquireret cum religione coniunctum.
§ 24
gaudebant ergo illi et huic imperio eius libenter obsequebantur et nominis sui gratia ritus annuos et festa celebrabant.
§ 25
simile quiddam in Sicilia fecit Aeneas, cum conditae urbi Acestae hospitis nomen inposuit, ut eam postmodum laetus ac libens Acestes diligeret augeret ornaret.
§ 26
hoc modo religionem cultus sui per orbem terrae Iuppiter seminauit et exemplum ceteris ad imitandum dedit.
§ 27
siue igitur a Melisseo, sicut Didymus tradidit, colendorum deorum ritus effluxit siue ab ipso Ioue, ut Euhemerus, de tempore tamen constat quando dii coli coeperint.
§ 28
Melisseus quidem multum antecessit aetate, quippe qui educauerit Iouem pro nepote. et idcirco fieri potest ut uel ante uel adhuc puero Ioue deos colere instituerit id est alumni sui matrem (Opem) et auiam Tellurem, quae fuit Uraui coniunx, patremque Saturnum et ipse hoc exemplo atque instituto Iouem ad tantam superbiam prouexerit, ut postea sibi diuinos honores auderet assumere.
cap. 23
§ 1
Nunc, quoniam uanarum superstitionum originem deprehendimus, superest ut etiam tempora colligamus, per quae
EPITOME 23—93, 6] c. 19, 5
BRSHPVJ 1 templi S atauirio H labryandio R, labyaudro B, labriandrio SH, labriando PV; labrandeo vel Labrandio edd. Lact. et Ennii ataburus P, ataburius B, atabrus B, ataburiis (corr. m. 1?) S, atauirus H, atabyms V labryaudus R, labyandrus B, labriandrius S, labrianderius H, labriandus PV 2 hospite H 3 labrio BPac (part. ras. corr. Pl), labrio H; Lajtersio Schmidtius milioni B, mollioni H cassio (pr. s s. 1. P2) BP eundem] eius idem H 4 et ut V 5 in perpetuum B numen H 6 huic] adhuc H 7 libentes BRS 8 quidam S silicia P, ad sicilia in mg. x silicia V2 9 urbe V1 eum H
15 constat] non constat R coeperunt B 16 quidpo H ⌈e⌉du∗cauerit
(m er.) B pronepotem H 17 ut om. S ioui II 18 alumini (exp. m. 1?) P Opem addidi, cf. c. 11, 38; 13, 2 s.; 14,2-4 19 uram H
22 num B quoniam in mg. V adpraehendimus PV fuerint illi quorum memoria colitur.
§ 2
Theophilus in libro de temporibus ad Autolycum scripto ait in historia sua Thallum dicere quod Belus, quem Babylonii et Assyrii colunt, antiquior Troiano bello fuisse inueniatur annis trecentis uiginti duobus, Belum autem Saturni aequalem fuisse et utrumque uno tempore adoleuisse. quod adeo uerum est, ut ratione ipsa colligi possit.
§ 3
nam pt Agamemnon, qui gessit Troicum bellum, Iouis abnepos fuit et Achilles Aiaxque pronepotes, et Ulixes eodem gradu proximus, Priamus quidem longa serie.... sed auctores quidam tradunt Dardanum et Iasium Corythi filios fuisse, non Ionis: nec enim si ita fuisset, ad usus inpudicos Ganymeden pronepotem suum habere potuisset.
§ 4
itaque parentibus illorum quos supra nominaui si congruentes annos diuidas, numerus consentiet. ab excidio autem Troianae urbis colliguntur anni mille quadringenti septuaginta.
§ 5
ex hac temporum ratione
EPITOME 15-94, 4] c. 19, 5 s.
AUCTORES § 2] pag. 139 A. 10 ss.] cf. Seru. Aenoid. III 167.
EXPILATORES § 2] cf. interpolationem codicis Fuldensis in Tertull. Apolog. c. 19 (pag. 188).
BRSHPV] 1 fuerunt B, fueri⌈n⌉t P2 2 autolicum BSH adscribto B ait in] autin in ras. V2 storia S 3 babyloni H, ∗∗babyloni⌈i⌉ P7 3 assyri H 4 antiquio II bello troiano B traiano V belo H inuenitur R 5 et duobus H betlum (1 er.) H, bellum (exp. m. 2) P 7 quodam do , in mg. •' deo R 8 agamn S, agamennon H troianum S achillis (alt. i ex e) B3 9 iaxque 11 ulixis (alt. i ex e) B3, ulyxes B proximus] proximus fuit B; aut errore ductus aut aliam memoriam secutus Lact. seriem statuit breuiorem, siquidem Ulixes Iouis abnepos fuisse perhibetur 10 post serie itUercidisse existimo fere talia nam pater eius Laomedon abnepos fuit Dardani, qui erat filius Iouis 11 iasium (alt. i ex al. litt. tn. 3) B corinthi B, corithi R, corti S, coryti H, corysthy P1 (s expunx. Pi) V fuisse filios H 12 ganimedeu PY, ganymedem BRH, ganymede S; ef. 11 16, 17 1:1 pronepotem) cum constanti memoria Dardanus non puter certe Ganymedis fuisse tradatur, sed auus uel etiam longinquioribus gradibus remotus, aut illi auctores quidam quos sequitur Lact., cum Dardano tribuant patrem Corythum, ipsum scilicet filium louis, Ganymeden jilium Durdani atque ita pronepotem louis faciunt aut abnepotem scribendum est 13. 14 post itaque est si, om. post nominaui H 14 memoraui H congruenter edd. 15 anni post numerum H 16 ex] et B
manifestum est ante annos non amplius quam mille octingentos natum esse Saturnum, qui sator omnium deorum fuit. non ergo isti glorientur sacrorum uetustate, quorum et origo et ratio et tempora deprehensa sunt.
§ 6
Restant adhuc aliqua quae ad coarguendas religiones falsas plurimum ualeant, sed iam finem libro facere decreui, ne modum excedat.
§ 7
ea enim plenius sunt exequenda, ut ommbus refutatis quae ueritati uidentur obstare homines qui bonorum ignorantia uagantur incerti ad religionem ueram possimus inbuere.
§ 8
primus autem sapientiae gradus est falsa intellegere, secundus uera cognoscere. ergo aput quem prima haec
§ 9
institutio nostra profecerit, qua falsa deteximus, excitabitur ad ueri cognitionem, qua nulla est homini iucundior uoluptas, et erit iam caelestis disciplinae sapientia dignus, qui ad cognoscenda cetera libens ac paratus accesserit.
BRSIIPVJ 1 annos om. S **octingentos (et er., oc in ras. m. 2) V
5 cohercendas H, arguendas PV 6 libri P1, corr. P2 ⌊ne mo,dum
V2 7 excedat] excedat oratio H planius R *om*nibus (h et i er.) P 8 bon⌈or⌉um (or m. al.) P 12 qu∗a (i er.) P 13 uoluntas SHP1 (corr. P2) V ΑΡΩ L ■ CAELI FIRMIANI LACTANTI DE FALSA RELIGIONE LIBER PRIMVS EXPLICIT INCIPIT LIBER SECVNDVS DE ORIGINE ERRORIS LEGENTI VITA IN ■ XPO IHV DNO N B; L • CAELII FIRMIANI INSTITVTIONVM DIVINARVM LIBER PRIMVS EXPLIC- FELIC- INC- SECVNDVS DE ORIGINE ERRORIS haec omnia in ras. m. 1 ? R; FIRmiani lactantii de falsa religione deorum. Liber primus explicit. Incipit liber secundus. de origine mortis S; FIRMIANI LACTANTI DE FALSA RELIGIONE DEORVM LIB PRIM EXPLICIT INCPT DE EADEM RELIGIONE FALSA LIB II H; subscriptione caret M; CECILII FIRMIANI DE FALSA RELIGIONE LIBER PRIMVS EXPLICIT • INCIPIT LIBER SECVNDVS LACTANTII CAECILII FIRMIANI DE ORIGINE ERRORIS AD CONSTANTINV IMPERATOR P; EXPLICIT LIBER DE FALSA RELIGIONE INCIPIT DE ORIGINE ERRORIS V
LIBER II – DE ORIGINE ERRORIS.
cap. 1
§ 1
Quamquam primo libro religiones deorum falsas esse monstrauerim, quod ii quorum uarios dissimilesque cultus per uniuersam terram consensus hominum stulta persuasione suscepit, mortales fuerint functique uita diuinae necessitati morte concesserint, tamen ne qua dubitatio relinquatur, hic secundus liber fontem ipsum patefaciet errorum causasque omnes explicabit, quibus decepti homines et primitus deos esse crediderint et postmodum persuasione inueterata in susceptis prauissime religionibus perseuerauerint.
§ 2
gestio enim conuictis inanus et hominum inpia uanitate detecta singularis dei adserere maiestatem, suscipiens utilius et maius officium reuocandi homines a prauis itineribus et in gratiam secum ipsos reducendi, ne se, ut quidam philosophi faciunt, tanto opere despiciant neue se infirmos et superuacuos et nihili et frustra omnino natos putent, quae opinio plerosque ad uitia compellit.
§ 3
nani dum existimant nulli deo esse nos curae aut post mortem nihil futuros, totos se libidinibus addicunt et dum licere sibi putant, hauriendis uoluptatibus sitienter incumbunt, per quas inprudentes in laqueos mortis incurrant.
§ 4
ignorant enim quae sit
B(G)RSHPV) ab initio libri incepit codicis G pag. 9 (55) in qua nihil legi poterat 5 **primo B esse om. B 6 hii (h s. I. B7) BS, hi HPV u∗rios (a er.) sic B 8 uitam BH 9 ne qua tamen SH His V
10 patefecit H omnis R1V 11 decep⌈t⌉i S1 crediderunt (-r S) SH
12 prauissimis SH 13 perseuerarint RPV, perseuerauerunt (-r̃ S) SH post-gestio enim hoc constantine imperator (imp R) RS; cf. Prolegomena. conuictis diis inanibus Heumannus, inanibus defendit Buenemaum coni. Epit. 20, 9 spretis inanibus; adde infra 5, 1 omissis insensibilibus et uanis 15 suspiciens V 17 tantopere RSHV dispiciant R 18 et nihili P, om. B, et nihil (nichil S) RSHV 20 cum B aut] ut P 21 totis H addicunt (i ras. ex u) H 22 sicienter (p er.) P inprudeuter B 23 incurrunt SH siut (exp. m. 2) P
hominis ratio: quam si tenore uellent, in primis dominum suum agnoscerent, uirtutem iustitiamque sequerentur, terrenis figmentis animas suas non substernerent, mortiferas libidinum suauitates non adpeterent, denique se ipsos magni aestimarent atque intellegerent plus esse in homine quam uidetur: cuius uim condicionemque non aliter posse retineri, nisi cultum ueri parentis sui deposita prauitate susceperint.
§ 5
equidem sicut oportet de summa rerum saepenumero cogitans admirari soleo, maiestatem dei singularis quae continet regitque omnia in tantam uenisse obliuionem, ut quae sola debeat coli, sola potissimum neclegatur, homines autem ipsos ad tantam caecitatem esse deductos, ut uero ac uiuo deo mortuos praeferant, terrenos autem sepultosque in terra ei qui fundator ipsius terrae fuit.
§ 6
et tamen huic inpietati hominum posset uenia concedi, si omnino ab ignorantia diuini nominis ueniret hic error. cum uero ipsos deorum cultores saepe uideamus deum summum et confiteri et praedicare, quam sibi ueniam sperare possint inpietatis suae qui non adgnoscunt cultum eius, quem prorsus ignorari ab homine fas non est?
§ 7
nam et cum iurant et cum optant et cum gratias agunt, non Iouem aut deos multos, sed deum nominant: adeo ueritas ipsa cogente natura etiam ab inuitis pectoribus erumpit.
§ 8
quod quidem non faciunt in prosperis rebus. nam tum maxime deus ex memoria hominum elabitur, cum beneficiis eius fruentes
EPITOME 2 s.] c. 20, 2 postquam — subiugauerunt. 6 ueri parentis sui] c. 20, 10 12 uero - deo] c. 20, 10.
B(G)RSHPVJ 1 dn̄m ex dem uel dom F2 2 terr⌈en⌉is B7 3 ab Animas incipit codicis G pag. 10 (50) paetie tola lecta 4 existimarent (is s. I. add. B7) BG 6 non om. S posseut (n s. I. add. B7) BG, posse (e in ras. m. 1?) S retinere BG cultu G 7 sic S 8 oportet expunx. tn. rec. S 10 ut add. P2 sola (a in ras. ex e ? m. 2) V debet B 11 neglegatur B2 (g ex e) SHPac (ras. corr.) V hominis S caecitatcm B2 13 aut S ei] ei praeponant B, 〈eipr〉aep[on]ant G, et H terra Px, corr. Ps 14 fuit] sit H impietate P1, corr. P1 15 numinis coni. Schoellius 17 quWm B3, en quam H 18 possunt HP 19 et (post nam) om. G 20 optantj et optant H * 21 ipsa ueritas Vac 22 inuiti⌈i⌉s H1 peccatoribus V1 23 in faciunt in desinit cod. G pag. 10 (56), sequitur pag. 11 (18) paene tota lecta tuum G, cum V1 24 hominis H ela*bitur (m er.) R
honorem dare diuinae indulgentiae debent.
§ 9
at uero si qua necessitas grauis presserit, tunc deum recordantur: si belli terror infremuit, si morborum pestifera uis incubuit, si alimenta frugibus longa siccitas denegauit, si saeua tempestas, si grando ingruit., ad deum confugitur, a deo petitur auxilium, deus ut subueniat oratur.
§ 10
si quis in mari uento saeuiente iactatur, hunc inuocat, si quis aliqua ui adflictatur, hunc potius inplorat, si quis ad extremam mendicandi necessitatem deductus uictum precibus exposcit, deum solum obtestatur, per eius diuinum atque unicum nomen hominum sibi misericordiam quaerit.
§ 11
numquam igitur dei meminerunt, nisi dum in malis sunt: postquam metus deseruit et pericula recesserunt, tum uero alacres ad deorum templa concurrunt, his libant, his sacrificant, hos coronant.
§ 12
deo autem quem in ipsa necessitate imploraueraut, ne uerbo quidem gratias agunt. adeo ex rerum prosperitate luxuria, ex luxuria uero ut uitia omnia sic inpietas aduersus deum nascitur.
§ 13
quanam istut ex causa fieri putemus nisi esse aliquam peruersam potestatem, quae ueritati sit semper inimica, quae humanis erroribus gaudeat, cui unum ac perpetuum sit opus offundere tenebras et hominum caecare mentes, ne lucem uideant, ne denique in caelum aspiciant ac naturam corporis sui seruent?
§ 14
nam cum ceterae
EPITOME 21—98, 8] c. 20, 4.
AUCTORES § 14—19] cf. Cic. de legg. I 9, 26; de nat. deor. II 56, 140; Sall. Cat. 1, 1; Minuc. Fel. c. 17, 2; Cyprian. ad Demetr. c. 16; frequentissima ea sententia ap. Lact.
B(G)RSHPVJ 2 pressit codd. recent. et edd., sed ad presserit — infremuit eqs. cf. c. 5, 13 libuit — duxerit; c. 3, 3 mereatur — utitur tum II 3 pestifera uis] pestiferauit Rl, corr. m. rec. 5 ingniit SP, ingrauat B"r (pr. a er.) Y, ingr[a]uat G, inruat (corr. m. 2) R, ingruat H; cf. Plin. n. h. XVIIII § 166 c. adn. Detlefseni deus — oratur in mg. V3 6 saeueniente B, sa|uenientem P1, **[ saeueniente P3 7 inuocant R uii (sic) ex ui H3 8 medicandi (" m. rec.) S necessitas P1, corr. P3 deduc*tus H 12 decesserunt G 13 tunc SH 16 luxuriaueto1 V2 post uero s. I. ut ut uid. eras. B ut om. BGH 17 quantam G, qua- ⌊n⌋am (n in ras. ex 3 litt.) H 19 ueritatis SHar 20 in cui uuu desinit codicis G pag. 11 (18), sequitur pag. 12 (17), in qua perpaucae litterae agnoscebantur perpetu⌊u⌋m B3 effundere S 22 post serueut haec cuius originem suo loco narrabimus nunc fallacias arguamus in B, fuerunt in G, cf. Der St. Gatter Palimpsest p. 255 cum om. P cetera P1, corr. P3
XVIIII. Lact. 1.
7
animantes pronis corporibus in humum spectent, quia rationem ac sapientiam non acceperunt, nobis autem status rectus, sublimis uultus ab artifice deo datus sit, apparet istas religiones deorum non esse rationis humanae, quia curuant caeleste animal ad ueneranda terrena.
§ 15
parens enim noster ille unus et solus cum fingeret hominem id est animal intellegens et rationis capax, eum uero ex humo subleuatum ad contemplationem sui artificis erexit. quod optime ingeniosus poeta signauit:
pronaque cum spectent animalia cetera terram, os homini sublime dedit caelumque uidere iussit et erectos ad sidera tollere uultus.
§ 16
hinc utique ἄνθρωπον Graeci appellauerunt, quod sursum spectet. ipsi ergo sibi renuntiant seque hominum nomine abdicant qui non sursum aspiciunt, sed deorsum: nisi forte id ipsum quod recti sumus siue causa homini adtributum putant.
§ 17
spectare nos caelum deus uoluit utique non frustra. nam et aues et ex mutis paene omnia caelum uident, sed nobis proprie datum est caelum rigidis ac stantibus intueri, ut religionem ibi quaeramus, ut deum, cuius illa sedes est, quoniam oculis non possumus, animo contemplemur: quod profecto non facit qui aes aut lapidem, quae sunt terrena, ueneratur.
§ 18
est autem prauissimum, cum ratio corporis recta sit, quod est temporale, ipsum
EPITOME 12-99, 7] c. 20, 9-11.
AUCTORES 9 ss.] Ouid. Metam. I 84 ss.
EXPILATOBES § 15-17] Isidor. orig. XI 1, 5 s.
a B(G)RSHPV] 1 exppetent B, spectant H, spectent P qui H, qu⌈i⌉a P2
2 autem] autem cum RSH rectus sublimis uultus om. P 3 ⌈dο̑⌉ By aperit B', corr. B3 4 rationes P1, corr. P3 caelestem H 5 ille o noster SH 7 nero] u er. S 8 artifices ut uid. B', in ras. corr. B2 erexerit R optima F1 significauit cod. Gothan. 9 pronaquae (exp. m. 2) P expectent Bx, corr. B3 10 *os (b er.) P hominis Bar P deditque caelum V uideri H 11 et orectos] erectosque B 12 ANTPOIION (A et n in ras. P11) BP, supra ANƟΡΩΠΟΝ add. antropon R2, ANƟΡΟΠΟΝ S, ANTropon H greci∗ (a er.) S, grece H snsum P, idem 14 15 puta'nlt B7 17 mnltis H omnes ex omnia S* 19 sedis (i ex e) B3 possimus Pac hinc fere incepit codicis G pag. 13 (S), in qua nihil legi poterat 20 contemplatur S quia H *es (a er.) S 21 terrae R, terra V prauissimus R
uero animum, qui sit aeternus, humilem fieri, eum figura et status nihil aliut significet nisi mentem hominis eo spectare oportere quo uultum, et animum tam rectum esse debere quam corpus, ut id cui dominari debet imitetur.
§ 19
uerum homines et nominis sui et rationis obliti oculos suos ab alto deiciunt soloque defigunt ac timent opera digitorum suorum, quasi uero quicquam esse possit artifice suo maius.
cap. 2
§ 1
Quae igitur amentia est aut ea fingere quae ipsi postmodum timeant aut timere quae finxerint? 'non ipsa' inquiunt 'timemus, sed eos ad quorum imaginem ficta et quorum nominibus consecrata sunt.' nempe ideo timetis, quod eos in caelo esse arbitramini: neque enim, si dii sunt, aliter fieri potest.
§ 2
cur igitur oculos non in caelum tollitis et aduocatis eorum nominibus in aperto sacrificia celebratis? cur ad parietes et ligna et lapides potissimum quam illo spectetis, ubi eos esse credatis? quid sibi templa, quid arae uolunt, quid denique ipsa simulacra, quae aut mortuorum aut absentium monumenta sunt?
§ 3
nam omnino fingendarum similitudinum ratio idcirco ab hominibus inuenta est, ut posset eorum memoria retineri qui uel morte subtracti uel absentia fuerant separati.
§ 4
deos igitur in quorum numero reponemus? si in mortuorum, quis tam stultus ut colat? si in absentium, colendi ergo non sunt, si nec uident quae facimus nec audiunt quae precamur.
§ 5
si autem dii absentes esse non possunt, qui quoniam diuini sunt, in quacumque parte mundi fuerint, uident et audiunt uniuersa, superuacua sunt ergo simulacra illis ubique praesentibus,
EPITOME c. 2 passim] c. 20, 2. 4 s. 9-11. 15.
B(G)RSHPV] 1 quae Yt, er. et s. l. corr. V2 2 significent SH mente S hominum ut uid. V1, in ras. corr. V7 ⌈co⌉ P2 3 quo* (d er.) V uultu 11 pt om. P 4 dobot] det Rx 5 et nominis om. P rationes SPt, corr. P7 7 maius in mg. V 8 ⌊igitur aimentia V3 9 finxerint (x in ras. ex cs ?) B2, finxerunt R, fincxerint H 10 imagine S facta BP 12 arbitremini H 13 pt] sed B nominibus eomm S in (exp. m. 2) eorum P 15 potius Heumannus qua (ã in ras. ex e ? m. 2) V illosl petitis B1, illo. I spe⌈c⌉tetis B3 16 creditis H quid sibi — uolnnt om. S 17 monimenta (i ex u) R2 18 ab [Omnin](o) incipit codicis G pag. 14 (7) paene tota lecta fingendorum B 19 possit BG 20 uel qui R alt. uel om. P 22 in om. H 23 audient H 24 di G
7*
cum satis sit audientium nomina precibus aduocare.
§ 6
at enim praesentes non nisi ad imagines suas adsunt. ita plane: quemadmodum uulgus existimat mortuorum animas circa tumulos et corporum suorum reliquias oberrare.
§ 7
set tamen postquam deus ille praesto esse coepit, iam simulacro eius opus non est. quaero enim, si quis imaginem hominis peregre constituti contempletur saepius, ut ex ea solacium capiat absentis, num idem sanus esse uideatur, si eo reuerso atque praesente in contemplanda imagine perseueret eaque potius quam ipsius hominis aspectu frui uelit?
§ 8
minime profecto. et tamen hominis imago necessaria tum uidetur, cum procul abest, superuacua futura, cum praesto est, dei autem, cuius numen ac spiritus ubique diffusus abesse numquam potest, semper utique superuacua est.
§ 9
sed uerentur ne omnis illorum religio inanis sit et uana, si nihil in praesenti uideant quod adorent, et ideo simulacra constituunt, quae quia mortuorum sunt imagines, similia sunt mortuis: omni enim sensu carent.
§ 10
dei autem m aeternum umentis uiuum et sensibile debet esse simulacrum. quod si a similitudine id nomen accepit, qui possunt ista simulacra deo similia iudicari quae nec sentiunt nec mouentur? itaque simulacrum dei non illut est quod, digitis hominis ex lapide aut aere aliaue materia fabricatur, sed ipse homo, quoniam et sentit et mouetur et multas magnasque actiones habet.
§ 11
nec intellegunt homines ineptissimi quod, si sentire simulacra et moueri possent, ultro adoratura hominem fuissent a quo sunt expolita: quae
B(G)RSHPV] 1 audientibus BG 2 uisi S quemadmodum om. S
6 contemplatur R 7 saepe SH nt edd., et C absentis (s in ras.
ex a ?) P 8 contemplandam imaginem BO 9 eaqua[e] 0, eaqn*e (a er.)P 10 ue*lit (1 er.) B, uellit 0 11 at (ad Н) superuacua SH in futum cum pre[s] desinit codicis 0 pag. 14 (7), sequitur pag. 15 (65) paene tota lecta incipiens a [Presto] (sic) 12 autem] est S nomen SHP ac] a V 13 nusquam S superuacua] imago superuacua H 14 om∗nis (i er.) P, omnes H uana] uacua V 15 in om. P 17 omnes H uiuens H, uinentes P1, corr. P2 18 ad similitudine S 19 qui] quomodo OH 21 est illud P aere] ex aero H 22 fabrica*tur (n er.) R ante et mouetur hoc et mouet Rl, del. R2 23 rationes BG habeat G, habent H nee] hec S 24 quod si] non recte explicat locum Wichertus, lat. Stillehre pay. 404 sentire simulacra] simulacra deorum sentirent BG 25 adoratur⌈a⌉ B2 hominum B1, corr. B2 expoli∗ta (a? er.) P
essent aut incultus et horridus lapis ant materia informis ac rudis, nisi fuissent ab homine formata.
§ 12
homo igitur illorum quasi parens putandus est, per cuius manus nata sunt, per quem figuram speciem pulchritudinem habere coeperunt, et ideo melior qui fecit quam illa quae facta sunt.
§ 13
et tamen factorem ipsum nemo suspicit aut ueretur: quae fecit timent, tamquam possit plus esse in opere quam in opifice.
§ 14
recte igitur Seneca in libris moralibus simulacra inquit deorum uenerantur, illis supplicant genu posito, illa adorant, illis per totum adsident diem aut adstant, illis stipem iaciunt, uictimas caedunt: et cum haec tanto opere suspiciant, fabros qui illa fecere contemnunt.
§ 15
quid inter se tam contrarium quam statuarium despicere, statuam adorare et eum ne in conuictum quidem admittere qui tibi deos faciat? quam ergo uim, quam potestatem habere possunt, cum ipse qui fecit illa non habeat? sed ne haec quidem dare iis potuit quae habebat, uidere audire loqui moneri.
§ 16
quisquamne igitur tam ineptus est, ut putet aliquid esse in simulacro dei, in quo ne hominis quidem quicquam est praeter umbram ? sed haec nemo considerat: infecti sunt enim persuasione (uana) ac mentes eorum penitus sucum stultitiae perbiberunt.
§ 17
adorant ergo insensibilia qui sentiunt,
EPITOME 22-102,2] c. 20, 15.
AUCTORES 8] frg. 120.
В(G)RSHPV] 1 aformis Rt ae rudis] incrudis R 3 putaudus] habendus R, putendus V manu B1G, manu B3 6 factorum H nemo V2 suscipiat V ueneratur BG fecit] fecit autem B, facit antem G, facit H in facit autem desinit codicis G pag. 15 (65), sequitur pay. 16 (66), in qua nihil legi poterat timet RHP 7 possht (n er.) B in (ante opifice) om. B 8 igitur] enim H 9 posito (a minus cert., add. m. 2) B 10 aut om. V ⌈ad⌉stant B3 11 et cum - contemnunt in mg. H tantopere BSPV suscipiant RP, sustpicLant V2 13 ⌈quam statuarium⌉ P2 dispicere B statutus S', statuta S2 17 iis Rt, his BR2V, is SH, diis P 18 tam** (en er.) B 19 sumulacro P nec P homines Bt, corr. B2 quicquam quidem P 21 uana addidi (cf. I 11,39), uel simile (inepta V 1,8; cf. II 1, 1) excidit sucum codd. recent., cum y Antonio Augustino (ap. Thomasium) edd., fucum U, nisi quod focum (corr. m.2) P 22 peruiderunt B
inrationabilia qui sapiunt, exanima qui uiuunt, terrena qui oriuntur a caelo.
§ 18
iuuat igitur uelut in aliqua sublimi specula constitutum, unde uniuersi exaudire possint, Persianum illud proclamare :
o curuae in terris animae et caelestium inanes!
caelum potius intuemini, ad cuius spectaculum uos excitauit ille artifex uester deus.
§ 19
ille uobis sublimem uultum dedit, uos in terram curuamiui, uos altas mentes et ad parentem suum cum corporibus suis erectas ad inferiora deprimitis tamquam uos paeniteat non quadrupedes esse natos.
§ 20
tas non est caeleste animal cum terrenis in terramque uergentibus coaequari. quid uos beneficiis caelestibus orbatis pronique in humum uestra sponte procumbitis? humi enim miseri uolutamini, cum deorsum quaeritis quod in sublimi quaerere debuistis.
§ 21
nam ista mortalium digitorum ludicra et fragilia figmenta ex quolibet materiae genere formata quid aliut sunt nisi terra ex qua nata sunt?
§ 22
quid ergo rebus inferioribus subiacetis? quid capitibus uestris terram superponitis? cum enim uos terrae submittitis humilioresque facitis, ipsi uos ultro ad inferos mergitis ad mortemque damnatis, quia nihil est inferius et humilius terra nisi mors et inferi.
§ 23
quae si effugere
AUCTOliES 5] II 61. § 19 ss.] cf. Cyprian, ad Demetr. c. 16.
BRSIIPV] 1 ante iuratiouabilia er. iuratiouabili P iurationalia R, in∗rationalia (0 er.) V exanimata (ta s. I. R1) BR, exa⌊nim⌋a V2 2 a] e H caelo] dõ P iubat H ueluti P sublimis S spectacula (exp. m. 3) B 3 uuiuersi] uel uuiuersi SH possunt H illu S 5 o curas hominum o (0 om. S) quantum est iu rebus iuaue (Pers. 1, 1) SP, sequitur in S uersus qui supra est 2, 61, omissus in P terris B cum codd. Persii, terras cett. ti potius om. P a⌈d⌉ B1 exspectaculum Y uox V1 7 post uobis er. ille P sublimes B, subliiu S, sublimen V sublime (~ m. 2) dedit uos I uultum (uos in ras. m. 2, uultum add. m. 2) P uultus B 8 curuamin⌈i⌉ R2 alta S 9 suis V, om. cett. et edd., sed cf. Epit. 05, 3 corporis sui depraemitis P 10 paeniteat (pen- S) uos quadmpedes non SH quadripedes Vac 14 quos ut uid. Bx, in ras. corr. B-f 15 digitoruiu om. P ludricra P 10 ex] et P ialiud Suut, V7 17 'ex' P2 18 subicitis R 19 enim] ergo V terra Pcorr. P1 humilioresque facitis om. P 20 alt. ad orH. P mortemque (exp.m.2)P 21 'et' P2 humili⌈u⌉s S2
nelletis, subiectam pedibus uestris terram contemneretis corporis statu saluo, quod idcirco rectum accepistis, quo oculos atque mentem cum eo qui fecit conferre possetis.
§ 24
contemnere autem et calcare terram nihil aliut est quam simulacra non adorare, quia de terra ficta sunt, item diuitias non concupiscere, uoluptates corporis spernere, quia opes et corpus ipsum cuius hospitio utimur terra est. uiuum colite, ut uiuatis: moriatur enim necesse est qui se suamque animam mortuis adiudicauit.
cap. 3
§ 1
Sed quid prodest ad uulgus et ad homines inperitos hoc modo contionari, cum uideamus etiam doctos ac prudentes uiros, cum religionum intellegant uanitatem, nihilo minus tamen in iis ipsis quae damnant colendis nescio qua prauitate perstare? intellegebat Cicero falsa esse quae homines adorarent.
§ 2
nam cum multa dixisset quae ad euersionem religionum ualerent, ait tamen non esse illa uulgo disputanda, ne susceptas publice religiones disputatio talis extinguat.
§ 3
quid eo facias, qui cum errare se sentiat, ultro ipse in lapides inpingat, ut populus omnis offendat, ipsi sibi oculos eruat, ut omnes caeci sint? qui nec de aliis bene mereatur quos patitur errare nec de se ipso qui alienis accedit erroribus nec utitur tandem sapientiae suae bono, ut factis impleat quod mente percepit, sed prudens et sciens pedem laqueo inserit, ut simul cum ceteris quos liberare ut prudentior debuit et ipse capiatur.
AUCTORES 15] de nat. deor. frg. 1.
BRSHPV] 1 uellitis HV1 contemneritis SI 2 statum H quo V, ut cett., cf. VII 14,6 3 possitis BP 4 caluare 8 5 quia] quae H facta H uoluptatem H, uuluptatis P1, corr. P2, uoluutates V 6 ⌈ipsum⌉ P2 8 adiudicabit B, adiudicauerit R 9 prodeest B 11 nihil∗ominus (11 er.) P, nihil homin' (n' add. m.2) V tamen om. B 12 iis R1, om. B, uis R2SHPV prauitare ut uid. B', in ras. corr. B2 prestare V 13 intellegant V false R1, falsa* (s er.) H 14 dixissent (exp. m.2) P a diuersionem P1 (corr. P2) V uersiouem S, ⌈e⌉uersionem H 15 suscepta. S 16 public*e (a er.) B ei in ras. ex eo B3, de (a. l. m. 2) eo 1ł edd. 17 factas P se (ante seutiat) a. 1. B3 ipse] se ipse codd. recent. et edd. 19 mercatur R1 20 ue S alienis] de alienis H accedit (exp. m. 3) B, acceudit H 21 sapientia P1, carr. P2 22 prudentes P1, corr. m. 1 et 2
23 prudentior∗ H et om. P
§ 4
quin potius si quid tibi, Cicero, uirtutis est, experire populum sapientem. digna res est ubi omnes eloquentiae tuae exersas non enim uerendum est ne te in tam bona causa deficiat oratio, qui saepe etiam malas copiose ac fortiter defendisti.
§ 5
sed nimirum Socratis carcerem times ideoque patrocinium ueritatis suscipere non audes. at mortem ut sapiens contemnere debuisti, et erat multo pulchrius ut ob benedicta potius quam ob maledicta morerere, nec plus tibi laudis Philippicae adferre potuerunt quam discussus error generis humani et mentes hominum ad sanitatem tua disputatione reuocatae.
§ 6
sed concedamus timiditati, quae in sapiente esse non debet: quid ergo ipse in eodem uersaris errore? uideo te terrena et manu facta uenerari: uana esse intellegis et tamen eadem facis quae faciunt ii quos ipse stultissimos confiteris.
§ 7
quid igitur profuit uidisse te ueritatem, quam nec defensurus esses nec secuturus? sed libenter errant etiam ii qui errare se sentiunt: quanto magis uulgus indoctum, quod pompis inanibus gaudet animisque puerilibus spectat omnia, oblectatur friuolis et specie simulacrorum capitur nec ponderare secum unam quamque rem potest, ut intellegat nihil colendum esse quod oculis mortalibus cernitur, quia mortale sit necesse est!
§ 8
nec mirandum est si deum non uideat, cum ipsi ne hominem quidem uideant quem uidere se credunt. hoc enim quod oculis subiectum est non homo, sed hominis receptaculum est: cuius qualitas et figura non ex liniamentis uasculi quo continetur, sed ex factis ac moribus peruidetur.
§ 9
qui
BRSHPV] 1 qui⌊n⌋ V2 si om. V 2 re* (s er.) B ubi] ut S 3 ue∗∗rendum (ne ? er.) P supra te add. tibi R2 bona causa 8 bono P1, corr. P2 4 alias P1, mal*as P2 5 defendisti* (s er.) H sed] et H
C ad V 8 ⌈ob⌉ B morerere R, morte morereris B, morereris SH, morere⌈re⌉ P, morere V 9 laudes (e ex i) P2 10 tua* (m er.) B dispositione BH 11 sapientes H, sapient⌊ae⌋ sic V 12 errorem (exp. m. 2) R 13 te om. H uenerari] adorare uenerari H 14 ii RI, hii B, hi R2SHPV 16 sed] si B ii R1, hii BPV, hi R2SH 17 errare se] t\\rrari RV 18 expectat B 19 fribolis BRIH, friuulis V 21 quod] quia quod R quia om. R 22 est codd. recent. et eM., esse C uideant H, fort. recte 23 ipsi i. e. idem, cf. Sittelium, die lok. Verschied. d. lat. Spr. pay. 115 quem] quo P1, corr. P2, quam V1 credunt Y, credant cett.
25 liniamentis C uasculh (s er.) P 26 facta R ac] ex R, et P ergo colunt simulacra, corpora sunt hominibus carentia, quia se corporalibus dediderunt nec uident plus aliquid mente quam corpore, cum sit animi officium ea subtilius cernere quae acies corporalis non potest intueri.
§ 10
quos homines idem ille philosophus ac poeta grauiter accusat tamquam humiles et abiectos, qui contra naturae suae rationem ad ueneranda se terrena prosternant. ait enim:
et faciunt animos humiles formidine diuum depressosque premunt ad terram.
aliut quidem ille cum haec diceret, sentiebat, nihil utique colendum esse, quoniam dii humana non curent.
§ 11
denique alio loco religiones et cultus deorum inane esse officium confitetur:
nec pietas ulla est uelatum saepe uideri uertere se ad lapidem atque omnis accedere ad aras et procumbere humi prostratum et pandere palmas ante deum delubra nec aras sanguine multo spargere quadrupedum nec uotis nectere uota.
quae profecto si cassa sunt, non oportet sublimes et excelsos animos auocari atque in terram premi, sed nihil aliut quam caelestia cogitare.
§ 12
inpugnatae sunt ergo a prudentioribus falsae religiones, quia sentiebant esse falsas, sed non est nducta uera, quia qualis aut ubi esset ignorabant.
§ 13
itaque sic habuerunt tamquam nulla esset omnino, quia ueram non poterant inuenire, et eo modo inciderunt in errorem multo maiorem
EPITOME 4-9] c. 20, 4.
AUCTORES 8 s.] Lucr. VI 52 s. 13 ss.] V 1198 ss.
BRSHPV] 2 corporibus H dediderant HI 4 corporis H illo om. SH 5 ac] et S 6 ratione S 7 prosternunt SH, ait enim] 'ut' ait B2 10 aliut - non curent eicit Volkmannus, obseruat. misc. 1872, pag. 14 dicere S utique nichil S 13 est uelatum] est uulgatmn BR; uelatumst codd. Lucr. 14 uertere se ut uid. in uerteris corr. m. 2, tunc restituit eadem man. R, ueteres se S, ue⌈r⌉tere se P; uertier codd. Lucr. lapides SH omnes BHP
15 et] nec codd. Lucr. prostratu S 16 delubra deum B neque B
17 quadru, om. pedum, sed spat. relict. S necte∗re (r er.) R 18 sic assa ( ⌣ P2V2) PV sublimes (e ex i) B 19 aduocari S praemi∗ (i er.) B
22 qaales P1, corr. P2 23 potuerant H 24 eodem P quam illi qui falsam tenebant.
§ 14
nam isti fragilium cultores quamuis sint inepti, quia caelestia constituunt in rebus corruptibilibus atque terrenis, aliquid tamen sapientiae retinent et habere ueniam possunt, qui summum hominis officium etsi non re ipsa, tamen proposito tenent, siquidem hominum atque mutorum uel solum uel certe maximum in religione discrimen est.
§ 15
hi uero quanto fuerunt sapientiores, quod intellexerunt falsae religionis errorem, tanto sunt facti stultiores, quod esse aliquam ueram non putauerunt.
§ 16
itaque quoniam facilius cst de alienis indicare quam de suis, dum aliorum praecipitium uident, non prospexerunt quid ante pedes suos esset.
§ 17
in utraque igitur parte et summa stultitia inuenitur et odor quidam sapientiae, ut possis dubitare quos dicas potissimum stultiores, illosne qui falsam religionem suscipiunt an eos qui nullam.
§ 18
sed ut dixi uenia coucedi potest inperitis et qui se sapientes non esse fateantur: iis uero non potest, qui sapientiam professi stultitiam potius exhibent.
§ 19
non sum equidem tam iniquus, ut eos putem diuinare debuisse ut ueritatem per se ipsos inuenirent, quod ego fieri non posse confitear, sed hoc ab iis exigo quod ratione ipsa praestare potuerunt.
§ 20
facerent enim prudentius, si et intellegerent esse aliquam ueram religionem et falsis inpugnatis aperte pronuntiarent eam quae uera esset ab hominibus non teneri. sed mouerit eos fortasse illut, quod si qua esset uera religio, exereret se ac uindicaret nec pateretur esse aliut quicquam.
§ 21
uidere enim nullo modo poterant quare aut a quo et quemadmodum religio
BRSHPV] 1 fragili P1, carr. P2? 2 quam'uis' p2 enepti P1, corr. P2, sic saepius qui BSH cormptilibus R 3 aliquit. B, sic saepe tamell] tamen se habere P 4 quia coni. 1'hilo 5 res S atque expunx. m. post. R 7 hii P 8 religiones P1, corr. P2 errore S facti (c ex alia litt., i in ras. ex o) B 9 putauerunt s. l. ex potuerunt V quoniam] quia SH 11 prospe'xe'runt P2 suos pedes R 15 illperitis (s add. m. 2) P et om. H 16 sapielltis V fatelltur H iis R', liis BRISHV, *iis (h er.) P 18 illiqus B, iniquis (-qs) S putes S diuinari (i final. ex e) B debuisse1 potuisse edd. W se om. H confiteor SH 20 iis RI, his R2 cum cett. 21 et om. H 22 ueram om. B religionem add. Aldinac pronuntiarunt S 2:3 esset] esset et P 24 quod om. RH esse P1, corr. P2 25 aduindicaret (om. ac) H uideri H 26 poterat H et] aut B
uera opprimeretur, quod est diuini sacramenti et caelestis arcani: id uero nisi doceatur, aliquis scire nullo pacto potest. summa rei haec est.
§ 22
mperiti et iusipieutes falsas reiigioucs pro ueris habent, quia neque ueram sciunt ncquc falsam inteUegunt, prudentiores autem quia ueram nesciunt, aut in his quas falsas esse intellegunt perseuerant, ut aliquid tenere uideantur, aut omnino nihil colunt, ne incidant in errorem, cum id ipsum maximi sit erroris, uitam pecudum sub figura hominis imitari.
§ 23
falsum uero intellegere est quidem sapientiae, sed humanae, ultra hunc gradum procedi ab homine non potest, itaque multi philosophorum religiones ut docui sustulerunt: uerum autem scire diuinae sapientiae est; homo autem pcr se ipsum peruenire ad hanc scientiam nou potest, nisi doceatur a deo.
§ 24
ita philosophi quod summum fuit humauae sapicntiae adsecuti sunt, ut intellegerent quid non sit: illud adsequi nequiuerunt, ut dicerent quid sit. nota Ciceronis uox est: utinam tam facile uera inuenire possem quam falsa conuincere.
§ 25
quod quia uires humanae condicioiiis excedit, eius ofhcu facultas nobis adtributa est, quibus tradidit deus scicntiam ueritatis. cui explicandae quattuor posteriores libri seruicut: nunc interim falsa ut coepimus detegamus.
cap. 4
§ 1
Quid igitur maiestatis possunt habere simulacra, quae fuerunt in homunculi potestate uel ut aliud fierent uel ut omnino ne fierent? idcirco aput Horatium Priapus ita loquitur:
olim truncus eram ficulnus, inutile lignum cam faber incertus scamnum faceretne Priapum,
EPITOME 22-24] c. 20, 6.
AUCTORES 16] de uat. dcor. I 32, 91. 7 ss.] S:tt. I 8, 1 -ss.
BRSHPV] 2 aci*re V 4 sciuet J<' 5 iis «. l. M is P2 ucra (~er.) V 6 ut] ut aut P 7 incident V 8 id om. PV1 figuram H 10 humanae B2 progredi JEf 11 sustuleruut] sustinerunt sic jK', s. l. fals<M esse sciueruttt R2 14 itaque H, it<t oMt. V sapientiae tH mg. P2
15 uequKTuat R1SP, neuerunt H 16 discerent R2 17 uorK (~ erj B possim codd. CtC. conuicerẽ (~ m.2) S 18 uires r<M. e‹s. l. ex utr:ts V2 23 aliquod B 24 nc ficrfut] nou fierent B, eftigereut S, nOli effierent P
26 incertum P maluit esse deum. deus inde ego, furum auiumque maxima formido.
§ 2
quis non sit hoc tanto custode securus? fures enim tam stulti sunt, ut Priapi tentiginem timeant, cum aues ipsae, quas terrore falcis aut inguinis abigi existimant, simulacris fabre factis id est hominum plane similibus insidant nidificent inquinent.
§ 3
sed Flaccus ut satirici carminis scriptor derisit hominum uanitatem, uerum u qui faciunt, seriam rem facere se opinantur.
§ 4
demque poeta maximus, homo in cetens prudens, in hoc solo non poetice, sed aniliter desipit, cum in illis emendatissimis libris etiam fieri hoc iubet:
et custos furum atque auium cum falce saligna Hellespontiaci seruet tutela Priapi.
§ 5
adorant ergo mortalia aut a mortalibus facta: frangi enim cremari perire possunt. nam et tectis uetustate labentibus saepe comminui solent et consumpta incendio dilabuntur in cinerem et plerumque, nisi sua illis magnitudo subuenerit aut custodia diligens saepserit, in praedam furibus cedunt.
§ 6
quae igitur insania est ea timere, pro quibus aut ruinae aut ignes aut furta timeantur? quae uanitas ab iis aliquam sperare tutelam, quae tueri semet ipsa non possunt? quae peruersitas ad eorum praesidia decurrere, quae ipsa cum uiolantur inulta sunt, nisi
EPITOME 14-109, 5] c. 20, 5-7.
AUCTORES 12 s.] Verg. Georg. IV 110 s. 20—109, 1] cf. Cypriaa. ad Demetr. c. 14.
BRSHPV] 1 deus ow. H ego P2 fu**rum (tu er.) F auium quae BarRac 2 maxime Rt 3 quid S secuturus (exp. Mt. 2) P 4 tcntigenem S ipsae] apse V 5 abici R, auigi H, abigi''/ ex a,bigm V existimat P 6 hominem V insidant (i. e. -deant) S, Linsidant) V* nidificant Bac inquinant B', corr. B3 7 satyrici BRV, satorici H hominem V 8 uerum] utrum Bl, corr. B3, OM. P ii edd., hii BRP, hi SHY qui faciunt] hominum R 10 a.uimaliter B desipiit V iu OM. B 12 fu**rum (tu er.) V falces ligna H 13 helespontiaci B tutele S priapi ras. ex priaput «‹Mtd. P 14 ut B<S*H, taut V2 a V2
15 testis H 16 labuntur BP 17 aut om. R custidia JX' 18 c*edunt
(a er.) B 19 ignis P 20 uanitas] peruersitas S iis R1, his BR2SHV, hiis P sperare tutelam aliquam P 21 semet ipsa] similitudo V
a colentibus uindicentur? ubi ergo ueritas est?
§ 7
ubi nulla uis adhiberi potest religioni, ubi nihil quod uiolari possit apparet, ubi sacrilegium fieri non potest. quidquid autem oculis manibusque subiectum est, id uero quia fragile est, ab omni ratione immortalitatis alienum est.
§ 8
frustra igitur homines auro ebore gemmis deos excolunt et exornant, quasi uero ex his rebus ullam possint capere uoluptatem.
§ 9
qui usus est pretiosorum munerum nihil sentientibus? an ille qui mortuis? pari enim ratione defunctorum corpora odoribus ac uestibus pretiosis inlita. et conuoluta humi condunt qua deos honorant, qui neque cum fierent sentiebant neque cum coluntur sciunt; nec enim sensum consecratione sumpserunt.
§ 10
non placcbat Persio quod aurea. uasa templis inferantur, superuacuum putanti esse inter religiones quod non sanctitatis, sed auaritiae sit instrumentum.
§ 11
illa enim satius est deo, quem recte colas, inferre pro munere
compositum ius fasque animo sanctosque recessus mentis et incoctum generoso pectus honesto.
egregie sapienterque sensit.
§ 12
uerum illut ridicule subdidit, hoc esse aurum in templis, quod sint Veneri donatae a uirgine pupae; quas ille ob minutiem fortasse contemserit.
§ 13
non uidebat enim simulacra ipsa et effigies deorum Polycleti et
EPITOME 5-12] c. 20, 7.
AUCTORES 17 s.] II 73 s. 20 s.] 11 69 8.
B(G)RSHPV] 1 ibi (ante ergo) ras. ex ubi R 2 uis] nauis F adhibere Bac 3 uM (corr. w. 2) J! 5 deos ante homines B 6 tCjbore P gemmis] egetemmis J!', et gemmis corr. R2 7 capere possint P qui=B, quis SP edd. usus B' 8 praetiosior* j (!! ? er.) B illi B1, corr. B3 9 ac uestibus otK. V 10 inlita et] inlitant B2 quS (~er.) <S', quia r
12 sensu H sumserunt B' (p 8. l. ct(M. B3) R 13 superuacua SH putant J! 14 o <S)[a]nctitatis incipit codtCM C pag. 17 (11), cuius m uerss. 1—12 pleraque legebantur 15 siwt R2 instrumenta R illa] tum illa B 16 pro munere OMt. P 17 composita B, conposit[ae] C, compositos P animos BP, (a>[n]imos C recesus J!, recessos (b ex u ? m.2?) P 18 incoctum] m coetu B, [in]co[etu] 0 generosum JB<? pectu S honestum (y 19 sapientfque <S illut om. P 21 minutias B, minut[insj G, minutitiem FF 22 et] [M] G polycliti (pr. i ex e) B3, policliti S, polucliti H
Euphranoris et Phidiae manu ex auro atque ebore perfectas nihil aliut esse quam grandes pupas non a uirginibus, quaj-um lusibus uenia dari potest, sed a barbatis hominibus consecra.tas.
§ 14
merito igitur etiam Renum stultitiam Seneca deridet. non inquit bis pueri sumus ut uulgo dicitur, sed semper: uerum hoc interest, quod maiora nos ludimus.
§ 15
ergo his ludicris et ornatis et grandibus pupis unguenta pt tura et odoros inferunt, his opimas et pingues hostias immolant, quibus est quidem os, sed carens officio dentium, his peplos et indumenta pretiosa, quibus usus uelaminis nullus est, his aurum et argentum consecrant, quae tam non habent qui accipiunt quam qui illa dona-runt.
§ 16
nec inmerito Dionysius Siciliae tyrannus post uictoriam Graecia potitus deos tales contempsit spoliauit inlusit, siquidem sacrilegia sua iocularibus etiam dictis prosequebatur.
§ 17
nam cum Ioui Olympio aureum amiculum detraxisset, laneum iussit inponi dicens aestate graue esse aureum, hieme frigidum, laneum uero utrique tempori aptum.
§ 18
idem auream barbain detrahens Aesculapio incongruens et inicum esse ait, cum Apollo pater eius inberbis adhuc esset ac leuis, priorem filium quam patrem barbatum uideri.
§ 19
item pateras et exuuias et parua quaedam sigilla, quae simulacrorum protentis manibus tenebantur, detrahebat
EPITOME 8-11] c. 20, 7. 12-112, 6] c. 20, 8.
AUCTORES 5] frg. 121. § 16-20] Cic. de nat. deor. III 34,83s. (ad Lact. § 20 cf. Cic. § 84: potestatem — filio tradidit) et V&Ier. Maxim. I 1 cxt. 3 (ad Lact. § 16 cf. Val. M.: iocosis dictis prosequi).
B(G)RSHPV] 1 fidiei P ebur sic S 6 uer.Gj Fx 7 ornatibus J?, screna-tis P gradibus F punis P2, puppis F ungenta H 8 his] et P opimes R 9 *os (m er.) B, hos S carens V2 10 peplon B pretiosa] pr*etiosa (a er.) consecrant B usus otM. H 11 consecrant] conferunt B quae tam] quod tam 'in' (N. l. w. 3) tUjSum (u in ras. tM. 3) B tam (t. e. tamen) F 13 uictoria P 14 io**cularibus B 15 o Batur nam cum incipit codicis C pag. 18 (12) paene tota lecta olimpio C, olympo R 16**amiculum B detraxisset P2 grMPsF 17 aureum R, aurum BGSHP, in ro.t. V2 tpmpori] pt tempori H 18 item BG, idem (supra d eras. t ?) P esculapio C 19 et otM. H inicum R, inimicum BarGSH, iniquum Pr eiust (&Ep. w. 2) P inbarbis G, inuerbis SP 20 leuis (u in ras. ex Q ? m. 3) B, lenis GRS 21 exubias GH, exsuuias R
et accipere se illa, non auferre dicebat: perquam enim stultum esse et ingratum nolle accipere ab iis ultro porrigentibus, a quibus bona sibi homines precarentur.
§ 20
haec ille fecit inpune, quia rex et uictor fuit, quin etiam secuta est eum solita feMcitas: uixit enim usque ad senectutem regnumque per manus filio tradidit. in eo igitur, quia homines sacrilegia uindicare non poterant, oportuit deos ipsos sui uindices esse.
§ 21
at si humilis quid tale commiserit, huic praesto sunt flagella ignes eculei cruces et quidquid excogitare iratis ac furentibus licet. sed cum puniunt deprehensos in sacrilegio, ipsi (!
§ 22
e deorum suorum potestate diffidunt. cur enim non ipsis potissimum relinquant ulciscendi sm locum, si eos posse aliquid arbitra-ntur?
§ 23
quin etiam putant illorum numine accidisse, ut prapdones rerum sacrarum conprehensi tenerentur, et saeuiunt non tam ira quam metu, ne si deorum iniuriam non uindtcauprint, in ipsos expetant poenae: incredibi!i scilicet. uanitate, qui nocituros sibi deos putent ob aliena scelera, qui ipsis a quibus uiola.ti spolia-tique sunt per se ipsos nihil nocere potuerunt. at enim saepe ipsi quoque in sacrilegos uindica.uerunt.
§ 24
potpst id uel casu accidisse, quod aliquando, non semper, sed tamen paulo post quomodo id acciderit ostendam.
§ 25
nunc interim quaero cur illi tot ac tanta sacrilegia in Dionysio non uindicaueunt, qui non furtim, sed palam ludibrio deos habuit. cur
21 paulo post] c. 7, 7. 14 ss.
B(G)RSHPV] 1 illa S 2 esset 'et' sic B iis scr, his B1GRSHV, dis corr. B3, hiis (exp. M. 2) P ultra H 4 qui S fuit OMt. P qui S eum] cum S 5 mana se C, manum R 6 filiorum (exp. Mt. 2) P homines quia P 7 at V, corr. R2, in ras. corr. P2, ac BR1SH, [ac] G, ad P' 8 humiles jB', corr. B3 quid] qui C, quispiam quid RS; ott quis ? conmiserit (n ea' m) B3 9 aculei Bar 10 in sacrilegio deprehensos BG 11 difidunt C enim] etiam H 12 relincunt B1, relinqunt B2V1 (s. l. corr. V21), relinquunt C 13 qui P 14 sacrLajrum B2 in sacrarũ Jesinit codtCM C pag. 18 (12) tenebantur F seuiuunt F uon OM. II
15 ira V uindicarint S, uindicaueruat V 16 in OM. H ipso F exv pectant R1PV, exppttant (t. e. -tur) R2 poenas B', corr. B3, paene jR', -ne̢ R2, popnam P 17 putant F' qui] pum B 18 nocere nichil <S' 19 saepe MM. R ipse jR' 20 quod om. P sed] sed si B 21 'quo'modo B2 22 illa HPV di'0'aysio B3 uindicarint SH, indicauerint r
23 pa*lam (u er.) R hunc tam potentem sacrilegum a templis a caerimoniis ab imaginibus suis non arcuerunt? cur etiam sacris rebus ablatis prospere nauigauit? quod ioco ipse testatus est, ut solebat.
§ 26
26'uidetisne' inquit comitibus suis naufragium timentibus 'quam prospera sacrilegis nauigatio ab ipsis diis inmortalibus tribuatur?' sed hic fortasse a Platone didicerat deos nihil esse.
§ 27
quid Gaius Verres, quem Tullius accusator eius eidem Dionysio et Phalaridi et tyrannis omnibus comparat? nonne omnem Siciliam compilauit sublatis deorum simulacris ornamentisque fanorum?
§ 28
otiosum est persequi singula, unum libet commemorare in quo accusator omnibus eloquentiae uiribus, omni denique conatu uocis et corporis deplorauit de Cerere uel Catinensi uel Hennensi: quarum alterius tanta fuit religio, ut adire templi eius secreta penetralia uiris nefas esset, alterius antiquitas tanta., ut omnes historiae loquantur ipsam deam fruges in Hennae solo primum repperisse filiamque eius nirginem ex eodem loco raptam.
§ 29
denique Gracchanis temporibus turbata. re publica. et seditionibus et ostentis cum repertum esset in carminibus Sibyllinis antiquissimam Cererem debere placari, legati sunt Hennam missi.
§ 30
haec igitur Ceres uel religiosissima, quam uidere maribus ne adorandi quidem gratia licebat, uel antiquissima, quam senatus populusque Romanus sacrificiis donisque placauerat, ex arcanis ac uetustis
AUCTORES 2-6] cf. Cic. de nat. deor. III 34,83; Valer. Maxim.I1 ext. 3 6] Platone] cf. Cic. ibid. I 12, 30-13, 34 7] Verr. V 56, 145. 12 dcplorauit] Verr. IV 45; 48-51. 13 tdterius] cf. ibid. 45, 99. 14 alterius] cf. ibid. 48, 106. 17—20] cf. ibid. 49, 108 (cf. Valer. Max. I 1, 1).
BRSHPV] 1 cerimoniis BSPV 2 Mcnpnmt B1S, arguerunt B2? (g exc) cum rcH. latis R1, ruio'Iatis R2 3 auigauit V 5 sacri⌈legi⌉s f ipsos F' 7 quid OM. P Gaius BH, otM. JX, C. 5', G. PV; similis uarietas est § 30.31.33. quam S1 cojparat B 10 odiosum B unum libet] ct P 12 cpreTe* f 13 hetnensi (t in ras. ex n) B'', hemapnsi H quorum B\\ in roa. corr. B2 14 adirc* (t er.) B eius templi P 15 loqunntur H 16 Hennae] wetaeae B, henna P solo] si solo P 17 ex ' er. R captam H grachanis S, gracc'h'anis P 18 ostis H 20 npgati f, corr. P2 hetnam (t in r<M. ex n) B2 21 religiosissima∗ (s er.) R ma∗∗ribus (io er.) B 22 antiquissimam H 23 sacrificiisque F ac] et B ppnptrabHibus H
penetralibus a Gaio Verre inmissis latronibus semis inpune sublata est.
§ 31
idem uero cum adfirmaret se a Siculis ut causam pronmciae susciperet oratum, ms usus est uerbis: sese ia.m ne deos quidem in suis urbibus ad quos confugerent habere, quod eorum simulacra sanctissima Gaius Verres ex delubris religiosissimis sustulisset: quasi uero si Verres ex urbibus delubrisque sustulerat, de caelo quoque sustulisset.
§ 32
unde apparet istos deos nihil habere in se amplius quam materiam de qua sint fabricati.
§ 33
nec inmerito ad te, Marce Tulli, hoc est ad hominem Siculi confugerunt, quoniam triennio sunt experti deos illos nihil ualere: essent enim stultissimi, si ad eos ob defendendas iniurias hominum confugissent, qui Gaio Verri nec pro se ipsis irati esse potuerunt. at enim Verres ob haec facinora damnatus est.
§ 34
non ergo du uindicauerunt, sed Ciceronis industria, qua uel defensores eius oppressit uel gratiae restitit.
§ 35
quid quod aput ipsum Verrem non fuit illa damnatio, sed uacatio, ut quemadmodum Dionysio deorum spolia gestanti dii inmortales bonam dederant nauigationem, sic etiam Verri bonam quieti tri})uisse uideantur, m qua. sacrilegiis suis tranquille frui posset?
§ 36
nam frpmentibus postea bellis ciuilibus sub obtentu damnationis ab omni periculo ac metu remotus aliorum graues casus ac miserabiles exitus audiebat et qui cecidisse solus uniuersis stantibus uidebatur, is uero uniuersis cadentibus stetit solus, donec illum et
AUCTORES 3] diuin. in CMcH. 1, 3.
BRBHPV] 1 Gaio Verre] *uerre (C er.) R, cncrrc r sublatus F', nM et s. l corr. V2 2 prouintia R 3 ne oMt. V 4 confugerent (pr. e ex i) B habere. ("nt s. l. er.) J3 5 dcorum R simula⌈cra⌉ B2 6 ft] deos ex B reli⌈gi⌉osissimis (gi Mt..3 ?) P 7 quotque (d er.) H 8 sustnttsset edd., sustulerat C; c/'. III 6, 5 in se habere SH 9 sint ftsr ex N m. 1 ?) B, sunt R, sint' P2? necis merito S 11 tualcre, F"
12 ob] ad H 13 ipsi⌈s⌉ P2 iratis F 14 crgo] enim P 15 que
(a w. 2) B 17 uagatio P ⌊ut⌋ V2 18 immortł (ł ex al. litt. m. 2) P dederant bonum B1, bonam B2 dpdemnt (-r S) <S'H, dcdetrjUut P' 19 etiam oMt. P 20 sacrilegi⌈i⌉s R2 sacrilegii sui HP tranquillus B fructu tranquille frui P 22 M ante mptu] ct B alt. ac] et SP 24 his SV ca*dentibus (e er.) P
XVIIII. Lacł. 1.
8
opibus sacrilegio partis et uita satiatum ac senectute confectum proscriptio triumuiralis auferret, eadem scilicet quae TuHiam uiolatae deorum maiestatis ultorem.
§ 37
quin etiam felix in eo ipso fuit, quod ante suam mortem crudelissimum exitum sui accusatoris audiuit, diis uidelicet prouidentibus ut sacrilegus ac praedo ille religionum suarum non ante moreretur quam solacium de ultione cepisset.
cap. 5
§ 1
Quanto igitur rectius est omissis insensibilibus et uanis oculos eo tendere ubi sedes, ubi ha.bitatio est dei ueri, qui terram stabili firmitate suspendit, qui caelum distinxit astris fulgentibus, qui solem rebus humanis clarissimum ac singulare lumen in argumentum suae unicae maiestatis accendit, terris autem maria circumfudit, flumina sempiterno lapsu fluere praecepit,
iussit et extendi campos, subsidere ualtes, fronde tegi siluas, lapidosos surgere monte.
§ 2
quae utique omnia non Iuppiter fecit, qui ante annos mille septingentos natus est, sed
ille opifex rerum, mundi melioris origo,
qui uocatur deus, cuius principium quoniam non potest conprehendi, ne quaeri quidem debet.
§ 3
satis pst homini ad ptenam perfectamque prudentiam, si deum esse intellegat. cuius intellegentiae uis et summa haec est, ut suspiciat et honorificet communem parentem generis humani et rerum mirabilium
AUCTORES 6 praedo ille rpligiooum] Cic. Verr. IV 34, 75; 43, 95.
3 quin//// V 4 mortem suam P 6 ille otn. V suarum] sacrarum B
7 recepisset H, coepisset V 8 rectius] honestius et rectius B insensibili'bu'8 J 9 sedis (i ex e) B2P3 12 incendit B 13 lapso JR'
14 praecipit F' 15 et OM. RP extendit (t er.) R 16 fro⌈n⌉de R2 silua⌈s⌉ P3 18 octingentos .B, sed cf. I 23, 5 19 maris sic H 21 nec BS 22 'si' P3 dum P 23 hae⌊c⌋ r' suscipiat RHP 24 parentem communem <S'
fabricatorem.
§ 4
unde quidam hebetis obtunsique cordis elementa, quae et facta sunt et carent sensu, tamquam deos adorant.
§ 5
qui cum dei opera mirarentur id est caelum cum uariis luminibus, terram cum campis et montibus, mare cum fluminibus et stagnis et fontibus, earum rerum admiratione opstupefacti et ipsius artificis obliti, quem uidere non poterant, opera eius uenerari et colere coeperunt nec umquam intellegere quiuerunt, quanto maior quantoque mirabilior sit qui illa fecit ex nihilo.
§ 6
quae cum uideant diuinis legibus obsequentia commodis atque usibus hominis perpetua necessitate famulari, tamen illa deos existimant esse, ingrati aduersus beneficia diuina, qui deo et patri indulgentissimo sua sibi opera praetulerunt.
§ 7
sed quid mirum si aut barhari aut inperiti homines errant, cum etiam philosophi Stoicae disciplinae tn eadem smt opinione, ut omnia caelestia quae mouentur in deorum numero habenda esse censeant? siquidem Lucilius Stoicus aput Ciceronem sic loquitur:
§ 8
bane igitur in stellis constantiam, hanc tantam in tam uariis cursibus in omni aeternitate conuenientiam temporum non possum intellegere sine mente ratione consilio. quae cum i!i sideribus esse uideamus, non possumus ea ipsa non in deorum numero reponere.
§ 9
item paulo superius: restat inquit ut motus astrorum sit uoluntarius: quae qui uideat, non
EPITOME 1-13] c. 21, 1. 13-16] c. 21, 2. 17-116, 2] cf. c. 21, 1 s.
AUCTORES § 8] de nat..deor.II 21, 54. § 9. (cf. § 16)] ibid 16,44.
B(G)RSHPV] 1 quid⌊ã⌋ S2 hebetes BP, hacbctjs (ae M e; R2, ebptes H obtunsique P', n del. P3 3 operam B mirentur B ⌊cũ⌋ P3 4 u*ariis (i ? er.) P et om. H mare J3, maria ceM., c/*. § 25—28 5 et (ante stagnis) otn. BSH 6 stupefacti S artifici⌈s⌉ B2 70 Copperuut incipit codicis G pag. 19 (13) paene tota recta 8 quierunt S quanto, OMt. que RV1 10 hominum S, homini⌊s⌋ P2 11 existimMit csse] existimantes 7f 12 'qui' V2 14 disciplinap] sectae paene 11 codem R1 15 opinionem BRar
16 se quidem H 17 bane igitur om. H 18 bane tantam otM. BC hac R in otM. codd. Ctc. in tam om. P aK. in] et in R omnia GHar 19 conuemeuda* (m er.) J3, conuenientia H 20 mente om. H consilio quae] consilioque regi BG 21 inesse codd. Cic., quod fori. Lact. scrip- serat, c/'. § 19 inest — ratio ⌈in⌉ P=' 22 ponere P inquiit G
8*
indocte solum, uerum etiam inpie faciat, si deos esse neget.
§ 10
nos uero et quidem constanter negamus ac uos, o philosophi, non solum indoctos et inpios, uerum etiam caecos ineptos deliros probamus, qui ignorantiam inperitorum uanitate uicistis. illi enim solem atque lunam, uos etiam sidera deos putatis.
§ 11
tradite igitur nobis stellarum mysteria, ut aras ac templa singulis erigamus, ut sciamus quo quamque ritu, quo die colamus, quibus nominibus, quibus precibus aduocemus: nisi forte nullo discrimine tam innumerabiles, tam minutos deos aceruatim colere debemus.
§ 12
quid quod argumentum iliud, quo colligunt uniuersa caelestia deos esse, in contrarium ualet? nam si deos idcirco esse opinantur, quia certos et rationabiles cursus habent, errant. ex hoc enim apparet deos non esse, quod exorbitare illis a praestitutis itineribus non licet.
§ 13
ceterum si dii essent, huc atque illuc passim sine uHa necessitate ferrentur sicut anima-ntes in terra, quarum quia liberae sunt uoluntates, huc atque illuc uagantur ut libuit, et quo quamque mens duxerit, eo fertur.
§ 14
non pst igitur astrorum motus noluntarms, sed necessarius, quia praestitutis legibus officiisque deseruiunt.
§ 15
sed cum disputaret de cursibus siderum, quos ex ipsa rerum ac temporum congruentia intellegebat non esse fortuitos, existimauit uoluntarios esse, tamquam non possent tam disposite, tam ordinate moueri, nisi sensus illis inesset officii sui sciens.
EPITOME 2-118, 14] c.21, 3 s. 12 quia cprtos - habent] c. 21,2. 1ss.] c. 21, 3. 20-23. H7,2s. 4s.] c. 21, 2.
B(G)RSHPV] 2 uero et quidem] quidem B, uero quidem C, uero equidpm SH negauimus B o om. R 3 filosofos R inpios] inperios B', corr. B3 etiam ow. jS* 4 delirosque C-que ex -qui B') BCP, sed de- ex di- P3 5 m illi enim desinit codicis G pag. 19 (13), sequitur pag. 20 (14) paene tota lecta atqupj aut H, et r 6 trade Y ac] et F