Sententiae (Libri quatuor sententiarum) (page 17)

Pierre Lombard · Doctrine

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — PL 192 · 22 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

2. Determinatio intelligentiae dictorum.

De poenitentia perfectorum vel ad salutem sufficienti, intelligendum est quod supra dixi, scilicet poenitentia est vindicta semper puniens quod commisit; et alia hujusmodi. Illud vero, si poenitentia finitur, nihil de venia relinquitur, dupliciter accipi potest. Si enim juxta quorumdam intelligentiam peccata dimissa redeunt, facile est intelligere nihil de venia relinqui, quia peccata dimissa iterum replicantur. Sicut enim ille qui ex servitute in libertatem manumittitur, interim vere liber est, et tamen propter offensam in servitutem

postea revocatur; sic et poenitentia peccata vere dimittuntur, et tamen propter offensam quae replicatur, iterum redeunt. Si vero non redire dicantur, sane potest dici etiam sic nihil de venia relinqui; non quod dimissa peccata iterum imputentur, sed quia propter ingratitudinem ita reus et immundus constituitur. ac si illa redirent.

3. De solemni et unica Poenitentia.

Illud autem quod Ambros. ait, de Poen. dist. 3, cap. Reperiuntur: Reperiuntur, etc.; et: Sicut unum Baptisma, ita et una Poenitentia; non secundum generalem, sed secundum specialem morem Ecclesiae de solemni poenitentia dictum intelligitur, quae apud quosdam semel celebrata non iteratur. Item illud aliud Ambrosii, de Poen. dist. 3, cap. finali, § Poenitentia ergo: Poenitentia semel usurpata nec vere celebrata, et fructum prioris aufert, et usum sequentis amittit, de solemni intelligitur. Solemnis ergo poenitentia, ut Ambros. in eodem ait, est quae fit extra ecclesiam in manifesto, in cinere et cilicio; quae pro gravioribus horrendisque ac manifestis delictis tantum imponitur. Et illa non est iteranda pro reverentia sacramenti, ut non vilescat et contemptibilis fiat hominibus. Unde Aug., ad Macedonium, epist. 54: Quamvis caute et salubriter provisum sit ut locus illius humillimae poenitentiae semel in Ecclesia concedatur, ne medicina vilis vel minus utilis esset aegrotis, quae tanto magis salubris est, quanto minus contemptibilis fuerit; quis tamen audeat Deo dicere: Quare huic homini qui post poenitentiam primam rursus se laqueis iniquitatis obstringit, adhuc iterum parcis? Origenes quoque de hac solemni poenitentia, quae pro gravioribus criminibus injungitur, ait: Si nos aliqua culpa mortalis invenerit, quae non in crimine mortali, vel in blasphemia fidei, sed in sermonis vel in morum vitio consistat; haec culpa semper reparari potest, nec interdicitur aliquando de hujusmodi poenitentiam agere; sed non ita de gravioribus criminibus. In gravioribus enim criminibus semel tantum poenitentiae conceditur locus. Communia quae frequenter incurrimus, semper poenitentiam recipiunt, et semper redimuntur. Communia dicit venialia peccata, et forte mortalia quaedam aliis minus gravia, quae sicut saepe committuntur, ita frequenter per poenitentiam redimuntur. Sed de gravioribus criminibus semel tantum agitur poenitentia, scilicet, solemnis. Nam et de illis, si iterentur, iteratur poenitentia, sed non solemnis, quod tamen in quibusdam Ecclesiis non servatur.

4. Auctoritatibus probat quod non semel tantum, sed frequenter peccata dimittantur per Poenitentiam.

Quod vero Poenitentia non semel tantum agatur, sed frequenter iteretur, et per eam frequenter iterum venia praestetur, pluribus sanctorum testimoniis probatur. Ait enim Aug., in lib. de vera et falsa Poen., cap. 5, scribens contra quosdam haereticos, qui peccantibus post Baptismum semel tantum dicebant utilem esse Poenitentiam, ita: Adhuc instant perfidi, qui sapiunt plusquam oportet, non sobrii, sed excedentes mensuram; dicunt: Et si semel peccantibus post Baptismum valeat Poenitentia, non tamen saepe peccantibus proderit iterata; alioquin remissio ad peccandum esset incitatio. Dicunt enim: Quis non semper peccaret, si semper per Poenitentiam redire posset? Dicunt enim Dominum incitatorem mali, si semper peccantibus subvenit; et ei peccata placere, quibus semper praesto est gratia. Errant autem. Constat enim multum ei peccata displicere, qui semper praesto est ea destruere. Sed si ea amaret, non semper ea destrueret. Item ad Macedonium, epist. 54: In tantum hominum iniquitas aliquando progreditur, ut etiam post peractam Poenitentiam, et post altaris reconciliationem, vel similia vel graviora committant. Et tamen Deus facit etiam super tales oriri solem suum, nec minus tribuit quam ante tribuerat largissima munera vitae et salutis. Et quamvis eis in Ecclesia locus ille Poenitentiae non concedatur, Deus tamen super eos suae patientiae non obliviscitur. Ex quorum numero

si quis vobis dicat: Dicite mihi utrum aliquid prosit ad vitam futuram, si in ista vita illecebrosissimae voluptatis blandimenta contempsero, si me poenitendo vehementius quam prius excruciavero, si uberius flevero, si melius vixero, si pauperes largius sustentavero, si charitate ardentius flagravero; quis vestrum ita desipit, ut huic homini dicat: Nihil tibi ista in posterum proderunt; vade, saltem hujus vitae suavitate fruere? Avertat Deus tam immanem sacrilegamque dementiam. Item Joan. Chrysost., de Reparatione lapsi: Talis, mihi crede, talis est erga homines pietas Dei: nunquam spernit poenitentiam, si ei sincere et simpliciter offeratur, etiamsi ad summum quis perveniat malorum, et inde tamen velit reverti ad virtutis viam; suscipit libenter et amplectitur, et facit omnia quatenus ad priorem revocet statum. Quodque est adhuc praestantius et eminentius, etiamsi non potuerit quis explere omnem satisfaciendi ordinem, quantulamcumque tamen et quantumlibet brevi tempore gestam non respuit poenitentiam: suscipit etiam ipsam, nec patitur quamvis exiguae conversionis perdere mercedem. Exemplis etiam hoc idem astrui potest. David enim, per poenitentiam, adulterii simul et homicidii veniam impetravit; et graviter tamen postea deliquit in populi enumeratione, quod populi multitudo prostrata ostendit. Illud autem mirabile est, quod angelo ferienti plebem se obtulit dicens, 1 Paralip. 21: Grex iste quid fecit? Fiat manus tua in me, et in domum patris mei. Quo facto, statim sacrificio dignus judicatur, qui absolutione aestimabatur indignus. Nec mirum si tali sua oblatione, pro populo, peccati sui adeptus est veniam, cum Moyses offerendo se pro plebis errore, peccata diluerit. His aliisque testimoniis pluribus evidenter ostenditur, per poenitentiam non semel tantum, sed saepius, nos a peccatis surgere, et veram poenitentiam saepius agi. Voluntarie enim peccantibus nobis, ut ait Apostolus, Hebr. 10, pro peccatis non relinquitur hostia secunda, scilicet, quia semel tantum Christum oportuit pati; nec relinquitur secundus Baptismus. Relinquitur vero secunda poenitentia, et tertia, et deinceps, ut Joan. Chrysost., hom. 20 super hunc locum, ait: Sciendum, inquit, quod hic quidam exurgunt, horum verborum occasione poenitentiam auferentes; quasi per poenitentiam non valeat peccator post lapsum resurgere secundo, et tertio, et deinceps. Verum etiam in hoc poenitentiam non excludit, nec propitiationem, quae saepe fit per poenitentiam; sed secundum Baptismum, et hostiam.

DISTINCTIO XV. QUOD PLURIBUS IRRETITUS PECCATIS NON POTEST POENITERE DE UNO VERE, NISI DE OMNIBUS POENITEAT.

1.

Et sicut praedictis auctoritatibus illorum error convincitur, qui poenitentiam saepius agendam non putant, et per eam a lapsu peccantes frequenter surgere diffitentur, ita eisdem illorum oppositio eliditur, qui pluribus irretitum peccatis asserunt de uno vere poenitere, ejusdemque veniam a Domino consequi posse sine alterius poenitentia. Quod etiam auctoritatibus astruere conantur. Ait enim propheta Nahum, c. 1: Non judicabit Deus bis in idipsum; vel, ut alii transtulerunt: Non consurget duplex tribulatio. Si ergo, inquiunt illi, aliquis sacerdoti fuerit confessus unum de duobus vel pluribus peccatis, et de illo injunctam sibi poenitentiam a sacerdote in satisfactionem expleverit, caeteris tacitis, non pro illo peccato amplius judicandus est, de quo satisfecit ad arbitrium sacerdotis qui vicem Christi in Ecclesia gerit. Ideoque si de eo iterum judicetur, bis in idipsum judicat Deus, et consurget duplex tribulatio. Sed de his oportet illud tantum intelligi, qui praesentibus suppliciis commutantur in bonum, et sic perseverant, super quos non consurget duplex tribulatio. Qui vero inter flagella duriores et deteriores fiunt, ut Pharao, praesentibus aeterna connectunt, ut temporale supplicium sit eis aeternae poenae initium. Unde August.: Ignis succensus est, etc., id est: Vindicta Dei hic incipiet, et ardebit usque ad extremam damnationem.

Hoc contra illos notandum est, qui dicunt illud, scilicet: Non judicabit Deus bis in idipsum, ad omnia pertinere flagella, quia quidam hic flagellis emendantur, alii hic et in aeternum puniuntur. Quinque enim modis flagella contingunt, vel ut justis per patientiam merita augeantur, ut Job; vel ad custodiam virtutum, ne superbia tentet, ut Paulo; vel ad corrigenda peccata, ut Mariae lepra; vel ad gloriam Dei, ut de caeco nato; vel ad judicium poenae, ut Herodi, quatenus hic videatur quid in inferno sequatur, secundum illud: Duplici contritione contere eos, Domine. Illa ergo auctoritas Nahum non cogit nos sentire omnia quae temporaliter puniuntur non ulterius a Deo punienda: nam etsi super eumdem locum Hieronymus dicat Aegyptios et Israelitas a Deo temporaliter punitos ne in aeternum punirentur, non est tamen de omnibus generaliter intelligendum. Ait enim: Quod genus humanum diluvio, Sodomitas igne, Aegyptios mari, et Israelitas in eremo perdidit, scitote ideo temporaliter pro peccatis punisse, ne in aeternum puniret, quia non judicabit Deus bis in idipsum. Qui ergo puniti sunt, postea non punientur; alioquin mentitur Scriptura, quod nefas est dicere.

2. Qua sit intelligentia praemissorum.

Attende, lector, his verbis, et cave ne de omnibus generaliter intelligas; sed de his tantum, qui inter ipsa flagella poenitentiam egerunt, credentes in Deum Hebraeorum, quam etsi brevem et momentaneam, tamen non respuit Deus. Quod autem qui per temporale flagellum non corriguntur, post aeternaliter puniantur, ibidem ostendit, agens de fideli deprehenso in adulterio, qui decollatur. Ubi ostendit levia peccata brevi et temporali supplicio purgari, magna vero diuturnis aeternisque suppliciis reservari, ita inquiens: Quaerat hic aliquis, si fidelis deprehensus in adulterio decolletur, quid de eo postea fiat. Aut enim punietur, et falsum est quod dicitur: Non judicabit Deus bis in idipsum; aut non punietur, et optandum est adulteris ut hic brevi poena puniantur, ut frustrentur in cruciatus aeternos. Ad quod respondemus, Deum ut omnium rerum, ita suppliciorum quoque scire mensuras; et non praeveniri sententia judicis, nec illi in peccatorem exercendae dehinc poenae auferri potestatem, et magnum peccatum magnis diuturnisque lui cruciatibus; si quis vero punitus sit temporaliter, ut ille qui. Israelitae maledixerat, et qui in sabbato ligna collegerat, tales postea non puniri, quia culpa levis praesenti supplicio compensata sit. Levis enim culpa levi supplicio compensatur. His satis innuit Hieron. gravia peccata et hic puniri gravi supplicio, et in futuro punienda aeternaliter, de quibus poenitentia non agitur inter flagella; levia vero quae hic puniuntur, levi poena compensationem recipere, quod in bonis fieri non ambigimus, et in malis forte etiam fit ita. Satis jam apparet quod illi de prophetia induxerunt, non facere pro eis qui dicunt ei qui crimen sibi reservat, de alio veniam praestari per poenitentiam. Alias quoque auctoritates inducunt. Ait enim Greg.: Pluit Dominus super unam civitatem, et super alteram non pluit; et eamdem civitatem ex parte compluit, et ex parte aridam relinquit. Cum ille qui proximum odit, ab aliis vitiis se corrigit, una eademque civitas ex parte compluitur, et ex parte arida remanet; quia sunt quidam qui cum quaedam vitia resecent, in aliis graviter perdurant. Item Ambros., hom. 10: Prima consolatio est, quia non obliviscitur misereri Deus; secunda, per punitionem, ubi etsi fides desit, poena satisfacit et relevat. Ratione quoque utuntur dicentes: Si is qui unum peccatum confitetur, altero tacito, satisfactionem a sacerdote injunctam expleverit; numquid et si conversus peccatum tacitum fuerit confessus, pro utroque ei poenitentia imponetur? Longe hoc videtur a ratione, et Ecclesiae consuetudine, quae pro eodem peccato, nisi reiteretur, nulli bis poenitentiam imponit. Fuit ergo illa peccati condigna satisfactio, unde et peccatum deletum videtur.

3. Quomodo accipienda sunt praemissa.

His responderi potest sic: Illud Greg.: Pluit Dominus,

etc., non ad criminis veniam, sed ad operis pravi desertionem referendum est; ut ideo pars civitatis dicatur complui, quia ab actu et delectatione peccati cui ante serviebat modo cessat, non quod ejus veniam habeat. Vocaturque pluvia illa talis continentia quae ab opere peccati revocatur, quia ex fonte gratiae Dei id cordi instillatur, ut vel sic paulatim ad poenitentiam veniat, vel eo minus a Deo puniatur qui diuturniori delectatione et actu peccati magis sibi accumulasset tormentum. Si vero ad indulgentiam reatus pluvia referatur, evangelicae sententiae contraria videbitur. Si enim propter misericordiam qua quis proximo suo non miseretur, etiam quae dimissa sunt replicantur ad poenam, multo magis quae nondum sunt dimissa propter odium fraternum ad poenam reservari probantur. Et si ille qui arbiter suae voluntatis constitutus est, non potest inchoare novam vitam, ut ait Augustinus, nisi poeniteat eum veteris vitae, quomodo ad novitatem indulgentiae perveniet qui odii vetustatem non deposuit? Illud etiam quod ait Ambrosius: Etsi fides desit, poena satisfacit, etc., non de fide intelligitur qua creditur in Deum, sed de conscientia delicti. Deest enim fides, cum conscientia peccati non subest. Nam cum delicta omnia nemo intelligat, est aliquando in homine peccatum cujus non habet conscientiam. Unde Apostolus: Nihil mihi conscius sum, sed non in hoc justificatus sum. Cum ergo quis flagellatur pro peccato cujus non est conscius, si patienter fert poenam et humiliter amplectitur, cogitans se forte peccatum habere quod non intelligit et pro eo puniri a Deo, poena illa satisfacit et relevat gravatum. Ad hoc autem quod objicitur de satisfactione illa: si satisfactio non fuit, iterum imponenda est; si vero iterum imponenda non est, satisfactio fuit: et si satisfactio fuit, veniam impetravit; responderi potest satisfactionem ideo non fuisse, quia ille dignos fructus poenitentiae non fecit. Est enim satisfactio poenitentiae, ut ait August., lib. de Poenit., peccatorum causas excidere, nec suggestionibus eorum aditum indulgere. Idem, in Enchirid., c. 75: Sane qui scelerate vivunt nec curant talem vitam moresque corrigere, et inter ipsa facinora sua eleemosynas frequentare non cessant; frustra ideo sibi blandiuntur quia Dominus ait, Luc. 11: Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis. Hoc enim quam late pateat non intelligunt. Multa enim sunt genera eleemosynarum: quae cum facimus, adjuvamur. Non solum qui dat esurienti cibum, sitienti potum et hujusmodi, sed etiam qui dat veniam petenti, eleemosynam dat, et quem emendat verbere in quem potestas datur vel coercet aliqua disciplina, vel orat ut ei peccatum dimittatur, eleemosynam dat, quia misericordiam praestat. Multa enim bona praestantur invitis, quando eorum consulitur utilitati, et non voluntati; sed ea major est qua ex corde dimittimus quod in nobis quisque peccavit. Minus enim magnum est erga eum esse benevolum qui tibi nihil mali fecit. Illud multo grandius ut tuum etiam inimicum diligas, et ei qui tibi malum vult, et, si potest, facit, semper bonum velis, faciasque quod possis. Quod ergo Dominus ait: Date eleemosynam, et omnia munda sunt vobis, itane intellecturi sumus, ut non credentibus in Christum, munda sint omnia, si eleemosynas istas dederint? Qui enim vult ordinate eleemosynam dare, a se debet incipere, et eam primum sibi dare. Est enim eleemosyna opus misericordiae, verissimeque dictum est, Eccli. 30: Miserere animae tuae, placens Deo. Non ergo se fallant, qui per eleemosynas largissimas fructuum suorum vel pecuniae impunitatem se emere aestimant, in peccatis permanentes, quae ita diligunt, ut in eis optent versari. Qui vero diligit iniquitatem, odit animam suam, psalmo 10, versu 6, et qui odit animam suam, non est misericors ei, sed crudelis. Diligendo quippe eam secundum seculum, odit eam secundum Deum. Si ergo vult ei dare eleemosynam, per quam fit munda, odiat eam secundum seculum, et diligat eam secundum Deum. Hac eleemosyna, quam sibi homo primitus debet, mundantur interiora. Ad

quod hortans Christus, ait, Matth. 23: Mundate quae intus sunt. Immundis enim nihil est mundum, sed polluta sunt eorum mens et conscientia, ut ait Apostolus. Immundi vero sunt omnes, quos non mundat fides, qua creditur in Christum, de quo scriptum est: Mundans fide corda eorum. Sed ne istas eleemosynas quae fiunt de fructibus terrae, respuere Christus videretur: Haec, inquit, oportuit facere, scilicet judicium et charitatem Dei, et illa non omittere, id est, eleemosynas fructuum terrenorum. Ex his datur intelligi quod in peccato mortali permanentes, etsi eleemosynas largas faciant, non tamen per eas satisfaciunt, quia inordinate agunt, dum a se non incipiunt. Nec proprie dicitur eleemosyna tale opus, dum sibi ipsis crudeles existunt, non placentes Deo. Non ergo dicenda est illa peccati satisfactio, quam quis agit pro uno peccato, dum perdurat in altero. Quia nihil prodest jejunare et orare, et alia bona agere, nisi mens revocetur a peccato; et si aliquando conversus tacitum peccatum sacerdoti fuerit confessus, de utroque imponenda est ei satisfactio, quia de primo condigne non satisfecit.

4. Secundum quosdam fuit satisfactio.

Quibusdam tamen videtur fuisse satisfactio, sed infructuosa, dum in peccato altero persistit; percipietur tamen fructus ejus, incipietque proficere, cum peccati alterius poenituerit. Tunc enim utrumque dimittitur peccatum, et satisfactio praecedens vivificatur, quae fuerat mortua; sicut Baptismus illi qui ficte accedit tunc primum valet, cum fictio a mente recedit per poenitentiam. Et in hujus opinionis munimentum auctoritates inducunt. Ait enim Aug., lib. de vera et falsa Poen., cap. 14, in fine: Pium est credere, et nostra fides expostulat ut cum gratia Christi in homine destruxerit mala priora, etiam remuneret bona; et cum destruxerit quod suum non invenit, diligat bonum quod in peccante plantavit. Item Hieron., commentario ad illud Aggaei primo: Seminastis multum, etc.: Si quando videris inter multa peccata quemquam facere aliqua justa opera, non est tam injustus Deus, ut propter multa mala obliviscatur paucorum bonorum; sed faciet ea metere et in horrea congregare, quae in terra bona seminavit. Sed haec dicta intelligimus de illo qui in charitate quodam tempore bona facit et bonus est, alio vero tempore malus est et multa peccata facit. Non ergo intelligendum est eum inter multa peccata, justa opera fecisse, quasi simul eodemque tempore peccata fecerit et justa opera; sed diversis temporibus utraque fecisse. Nisi enim bonus foret quando bona fecit, non seminasse diceretur in terra bona. Destructis ergo malis post opera bona commissis, priora bona, in charitate, scilicet facta, quae sequentia mala mortificaverunt, poenitentia de illis malis habita vivificantur et remunerantur. Unde Apostolus, Hebr. 6: Jacientes fundamentum poenitentiae ab operibus mortuis; opera mortua nominans, priora bona significat, quae per sequens peccatum erant mortua, quia hi peccando priora bona irrita fecerunt. Haec sicut peccando fiunt irrita, ita per poenitentiam reviviscunt, et ad meritum aeternitatis prodesse incipiunt. Similiter et illud bonum amat Deus quod plantavit in peccante, in illo scilicet qui post illud bonum peccavit; non simul peccans et bonum operans extitit; quia talis hominis opus non diligeret Deus ad remunerationem. Potest etiam accipi de bonis operibus quae ab aliquo fiunt dum malus est, et in peccato mortali persistit vel ad tempus, vel usque in finem; quae dicuntur a Deo remunerari et non dari oblivioni, non quia proficiant ad vitam aeternam, sed ad tolerabilius extremi judicii supplicium sentiendum; sicut de fide et caeteris quae sine charitate habentur Aug. ait, de Poen., dist. 3, Quid ergo, parag. Potest etiam, lib. de Patientia: Si quis non habens charitatem quae pertinet ad unitatem spiritus et vinculum pacis quo Ecclesia connectitur, in aliquo schismate constitutus, ne Christum neget patitur tribulationes, famem, persecutionem, vel flammas, vel bestias, vel ipsam crucem, timore gehennae, nullo

modo ista culpanda sunt, imo et haec laudanda est patientia. Non enim dicere poterimus melius ei fuisse ut Christum negando nihil horum pateretur, quae passus est confitendo; sed aestimandum fortasse tolerabilius ei esse futurum judicium, quam si Christum negando nihil horum pateretur, ut illud quod ait Apostolus,

1 Cor. 13: Si tradidero corpus meum ita ut ardeam, charitatem autem non habuero, nihil mihi prodest; nihil prodesse intelligatur ad regnum obtinendum, nisi ad extremi judicii tolerabilius subeundum supplicium. Et infra: Haec propter charitatem dicta sunt, sine qua in nobis non potest esse vera poenitentia; quoniam in bonis charitas Dei est quae tolerat omnia.

5. Perstringit dictorum summam, ut alia addat.

Ex his ostenditur bona quae sine charitate fiunt prodesse quidem ad tolerabiliorem poenam sentiendam, sed non ad vitam obtinendam. Illa enim quae in charitate quis facit, si postea prolapsus fuerit, nec exsurrexerit, non esse in memoria Dei Ezechiel dicit, c. 33: Si averterit se justus a justitia et fecerit iniquitatem, numquid vivet? omnes justitiae ejus quas fecerat, non recordabuntur; in peccato suo morietur; et non erunt in memoria justitiae quas fecit. In cujus loci expositione Greg., lib. 1, hom. 11, ait: Hoc nobis maxime considerandum est, quia cum mala committimus, sine causa ad memoriam transacta bona revocamus; quoniam in perpetratione malorum nulla debet esse fiducia bonorum praeteritorum. Intelligendum est hoc, ad vitam percipiendam bona praeterita non dare fiduciam, etsi ad mitiorem poenam; alioquin praemissae auctoritati Augustini obviaret. Et bona ergo sine charitate facta, quae concomitatur mortalis culpa, quam non delet sequens poenitentia, ad sensum mitioris poenae proficiunt, non ad vitae fructum.

6. Auctoritates alias inducit contra eos qui dicunt de une peccato poenitentiam agi, altero tacito.

Satis arbitror illis esse responsum, qui asserunt de uno crimine poenitentiam agi, et veniam praestari, alio in dilectione retento, vel per confessionem non exposito; qui non modo praemissis auctoritatibus confutantur, sed etiam subditis. Ait enim August., lib. de vera et falsa Poen., c. 9: Sunt plures quos poenitet peccasse, sed tamen omnino reservantes sibi quaedam in quibus delectentur; non animadvertentes Dominum simul mutum et surdum a daemonio liberasse, per hoc docens nos nunquam nisi de omnibus sanari. Si enim vellet peccata ex parte reservari habenti septem daemonia, ei proficere potuit sex expulsis; expulsit autem septem, ut omnia crimina simul ejicienda doceret. Legionem vero daemonum ab alio ejiciens, nullum reliquit de omnibus, qui liberatum possideret; ostendens quod etsi peccata sint mille, oportet de omnibus poenitere. Nunquam aliquem sanavit Dominus, quem non omnino liberavit. Totum enim hominem sanavit in sabbato, quia et corpus ab omni infirmitate, et animam ab omni contagione liberavit; indicans poenitentem oportere simul dolere de omni crimine. Scio enim Dominum inimicum omni criminoso. Quomodo ergo qui crimen reservat, de alio recipiet veniam? sine amore Dei consequeretur veniam, sine quo nemo unquam invenit gratiam. Hostis enim Dei est, dum offendit perseveranter. Quaedam enim impietas infidelitatis est, ab illo qui justus et justitia est, dimidiam sperare veniam. Jam enim sine vera poenitentia inveniret gratiam. Poenitentia enim vera ad Baptismi puritatem conatur confitentem ducere. Recte enim poenitens quidquid sordis post purificationem Baptismi contraxit, oportet ut abluat, saltem lacrymis mentis; sed satis durus est, cujus mentis dolorem oculi non declarant. Sed sciat se culpabiliter durum, qui deflet damna temporis, vel mortem amici, et dolorem peccati non ostendit in lacrymis. Quem ergo poenitet, omnino poeniteat. Idem, ibid., c. 10: Poenitentes, si vere estis poenitentes, et non estis irridentes, mutate vitam, reconciliamini Deo. Poenitentiam agis, genua figis, et rides: subsannas Dei patientiam. Si poenitentiam

agis, poenitet te; si non poenitet te, non es poenitens. Si ergo poenitet, cur facis quae male fecisti? Si fecisse poenitet, noli facere; si adhuc facis, certe non es poenitens. Item Innocentius II: Admonemus fratres nostros, ne falsis poenitentiis laicorum animas decipi, et in infernum pertrahi patiantur. Falsam autem poenitentiam esse constat, cum, spretis pluribus, de uno solo poenitentia agitur; vel cum sic agitur de uno, ut non discedatur ab alio.

7. Repetit de vera poenitentia, ut addat.

Ex praemissis perspicua fit notitia verae poenitentiae vel satisfactionis. Illa enim vera est poenitentia, quae peccatum abolet; quod illa sola facit, quae scelus corrigit, quae odium commissi criminis et committendi cum desiderio satisfaciendi affert. Judas enim poenituisse legitur, sine assecutione veniae, quia tali poenitentia non correxit crimen; unde Hieron., comment. ad illud, Matth. 27: Quid ad nos: Nihil Judae profuit sera poenitentia, per quam scelus corrigere non potuit. Sic quando frater peccat in fratrem, ut emendare non valeat quod peccavit, potest ei dimitti; sin autem permanent opera, frustra voce assumitur poenitentia. Hoc est, quod de eo infelicissimo dicitur, ps. 108: Et oratio ejus fiat in peccatum, ut non solum emendare nequiverit proditionis nefas, sed proprii homicidii scelus addiderit. Cave qualiter intelligas illud: Ut emendare valeat quod peccavit, etc. Non enim emendatio hic intelligenda est, rei demptae recompensatio, sed delicti exprobratio et abominatio, cum satisfactionis desiderio. Demit enim injuste quis alicui quod restituere non valet, ut oculum, vel vitam et hujusmodi; et tamen si poenituerit peccati, cum amore condignae satisfactionis, veniam habet. Nec ideo quisquam putet, qui rem alienam injuste abstulerit quam reddere potest, de illo peccato poenitere ac veniam consequi, nisi restituat ablatum. Quamdiu enim res propter quam peccatum est, non redditur si reddi potest, non agitur poenitentia, sed fingitur.

DISTINCTIO XVI. DE TRIBUS QUAE IN POENITENTIA CONSIDERANDA SUNT.

1.

In perfectione autem poenitentiae tria observanda sunt, scilicet compunctio cordis, confessio oris, satisfactio operis. Unde Joannes, os aureum: Perfecta Poenitentia cogit peccatorem omnia libenter ferre; in corde ejus contritio, in ore confessio, in opere tota humilitas. Haec est fructifera Poenitentia, ut sicut tribus modis Deum offendimus, scilicet, corde, ore, et opere, ita tribus modis satisfaciamus. Sunt enim tres peccati differentiae, ut ait Aug., de Serm. habito in monte in lib. 1, paulo ante medium; et in corde, et in facto, et in consuetudine vel verbo, tanquam tres mortes. Una quasi in domo, scilicet, cum in corde consentitur libidini; altera quasi prolata jam extra portam, cum in factum procedit assensio; tertia cum vi malae consuetudinis tanquam mole premitur animus, vel noxiae defensionis clypeo armatur, quasi in sepulcro jam foetens. Haec sunt tria genera mortuorum, quae Deus legitur suscitasse. Huic ergo triplici morti, triplici remedio occurritur: contritione, confessione, satisfactione. Compunctio nobis commendatur ibi, Joel. 2: Scindite corda vestra, et non vestimenta vestra. Confessio, ibi, Prov. 18: Justus, in principio sermonis accusator est sui. Vere enim confitetur qui se accusat, qui execrando malum sibi imputat. Et ibi, psal. 61: Effundite coram illo corda vestra. Et iterum, Jac. 5: Confitemini alterutrum peccata vestra. Satisfactio a Joanne praecipitur ubi ait, Matth. 3, et Luc. 3: Facite dignos fructus poenitentiae, scilicet, ut secundum qualitatem et quantitatem culpae, sit qualitas et quantitas poenae. Non enim par debet esse fructus boni operis ejus qui nihil vel minus peccavit, et ejus qui gravius cecidit. Ideo discretio poenitenti valde necessaria est, ut illa gerat quae tradit Aug. dicens: Consideret qualitatem criminis, in loco, in tempore, in perseverantia, an varietate personae; et quali hoc fecerit tentatione, et in ipsius vitii multiplici executione. Oportet enim poenitere

fornicantem secundum excellentiam sui status vel officii, et secundum modum meretricis, et in modum operis sui; et qualiter turpitudinem egerit, si in loco sacrato, si in tempore orationi constituto, ut sunt festivitates et tempora jejunii. Consideret quantum perseveraverit, et defleat quod perseveranter peccaverit; et quanta victus fuerit impugnatione. Sunt enim qui non solum non vincuntur, sed ultro se peccato offerunt; nec expectant tentationem, sed praeveniunt voluptatem. Et pertractet secum quam multiplici actione vitii delectabiliter peccavit. Omnis ista varietas confitenda est et deflenda, ut cum cognoverit quod peccatum est, cito inveniat Deum sibi propitium. In cognoscendo augmentum peccati, inveniat cujus aetatis fuerit, cujus sapientiae et ordinis. Immoretur in singulis istis, et sentiat modum criminis, purgans lacrymis omnem qualitatem vitii; defleat virtutem qua interim caruit. Dolendum est enim non solum quod peccavit, sed quia virtute se privavit. Defleat etiam quoniam offendens in uno, factus est omnium reus, Jacob.

2. Ingratus enim extitit, qui plenus virtutibus

Deum omnino non timuit. In hoc enim quisque peccator fit culpabilior, quo est Deo acceptior. Ideo enim Adam plus peccavit, quia omni bono abundavit. Alio etiam modo offendens in uno factus est omnium reus, quia omnis virtus patitur detrimentum ab uno vitio. Ponat se omnino in judicio et potestate sacerdotis, nihil sui reservans sibi, ut omnia eo jubente paratus sit facere pro recipienda vita animae, quae faceret pro vitanda corporis morte; et hoc cum desiderio, quia vitam recuperat infinitam. Aug., de Poen. vera et falsa, c. 14 et 15. Cum gaudio enim facere debet immortalis futurus, quae faceret pro differenda morte moriturus; semper deprecetur Deum, offerat Deo mentem et cordis contritionem, deinde et quod potest det de possessione, et tunc si quid offerat, securus offerat. Respexit Dominus ad Abel, et ad munera ejus, Gen. 4. Prius dicit ad Abel, quam ad munera ejus. In judicio ergo cordis, conferenda est eleemosyna tribuentis. Nec considerandum est quantum, sed qua mente, qua affectione dat quod potest. Qui ergo sua peccata redimere vult temporalium oblatione, prius offerat mentem. Aug. ibid., c. 15. Caveat etiam ne ductus verecundia, dividat apud se confessionem, ut diversa diversis velit sacerdotibus manifestare. Quidam enim uni celant quod alteri manifestandum conservant: quod est se laudare, et ad hypocrisim tendere, et semper venia carere, ad quam per frusta putat pervenire. Caveat etiam ne prius ad dominicum corpus accedat, quam confortetur bona conscientia, et doleat quod nondum audeat sumere quem multum desiderat cibum salutarem. Cohibeat etiam se a ludis, a spectaculis seculi, qui perfectam vult consequi remissionis gratiam. Isti sunt digni fructus poenitentiae, animam captivam elaqueantes et in libertate servantes. Et infra: Quaerat anima dignos fructus, etsi non dignos poenitentiae. Sunt enim digni fructus virtutum, qui non sufficiunt poenitentibus. Poenitentia enim graviores postulat, ut dolore et gemitibus mortuo impetret vitam. Ex his ostenditur qui sunt digni fructus poenitentiae, quibus vera satisfactio expletur; et quod non omnes digni fructus sunt digni fructus poenitentiae; quod de illa poenitentia intelligitur, quae majorum est criminum. Non enim sufficiunt graviter delinquentibus, quae sufficiunt minus vel parum peccantibus.

2. Quae sit falsa satisfactio.

Et sicut sunt digni fructus poenitentiae, ac vera satisfactio, ita et indigni fructus, et falsa satisfactio, id est, falsa poenitentia; unde Gregor. de Poen. dist. 5, c. Falsas: Falsas poenitentias dicimus, quae non secundum auctoritates sanctorum pro qualitate criminum imponuntur. Ideoque miles, vel negotiator, vel alicui officio deditus, quod sine peccato exercere non possit, si culpis gravioribus irretitus ad poenitentiam venerit, vel qui bona alterius injuste detinet, vel qui odium in corde gerit, recognoscat se veram poenitentiam non posse peragere, nisi negotium relinquat, vel

officium deserat, et odium ex corde dimittat, et bona quae injuste abstulit, restituat. Nec tamen desperet: interim quidquid boni facere potest, hortamur ut faciat, ut Deus cor ejus illustret ad poenitentiam. Cum sit poenitentia interior et exterior, de utraque per praemissa satis apparet quae sit vera, et quae sit falsa.

3. De tribus actionibus poenitentiae.

Praedictis vero adjiciendum est quod tribus modis agitur poenitentia: ante Baptismum, scilicet, de prioribus peccatis; post Baptismum, de gravioribus quae post committuntur. Est etiam poenitentia venialium quotidiana, quae etiam humilium est, et perfectorum; unde Aug. hom. 50, de Utilit. et Necess. Poenit.; et lib. de Medicina poenit., c. 2: Tres sunt actiones poenitentiae, quas mecum eruditio vestra recognoscit. Una est quae novum hominem parturit, donec per Baptismum omnium praeteritorum ablutio fiat peccatorum; quia nullus suae voluntatis arbiter, nisi poeniteat eum veteris vitae, novam inchoare potest; a qua parvuli sunt immunes cum baptizantur, quia nondum possunt uti libero arbitrio, quibus tamen ad remissionem originalis peccati prodest eorum fides a quibus offeruntur. Altera est actio poenitentiae post Baptismum, quae fit pro illis peccatis quae legis Decalogus continet. Agunt ergo homines poenitentiam ante Baptismum de peccatis prioribus, ita tamen ut etiam baptizentur; sicut Petrus ait, Act. 2: Agite poenitentiam, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Domini, etc. Agunt etiam poenitentiam, si post Baptismum ita peccaverunt, ut excommunicari et reconciliari postea mereantur. Est etiam poenitentia bonorum et humilium fidelium poena quotidiana, in qua pectora tundimus dicentes, Matth. 6: Dimitte nobis debita nostra, etc. Neque ea nobis dimitti volumus quae dimissa nobis in Baptismo non dubitamus, sed illa quae humanae fragilitati, quamvis parva, tamen crebra subrepunt; quae si collecta contra nos fuerint, ita nos gravabunt et oppriment, sicut unum aliquod grande peccatum. Quid enim inter est ad naufragium an uno grandi fluctu navis operiatur et obruatur, an paulatim subrepens aqua in sentinam per negligentium culpam impleat navem, et submergatur? Ideo jejunium, et eleemosyna, et orationes invigilent, in quibus cum dicimus: Dimitte nobis debita nostra, etc., manifestamus nos habere quod nobis dimittatur; et his verbis humiliantes animas nostras, quotidianam agere poenitentiam non cessamus.

4. De satisfactione venialium.

Quae autem pro venialibus sit satisfactio sufficiens, Aug. insinuat ita inquiens in Ench., cap. 71: De quotidianis et brevibus levibusque peccatis, sine quibus haec vita non ducitur, quotidiana oratio fidelium satisfacit. Eorum enim est dicere: Pater noster qui es in coelis, etc. Delet omnino haec oratio minima et quotidiana peccata. Delet et illa a quibus vita fidelium etiam scelerate gesta, sed poenitendo in melius commutata discedit. Sicut veraciter dicitur: Dimitte nobis debita nostra, ita et veraciter dicatur: Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, id est, sic fiat quod dicitur; quia et ipsa eleemosyna est veniam petentibus omnino ignoscere. Ex his aliisque praemissis jam facile est intelligere quae pro venialibus sit exhibenda satisfactio. Sufficit enim Dominica oratio cum jejunio et eleemosynis: sic tamen ut praecedat contritio aliquantula, et addatur confessio, si adsit facultas; de qua confessione post tractabitur. Pro gravioribus vero peccatis haec etiam in satisfactione adhibenda sunt, sed multo vehementius atque districtius, quia, ut ait August., in lib. de poen. Medicina, c. 5, et hom. 50, de Utilit. ac Necess. poenit., ad agendam Poenitentiam non sufficit mores in melius commutare, et a malis factis recedere, nisi de his quae facta sunt satisfaciat Domino per poenitentiae dolorem, per humilitatis gemitum, per contriti cordis sacrificium, cooperantibus eleemosynis.

DISTINCTIO XVII. TRIA PROPONUNTUR QUAERENDA, PRIMUM AN SINE CONFESSIONE DIMITTATUR PECCATUM.

1.

Hic oritur quaestio multiplex. Primo enim quaeritur utrum absque satisfactione et oris confessione, per solam cordis contritionem peccatum alicui dimittatur; secundo an alicui sufficiat confiteri Deo sine sacerdote; tertio, an laico fideli facta valeat confessio. In his etiam docti diversa sentire inveniuntur, quia super his varia ac pene adversa tradidisse videntur doctores. Dicunt enim quidam, sine confessione oris et satisfactione operis neminem a peccato mundari. si tempus illa faciendi habuerit. Alii vero dicunt, ante oris confessionem et satisfactionem, in cordis contritione peccatum dimitti a Deo, si tamen votum confitendi habeat. Unde propheta, ps. 31: Dixi: Confitebor adversum me injustitiam meam Domino; et tu remisisti impietatem peccati mei. Quod exponens Cassiodorus, ait, in Glossa ordinaria: Dixi, id est, deliberavi apud me quod confitebor, et tu remisisti. Magna pietas Dei, qui ad solam promissionem peccatum dimiserit! Votum enim pro operatione judicatur. Item Aug.: Nondum pronuntiat, promittit se pronuntiaturum, et Deus dimittit; quia hoc ipsum dicere, quoddam pronuntiare est corde. Nondum est vox in ore ut homo audiat confessionem, et Deus audit. Item: Sacrificium Deo spiritus contribulatus; cor contritum, etc. Alibi etiam legitur, ps. 31: Quacumque hora peccator conversus fuerit et ingemuerit, vita vivet, et non morietur. Non dicitur ore confessus fuerit, sed conversus ingemuerit. Unde datur intelligi quod etiam ore tacente veniam interdum consequimur. Hinc etiam leprosi illi quibus Dominus praecepit ut ostenderent se sacerdotibus, in itinere, antequam ad sacerdotes venirent, mundati sunt. Ex quo insinuatur quod antequam ora nostra sacerdotibus aperiamus, id est, peccata confiteamur, a lepra peccati mundamur. Lazarus etiam non prius de monumento est eductus, et post a Domino suscitatus; sed intus suscitatus, prodiit foras vivus, ut ostenderetur suscitatio animae praecedere confessionem. Nemo enim potest confiteri, nisi suscitatus, quia a mortuo, velut qui non est, perit confessio. Nullus ergo confitetur, nisi resuscitatus. Nemo autem suscitatur, nisi qui a peccato solvitur, quia peccatum mors animae est, quae ut est vita corporis, ita ejus vita Deus est. His aliisque pluribus auctoritatibus probatur ante confessionem vel satisfactionem sola compunctione peccatum dimitti; quod qui negant, eas determinare laborant; nec non in hujus sententiae depressionem, et ad suae opinionis assertionem auctorum testimonia inducunt. Ait enim Dominus per Isaiam: Dic tu iniquitates tuas ut justificeris. Item Ambr.: Non potest quisquam justificari a peccato, nisi peccatum ipsum antea fuerit confessus. Idem dicit: Confessio a morte animam liberat, confessio aperit paradisum, confessio spem salutis tribuit, quia non meretur justificari, qui in vita sua non vult peccatum confiteri. Illa confessio nos liberat, quae fit cum poenitentia. Poenitentia vera est dolor cordis, et amaritudo animae pro malis quae quisque commisit. Item Joan.: Non potest quisquam gratiam Dei accipere, nisi purgatus fuerit ab omni peccato per Poenitentiae confessionem et per Baptismum. Item Aug.: Agite poenitentiam qualis agitur in Ecclesia. Nemo dicat sibi: Occulte ago, quia apud Deum ago, novit Deus qui mihi ignoscit, quia in corde ago. Ergo sine causa dictum est: Quae solveritis super terram, soluta erunt in coelis? Ergo sine causa claves datae sunt? Frustramus ergo verbum Christi. Job dicit: Si erubui in conspectu populi peccata mea confiteri. Item Ambr.: Venialis est culpa, quam sequitur confessio delictorum. Item August., super illum locum ps. 68: Non absorbeat me profundum, neque urgeat super me puteus os suum: Puteus est profunditas iniquitatis, in quam si cecideris, non claudet super te os suum, si tu non claudis os tuum; confitere ergo et dic: De profundis clamavi ad te, Domine, etc., et evades. Claudit

super illum, qui in profundo contemnit; a quo mortuo, velut qui non sit, perit confessio. Item, nullus debitae gravioris poenae accipit veniam, nisi qualemcumque, etsi longe minorem quam debeat, solverit poenam. Ita enim impartitur a Deo largitas misericordiae, ut non relinquatur justitia disciplinae. Item Hieron.: Qui peccator est, plangat delicta propria vel populi, et ingrediatur ecclesiam, de qua propter peccata fuerat egressus; et dormiat in sacco, ut praeteritas delicias per quas Deum offenderat, vitae austeritate compenset. His aliisque auctoritatibus nituntur asserere sine confessione vocis et aliqua solutione poenae neminem a peccato mundari.

2. Cui sententiae potius consentiendum sit.

Quid ergo super his sentiendum sit, quid tenendum? Sane dici potest quod sine confessione oris et solutione poenae exterioris peccata delentur per contritionem et humilitatem cordis. Ex quo enim aliquis proponit mente compuncta se confessurum, Deus dimittit, quia ibi est confessio cordis, etsi non oris, per quam anima interius mundatur a macula et contagio peccati commissi, et debitum aeternae mortis relaxatur. Illa ergo quae superius dicta sunt de confessione et poenitentia, vel ad confessionem cordis, vel ad exteriorem poenam referenda sunt. Sicut illud Aug.: Quod nullus dicitur veniam consequi, nisi prius quantulamcumque peccati solverit poenam, vel de exteriori poena accipiendum est, et ad contemnentes vel negligentes referendum, sicut illud: Nemo dicat: Occulte ago, etc. Nonnulli enim in vita peccata confiteri negligunt vel erubescunt, et ideo non merentur justificari. Sicut enim praecepta est nobis interior poenitentia, ita et oris confessio, et exterior satisfactio, si adsit facultas. Unde nec vere poenitens est, qui confessionis votum non habet. Et sicut peccati remissio munus Dei est, ita poenitentia et confessio per quam peccatum deletur, non potest esse nisi a Deo, ut August. ait. Jam, inquit, donum Spiritus sancti habet qui confitetur et poenitet, quia non potest esse confessio peccati et compunctio in homine ex seipso. Cum enim irascitur sibi quisque et displicet, sine dono Spiritus sancti non est. Oportet ergo poenitentem confiteri peccata, si tempus habeat; et tamen antequam sit confessio in ore, si votum sit in corde, praestatur ei remissio.

3. Si sufficit soli Deo confiteri.

Jam secundum quaestionis articulum inspiciamus, scilicet, utrum sufficiat peccata confiteri soli Deo, an oporteat confiteri sacerdoti. Quibusdam visum est sufficere, si soli Deo fiat confessio sine judicio sacerdotali et confessione Ecclesiae, quia David dixit: Dixi: Confitebor Domino; et tu remisisti, etc.; non ait sacerdoti, et tamen remissum sibi peccatum dicit. Item Ambros.: Ideo flevit Petrus, quia culpa obrepsit ei; non invenio quid dixerit, invenio quod fleverit. Lacrymas ejus lego, satisfactionem non lego. Sed quod defendi non potest, ablui potest. Lavant lacrymae delictum, quod voce pudor est confiteri. Veniae fletus consulit, et verecundiae. Hoc idem etiam Maximus dicit episcopus. Item Joannes Chrysost.: Non tibi dico ut te prodas in publicum, neque apud alios te accuses; sed obedire te volo Prophetae dicenti: Revela Deo vitam tuam. Ante Deum ergo tua confitere peccata, apud verum judicem cum oratione delicta tua pronuntia, non lingua, sed conscientiae tuae memoria; et tunc demum spera te misericordiam posse consequi. Si habueris peccata tua in mente continue, nunquam malum adversus proximum in corde tuo tenebis. Idem: Peccata tua quotidie dicito, ut deleas illa. Sed si confunderis alicui dicere, dicito ea quotidie in animo tuo; non dico ut confitearis ea conservo tuo, ut tibi exprobret. Dicito Deo, qui curat ea. Nec enim si illi non dixeris, ignorat ea: cum faciebas ea, praesto erat; cum admitteres ea, cognoverat. Numquid ea vult a te cognoscere? Peccare non erubuisti, et confiteri erubescis? Dicito in hac vita, ut in alia requiem habeas: dicito ingemiscens et lacrymans. In codice scripta

sunt peccata tua. Spongia peccatorum tuorum lacrymae tuae sint. Item Prosper de Poenit., dist. 1, c. Porro illi, et in lib. de Vita contemplat., c. 7: Illi quorum peccata humanam notitiam latent, non ab ipsis confessa, nec ab aliis publicata, si ea confiteri vel emendare noluerint, Deum quem habent testem, ipsum et habituri sunt ultorem. Quod si ipsi sui judices fiant, et veluti suae iniquitatis ultores, hic in se voluntariam poenam severissimae animadversionis exerceant; temporalibus poenis mutabunt aeterna supplicia, et lacrymis ex vera cordis contritione fluentibus extinguent aeterni ignis incendia. Et infra, ibid.: Facilius sibi Deum placabunt illi, qui aut propriis confessionibus crimen produnt, aut nescientibus aliis ipsi in se voluntariae excommunicationis ferunt sententiam: et ab altari cui ministrabant, non animo, sed officio separati, vitam suam quasi mortuam plangunt; certi quod reconciliati sibi efficacis poenitentiae fructibus, a Deo non solum amissa recipiant, sed etiam supernae civitatis gaudia recipiant. His auctoritatibus innituntur qui sufficere contendunt Deo confiteri peccata sine sacerdote. Dicunt enim quod si quis timens detegere culpam suam apud homines, ne inde opprobrio habeatur, vel alii suo exemplo ad peccandum accingantur, et ideo tacet homini, et revelat Deo, consequitur veniam.

4. Quod non sufficit soli Deo confiteri si tempus adsit, si tamen homini possit.

Sed quod sacerdotibus confiteri oporteat, non solum illa auctoritate Jacobi, c. 5: Confitemini alterutrum peccata vestra, etc., sed etiam aliorum pluribus testimoniis comprobatur. Ait enim Aug., in hom. 50, de Utilit. ac Necess. Poenit.: Judicet seipsum homo voluntarie dum potest, et mores convertat in melius, ne cum jam non poterit, praeter voluntatem a Domino judicetur; et cum in se protulerit severissimae medicinae, sed tamen utilissimae, sententiam, veniat ad antistites per quos illi claves ministrantur Ecclesiae. Tanquam bonus jam incipiens esse filius, maternorum membrorum ordine custodito, a praepositis sacrorum accipiat satisfactionis suae modum, in offerendo sacrificio contriti cordis devotus et supplex. Id tamen agat, quod non solum sibi prosit ad salutem, sed etiam ad exemplum caeteris: ut si peccatum ejus non modo in gravi ejus malo, sed etiam in tanto scandalo aliorum est, atque hoc expedire utilitati Ecclesiae videtur antistiti, in notitiam multorum vel totius plebis agere poenitentiam non recuset, ne lethali plagae per pudorem addat tumorem. Cum tanta est plaga peccati et impetus morbi, ut medicamenta corporis et sanguinis Domini differenda sint, auctoritate antistitis, debet se quisque removere ab altari ad agendam poenitentiam, et eadem auctoritate reconciliari. Item Leo papa, de Poen., dist. 1, c. Multiplex: Multiplex misericordia Dei ita lapsibus subvenit humanis, ut non modo per Baptismum, sed etiam per poenitentiam spes vitae reparetur; sic divinae voluntatis praesidiis ordinatis, ut indulgentiam Dei nisi supplicationibus sacerdotum nequeant obtinere. Christus enim hanc praepositis Ecclesiae tradidit potestatem, ut confitentibus poenitentiae satisfactionem darent, et eosdem salubri satisfactione purgatos, ad communionem sacramentorum per januam reconciliationis admitterent. Item Aug., lib. de vera et falsa Poenitentia, cap. 10: Quem poenitet, omnino poeniteat, et dolorem lacrymis ostendat; repraesentet vitam suam Deo per sacerdotem, praeveniat judicium Dei per confessionem. Praecepit enim Dominus mundandis, ut ostenderent ora sacerdotibus; docens corporali praesentia confitenda peccata, non per scripta manifestanda. Dixit enim: Ora monstrate et omnes; non unus pro omnibus, non alium statuatis nuntium qui pro vobis offerat munus Deo a Moyse statutum; sed qui per vos peccastis, per vos erubescatis. Erubescentia enim ipsa partem habet remissionis. Ex misericordia enim hoc praecepit Dominus, ut nemo poeniteret in occulto. In hoc enim quod per seipsum dicit sacerdoti, et erubescentiam

vincit, timore Dei offensi fit venia criminis. Fit enim veniale per confessionem quod criminale erat in operatione, et si non statim purgatur, fit tamen veniale quod commiserat mortale. Multum enim satisfactionis obtulit, qui crubescentiae dominans, nihil eorum quae commisit, nuntio Dei negavit. Deus enim qui misericors et justus est, sicut servat misericordiam in justitia, ita et justitiam in misericordia. Opus enim misericordiae est peccanti peccata dimittere; sed oportet ut justus misereatur juste. Considerat enim si dignus est, non dico justitia, sed et misericordia. Justitia enim sola damnat, sed dignus est misericordia qui spirituali labore quaerit gratiam. Laborat enim mens patiendo erubescentiam. Et quoniam verecundia magna est poena, qui erubescit pro Christo fit dignus misericordia. Unde patet quia quanto pluribus confitebitur in spe veniae turpitudinem criminis, tanto facilius consequetur gratiam remissionis. Ipsi enim sacerdotes plus possunt proficere, plus confitentibus parcere. Item Leo papa, de Poen., dist. 1: Quamvis plenitudo fidei videatur esse laudabilis, quae propter Dei timorem apud homines erubescere non veretur; tamen quia non omnium sunt hujuscemodi peccata, ut ea qui poenitentiam poscunt, non timeant publicari, removeatur improbabilis consuetudo, ne multi a poenitentiae remediis arceantur, dum aut erubescunt, aut timent inimicis sua facta reserare, quibus possunt legum percelli constitutione. Sufficit enim confessio, quae primum Deo offertur, et tunc etiam sacerdoti, qui pro delictis poenitentium precator accedit. Tunc enim plures ad poenitentiam poterunt provocari, si populi auribus non publicetur conscientia confitentis. Ex his aliisque pluribus indubitanter ostenditur oportere Deo primum, et deinde sacerdoti offerri confessionem; nec aliter posse perveniri ad ingressum paradisi, si adsit facultas.

5. De tertio articulo, sicilicet, an sufficiat confiteri laico.

Nunc priusquam praemissis auctoritatibus quae his contradicere videntur respondeamus, tertiam quaestionem intueamur. Quod enim secunda quaestio continebat, scilicet, an sine confessione et judicio sacerdotis soli Deo confiteri sufficeret, expeditum est; et certificatum praemissis testimoniis, quod non sufficit confiteri Deo sine sacerdote, nec est vere humilis et poenitens, si non desiderat et requirit sacerdotis judicium. Sed numquid aeque valet alicui confiteri socio vel proximo suo, saltem cum deest sacerdos? Sane ad hoc potest dici quod sacerdotis examen requirendum est studiose, quia sacerdotibus concessit Deus potestatem ligandi atque solvendi; et ideo quibus ipsi dimittunt, et Deus dimittit. Si tamen defuerit sacerdos, proximo vel socio est facienda confessio. Sed curet quisque sacerdotem quaerere, qui sciat ligare et solvere. Talem enim esse oportet, qui aliorum crimina dijudicat. Unde Aug., lib. de vera et falsa Poenitentia, cap. 10: Qui vult confiteri peccata ut inveniat gratiam, quaerat sacerdotem qui sciat ligare et solvere, ne cum negligens circa se extiterit, negligatur ab eo, qui eum misericorditer monet et petit; ne ambo in foveam cadant, quam stultus evitare noluit. Tanta itaque vis confessionis est, ut si deest sacerdos, confiteatur proximo. Saepe enim contingit quod poenitens non potest verecundari coram sacerdote, quem desideranti nec tempus, nec locus offert. Etsi ille cui confitebitur potestatem non habeat solvendi, fit tamen dignus venia ex sacerdotis desiderio, qui crimen confitetur socio. Mundati enim sunt leprosi, dum ibant ora vel se ostendere sacerdotibus, antequam ad eos pervenirent. Unde patet Deum ad cor inspicere, dum ex necessitate prohibetur ad sacerdotes pervenire. Unde Aug., ibidem: Saepe quidem quaerunt eos sani et laeti; sed dum quaerunt, antequam perveniant, moriuntur. Sed misericordia Dei ubique est, qui et justis parcere novit, etsi non tam cito, sicut si solverentur a sacerdote. Ibid. cap. 11: Qui ergo confitetur sacerdoti, omnino meliori quam potest confiteatur; et si peccatum occultum est, sufficiat referre in notitiam

sacerdotis. Nam in resurrectione filiae archisynagogi puellae, pauci interfuerunt qui viderunt; nondum enim erat sepulta, nondum extra portam delata, nondum extra domum in notitiam portata. Intus resuscitavit quam intus invenit, relictis solis Petro et Jacobo et Joanne, et patre et matre puellae, in quibus figuraliter continentur sacerdotes Ecclesiae. Quos autem extra invenit, advertendum est quomodo suscitavit. Flebat enim turba post filium viduae; flevit Martha et Maria supplicantes pro fratre; flebat et turba Mariam secuta. In quo docemur, publice peccantibus non proprium, sed Ecclesiae sufficere meritum. Aug., ibid., cap. 12: Laboret ergo poenitens in Ecclesia esse et ad Ecclesiae unitatem tendere. Nisi enim unitas Ecclesiae succurrat, nisi quod deest peccatori sua oratione compleat, de manibus inimici non eripietur anima mortui. Credendum est enim quod omnes orationes et eleemosynae Ecclesiae et opera justitiae et misericordiae succurrant recognoscenti mortem suam ad conversionem. Ideoque nemo digne poenitere potest, quem non sustineat unitas Ecclesiae. Ideoque nemo petat sacerdotes per aliquam culpam ab unitate Ecclesiae divisos. Ex his satis aperitur et absolvitur praemissae quaestionis articulus. Quaerendus est sacerdos sapiens et discretus, qui cum potestate simul habeat judicium, qui si forte defuerit, confiteri debet socio. Beda vero, super Epist. Jacobi 5, inter confessionem venialium et mortalium distinguit super illum locum: Confitemini alterutrum peccata vestra. Ait enim: Coaequalibus quotidiana et levia, graviora vero sacerdoti pandamus, et quanto jusserit tempore purgare curemus, quia sine confessione emendationis, peccata nequeunt dimitti. Sed et graviora coaequalibus pandenda sunt, cum deest sacerdos, et urget periculum. Venialia vero, etiam sacerdotum oblata copia, licet confiteri coaequali, et sufficit, ut quibusdam placet, si tamen ex contemptu non praetermittatur sacerdos. Tutius est tamen et perfectius utriusque generis peccata sacerdotibus pandere, et consilium medicinae ab eis quaerere, quibus concessa est potestas ligandi et solvendi.

6. Hic aperit qualiter supradictae auctoritates intelligendae sunt.

Cum ergo ex his aliisque pluribus testimoniis perspicuum fiat et indubitabiliter constet peccata primum Deo, deinde sacerdoti esse confitenda, et, si ipse defuerit, etiam socio, illud Joan. Chrys. superius positum, de Poen., dist. 1, c. Quos aliquando, ad finem, non est ita intelligendum, ut liceat alicui, si tempus habeat, sacerdoti non confiteri; sed quia sufficit ubi crimen occultum est, soli Deo per sacerdotem dicere, et semel. Nec oportet publicari coram multis, quod occultum est. Quod notavit dicens: Non tibi dico ut te prodas in publicum. Sicut enim publica noxa publico eget remedio, ita et occulta secreta confessione et occulta satisfactione purgatur. Nec necesse est ut quod sacerdoti semel confessi sumus, iterum confiteamur; sed lingua cordis, non carnis, apud verum judicem id jugiter confiteri debemus. Unde idem Joan., ibid., c. Nunc autem, ait: Nunc autem si recorderis peccatorum tuorum, et frequenter ea in conspectu Dei pronunties, et pro eis depreceris, citius illa delebis. Si vero obliviscaris, tunc eorum recordaberis nolens, quando publicabuntur, et in conspectu omnium amicorum et inimicorum, sanctorumque angelorum proferentur. Ita etiam illud Ambrosii, de Poen., dist. 1, c. Lacrymae: Lacrymae lavant delictum quod voce pudor est confiteri, ad publicam poenitentiam referendum est. Ibi enim virtutem lacrymarum et confessionis ostendens, significare voluit quod lacrymae occultae et confessio secreta, sicut quae fit soli sacerdoti, lavant delictum quod pudet aliquem publice confiteri. Quod vero dicit se lacrymas Petri legisse, non satisfactionem vel confessionem, per hoc non excludit illa: multa enim facta sunt, quae scripta non sunt; et forte nondum facta erat institutio confessionis, quae modo Similiter et illud Prosperi: Si sui judices fiant, mutabunt

aeterna supplicia; et illud: Facilius Deum placabunt sibi, qui aut propriis confessionibus crimen produnt, aut nescientibus aliis in se sententiam excommunicationis ferunt, ad publicam confessionem et satisfactionem referri oportet. Non enim solis sacerdotibus jus ligandi atque solvendi datum est, si cuique suo arbitrio se poena vel excommunicationis sententia ligare, et absque sacerdotali judicio seipsum Deo vel altari reconciliare licet, quod ecclesiasticae institutioni et consuetudini penitus repugnat. Potius ergo si publice peccasti, publice confitere te reum, et emenda. Si vero occulte deliquisti, etiam sic non taceas, nec tamen dico ut publices. Taciturnitas enim peccati ex superbia nascitur cordis. Ideo enim peccatum suum quis celat, ne reputetur foris qualem se jam divino conspectui exhibuit, quod ex fonte superbiae nascitur. Species enim superbiae est se velle justum videri qui peccator est; atque hypocrita convincitur qui instar primorum parentum vel tergiversatione verborum peccata sua levigare contendit, vel sicut Cain peccata sua reticendo supprimere quaerit. Ubi ergo superbia regnat et hypocrisis, humilitas locum non habet. Sine humilitate vero alicui veniam sperare non licet. Ubi est ergo taciturnitas confessionis, non est speranda venia criminis. Jam certissime liquet quam sit detestabile peccati silentium, et e converso quam sit necessaria confessio. Est enim confessio testimonium conscientiae Deum timentis. Qui enim timet judicium Dei, peccatum non erubescit confiteri. Perfectus timor solvit omnem pudorem; confessio peccati pudorem habet, et ipsa erubescentia est gravis poena. Ideoque jubemur confiteri peccata, ut erubescentiam patiamur pro poena, nam hoc ipsum pars est divini judicii. Si ergo quaeritur an confessio sit necessaria, cum in contritione jam deletum sit peccatum, dicimus quia quaedam punitio peccati est, sicut satisfactio operis. Per confessionem etiam intelligit sacerdos qualiter debeat judicare de crimine. Per eam quoque peccator fit humilior et cautior.

DISTINCTIO XVIII. DE REMISSIONE SACERDOTIS.

1.

Hic quaeri solet si peccatum omnino dimissum est a Deo per cordis contritionem, ex quo poenitens votum habuit confitendi, quid postea dimittatur ei a sacerdote. Video enim quo vinculo eum ligat, scilicet, temporalis poenae, sed non a quo eum absolvat. Et ideo quaero. Ante poenitudinem quippe cordis, anima rei maculam habet et foetorem peccati, atque aeternae ultionis vinculo ligata existit. Si vero ante confessionem per cordis contritionem Deus per seipsum sine ministerio sacerdotis et debitum omnino relaxat, et animam interius purgat a contagione et foetore peccati; quid ergo mundat, quid dimittit sacerdos? ubi sunt claves illae quas Dominus tradidit Petro et successoribus ejus, dicens, Matth. 16: Tibi dabo claves regni coelorum, etc. Quaecumque ligaveris super terram, erunt ligata et in coelo; et quaecumque solveris super terram, erunt soluta, etc. Luc. 5? Ut autem praemissa quaestio plenius explicari valeat, quasi altius ducto rete, de his clavibus et usu earum disseramus.

2. De clavibus.

Claves istae non sunt corporales, sed spirituales, scilicet discernendi scientia, et potentia judicandi, id est, ligandi et solvendi; qua dignos recipere, et indignos debet excludere a regno ecclesiasticus judex, qui sicut habet jus ligandi, ita solvendi. Unde Ambr., de Poen., dist. 1, c. Verbum Dei: Dominus par jus et solvendi esse voluit, et ligandi, qui utrumque pari conditione permisit. Ergo qui solvendi jus non habet, nec ligandi habet. Et infra: Certum est quod Ecclesiae utrumque licet, haeresis utrumque non habet. Jus enim hoc solis permissum est sacerdotibus. Recte ergo Ecclesia hoc sibi vindicat, quae veros sacerdotes habet; haeresis vendicare non potest, quae veros sacerdotes non habet.

3. De usu clavium.

Usus vero harum clavium multiplex est: discernere, scilicet, ligandos et solvendos, ac deinde ligare vel solvere. Qui enim, ut ait Gregor., indignos ligat vel solvit, propria potestate se privat, id est, dignum privatione se facit.

4. Si sacerdos potest dimittere vel retinere peccata.

Sed quaeritur utrum a peccato solvere valeat sacerdos, id est, a culpa, ut culpae maculam abstergat, vel debitum aeternae mortis solvere valeat. Quidam arbitrati sunt, cum peccator dupliciter ligatus teneatur, ut praedictum est, scilicet, mentis contagione ac caecitate, et debito futurae poenae, alterum curari per Deum, alterum solvi per sacerdotem. Patitur enim per peccatum quasdam tenebras interiores et maculas, a quibus nisi liberetur, projicietur in tenebras exteriores. Cum autem liberatur ab his, suscitatur a morte peccati. Unde Apostolus: Surge qui dormis, et illuminabit te Christus. Solus enim Christus, non sacerdos, animam resuscitat, ac, pulsis tenebris interioribus et maculis, eam illuminat et mundat, qui animae faciem lavat; debitum vero aeternae poenae solvere concessit sacerdotibus. Quod in resurrectione Lazari signatum asserunt; quem Christus prius per se interius vivificavit, deinde foras exire jussit, eumque adhuc ligatum solvere apostolis praecepit; quia, ut aiunt, ipse interius animam a caligine maculaque peccati emundat, sacerdotibus vero dedit vinculum aeternae mortis solvere. Alii vero dicunt solum Deum; non sacerdotem, debitum aeternae mortis dimittere, sicut et animam interius per se vivificat; nec tamen diffitentur sacerdotibus traditam potestatem peccata dimittendi et retinendi, quibus dictum est, Joan. 10: Quorum remiseritis peccata, etc. Sicut enim Christus retinuit sibi potestatem Baptismi, ita et Poenitentiae. Et ideo sicut interius gratia sua animam illuminat, ita et simul debitum aeternae mortis relaxat. Ipse enim per seipsum peccata poenitentium tegit; et tunc tegit quando ad poenam non reservat. Tunc ergo tegit, quando debitum poenae solvit. Quod autem ipse tegat, aperte dicit Aug. exponens illum locum psalmi 31: Quorum tecta sunt peccata, id est, cooperta et abolita. Si enim texit Deus peccata, noluit advertere; si noluit advertere, noluit animadvertere, id est, punire, sed ignoscere. Ita ergo dicit a Deo tecta, ut Deus non videat, id est, aeternaliter puniat. Videre enim Dei peccata, est ad poenam imputare. Avertere autem faciem a peccatis, hoc est ea ad poenam non reservare. Item Hieron., Comment. ad eumdem psal.: Quibus Deus dimittit peccata, tegit ne in judicio revelentur. Item Cassiodorus ad eumdem ps., super eo loco: Beatus vir qui, etc.: Qui gravia habent peccata, aliis Deus imputat, aliis per misericordiam non imputat. Ex his aperte ostenditur quod Deus ipse poenitentem solvit a debito poenae; et tunc solvit quando intus illuminat, inspirando veram cordis contritionem. Cui sententiae ratio suffragatur, et auctoritates attestantur. Nemo enim vere compungitur de peccato, habens cor contritum et humiliatum, nisi in charitate. Qui autem charitatem habet, dignus est vita aeterna. Nemo autem simul vita et morte dignus est. Non est ergo tunc ligatus debito aeternae mortis. Filius enim irae esse desiit ex quo diligere coepit. Ex tunc ergo solutus est ab ira, quae non manet super illum qui credit in Christum, sed super illum qui non credit. Non ergo postmodum per sacerdotem cui confitetur ab ira aeterna liberatur, a qua jam liberatus est per Dominum, ex quo dixit: Confitebor. Solus ergo Deus hominem interius mundat a peccati macula, et a debito aeternae poenae solvit; qui per prophetam ait, Isaiae 43: Ego solus deleo iniquitates et peccata populi. Item Ambr.: Verbum Dei dimittit peccata, sacerdos est judex. Sacerdos quidem officium suum exhibet, sed nullius potestatis jura exercet. Idem Aug., tract.

121 super Joan.: Nemo tollit peccata, nisi solus Deus, qui est Agnus tollens peccata mundi. Tollit autem et dimittendo quae facta sunt, et adjuvando ne fiant, et perducendo ad vitam, ubi omnino fieri non possunt,

His aliisque pluribus testimoniis docetur Dominum solum per se peccata dimittere; et sicut dimittit quibusdam, ita et aliorum quorumdam peccata retinet.

5. Quod sacerdotes etiam dimittunt, et tenent peccata, suo modo.

Nec ideo tamen negamus sacerdotibus concessam potestatem dimittendi et retinendi peccata, cum hoc Veritas in Evangelio aperte doceat Hinc August. ait, lib. de vera et falsa Poen., c. 10: Ecclesiae charitas, quae per Spiritum sanctum diffunditur in cordibus eorum qui participes sui sunt, peccata dimittit; eorum qui non sunt, tenet. Idem: Sacerdotes possunt confitentibus parcere: quibus enim remittunt remittit Deus. Lazarum enim de monumento suscitatum obtulit discipulis solvendum, per hoc ostendens potestatem solvendi concessam sacerdotibus. Dixit enim, Matth. 16: Quodcumque solveritis super terram, erit solutum et in coelo, etc.; hoc est: Ego Deus, et omnis coelestis curiae ordines, et omnes sancti in gloria mea laudant vobiscum et confirmant quos ligatis et solvitis. Non dixit quos putatis ligare et solvere; sed in quos exercetis opus justitiae vel misericordiae. Aliter autem, vel alia opera vestra in peccatores non cognosco. Idem, lib. de Bapt. parvul., l. 6: Cum veraciter ad Deum converso peccata dimittuntur, ab eis dimittuntur, quibus ipse veraci conversione conjungitur. Spiritus sanctus ea dimittit, qui datus est omnibus sanctis sibi charitate cohaerentibus, sive se noverint corporaliter, sive non. Similiter cum alicujus tenentur peccata, ab eis tenentur a quibus ille cordis pravitate disjungitur, sive notis corporaliter, sive ignotis. Omnes enim mali spiritualiter a bonis sejuncti sunt. Ecce, hic dicit peccata dimitti, vel teneri a sanctis viris, et tamen Spiritum sanctum ea dimittere dicit. Et quod majori consideratione dignum est, idem etiam dicit quod Deus per se vel per sanctos tantum dimittit peccata. Ait enim sic: Sacramentum gratiae dat Deus etiam per malos; ipsam vero gratiam non nisi per seipsum, vel per per sanctos suos. Et ideo remissionem peccatorum vel seipsum facit, vel per ipsius columbae membra, quibus ait: Si cui dimiseritis, dimittetur. Ecce quam varia a doctoribus traduntur super his; et in hac tanta varietate quid tenendum? Hoc sane dicere ac sentire possumus, quod solus Deus dimittit peccata et retinet; et tamen Ecclesiae contulit potestatem ligandi et solvendi, sed aliter ipse solvit vel ligat, aliter Ecclesia. Ipse enim per se tantum dimittit peccatum, qui et animam mundat ab interiori macula, et a debito aeternae mortis solvit.

6. Quomodo sacerdotes ligant vel solvunt a peccatis.

Non autem hoc sacerdotibus concessit, quibus tamen tribuit potestatem solvendi et ligandi, id est, ostendendi homines ligatos vel solutos. Unde Dominus leprosum sanitati prius per se restituit, deinde ad sacerdotes misit, quorum judicio ostenderetur mundatus. Ita etiam Lazarum jam vivificatum obtulit discipulis solvendum. Quia etsi aliquis apud Deum sit solutus, non tamen in facie Ecclesiae solutus habetur, nisi per judicium sacerdotis. In solvendis ergo culpis vel retinendis, ita operatur sacerdos evangelicus et judicat, sicut olim legalis in illis qui contaminati erant lepra, quae peccatum signat. Unde Hieron. Comment. ad cap. 16 Matth., ubi Dominus ait Petro: Tibi dabo claves regni coelorum, et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in coelis; et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in coelis: Hunc, inquit, locum quidam non intelligentes, aliquid sumunt de supercilio Pharisaeorum, ut damnare innoxios, vel solvere se putent noxios, cum apud Deum non sententia sacerdotum, sed reorum vita quaeratur. In Levitico se ostendere sacerdotibus jubentur leprosi, quos illi non faciunt leprosos vel mundos, sed discernunt qui mundi vel immundi sunt. Ita et hic aperte ostenditur quod non semper sequitur Deus Ecclesiae judicium, quae per surreptionem et ignorantiam interdum judicat, Deus autem semper judicat secundum veritatem. Et in remittendis vel in retinendis culpis id juris et officii habent evangelici sacerdotes, quod olim habebant sub

lege legales in curandis leprosis. Hi ergo peccata dimittunt vel retinent, dum dimissa a Deo vel retenta judicant et ostendunt. Ponunt enim sacerdotes nomen Domini super filios Israel, sed ipse benedicit, ut legitur in Numeris. Hunc modum ligandi et solvendi Hieronymus supra notavit.

7.

Ligant quoque sacerdotes, dum satisfactionem Poenitentiae confitentibus imponunt. Solvunt, cum de ea aliquid dimittunt, vel per eam purgatos ad sacramentorum communionem admittunt, quem modum superius Leo papa notavit. Secundum hunc modum dicuntur etiam sacerdotes dimittere peccata vel retinere. Unde superius Aug., libro de vera et falsa Poen., cap. 10, dixit: Quibus remittunt, et remittit Deus, etc. Opus enim justitiae exercent in peccatores, cum eos justa poena ligant; opus misericordiae, dum de ea aliquid relaxant, vel sacramentorum communioni conciliant; alia opera in peccatores exercere nequeunt. Et notandum est quia quos satisfactione poenitentiae ligant, eo ipso a peccatis solutos ostendunt, quia non imponitur alicui satisfactio poenitentialis, nisi quem sacerdos vere poenitentem arbitratur. Aliis vero non imponunt; et eo ipso peccatum retineri a Deo judicant. Quod autem hoc ad claves pertineat August. ostendit dicens, in libro de Poenitentia: Frustrat claves Ecclesiae, qui sine arbitrio sacerdotis poenitentiam agit, si sine oris confessione criminis indulgentiam imprecatur. Est et alius modus ligandi et solvendi, qui per excommunicationem geritur, dum aliquis secundum canonicam disciplinam tertio vocatus ad emendationem manifesti delicti, et satisfacere vilipendens, sententia Ecclesiae a loco orationis, et sacramentorum communione, et fidelium consortio praescinditur, ut erubescat, et pudore sceleris conversus poeniteat, ut sic spiritus ejus salvus sit, 1 Cor. 5. Quod si poenitentiam profitens resipuerit, negatae communioni admittitur, et Ecclesiae reconciliatur. Haec est autem Ecclesiae anathematizatio; hanc poenam illis qui digne percelluntur, infligit, quia gratia Dei et protectio illius amplius subtrahitur, ac sibi ipsis relinquuntur, ut sit eis liberum ruere in interitum peccati, in quos etiam major diabolo saeviendi datur potestas. Orationes quoque Ecclesiae, et benedictionum ac meritorum suffragia, eis nequaquam suffragari putantur.

8. Quomodo secundum hos modos intelligendum sit illud: Quodcumque solveritis, etc.

Secundum hos ligandi et solvendi modos, quomodo verum est quod dicitur, Matth. 16: Quodcumque solveritis super terram, erit solutum et in coelis; et quodcumque ligaveritis super terram, erit ligatum et in coelis? etc. Aliquando enim ostendunt solutos vel ligatos, qui ita non sunt apud Deum; et poena satisfactionis vel excommunicationis interdum indignos ligant vel solvunt; et indignos sacramentis admittunt, et dignos admitti arcent. Sed intelligendum est hoc in illis quorum merita solvi vel ligari postulant. Tunc enim sententia sacerdotis judicio Dei et totius coelestis curiae approbatur et confirmatur, cum ita ex discretione procedit, ut reorum merita non contradicant. Quoscumque ergo solvunt vel ligant, adhibentes clavem discretionis reorum meritis, solvuntur vel ligantur in coelis, id est, apud Deum, quia divino judicio sacerdotis sententia sic progressa approbatur et confirmatur. Quos ergo secundum merita sententia Ecclesiae percellit, laedit; et illi foris sunt apud Deum. Qui autem non meruit, sententia Ecclesiae non laeditur, nisi contemnat. Unde Origenes, super Leviticum, homil. 14, ad 24 caput: Exiit quis a veritate, a fide, a charitate, per hoc exit de castris Ecclesiae, etiamsi episcopi voce non abjiciatur, sicut contra aliquis non recto judicio foras mittitur; sed si non egit ut mereretur exire, nihil laeditur. Interdum enim qui foras mittitur, intus est; et qui foras est, intus videtur retineri. Ecce qualis et quantus est usus apostolicarum clavium. Jam ostensum est ex parte qualiter sacerdotes dimittant peccata vel teneant, et tamen retinuit sibi Deus quamdam singularem potestatem dimittendi vel retinendi, quia ipse

solus per se debitum aeternae mortis solvit, et animam interius purgat.

9. Quae sint interiores tenebrae et interior macula.

Hic quaeritur quae sit illa macula et quae sint illae tenebrae interiores a quibus Deus interius animam purgat, cum veram poenitentiam immittit. De tenebris et interiori caligine satis facile est et intelligere, et respondere. Cum enim quis mortaliter delinquit, et gratia virtutis privatur, si qua praecessit, et naturalium bonorum elisionem patitur. Unde et intellectus obtunditur, et totus homo interior obtenebratur; et ita quasi caligine quadam mens obvolvitur, quae caligo peccati poena est. Hanc vero Deus pellit, cum poenitentiam immittit, per quam perdita bona restituit, et vitiata reparat. Unde Propheta, psal. 147: Nebulam sicut cinerem spargit. Sed quae est macula peccati, a qua animam lavat? Ecce enim quis voluit facere homicidium, et patravit; quo patrato desinit tam velle, quam facere; nondum tamen vere et humiliter poenitet, nec confiteri proponit. Quae ergo remansit in anima illius macula? Mala voluntas quidem fuit macula illius animae; sed illa transiit. Macula etiam est, si poenitere contemnit; sed hoc est peccatum aliud a praecedenti. Quae ergo macula remansit, a qua ipse in Poenitentia purgatur? Polluta quidem est anima, quousque poeniteat, sicut erat, dum in ea prava erat voluntas. Sicut enim qui tangit morticinium vel aliud immundum, ita pollutus est post tactum quousque lavatur, sicut fuit dum tangeret; sic post actum peccati ita polluta remanet anima, sicut fuit in ipso actu peccati, quia ita est longe a Deo per dissimilitudinem, qui est vita et munditia mentis, sicut fuit dum peccatum ageret. Ipsa ergo dissimilitudo quae inest animae ex peccato, et est a Deo elongatio, animae macula intelligitur, a qua purgatur in Poenitentia. Hoc autem solus Deus facit, qui solus suscitat animam et illuminat; quod sacerdotes nequeunt, qui tamen medici sunt animarum. Unde Propheta, psal. 87: Numquid medici suscitabunt, et confitebuntur tibi? quod exponens Aug. ait: Boni doctores recte medici dicuntur, qui viventes curare ministerio possunt, sed non mortuos suscitare. Sola enim Dei gratia mortui reviviscunt.

DISTINCTIO XIX. QUANDO HAE CLAVES DANTUR ET QUIBUS.

1.

Postquam ostensum est quae sint claves apostolicae, et quis earum usus, superest investigare quando istae claves dentur, et quibus. Dantur hae claves per ministerium episcopi alicui in promotione sacerdotii. Cum enim recipit ordinem sacerdotalem, simul et has claves recipit. Sed non videtur quod omnes vel soli sacerdotes has claves habeant, quia plerique ante sacram ordinationem scientiam discernendi habent, plures post consecrationem ea carent. Sane dici potest quod alteram clavium istarum, id est, scientiam discernendi, non habent omnes sacerdotes, unde dolendum est atque lugendum. Multi enim, licet indiscreti, atque scientiae qua eminere debent, exortes, sacerdotii gradum recipere praesumunt, vita et scientia eo indigni; qui nec ante sacerdotium, nec post, scientiam habent discernendi qui ligandi sint vel solvendi. Ideoque illam clavem in consecratione non recipiunt, quia semper scientia carent. Qui vero ante sacerdotium scientia discernendi praediti sunt, licet habeant discretionem, non tamen in eis clavis est, quia non valent ea claudere vel aperire. Ideoque cum promovetur in sacerdotem, clavem discretionis recte dicitur accipere, quia ante habita discretio augetur, et fit in eo clavis, ut ea jam valeat uti ad claudendum vel aperiendum.

2. Si alteram clavem omnes sacerdotes habeant, scilicet, potentiam ligandi et solvendi.

Cumque jam constet non omnes sacerdotes illas duas claves habere, quia scientia discernendi plerique carent; de altera, id est, potentia ligandi et solvendi, quaeritur utrum omnes sacerdotes eam habeant. Quidam enim hanc potestatem putant illis solis esse

concessam, qui doctrinam simul ac vitam apostolorum servant. Illas enim claves promisit Dominus Petro, et imitatoribus ejus tantum, ut aiunt; qui etiam auctoritatibus utuntur in munimentum suae opinionis. Hoc enim dicunt Aug. sensisse, ubi superius ait, in lib. de Bapt. contra Donat., l. 5, c. 21: Remissionem peccatorum vel per seipsum facit Deus, vel per columbae membra. Dicit etiam idem peccata dimitti vel teneri a sanctis. Idem super Exodum, c. 120, ubi de lamina aurea legitur: Erat autem lamina aurea semper in fronte sacerdotis: Haec, inquit, significat fiduciam bonae vitae, quam qui vere perfecteque, non significatione, sed veritate sacerdos habet, solus potest auferre peccata. Item Gregor., in Tract. evang. hom. 27: Illi soli habent in hac carne positi potestatem ligandi et solvendi, sicut sancti apostoli, qui illorum exempla simul cum doctrina tenent. Item ex dictis Origen.: Haec potestas soli Petro concessa est, et imitatoribus Petri. Nam quicumque vestigia Petri imitantur, habent recte ligandi et solvendi potestatem. His aliisque testimoniis innituntur, qui asserunt potestatem ligandi ac solvendi illis solis concessam sacerdotibus, qui vita et doctrina pollent sicut apostoli.

3. Aliorum sententia verior.

Aliis autem videtur, quod et mihi placere fateor, cunctis sacerdotibus hanc clavem dari, scilicet, ligandi et solvendi; sed non eam recte ac digne habent, nisi qui vitam et doctrinam apostolicam servant. Nec praemissae auctoritates malos sacerdotes hanc potestatem negant habere; sed illos solos digne ac recte hac potestate uti significant, qui praediti sunt vita et doctrina apostolica, quia soli ipsorum apostolorum imitatores digne recteque possunt ligare et solvere. Et per Dominum tantum vel per sanctos in quibus habitat Spiritus sanctus, digne et recte fit remissio vel retentio peccatorum. Fit tamen et per illos qui sancti non sunt, sed non digne vel recte. Dat enim Deus benedictionem digne poscenti, etiam per indignum ministrum. Quod vero hanc potestatem habeant omnes sacerdotes, Hieronym. testatur super illum locum Evangelii ubi Dominus dixit Petro, Matth. 16: Tibi dabo claves regni coelorum. Habent enim, inquit, eamdem judiciariam potestatem alii apostoli; habet et omnis Ecclesia in episcopis et presbyteris Sed ideo Petrus eam specialiter accepit, ut omnes intelligant quod quicumque ab unitate fidei et societate Ecclesiae se separaverit, nec a peccatis solvi, nec coelum potest ingredi. Item quod sacerdos, etiam si malus sit, gratiam tamen transfundit pro suae dignitatis officio, August. ostendit dicens, in lib. Quaest. de veteri Testam.: Dictum est a Domino in Numeris, cap. 6, ad Moysen et Aaron sacerdotes: Vos ponite nomen meum super filios Israel, et ego Dominus benedicam eos; ut gratiam traditam per ministerium ordinati transfundat hominibus, nec voluntas sacerdotum obesse vel prodesse possit, sed meritum benedictionem poscentis. Quanta autem sit dignitas sacerdotalis officii et ordinis, hinc advertamus. Dictum est, Joan. 11, de nequissimo Caipha inter caetera: Hoc autem a semetipso non dixit; sed cum esset pontifex anni illius, prophetavit; per quod ostenditur Spiritum gratiarum non personam sequi digni vel indigni, sed ordinem traditionis: ut quamvis aliquis boni meriti sit, non tamen possit benedicere nisi fuerit ordinatus, ut officii ministerium exhibeat. Dei autem est effectum tribuere benedictionis. Hinc evidenter ostenditur ordinem non privari potestate tribuendi gratiam ob ministri indignitatem. Huic tamen August. sententiae videtur obviare quod ait Esychius, super Levit. cap. 9, lib. 2. Sacerdotes, inquit, non propria virtute benedicunt; sed quia figuram Christi gerunt, et propter eum qui in ipsis est, plenitudinem benedictionis tribuunt; nec solum is qui sacerdotium sortitus est, sed quicumque Christum in seipso habet, et ejus figuram gerit, per conversationem bonam, sicut Moyses, idoneus est ut benedictionem praestet. Ecce hic habes, quod non solum sacerdos, sed omnis in quo Christus habitat,

benedictionem praestat. Sed alia est benedictio quae solis sacerdotibus congruit, alia quae ab omnibus bonis communiter exhibetur. Denique illi sacerdotes, in quibus Christus habitat, benedictionis plenitudinem tribuere dicuntur, non quia soli illi transfundant gratiam, sed quia illi soli licite et digne id agunt. Nec subditos mala vita sacerdotis laedit, si bona faciunt quae ille dicit. Unde Gregorius: Multi, dum plus vitam sacerdotum quam suam discutiunt, in erroris foveam dilabuntur, minus considerantes quod non eos vita sacerdotum laederet, si humiliter bonis sacerdotum admonitionibus aurem accommodarent.

4. De hoc quod scriptum est in Malachia: Maledicam benedictionibus vestris.

Praemissae vero sententiae qua dicitur etiam per mali sacerdotis ministerium transfundi gratiam benedictionis videtur obviare quod Dominus per Malachiam prophetam, c. 2, malis sacerdotibus comminatur: Maledicam benedictionibus vestris. Et alibi, Ezech. 13: Vae his qui vivificant animas quae non vivunt, et mortificant animas quae non moriuntur! Si enim maledicit Dominus benedictionibus eorum, et si animae quas vivificant non vivunt, quomodo per eos gratia benedictionis transfunditur? Sed illud capitulum, Maledicam, etc., quidam referunt ad haereticos, qui ab Ecclesia praecisi sunt, et ad excommunicatos, quorum benedictiones fiunt maledictiones his qui eorum sequuntur errores. Illud vero alterum, scilicet, vivificant, etc., super omnes illos sacerdotes exponunt, qui absque clave scientiae et forma bonae vitae praesumunt ligare vel solvere. Sed nullus officio sacerdotis uti debet, nisi immunis sit ab illis quae in aliis judicat; alioquin seipsum condemnat.

5. Qualis esse debet judex ecclesiasticus.

Qualem autem oporteat esse qui aliorum judex constituitur, August. describit ita dicens, lib. de vera et falsa Poenit., cap. 20: Sacerdos cui omnis offertur peccator, ante quem statuitur omnis languor, in nullo eorum sit judicandus, quae in alio judicare est promptus. Judicans enim alium, qui est judicandus, condemnat seipsum. Cognoscat ergo se, et purget in se quod alios videt sibi offerre; caveat ut a se projecerit quicquid in alio damnosum reperit. Animadvertat quod qui sine peccato est, primus in illam lapidem mittat, Joan. 8. Ideo enim liberavit peccatricem, quia non erat qui juste projiceret lapidem. Quomodo lapidaret, qui se lapidandum cognosceret? Nullus enim erat sine peccato; in quo intelligitur omnes crimine fuisse reos, nam venialia remittebantur per caeremonias. Si quod ergo in eis peccatum erat, criminale erat. In hoc ergo patentissimum est crimen sacerdotum esse detestabile, qui non prius se judicant antequam alios alligant. Caveat spiritualis judex, sicut non commisit crimen nequitiae, ita non careat munere scientiae. Oportet ut sciat cognoscere quidquid debeat judicare. Judiciaria enim potestas hoc postulat, ut quod debet judicare discernat. Diligens ergo investigator sapienter interroget a peccatore quod forsitan ignorat, vel verecundia velit occultare. Cognito vero crimine, varietates ejus non dubitet investigare, et locum, et tempus, et caetera quae supra diximus; quibus cognitis, adsit benevolus paratus erigere et secum onus portare; habeat dulcedinem in affectione, discretionem in varietate, doceat perseverantiam, caveat ne corruat, ne juste perdat judiciariam potestatem. Etsi poenitentia possit ei acquirere gratiam, non tamen mox restituit in potestatem primam. Etsi Petrus post lapsum restitutus fuerit, et saepe lapsis sacerdotibus reddita sit dignitatis potestas, non tamen est necesse ut omnibus concedatur quasi ex auctoritate. Invenitur auctoritas quae concedit et quasi imperat. Invenitur auctoritas alia quae non concedit, sed vetat; quae Scripturae non repugnant, sed concordant. Cum enim tot sunt qui labuntur, ut pristinam dignitatem ex auctoritate defendant, et quasi usum peccandi sibi faciant, recidenda est spes ista. Si vero locus est ubi ista non concurrant, restitui possunt qui peccant. Hactenus Augustin., cap.

superius citato 10. Ex his satis perpenditur qualis debeat esse sacerdos qui alios ligat et solvit: discretus, scilicet, et justus; alioquin mortificat saepe animas quae non moriuntur, et vivificat quae non vivunt; et ita incidit in maledictionis judicium. Illud autem Malachiae, scilicet: Maledicam benedictionibus vestris; sive super haereticos tantum et excommunicatos, sive super omnes sacerdotes qui vita et scientia carentes benedicere praesumunt, dictum accipiatur, sic intelligi potest: Maledicam benedictionibus vestris, id est, his quae in eis benedictionibus possidetis, quia faciam ea cedere vobis in maledictionem, non benedictionem. Quia etsi benedicunt sanctis, non hoc faciunt ex vero corde; et ideo eorum benedictio eis vertitur in maledictionem. Vel maledicam benedictionibus vestris, id est, quod a vobis benedicitur, a me erit maledictum; quia benedicunt inique agentibus, adulanturque peccantibus, dummodo divites sint.

DISTINCTIO XX. DE HIS QUI IN FINE POENITENT.

1.

Sciendum est etiam quod tempus poenitentiae est usque ad extremum articulum vitae; unde Leo papa, de Poen., dist. 7: Nemo est desperandus, dum in hoc corpore constitutus est: quia nonnunquam quod diffidentia aetatis differtur, consilio maturiore perficitur. Aug. tamen de poenitentiam differentibus ita scribit: Si quis positus in ultima necessitate voluerit accipere Poenitentiam, et si accipit et mox reconciliatur, et hinc vadit, fateor vobis, non illi negamus quod petit; sed non praesumimus quia bene hinc exit. Si securus hinc exierit, ego nescio. Poenitentiam dare possumus, securitatem non. Numquid dico, damnabitur? Sed nec dico liberabitur. Vis ergo dubio liberari? age poenitentiam dum sanus es. Si sic agis, dico tibi quia securus es, quia poenitentiam egisti eo tempore quo peccare potuisti. Si vis agere poenitentiam quando jam peccare non potes, peccata te dimiserunt, non tu illa. Item: Duae res sunt: aut ignoscitur tibi, aut non ignoscitur; quid horum tibi sit futurum nescio. Ergo tene certum, et dimitte incertum. Sed quare hoc dixit Aug., cum poenitentia quae in fine agitur, in psalmo 140 appelletur sacrificium vespertinum, quod erat acceptabilius in lege; et cum in quacumque die invocetur Deus, adsit; et quacumque hora ingemuerit, et conversus fuerit peccator, vita vivet, et non morietur? Sed illa dixit Aug., propter illos qui poenitentiam usque in finem vitae protrahunt; et tunc non ex Dei amore videntur poenitere, sed timore mortis, quasi ex necessitate. Unde idem, lib. de Poenit. vera et falsa, cap. 17, quasi aperiens quare superiora dixerit, ait: Nullus expectet quando peccare non potest. Arbitrii enim libertatem quaerit Deus, ut deleri possint commissa; non necessitatem, sed charitatem; non tantum timorem, quia non in solo timore vivit homo. Quem ergo sero poenitet, oportet non solum timere judicem, sed diligere; quia sine charitate nemo salvus esse potest. Non ergo tantum timeat poenam, qui poenitet, sed anxietur pro gloria. Quae conversio si contigerit alicui etiam in fine, desperandum non est de ejus remissione. Sed quoniam vix vel raro est tam justa conversio, timendum est de poenitente sero, maxime cum filii quos illicite dilexit, sint praesentes, uxor et mundus ad se vocet. Multos solet serotina poenitentia decipere. Sed quoniam Deus semper potens est, semper etiam in morte juvare valet, quibus placet. Cum ergo opus sit non hominis, sed Dei, fructifera poenitentia, inspirare eam potest quandoque vult sua misericordia, et remunerare ex misericordia, quos damnare potest ex justitia. Sed quoniam multa sunt quae impediunt, et languentem retrahunt, periculosum est, et interitui vicinum, ad mortem protrahere poenitentiae remedium. Sed magnum est, cui Deus tunc inspirat (si quis est) veram poenitentiam. Sed si etiam sic conversus vita vivat, et non moriatur, non promittimus quod evadat omnem poenam. Nam prius purgandus est igne purgationis,

qui in aliud seculum distulit fructum conversionis, juxta August., ibidem, cap. 18. Hic autem ignis, etsi aeternus non sit, miro tamen modo gravis est; excellit enim omnem poenam, quam unquam passus sit aliquis in hac vita. Nunquam in carne tanta inventa est poena, licet mirabilia martyres passi sint tormenta, et multi nequiter tanta saepe sustinuerunt supplicia. Ex his satis ostenditur quam periculosum sit differre poenitentiam usque in finem vitae. Si tamen etiam tunc vera habeatur poenitentia, hominem liberat, et vitam mortuo impetrat; non sic tamen ut nullam sentiat poenam, nisi forte tanta sit vehementia gemitus et contritionis, quae sufficiat ad delicti punitionem. Licet ergo sit difficile ut tunc sit vera poenitentia quae tam sera venit, quando cruciatus membra ligat et dolor sensum opprimit, ut vix homo aliquid cogitare valeat, melior est tamen sera quam nulla. Poenitentia enim etsi in extremo vitae hiatu advenit, sanat et liberat. Multum sera fuit latronis poenitentia; sed non fuit sera indulgentia. Sed licet latro veniam meruisset in fine de omni crimine, non tamen dedit baptizatis peccandi et perseverandi auctoritatem.

2. De his qui hic poenitentiam non complent.

Si vero quaeritur de illis qui in hac vita poenitentiam non complent, utrum transituri sint per ignem purgatorii, ut ibi compleant quod hic minus fecerunt, idem dicimus de istis esse sentiendum, et de his qui in extremis poenitent. Si enim tanta fuerit cordis contritio et delicti exprobratio, ut sufficiat ad puniendum peccatum, liberi ab aliis poenis transeunt ad vitam, etsi inexpleta fuerat poenitentia, quia perfecte poenituerunt, et ingemuerunt corde. Qui vero non adeo conteruntur corde et ingemiscunt pro peccato, si ante expletionem poenitentiae discesserint, ignem purgatorium sentient, et gravius punientur quam si hic implessent poenitentiam. Horrendum est enim incidere in manus Dei viventis, Hebr 10. Deus enim cum sit misericors et justus, ex misericordia poenitenti ignoscit, non reservans peccatum ad poenam aeternam. Ex justitia vero impunitum non dimittit delictum. Aut enim punit homo, aut Deus. Homo autem punit poenitendo, Deus autem poenam exigendo. Et est poenitentia interior, et exterior. Si ergo interior poenitudo fuerit tanta ut sit sufficiens ultio peccati, Deus qui hoc novit, ab illo qui taliter poenitet, ulterius poenam non exigit. Si vero interior poenitudo non sufficit in vindictam peccati, nec exterior poenitentia impletur, Deus qui modos et mensuras peccatorum et poenarum novit, addit poenam sufficientem. Studeat ergo quisque sic delicta corrigere, ut post mortem non oporteat poenam tolerare. Aug., de vera et falsa Poenitentia, cap. 18: Quaedam enim peccata mortalia, in poenitentia sunt venalia; non tamen mox sanantur. Saepe enim infirmus moreretur, si non medicaretur; non tamen statim medicatus sanatur. Languet post victurus, qui prius erat moriturus. Qui autem impoenitens moritur, omnino moritur, et aeternaliter cruciatur. Si enim semper viveret, semper peccaret.

3. De illo cui sacerdos indiscretus injungit parvam poenitentiam.

Si vero de illo quaeritur, qui satisfactionem injunctam impleverit, quae ignorantia vel negligentia sacerdotis, peccato condigna non fuit, utrum de vita migrans, ab omni poena liber sit, idem respondeo quod de supra de illo qui poenitentiam non complevit dixi. Quod si tantum est lamentum interioris doloris, ut sufficiat in vindictam peccati, omnino liberatus est; si vero non sufficit dolor interior simul cum poena injuncta, addet Deus poenam. Quod autem interdum sufficiat dolor interior ad vindictam peccati, certum documentum habemus in illo latrone, Luc. 23, qui sola mentis contritione et confessione, statim ut conversus fuit, paradisum ingredi meruit. Sed quia dispensatores Ecclesiae, contritionis quantitatem non perpendunt, quibus non est datum intelligere occulta cordium, omnibus leges poenitentiae constituunt, tam magis quam minus de peccato dolentibus. Quorum

studium ad hoc praecipue tendere debet, ut cordis dolorem (quantum fas est) cognoscant, et secundum ipsius modum satisfactionem injungant; unde August. in Enchir., c. 65: In actione poenitentiae, ubi tale commissum est, ut is qui commisit a Christi etiam corpore separetur, non tam consideranda est mensura temporis quam doloris. Cor enim contritum et humiliatum Deus non despicit . Verum quia plerumque dolor alterius cordis occultus est alteri, nec in aliorum notitiam nisi per verba vel alia quaecumque signa procedit, cum sit coram illo cui dicitur, psal. 37: Gemitus meus a te non est absconditus; recte constituuntur ab his qui Ecclesiis praesunt tempora poenitentiae, ut satisfaciat etiam Ecclesiae, in qua peccata ipsa remittuntur; extra eam quippe non remittuntur. Ipsa enim Spiritum sanctum pignus accepit, sine quo non remittuntur ulla peccata. Item Hieronym., de Poenit., dist. 1: Mensuram temporis in agenda poenitentia ideo non satis aperte praefigunt canones pro unoquoque crimine, ut de singulis dicant qualiter unumquodque emendandum sit; sed magis in arbitrio sacerdotis intelligentis relinquendum statuerunt, quia apud Deum non tantum valet mensura temporis quantum doloris; nec abstinentia tantum ciborum quantum mortificatio vitiorum. Ideoque tempora poenitentiae pro fide et conversatione fidelium poenitentium abbrevianda praecipiunt, et pro negligentia protrahenda; pro quibusdam tamen culpis modi poenitentiae sunt impositi.

4. Quod morientibus non sit imponenda satisfactio, sed innotescenda.

Solet etiam quaeri utrum satisfactionis lex morituris sit imponenda. De quo Theodorus Cantuariens. episcopus in Poenitentiali suo sic ait, 26, q. 7: Ab infirmis in periculo mortis positis, pura inquirenda est confessio peccatorum; non tamen est illis imponenda quantitas poenitentiae, sed innotescenda, et cum amicorum orationibus, et eleemosynarum largitionibus, pondus poenitentiae sublevandum, si forte migraverint. Si vero convaluerint, poenitentiae modum a sacerdote impositum diligenter observent. Aliis vero, pro qualitate peccati, poenitentia decernenda est praesidentium arbitrio. Unde Leo papa, 26, q. 7: Tempora poenitudinis habita moderatione constituenda sunt tuo judicio, prout conversorum animos perspexeris esse devotos. Pariter etiam habere debes aetatis senilis intuitum, et respicere periculorum quorumcumque, vel aegritudinum necessitates.

5. In necessitate non est neganda poenitentia vel reconciliatio.

Sciendum etiam quod tempore necessitatis non est neganda poenitentia vel reconciliatio poenitentibus. Unde Leo papa, ibid., q. 6: His qui tempore necessitatis et periculi urgentis instantia praesidium poenitentiae et mox reconciliationis implorant, nec satisfactio interdicenda est, nec reconciliatio deneganda; quia misericordiae Dei nec mensuras possumus ponere, nec tempora definire. Quod si ita aliqua aegritudine aggravati sunt, ut quod paulo ante poscebant, sub praesenti significare non valeam, testimonia eis fidelium circumstantium prodesse debebunt; simulque poenitentiae et reconciliationis consequantur beneficium. Item Julius papa, ibid.: Si presbyter poenitentiam abnegaverit morientibus, reus erit animarum; quia Dominus ait, Ezech. 18: Cum conversus fuerit, tunc salvus erit. Vera enim confessio ultimo tempore potest esse, quia non modo temporis, sed etiam cordis Deus inspector est, sicut latro probat.

6. Quod presbyter non reconciliet inconsulto episcopo, nisi necessitate cogente.

Non debet tamen presbyter poenitentem reconciliare inconsulto episcopo, nisi ultima necessitas cogat. Unde in Carthaginensi concilio, 26, q. 6: Presbyter inconsulto episcopo non reconciliet poenitentem, nisi absente episcopo, vel ultima necessitas cogat. Cujuscumque poenitentis publicum crimen est, quod universam commoverit urbem, ante absidam, scilicet, introitum ecclesiae manus ei imponatur. Item Aurelius

dixit, 26, q. 6, c. Si jubet: Si quis in periculo constitutus fuerit, et se reconciliari divinis altaribus petierit, si episcopus absens fuerit, non debet presbyter consulere episcopum, et sic periclitantem sine ejus praecepto reconciliare. Inconsulto vero episcopo non potest excommunicatos, vel publice poenitentes presbyter reconciliare. Unde in Carthaginensi concilio II, ibid., statutum est ut chrisma vel reconciliatio poenitentium, et puellarum consecratio a presbyteris non fiat. Item, reconciliare quemquam in publica missa presbytero non liceat; puellarum tamen consecratio, consulto episcopo, per presbyterum fieri valeat. Unde in eodem concilio II, ibid.: Presbyter inconsulto episcopo virgines non consecret; chrisma vero nunquam conficiat. Sicut praecepto episcopi potest presbyter consecrare virgines, sic et reconciliare poenitentes.

7. An oblatio ejus sit recipienda, qui currens ad poenitentiam praevenitur morte.

Si autem quaeritur de illo qui ad poenitentiam festinans sacerdotem invenire non potuit, et ita decessit; utrum oblatio ejus sit recipienda, dicimus quia est. Unde in Apanensi concilio, 26, q. 6: Si aliquis fuerit mortuus qui non sit confessus, et testimonium habet bonum, et non poterat venire ad sacerdotem, sed praeoccupavit eum mors in domo vel in via, faciant pro eo parentes ejus oblationem ad altare, et dent redemptionem pro captivis.

DISTINCTIO XXI. DE PECCATIS QUAE POST HANC VITAM DIMITTUNTUR.

1.

Solet etiam quaeri utrum post hanc vitam aliqua peccata remittantur. Quod aliqua post hanc vitam remittantur Christus ostendit in Evang., ubi ait: Qui peccaverit in Spiritum sanctum, non remittetur ei, neque in hoc seculo, neque in futuro. Ex quo datur intelligi, sicut PP. tradunt, quod quaedam peccata in futuro dimittentur. Quaedam enim culpae in hoc seculo relaxantur; quaedam vero parvae etiam in futuro, quae quidem post mortem gravant; sed dimittuntur si digni sunt, si bonis actibus in hac vita meruerunt ut dimittantur eis. De illis etiam quae aedificant lignum, fenum, stipulam, dicit August. quod ignem tribulationis transitoriae invenient cremabilia aedificata quae secum portaverunt homines cremantes. Ait enim sic, in lib. 21 de Civit. Dei, c. 26: Post istius sane corporis mortem, donec de igne purgatorio veniatur ad diem damnationis et remunerationis, si hoc temporis intervallo spiritus defunctorum qui aedificaverunt lignum, fenum, stipulam, hujusmodi ignem dicantur perpeti, quem alii non sentiunt qui hujusmodi aedificia non portaverunt, ut inveniant ignem transitoriae tribulationis venialia concremantem, non redarguo, quia forsitan verum est. Sed quia dicitur: Salvus erit quasi per ignem, contemnitur ille ignis. Gravior tamen erit ignis ille, quam quicquid potest homo pati in hac vita. Hic aperte insinuatur quod illi qui aedifiacnt lignum, fenum, stipulam, quaedam cremabilia aedificia, id est, venialia peccata secum portant; quae in igne emendatorio cremantur. Unde constat quaedam venialia peccata post hanc vitam deleri.

2. Quod alii citius, alii tardius purgantur in igne.

In illo autem igne purgatorio alii tardius, alii citius purgantur, secundum quod ista pereuntia magis vel minus amaverunt. Unde August., in Ench., cap. 69: Post hanc vitam incredibile non est nonnullos fideles per ignem quemdam purgatorium, quanto magis minusve bona pereuntia dilexerunt, tanto tardius citiusque salvari. Unde non frustra illa tria distinxit Apostolus, lignum, foenum, stipulam, quae illi aedificant, qui etsi aliena non rapiant, rebus tamen infirmitati concessis aliqua dilectione inhaerent. Qui secundum suos amandi modos, vel diutius ut lignum, vel minus ut foenum, vel minimum ut stipula, ignem sustinebunt. Qui vero superaedificant aurum, argentum et lapidem pretiosum, de utroque igne securi sunt: non solum de illo aeterno qui cruciaturus est impios in aeternum, sed

etiam de illo emendatorio quo purgabuntur quidam salvandi.

3. Oppositio.

Hic objici potest: Si per lignum, foenum, stipulam, venialia intelliguntur peccata, et nullus adeo perfectus est qui venialiter non peccet, ergo qui aedificant aurum, argentum et lapidem pretiosum, aedificant etiam lignum, foenum, stipulam; ergo per ignem transibunt. Ad quod dicimus, quia non omnis qui venialiter peccat, lignum, foenum, stipulam aedificat; sicut e converso non omnis qui contemplatur Deum, et diligit proximum, et opera bona facit, aedificat aurum, argentum, lapidem pretiosum. Et tamen in auro intelligitur contemplatio Dei, in argento dilectio proximi, in lapide pretioso bona opera. Sed illi qui aedificant lignum, foenum, stipulam, Deum contemplantur, et proximum diligunt, et opera bona faciunt; nec tamen aedificant aurum, argentum, et lapidem pretiosum. Haec enim aedificat, qui sic illa tria facit, ut cogitet quae sunt Dei, et quomodo placeat Deo, non mundo. Lignum vero, et foenum, et stipula, accipi possunt secularium rerum, quamvis licite concessarum, tales cupiditates, ut amitti sine animi dolore non possint. Haec ergo aedificat is qui cogitat quae mundi sunt, quomodo placeat mundo; qui circa divitias suas quodam carnali affectu tenetur, et tamen ex eis multa beneficia facit, nec pro eis aliquid fraudis vel rapinae molitur. Ex his ergo patet quod non idem homo simul haec et illa aedificat. Illa enim aedificatio perfectorum tantum est, qui non cogitant placere mundo, sed tantum Deo; qui etsi venialiter aliquando peccant, fervore charitatis ita absumitur in eis peccatum, sicut gutta aquae in camino ignis; et ideo nunquam secum portant cremabilia. Haec autem inferior aedificatio minorum est, qui non tantum Deo, sed etiam mundo, placere cogitant, Deum tamen praeponunt. Si vero mundum praeponerent, non superaedificarent, sed destruerent fundamentum. Affectiones ergo carnales quibus dediti sunt domibus, conjugibus, possessionibus, ita ut nihil praeponant Christo, illis tribus significantur; quae in mentes perfectorum non cadunt, etsi alia venialia admittant. In cordibus vero minorum interdum durant usque in finem, qui cum talibus aedificiis transeunt, sed dissolvuntur in igne. Ipsi vero merito fundamenti salvi erunt, gravissimam tamen poenam sentient. Ex quo apparet quantam hic misericordiam exhibet Deus, et quantam ibi exerceat severitatem, cum pro eodem peccato multo gravius ibi puniat, quam hic.

4. Opinio quorumdam cum objectione.

Sed forte dices illud esse accipiendum de poena peccati, non de ipso peccato, quod Gregor., 25 dist., cap. Qualis hic, lib. 4 Dialog., cap. 139, dicit quaedam levia in futuro dimittenda. Si enim veram poenitentiam habuerit quis, peccata omnia dimissa sunt ei; sed poena forte remansit. Ideoque si vere poenitens obiit, sine peccato transiit. Si autem vere poenitens non est in obitu, maculam portat quae nunquam delebitur. Qui vero aedificat lignum, foenum, stipulam, vere poenitet, quia bonus est, et charitatem habet, et in charitate de hac vita transit; ergo sine peccato transit, non sequitur. Verum quidem est, quia bonus est, et charitatem habet, vere poenitet; et tamen cum veniali peccato transit, quod non delevit Poenitentia. Poenitentia enim non delet nisi peccatum illud quod deserit homo. Tale autem peccatum saepe in hac vita non relinquitur ab homine; et tamen vere poenitens est, etsi non de omnibus venialibus poeniteat. Potest enim quis de omni mortali, et de omni veniali poenitere, excepto uno vel pluribus, venialibus quidem; sicut habet quis charitatem, et unum vel plura venialia; quod de criminalibus nullatenus esse potest. Est enim aliquis bonus charitatem habens, sed adhuc quodam cupiditatis affectu amans haec secularia; talis existens subita morte opprimitur. In illo terreno affectu mortuus est, et tamen salvabitur, a quo non se hic absolvit; ergo

post hanc vitam ab illo purgabitur. Constat ergo quaedam peccata, scilicet levia, post hanc vitam dimitti. Si vero de poena peccati illud intelligi voluissent auctores, cur magis commemorassent levia quam gravia, cum etiam gravium poena hic inexpleta post hanc vitam restet?

5. De generali confessione, quid prosit.

Post haec considerandum est quid prosit confessio illa, ubi singula peccata quae quisque fecit, non exprimuntur. Sane dici potest quod omnia criminalia semel saltem oportet in confessione exprimi, nisi aliqua a mente exciderint. Sed quia nemo delicta intelligit omnia, generaliter saltem ea confitere, quorum memoriam non habes, et sic nihil celasti de sceleribus tuis. Venialia vero, ut ait August. in resp. 5, contra Pelag., quia innumerabilia sunt, sufficit generaliter confiteri, nisi aliqua sint frequenter iterata; perfectius est tamen etiam illa exprimere si vales. Ideoque quotidie generaliter fit confessio in Ecclesia, pro venialibus, scilicet, peccatis, quae quotidie admittimus, et pro illis mortiferis quorum notitiam non habemus. Unde August.: Veritatem dicit Deo poenitens, quando nihil illi de commissis sceleribus scelat; non quod et si voluntate celaverit, Deus, ignoret, sed veritatem sibi dici vult ab eo, ut veniam consequatur. Si vero mente aliqua exciderint, confitetur veritatem Deo, cum generaliter dixerit: Deus, qui nosti occulta cordis, et opera mea et delicta a te non sunt abscondita, quibus veniam largiaris precor; et haec est veritas confitentis, quam diligit Deus. Unde psalm. 50: Ecce enim veritatem dilexisti, hic insinuatur quod generalis confessio etiam mortalia delet, quorum intelligentia non habetur.

6. Nemo confiteatur peccata quae non fecit.

Sicut autem poenitens celare non debet peccatum suum, quia superbia est, ita nec, humilitatis causa, fateri se reum illius quod se non commisisse noscit; quia incauta est talis humilitas, et peccatorem constituit. Unde August., de Verbis Apostoli, sermone 29: Cum humilitatis causa mentiris, si non eras peccator antequam mentireris, mentiendo efficeris quod vitaras; quia veritas in te non est, nisi ita te dixeris peccatorem, ut etiam esse cognoscas. Veritas autem ipsa est, ut quod es dicas. Nam quomodo est veritas ubi regnat falsitas?

7. De poenis sacerdotis qui peccatum publicat confitentis.

Caveat autem sacerdos ne peccata confitentium aliis prodat; alioquin deponatur. Unde Gregor., de Poen., dist. 6: Sacerdos ante omnia caveat ne de his qui ei confitentur peccata alicui recitet, non propinquis, non extraneis; nec, quod absit, pro aliquo scandalo. Nam si hoc fecerit, deponatur, et omnibus diebus vitae suae ignominiosus peregrinando pergat. Quod vero dictum est, ut poenitens eligat sacerdotem scientem ligare et solvere, videtur contrarium ei quod in canonibus reperitur, ut nemo, scilicet, alterius parochianum judicare praesumat. Sed aliud est favore vel odio proprium sacerdotem contemnere, quod canones prohibent; aliud caecum vitare, quod Urbanus facere monet, ne si caecus caecum ducat, ambo in foveam cadant. Ait enim Urbanus II, 16, q. 1: Placuit ut nulli sacerdotum deinceps liceat quemlibet commissum alteri sacerdoti ad poenitentiam suscipere, sine ejus consensu cui se prius commisit, nisi pro ignorantia illius cui prius confessus est. Qui vero contra hoc facere tentaverit, gradus sui periculo subjacebit.

DISTINCTIO XXII. SI PECCATA DIMISSA REDEANT.

1.

Cumque multis auctoritatibus supra sit assertum, in vera cordis contritione peccata dimitti ante oris confessionem vel operis satisfactionem, ei etiam qui aliquando in crimen relapsus est, quaeritur si post cordis contritionem confiteri contempserit, vel in peccatum idem vel simile ceciderit, an peccata dimissa redeant. Cujus quaestionis solutio obscura est et perplexa, aliis asserentibus, aliis contra negantibus peccata semel

dimissa ulterius replicari ad poenam. Qui vero dicunt peccata dimissa redire, subditis se muniunt testimoniis. Ambrosius ait, de Poen., dist. 4: Donate invicem, si alter in alterum peccat; alioquin Deus repetit dimissa. Si enim in his contemptus fuerit, sine dubio revocabit sententiam per quam misericordiam dederat; sicut in Evangelio de servo nequam legitur, qui in conservum suum impius deprehensus est. Item Rabanus: Nequam servum tradidit Deus tortoribus, quoadusque redderet universum debitum; quia non solum peccata quae post Baptismum homo egit, reputabuntur ei ad poenam, sed etiam originalia quae in Baptismo sunt ei dimissa. Item Gregor.: Ex dictis evangelicis constat quia si ex toto corde non dimittimus quod in nos delinquitur, et hoc rursum exigitur quod jam nobis per poenitentiam dimissum fuisse gaudebamus. Item August., super Luc., lib. 4, c. 47: Dicit Deus: Dimitte, et dimittetur tibi; si ego prius dimisi, dimitte vel postea. Nam si non dimiseris, revocabo te, et quicquid dimiseram replicabo tibi. Item: Qui divini beneficii oblitus, suas vult vindicare injurias, non solum de futuris peccatis veniam non merebitur, sed etiam praeterita quae jam sibi dimissa credebat ad vindictam ei replicabuntur. Item Beda: Revertar in domum meam, etc.: Timendus est ille versiculus, non exponendus, ne culpa quam in nobis extinctam credebamus, per incuriam nos vacantes opprimat. Item: Quaecumque enim post Baptisma sive pravitas haeretica, seu cupiditas mundana arripuerit, mox omnium prosternet in ima vitiorum. Item Augustinus: Redire dimissa peccata, ubi fraterna charitas non est, apertissime Dominus in Evangelio docet in illo servo a quo dimissum dominus debitum petiit, eo quod ille conservo suo debitum nollet dimittere. His auctoritatibus innituntur qui dicunt peccata dimissa, si replicantur, redire simpliciter. Quibus opponitur: Si quis pro peccato de quo poenituit, et indulgentiam accepit, iterum punitur, non videtur justum. Si punitur pro eo quod peccavit et non emendavit, justitia est aperta. Si vero requiritur quod fuerat condonatum, vel injustitia est, vel justitia occulta. Videtur etiam Deus bis in idipsum judicare, et duplex tribulatio consurgere; quod Scriptura negat. Sed ad hoc potest dici quod neque duplex tribulatio consurgit, neque judicat Deus bis in idipsum. Hoc enim fieret si post condignam satisfactionem et sufficientem poenam iterum puniret; sed non satisfecit digne et sufficienter, qui non perseveravit. Debuit enim jugem peccati habere memoriam, non ad faciendum, sed ad cavendum. Debuit non oblivisci omnes retributiones Dei, quae tot sunt quot sunt peccatorum remissiones. Tot ergo debuit cogitare dona Dei quot mala sua, ac pro illis usque in finem gratias agere. Sed quia ingratus ad vomitum, sicut canis, rediit, anteacta bona mortificavit, et peccatum dimissum revocavit, ut cui humiliato ante Deus peccatum dimiserat, ei postea elato et ingrato imputet.

Tous les livres