Lectiones ad nocturnas (page 2)

Tradition latine · Vie de piété

Texte latin, domaine public · Source : Corpus Corporum (mlat.uzh.ch) — Liber responsalis (Gregorius I), J. P. Migne · 3 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

Nemo potest haec signa facere nisi fuerit Deus cum eo.

Ant. Dixit Jesus Nicodemo: Tu es magister in Israel, et haec ignoras?

quia dixi vobis, oportet vos nasci denuo, alleluia.

Ant. Nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit, Filius hominis qui est in coelo, alleluia.

Dominica prima post Octavam Paschae.

Ant. Ego sum pastor ovium; ego sum via, et veritas, 792 ego sum pastor bonus, et cognosco meas, et cognoscunt me meae, allel.

, allel.

Ant, Mercenarius est .

. . . caetera desunt.

Ant. Sicut misit me Pater, et ego agnosco Patrem; et animam meam pono pro ovibus meis, alleluia.

Ant. Alias oves habeo, quae non sunt ex hoc ovili.

Et illas oportet me adducere; et vocem meam audient, et fiet unum ovile, et unus pastor.

Dominica secunda.

Ant. Modicum et non videbitis me, dicit Dominus, et iterum modicum et videbitis me, quia vado ad

Patrem, allel.

, allel.

Ant. Amen dico vobis, plorabitis et flebitis vos, mundus autem gaudebit.

Tristitia vestra vertetur in gaudium, allel.

, allel.

Ant. Amen dico vobis, mundus plorabit, et vos gaudebitis, et gaudium vestrum nemo tollet a vobis, alleluia.

Ant. Tristitia implevit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo tollet a vobis, allel.

, allel.

Iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum: et gaudium vestrum nemo tollet a vobis, alleluia.

Dominica tertia.

Ant. Vado ad eum qui misit me; sed quia haec locutus sum vobis, tristitia implevit cor vestrum, alleluia.

Ant. Ego veritatem dico vobis, expedit vobis ut ego vadam.

Si enim non abiero, Paracletus non veniet, alleluia.

Ant. Si enim non abiero .

. . . Caetera desunt.

Dominica quarta.

Ant. Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo.

Cum autem venerit Spiritus ille veritatis, docebit vos omnem veritatem, allel.

Ant. Cum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem; et quae ventura sunt annuntiabit vobis, alleluia.

Ant. Ille me clarificabit, quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis, alleluia.

Ant. Omnia quaecunque habet Pater, mea sunt, alleluia; propterea dixi quia de meo accipiet et annuntiabit vobis, alleluia.

Dominica quinta.

Ant. Usque modo non petistis quidquam?

petite et accipietis, alleluia.

Ant. Petite et accipietis, ut gaudium vestrum plenum sit.

Ipse enim Pater amat vos, quia vos me amastis et credidistis, allel.

Ant. Haec in proverbiis locutus sum vobis; venit hora cum jam non in proverbiis loquar vobis, sed palam de Patre annuntiabo vobis, alleluia.

Ant. Illo die in nomine

meo petetis, et non dico vobis quia rogabo Patrem de vobis, alleluia.

Ant. Rogabo de vobis Patrem; ipse enim pater amat vos, quia vos me amatis, alleluia.

Ant. Exivi a Patre et veni in mundum.

Iterum relinquo mundum, et vado ad Patrem, allel.

, allel.

Ant. Ecce nunc palam loqueris .

. . . . Caetera desunt.

Ant. Nunc scimus quia scis omnia, et non est opus tibi ut quis te interroget, in hoc credimus quia a Deo existi, allel.

Dominica sexta.

Ant. Cum venerit Paracletus, quem ego mittam vobis Spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me, alleluia.

Ant. Sed venit hora ut omnis qui interficit vos, allel.

, arbitretur obsequium se praestare Deo.

793 Dominica septima.

Antiph. Si manseritis in me, et verba mea in vobis manserint, quodcunque petieritis fiet vobis, alleluia.

Ant. Haec locutus sum vobis, ut gaudium meum in vobis sit, et gaudium vestrum impleatur, alleluia.

In litania majore.

Antiph. Petite et dabitur vobis, quaerite et invenietis, pulsate et aperietur vobis, allel.

Ant. Omnis enim qui petit accipit; et qui quaerit invenit, et pulsanti aperietur, allel.

Ant. Quis scit si convertatur.

Ant. Clementissime, exaudi, Domine, populum tuum.

Ant. Vivo ego, dicit Dominus, nolo mortem peccatoris, sed ut magis convertatur et vivat.

Ant. Nos sumus qui peccavimus, Domine, et inique egimus.

Munda nos a peccatis nostris, quia pius es.

Ant. Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum, allel.

Ant. Maneat in nobis spes, fides, charitas, tria haec; major autem his est charitas, alleluia.

Responsoria de auctoritate, in Dominicam tertiam sive in quartam.

Resp. Dignus es, Domine, accipere librum et aperire signacula ejus; quoniam occisus es, et redemisti nos in sanguine tuo, allel.

Vers. Parce, Domine, parce populo tuo, quem redemisti, Christe, in sanguine tuo.

Resp. Ego sicut vitis, fructificavi suavitatem odoris, alleluia.

Transite ad me omnes qui concupiscitis me, et a generationibus meis adimplemini, allel.

, allel.

Vers. Ego diligentes me diligo, et qui mane vigilaverint ad me, invenient me.

Transite. Resp. Audivi vocem in coelo tanquam vocem tonitrui magni, alleluia.

Regnavit Dominus noster in aeternum, alleluia, quia facta est salus, et virtus, et potestas Christi ejus, allel.

, allel.

Vers. Vidi angelum Dei volantem per medium coelum, voce magna clamantem et dicentem.

Regnavit. Resp. Locutus est ad me unus ex septem angelis, dicens: Veni, ostendam tibi novam

nuptam sponsam Agni.

Et vidi Jerusalem descendentem de coelo ornatam monilibus suis, allel.

, allel.

, allel.

Vers. Ego diligentes me, ut supra.

Resp. Audivi vocem in coelo angelorum multorum dicentium: Timete Dominum, et date gloriam illi, et adorate eum qui fecit coelum et terram, mare et fontes aquarum, allel.

, allel.

Vers. Vidi angelum Dei, ut supra.

Resp. Decantabat populus in Israel, alleluia, et universa multitudo Jacob canebat legitime, et David cum cantoribus citharam percutiebat in domo Domini; et laudem Deo canebat, allel.

, allel.

Vers. Moyses et Aaron in sacerdotibus ejus, et Samuel inter eos.

Et laudem.

Resp. Vidi portam civitatis ad Orientem positam, et apostolorum nomina et Agni super eam scripta; et super muros ejus angelorum custodia, alleluia.

Vers. Vidi sanctam civitatem Jerusalem descendentem de coelo, ornatam tanquam sponsam viro suo.

Et super muros.

Resp. Ostendit mihi angelus fontem aquae vivae, et dixit ad me, alleluia, Hic Deum adora, alleluia, alleluia.

Vers. Vidi angelum Dei, ut

supra.

Resp. Vidi Jerusalem descendentem de coelo ornatam auro mundo, et lapidibus pretiosis intextam, allel.

, allel.

Vers. Ab intus in fimbriis aureis circumamictam varietate et lapidibus.

Resp. Speciosa facta es et suavis in deliciis tuis, 794 allel.

Altitudo tua similis est palmae insufficienti, in plenitudine charitatis, allel.

, allel.

, allel.

Vers. Ego diligentes, ut supra.

Resp. In diademate capitis Aaron lapides pretiosi fulgebant, dum perficeretur opus Dei, allel.

, allel.

, allel.

Vers. Corona aurea super caput ejus, expressa signo sanctitatis.

Dum perficeretur.

Resp. Plateae tuae, Jerusalem, sternentur auro mundo, alleluia; et cantabitur in te canticum laetitiae, alleluia; et per omnes vicos tuos ab universis dicetur, allel.

, allel.

Vers. Quoniam confortavit seras portarum tuarum, benedixit filiis tuis in te.

Et per omnes.

Resp. Veniens a Libano quam pulchra facta est, alleluia; et odor vestimentorum ejus super omnia aromata, allel.

, allel.

Vers. Speciosa facta est et suavis in deliciis

suis.

Et odor.

Resp. Haec est Jerusalem civitas magna coelestis, ornata tanquam sponsa Agni, quoniam tabernaculum facta est, allel.

Vers. Vidi Jerusalem descendentem, ut supra.

Resp. Docete filios vestros, alleluia, ut memoriter teneant, alleluia, et ore decantent, alleluia.

Vers. Confiteantur Domino misericordiae ejus, et mirabilia ejus filiis hominum.

Et ore.

Resp. Candidi facti sunt Nazaraei ejus, alleluia, splendorem Deo dederunt, alleluia, et sicut lac coagulati sunt, allel.

, allel.

Vers. In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum.

Et sicut lac.

Responsoria de Dominica quinta.

Hi sunt canendi usque in Ascensione Domini.

Resp. Si oblitus fuero tui, allel.

, obliviscatur me dextera mea.

Adhaereat lingua mea faucibus meis, si non meminero tui, allel.

, allel.

Vers. Super flumina Babylonis illic sedimus et flevimus, dum recordaremur tui, Sion.

Adhaereat. Resp. Viderunt te

aquae, Deus, viderunt te aquae et timuerunt; multitudo sonitus aquarum, vocem dederunt nubes, allel.

, allel.

, allel.

Vers. Illuxerunt coruscationes tuae orbi terrae, vidit et commota est terra.

Resp. In toto corde meo, alleluia, exquisivi te, alleluia; ne repellas me a mandatis tuis, allel.

, allel.

Vers. Vide humilitatem meam et eripe me, quia legem tuam non sum oblitus.

Ne repellas.

Resp. Alleluia. Audivimus et in effrata [eum in Ephrata], invenimus eam in campis silvae; introibimus in tabernaculum ejus, adorabimus in loco ubi steterunt pedes ejus, allel.

Vers. Et requiem temporibus meis, donec inveniam locum.

Ubi. Vers. Surge, Domine, in requiem tuam, tu et arca sanctificationis tuae.

Adorabimus. Resp. Deduc me in semitam mandatorum tuorum, allel.

, quoniam ipsam volui, alleluia.

Inclina cor

meum in testimonia tua, allel.

, allel.

, allel.

Vers. Averte oculos ne videant vanitatem, in via vivifica me.

Inclina. Resp. Narrabo nomen tuum fratribus meis; in medio Ecclesiae laudabo te, allel.

, allel.

Vers. Qui timetis Dominum, laudate eum; universum semen Jacob, magnificate eum.

In medio.

Resp. In Ecclesiis benedicite Deo Domino, de fontibus Israel, all.

, all.

, all.

Vers. Cantate Domino canticum novum, cantate Domino omnis terra.

Domino. Resp. Hymnum novum cantate nobis, alleluia; quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena, allel.

, allel.

Vers. Super flumina, ut supra.

Resp. Deus, canticum novum cantabo tibi, alleluia, in psalterio decem chordarum psallam tibi, allel.

, allel.

Vers. Qui dat salutem regibus, qui redemit David servum suum de gladio maligno.

In psalterio.

Resp. Allel. Judica judicium meum, et redime me, allel.

Ant. Calumniantibus me, alleluia.

Vers. Vide humilitatem meam, ut supra.

Et redime.

Resp. Alleluia. Delectatio bona 795 in operibus manuum illius, divitiae

multae, allel.

, allel.

Vers. Speciosa facta est et suavis in deliciis suis.

Divitiae. Resp. Cantate Deo, allel.

Psalmum dicite, allel.

Vers. Date gloriam laudi ejus.

Psalmum. Resp. Alleluia. Nomen bonum melius est quam divitiae multae; super aurum et argentum gratia bona est, allel.

, allel.

Vers. Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, Domine!

super mel et favum ori meo.

Super. Resp. Alleluia. Fac cum servo tuo secundum mirabilia tua, Domine, allel.

, allel.

, allel.

Vers. Servus tuus ego sum, da mihi intellectum ut discam mandata tua, alleluia.

Resp. Bonum est confiteri Domino, allel.

, et psallere, allel.

, allel.

Vers. Ad annuntiandum mane misericordiam tuam, et veritatem tuam per noctem.

Et psallere.

Resp. Dicant nunc qui redempti sunt a Domino, allel.

Vers. Quos redemit de manu inimici, de regionibus congregavit eos.

A Domino.

*

Responsoria de sanctis cum Alleluia.

Resp. Beatus vir qui timet Dominum, alleluia, in mandatis ejus qui cupit nimis, allel.

, allel.

, allel.

Vers. Potens in terra, ut supra.

In mandatis.

Resp. Tristitia vestra, alleluia, convertetur in gaudium, allel.

, allel.

Vers. Mundus autem gaudebit, vos autem plorabitis, dicit Dominus, alleluia.

Resp. Pretiosa in conspectu Domini, allel.

, mors sanctorum ejus, allel.

Vers. In conspectu omnis populi ejus, in atriis domus Domini, in medio tui, Jerusalem.

Resp. Filiae Jerusalem, venite et videte martyres cum coronis, quibus coronavit eos Dominus, in die solemnitatis et laetitiae, alleluia.

Vers. Quoniam confortavit seras portarum tuarum, benedixit filiis tuis in te.

In die solemnitatis.

Resp. Lux perpetua lucebit sanctis tuis, Domine, et aeternitas temporum, alleluia, alleluia.

Vers. Lux orta est justo, et rectis corde laetitia.

Et aeternitas.

Resp. Justorum animae, ut supra.

Vers. Vidi civitatem sanctam Jerusalem ornatam et compositam decorationibus sanctorum; et ibi cantant omnes

sancti canticum novum, allel.

, allel.

Vers. Magnus Dominus et laudabilis nimis, in civitate Dei nostri in monte sancto ejus.

*

Antiphonae in Matutinis.

Antiph. Alleluia. Ego sum vitis vera.

Ant. Si manseritis in me.

Ant. Non turbetur cor vestrum.

Ant. Si cognovissetis me, et Patrem meum utique cognovissetis; et amodo cognoscetis eum et vidistis eum, allel.

, allel.

, allel.

Ant. Tanto tempore vobiscum sum, alleluia, et non cognovistis me, Philippe, alleluia.

Ant. Non turbetur cor vestrum neque formidet;

creditis in Deum, et in me credite: 796 In domo Patris mei mansiones multae sunt, alleluia, alleluia.

Ant. Angelus Domini locutus est ad Philippum; surge et vade contra meridianum ad viam quae descendit a Jerusalem in Gaza, alleluia.

Ant. Ecce quomodo computati sunt inter filios, et inter sanctos sors illorum est, alleluia.

Ant. Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis, allel.

Ant. Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me?

Philippe, qui videt me, videt et Patrem meum, allel.

, allel.

Ant. Philippe, qui videt me, videt et Patrem meum, alleluia.

Ant. Manete in dilectione mea sicut dilexi vos, alleluia.

Ant. Si manseritis in me, et verba mea in vobis manserint, quodcunque petieritis fiet vobis, allel.

, allel.

, allel.

Ant. Erat autem Philippus a Betsaida civitate, alleluia.

Ant. Sancti et justi, in Domino gaudete.

Ant. In coelestibus regnis.

Ant. In velamento clamabant.

Ant. Sancti tui, Domine.

*

Resp. Nomen et glorios.

Georgius est martyr

Christe, praestans Orationibus suis beneficia hominibus, usque in praesentem diem, allel.

, allel.

Vers. Potens in terra erit semen ejus, generatio rectorum benedicetur.

Usque in presentem diem.

*

In vigilia Ascensionis Domini ad Vesperas.

Vers. Ascendens Christus in altum, captivam duxit captivitatem, allel.

, allel.

, allel.

Ant. Pater, manifestavi nomen tuum hominibus quos dedisti mihi, nunc autem pro eis rogo, non pro mundo, quia ad te vado, alleluia.

Ad Invitatorium.

Ant. deest in primo nocturno.

Antiph. Elevata est magnificentia tua super coelos, Deus, allel.

Psal. Domine Dominus noster.

Ant Dominus in templo sancto suo, Dominus in coelo, alleluia.

Psal. In Domino confido, Ant.

A summo coelo egressio ejus, et occursus ejus, alleluia.

Psal Coeli enarrant.

Vers. Ascendit Deus.

Resp. Post passionem

suam per dies quadraginta apparens eis, loquens de regno Dei, alleluia, et videntibus illis elevatus est, allel.

Et nubes suscepit eum ab oculis eorum, alleluia.

Vers. Et convescens praecepit eis ab Jerosolymis ne discederent, sed exspectarent promissionem Patris.

Et videntibus.

Resp. Omnis pulchritudo Domini exaltata est super sidera; species ejus in nubibus coeli, et nomen ejus in aeternum permanet, alleluia.

Vers. Nisi ego abiero, Paracletus non veniet; dum assumptus fuero, mittam vobis eum.

Et nomen.

Resp. Non turbetur cor vestrum.

Ego vado ad Patrem, et dum assumptus fuero a vobis, mittam vobis, alleluia, Spiritum veritatis, et gaudebit cor vestrum, alleluia.

Vers. Nisi ego, ut supra.

In secundo nocturno.

Antiph. Exaltare, Domine, in virtute tua; cantabimus et psallemus, alleluia.

Psal. Domine, in virtute.

797 Ant. Exaltabo te, Domine, quoniam suscepisti me, allel.

Psal. Ipsum. Ant. Ascendit Deus

in jubilatione; Dominus in voce tubae, allel.

Psal. Omnes gentes.

Vers. A summo coelo.

Resp. unde supra.

Resp. Ascendens in altum, allel.

, captivam duxit captivitatem; dedit dona hominibus, allel.

, allel.

Vers. Ascendit Deus in jubilatione, allel.

Dominus in voce tubae.

Resp. Ascendens Christus in altum, captivam duxit captivitatem.

In voce.

Resp. Modicum et non videbitis, ut supra.

Vers. Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum, Deum meum et Deum vestrum.

Quia vado.

Resp. Psallam Domino, quia, ut supra.

Vers. Ecce dabit voci suae vocem virtutis;

date honorem Deo.

Quia. Ant. Nimis exaltatus est Deus super omnes coelos, allel.

Psalm. Dominus regnavit, exsultet.

Ant. Deus in Sion, allel.

, magnus et excelsus, allel.

Psal. Dominus regnavit, irascantur.

Ant. Dominus in coelo, allel.

, paravit sedem suam, allel.

Psal. Benedic, anima mea.

2. Vers. Nimis exaltus est super omnes Deos, allel.

, allel.

, allel.

Responsoria unde supra.

Resp. Ponis nubem ascensum tuum, Domine, qui ambulas super pennas ventorum, allel.

Vers. Qui facis angelos tuos spiritus, et ministros tuos ignem urentem.

Qui ambulas.

Resp. exaltare, Domine, allel.

, in virtute tua, allel.

Vers. Cantabimus et psallemus virtutes tuas.

In virtute.

Resp. Tempus est ut revertar ad eum qui misit me, dicit Dominus; nolite contristari, nec turbetur cor vestrum; rogo pro vobis Patrem, ut ipse vos custodiat, allel.

, allel.

Vers. Nisi ego abiero, ut supra.

Rogo. Vers. Ascendo ad Patrem meum, ut supra.

Resp. Non conturbetur

cor vestrum.

Ego vado ad Patrem, et mittam vobis Spiritum veritatis, et ipse vos docebit, quae sunt praecepta vitae, allel.

Vers. Nisi ego, ut supra.

Resp. Eduxit Dominus discipulos suos foras in Bethaniam, et benedixit eis, allel.

Vers. Et factum est dum benediceret eos, recessit ab eis, et ferebatur in coelum, allel.

Resp. Pacem meam do vobis, ut supra.

Vers. Non vos relinquam orphanos, dicit Dominus.

Veniam ad vos iterum.

Pacem. Resp. Non vos relinquam orphanos, ut supra.

Vers. Pacem meam do vobis, dicit Dominus, pacem relinquo vobis.

Et gaudebit.

Resp. Pater, cum essem cum eis, ut supra.

Vers. Pater sancte, serva eos in nomine tuo quos dedisti mihi.

Non rogo

Antiphonae in matutinis Laudibus.

Antiph. Viri Galilaei, quid aspicitis in coelum?

Hic Jesus qui assumptus est a vobis in coelum, sic veniet, allel.

Ant. Cumque intuerentur in coelum, cuntem illum, dixerunt, allel.

Ant. Elevatis manibus benedixit

eis et ferebatur in coelum, allel.

Ant. Exaltate Regem regum et hymnum dicite Deo, allel.

Ant. Videntibus illis elevatus est, et nubes suscepit eum, allel.

In Evangelio.

Antiph. Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum, Deum meum et Deum vestrum, alleluia.

Ant. Sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in coelum, alleluia.

Ant. Nisi ego abiero, Paracletus non veniet, dum assumptus, ut supra.

Ant. Non turbetur cor vestrum, allel.

Ego vado ad Patrem, allel.

Ant. Rogavi Patrem meum, et alium 798 Paracletum mittet vobis, allel.

Ant. Dominus quidem Jesus, postquam locutus est, ascendit in coelum, et sedet a dextris Dei, allel.

Ant. Pacem meam do vobis, allel.

Pacem, ut supra.

Ant. Illi autem profecti praedicaverunt ubique, Deo cooperante, [et] sermonem confirmante sequentibus signis, allel.

, allel.

Ant. Vado parare vobis locum, et iterum veniam ad vos,

allel.

, et gaudebit cor vestrum, allel.

, allel.

Ant. Euntes praedicate Evangelium regni.

Gratis accepistis, gratis date, allel.

Ant. Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi, allel.

Ant. Etsi mortiferum quid biberint, non eos nocebit, allel.

Ant. O rex gloriae, Domine virtutum, qui triumphator hodie super omnes coelos ascendisti, ne derelinquas nos orphanos; sed mitte promissum Patris in nos spiritum veritatis, allel.

Ant. Pater sancte, haec est vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum.

Ego te clarificavi super terram; opus consummavi quos [quod] dedisti mihi, ut faciant, allel.

Ant. Pater juste, mundus te non cognovit.

Ego autem te cognovi; et hi cognoverunt,

quia tu me misisti; et notum feci eis nomen tuum, et notum faciam, ut dilectio qua dilexisti me in ipsis sit, et ego in ipsis.

Ant. Nunc autem ad te venio .

. . . . Caetera desunt in Ms.

*

In vigilia Pentecostes ad Vesperas.

Vers. Spiritus Domini replevit orbem terrarum, allel.

, allel.

, allel.

Ant. Si diligitis me, mandata mea servate, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus, allel.

Non vos relinquam orphanos, allel.

Vado et venio ad vos, allel.

Et gaudebit cor vestrum, alleluia.

Ad Invitatorium.

Antiph. Alleluia, spiritus Domini replevit orbem terrarum, alleluia.

In primo nocturno.

Antiph. Factus est repente de coelo sonus advenientis spiritus vehementis, allel.

, allel.

Psalm. Magnus

Dominus et laudabilis.

Ant. Confirma hoc, Deus, quod operatus es in nobis, a templo sancto tuo, quod est in Jerusalem, alleluia, alleluia.

Psal. Exsurgat Deus.

Ant. Emitte spiritum tuum et creabuntur, et renovabis faciem terrae, alleluia, alleluia.

Psal. Benedic, anima mea.

2. Vers. Emitte Spiritum tuum.

Responsoria.

Resp. Dum complerentur dies Pentecostes, erant omnes pariter dicentes, allel.

; et subito factus est de coelo sonus, allel.

, tanquam spiritus torrens replevit totam domum, allel.

, allel.

Vers. Repleti sunt omnes Spiritu sancto, et coeperunt loqui.

Tanquam Spiritus.

Resp. Repleti sunt omnes Spiritu sancto, et coeperunt loqui, prout Spiritus sanctus dabat eloqui illis.

Et convenit multitudo dicentium, allel.

Vers. Loquebantur variis linguis apostoli magnalia Dei.

Et convenit.

Resp. Jam non dicam vos servos, sed amicos meos, quia omnia cognovistis quae operatus

sum in medio vestri, allel.

Accipite Spiritum sanctum in vobis Paracletum; 799 ille est quem Pater mittet vobis, allel.

Vers. Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis.

Accipite. Resp. Ultimo festivitatis die dicebat Jesus: Qui in me credit, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae.

Hoc autem dixit de Spiritu, quem accepturi erant credentes in eum, allel.

, allel.

Vers. Qui sitit, veniat et bibat, et de ventre ejus fluent aquae vivae.

Hoc autem.

Resp. Disciplinam et sapientiam docebit eos Dominus, allel.

; firmavit in illis gratiam Spiritus sui, et intellectus implevit corda eorum, allel.

, allel.

Vers. Spiritus Domini replevit orbem terrarum, et hoc quod continet omnia scientia.

Et intellectus.

Resp. Spiritus sanctus procedens a throno, apostolorum pectora invisibiliter penetravit, novum [novo] sanctificationis signum, ut in ore eorum omnium genera nascerentur linguarum, allel.

Vers. Loquebantur variis, ut supra.

Ut in ore.

Resp. Dum venerit Paracletus, ut supra.

Vers. Nisi ego abiero, ut supra.

Ille arguet.

Resp. Non vos relinquam

orphanos.

Vers. Pacem meam.

Et gaudebit.

Resp. Ite in orbem universum, et praedicate dicentes, allel.

; et qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit, allel.

, allel.

, allel.

Vers. Signa eos qui in me credunt haec sequentur: In nomine meo daemonia ejicient, linguis loquentur novis.

Et qui crediderit.

Vers. In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti.

Et qui.

Resp. Apparuerunt apostolis dispertitiae linguae tanquam ignis, alleluia.

Seditque supra singulos eorum Spiritus sanctus, allel.

, allel.

Vers. Et coeperunt loqui variis linguis, prout Spiritus sanctus dabat eloqui illis.

Seditque. Resp. Loquebantur variis linguis apostoli magnalia Dei, prout Spiritus sanctus dabat eloqui illis, allel.

Vers. Repleti sunt

omnes Spiritu sancto, ut supra.

Resp. Facta autem hac voce convenit multitudo, et mente confusa est, quia audiebat unusquisque lingua sua illos loquentes magnalia Dei, alleluia.

Vers. Nonne omnes ecce isti qui loquuntur Galilaei sunt, et quomodo nos audivimus unusquisque linguam nostram.

Illos loquentes.

Resp. Advenit ignis divinus non comburens, sed illuminans, non consumens, sed lucens; et invenit corda discipulorum receptacula munda, et tribuit eis charismatum dona, allel.

, allel.

Vers. Loquebantur variis, ut supra.

Et tribuit.

Resp. In servis suis, allel.

; consolabitur Deus, allel.

Vers. Loquebantur, ut supra.

Antiphonae in Matutinis.

Antiph. Dum complerentur dies Pentecostes, erant omnes pariter dicentes, allel.

Ant. Spiritus Domini replevit orbem terrarum, allel.

Ant. Repleti sunt omnes Spiritu sancto, et coeperunt loqui, allel.

Ant. Fontes et omnia quae moventur in aquis, Hymnum dicite Deo, allel.

Ant. Loquebantur variis linguis apostoli magnalia

Dei, allel.

, allel.

, allel.

Vers. Repleti sunt omnes Spiritu sancto.

In Evangelio.

Antiph. Accipite Spiritum sanctum; quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, allel.

Ant. Si quis diligit me, sermonem meum servabit.

Et Pater meus, ut supra.

Ant. Spiritus Paracletus, allel.

Docebit vos omnia, allel.

Ant. Verba quae locutus sum vobis, allel.

Spiritus et vita sunt.

Ant. Spiritus qui a Patre procedit, allel.

, ille me clarificabit, allel.

, allel.

Ant. Et si mortiferum quid biberint, non eos nocebunt, allel.

Ant. Spiritus sanctus docebit vos, allel.

, quaecunque dixero vobis, allel.

Ant. Sicut misit me Pater, allel.

, et ego mitto vos, allel.

800 Ant. Audistis, quia dictum est: Vado et venio ad vos.

Si diligeretis me, gauderetis quia ad Patrem vado, quia Pater major me est, allel.

Ant. Hi qui linguis loquuntur novis, Galilaei sunt.

Et serpentes tollent, alleluia.

Feria secunda.

Antiph. Sic Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis qui credit in eum non pereat, sed habeat vitam aeternam, allel.

Ant. Omnis enim qui male agit odit lucem; et non venit ad lucem, ut non arguantur opera ejus, alleluia.

Ant. Qui autem facit veritatem, venit ad lucem, ut manifestentur ejus opera, quia in Deo sunt facta, alleluia.

Feria tertia.

Ant. Amen, amen dico vobis quia ego sum ostrum ovium.

Omnes quotquot venerunt fures sunt et latrones, sed non audierunt eos oves, allel.

Ant. Ego sum ostium, dicit Dominus, per me si quis introierit salvabitur; et pascua inveniet, alleluia.

Feria quarta.

Antiph. Scriptum est in prophetis: Et erunt omnes docibiles Dei, allel.

Ant. Amen, amen dico vobis,

qui credit in me habet vitam aeternam, allel.

Feria quinta.

Antiph. Ut autem sciatis quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, allel.

Feria sexta.

Antiph. Turba autem increpabat eos, ut tacerent; at illi magis clamabant dicentes: Miserere nostri, Fili David, alleluia.

Ant. Stetit Jesus, et ait: quid vultis ut faciam vobis?

Dicunt illi: Ut aperiantur oculi nostri, allel.

Ant. Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis, allel.

Sabbato.

Antiph. Si quis diligit me, ut supra.

Ant. Si manseritis, ut supra.

Ant. Si cognovissetis me, ut supra.

Antiphonae in Matutinis de sancto Germano.

Antiph. Beatissimi Germani hodie solemnitas veneranda recolitur, christianis populis exsultatio.

Ant. Cum Patrem festa instaurator discipulorum corda laetificat, veneratio impensa magistri.

Ant. Cumque beatus Germanus in omnibus Christi mandatis ambularet, circumquaque regiones, vel urbes exhortationis gratia perlustrabat.

Ant. Ad sepulcrum beati Germani aegri veniunt et sanantur; ubi benedicunt Deum dicentes: Benedictus es, Domine.

Ant. Laudemus Dominum in beata antistitis Germani memoria gloriosa, ad sepulcrum ejus aegri veniunt et sanantur.

In Evangelio.

Antiph. Visitavit nos Deus Patrum vestrorum, allel.

Ferte vobiscum hinc ossa mea, allel.

, et collocate me in sepulcro patrum meorum, alleluia, alleluia.

Antiphonae et Responsoria in vigilia sancti ac beatissimi Medardi.

Quod est.

VI Id. Jun. Ad Vesperas.

*

801 Antiph. Beatissimi Medardi antistitis vita, quae per universum orbem virtutum propalatur insignibus, silentio nequivimus praeterire.

Psal. Beatus vir qui non abiit.

Ant. Crescat in universorum pectoribus pro fidei ardore devotio, dum sanctorum tuorum panditur magnitudo.

Psal. Quare fremuerunt.

Ant. Ita sanctus Medardus, hoc quod praedixerat, quasi propheta divino Spiritu jam probavit.

Psal. Domine, quid multiplicati sunt.

Vers. Voce mea ad Dominum clamavi.

Responsoria unde supra.

Resp. Beatissimi Medardi antistitis vita, quae per universum orbem virtutum propalatur insignibus, solemnitatis ejus diem veneratione expetere depositionis suae commemoratio principalis invitat.

Vers. Crescat in universorum pectoribus pro fidei ardore devotio, dum sanctorum tuorum panditur magnitudo.

Solemnitatis. Resp. Sanctus Medardus parvus et innocens,

dum adhuc esset in scholis, dixit ad Eleutherium quemdam comparem suum, ipsum esse futurum summum Dei pontificem.

Vers. Ita sanctus Medardus, hoc quod praedixerat, quasi propheta divino Spiritu jam probavit.

Ipsum esse futurum.

Resp. Cinctus ergo fidei fervore, dum ad templorum oracula discurreret, et patientiae moribus temperaret propriae voluntatis arbitrium, officium sacerdotis excepit.

Vers. Conversus pariter animo et habitu morum charitate praecellens.

Antiphonae in secundo nocturno.

Antiph. Occurrunt sanctissimo viro Medardo, et data Oratione discoriantes quae tulerant laxari, pergunt itinera.

Psal. Cum invocarem.

Ant. Nec hoc praetereat inter reliqua miranda signa: quidam, Tasio nomine, adamantis gravatur oppressus infestatione; curari meruit, expressoque viri Dei signaculo, surrexit incolumis.

Psal. Verba mea.

Ant. Sed cum jam

multimodis virtutum fulgeret studiis, per diversa orbis spatia, gratia crescente, fama ejus praecelluit.

Psalm. Domine Dominus noster.

Vers. Gloria et honore.

Responsoria unde supra.

Resp. Confestim claruit apud urbis pontificem, conversatione praecipuus apud cunctos, puritate mentis sincerus.

Nunquam se ubertate laetitiae plus extulit, nunquam acerbitate moeroris turbavit.

Vers. Cunctos tamen faciat ejus intercessio potiores.

Nunquam. Resp. Beatus Medardus fuit semper tolerans in adversis, mitis in prosperis, cunctos sibi obedientiae sedulitate praeferens, egentibus larga miseratione succurrens.

Vers. Ex omnibus calcato vitiorum fomite angusti callis tramitem sanctae conversationis gressu surgente conscendens.

Cunctos sibi.

Resp. Sanctae conversationis tramitem gressu surgente conscendens, beatus Medardus quidquid pretiosum

fuit, elegit, ut hospes cerneretur in saeculo, et jam possessor esset in coelo.

Vers. Ecclesiastici moris tenore percurrens presbyterii officium electus, excepit.

In tertio nocturno.

Antiph. Defuncto namque Vermandensium pontifice, in ejus loco beatus Medardus consecratur episcopus.

Psal. Domine, quis habitabit.

Ant. Conversatione coelesti sanctimonia ejus officii sacerdos exstitit pretiosus.

Psal. Domine, in virtute.

Ant. Sustinuit jugiter diabolo praeliante calumniam, sed pervenit victor meritis ad coronam.

Psal. Domini est terra.

Vers. Posuisti, Domine.

802 Resp. unde supra.

Resp. Sanctissimus Medardus ecclesiastici moris tenore percurrens presbyterii officium electus excepit, probatus obtinuit, et ita se [ Verbum deest in Ms.

] cepit in virtutibus, ut Christi merito putaretur alumnus.

Vers. Sed cum jam multimodis virtutum fulgeret

studiis, per diversa orbis spatia gratia crescente fama ejus praecelleret.

Et ita.

Resp. Beatus Medardus conversatione coelesti, sanctimonia ipsius officii sacerdos exstitit pretiosus; et nisi quod percussor corporis defuit, nam martyrium confessor implevit.

Vers. Sustinuit jugiter diabolo praeliante calumniam, pervenit victor meritis ad coronam.

Et nisi quod.

Resp. Tunc sanctus Medardus longae vitae defessus, requiem deprecatus, Spiritum amisit [emisit], et convexa coeli athleta triumphalis ascendit.

Vers. Conversatione coelesti sanctimonia ejus sacerdos exstitit pretiosus.

Resp. Sanctus Medardus quando accepit transitum corporis ipsius ore [horae] momento coeli aperti sunt, et sancti corpusculum divina luminaria cunctis videntibus adfuerunt.

Vers. Moxque in terra grande luxit diluvium; ita ut multum plueret aqua calida de nubilo coeli aperti.

Resp. Cumque ad tumulandum ducerentur sancta membra beati Medardi, quidam obviam factus est damnatis aurium auditibus, dum pretiosi velaminis peplum osculans, mox

recipere auditum fide promeruit.

Vers. Psallentiumque illico stupens melos audivit.

Dum. Resp. Prolixum est enarrare quantis se virtutibus debilium beato Medardo clamor attollat, sed, fusis precibus, quidquid expetitur incunctanter ejus effectibus et Oratione obtinetur.

Vers. Postquam igitur devotione fidelium maximo decore praefulta ejus tumuli urna exornata surrexit.

Resp. Inter Christicolas quos actio vexit in astris, pars tibi pro meritis magna, Medarde, patet.

Vers. Exsilium tibi mundus erat coenosa caventa [caverna].

Resp. Exsilium tibi mundus erat coenosa caventa, et modo te gaudet cive manente polus.

Exutus tenebris, vestitur tegmine lucis, post obitum frueris liberiore die.

Vers. Inter Christicolas, ut supra.

Resp. Quid referam mutus verbo, qui verba dedisti, quod gravat ejiciens, quod juvat omne locans, cuncta nec enumero; tua me praeconia vincunt.

Vers. Quidam caecus ad eum venit, rapuit palpando salutem.

In mediis tenebris fulsit aperta dies.

Cuncta.

Antiphonae unde supra.

Ad nocturn.

Antiph. Sanctus Medardus requiem deprecatus Spiritum amisit [emisit], et convexa coeli athleta triumphalis ascendit.

Ant. Postquam igitur devotione fidelium maximo decore praefulta ejus tumuli urna exornata surrexit.

Ant. Fusis precibus quidquid expetitur incunctanter ejus effectibus obtinetur.

Ant. Beatus Medardus sacerdos exstitit pretiosus, martyrium confessor implevit, pervenit victor meritis ad coronam.

Antiphonae in matutinis Laudibus.

Antiph. Inter Christicolas quos actio vexit in astris, pars tibi pro meritis magna, Medarde patet.

Ant. Quidam caecus ad eum venit, rapuit palpando salutem, in mediis tenebris fulsit aperta dies.

Ant. Alius quidam veniens jum veherentur membra sancta,

substratus meruit caecus habere diem.

Ant. Ad sepulcrum sancti Medardi aegri veniunt et sanantur, ubi benedicunt Dominum dicentes: benedictus es, Domine.

Ant. Compedibus validis alter manicisque ligatus, mox tetigit peplum, ferrea vincla 803 cadunt.

Ant. Conferat vinctis pro indulgentia delictorum generale praesidium, qui speciale solemnitatis suae hodie mundo praestitit ornamentum.

In Evangelio.

Antiph. E coelo calida aqua produxit nubilo, in ejus transitu magnum fuit mysterium.

*

Antiph. Solemnitatis ejus diem veneratione expetere depositionis suae commemoratio principalis innituit.

Antiph. Quando sanctus Medardus accepit transitum corporis ipsius ore [horae] momento coeli prorsus aperti sunt, et ante sancti corpusculum, quasi per tres horas divina luminaria astiterunt; et magnum fuit mysterium.

Ant. Cujus corporis solemne

pignus Suessionensium urbs tanti muneris praemio ditata promeruit, ut cum omnium populorum fidem [ Forte fidelium) solemni ambitione gratissima sancti Medardi membra tradenda essent sepulturae, amore gestandi onus leve sentirent.

Ant. Cumque sancta membra beati Medardi tumulo condirentur [conderentur], coelum apertum est, et duae columbae visae sunt descendisse, quasi nubes, et de ore ejus egressa est columba candida sicut nix.

Ant. Beatus Medardus per Trinitatis auxilium regis exercitum .

. . . vestigium. Ant. Sanctus Medardus nobilis natus, cum esset adhuc aetate parvus, jam bonitate maturus praedixit.

Ant. Solemnitatem beati Medardi debita veneratione percolere depositionis ejus commemoratio principalis invitat.

Crescat ergo in universorum pectoribus pro fidei ardore devotio, dum sancti confessoris Dei panditur magnitudo.

Ant. Solemne itaque pignus corporis beatissimi Medardi Suessionensium urbs tanti muneris praemio ditata promeruit, et cum omnium populorum solemni ambitione gratissima membra

tradenda sepulturae feretro veherentur, unanimi voce vel clamore gestiendi onus leve senserunt.

In vigilia sancti Joannis Baptistae, ad Vesperas

Vers. Fuit homo missus, ut supra, Ant.

Ingresso Zacharia templum Domini, apparuit ei Gabriel angelus stans a dextris altaris incensi.

Ad Invitatorium.

Antiph. Regem praecursoris Dominum venite adoremus.

In primo nocturno.

Antiph. Priusquam te formarem in utero, novi te, et antequam progredereris sanctificavi te.

Psal. Beatus vir qui non.

Ant. Ad omnia quae mittam te, dicit Dominus, ibis, ne timeas et [quae] mandavero tibi loqueris ad eos.

Psalm. Quare fremuerunt.

Ant. Ne timeas a facie eorum, quia ego tecum sum dicit Dominus.

Psalm. Domine, quid multiplicati sunt.

Vers. Posuisti, Domine.

Responsoria.

Resp. Fuit homo missus a Deo, cui nomen Joannes erat.

Hic venit ut testimonium perhiberet de lumine, et pararet Domino plebem perfectam.

Vers. Erat Joannes praedicans in deserto baptismum poenitentiae.

Et pararet.

Vers. Tu puer Propheta Altissimi vocaberis.

Resp. Elizabeth Zachariae magnum virum genuit, Joannem Baptistam praecursorem Domini, qui viam Domini praeparavit 804 in eremo.

Vers. Fuit homo missus a Deo, cui nomen Joannes erat.

Qui viam.

Resp. Priusquam te formarem in utero, novi te; et antequam exires de ventre sanctificavi te, et prophetam in gentibus dedi te.

Vers. Ad omnia quae mittam te ibis, et universa quae mandavero tibi loqueris.

Et Prophetam.

In secundo nocturno.

Antiph. Misit Dominus manum suam, et tetigit os

meum, et prophetam in gentibus fecit mihi [me] Dominus.

Psal. Cum invocarem.

Ant. Ecce dedi verba mea in ore tuo, et constitui te super gentes et regna.

Psal. Verba mea auribus.

Ant. Dominus ab utero vocavit me; de ventre matris meae recordatus est nominis mei.

Psal. Domine Dominus noster.

Responsoria.

Resp. Tu puer, propheta Altissimi vocaberis; praeibis enim ante faciem Domini, parare vias ejus.

Vers. Ad dandam scientiam salutis plebi ejus, in remissionem peccatorum eorum.

Parare. Resp. Descendit angelus Domini ad Zachariam dicens: accipe puerum in senectute tua, et habebit nomen Joannes Baptista.

Vers. Iste puer magnus coram Domino; nam et manus ejus cum ipso est.

Et habebit.

Resp. Hic praecursor directus, et lucerna ardens ante Dominum; ipse est enim Joannes, qui viam Domino praeparavit in eremo, sed et Agnum Dei demonstravit, et illuminavit mentes hominum.

Vers. Ipse praeibit

ante illum in Spiritu et virtute Eliae.

Ipse est.

Resp. Innuebant patri ejus, quem vellet vocari eum.

Et postulans pugillarem scripsit, dicens: Joannes est nomen ejus.

Vers. Apertum est os Zachariae, et prophetavit dicens: Joannes est. .

In tertio nocturno.

Antiph. Posuit os meum Dominus, quasi gladium acutum; sub umbra manus suae protexit me.

Psal. Domine, quis habitabit.

Ant. Formans me ex utero servum sibi Dominus in lucem gentium, ut sim salus ejus ab extremis terrae.

Psal. Domine, in virtute.

Ant. Reges videbunt, et consurgent principes, et adorabunt Dominum Deum tuum, qui elegit te.

Psal. Benedicam Dominum.

Vers. Justum deduxit Dominus.

Responsoria unde supra.

Resp. Praecursor Domini venit, de quo ipse testatur: Nullus major inter natos mulierum Joanne Baptista.

Vers. Ipse praeibit ante illum in spiritu et

virtute Eliae.

Nullus. Resp. Gabriel angelus apparuit Zachariae dicens: Nascetur tibi filius, nomen ejus Joannes vocabitur, et multi in nativitate ejus gaudebunt.

Vers. Erit enim magnus coram Domino, vinum et siceram non bibet.

Et multi.

Resp. Ecce constitui te hodie super gentes et regna, dicit Dominus, ut evellas et dissipes, aedifices et plantes in nomine Domini.

Vers. Tu, puer, propheta Altissimi vocaberis; praeibis enim ante faciem Domini, parare vias ejus.

Ut evellas.

Resp. Inter natos mulierum non surrexit major Joanne Baptista, quia viam Domini praeparavit in eremo.

Vers. Fuit homo missus a Deo, cui nomen Joannes erat.

Qui viam.

Resp. Ipse praecedet ante illum in spiritu et virtute Eliae, ut convertat corda Patrum, in filios et incredulos ad prudentiam.

Parare Domino plebem perfectam.

Vers. Tu puer Propheta, ut supra.

Resp. Puer qui natus est nobis, plusquam propheta 805 est; hic est enim de quo Salvator ait: inter natos mulierum

non surrexit major Joanne Baptista.

Vers. Angelus ad Zachariam locutus est, dicens: Uxor tua Elisabeth pariet tibi filium, et vocabis nomen ejus Joannem.

Antiphonae in matutinis Laudibus.

Antiph. Elisabeth Zachariae magnum virum genuit, Joannem Baptistam praecursorem Domini.

Ant. Innuebant Patri ejus, quem vellet vocari eum; et scripsit dicens: Joannes nomen ejus.

Ant. Joannes vocabitur nomen ejus; et multi in nativitate ejus gaudebunt.

Ant. Joannes est nomen ejus; vinum et siceram non bibet, et multi in nativitate ejus gaudebunt.

Ant. Iste puer magnus coram Domino nam et manus ejus cum ipso est.

Vers. Fuit homo.

In Evangelio.

Antiph. Apertum est os Zachariae, et prophetavit dicens: benedictus Deus Israel.

Ant. Ipse praeibit

ante illum in spiritu et virtute Eliae, parare Domino plebem perfectam.

Ant. Inter natos mulierum non surrexit major Joanne Baptista.

Ant. Tu puer, propheta Altissimi vocaberis; praeibis ante Dominum parare vias ejus.

Ant. Angelus ad Zachariam est locutus dicens: Uxor tua Elisabeth pariet tibi filium, et vocabis nomen ejus Joannem.

Ant. Nazaraeus vocabitur puer iste, vinum et siceram non bibet.

Et omne immundum non manducabit ex utero matris suae.

Ant. Fuit homo missus a Deo, cui nomen Joannes erat.

Ant. Hic venit Joannes, ut testimonium perhiberet de lumine, et pararet Domino plebem perfectam.

Ant. Ex utero senectutis et sterilis Joannes natus est praecursor Domini.

Ant. Pro eo quod non obedisti verbis meis, eris tacens, et non poteris loqui usque in diem nativitatis ejus.

Ant. Inter natos mulierum non est major Joanne Baptista.

Ant. Puer qui natus est nobis, plusquam propheta est.

Hic est enim de quo Salvator ait; inter natos mulierum non surrexit major Joanne Baptista.

*

Responsoria sive Antiphonae in vigilia sanctorum Joannis et Pauli.

Resp. Isti sunt duo viri misericordiae, qui assistunt ante Dominum dominatorem universae terrae.

Vers. Isti sunt duae olivae, et duo candelabra lucentia ante Dominum.

Dominatorem. Resp. Vidi conjunctos viros habentes splendidas vestes et angelus Domini locutus est ad me dicens: Isti sunt viri sancti facti amici Dei.

Vers. Vidi angelum Dei volantem per medium coelum, voce magna clamantem et dicentem.

Isti. Resp. Haec est vera fraternitas, quae nunquam potuit violari certamine, qui effuso sanguine secuti sunt Dominum, contemnentes aulas regias pervenerunt ad regna coelestia.

Vers. Ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum.

Contemnentes Resp.

Beati martyres Christi Joannes et Paulus dixerunt Juliano: nobis autem aliud non est, nisi unus Deus Pater et Filius et Spiritus sanctus.

Vers. Una

fides, unum baptisma, unus spiritus erat in eis Pater.

Resp. Beati eritis cum maledixerint vobis homines, et persecuti vos fuerint, et dixerint omne malum adversum vos mentientes, propter me.

Gaudete et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in coelis.

Vers. [Deest in Ms.

]

806 Antiphonae in matutinis Laudibus.

Antiph. Paulus et Joannes dixerunt ad Julianum: Nos unum Deum colimus, qui fecit coelum et terram.

Ant. Paulus et Joannes dixerunt ad Terentianum: Si tuus Dominus est Julianus, habeto pacem cum illo.

Nobis aliud [alius] non est nisi unus Dominus Jesus Christus.

Ant. Joannes et Paulus cognoscentes tyrannidem Juliani, facultates suas pauperibus erogare coeperunt.

Ant. Sancti Spiritus et animae Justorum, Hymnum dicite Deo in aeternum.

Ant. Joannes et Paulus dixerunt ad Gallicanum: Tu crede unum esse Deum, et eris victor melior [melius]

quam fuisti.

In Evangelio.

Antiph. Astiterunt justi ante Dominum, et ab invicem non separati sunt; gloriam Domini viderunt [Calicem Domini biberunt], et amici Dei appellati sunt.

In vigilia sancti Petri ad Vesperas.

Vers. In omnem terram.

Ant. Beatus Petrus apostolus vidit sibi Christum occurrere.

Adorans [adoravit] eum et dixit: Domine quo vadis?

Venio Romam iterum crucifigi.

Ad Invitatorium.

Antiph. Regem apostolorum Dominum venite adoremus.

Ant. In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum.

Psalm. Coeli enarrant.

Ant. Clamaverunt justi, et Dominus exaudivit eos.

Psalm. Benedicam Dominum.

Ant. Constitues

eos principes super omnem terram; memores erunt nominis tui, Domine.

Psalm. Eructavit. Vers. In omnem terram.

Responsoria.

Resp. Simon Petre, antequam de navi vocarem te, novi te; et super plebem meam principem te constitui, et claves regni coelorum tradidi tibi.

Vers. Quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum et in coelis; et quodcunque solveris super terram, erit solutum et in coelis.

Et claves.

Resp. Si diligis me, Simon Petre, pasce oves meas.

Domine, tu nosti, quia amo te, et animam meam pono pro te.

Vers. Si oportuerit me mori tecum, non te negabo.

Et animam.

Resp. Tu es Petrus, et super hanc Petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam; et tibi dabo claves regni coelorum.

Vers. Quodcunque, ut sup.

Et tibi.

In secundo nocturno.

Ant. Principes populorum congregati sunt cum

Deo Abraham.

Psal. Omnes gentes.

Ant. Dedisti haereditatem timentibus nomen tuum, Domine.

Psal. Exaudi, Deus, deprecationem.

Ant. Annunt averunt opera Dei, et facta ejus intellexerunt.

Psal. Exaudi, Deus, Orationem meam cum deprecor.

Vers. Dedisti haereditatem.

Responsoria unde supra.

Resp. Domine, si tu es, jube me venire ad te super aquas.

Et extendens manum apprehendit eum; et dixit ad eum: Modicae fidei, quare dubitasti?

Vers. Cumque vidisset ventum validum venientem timuit, et cum coepisset, mergi clamavit dicens: Domine, salvum me fac.

Et extendens.

Resp. Surge, Petre, et indue te vestimentis tuis; accipe fortitudinem ad salvandas gentes, quia ceciderunt catenae de manibus tuis.

Vers. Angelus autem Domini astitit, et lumen refulsit in habitaculo carceris, 807 percussoque latere Petri excitavit eum dicens, surge velociter.

Quia. Resp. Tu es pastor ovium,

princeps apostolorum: Tibi tradidit Deus omnia regna mundi; et ideo tibi traditae sunt claves regni coelorum Vers.

Quodcunque, ut supra.

Et ideo.

In tertio nocturno.

Antiph. Exaltabuntur cornua justi, alleluia.

Psal. Confitebimur. Ant. Lux orta est justo, alleluia, rectis corde laetitia, allel.

Psalm. Dominus regnavit, exsultet.

Ant. Custodiebant testimonia ejus, et praecepta ejus, alleluia.

Psal. Dominus regnavit, irascantur.

Vers. Custodiebant testimonia ejus.

Responsoria unde supra.

Resp. Quem dicunt homines esse Filium hominis?

Dixit Jesus discipulis suis.

Respondens Petrus, dixit: Tu es Christus Filius Dei vivi.

Et ego dico tibi, quia tu es Petrus; et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam.

Vers. Beatus es, Simon Petre, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus qui est in coelis.

Et ego dico.

Resp. Ego pro te rogavi, Petre, [ut] non deficiat fides tua; et tu

aliquando conversus confirma fratres tuos.

Vers. Caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus qui est in coelis.

Et tu aliquando.

Resp. Beatus est, Simon Petre, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus qui est in coelis.

Vers. Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam.

Resp. Petre, amas me?

Tu scis, Domine, quia amo te.

Pasce oves meas.

Resp. Simon Joannis, diligis me plus his?

Tu scis, Domine, quia amo te.

Vers. Etsi oportuerit, ut sup.

Quia. Resp. Solve, jubente Deo terrarum, Petre, catenas, qui facis ut pateant coelestia regna beatis.

Vers. Quodcunque. Resp. Qui regni claves et curam tradit ovilis; qui coeli terraeque Petro commisit habenas, ut reseret clausis, et solvat vincla ligatis.

Vers. Quodcunque. Vers. Ipsa tua, Petre, dissipare vincula

jussit, qui te mundanos jussit dissolvere nexus.

Ut reseret.

Resp. Petrus et Joannes ascendebant in templum, ad horam Orationis nonam.

Et quidam vir qui erat claudus ex utero matris suae, quem ponebant quotidie ad portam templi.

Vers. Argentum et aurum non est mecum, quod autem habeo hoc tibi dabo.

Quem ponebant.

Antiphonae in matutinis Laudibus.

Antiph. Petrus et Joannes ascendebant in templum, ad horam Orationis nonam.

Ant. Argentum et aurum non est mecum; quod autem habeo, hoc tibi dabo.

Ant. Dixit angelus ad Petrum: Circumda tibi vestimentis tuis et sequere me.

Ant. Misit Dominus angelum suum, et liberavit me de manu Herodis, alleluia.

Ant. Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam.

Vers. Constitues eos principes.

In Evangelio.

Antiph. Quodcunque ligaveris super terram, erit

ligatum et in coelis; et quodcunque solveris super terram, erit solutum et in coelis, dicit Dominus Simoni Petro.

Ant. Beatus es, Simon Petre.

Ant. Significavit Dominus Petro qua morte clarificaturus esset Deum, alleluia.

Ant. Ego pro te rogavi, Petre, ut non deficiat fides tua.

Et tu aliquando conversus, confirma fratres tuos.

Ant. Si diligis me, Simon Petre, pasce oves meas.

Tu scis, 808 Domine, quia amo te.

Ant. Tu es pastor ovium, princeps apostolorum; tibi traditae sunt claves regni coelorum.

Ant. Tu es Christus Filius Dei vivi; et tu beatus, Simon Barjona.

Ant. Simon Joannis, diligis me plus his?

tu scis, Domine, quia amo te.

Ant. Dixit Dominus Petro: Tibi dabo claves regni coelorum.

Ant. Beatus Petrus apostolus, ut supra.

Ant. Commendo tibi oves quas tradidisti mihi, alleluia.

Ant. Solve, jubente Deo terrarum, Petre, catenas, qui facis ut pateant coelestia regna beatis.

Ant. Super aquas ambulans Dominus Petro manum porrexit mergenti in pelagus.

Ant. Cum respexisset Petrus crucem, lacrymis [lacrymas] fundebat prae gaudio.

[ Caetera desunt.

] Non sum dignus.

Ant. Petrus et Paulus militantes Romam venerunt.

Circumdantes Simonem invenerunt cum Nerone fidem permanserunt Salvatorem.

Ant. Beatus Petrus dum penderet in cruce, alacri vultu Dominum deprecatur: Domine Jesu Christe, commendo tibi oves quas tradidisti mihi.

In die ad Vesperas.

Antiph. Juravit Dominus et non poenitebit eum: Tu es sacerdos in aeternum.

Psal. Dixit Dominus.

Ant. Collocet eum Dominus cum principibus populi sui.

Psal. Laudate, pueri.

Ant. Dirupisti, Domine, vincula mea, tibi sacrificabo hostiam laudis.

Psal. Credidi. Ant. Euntes ibant et flebant mittentes semina sua.

Psal. In convertendo.

Ant. Confortatus est principatus eorum, et honorati sunt amici tui, Deus.

Psal. Domine, probasti me.

Ant. Gloriosi principes terrae, quomodo in vita sua dilexerunt se, ita et in

morte non sunt separati.

Antiphonae et Responsoria in vigilia sancti Pauli apostoli.

--In primo nocturno.

Antiph. Qui operatus est Petro in apostolatum, operatus est et mihi inter gentes; et cognoverunt gratiam quae data est mihi a Christo Domino.

Psal. Coeli enarrant.

Vers. Qui me segregavit ex utero matris suae [meae], et vocavit per gratiam suam.

Ant. Scio cui credidi, et certus sum quia potens est depositum meum servare in illa die justus judex.

Psal. Benedicam Dominum.

Vers. De reliquo reposita est mihi corona justitiae.

Ant. Mihi vivere Christus est, et mori lucrum, gloriari me oportet in cruce Domini mei Jesu Christi.

Psal. Eructavit. Vers. Per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo.

Vers. In omnem terram.

Responsoria unde supra.

Resp. Qui operatus est Petro in apostolatum, operatus est et mihi inter gentes.

Et cognoverunt gratiam Dei, quae data est mihi.

Vers. Gratia Dei in me vacua non fuit, sed gratia ejus semper in me manet.

Et cognoverunt.

Resp. Scio cui credidi, et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem.

Vers. Reposita est mihi corona justitiae.

Quia. Resp. Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi; ideoque reposita est mihi corona justitiae.

Vers. Scio cui credidi, et certus sum quia potens est depositum meum servare.

Ideoque. Resp. Damasci praepositus gentis Arethae regis, voluit comprehendere.

A fratribus per murum submissus sum in sporta, et sic evasi manus ejus in nomine Domini.

Vers. Deus et Pater Domini mei Jesu Christi scit quia non mentior.

Et sic evasi.

809 In secundo nocturno.

Antiph. Tu es vas electionis, sancte Paule apostole,

praedicator veritatis in universo mundo.

Psal. Omnes gentes.

Vers. Per quem omnes gentes cognoverunt gratiam Dei.

Ant. Magnus sanctus Paulus vas electionis vere digne est glorificatus; qui et meruit thronum duodecimum possidere.

Psalm. Exaudi, Deus, deprecationem.

Vers. In regeneratione, cum sederit Filius hominis in sede Majestatis suae.

Ant. Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi.

Psal. Exaudi, Deus, Orationem meam cum dep.

Vers. De caetero reposita est mihi corona justitiae.

Vers. Annuntiaverunt opera Dei.

Responsoria unde supra.

Resp. Reposita est mihi corona justitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die justus Judex.

Vers. Scio cui credidi, et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem.

Justus. Resp. Isti sunt duae olivae, [et duo] candelabra lucentia ante Dominum, habent potestatem claudere coelum nubibus, et aperire portas ejus.

Quia linguae eorum claves coeli factae sunt.

Vers. In omnem terram exivit

sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum.

Habent. Resp. Constitues eos principes super omnem terram, memores erunt nominis tui, Domine, in omni progenie et generatione.

Vers. In omnem terram, ut supra.

In tertio nocturno

Antiph. Saulus qui et Paulus magnus praedicator, a Deo confortatus convalescebat, et confundebat Judaeos.

Psal. Confitebimur tibi, Deus.

Vers. Ostendens quia hic est Christus Filius Dei vivi.

Ant. Ne magnitudo revelationum extollat me, datus est mihi stimulus, angelus Satanae qui me colaphizet.

Propter quod ter Dominum rogavi, ut auferretur a me; et dixit mihi Dominus: Sufficit tibi, Paule, gratia mea.

Psal. Dominus regnavit, exsultet.

Vers. Nam virtus in infirmitate perficitur.

Ant. Reposita est mihi corona justitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die Judex.

Psal. Dominus regnavit, irascantur.

Vers.

Cooperante gratia Spiritus sancti.

Vers. Dedisti haereditatem.

Resp. unde supra.

Resp. Isti sunt duo viri misericordiae.

Vers. Isti sunt duae olivae.

Dominatorem. Resp. Stolam jucunditatis induit eum Dominus, et coronam pulchritudinis posuit super caput ejus.

Vers. Cibavit illum pane vitae et intellectus, et aqua sapientiae salutaris potavit eum.

Et coronam.

Resp. Corona aurea super caput ejus, expressa signo sanctitatis, gloriae, honoris, et opus fortitudinis.

Vers. Quoniam praevenisti eum in Benedictionibus dulcedinis; posuisti in capite ejus coronam de lapide pretioso.

Gloriae. Resp. Posuit coronam capiti meo, et circumdedit me muro salutis, ad expugnandas gentes et omnes inimicos.

Vers.

Judica, Domine, nocentes me, expugna impugnantes me; apprehende arma et scutum.

Ad expugnandas.

Resp. Gloria et honore coronasti eum, Domine; et constituisti eum super opera manuum tuarum; omnia subjecisti sub pedibus ejus.

Vers. Quoniam praevenisti eum 810 in Benedictionibus.

Resp. Ecce ego mitto vos.

Resp. Tollite jugum.

Resp. Dum steteritis.

Resp. Egregie Dei Paule, doctor gentium, et divinorum propagator praeceptorum, ecce nomen tuum in libro vitae coelestis ascriptum est, et memoriale tuum non derelinquetur in saecula.

Vers. Magnus sanctus Paulus vas electionis, vere digne est glorificatus.

In Matutinis.

Antiph. Ego plantavi, Apollo rigavit; Deus autem incrementum dedit, allel.

Vers. Unusquisque propriam mercedem accipiet, secundum suum laborem.

Ant. Libenter gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me virtus Christi.

Vers. Quando autem

infirmor, tunc fortior sum.

Ant. Sancte Paule apostole, praedicator veritatis, et doctor gentium, intercede pro nobis ad Dominum, qui te elegit.

Vers. Ut digni efficiamur gratia ejus.

Ant. Gratia Dei in me vacua non fuit, sed gratia ejus semper in me manet.

Vers. Gratia Dei sum id quod sum.

Ant. Damasci praepositus gentis Arethae regis, voluit me comprehendere.

A fratribus per murum submissus sum in sporta, et sic evasi manus ejus in nomine Domini.

Vers. Deus et Pater Domini mei Jesu Christi scit quia non mentior.

Vers. Constitues eos principes

In Evangelio.

Antiph. Vos qui secuti estis me, sedebitis super sedem judicantes duodecim tribus Israel, alleluia.

Vers. Dum venerit Filius hominis in sede Majestatis suae.

Ant. Ter virgis caesus sum, semel lapidatus sum, ter naufragium pertuli pro Christi nomine.

Ant. Nocte et die in profundum maris fui.

Ant. Petrus apostolus et Paulus praedicator gentium, ipsi

nos docuerunt legem tuam, Domine.

Ant. In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum.

Ant. Vos qui reliquistis omnia, et secuti estis me, centuplum accipietis, et vitam aeternam possidebitis.

Ant. Nolite timere eos qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere, dicit Dominus.

Antiphonae et Responsoria in vigilia Benedict abbatis.

--In primo nocturno.

Antiph. Fuit vir vitae venerabilis gratia abbas Benedictus.

Psalm. Beatus vir.

Ant. Ab ipso pueritiae suae [tempore] cor gerens senile, aetatem moribus transiens, nulli animum dedit voluptati.

Psalm. Quare fremuerunt.

Ant. Dum in hac terra esset, quo temporaliter uti potuisset, jam quasi aridum mundum cum flore despexit.

Psalm. Cum invocarem.

Ant. Nursiae provincia exortus, Romae liberalibus litterarum studiis traditus a parentibus fuerat.

Psalm. Verba mea.

Ant. Relicta domo rebusque patris soli

Deo placere [cupiens], sanctae conversationis habitum quaesivit.

Psal. Domine Dominus noster.

Ant. Recessit igitur scienter nescius, et sapienter indoctus.

Psalm. In Domino confido.

Responsoria unde supra.

Resp. Fuit vir vitae venerabilis gratia Benedictus et nomine, ab ipso pueritiae tempore cor gerens senile, aetatem quippe moribus transiens, nulli 811 animum voluptati dedit.

Vers. Recessit igitur scienter nescius, et sapienter indoctus.

Ab ipso.

Resp. Hic itaque cum, relictis litterarum studiis, petere deserta decrevisset, nutrix, quae hunc amabat, sola secuta est.

Vers. Recessit igitur, ut supra.

Resp. Igitur beatus Benedictus, cum conspiceret nutricem suam flere, moxque se cum lacrymis in Orationem

dedit; et ei sanum capisterium reparavit.

Resp. Ipsum quoque capisterium in ecclesiae ingressu suspenso [suspensum], quatenus et praesentis et secuturi omnes agnoscerent Benedictus puer conversationis gratia a quanta perfectione coepisset.

Moxque inito consilio venenum vino miscuere; quo accepto signavit, sicque confractum est, ac si pro signo lapidem dedisset.

Vers. Intellexit protinus vir Dei, quia potum mortis habuerat, quod non potuit portare signum vitae.

Sicque.

In secundo nocturno.

Antiph. Hic itaque cum jam, relictis litterarum studiis, petere deserta decrevisset, nutrix quae hunc arctius amabat, secuta est.

Psalm. Domine, quis habitabit.

Ant. Praedicta nutrix illius, ad purgandum triticum a vicinis mulieribus praestari sibi capisterium petiit, quod casu accidere [ Dele accidere] confractum est.

Psal. Conserva me.

Ant. Compassus nutrici Orationem dedit Benedictus puer cum lacrymis;

capisterium reparavit.

Psalm. Domine, in virtute.

Ant. Benedictus Dei famulus, magnum fecit miraculum; preces fudit ad Dominum, rejunxit capisterium.

Psal. Domini est terra.

Ant. Qui dum eremum peteteret, Romanum [Romanus] monachum obviavit, cujus cum desiderium cognovisset, et secretum tenuit, et adjutorium impendit.

Psalm. Beati quorum remissae.

Vers. Cumque in spem positus submitti panem diabolus conspiceret, jactavit lapidem, et tintinnabulum fregit.

Resp. Convocatis discipulis, beatus Benedictus dixit: Misereatur vobis sempiternus Deus; nunquid non prius dixi vobis, quia meis ac vestris moribus minime conveniret?

Vers. Itaque juxta mores vestros vobis patrem quaerite, quia me habere minime potestis.

Nunquid. Resp. Quidam rusticus defuncti corpus filii in ulnis ferens, orbitatis luctu aestuans ad monasterium venit.

Benedictum Patrem quaesivit.

Mox ut aspexit, clamare coepit: Redde filium meum, redde filium meum.

Vers. Vir

autem Domini in hac voce substitit dicens: Nunquid ego filium tuum abstuli?

cui ille respondit: Mortuus est, veni resuscita eum.

Redde. Resp. Domine, non respicias peccata mea, sed fidem hujus hominis, qui rogat resuscitari filium suum; et redde in hoc corpusculo animam quam tulisti.

Et completa Oratione revixit, et sanum reddidit patri suo.

Vers. Et regrediente anima ita corpusculum omne contremuit, et sub oculis omnium qui aderant vivus apparuit.

Et sanum.

Resp. Pater sanctus dum intentam oculorum aciem in splendore coruscae lucis habere videretur, vidit Germani animam Capuani episcopi in sphaera ignea ab angelis in coelum deferri.

Vers. Factumque est, ut reverendissimum Germanum is qui missus fuerat defunctum reperit.

Resp. Eodem vero anno quod [quo] de hac vita erat exiturus, quibusdam discipulis secum conversantibus, quibusdam longe manentibus sanctissimi sui obitus denuntiavit diem.

Vers. [Supple praesentibus indicans.

] Ut audita per silentium tegerent, absentibus indicens quale eis signum

fieret quando ejus anima de corpore exiret.

Sanctissimi. Resp. Ante sextum vero sui exitus diem aperire sepulturam 812 sibi jubet; qui mox correptus febribus acri coepit dolore fatigari usque ad mortem.

Vers. Cumque per singulos dies languor ingravesceret, sexto die portari se in oratorium a discipulis fecit.

Qui mox.

Resp. Sexto namque die portari se in oratorium a discipulis fecit, ibique exitum suum dominicis sacramentis munivit, atque inter discipulorum manibus [manus] expiravit.

Vers. Erectis in coelum manibus fecit [stetit], et ultimum spiritum inter verba Orationis efflavit.

Atque. Resp. Hodie sanctus Benedictus per viam Orientis tramitem videntibus discipulis coelum tetendit, et ab angelis in gloria suscepturus est [susceptus est].

Vers. Tunc itaque sancti viri obitum sicut praesentes discipuli viderunt, ita absentes hoc signum quod eis praedictum fuerat agnoverunt.

Videntibus. Resp. Factum

est post obitum sanctissimi viri, mulier mente capta venit ad specum ejus, et ingressa mansit in eo, et sana facta est ex illa hora.

Vers. Et in ea sanitate quam acceperat permansit omnibus diebus vitae suae.

Vers. Via recta Orientis tramite ab ejus cella ad coelum usque tendebatur, cui venerando habitu vir desuper clarus assistens, cui esset via quam cernerent discipulis inquisivit; ipsi vero nescire se professi sunt.

Antiphonae in matutinis Laudibus.

Antiph. Intempesta nocte oravit Benedictus.

[ Adjiciendum forte vidit] Fusam lucem desuper cunctas noctis tenebras effugasse tantoque splendore clarescere, ut diem vinceret lux illa.

Ant. Sicut discipulis ipse referebat, quasi sub uno solis radio omnis mundus collectus ante ejus oculos momento adductus est.

Ant. Orabat sanctus Benedictus: Domine, non aspicias peccata mea, sed fidem hujus hominis, qui rogat resuscitari filium suum.

Et sub oculis omnium

viventem puerum reddidit patri suo.

Ant. Frater Maure, curre velociter, quia puer Placidus in amne flumen [ Redundat flumen] mergitur.

Ant. Dumque super undas Placidus traheretur, Maurus occurrit in mediis fluctibus.

Emerso pede puerum liberavit, Ant.

Intempestae noctis cuncta sub silentio, quasi sub solis radio omnem mundum conspexit.

Ant. Benedictus Dei famulus per Spiritus sancti indagia praecognoscens quae ventura sunt omnia.

In Evangelio.

Antiph. Hodie sanctus Benedictus per viam Orientis tramitem [recto tramite] videntibus discipulis coelum tetendit; hodie erectis manibus inter verba Orationis migravit.

Hodie in gloria ab angelis susceptus est.

Ant. Sanctimonialis autem femina, cum negantis verba audisset, orationem fudit, et inundatio pluviarum erupit.

In vigilia sancti Laurentii ad Vesperas.

Vers. Justum deduxit Dominus.

Ant. Beatus Laurentius

cum in craticula supra positus ureretur, ad impiissimum tyrannum dixit: Assatum est jam, versa et manduca; nam facultates Ecclesiae quas requiris, in coelestibus thesauris manus pauperum deportaverunt.

Ad Invitatorium.

Antiph. Regem martyrum Dominum venite adoremus.

Ant. Quo progrederis sine filio, pater?

Quo, sacerdos sancte, sine ministro properas?

Psal. Beatus vir.

Vers. Beatus Laurentius dixit.

Ant. Noli me derelinquere, pater sancte, quia thesauros tuos jam expendi, quos tradidisti mihi.

Psal. Quare 813 fremuerunt.

Vers. Quid in me ergo displicuit paternitati tuae?

Ant. Non ego te desero, fili, neque derelinquo, sed majora tibi debentur pro Christi fide certamina.

Psalm. Domine, quid multip.

Vers. Beatus Sixtus dixit.

Vers. Gloria et honore.

Responsoria unde supra.

Resp. Levita Laurentius bonum opus operatus est,

qui per signum crucis caecos illuminavit; et thesauros Ecclesiae dedit pauperibus.

Vers. Dispersit dedit pauperibus, justitia ejus manet in saeculum saeculi.

Et thesauros.

Resp. Puer meus, noli timere, quia ego sum tecum, dicit Dominus; si transieris per ignem, flamma non nocebit te, et odor ignis non erit in te.

Vers. Donec ponam inimicos tuos, ut supra.

Resp. Strinxerunt corporis membra posita in craticula.

Superjectis prunis insultat levita Christi.

Beate Laurenti martyr Christi, intercede pro nobis.

Vers. Hic est vir qui non est derelictus a Domino in die certaminis sui.

Beate. Vers. Carnifices vero ministrabant carbones subter cratem ferream.

Resp. Quo progrederis sine filio, Pater?

quo, sacerdos sancte, sine diacono properas?

tu nunquam sine ministro sacrificium offerre consueveras.

Vers. Quid in me ergo displicuit paternitati tuae?

Nunquid degenerem probasti?

Experire certe utrum [idoneum] ministrum elegeris, cui

commisisti dominici sanguinis consecrationem.

Tu nunquam.

In secundo nocturno.

Antiph. Beatus Laurentius orabat, dicens: Domine Jesu Christe, Deus de Deo, miserere mihi servo tuo.

Psal. Cum invocarem.

Vers. Quia accusatus non negavi nomen sanctum tuum, interrogatus te Christum confessus sum.

Ant. Dixit Romanus ad beatum Laurentium: video ante te juvenem pulcherrimum; festina me baptizare.

Psalm. Verba mea.

Vers. Afferens autem urceum cum aqua, misit se ad pedes ejus.

Ant. Beatus Laurentius dixit: Mea nox obscurum non habet, sed omnia in luce clarescunt.

Psal. Domine, Dominus noster.

Vers. Quia ipse Dominus novit, quia accusatus non negavi, interrogatus Christum confessus sum.

Vers. Posuisti, Domine, super caput ejus.

Responsoria unde supra.

Resp. Noli me derelinquere, pater sancte, quia thesauros tuos jam expendi.

Non ego te desero, fili,

neque derelinquo; sed majera tibi debentur pro fide Christi certamina.

Vers. Nos enim quasi senes levioris pugnae cursum accipimus; te quasi juvenem gloriosior de tyranno triumphus exspectat.

Post triduum sequeris sacerdotem levita.

Sed majora.

Resp. Beatus Laurentius clamavit, et dixit: Deum meum colo, et illi soli servio; et ideo non timeo tormenta tua.

Vers. Mea nox obscurum non habet, sed omnia in luce clarescunt.

Et ideo.

Resp. In craticula te Deum non negavi, et ad ignem applicatus te Dominum Jesum confessus sum.

Vers. Probasti, Domine, cor meum, et visitasti nocte.

Et ad ignem.

In tertio nocturno.

Antiph. Strinxerunt corporis membra posita super craticulam; subjectis prunis insultat levita Christi.

Psal. Domine, quis habitabit.

Vers. Carnifices vero ministrabant carbones subtus cratem ferream.

Ant. Igne me examinasti, et non est inventa in me iniquitas.

Psal. Exaudi, Domine.

Vers. Probasti, Domine,

cor meum, et visitasti nocte.

Ant. Interrogatus 814 te Dominum confessus sum.

Assatus gratias ago.

Psal. Domine, in virtute.

Vers. Gratias tibi ago, Domine, quia januas tuas ingredi merui.

Vers. Justum deduxit Dominus per vias rectas.

Responsoria unde supra.

Resp. O Hippolyte, si credis in Dominum Jesum Christum, et thesauros tibi ostendo, et vitam aeternam promitto.

Vers. Dispersit dedit pauperibus, justitia ejus manet in saeculum saeculi.

Et thesauros.

Resp. Gaudeo plane, quia januas Christi tuas ingredi merui, quia accusatus non negavi, interrogatus Christum confessus sum, assatus gratias ago.

Vers. Probasti, Domine, cor meum, et visitasti nocte.

Assatus. Resp. Voluit esse hostia levita Laurentius, qui dum assaretur non negavit Dominum, et ideo inventus est sacrificium laudis.

Vers. In craticula depositus Deum non negavit; et ad ignem applicatus Christum confessus.

Et ideo.

Resp. Hic est vir, qui non est derelictus a Deo,

in die certaminis sui; et ipse conculcavit caput serpentis antiqui.

Modo coronabitur, quia fideliter vicit in mandatis Domini.

Vers. Iste est qui contempsit vitam mundi, et pervenit ad coelestia regna.

Modo. Resp. Beatus Laurentius dixit: Ego me obtuli sacrificium Deo, in odorem suavitatis.

Vers. Quoniam ad te orabo, Domine, mane exaudies vocem meam.

Vers. Gratias tibi ago, Domine.

Resp. Protector tuus ego sum, noli timere, dicit Dominus; cum transieris per ignem, non combureris, et flamma non comburet te, quia tenebo manum tuam.

Vers. Liberasti, Domine, corpus meum a perditione, et a pressura flammae, quae circumdedit me.

Et in medio ignis non aestuatus, quia tenebo.

Resp. Beatus vir Laurentius, qui post aurum non abiit, nec speravit in thesauris pecuniae.

Fecit enim mirabilia in vita sua.

Vers. Hic est vere martyr, qui pro Christi nomine sanguinem suum fudit.

Fecit.

In matutinis Laudibus.

Antiph. Laurentius ingressus est martyr, et confessus est nomen Domini Jesu Christi.

Ant. Gaudeo plane quia januas Christi ingredi merui.

Ant. Laurentius bonum opus operatus est, qui per signum crucis caecos illuminavit.

Ant. Probasti, Domine, cor meum, et visitasti nocte.

Ant. Adhaesit anima mea post te, quia caro mea igne cremata est pro te, Deus meus.

Ant. Misit Dominus Angelum suum, et liberavit me de medio ignis, et non sum aestuatus.

Ant. Beatus Laurentius orabat dicens: gratias tibi ago, Domine, quia januas tuas ingredi merui.

Ant. Accusatus non negavi nomen sanctum tuum.

Interrogatus te Dominum confessus sum.

Vers. Posuisti, Domine.

In Evangelio.

Antiph. In craticula sanctum Dominum non negavi, et ad ignem applicatus Christum confessus sum.

Probasti cor meum, et visitasti nocte; igne me examinasti, et non est inventa in me iniquitas.

Ant.

Gratias tibi ago, Domine, quia januas tuas ingredi merui.

Ant. Gratias ago Deo meo, quia hostia Christi effici merui.

Assutus non negavi, et interrogatus Christum confessus sum.

Ant. O Hippolyte, si credideris in Dominum Jesum Christum et thesauros tibi ostendo, et vitam aeternam promitto?

Ant. Si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater meus qui est in coelis, dicit Dominus.

Ant. Volo, Pater, ut ubi ego sum, illic sit et minister meus.

815 In vigilia sancti Tiburtii martyris, ad Vesperas.

Antiph. Inclytus martyr Tiburtius, cum nudatis plantis super prunas ferventes incederet, Fabiano praefecto dixit: Videtur mihi quod super roseos flores incedam, in nomine Domini mei Jesu Christi.

De sancto Hippolyto, ad Vesperas.

Vers. Justum deduxit Dominus.

Ant. Si quis mihi ministraverit, ut supra.

Ad Invitatorium.

Antiph. Regem martyrum Dominum, venite adoremus.

In primo nocturno.

Antiph. Valerianus tradidit beato Hippolyto Laurentium, ut eum custodiret.

Psal. Beatus vir qui non abiit.

Ant. Vidit Hippolytus a beato Laurentio caecum illuminatum, statim credidit.

Psal. Quare fremuerunt.

Ant. Impositas [ Forte imposuit] manus Hippolytus super oculos caecorum, et sanabantur.

Psal. Domine, quid multip.

Vers. Gloria et honore.

Responsoria.

Resp. Beatissimus Christi martyr Hippolytus, dum baptismi gratiam accepisset a beato Laurentio, ponebat manus super oculos caecorum, et sanabantur.

Vers. Caeco illuminato a beato Laurentio Hippolytus credidit, et percipi [percipere] meruit baptismi sacramentum.

Ponebat. Ant. Multi caeci et imbecilles venientes ad custodiam beati Laurentii, oranda sanctus

Hippolytus ponebat manus, et curavit eos; propterea a militibus comprehensus, ducebatur ad Decium.

Vers. Justinus et Hippolytus rapuerunt corpus Laurentii, et sepelierunt.

Propterea. Resp. Requisitus a Decio sanctus Hippolytus de corpore Laurentii, et quid sepelisset, respondens Hippolytus dixit: Christianus ego sum, et Christi martyrem diligenter sepelivi.

Vers. Miror mihi valde, praeses, pro quid ore polluto martyrem nominasti.

Respondens.

In secundo nocturno.

Ant. Decius Caesar vocavit Hippolytum, et interrogavit, corpora sanctorum pro quid rapuisset.

Psal. Cum invocarem.

Ant. Ingressus itaque Hippolytus in domum suam, dedit pacem omnibus.

A militibus comprehensus ducebatur ad praesidem.

Psal. Verba mea.

Ant. Dum venisset Hippolytus in praesentiam Decii, subridens Decius dixit: Tu magus factus es,

qui abstulisti corpus Laurentii.

Psalm. Domine Dominus noster.

Vers. Posuisti, Domine.

Responsoria unde supra.

Resp. Regressus itaque Hippolytus post diem tertuum, venit in domum suam, et dedit pacem omnibus servis suis, et communicavit de sacrificio altaris Laurentii martyris.

Vers. Et posita mensa prius quam cibum sumeret, a militibus comprehensus pervenit ad praetoria.

Et communicavit.

Resp. Dum Hippolytus in domum suam convivia cibus [ Forte convivii cibos] poneret, missi a Decio milites tenuerunt eum, et adduxerunt ad Decium; quem videns Caesar subridens dixit: Nunquid tu magus effectus es, qui corpus Laurentii abstulisti.

Vers. Decius dixit: Fruere mihi licite; esto noster amicus.

Hippolytus dixit: Miles Christi ego sum, et ejus praecepta custodire 816 desidero.

Quem videns.

Resp. Expoliavit vestem Hippolytum Decius, qua induebatur in habitu Christiano, et dicit ei: Sacrifica diis et acquiesce praeceptis nostris, et vive militiae palmae.

Vers. Gratias ago

Deo meo, qui me confortavit in conspectu principum.

Et dicit.

In tertio nocturno.

Antiph. Respondit Hippolytus ad Decium, dicens: Non sum ego magus, nisi Christianus.

Psal. Domine, quis habitabit.

Ant. Quo audito, Decius, furore arreptus, jussit Hippolytum lapidibus obtundi.

Psal. Exaudi, Domine.

Ant. Exspoliavit Decius Hippolyto [vestem] qua induebatur in habitu Christiano.

Psal. Domine, in virtute.

Responsoria.

Resp. Oravit sanctus Hippolytus voce magna, et dixit: Gratias tibi ago, Domine meus Jesu Christe, quia famulos meos in conspectu tuo pati video.

Resp. Suadens Decius Hippolyto dixit: Nunquid tu cultor deorum fuisti?

sacrifica diis, fruere palma militiae.

Et respondens Hippolytus dixit: Christianus ego

sum et vestigium [ Verbum deest in Ms.

] adipisci cupio.

Vers. Tunc beatus Hippolytus voce clara dicebat: Militia mea fides christiana.

Resp. Jussit Dectus militibus dicens: Exuite Hippolytum vestem, et fustibus caedite.

Ut [ Forte et] cum caederetur, dixit: Miles Christi ego sum, et verbera tua non reveresco.

Vers. Utere militia pristina quam semper habuisti: respondens [respondit] Hippolytus dicens.

Resp. Postquam in praesentia Hippolyti famuli sui martyrizati sunt, dixit Hippolytus: Gratias tibi ago, Domine Jesu Christe, quia famulos meos in conspectu sanctorum [ Verbum deest in Ms.

] Vers.

Miles Christi Hippolytus, armatus fide, in conspectu judicum dixit.

In Matutinis.

Antiph. Dixit Hippolytus ad Decium: Non me exspoliasti, sed magis vestisti.

Ant. Praeses dixit ad Hippolytum: Factus es insipiens ut nuditatem tuam non crubescis [erubesceres].

Ant. Dixit Caesar ad Hippolytum: Nunc magus factus es.

Respondens

Hippolytus dixit ad Decium: Non sum ego magus, sed servus Domini mei Jesu Christi.

Ant. Tunc Valerianus in conspectu Hippolyti, famulos illius martyrizare praecepit.

Ant. Exemplum meretur fieri.

Vers. Justum deduxit Dominus.

[ Caeterae desunt in Ms.

]

In Evangelio.

Antiph. Oravit sanctus Hippolytus voce magna, et dixit: Gratias tibi ago, Domine meus Jesu Christe, quia famulos meos in conspectu tuo pati video.

Ant. Beatus Hippolytus obtulit se in conspectu Romuli, et voce clara dixit: Ego Christum confiteor.

Ant. Hippolytus famulus Christi Dominum deprecabatur: Domine Jesu Christe, accipe spiritum meum.

Ant. Audita est vox infantium et dicentium: Gloria in excelsis Deo, allel.

Ant. Decius Caesar vocavit Hippolytum, et interrogavit, corpora sanctorum pro quid rapuisset.

Ant. Ingressus itaque Hippolytus in domum suam, dedit pacem omnibus.

Ant. A militibus

comprehensus ducebatur ad Decium.

Ant. Dum venisset Hippolytus in praesentiam Decii, subridens Decius dixit: Magus factus es, quia abstulisti corpus Laurentii.

817 Responsoria sive Antiphonae de Assumptione sanctae Mariae.

Resp. Vidi speciosam sicut columbam ascendentem desuper rivos aquarum, cujus inaestimabilis odor erat nimis in vestimentis ejus.

Et sicut dies verni circumdabant eam flores rosarum, et lilia convallium.

Vers. Quae est ista quae ascendit per desertum sicut virgula fumi, ex aromatibus myrrhae et thuris?

Et sicut.

Resp. Sicut cedrus exaltata sum in Libano, et sicut cypressus in monte Sion; quasi myrrha electa dedi suavitatem odoris.

Et sicut cinnamomum et balsamum aromatizans.

Resp. Diffusa est gratia in labiis tuis, propterea benedixit te, Deus, in aeternum.

Vers. Speciosa facta es et suavis in deliciis tuis.

Propterea. Vers. Myrrha et gutta, et casia a

vestimentis tuis, a domibus eburneis, ex quibus delectaverunt te filiae regum in honore tuo.

Propterea. Resp. Veni, electa mea, et ponam in te thronum meum, quia concupivit Rex speciem tuam.

Vers. Specie tua et pulchritudine tua, intende, prospere procede, et regna.

Quia. Resp. Quae est ista quae processit sicut sol, et formosa tanquam Jerusalem?

Viderunt eam filiae Sion, et beatam dixerunt, et reginae laudaverunt eam.

Vers. Quae est ista, ut supra.

Resp. Ista est speciosa inter filias Jerusalem.

Sicut vidistis eam plenam charitatem et dilectionem [charitate et dilectione] in cubilibus et in hortis aromatum.

Vers. Specie tua, ut supra.

Resp. Beatam me dicent omnes generationes, quia fecit mihi Dominus magna qui potens est, et sanctum nomen ejus.

Vers. Et misericordia ejus a progenie in progenies, timentibus eum.

Resp. Ornatam in monilibus filiam Sion Dominus concupivit, et dicentes [videntes] eam filiae Sion, beatissimam praedicaverunt dicentes, unguentum effusum nomen tuum.

Vers. Adfuit regina

a dextris tuis in vestitu deaurato circumdata varietate.

Resp. Haec est dies praeclara hodie, in qua beata virgo genitrix Christi Maria felici cursu migravit ad Christum.

Et interroga .

. . . [ Desunt duo verba in Ms.

] virginum obtinens principatum.

Vers. Haec est beata virgo Maria ad cujus transitum apostoli praestaverunt obsequium.

Et interroga.

Resp. Gaude, Maria, ut supra.

Vers. Gabrielem archangelum.

Resp. Beata es, virgo Maria Dei genitrix, quae credidisti Dominum.

Perfecta sunt in te quae dicta sunt tibi.

Ecce exaltata es super choros angelorum, intercede pro nobis ad Dominum Deum nostrum.

Vers. Ave, Maria, gratia plena, Dominus tecum.

Inter cede.

Resp. O quam pulchra et speciosa est Maria virgo Dei, quae de mundo migravit ad Christum; inter choros Virginum fulget sicut sol in virtute coelesti.

Vers. Gaudent angeli, exsultant archangeli in Maria virgine.

Quae. Resp. Beata et venerabilis.

Vers. Benedicta tu in mulieribus.

Resp. Beata es,

Maria, quae non.

Vers. Ave, Maria.

Resp. Ista est Sion quam elegit Dominus in haereditatem sibi, haec requies mea in saeculum saeculi, hic habitabo, dicit Dominus.

*

Resp. Super salutem et omnem pulchritudinem dilecta es a Domino, et regina coelorum vocari digna es.

Gaudet chorus angelorum consortes et concives nostri.

Vers. Valde eam nobis oportet venerari quae nunc sancta [ Verbum deest in Ms.

] et intacta Virgo.

Resp. Haec est Virgo sapiens, prudens et humilis, 818 quae in aula Regis enutriri meruit, propter quod et meruit vocari regina coelorum.

Vers. Diffusa est, ut supra.

Antiphonae unde supra.

In primo nocturno.

Antiph. Exaltata es, sancta Dei genitrix, super choros angelorum ad coelestia regna.

Psal. Domine Dominus noster.

Ant. Paradisi portae per te nobis

apertae sunt, quas [quae] hodie gloriosa cum angelis triumphas.

Psal. Coeli enarrant.

Ant. Benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui.

Psal. Domini est terra.

Vers. Specie tua et pulchritudine tua.

In secundo nocturno.

Antiph. Specie tua et pulchritudine tua, intende prospere procede et regna.

Psal. Eructavit. Ant. Adjuvabit eam Deus vultu suo, Deus in medio ejus non commovebitur.

Psal. Deus noster refugium.

Ant. Sicut laetantium omnium nostrum habitatio est in te, sancta Dei genitrix.

Psal. Fundamenta.

In tertio nocturno.

Antiph. Gaude, Maria virgo, cunctas haereses sola interemisti in universo mundo.

Psal. Cantate 1. Ant. Dignare me laudare te, Virgo sacrata, da mihi virtutem contra hostes tuos.

Psal. Dominus regnavit, exsultet.

Ant. Post partum virgo inviolata permansisti; Dei genitrix, intercede pro nobis.

Psal.

Cantate 2. Vers. Elegit eam Dominus.

In Matutinis.

Antiph. Assumpta est Maria in coelo; gaudent angeli; laudantes benedicunt Dominum.

Ant. Maria virgo assumpta est ad aetherem thalamum, in quo Rex regum stellato sedet solio.

Ant. In odore unguentorum tuorum currimus; adolescentulae dilexerunt te nimis.

Ant. Benedicta filia tu a Domino, quia per te fructum vitae communicavimus.

Ant. Pulchra es et decora, filia Jerusalem, terribilis ut castrorum acies ordinata.

Vers. Specie tua.

In Evangelio.

Antiph. Quae est ista quae ascendit sicut aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol, terribilis ut castrorum acies ordinata?

Antiph. Hodie Maria virgo coelos ascendit; gaudete, quia cum Christo regnat in aeternum.

Ant. Maria virgo, semper laetare, quae meruisti Christum portare coeli et terrae conditorem,

quia de tuo utero protulisti mundi Salvatorem.

Ant. O quam pulchra et casta generatio cum claritate.

Ant. Haec est quae nescivit thorum in delicto, habebit fructum in respectione animarum sanctarum.

Ant. Bonorum enim laborum gloriosus est fructus.

Ant. Speciosa facta es, et suavis in deliciis tuis, sancta Dei genitrix.

Ant. Revertere, revertere Sunamitis; revertere, revertere, ut intueamur te.

Ant. Ante thorum hujus Virginis frequentate nobis dulcia capita dragmis [cantica dramatis].

Ant. Optimam partem elegit sibi Maria, quae non auferetur ab ea in aeternum.

Ant. Unguentum effusum est nomen tuum, Dei genitrix; et recte [recti] diligunt te.

Ant. Oculi tui, sancta Dei genitrix, sicut piscina in Hesebon, quae sunt in porta filiae multitudinis in aeternum.

Ant. Nigra sum, sed formosa, filiae Jerusalem; ideo dilexit me Rex, et introduxit me in cubicula sua.

Ant. Sicut myrrha electa 819 odorem dedisti suavitatem, sancta Dei genitrix.

Ant. Hortus conclusus es, sancta Dei genitrix, hortus conclusus, fons

signatus.

Ant. Sub tua protectione confugimus, ubi infirmi acceperunt virtutem; et propter hoc tibi psallimus, Dei genitrix Virgo.

Ant. Paradisi porta per Evam cunctis clausa est, et per Mariam virginem iterum patefacta est, alleluia.

Ant. Beata mater et innupta Virgo gloriosa regina mundi.

Ant. In flore mater, in partu virgo, gaude et laetare, Virgo mater Domini.

Ant. Sub tuum praesidium confugimus, sancta Dei genitrix, nostras deprecationes ne despicias in necessitatibus, sed a periculis libera nos semper, Virgo benedicta.

Ant. Surge, aquilo, et veni, Auster; perfla hortum meum, et fluant aromata illius.

Ant. Viderunt illam filiae, et beatissimam praedicaverunt;

et reginae et concubinae, et laudaverunt eam in aeternum.

Ant. Dilecte mi, apprehendam te, et ducam in domum matris meae, et in cubiculum genitricis meae.

Ibi me docebis praecepta Domini.

Ant. Trahe me post te, in odorem curremus unguentorum tuorum.

Oleum effusum nomen tuum.

Ant. Jam hiems transiit, imber abiit et recessit; surge, amica mea, et veni.

Ant. Aquae multae non potuerunt exstinguere charitatem.

Ant. Laeva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me.

Ant. Adjuro vos, filiae Jerusalem, si inveneritis dilectum meum, ut annuntietis ei, quia amore langueo.

Ant. Maria exsultavit in spiritu, et dixit: benedico te, qui dominaris super omnem Benedictionem.

Benedico habitaculum gloriae tuae, benedico te, cui factum est habitaculum in utero meo; et benedico omnia opera manuum tuarum, quae obediunt tibi in omni subjectione.

Benedico dilectionem tuam qua nos dilexisti.

Benedico omnia verba quae exierunt de ore tuo, quae data sunt nobis.

In veritate enim credam, quia

sicut dixisti sic fiet, alleluia.

Antiphonae in Matutinis de sancto Symphoriano.

Antiph. Illustrabat enim eum coelestis sapientia, et spiritualibus gemmis ornata simplicitas.

Ant. Resume constantiam, fili, timere non possumus mortem, quae sine dubio perducit ad vitam, allel.

Ant. Sursum corda, suspende, fili, aspice illum qui regnat in coelis.

Ant. Symphorianus traditus ad coronam martyrii, beata mater sua, votum vovit Deo.

Ant. Tu vir Symphoriane, mentem el oculos tuos ad astra suspende, alleluia, alleluia.

Ant. In tormenta fortis inventus in infantia meruit coronam de manu Domini.

Ant. Beata Augusta de muro sedulo orabat dicens: Domine Deus, respice filium meum, quia Judaei amputaverunt caput ejus.

In Evangelio.

Antiph. Sanctus Symphorianus extra murum auctus et apertus se reproferatus voto habuit.

Ant. Gloriosa genitrix Symphoriano dixit: Sursum corda,

suspende fili, tibi vita non tollitur, sed mutatur in melius.

Ant. Beata Augusta sanctum Symphorianum exhortabatur cum lacrymis dicens: Fili, vade gaudens, hodie accipies coronam regni, alleluia.

Ant. Petrus exorcista dixit ad Artemium: Tu crede in Deum vivum Dominum Jesum Christum.

Ant. Artemi, si credideris in unigenitum Filium Dei, 820 salvatur filia tua.

Ant. Tu crede in Christum et videbis opera Domini.

Ant. Candida dixit ad Artemium: Si factum fuerit quod mihi asseris, quis dubitet verum Deum esse Christum.

Ant. Adest homo Dei Petrus exorcista habens triumphum sanctae crucis in manu sua.

In Evangelio.

Antiph. Exclamavit Artemius: Verus Deus unus est, per quem daemonia ejiciuntur.

Ant. Apparuit angelus Domini Marcellino presbytero orante nudo, et induit eum vestimentis suis, et dixit ei: Sequere me, ubi Petrus erat exorcista, alleluia.

De Martyrio sancti Joannis.

--In vigilia, ad Vesperas.

Vers. Justum deduxit Dominus.

Ad Invitatorium.

Antiph. Regem martyrum Dominum.

Responsoria

Resp. Misit Herodes rex manus, ac tenuit Joannem, et vinxit eum in carcerem, quia metuebat eum propter Herodiadem quam tulerat fratri suo Philippo uxorem.

Vers. Herodes enim tenuit, et ligavit Joannem, et posuit in carcerem.

Quia metuebat.

Resp

Dicebat enim illi Joannes: Non licet tibi accipere uxorem.

Quia. Resp. Joannes Baptista arguebat Herodem propter Herodiadem, quam tulerat fratri suo Philippo uxorem.

Vers. Misso Herodes spiculatore, praecepit amputari caput Joannis in carcere.

Propter. Resp. Puellae saltanti imperavit mater: Nihil aliud petas, nisi caput Joannis Baptistae.

Et contristatus est rex propter jusjurandum et propter simul discumbentes.

Vers. Quae cum exisset puella dixit matri suae: Quid petam?

At illa dixit: Caput Joannis Baptistae.

Resp. Petiit puella caput Joannis in carcere, quo ablato dedit matri suae.

Vers. Puellae saltanti imperavit mater: Nihil aliud petas, nisi caput Joannis Baptistae.

Quo ablato.

Resp. Metuebat Herodes Joannem, sciens eum virum justum et sanctum; et audito eo multa signa facientem, et caecos illuminantem, et daemones effugantem.

Vers. Pro eo, ut me diligerent detrahebant mihi, ego autem orabam.

Resp. Quid petam, mater?

Nihil aliud petas, nisi caput Joannis.

Quae cum introisset cum festinatione

ad regem, petivit dicens: Precor te, domine rex, ut des mihi caput Joannis in disco.

Vers. Rex Herodes ait puellae: Pete a me quid vis, et dabo tibi.

Caput. Resp. Contristatus est rex Herodes propter jusjurandum, et propter simul discumbentes, noluit eam contristari.

Vers. Herodes funestus praecepit interficere et amputare jussit.

Caput. Resp. In medio carceris stans beatus Joannes voce magna clamavit et dixit: Domine Deus meus, in manus tuas commendo spiritum meum.

Vers. Quoniam tu es protector meus, Domine.

Resp. Misit rex incredulus ministros de estabiles, et amputari jussit caput Joannis in carcere.

Vers. Ego non prohibeo, si Christus te permisit capiti meo paratus.

Resp. Misso Herodes spiculatore, praecepit amputari caput Joannis in carcere; quo audito, 821 discipuli ejus venerunt et tulerunt corpus ejus, et posuerunt illud in monumento.

Vers. Accedentes autem discipuli sancti Joannis Baptistae venerunt, et tulerunt corpus ejus.

Et posuerunt.

Resp. Accedentes discipuli sancti Joannis Baptistae tulerunt corpus ejus, et sepelierunt illud.

Vers. Misso Herodes spiculatore, praecepit amputari caput Joannis in carcere; quo audito, discipuli ejus venerunt, et tulerunt corpus ejus.

Et sepelierunt.

In matutinis Laudibus.

Antiph. Interrogatus Joannes ab Herode dicens: Si licitum est fratris conjugem accipere?

Ant. Dicebat enim regi Joannes Baptista: Non licet tibi habere uxorem fratris tui.

Ant. Arguebat Herodem Joannes propter Herodiadem, quam tulerat fratri suo Philippo uxorem.

Ant. Herodes enim tenuit et ligavit Joannem, et posuit in carcerem propter Herodiadem.

Ant. Petiit puella caput Joannis in disco; quo accepto, dedit matri suae.

Ant. Da mihi in disco caput Joannis Baptistae.

Et contristatus est rex propter juramentum.

Ant. Domine mi rex, da mihi in disco caput Joannis Baptistae.

Ant. Major prophetis, et minor angelis, qui praeparavit corda fidelium.

Ant. In medio

carceris stans beatus Joannes, voce magna clamavit et dixit: Domine Deus meus, in te commendo spiritum meum.

Ant. Contristatus est rex propter juramentum, et propter simul discumbentes noluit eam contristari; caput Joannis jussit afferre.

Ant. Puellae saltanti imperavit mater: Nihil aliud petas, nisi caput Joannis.

Ant. Herodes funestus praecipit interficere, et amputari jussit caput Joannis in carcere.

Ant. Misso Herodes spiculatore, praecepit amputari caput Joannis in carcere; quo audito discipuli ejus venerunt, et tulerunt corpus ejus, et posuerunt illud in monumento.

In die ad Vesperas.

Antiph. In memoria aeterna erit justus; ab auditione mala non timebit.

Psal. Beatus vir qui timet.

Ant. Collocet eum Dominus cum principibus populi sui.

Psal. Laudate, pueri.

Ant. Dirupisti, Domine,

vincula mea.

Psal. Credidi propter quod.

Ant. Paravi lucernam Christo meo.

Inimicos ejus induam confusione.

Psal. Memento. Ant. Educ de carcere animam ad confitendum nomini tuo, Domine.

Psal. Voce mea ad Dominum.

In Evangelio.

Accedentes sancti Joannis Baptistae [discipuli] tulerunt corpus ejus, et sepelierunt illud.

Ant. Herodes enim tenuit, ut supra.

Ant. Puellae saltanti.

Ant. Domine mi rex Israel.

Ant. Arguebat Herodem.

Ant. Da mihi in disco.

Vers. Posuisti, Domine.

Ant. Tenens spiculator gladium in manibus, tertio ictu percussit caput Joannis, et amputare non potuit.

Responsoria sive Antiphonae de Nativitate sanctae Mariae, ad Vesperas.

Antiph. Sub tua protectione confugimus, ubi infirmi acceperunt virtutem; et propter hoc tibi psallimus, Dei genitrix Virgo.

Responsoria unde supra.

Resp. Hodie nata est beata virgo Maria ex progenie David, per quam salus mundi apparuit, cujus vita gloriosa lucem dedit saeculo.

Vers. Beatissimae virginis Mariae nativitatem devotissime celebremus.

822 Resp. Beatissimae virginis Mariae nativitatem devotissime celebremus, ut ipsa pro nobis intercedat ad Dominum Jesum Christum.

Vers. Hodie nata est virgo Maria ex progenie David.

Resp. Gloriosae virginis Mariae ortum dignissimum recolentes, cujus Dominus humilitatem respiciens, angelo nuntiante, concepit Redemptorem mundi.

Vers. Beatissimae virginis Mariae.

Resp. Nativitas tua, Dei genitrix Virgo, gaudium annuntiavit universo mundo.

Ex te enim ortus est sol justitiae Christus Deus noster.

Exsolvens maledictionem, dedit Benedictionem; et confundens mortem, donavit nobis vitam sempiternam.

Antiphonae in matutinis Laudibus.

Antiph. Nativitas virginis Mariae ortae de tribu Juda, clara ex stirpe David.

Ant. Nativitas est hodie sanctae Mariae virginis, cujus vita inclyta cunctas illustrat Ecclesias.

Ant. Regali ex progenie Maria exorta refulsit, cujus precibus nos adjuvari mente et spiritu devotissime poscimus.

Ant. Corde et animo Christo canamus gloriam, in his sacris solemniis praecelsae genitricis Dei Mariae.

Ant. Cum jucunditate nativitatem beatae Mariae celebremus, ut ipsa pro nobis intercedat ad Dominum Deum nostrum.

Vers. Diffusa est.

In Evangelio.

Antiph. Nativitatem hodiernam perpetuae virginis genitricis Dei Mariae solemnitatem celebremus, [qua] quam celsitudo throni processit, allel.

Ant. Nativitas tua, Dei genitrix Virgo, gaudium annuntiavit universo mundo; ex te enim ortus est sol justitiae Christus Deus noster.

Exsolvens maledictionem, dedit Benedictionem, et confundens mortem donavit nobis vitam sempiternam.

Responsoria sive Antiphonae in vigilia sancti Hermetis.

Resp. Ego praefecturam non perdidi, sed mutavi.

Nam dignitas terrena aut tollitur, aut mutatur; dignitas vero coelestis aeterna est et persistit.

Vers. Domine Deus meus Hermes, respice praefecturam tuam, et respice patrimonium tuum.

Tua domus ornata est.

Dignitas. Resp. Domine Jesu Christe, qui me in cathedra apostoli tui sedere fecisti, praesta mihi ut mittas angelum tuum, qui me hodie vespertino tempore perducat ad famulum tuum Hermen.

Vers. Et iterum matutino hic revocet nemine sentiente donec aggrediar.

Ad famulum.

*

In matutinis Laudibus.

Ego praefecturam non perdidi, sed mutavi in nomine Domini.

Ant. Domine Deus meus Hermes praefecturam

tuam tuae domus ornatum.

Ant. Sanctus Alexander qui tenetur in vinculis, hic me docuit praecepta tua, Domine.

Ant. Expansis manibus orabat ad Dominum, ut eum eriperet de inimicis.

Ant. Dignitas vero coelestis aeternae sublimitatis subsistit.

823 In Evangelio.

Antiph. Domine Jesu Christe, qui me in cathedra apostoli tui sedere fecisti, praesta mihi ut mittas angelum tuum, qui me hodie vespertino tempore perducat ad famulum tuum Hermen.

In Exaltatione sanctae crucis.

Vers. Hoc signum crucis erit in coelo, cum Dominus.

Antiph. Helena sancta Constantini mater Jerosolymam petit, alleluia.

Ad Invitatorium.

Antiph. Regem magnum Dominum venite adoremus.

Responsoria unde supra.

Resp. Dulce lignum, dulcem clavum, dulce pondus

sustinuit, quae digna fuit portare pretium hujus saeculi.

Vers. Hoc signum crucis erit in coelo, cum Dominus ad judicandum venerit.

Quae digna.

Resp. Hoc signum crucis erit in coelo, cum Dominus ad judicandum venerit.

Tunc manifesta erunt abscondita cordis nostri.

Vers. Cum sederit Filius hominis in sede Majestatis suae, et coeperit judicare saeculum per ignem.

Tunc. Resp. O Crux benedicta, quae sola fuisti digna portare Regem coelorum et Dominum.

Vers. Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi.

Quae sola.

Resp. O crux gloriosa!

o crux adoranda!

o lignum pretiosum, et immutabile signum, per quod et diabolus est vinctus, et mundus Christi sanguine redemptus.

Vers. Dulce lignum, dulcem clavum, dulce pondus sustinuit, quae digna fuit portare pretium hujus saeculi.

Per quod.

Resp. O crux admirabilis, in cujus ramis pependit thesaurus et redemptio captivorum.

Per quem mundus est redemptus sanguine

Domini sui.

Vers. O laudabilis crux, quae in corpore Christi dedicata es.

Ex ejus membrorum componens.

In Matutinis.

Antiph. Helena Constantini mater, ut supra.

Ant. Helena desiderio plena orabat cum lacrymis dicens: Tu, Domine, ostende lignum in quo salus nostra fuit suspensa, allel.

, allel.

Ant. Tunc praecepit omnes igne cremari; at illi tenentes tradiderunt Judam.

Ant. Helena sancta dixit ad Judam: Comple desiderium meum, et vive super terram, ut ostendas mihi super terram qui dicitur Calvariae locum, ubi absconditum est pretiosum lignum dominicum, alleluia.

Ant. Mors et vita appositae sunt tibi, vide, ostende mihi crucem Christi.

In Evangelio.

Antiph. Cumque ascendisset Judas de lacu, perrexit ad locum, ubi jacebat sancta crux, alleluia.

Ant. Orabat Judas, Deus Deus meus, ostende mihi

lignum sanctae crucis, alleluia.

Ant. Cum orasset Judas, commotus est lacus ille, in quo sancta crux jacebat, alleluia.

Ant. Ecce crucem Domini, fugite, partes adversae.

Vicit Leo de tribu Juda, radix David, alleluia.

*

824 Idem Antiph. unde supra.

Antiph. O magnum pietatis opus!

mors mortua tunc est, quando in hoc ligno mortua vita fuit.

Ant. Salva nos, Christe Salvator, per virtutem crucis, qui salvasti Petrum in mari, miserere nobis.

Ant. O crux admirabilis, evacuatio vulneris, restitutio sanitatis.

Ant. Nos autem gloriari oportet.

Ant. Crux benedicta nitet, Dominus qua carne pependit, atque cruore suo vulnera nostra lavit.

Ant. Crucem tuam adoramus, Domine, et sanctam resurrectionem laudamus et glorificamus, quia venit salus in universo mundo.

Ant. Nos autem gloriari oportet in cruce Domini

nostri Jesu Christi, in quo est salus, vita et resurrectio nostra, per quem salvati et liberati sumus.

Ant. Crux fidelis inter omnes, arbor una nobilis, nulla sylva talem profert fronde, flore, germine: dulce lignum, dulcem clavum, dulce pondus sustinens.

Ant. Dulce lignum, dulcem clavum, dulce pondus sustinuit: quae digna fuit portare pretium saeculi.

Ant. Per signum crucis, de inimicis nostris libera nos, Deus Israel, allel.

Ant. Tuam crucem adoramus, Domine, tuam gloriosam recolimus passionem.

Miserere nostri, qui passus es pro nobis.

Ant. Lignum vitae, crux tua, Domine, manifestata est; mors enim per ipsam damnata est, et mundus omnis per ipsam illuminatus est.

Omnipotens Domine, gloria tibi.

Ant. Super omnia ligna cedrorum, tu sola excelsior, in qua vita mundi pependit, in qua Christus triumphavit, et mors mortem superavit, allel.

Ant. Crucem tuam adoramus, Domine, et sanctam resurrectionem tuam laudamus et glorificamus.

Ecce enim propter crucem venit gaudium in

universo mundo.

Ant. Adoramus te, Christe, et benedicimus tibi, quia per crucem tuam redemisti mundum.

Ant. O crux benedicta, quia in te pependit Salvator mundi, et in te triumphavit Rex angelorum, alleluia.

Ant. Ecce lignum crucis, in quo salus mundi pependit; venite, adoremus.

Antiph. Crux Jesu Christi adaperiat nobis januas coeli.

Crux, solve vinculum mortis; per hoc vitae lignum signum sit salutis nostrae.

Defende nos, Jesu Christe, hic et in futuro.

De sancto Mauritio.

--Antiphonae in matutinis Laudibus.

Antiph. Sanctus Mauritius legionem sanctam praemonuit, ut ad coelestia regna properarent.

Beatus Exuperius miles, Candidus et Victor, junctis meritis, se sociaverunt.

Ant. Sancta legio Auganensium [Agaunensium] martyrum, dum resisteret adversariis, sacro duce Mauritio interveniente, immortalitatis

compendium acquisierant.

Ant. Pretiosa sunt Thebaeorum martyrum vulnerata [vulnera] sancti Mauritii cum sociis suis, qui sub Maximiano mortem decreverunt suscipere.

Ant. Ecce factus est sacer ille Auganensium [Agaunensium] locus, per suffragia sanctorum salus praesentium, praesidium futurorum.

Ant. Sanctorum corpora sacri sanguinis unda perfudit, pretiosorum martyrum societas consecravit.

Quod novit Redonus, in pugnando refugit.

Ant. Flagrabat in beatissimis martyribus gloriosus odor, quia trucidati ferro, collis submissis, a Maximiano perempti sunt, quos multitudo angelorum cum gaudio suscepit.

Ant. Triumphant sancti martyres Christi, qui sub Maximiano mortem decreverunt suscipere, et cum sancto Mauritio regna coelestia acceperunt.

825 In natali sanctorum Cosmae et Damiani.

Antiph. Cosmas et Damianus, Artimus, Leontius, Euprepius; hi quinque fratres a Deo coronati

sunt.

*

Antiphonae et Responsoria.

--In vigilia sancti Michaelis, ad Vesperas.

Vers. Stetit angelus super aram templi.

Ant. Dum sacrum mysterium cerneret Joannes, archangelus Michael tuba cecinit: Ignosce, Domine Deus noster, qui aperis librum, et solvis signacula ejus, alleluia.

*

Ad Invitatorium.

Antiph. Regem archangelorum Dominum venite adoremus.

Ant. Stetit angelus super aram templi, habens thuribulum aureum in manu sua.

Psal. In Domino confido.

Ant. Ascendit fumus aromatum in conspectu Domini, de manu angeli.

Psal. Domine quis habitabit.

Ant. Michael archangelus venit in adjutorium

populo Dei.

Psal. Afferte. Vers. Stetit angelus.

Responsoria unde supra.

Resp. Factum est silentium in coelo, cum committeret bellum draco cum Michael archangelo: et audita est vox millia millium dicentium: Salus, honor et virtus omnipotenti Deo.

Vers. Millia millium ministrabant ei, et decies millies centena millia assistebant ei.

Resp. Stetit angelus super aram templi, habens thuribulum aureum in manu sua, et data sunt ei incensa multa, et ascendit fumus aromatum in conspectu Domini, de manu angeli.

Vers. In conspectu angelorum psallam tibi, adorabo ad templum sanctum tuum, et confitebor nomini tuo.

Et ascendit.

Resp. In conspectu angelorum nolite metuere; vos enim in cordibus vestris adorate et timete Dominum; angelus enim ejus vobiscum est.

Vers. Stetit angelus juxta aram templi, habens thuribulum aureum in manu sua.

Resp. In conspectu angelorum psallam tibi, et adorabo ad templum sanctum tuum, et confitebor nomini tuo.

Vers. Angelus qui fuit

cum Jacob, ipse sit mecum in terra perigrinationis meae.

Et benedixit vias meas Deus meus.

Et adorabo.

In secundo nocturno.

Antiph. Michael praepositus paradisi, quem honorificat angelorum civis.

Psal. Magnus Dominus.

Ant. Gloriosus apparuisti in conspectu Domini; propterea decorem induit te Dominus.

Psal. Te decet Hymnus.

Ant. Angelus archangelus Michael Dei nuntius de animabus justis, allel.

Psal. Quam dilecta.

Vers. Ascendit fumus aromatum.

Responsoria unde supra.

Resp. Hic est Michael archangelus princeps militiae angelorum, cujus honor praestat beneficia populorum, et Oratio perducit ad regna coelorum.

Vers. In conspectu angelorum, ut supra.

Vers. Angeli, archangeli, throni, et dominationes, principatus et potestates, virtutes coelorum.

Resp. Venit Michael archangelus cum multitudine angelorum, cui tradidit Deus animas sanctorum ut perducat eas in paradisum exsultationis.

Vers. Emitte, Domine, spiritum tuum de coelis, spiritum sapientiae 826 et intellectus.

Ut perducat.

Resp. Locutus est ad me unus, ut supra.

Vers. Ego diligentes me diligo, et qui mane vigilaverint.

In tertio nocturno.

Antiph. Concussum est mare, et contremuit terra, ubi archangelus Michael descendebat de coelo.

Psal. Fundamenta. Ant. Laudemus Dominum quem laudant angeli, quem cherubim et seraphim: Sanctus, Sanctus, Sanctus proclamant.

Psal. Cantate 1. Ant. Data sunt ei incensa multa, ut adoleret ea ante altare aureum, quod est ante oculos Domini.

Psal. Benedic, anima.

Vers. Gloriosus apparuisti in conspectu Domini.

Responsoria unde supra.

Resp. Audivi vocem in coelo angelorum, ut supra.

Vers. Vidi angelum Dei fortem.

Resp. Ostendit mihi

angelus.

Resp. Docebat quae ventura sunt.

Require in prophetis.

Vers. Ego sum angelus ille qui offero Orationes vestras.

Resp. Nunquid scis quare non venerint ad te?

Nunc revertar ut praelier adversus principem Persarum contradicentem tuis precibus, et mea legationis [meae legationi].

Verumtamen Michael archangelus princeps vester.

Adjutor meus ad Dominum Deum tuum.

Vers. Benedicite Dominum, omnes angeli ejus, potentes virtutes [virtute] qui facitis verbum ejus.

Resp. In tempore illo consurgens [consurget] Michael princeps vester, qui stat pro filiis vestris, et veniet tempus quale non fuit, ex eo ex quo gentes esse coeperunt, usque ad tempus illud.

Vers. In tempore illo salvabitur populus tuus omnis qui inventus fuerit in libro vitae.

Et veniet.

Resp. Fidelis sermo et omni acceptione dignus.

Michael archangelus qui pugnavit cum diabolo; gratia Dei ille

victor in coelis exstitit, et ille hostis antiquus patuit ruinae magnae.

Vers. Gaudent angeli, exsultant archangeli, laetantur sancti, congratulantur martyres.

Et ille.

Resp. Hic est praepositus paradisi archangelus Michael.

Non dimittat animas, donec assignet eas ante tribunal Christi.

Vers. Vidi angelum Dei, ut supra.

Non dimittat.

Antiphonae in matutinis Laudibus.

Antiph. Dum praeliaretur Michael archangelus cum dracone antiquo, dedit ei Dominus victoriam sempiternam.

Ant. Cum committeret bellum draco cum Michael archangelo, audita est vox millia millium dicentium: Salus Deo nostro.

Ant. Archangele Michael, constitui te principem super omnes animas suscipiendas.

Ant. Angeli Domini, Dominum benedicite in aeternum.

Ant. Angeli, archangeli, throni, et dominationes, principatus et potestates, virtutes coelorum, laudate Dominum de coelis, alleluia.

In Evangelio.

Antiph. Factum est silentium in coelo, dum draco committeret bellum, et Michael pugnavit cum eo, et fecit victoriam, allel.

Ant. Michael, Gabriel, cherubim, et seraphim, qui non cessant clamare quotidie: Dignus es, Domine, accipere gloriam, alleluia.

Ant. Angeli et omnes virtutes, laudate Dominum.

Ant. Hic est praepositus paradisi archangelus Michael.

Non dimittit animas, donec assignet eas ante tribunal Christi.

*

Antiph. Justus ut palma florebit.

Praesulis summi ac doctoris egregii.

*

827 Doctor eximius Atrebatum, Vedastus, sacris praeconiis celebretur; ut quos in carne verbis, exemplis instruxit, sedulus pro eis ad Dominum intercedat.

Ne lupus insidians oves Christi incursare praesumat.

Vers. Ut quos spiritali studio informavit, monitis ac miraculis animavit.

Sedulus. Resp. Hic est Vedastus Aulescorum sensibus [ Forte Aulercorum

sentibus] ortus, quem fama celebrior verbum praedicaturum Ludovico regi socium itineris ascivit.

Vers. Quatenus per singulos itineris sui gressus saluberrimis ab eo imbueretur doctrinis.

Quem fama.

Resp. Vedastus igitur festinantem ad vitae fontem deducebat regem.

Remigius pontifex venientem abluebat.

Vers. Ambo pene pari pietate pares, sed Vedastus monita salutis dabat.

Remigius. Resp. Dum ergo iter caperet cum rege sacer Vedastus, nec mortale sonans coelestia pertractaret, et occurrenti caeco lumen restituit, et cor principis in fide solidavit.

Vers. Sensit itaque vir Dei virtutem sibi adesse supernam, et totum se in sacras effudit preces.

Et occurrenti.

Resp. Qui de rupe arida sitienti populo fontem aquae vivae produxit, ipse per beatum Vedastum de sicco vase vinum manare concessit, ac suos poculo mirabili satiavit.

Vers. Cum pocula vitae vir Domini cuidam propinaret amico, qui in Cana Galileae aquas convertit in vinum.

[Ipse per beatum] praedicator

egregius vir Domini Vedastus urbi Atrebatum destinatus, in ipsa urbis porta duos a clade relevavit aegrotos; nam, et claudo gressum, et caeco lumen reddidit oculorum.

Vers. Antequam verbis plueret, miraculis coruscaret, qui caducis carebat, munera est superna largitus.

Nam et claudo.

Resp. Mos ubi quondam fuerat ferarum, ibi pontifex summus beatus Vedastus chorum fecit resonare psallentium.

Nam et ursi specum in aulam vertit sacrorum.

Vers. Ut sicut mores bestiales in usu mutavit agnorum, ita ex foedis et turpibus pulchra reddidit et honesta.

Nam et ursi.

Resp. Invitatus ad prandium sanctus Dei sacerdos, Christi exemplum secutus, assensum praebere non abnuit, ut verbum vitae convivarum cordibus artium [ Forte altius] infunderet, et daemonum commenta fugaret.

Vers. Extenta namque dextera crucis signum vasis impressit, fugans larvam ex liquore fuso, miraculo

coruscavit.

Et Verbum.

Resp. O beatum virum Vedastum pontificem, cujus exitum columna lucis edocuit, ut verus Israel ab Aegypti aerumnis ad promissa regna percepturus praemia festinaret.

Vers. Vita est igitur spatio duarum horarum columna lucis a domo pontificis usque ad coelum fastigium eminere.

Ut verus.

Antiphonae et Responsoria de sancto Dionysio cum sociis suis.

--In Vigilia, ad Vesperas.

Antiph. Sanctus Dionysius, qui, tradente beato Clemente Petri apostoli successore, verbi divini semina 828 gentibus parturienda susceperat.

Psal. Beatus vir qui non.

Ant. Quo amplius gentilitatis fervere cognovit errorem, illuc intrepidus et calore fidei flammatus accessit.

Ad Parisios, Domino ducente, pervenit.

Psal. Quare fremuerunt.

Ant. Non veritus incredulae gentis experiri feritatem, quia virtutem suam praeteritarum poenarum recordatio roborabat.

Psal. Domine, quid.

Vers. Laetamini in Domino.

Resp. Post passionem Domini in universis gentibus praedicatio profutura successit; ita ut fide crescente multi mererentur fieri confessores, quos catholica postmodum gaudet Ecclesia meruisse martyres.

Vers. Qui cum imminere suas cernerent passiones, quae Domino Jesu Christo donante didicerant, repleti Spiritus sancti gratia, docuerunt.

Postmodum. Vers. Beatus Dionysius divini verbi semina gentibus tradente Clemente profutura successit.

Resp. Gratias tibi, Domine, qui infestantis inimici jacula probationem fidelium tuorum praestitisti esse, et non vulnera, et talem tuis martyribus tribuis pro labore mercedem, ut nullum tuorum fuisse gaudeat hostis imbellem.

Vers. Justorum autem animae.

Resp. Beatissimus Dionysius Christi martyr tradente beato Clemente parturienda gentibus semina divina suscepit.

Et quo amplius gentilitatis errorem fervere cognovit, illuc intrepidus et virtute fidei armatus advenit.

Vers. Et Parisios Domino ducente pervenit, non veritus incredulae gentis expetere feritatem.

Illic intrepidus.

In secundo nocturno.

Antiph. Tunc memorata civitas et conventu Germanorum et nobilitate pollebat, quia aura salubris, aere jucunda, fluminibus fecunda, terris arboribus nemorosa uberrima.

Psal. Cum invocarem.

Ant. Hunc ergo locum Dei famulus elegit exspectando.

Psal. Verba mea.

Ant. Tantas per illum Dominus dignabatur exercere virtutes, ut rebellium corda non minus miraculis quam praedicationibus obtineret.

Psal. Domine, Dominus noster.

Vers. Exsultate justi in Domino.

Responsoria.

Resp. Adest namque beati Dionysii sacratissima dies, in qua triumphans agonem explevit, et coronam victoriae accipere meruit de manu Domini.

Vers. Justum deduxit Dominus per vias rectas, et ostendit illi regnum Dei.

Et coronam.

Resp. In hoc ergo loco experiuntur infirmi quantum Dei famulos conveniat

honorari, ubi recipit caecitas visum, debilitas gressum, et obstructae aures recipere merentur auditum.

Vers. Hunc ergo locum Dei famulus elegit exspectando.

Ubi recipit.

Resp. Per beatum Dionysium fiunt hic divina mysteria.

Per Orationes ejus caeci illuminantur, et natale ejus daemones effugantur, et infirmi sanantur.

Vers. Justorum autem animae in manu Dei sunt, et non tanget illos tormentum malitiae.

In tertio nocturno.

Antiph. Ecclesia illis necdum in locis erat.

Populus ille novam construxit, in qua officia servientium clericorum ex more constituit, probatasque personas honore secundi ordinis ampliavit.

Psal. In Domino confido.

Ant. Miroque modo 829 inermi viro non valebat

plebs armata resistere.

Psal. Domine, quis habitabit.

Ant. Cinctus ergo fide, et misericordiam anteponens, paulatim sociabat Deo, quos diabolo subtrahebat.

Psal. Domine, in virtute.

Vers. Posuisti, Domine.

Responsoria.

Resp. Tantas per illum Dominus dignabatur exercere virtutes, ut rebellium corda non minus miraculis quam praedicationibus obtineret.

Vers. Miroque modo inermi viro non valebat plebs armata resistere.

Quam praedicationibus.

Resp. Isti sunt viri sancti.

Require in apostolor.

Resp. Beatus Dionysius, Rusticus et Eleutherius, in hac ergo fidei pertinacia permanentes, reddentes terrae corpora, animas coelo cum gaudio intulerunt.

Vers. Tali namque ad Dominum meruerunt professione migrare, ut amputatis capitibus adhuc putaretur lingua palpitans Dominum confiteri.

In matutinis Laudibus.

Antiph. Hi sancti viri a beati Dionysii nunquam

sustinuerunt abesse praesentia, quos in unum interrogatio percussoris invenit.

Ant. Tali namque ad Dominum meruerunt professione migrare, ut amputatis capitibus adhuc putaretur lingua palpitans Dominum confiteri.

Ant. In hac ergo fidei constantia permanentes, reddentes terrae corpora, beatas coelo animas intulerunt.

Ant. Beata nimium et Deo grata societas, inter quos nec primus alter potuit esse nec tertius; sed Trinitatem confitentes, trium meruerunt decorare martyrio.

Ant. Eligunt Sequanae profundisque gurgitibus martyrum corpora perdenda committere.

Ant. In hoc ergo loco experiuntur infirmi quantum Dei famulos conveniat honorari, ubi recipiet caecitas visum, debilitas gressum, et obstructae aures recipere merentur auditum.

Vers. Justorum animae.

In Evangelio.

Antiph. Adest namque beati Dionysii sacratissima dies, in qua triumphans agonem explevit, et coronam victoriae accipere meruit de manu Domini.

Ant.

O beate Dionysi, magna est fides tua.

Intercede pro nobis ad Dominum Deum nostrum.

Ant. Metuentes igitur percussores, ne conversi populi Christiani sanctorum corpora sibi ad patrocinium tumularent.

Ant. Tunc matrona quaedam, quae licet paganorum implicata teneretur errore, conversione se desiderare facere aliquid cogitans Domino placitura.

Ant. Usa subtilitate consilii ad convivium postulabat percussores, et dum copiam ablata humanitatis extendit a memoria eorum quae susceperunt agenda discurrit Ant.

Sanctum Dionysium cum sociis suis contra incredulos dimicantem Parisiis repererunt.

Ant. Deus omnipotens, qui electis tuis in agone certantibus gloriae coronam largiris, et sortitis praemium regni coelestis tradidisti, inter quos athleta tuus Dionysius atque beatissimus Eleutherius seu Rusticus in tua confessione palma martyrii consecrasti, praesta, Redemptor mundi, ut si meritis non valemus, per eorum suffragia veniam consequamur.

Antiphonae et Responsoria in vigilia sanctorum martyrum Crispini et Crispiniani.

Antiph. Oriundi sunt Romae sancti Dei Crispinus 830 et Crispinianus.

In Galliam devoti venerunt, et sub Maximiano crudeli examinatione certaverunt.

Psal. Beatus vir qui non.

Ant. Sancti martyres in Oratione dixerunt: Potens es, Domine, ab impiis liberare tormentis, et ab hoc igne illaesos educere.

Psal. Quare fremuerunt.

Ant. Martyres sancti inter acerrimos dolores spe gaudentes in tribulatione orabant Dominum, et dicebant: Judica, Domine, judicium nostrum, et libera nos ab homine iniquo et doloso.

Psal. Domine, quid.

Responsoria.

Resp. Oriundi sunt Romae sancti Dei Crispinus et

Crispinianus; in Galliam devoti venerunt; et sub Maximiano crudeli examinatione certaverunt.

Vers. * Resp. Isti sunt duo viri pretiosi martyres, qui Roma pro Christi nomine ad praedicandum venerunt, et sub Maximiano crudeli principe mortem gloriosam decreverunt suscipere.

Vers. Romae nobili ortu progeniti, in Gallia autem pro Christi amore venerunt.

Resp. Beatissimi martyres respondentes Maximiano: Honores quos polliceris nobis dare, tuis dona.

Nobis vivere Christus est et mori lucrum.

Vers. Pecunia vero et honores quos polliceris nobis dare, tuis dona.

Ista olim pro Christi amore nos gaudemus reliquisse.

Nobis.

In secundo nocturno.

Antiph. Quibus haec orantibus, exsiliens gutta plumbi ferventis in oculum Rictiovari, gravi illum dolore crucians excaecavit afflictum.

Psal. Cum invocarem.

Ant. Mox, oratione finita, reduxit eos pariter angelus Domini sine dolore ab igne.

Psal.

Verba mea.

Ant. O mirum divinae aequitatis judicium, ut qui multos martyres per ignem peremit ad coelestia properantes, ipse in igne vitam finivit, et ad ignem aeternum cruciatus pervenit.

Psal. Domine Dominus noster.

Responsoria.

Resp. Cum essent in tormentis martyres Christi Crispinus et Crispinianus, coelestia contemplantes dicebant: Adjuva nos, Domine, ut perficiamus opus tuum sine macula.

Vers. Respice in servos tuos, et in opera tua, Domine, et adjuva nos.

Ut perficiamus.

Resp. Judica, Domine, judicium nostrum, et libera nos ab homine iniquo.

Tunc illis orantibus exsilierunt sudes de ungulis eorum, et ministros percutientes interfecerunt illos.

Vers. Martyres inter acerrimos dolores spe gaudentes, in tribulatione patientes.

Tunc. Resp. Sancti martyres in Oratione dixerunt: Potens es, Domine, ab impiis liberare tormentis, et ab hoc igne illaesos educere.

Vers. Mox

Oratione finita eduxit eos angelus Domini sine dolore ab igne.

Et ab hoc.

Antiphonae in tertio nocturno.

Antiph. Impius Maximianus jussit eos ambos capite truncari.

Psal. Exaudi, Domine, justitiam.

Ant. Qui juxta [ Forte quibus jussu] regis amputata sunt capita, amborum pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum.

Psal. Domine, in virtute.

Ant. Relicta sancta corpora Crispini et Crispiniani, quae Christo custodiente permanserunt intacta.

Psal. Benedicam Dominum.

831 Responsoria.

Resp. O mirum divinae aequitatis judicium, ut qui multos martyres per ignem peremit, ad coelestia properantes, ipse in igne vitam finivit, et eos de colluctatione sui certaminis ad se venire jubet propitius.

Ipse. Resp. Relicta sancta corpora Crispini et Crispiniani, quae Christo custodiente a morsu orum

[ Forte ferarum] permanserunt intacta.

Vers. Quorum animae coelis ab angelis translatae, corpora vero a carnificibus bestiis sunt relicta.

Quae. Resp. Angelica admonitione sepelierunt corpora sanctorum cum gaudio, ubi populus hodie adorat Majestatem Dei.

Vers. In quo loco Christiani postea magnam aedificaverunt basilicam.

Ubi.

Antiphonae in matutinis Laudibus.

Antiph. Sancti vero martyres Crispinus et Crispinianus audacter regi impio responderunt, dicentes: Pro Christi amore nos venisse fatemur, qui est verus Deus in Trinitate unus, cui servimus in fide ac dilectione devoti.

Ant. Beatissimi martyres responderunt Maximiano, dicentes: Honores quos polliceris nobis dare, tuis dona; nobis vivere Christus est, et mori lucrum.

Ant. Cum essent in tormentis martyres Christi, coelestia contemplantes dicebant: Adjuva nos, Domine, ut perficiamus opus tuum sine

macula.

Ant. Beata et gloriosa mors sanctorum, qui deambulabant in flammarum incendia, decantabant hymnum dicentes: Adjuva nos, Deus salutaris noster.

Ant. Orabant sancti martyres dicentes: Gratias tibi agimus, Domine, qui nos de hoc saeculo eripiens ad te venire praecipis.

In Evangelio.

Antiph. Sancti Dei Crispinus et Crispinianus submissa colla percussoribus tradiderunt, animas sanctas Creatori Domino reddiderunt.

Et ideo coronantur et accipiunt palmam, et vivunt in aeternum.

Ant. Isti sunt sancti Dei Crispinus et Crispinianus nobili progenie rebusque ditati.

Egressi sunt Roma propter amorem Christi.

Reliquerunt omnia, secuti sunt Dominum, et pervenerunt ad praemia regni, quae promisit Dominus diligentibus se.

Ant. Angelica admonitione sepelierunt corpora sanctorum cum gaudio, ubi populus hodie adorat Majestatem Dei.

Ant. Ad locum properat senex, ubi sancti martyres decollati

jacebant.

Ant. Oblatus est a parentibus puer variis infirmitatibus caecus, surdus, mutus, et claudus, quae largiente Christo martyrum precibus recepit.

In vigilia sancti Quintini.

--Antiphonae in matutinis Laudibus.

Antiph. Sanctus vir Quintinus cum beato Lucio ab urbe Roma se in hanc transtulerunt regionem.

Ant. Cumque pervenissent ad loca municipii, quae Augusta Veremandorum nuncupatur.

Ant. Tunc Rictiovarus furore plenus, jussit cum tendi et quaternionibus caedi.

Ant. Beatus Quintinus orabat dicens: Domine Deus, miserere mei servi tui.

Ant. Et cum vidisset, cervices suas percussoribus obtulit, dicens: Facite nunc quod vobis praeceptum est.

In Evangelio.

Antiph. Et vox de coelo dicens: Quintine, famule meus, veni, accipe coronam quam tibi praeparavi.

832 Ant. Beatus Quintinus ad Rictiovarum dixit:

Christianus sum, et Christum confiteor.

Et tamen si certissime scire vis nomen meum, Quintinus vocor.

Antiphonae et Responsoria in vigilia omnium sanctorum.

--Ad Invitatorium.

Antiph. Praeoccupemus faciem Domini in confessione sanctorum.

In primo nocturno.

Antiph. Ave, Maria.

Psal. Eructavit. Ant. Laudemus Dominum.

Psal. Domine, Dominus noster.

Ant. Custodiebant. Psal. Dominus regnavit, irascantur.

Vers. Justorum animae.

Responsoria.

Resp. Beata es, virgo Maria.

Vers. Ave, Maria.

Resp. Audivi vocem.

Vers. Vidi angelum.

Resp. Sancti tui, Domine.

Vers. Quoniam percussit.

In secundo nocturno.

Antiph. In omnem terram.

Psal. Coeli enarrant.

Ant. Clamaverunt. Psal. Benedicam Dominum.

Ant.

Exsultabunt sancti.

Psal. Exsultate, justi.

Vers. Justi autem.

Responsoria.

Resp. Fuerunt sine querela.

Vers. Tradiderunt corpora.

Resp. O veneranda martyrum.

Vers. Isti sunt qui venerunt.

Isti sunt viri sancti.

Vers. Sancti per fidem.

In tertio nocturno.

Antiph. In odore.

Psal. Deus noster.

Ant. Laetamini in Domino.

Psal. Beati quorum.

Ant. Cantabant sancti.

Psal. Dominus regnavit, exsultet.

Vers. Mirabilis Deus.

Responsoria.

Resp. Quinque prudentes.

Vers. Tunc surrexerunt.

Resp. Sancti mei.

Vers. Venite, benedicti.

Resp. Beati estis.

Vers. Gaudete, et exsultate.

Antiphonae in matutinis Laudibus.

Antiph. Post partum virgo.

Ant. Justi autem.

Ant. Vos qui secuti estis.

Ant. Spiritus et animae.

Ant. Angeli, archangeli.

Capit. Benedictio et claritas.

Vers. Laetamini in Domino.

In Evangelio.

Antiph. Laudem dicite Deo nostro.

Ant. Fulgebunt justi.

Ant. Adoremus Dominum, qui in sanctis gloriosus est.

Ant. Te trina deitas unaque poscimus, ut culpas abluas, noxia subtrahas; des pacem famulis, nos quoque gloria per cuncta tibi saecula.

Psal. Domine, Dominus noster.

Ant. Laudemus Dominum.

Psal. Domine, quis habitabit.

Ant. Exaltata est sancta Dei.

Psal. Coeli enarrant.

Vers. Laetamini in Domino.

Responsoria unde supra.

Resp. In patre manet.

Vers. Tanquam sponsus.

Resp. In conspectu angelorum.

Vers. Angelus qui fuit.

Resp. Beata es, Virgo.

Vers. Ave, Maria.

Resp.

Inter natos.

Vers. Fuit homo.

833 In secundo nocturno.

Antiph. Inter natos.

Psal. Domine, in virtute.

Ant. Vos amici mei.

Psal. Eructavit. Ant. Dabo sanctis.

Psal. Omnes gentes.

Vers. Exsultent justi.

Responsoria.

Resp. Inter natos.

Vers. Fuit. Resp. Cives apostolorum.

Vers. In omnem terram.

Resp. O veneranda.

Vers. Isti sunt qui venerunt.

In tertio nocturno.

Ant. Sint lumbi vestri.

Psal. Fundamenta. Ant. Tunc surrexerunt.

Psal. Cantate 1. Ant. Omnes sancti.

Psal. Dominus regnavit, exsultet.

Vers. Justi autem.

Responsoria.

Resp. Sacerdotes ejus.

Vers. Illuc producam.

Resp. Audivi vocem.

Vers. Media autem.

Resp. Omnes sancti.

Vers. Effugerunt.

In Matutinis.

Angeli, archangeli.

Ant. Vos qui secuti estis.

Ant. Sacerdotes Dei.

Ant. Prudentes virgines.

Ant. Fulgebunt justi.

In Evangelio.

Antiph. Istorum est enim regnum.

Ant. Astiterunt justi ante Dominum.

Ant. Vestri capilli capitis.

Ant. Sancti per fidem vicerunt regna.

Antiphonae et Responsoria in vigilia sancti Martini, ad Vesperas.

Vers. Justum deduxit Dominus.

Ant. Ora pro nobis, beate Martine, ut digni efficiamur promissione Christi.

Ad Invitatorium.

Antiph. Regem confessorum Dominum, venite adoremus.

In primo nocturno.

Antiph. Martinus adhuc catechumenus hac me

veste contexit.

Psal. Beatus vir.

Ant. Sanctae Trinitatis fidem Martinus confessus est, baptismi gratiam percepit.

Psal. Quare fremuerunt.

Ant. Ego signo crucis non clypeo protectus aut galea, hostium cuneos penetrabo securus.

Psal. Domine, quid multiplicati sunt.

Vers. Voce mea.

Responsoria unde supra.

Resp. Hic est Martinus electus Dei pontifex, cui Dominus post apostolos tantam gratiam conferre dignatus est, ut in virtute Trinitatis Deificae mereretur fieri trium mortuorum suscitator magnificus.

Vers. Sanctae Trinitatis fidem Martinus confessus est.

Ut trium.

Vers. Iste homo ab adolescentia sua partim meruit infirmos curare, dedit illi Dominus gratiam.

Ut. Resp. Domine, si adhuc populo tuo sum necessarius, non recuso subire propter eos labores.

Fiat voluntas tua.

Vers. Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi.

Fiat. Vers. Oculis ac

manibus in coelum semper intentus invictum ab Oratione spiritum non relaxabat.

Fiat. Resp. O Beatum virum Martinum antistitem, qui nec mori timuit, nec vivere recusavit.

Vers. Domine, si adhuc populo tuo sum necessarius, non recuso laborem; fiat voluntas tua.

Qui nec.

In secundo nocturno.

Confido in Domino, quod filia mea precibus tuis reddenda sit sanitati.

Psal. Cum invocarem.

834 Ant. Tetradius, cognita Dei virtute, ad baptismi gratiam pervenit.

Psal. Verba mea.

Ant. O ineffabilem virum, per quem nobis tanta miracula coruscant.

Psal. Domine, Dominus noster.

Vers. Gloria et honore.

Responsoria unde supra.

Resp. Oculis ac manibus in coelum semper intentus, invictum ab Oratione spiritum non relaxabat.

Vers. O virum ineffabilem, nec labore victum nec morte vincendum, qui nec mori timuit, nec vivere recusavit.

Invictum. Vers. Dum sacramenta offerret

beatus Martinus, globus igneus apparuit super caput ejus.

Spiritum. Resp. Dum sacramenta offerret beatus Martinus, globus igneus apparuit super caput ejus.

Vers. Orante sancto Martino, apparuit ei angelus Domini.

Vers. Oculis ac manibus, ut supra.

Resp. Beatus Martinus obitum suum longe ante praescivit, dixitque fratribus dissolutionem sui corporis imminere, quia judicabat se jam resolvi.

Vers. Dixerunt discipuli.

Vers. Viribus corporis coepit repente destitui, convocatisque discipulis in unum, dixit.

Dissolutionem. Resp. Dixerunt discipuli ad beatum Martinum: Cur nos, Pater, deseris, aut cui nos desolatos relinquis?

Invadent enim gregem tuum lupi rapaces.

Vers. Domine, si adhuc populo tuo.

Vers. Scimus quidem desiderare te Christum, sed salva tibi sunt tua praemia, nec dilata minuentur; nostri potius miserere quos deseris.

Invadent.

In tertio nocturno.

Antiph. Dominus Jesus Christus non se inquit purpuratum,

nec diademate renitentem se venturum esse praedixit.

Psal. In Domino confido.

Ant. Sacerdos Dei, Martine, pastor egregie, ora pro nobis Dominum.

Psal. Domine, quis.

Ant. Sacerdos Dei Martine, aperti sunt tibi coeli, et regnum Patris mei.

Psal. Domine, in virtute tua.

Justum deduxit Dominus.

Vers. Posuisti, Domine.

Responsoria unde supra.

Resp. O beatum virum, in cujus transitu sanctorum canit numerus, angelorum exsultat chorus, omniumque coelestium virtutum occurrit psallentium exercitus.

Vers. Ecclesia Domini virtutum roboratur, sacerdotes revelatione glorificant, quem Michael assumpsit cum angelis.

Virtutum. Resp. Martinus Abrahae sinu laetus excipitur.

Martinus hic pauper et modicus, coelum dives ingreditur; Hymnis coelestibus honoratur.

Vers. Oculis ac manibus, ut supra.

Vers. Martinus episcopus migravit a saeculo, vivit in Christo gemma sacerdotum.

Hymnis. Resp. Ora pro nobis, beate Martine, ut digni efficiamur promissione

Christi.

Vers. Tu autem, confessor sancte, beate Martine, ora pro nobis Dominum.

Ut digni.

Vers. Dum sacramenta, ut supra.

Ut digni.

Resp. O quantus erat luctus omnium, quanta praecipue moerentium lamenta monachorum!

quia et pium est gaudere Martino, et pium est flere Martinum.

Vers. Beati viri corpus usque ad locum sepulcri, hymnis canora coelestibus turba prosequitur.

Quia. Vers. Tanta erat de sancti illius meritis exsultatio, quam pia de morte confusio.

Ignosceris [ignosce] flentibus, gratulare gaudentibus.

Quia. Resp. Cum videret beatus Martinus discipulos suos flentes, motus his fletibus, conversus ad Dominum, dixit: Domine, si adhuc populo tuo sum necessarius, non recuso laborem.

[ Caetera desunt in Ms.

]

Antiphonae in matutinis Laudibus.

Antiph. Dixerunt discipuli ad beatum Martinum: 835 Cur nos, Pater, deseris?

aut cui nos desolatos

relinquis?

Invadent enim gregem tuum lupi rapaces.

Ant. Domine, si adhuc populo tuo sum necessarius, non recuso laborem, fiat voluntas tua.

Ant. O virum ineffabilem!

nec labore victum, nec morte vincendum; qui nec mori timuit, nec vivere recusavit.

Ant. Oculis ac manibus in coelum semper intentus, invictus ab Oratione spiritum non relaxabat, alleluia, alleluia.

Ant. Martinus Abrahae sinu laetus excipitur; Martinus, hic pauper et modicus, coelum dives ingreditur, Hymnis coelestibus honoratur.

Vers. Ecce sacerdos magnus.

In Evangelio.

Antiph. O quantus luctus omnium!

quanta praecipue lamenta monachorum et virginum chorus [ Dele chorus, aut lege chori].

Quia et pium est gaudere Martino, et pium est flere Martinum.

Ant. O sanctissima anima!

quam si gladius persecutoris non abstulit, tamen palmam martyrii non amisit.

Ant. Dum esset summus pontifex, terrena non metuit, sed ad coelestia regna gloriosus migravit.

Ant. Beatus Martinus

dixit Juliano, Christi enim suum miles, pugnare mihi non licet.

Ant. Martine, audit nos Dominus tibi auxilium ferre, et rusticam multitudinem effugasse.

Ant. Dum sacramenta offerret beatus Martinus, globus igneus apparuit super caput ejus.

Ant. Sacerdotes Dei, benedicite Dominum, servi Domini Hymnum dicite Deo, alleluia.

Ant. Imposita manu puero beatus Martinus, immundum spiritum ab eo ejecit.

Ant. Arborius stupens ad miraculum, gratias referebat Deo.

Vers. Ecce sacerdos.

Ant. O beatum virum: cujus anima paradisum possidet, unde exsultant angeli, laetantur archangeli, chorus sanctorum proclamat, turba virginum invitat; mane nobiscum in aeternum.

Ant. Orante beato Martino, apparuit ei angelus Domini.

Ant. Tu crede in Christo, et videbis opera Domini.

Ant. Unus est Dominus Deus invisibilis per quem daemones ejiciuntur.

De sancto Briccio Antiphonae.

--In matutinis Laudibus.

Antiph. Post excessum beatissimi Martini episcopi, beatus Briccius cathedram episcopalem suscepit.

Antiph. Trigesimo ordinationis suae anno oritur contra eum lamentabile crimen.

Nam quaedam mulier quae cubiculariis vestimenta abluebat, concepit et peperit et omne [ Forte omnes] crimen episcopo objiciunt.

Ant. Illo quoque negante, jussit afferri infantem.

Cumque oblatus fuisset triginta ab ortu dies habens, ait ad eum Briccius: Adjuro te per Deum, et si ego te generavi coram cunctis edicas.

Ant. Respondens autem infans coram omni populo, beato viro dixit: Non es tu, inquit, Pater meus.

Ant. Sanctus Briccius satisfaciens populo prunas ardentes ab urbe in birro suo deferens, et ante sepulcrum beati Martini coram populo projiciens, vestimentum ejus inustum apparuit.

Vers. Ecce sacerdos magnus.

In Evangelio.

Antiph. Populis autem non credentibus, et ab episcopatu eum ejicientibus, Romam petiit, flens et

ejulans, atque dicens: Merito haec patior, quia 836 peccavi in sanctum Dei.

Antiphonae et Responsoria in vigilia sancti Andreae apostoli, ad Vesperas.

Vers. In omnem terram.

Ant. Venite post me, dicit Dominus, faciam vos fieri piscatores hominum.

Responsoria unde supra.

Resp. Dum perambularet Dominus supra mare, secus littus Galileae, vidit Petrum et Andream retia mittentes in mare, et vocavit eos dicens: Venite post me, faciam vos piscatores hominum.

Vers. Exaudi, Deus, deprecationem meam, intende Orationi meae.

A finibus terrae.

Vocavit. Resp. Venite post me, faciam vos piscatores hominum.

At illi, relictis

retibus et navi, secuti sunt Dominum.

Vers. Dum perambularet Dominus supra mare secus littus Galileae, vidit duos fratres Petrum et Andream, et vocavit eos.

At illi.

Resp. Mox ut vocem Domini praedicantis audivit beatus Andreas, relictis retibus, quorum usu actuque vivebat, aeternae vitae secutus est largitorem.

Vers. Ad unius jussionis vocem Petrus et Andreas, relictis retibus, secuti sunt Redemptorem.

Praemia. Resp. Oravit sanctus Andreas, dum respiceret coelum; voce magna clamavit, et dixit: Tu es Deus meus quem vidi, ne me patiaris ab impio judice deponi, quia virtutem sanctae crucis agnovi.

Vers. Tu es magister meus, Christe, quem dilexi, quem cognovi, quem confessus sum; tantummodo in ista voce exaudi me.

Ne me permittas.

Resp. Homo Dei ducebatur ut crucifigerent eum.

Populus autem clamabat voce magna, dicens: Innocens ejus sanguis sine causa damnatur.

Vers. Filii alieni mentiti sunt mihi, filii alieni inveteraverunt et claudicaverunt a semitis suis, vivit Dominus.

Innocens. Resp.

O bona crux, quae decorem et pulchritudinem de membris Domini suscepisti.

Accipe me ab hominibus, et redde me magistro meo, ut per te me recipiat, qui per te me redemit.

Vers. Salve, crux, quae in corpore Christi dedicata es, et ex membris ejus tanquam margaritis ornata.

Resp. Doctor bonus et amicus Dei Andreas ducitur ad crucem, aspiciens a longe vidit crucem: Salve, crux, suscipe discipulum ejus, qui pependit in te, magister meus Christus.

Vers. Salve, crux, ut supra.

Qui pependit.

Resp. Expandi manus meas tota die in cruce, ad populum non credentem, sed contradicentem mihi, qui ambulat vias non bonas, sed post peccata sua.

Vers. Deus ultionum Dominus, Deus ultionum libere egit.

Exaltare qui judicas terram, redde retributionem superbis.

Resp. Vir iste in populo suo mitissimus apparuit, sanctitate autem et gratia plenus.

Iste est qui assidue orat pro populo, et pro civitate ista.

Vers. Pro eo ut me diligerent, detrahebant mihi; ego autem

orabam.

Pro populo.

Resp. Dilexit Andream Dominus in odorem suavitatis.

Dum penderet in cruce, dignum sibi computavit martyrem, quem vocavit apostolum, dum esset in mari, et ideo amicus Dei appellatus est.

Vers. Tu es magister meus, Christe, ut supra.

Et ideo.

Resp. Beatus Andreas de cruce clamabat, dicens: Domine, Jesu Christe, non jubeas me deponi de ista cruce, nisi prius accipias spiritum meum.

Vers. Domine, exaudi Orationem meam, et clamor meus ad te veniat.

837 Resp. Beatus Andreas vidit crucem.

Exclamavit ad eam: Suscipe discipulum ejus, qui pependit in te, quem vidi, quem amavi, quem secutus sum mundo corde; quapropter laetus pergo ad te, quia secretum agnovi, qua de causa fixa es.

Vers. Vidit crucem Andreas, exclamavit et dixit: Suscipe, beata crux, humilem propter Dominum, suscipe discipulum ejus.

Qui pependit.

Resp. Cum videret beatus Andreas crucem, exclamavit et dixit: Salve, crux, quandiu fatigaris, exspectans me sicut exspectasti Dominum et magistrum

meum.

Vers. Suscipe, beata crux, humilem propter Dominum; suscipe discipulum ejus, qui pependit in te.

Resp. Salve, crux, quae in corpore Christi dedicata es, et ex membris ejus tanquam margaritis ornata es, suscipe discipulum ejus qui pependit in te.

Vers. Quoniam tu es protector, ut supra.

Vers. Salve, crux pretiosa, suscipe discipulum ejus, qui pependit in te magister meus Christus.

Suscipe. Resp. Dum penderet beatus Andreas in cruce, non cessavit praedicare verbum Dei die ac nocte.

Et populus irruebat ad impium judicem dicentes: Solve hominem justum, dimitte hominem innocentem.

Vers. Ut et nos mereamur patria, et omnis patria habet pacem, missus sum praedicare in omnibus ut cognoscar [ Forte cognoscant] recti corde secreta crucis Domini mei.

Vers. Videns crucem Andreas, exclamavit dicens: O crux admirabilis!

o crux quae per totum mundum fulgida es, suscipe discipulum Christi, non me dimittas errare sicut ovem non habentem pastorem.

Vers. Vivens pendebat in cruce pro Christi nomine beatus Andreas, et docebat populum.

Vers. Salve, crux, ut supra.

Non me dimittas.

*

Antiphonae in matutinis Laudibus.

Antiph. Salve, crux pretiosa, suscipe discipulum ejus qui pependit in te magister meus Christus.

Ant. Beatus Andreas orabat, dicens: Domine Rex aeternae gloriae, suscipe me pendentem in patibulo.

Ant. Andreas Christi famulus, dignus Deo apostolus, germanus Petri et in passione socius.

Ant. Maximilla Christo amabilis, tulit corpus apostoli; optimo loco cum aromatibus sepelivit.

Ant. Qui persequebantur justum, demersisti eos, Domine, in infernum, et in ligno crucis dux justi fuisti.

Vers. Constitues eos principes.

In Evangelio.

Antiph. Unus ex duobus qui secuti sunt Dominum, erat Andreas frater Simonis Petri, alleluia.

Ant. Christus me misit ad istam provinciam, ubi non parvum populum acquisivi.

Ant. Non me permittas, Domine, famulum tuum a te separari; tempus est ut commendes terrae corpus meum.

Ant. Biduo vivens pendebat in cruce pro Christi nomine beatus Andreas, et docebat populum.

Ant. Dignum sibi Dominus computavit martyrem, quem vocavit apostolum, dum esset in mari, alleluia.

Ant. Sancte Andreas apostole Christi, deprecare pro nobis ad Dominum Jesum.

Intercede pro nobis.

Ant. Andreas apostolus Domini, magnum operatus est miraculum; templum Dei praedicando jugiter, convertit populum Myrmidonem.

Ant. Dixit Andreas Simoni fratri suo: Invenies Messiam, qui dicitur Christus.

Ant. Videns Andreas crucem cum gaudio dicebat: Quia amator tuus 838 semper fui, et desideravi.

Ant. Continuo, relictis retibus

et patre, secuti sunt Salvatorem.

Ant. Vidit Dominus Petrum et Andream, et vocavit eos.

Ant. Relictis retibus suis, secuti sunt Dominum Jesum Christum.

Ant. Dilexit Andream Dominus in odorem suavitatis, allel.

Ant. Salve, crux, quae in corpore Christi dedicata es, et ex membris ejus tanquam margaritis ornata.

Ant. Recipe me ab hominibus, et redde me magistro meo, ut per te me recipiat, qui per te me redemit, allel.

Ant. Tu es Deus meus, in quo complacui et dilexi, quia virtutem sanctae crucis agnovi, alleluia.

Ant. Dum perambularet Dominus supra mare, secus littus Galileae.

Ant. Venite post me, dicit Dominus, faciam vos fieri piscatores hominum.

In die ad Vesperas.

Antiph. Juravit Dominus, et non poenitebit eum: Tu es sacerdos in aeternum.

Psal. Dixit Dominus.

Ant. Potens in terra erit semen ejus, generatio rectorum benedicetur.

Psal. Beatus vir qui timet.

Ant.

Collocet eum Dominus cum principibus populi sui.

Psal. Laudate, pueri.

Ant. Dirupisti, Domine, vincula mea, tibi sacrificabo hostiam laudis.

Psal. Credidi propter.

Ant. Confortatus est principatus eorum, et honorati sunt amici tui, Deus.

Psal. Domine, probasti me.

Ant. Nimis honorati sunt amici tui, Deus, nimis confortatus est principatus eorum.

In Evangelio.

Antiph. Concede nobis hominem justum, redde nobis hominem sanctum; ne interficias hominem Deo charum, justum, mansuetum et pium.

Antiphonae et Responsoria in vigilia sanctae Caeciliae virginis, ad Vesperas.

Antiph. Virgo gloriosa semper Evangelium Christi

gerebat in pectore suo, non diebus neque noctibus a colloquiis divinis, et oratione vacabat.

Ad Invitatorium.

Antiph. Regem virginum Dominum venite adoremus.

In primo nocturno.

Antiph. Caecilia virgo Almachium exsuperabat, Tiburtium et Valerianum ad coronas vocabat.

Psal. Beatus vir.

Ant. Expansis manibus orabat ad Dominum, ut eam eriperet de inimicis.

Psal. Quare fremuerunt.

Ant. Cilicio Caecilia membra domabat, Deum gemitibus exorabat.

Psal. Domine, quid multiplicati sunt.

Vers. Specie tua et pulchritudine.

Responsoria unde supra.

Resp. Cantantibus organis Caecilia virgo in corde suo soli Domino decantabat, dicens: Fiat, Domine, cor meum, et corpus meum immaculatum, ut non confundar.

Vers. Biduanis ac triduanis jejuniis orans suam Domino pudicitiam commendabat.

Fiat. Resp.

O beata Caecilia, quae duos fratres convertisti, Almachium judicem superasti, Urbanum episcopum in vultu angelico demonstrasti.

Vers. Caecilia me misit ad vos, ut ostendatis mihi Urbanum.

Resp. Virgo gloriosa semper Evangelium Christi gerebat in pectore; et non diebus neque noctibus vacabat a colloquiis divinis et oratione.

Vers. Est secretum, Valeriane, quod tibi volo dicere: 839 Angelum Dei habeo amatorem, qui nimio zelo custodit corpus meum.

Et non diebus.

Vers. Fiat, Domine, cor meum et corpus meum immaculatum, ut non confundar.

In secundo nocturno.

Antiph. Domine Jesu Christe, seminator casti consilii, suscipe seminum fructus, quos in Caecilia seminasti.

Psal. Cum invocarem.

Ant. Beata Caecilia dixit ad Tiburtium: Hodie te fateor esse meum cognatum, quia amor Dei te fecit esse me contemptum.

Psal. Verba mea.

Ant. Fiat, Domine, cor meum et corpus meum immaculatum, ut non confundar.

Psal. Domine

Dominus noster.

Vers. Adjuvabit eam.

Responsoria unde supra.

Resp. Cilicio Caecilia membra domabat, Deum gemitibus exorabat, Almachium exsuperabat, Tiburtium et Valerianum ad coronas vocabat.

Vers. Ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum.

Tiburtium. Resp. Caeciliam intra cubiculum orantem invenit, et juxta eam angelum Domini, quem videns Valerianus nimio terrore correptus est.

Vers. Angelus Domini descendit de coelo, et lumen refulsit in habitaculo.

Quem videns.

Resp. Domine Jesu Christe, Pastor bone, seminator casti consilii, suscipe seminum fructus, quos in Caeciliam seminasti.

Caecilia famula tua, quasi ovis [apis] tibi argumentosa deservit.

Vers. Nam sponsum quem quasi leonem accepit, tibi quasi agnum mansuetissimum sociavit.

Caecilia famula.

In tertio nocturno.

Antiph. Credimus Christum Filium Dei verum

Deum esse, qui te talem accepit famulam.

Psal. In Domino.

Ant. Nos scientes sanctum nomen omnino negare non possumus.

Psal. Domine, quis habitabit.

Ant. Tunc Valerianus perrexit ad antistitem, et [ad] signum quod acceperat invenit sanctum Urbanum.

Psal. Eructavit. Vers. Elegit eam Dominus.

Responsoria unde supra.

Resp. Beata Caecilia dixit ad Tiburtium: Hodie fateor te esse meum cognatum, quia amor Dei te fecit esse contemptorem idolorum.

Vers. Suscipe, Domine, seminum fructus, quos in Caecilia seminasti.

Quia amor.

Resp. Caecilia me misit ad vos, ut ostendatis mihi sanctum Urbanum, quia ad ipsum habeo secreta quae perferam.

Vers. Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam, et salutare tuum da nobis.

Quia. Vers.

Tunc Valerianus perrexit ad antistitem, et [ad] signum quod acceperat invenit sanctum Urbanum.

Quia. Resp. Dum aurora finem daret, Caecilia dixit: Eia, milites Christi, abjicite opera tenebrarum, et induimini arma lucis.

Vers. Caecilia valedicens fratribus, et exhortans eos ait: Eia.

Antiphonae in matutinis Laudibus.

Antiph. Cantantibus organis, Caecilia Domino decantabat dicens: Fiat cor meum immaculatum, ut non confundar.

Ant. Est secretum, Valeriane, quod tibi volo dicere: Angelum Dei habeo amatorem, qui nimio zelo custodit corpus meum.

Ant. Valerianus in cubiculo Caeciliam cum angelo orantem invenit.

840 Ant. Benedico te, Pater Domini mei Jesu Christi, quia per Filium tuum ignis exstinctus est a latere meo.

Ant. Caecilia famula tua, Domine, quasi ovis tibi argumentosa deservit.

Vers. Diffusa est.

In Evangelio.

Antiph. Dum aurora finem daret Caecilia sancta

dixit: Eia, milites Christi, abjicite opera tenebrarum, et induimini arma lucis.

Ant. Triduanas a Domino poposci inducias, ut domum meam Ecclesiam consecrarem.

Ant. Caecilia me misit ad vos, ut ostendatis mihi sanctum Urbanum, quia ad ipsum habeo secreta quae perferam.

Ant. Suscipe, Domine, seminum fructus, quos in Caeciliam seminasti.

Ant. Caeciliam intra cubiculum orantem invenit.

In vigilia sancti Clementis, ad Vesperas.

Vers. Justum deduxit Dominus.

Ant. Dum iter maris coepisset populus, voce magna clamabat: Domine, salva eum.

Et Clemens cum lacrymis dicebat: Accipe, Pater, spiritum meum.

Responsoria unde supra.

Resp. Orante sancto Clemente, apparuit ei Agnus Dei, de sub cujus pede fons vivus emanat; fluminis impetus laetificat civitatem Dei.

Vers. Vidi supra montem Sion Agnum stantem.

De sub cujus.

Resp. Ora

pro nobis, beate Clemens, ut digni efficiamur promissione Christi.

Vers. Sperate in eo omnis conventus plebis, effundite coram illo corda vestra.

Ut digni.

Resp. Dedisti, Domine, habitaculum martyri tuo Clementi in mari, in modum templi marmorei angelicis manibus praeparatum; iter praebens populo terrae, ut enarrent mirabilia Dei.

Vers. Venientes autem venient cum exsultatione, portantes manipulos suos.

Iter praebens.

Resp. Foebus et Cornelius discipuli beati Clementis dixerunt ad populum: Oremus omnes ad Dominum, ut ostendat nobis martyris sui corpus.

Antiphonae in matutinis Laudibus.

Antiph. Orante sancto Clemente, apparuit ei Agnus Dei.

Ant. Non meis meritis ad vos me misit Dominus, ad vestras coronas participem fieri.

Ant. Vidi supra montem Agnum stantem, de sub cujus pede fons vivus emanat.

Ant. De sub cujus pede fons vivus emanat; fluminis impetus laetificat civitatem Dei.

Ant. Omnes gentes per gyrum crediderunt Christum

Domini.

In Evangelio.

Antiph. Oremus omnes ad Dominum Jesum Christum, ut confessoribus suis fontis venas aperiat.

Ant. Invenerunt in modum templi marmorei habitaculum a Deo paratum.

Ant. Oremus ad Dominum, ut ostendat nobis martyris sui corpus.

Ant. Dedisti, Domine, habitaculum martyri tuo Clementi in mari in modum templi marmorei angelicis manibus praeparatum; iter praebens populo terrae, ut enarrent mirabilia Dei.

In vigilia sancti Andreae, ad Vesperas.

Vers. In omnem terram.

Ant. Dum perambularet Dominus supra mare secus littus Galileae, alleluia.

841 Ad Invitatorium.

Antiph. Regem apostolorum Dominum, venite, adoremus.

In primo nocturno.

Antiph. Vidit Dominus Petrum et Andream, et vocavit eos.

Psal. Coeli enarrant.

Ant. Venite post me, dicit Dominus, faciam vos fieri piscatores hominum.

Psal. Benedicam Dominum.

Ant. Relictis retibus suis secuti sunt Dominum Jesum Christum.

Psal. Eructavit. Vers. In omnem terram.

Responsoria unde supra.

Resp. Dum perambularet Dominus, ut supra.

Vers. Exaudi Deus.

Resp. Venite post me, ut supra.

Vers. Dum perambularet.

Resp. Mox ut vocem, ut supra.

Vers. Ad unius jussionis.

Resp. Oravit sanctus Andreas, ut supra.

Vers. Tu es magister meus.

In secundo nocturno.

Antiph. Dilexit Andream Dominus in odorem suavitatis.

Psal. Omnes gentes.

Ant. Dignum sibi Dominus computavit martyrem, quem vocavit apostolum dum esset in mari, allel.

Psal. Exaudi, Deus, deprecat.

Ant. Salve, crux, quae in corpore Christi dedicata es, et ex membris ejus tanquam margaritis ornata.

Psal. Exaudi, Deus, Orat. cum dep.

Vers. Dedisti haereditatem.

Responsoria unde supra.

Resp. Homo Dei ducebatur, ut supra.

Vers. Filii alieni.

Resp. O bona crux, ut supra.

Vers. Salve, crux.

Resp. Doctor bonus, ut supra.

Vers. Salve, crux.

Vers. Cum vero pervenisset ad locum, ubi crux parata erat, videns eam a longe, exclamavit voce magna, dicens: Salve, crux.

In tertio nocturno.

Antiph. Accipe me ab hominibus, et redde me magistro meo; ut per te me recipiat, qui per te me redemit, alleluia.

Psal. Confitebimur. Ant. Tu es Deus meus in quo complacui et dilexi, quia virtutem

sanctae crucis agnovi.

Psal. Fundamenta. Ant. Non me permittas, Domine, famulum tuum a te separari.

Tempus est ut commendes terrae corpus meum.

Psal. Dominus regnavit, irascantur.

Vers. Annuntiaverunt opera Dei.

Responsoria unde supra.

Resp. Expandi manus meas, ut supra.

Vers. Deus ultionum Dominus.

Resp. Salve, crux, quae in corpore, ut supra.

Vers. Quoniam tu es protector meus.

Resp. Dilexit Andream Dominus.

Vers. Tu es magister meus.

Resp. Vir iste in populo suo, ut supra.

Vers. Pro eo ut me diligerent.

Resp. Cum vidisset beatus Andreas, ut supra.

Vers. Suscipe, beata crux.

Resp. Dum penderet beatus Andreas, ut supra.

Vers. Ut et nos mereamur.

Resp. Videns crucem Andreas, ut supra.

Vers. Vivens pendebat.

Vers. Salve, crux, ut supra.

Antiphonae in matutinis Laudibus.

--In Evangelio.

Antiph. Unus ex duobus, ut supra.

Ant. Videns

Andreas crucem, cum gaudio dicebat: Quia amator tuus semper fui et desideravi.

Amplector te, o bona crux.

Ant. Ego si patibulum crucis expavescerem, crucis gloriam non praedicarem.

Ant. Non me permittas, ut supra.

Ant. Christus me misit.

842 In die ad Vesperas.

Antiph. Juravit, cum reliquis, ut supra.

In Evangelio.

Antiph. Concede nobis, ut supra.

Ant. Biduo vivens pendebat in cruce, ut supra.

Ant. Andreas apostolus Domini magnum operatus est miraculum in templo Dei.

Praedicandum [ Forte praedicando] jugiter convertit populum Mirmidonium.

In vigilia sanctae Luciae virginis.

Ad Vesperas.

Antiph. Orante sancta Lucia, apparuit ei beata Agathes, et consolabatur ancillam Christi.

Responsoria unde supra.

Resp. Lucia virgo, quid a me petis quod ipsa poteris praestare continuo?

Nam et matri tuae fides tua subveniat, et ecce salva est, quia jucundum Domini in tua virginitate habitaculum praeparasti.

Vers. Sicut per me civitas Cathanensium sublimatur a Christo, ita per te civitas Syracusana decorabitur.

Quia jucundum.

Resp. Rogavi Dominum meum Jesum Christum, ut ignis iste non dominetur mihi.

Et impetravi a Domino inducias martyrii mei.

Vers. Pro eo ut me diligerent detrahebant mihi, ego autem orabam.

Resp. Grata facta est a Domino in certamina, quia apud Deum et apud homines glorificata est.

In conspectu principum loquebatur sapientiam, et Dominus omnium dilexit illam.

Vers. Erecta namque in virtutis [virtute] tormenta derisit.

Et Dominus.

Vers. Adjuvabit eam.

Antiphonae in matutinis Laudibus.

Antiph. Orante sancta Lucia, ut supra.

Ant. Lucia virgo, quid a me petis, quod ipsa poteris praestare continuo matri tuae?

Ant. Per te, Lucia virgo, civitas Syracusana decorabitur a Domino Jesu Christo.

Ant. Soror mea Lucia, virgo Deo devota, quid a me petis quod ipsa poteris praestare continuo matri tuae?

Ant. Benedico te, Pater Domini, ut supra.

Ant. Ego rogavi Dominum meum Jesum Christum, ut ignis iste non dominetur mihi, sed credentibus in Domino timorem auferam passionum.

Ant. Tanto pondere eam fixit Spiritus sanctus, ut virgo Domini immobilis permaneret.

Vers. Diffusa est gratia.

In Evangelio.

Antiph. Columna es immobilis, Lucia martyr Christi, quia omnis plebs te exspectat, ut accipias coronam regni, allel.

Ant. In tua patientia possedisti animam tuam, Lucia martyr Christi.

Odisti quae in

mundo sunt, et coruscas cum angelis.

Sanguinem proprium inimicis fudisti.

Ant. Ego cognovi virtutem Domini mei Jesu Christi, secure contemno minas tuas.

*

De sancto Thoma, in matutinis Laudibus.

Antiph. Apparuit Thomae Dominus in visu nocte dicens ei: Ne timeas descendere in India, quia ego non te derelinquo.

Ant. Rex autem rogabat apostolum: Peto tibi, vir Dei, ut eas, atque benedicas puero cum filia mea.

Ant. Thomas orabat ad Dominum: Deprecor te, Domine, ut benedicas hos innocentes, et spira eis quae agi oporteat.

Ant. Vos autem estote fortes, et custodite quae 843 a me accepistis, quia non videbitis ultra faciem meam.

Ant. Circumdet hodie famulum tuum gloria tua, Domine Jesu Christe.

In Evangelio.

Antiph. Orabat sanctus Thomas ad Dominum:

Respice in me, Domine, exspectantem ac revertentem a nuptiis.

Ant. Adesto, Domine, servo tuo, et cum pace dirigas me ad sedem tuam, alleluia, alleluia.

Ant. Advenientes milites qui percusserunt eum lanceis; et ille gaudens migravit ad Dominum.

Antiphonae et Responsoria in vigilia apostolorum, ad Vesperas.

Vers. In omnem terram.

Ant. Tradent enim vos in conciliis, et in synagogis suis flagellabunt vos; et ante reges et praesides ducemini propter me, in testimonium illis et gentibus.

Ant. Estote fortes in bello, et pugnate cum antiquo serpente, et accipietis regnum aeternum, alleluia.

Ad Invitatorium.

Antiph. Regem apostolorum Dominum, venite, adoremus.

In primo nocturno.

Antiph. In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum.

Psal. Coeli enarrant.

Ant. Clamaverunt justi, et Dominus exaudivit eos.

Psal. Benedicam Dominum.

Ant. Constitues eos principes super omnem terram, memores erunt nominis tui, Domine.

Psal. Eructavit. Vers. In omnem terram.

Responsoria unde supra.

Resp. Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum, dicit Dominus; estote ergo prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae.

Vers. Dum lucem habetis, credite in lucem ut filii lucis sitis, dicit Dominus.

Estote. Resp. Tollite jugum meum super vos, dicit Dominus, et discite quia mitis sum et humilis corde.

Jugum enim meum suave est, et onus meum leve.

Vers. Et invenietis requiem animabus vestris.

Jugum enim.

Resp. Dum steteritis ante reges et praesides, nolite cogitare quomodo aut

quid loquamini; dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini.

Vers. Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis.

Dabitur.

In secundo nocturno.

Antiph. Principes populorum congregati sunt cum Deo Abraham.

Psal. Omnes gentes.

Ant. Dedisti haereditatem timentibus nomen tuum, Domine.

Psal. Exaudi, Deus, deprecationem.

Ant. Annuntiaverunt opera Dei, et facta ejus intellexerunt.

Psal. Exaudi, Deus, Orat. meam cum dep.

Vers. Dedisti haereditatem.

Responsoria unde supra.

Resp. Vidi conjunctos viros habentes splendidas vestes, et angelus Domini locutus est ad me, dicens: Isti sunt viri sancti facti amici Dei.

Vers. Vidi angelum Dei volantem per medium coelum, voce magna clamantem, et dicentem: Isti sunt.

Resp. Isti sunt triumphatores et amici Dei, qui contemnentes jussa principum meruerunt praemia aeterna.

Modo coronantur

et accipiunt palmam.

Vers. Isti sunt qui venerunt ex magna tribulatione, et laverunt stolas suas in sanguine agni.

Modo. Resp. Isti sunt qui viventes in carne plantaverunt Ecclesiam 844 sanguine suo: non sunt de terris corpora eorum separata, quorum merito sunt in coelis animae sanctorum coaequales.

Vers. In omnem terram exivit sonus eorum, ut supra.

In tertio nocturno.

Antiph. Exaltabuntur cornua justi, allel.

Psal. Confitebimur. Ant. Lux orta est justo, allel. rectis corde laetitia, allel.

Psal. Dominus regnavit, exsultet.

Ant. Custodiebant testimonia ejus, et praecepta ejus, allel.

Psal. Dominus regnavit, irascantur.

Vers. Annuntiaverunt.

Responsoria.

Resp. Isti sunt viri quos elegit Dominus in charitate non ficta, et dedit illis gloriam sempiternam,

quorum doctrina fulget Ecclesia, ut sol et luna.

Vers. Sancti per fidem vicerunt regna, operati justitiam.

Quorum. Resp. Fuerunt sine querela ante Dominum, et ab invicem non sunt separati.

Calicem Domini biberunt, et amici Dei facti sunt.

Vers. Tradiderunt corpora sua ad supplicia, ideo coronantur et accipiunt palmam.

Resp. In omnem terram exivit sonus eorum.

Et in fines orbis terrae verba eorum.

Vers. Non sunt loquelae, neque sermones quorum non audiantur voces eorum.

Et in fines.

Resp. Constitues eos principes super omnem terram, memores erunt nominis tui, Domine, in omni progenie et generatione.

Vers. In omnem terram, ut supra.

Resp. Cives apostolorum et domestici Dei advenerunt hodie, portantes pacem, illuminantes patrias; dare pacem gentibus, et liberare populum Domini.

Vers. In omnem terram.

Resp. Non vos me elegistis, sed ego elegi vos, et posui vos ut eatis, et fructum afferatis, et fructus

vester maneat.

Vers. Non enim vos estis qui loquimini, ut supra.

Et fructus vester.

*

Antiphonae in matutinis Laudibus.

Antiph. Hoc est praeceptum meum ut diligatis invicem sicut dilexi vos.

Ant. Majorem charitatem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis.

Ant. Vos amici mei estis, si feceritis quae praecipio vobis, allel.

Ant. Beati mundo corde, quoniam Deum videbunt.

Ant. In patientia vestra possidebitis animas vestras.

Vers. Constitues eos principes.

In Evangelio.

Antiph. Vos qui reliquistis omnia, et secuti estis me, centuplum accipietis, et vitam aeternam possidebitis.

Ant. Vos qui secuti estis me, sedebitis super sedes judicantes duodecim tribus Israel, allel.

Item Antiphonae in matutinis Laudibus.

Antiph. Ego vos elegi de mundo, ut eatis et fructum

plurimum afferatis.

Ant. Qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum, allel.

Ant. Non vos me elegistis, sed ego elegi vos, et posui vos ut eatis, et fructum afferatis, et fructus vester maneat.

Ant. Beati pacifici, beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.

Ant. Jam non dicam vos servos, sed amicos meos, quia omnia quaecunque audivi a Patre meo, nota feci vobis.

In Evangelio.

Antiph. Vos estis lux hujus mundi.

In patientia 845 possidebitis animas vestras.

Ant. Vestri capilli capitis omnes numerati sunt; nolite timere, multis passeribus meliores estis vos.

Ant. Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis, dicit Dominus.

Ant. Quodcunque petieritis Patrem in nomine meo, dabitur vobis a Patre meo, dicit Dominus.

Item Antiphonae in matutinis Laudibus.

Antiph. Ego vos elegi de mundo, quia mundus odio vos habuit.

Ant. Manete in dilectione mea, sicut dilexi vos, dicit Dominus.

Ant. Tollite jugum meum super vos, quia mitis sum et humilis corde.

Ant. Jugum enim meum suave est, et onus meum leve.

Ant. Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam.

Ant. Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem occidere non possunt, dicit Dominus.

In Evangelio.

Antiph. Amen dico vobis, mundus plorabit, et vos gaudebitis, et gaudium vestrum nemo tollet a vobis.

Ant. Ego sum via, veritas et vita; nemo vadit ad Patrem nisi per me, allel.

Ant. Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi.

Vers. Vos estis qui permansistis mecum in tentationibus meis.

Ego autem in medio vestri sum sicut qui ministrat, alleluia.

*

Antiphonae et Responsoria in vigilia plurimorum martyrum, ad Vesperas.

Antiph. Ecce adest tempus, venite ad me, omnes sancti, quia paravi vobis regnum, ut maneatis mecum in aeternum.

Ant. Astiterunt justi ante Dominum, et ab invicem non sunt separati, gloriam Domini viderunt, et amici Dei appellati sunt.

Ad Invitatorium.

Antiph. Regem martyrum Dominum, venite, adoremus.

In primo nocturno.

Antiph. Secus decursus aquarum.

Psal. Beatus vir.

Ant. Praedicans. Psal. Quare fremuerunt.

Ant. Filii hominum, scitote quia.

Psal. Cum invocarem.

Vers. Laetamini in Domino.

Responsoria unde supra.

Resp. Absterget Deus omnem lacrymam ab oculis

sanctorum; et jam non erit amplius neque luctus, neque clamor, sed nec ullus dolor, quoniam priora transierunt.

Vers. Justorum animae in manu Dei sunt, et non tanget illos tormentum malitiae.

Quoniam priora.

Resp. Viri sancti gloriosum sanguinem fuderunt pro Domino, amaverunt Christum in vita sua, imitati sunt eum in morte sua; et ideo coronas triumphales meruerunt.

Vers. Unus spiritus et una fides erat in eis.

Et ideo.

Resp. Tradiderunt corpora sua propter Deum ad supplicia, et meruerunt habere coronas perpetuas.

Vers. Isti sunt qui venerunt ex magna tribulatione, et laverunt stolas suas in sanguine Agni.

Et meruerunt.

In secundo nocturno.

Antiph. Filii hominum.

Psal. Cum invocarem.

Ant. Scuto bonae.

Psal. Verba mea.

Ant. In universa terra.

Psal. Domine Dominus noster.

846 Resp. unde supra.

Resp. Sancti tui, Domine, mirabile consecuti sunt

iter, servientes praeceptis tuis, ut invenirentur illaesi in aquis validis.

Terra apparuit arida, et in mari Rubro via sine impedimento.

Vers. Quoniam percussit petram, et fluxerunt aquae, et torrentes inundaverunt.

Terra. Resp. Verbera carnificum non timuerunt sancti Dei, morientes pro Christi nomine, ut haeredes fierent in domo Domini.

Vers. Magnus Dominus et laudabilis valde, in civitate Dei nostri, in monte sancto ejus.

Ut haeredes.

Resp. Haec est vera fraternitas, quae nunquam potuit violari certamine, qui effuso sanguine secuti sunt Dominum, contemnentes aulam regiam pervenerunt ad regna coelestia.

Vers. Ecce quam bonum et quam jucundum, ut supra.

In tertio nocturno.

Antiph. Sancti qui in terra sunt.

Psal. Conserva me, Domine.

Ant. Haec est generatio.

Psal. Domini est terra.

Ant. Laetamini in Domino.

Psal. Beati quorum.

Vers. Justi autem.

Resp. unde supra.

Resp. Propter Testamentum Domini et leges paternas; ideoque steterunt in amore fraternitatis, quia unus fuit semper spiritus in eis et una fides.

Vers. Ecce quam bonum, ut supra.

Quia unus.

Resp. Sancti mei qui in isto saeculo certamen habuistis, mercedem laborum ego reddam vobis.

Vers. Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi.

Resp. Sancti Dei, dedit vobis Dominus locum istum ut faciatis in eo mirabilia.

Vers. Sancti et justi, in Domino gaudeto, vos elegit Dominus in isto loco.

Ut faciatis.

Resp. In circuitu tuo, Domine, lumen est quod nunquam deficiet, ubi constituisti lucidissimas mansiones, ubi requiescunt sanctorum animae.

Vers. Magnus Dominus, ut supra.

Vers. Lux perpetua lucebit sanctis tuis, Domine, et aeternitas temporum.

Resp. Certamen magnum habuerunt sancti; transierunt per ignem et aquam, et coronas acceperunt a Domino Deo.

Vers. Isti sunt sancti, qui pro Testamento Dei

sua corpora tradiderunt.

Et coronas.

Resp. Coronavit eos Dominus corona justitiae, quia passi sunt pro Domino.

Vers. Et adjuvavit eos Dominus, et liberavit eos, et eripuit eos.

Quia. Resp. O veneranda martyrum gloriosa certamina, qui in suis corporibus pro Christo immania pertulerunt tormenta, et ideo percipere meruerunt immarcessibilem aeternae gloriae coronam.

Vers. Isti sunt qui venerunt.

Resp. Isti sunt sancti, qui pro Testamento Dei corpora sua tradiderunt, et in sanguine Agni laverunt stolas suas.

Vers. Justi in perpetuo vivent, et apud Dominum est merces sanctorum.

Et in sanguine.

Resp. Omnes sancti per fidem vicerunt regna, operati sunt justitiam, adepti sunt promissiones, obturaverunt ora leonum, et fortes facti sunt in bello.

Vers. Effugerunt aciem gladii, convaluerunt de infirmitate.

Et fortes.

Resp. Qui, pro Christi amore minas hominum contemnentes, Christi amici facti sunt in regno

coelorum.

Vers. Sancti per fidem, ut supra.

Resp. Beati estis, sancti Dei omnes, qui meruistis consortes fieri coelestium virtutum, et perfrui aeternae claritatis gloria; ideoque precamur ut memores nostri intercedere dignemini pro nobis ad Dominum Deum nostrum.

Vers. Gaudete et exsultate, quia merces vestra multa est in coelo.

847 Antiphonae in matutinis Laudibus.

Antiph. Omnes sancti quanta passi sunt tormenta, ut securi pervenirent ad palmam martyrii!

Ant. De palma ad regna pervenerunt sancti; coronas decoris meruerunt de manu Dei.

Ant. Corpora sanctorum in pace sepulta sunt, et vivunt nomina eorum.

Ant. Martyres Domini, Domino benedicite in aeternum.

Ant. Martyrum chorus, laudate Dominum, alleluia.

In Evangelio.

Antiph. Dabo sanctis meis locum nominatum in regno Patris mei.

Ant. Hi sunt qui venerunt ex magna tribulatione, et laverunt stolas suas in sanguine

Agni.

Ant. Hi sunt qui pro lege Dei sui morti se tradere non dubitaverunt.

Ab iniquis interfecti sunt, et in aeternum vivunt cum Christo.

Agnum secuti sunt, et acceperunt palmam.

Ant. Sancti per fidem vicerunt regna, operati sunt justitiam, adepti sunt promissiones.

Item Antiphonae in matutinis Laudibus.

Antiph. Justorum autem animae in manu Dei sunt, et non tanget illos tormentum malitiae.

Ant. Si coram hominibus tormenta passi sunt, spes electorum est immortalis in aeternum.

Ant. Tradiderunt corpora sua ad supplicia, ideo coronantur, et accipiunt palmam.

Ant. Tanquam aurum in fornace probavit electos Dominus, et quasi holocausta accepit illos in aeternum.

Ant. Spiritus et animae Justorum, Hymnum dicite Deo nostro, allel.

, allel.

Ant. Exsultabunt sancti in gloria, laetabuntur in cubilibus suis.

In Evangelio.

Antiph. Fulgebunt justi, et tanquam scintillae in arundineto discurrent.

Judicabunt nationes, et regnabunt in aeternum.

Ant. Isti sunt sancti, qui pro Dei amore minas hominum contempserunt.

Christi martyres in regnum coelorum exsultant cum angelis.

O quam pretiosa est mors sanctorum, qui assidue assistunt ante Dominum, et ab invicem non sunt separati.

Ant. Nomen sempiternum dabo sanctis meis, dicit Dominus, gaudium et laetitiam obtinebunt in aeternum.

Item Antiphonae in matutinis Laudibus.

Antiph. In coelestibus regnis sanctorum habitatio, et in aeternum requies eorum.

Ant. Dabo sanctis meis, ut supra.

Ant. Via justorum recta facta est.

Sanctorum iter praeparatum est in aeternum.

Ant. Sancti spiritus et animae Justorum, Hymnum dicite Deo in aeternum.

Ant. Justi autem in perpetuum vivent, et apud Dominum est merces eorum.

Ant. Sancti qui sperant in Domino, mutabunt fortitudinem,

assument pennas ut aquilae; volabunt et non deficient.

In Evangelio.

Antiph. Ecce merces sanctorum copiosa est apud Deum; ipsi vero mortui sunt pro Christo, et vivunt in aeternum.

Ant. Isti sunt sancti qui pro Testamento Dei sua corpora tradiderunt, et in sanguine Agni laverunt stolas suas.

Ant. Haec est vera fraternitas, quae nunquam potuit violari certamine.

Qui effuso sanguine secuti sunt Dominum, contemnentes aulam regiam, pervenerunt ad regna coelestia.

848 Ant. Propter Testamentum Domini, ut supra.

Item Antiphonae in matutinis Laudibus.

Antiph. Super nivem dealbabuntur sancti tui, Domine.

Ant. Sancti estis, dicit Dominus; multiplicabo numerum vestrum, ut oretis pro populo meo in loco sto.

Ant. Sic in sancto apparuit tibi, ut viderent

virtutem tuam, Domine.

Ant. In velamento sancti tui, Domine, clamabunt dicentes: Deus, Deus meus, allel.

, allel.

Ant. Sancti Domini; Domino benedicite in aeternum.

Ant. Hymnus omnibus sanctis ejus.

Ant. In sanctis et in firmamento virtutis ejus laudate Dominum omnes angeli ejus.

In Evangelio.

Antiph. O quam gloriosum est regnum, in quo cum Christo gaudent omnes sancti!

Amicti stolis albis, sequuntur Agnum quocunque ierit.

Ant. In tabernaculis justorum vox laetitiae, allel.

Ant. Sanctorum sicut aquilae juventus renovabitur.

Florebunt sicut lilia in civitate Domini.

Ant. Sanguis sanctorum martyrum pro Christo effusus est in terris, ideo adepti sunt praemia sempiterna.

Ant. Istorum est enim regnum coelorum, ut supra.

Ant. Beati estis, sancti Dei omnes, qui meruistis consortes fieri coelestium virtutum, et perfrui claritatis gloriae; ideoque precamur, ut memores nostri intercedere dignemini pro nobis ad Dominum Deum nostrum.

Ant. Gaudent in

coelis animae sanctorum, qui Christi vestigia sunt secuti.

Et quia pro ejus amore sanguinem suum fuderunt, ideoque cum Christo exsultant sine fine.

Ant. O viri misericordiae, quorum non acceperunt oblivionem justitiae, et semen eorum et filii propter eos usque in aeternum cum gloria permanent.

Corpora eorum in pace sepulta, non derelinquentur virtutibus plena; vivunt nomina eorum in saecula.

Ant. O veneranda martyrum certamina, qui in suis corporibus pro Christo immania pertulerunt tormenta!

Ideo percipere meruerunt immarcessibilem aeternae gloriae coronam, allel.

Ant. Justorum animae in manu Dei sunt, et non tanget illos tormentum mortis.

In pace sunt ea quae possident, allel.

Ant. Beati eritis cum vos oderint homines; et cum spreverint vos, et exprobraverint, et ejecerint nomen vestrum tanquam malum, propter Filium hominis.

Gaudete et exsultate, ecce enim merces vestra multa est in coelo.

Ant. Sancti mei qui in isto saeculo certamen habuistis,

mercedem laborum ego reddam vobis.

Ant. Sancti tui, Domine, florebunt sicut lilia, et sicut odor balsami erunt ante te, allel.

Antiphonae et Responsoria in vigilia unius martyris, ad Vesperas.

Vers. Justus ut palma florebit.

Ant. Hic est vere martyr, qui pro Christi nomine sanguinem suum fudit; qui minas judicum non timuit, nec terrenae dignitatis gloriam quaesivit; sed ad coelestia regna feliciter pervenit.

Ad Invitatorium.

Antiph. Regem martyrum Dominum.

In primo nocturno.

Antiph. In lege Domini.

Psal. Beatus vir.

Ant. Praedicans. 849 Psal. Quare fremuerunt.

Ant. Voce mea.

Psal. Domine, quid multiplicati sunt.

Vers. Voce mea.

Responsoria unde supra.

Resp. Iste sanctus pro lege Dei sui certavit usque ad mortem, et a verbis impiorum non timuit; fundatus enim erat supra firmam petram.

Vers. Iste est qui contempsit vitam mundi, et pervenit ad coelestia regna.

Fundatus. Resp. Domine, praevenisti eum in Benedictionibus dulcedinis, posuisti in capite ejus coronam de lapide pretioso.

Vers. Vitam petiit a te, et tribuisti ei longitudinem dierum in saeculum, et in saeculum saeculi.

Resp. Justus germinabit sicut lilium, et florebit in aeternum ante Dominum.

Vers. Plantatus in domo Domini, in atriis domus Dei nostri.

Et florebit.

Resp. Iste cognovit justitiam, et vidit mirabilia magna; et exoravit Altissimum, et inventus est in numero sanctorum.

Vers. Iste est qui contempsit, ut supra.

Et inventus.

In secundo nocturno.

Antiph. Filii hominum.

Psal. Cum invocarem.

Ant. Scuto bonae voluntatis.

Psal. Verba mea.

Ant. In universa terra.

Psal. Domine, Dominus noster.

Vers. Gloria et honore.

Resp. unde supra.

Resp. Stolam jucunditatis induit eum Dominus, et coronam pulchritudinis posuit super caput ejus.

Vers. Cibavit illum pane vitae et intellectus, et aqua sapientiae salutaris potavit eum.

Et coronam.

Resp. Corona aurea super caput ejus, expressa signo sanctitatis, gloriae, honoris, et opus fortitudinis.

Vers. Quoniam praevenisti eum in Benedictionibus dulcedinis, posuisti in capite ejus coronam de lapide pretioso.

Expressa. Resp. Hic est vere martyr, qui pro Christi nomine sanguinem suum fudit, qui minas judicum non timuit, nec terrenae dignitatis gloriam quaesivit, sed ad coelestia regna pervenit.

Vers. Justum deduxit Dominus per vias rectas, et ostendit illi regnum Dei.

Qui minas.

In tertio nocturno.

Antiph. Justus Dominus.

Psal. In Domino confido.

Ant. Habitabit. Psal. Domine, quis habitabit.

Ant. Posuisti, Domine.

Psal. Domine, in virtute.

Vers. Posuisti, Domine.

Responsoria unde supra.

Resp. Posuit coronam capiti meo, et circumdedit me vestimento salutis, ad expugnandas gentes et omnes inimicos.

Vers. Judica, Domine, nocentes me, expugna impugnantes me.

Apprehende arma et scutum, et exsurge in adjutorium mihi.

Ad expugnandas.

Resp. Hic est vir, qui non est derelictus a Deo in die certaminis sui.

Et ipse conculcavit caput serpentis antiqui.

Modo coronabitur, quia fideliter vicit in mandatis Domini.

Vers. Armis divinis percutiens saevitiam persequentium supervicit.

Modo. Vers. Iste est qui contempsit.

Resp. Desiderium animae ejus tribuisti ei, Domine, et voluntate labiorum ejus non fraudasti eum.

Vers. Vitam petiit.

Resp. Gloria et honore coronasti eum, Domine, et constituisti eum

super opera manuum tuarum, omnia subjecisti sub pedibus ejus.

Vers. Quoniam elevata est magnificentia tua super coelos, Deus.

Omnia. Vers. Quoniam praevenisti eum.

Resp. Qui me confessus fuerit coram hominibus, dicit Dominus, et ego confitebor eum coram Patre meo qui in coelis est.

Vers. Qui mihi ministrat, me sequatur; et ubi ego sum, illic et minister meus erit.

850 Antiphonae in matutinis Laudibus.

Antiph. Qui me confessus fuerit coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo.

Ant. Qui sequitur me non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitae, dicit Dominus.

Ant. Si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater meus, qui est in coelis, dicit Dominus.

Ant. Qui mihi ministrat me sequatur; et ubi ego sum, illic erit et minister meus.

Ant. Volo, Pater, ut ubi ego sum, illic si et minister meus.

Vers. Justus ut palma.

In Evangelio.

Antiph. Si quis per me introierit, salvabitur, et pascua inveniet, dicit Dominus.

Ant. Qui vult venire post me, dicit Dominus, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me.

Ant. Amavit eum.

Ant. Qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam aeternam custodit eam.

Ant. Iste sanctus pro lege Dei sui certavit usque ad mortem, et a verbis impiorum non timuit; fundatus enim erat supra firmam petram.

Ant. Iste est qui contempsit vitam mundi, et pervenit ad coelestia regna.

Ant. Nisi granum frumenti cadens in terra mortuum fuerit, ipsum solum manet.

Ant. Beatus vir qui suffert tentationem, quia cum probatus fuerit, accipiet coronam vitae, quam repromisit Deus diligentibus se.

Ant. Hic vir despiciens mundum et terrena triumphans, divitias coelo condidit ore, manu.

*

In vigilia unius confessoris.

Ad Vesperas.

Vers. Ecce sacerdos magnus.

Ant. Similabo eum viro sapienti, qui aedificavit domum suam super petram.

Ant. Amavit eum Dominus, et ornavit eum, stolam gloriae induit eum, et ad portas paradisi coronavit eum.

Ad Invitatorium.

Antiph. Regem confessorum Dominum.

In primo nocturno.

Antiph. Beatus vir qui in lege Domini meditatur, voluntas ejus permanet die ac nocte; et omnia quaecunque faciet, semper prosperabuntur.

Psal. Beatus vir.

Antiph. Beatus iste sanctus, qui confisus est in Domino, praedicavit praeceptum Domini, constitutus est in monte sancto ejus.

Psal. Quare fremuerunt.

Ant. Tu es gloria mea, tu es susceptor meus, Domine.

Tu exaltans caput meum, et exaudisti me de monte sancto tuo.

Psal. Domine, quid multiplicati

sunt.

Vers. Voce mea.

Responsoria unde supra.

Resp. Euge, serve bone et fidelis, quia in pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam; intra in gaudium Domini tui.

Vers. Domine, quinque talenta tradidisti mihi, ecce alia quinque superlucratus sum.

Intra. Resp. Ecce sacerdos magnus, qui in diebus suis placuit Deo.

Ideo jurejurando fecit illum Dominus crescere in plebem suam.

Vers. Benedictionem omnium gentium dedit illi, et Testamentum suum confirmavit super caput ejus.

Resp. Juravit Dominus, et non poenitebit eum, 851 Tu es sacerdos in aeternum, secundum ordinem Melchisedech.

Vers. Dixit Dominus Domino meo, sede a dextris meis.

Secundum.

In secundo nocturno.

Antiph. Invocantem exaudivit Dominus sanctum suum; Dominus exaudivit eum et constituit eum in pace.

Psal. Cum invocarem.

Ant. Laetentur omnes

qui sperant in te, Domine, quoniam tu benedixisti Justo.

Scuto bonae voluntatis coronasti eum.

Psal. Verba mea.

Ant. Domine Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra!

Quia gloria et honore coronasti sanctum tuum, et constituisti eum super opera manuum tuarum.

Psal. Ipsum. Vers. Gloria et honore.

Responsoria.

Resp. Posui adjutorium super potentem, et exaltavi electum de plebe mea; manus enim mea auxiliabitur ei.

Vers. Inveni David servum meum, oleo sancto meo unxi eum.

Manus enim.

Resp. Iste est qui ante Deum magnas virtutes operatus est, et omnis terra doctrina ejus repleta est.

Ipse intercedat pro peccatis omnium populorum.

Vers. Iste est qui contempsit.

Resp. Iste homo ab adolescentia sua partim meruit infirmos curare.

Dedit illi Dominus claritatem magnam, caecos illuminare et daemones effugare.

Vers. Ecce homo sine querela, verus Dei cultor,

abtinens se ab omni opere malo, et permanens in innocentia sua.

Dedit.

In tertio nocturno.

Tous les livres