Sententiae (Libri quatuor sententiarum) (page 20)
3. De his qui maleficiis impediti coire non possunt.
De maleficii autem impedimento hoc tenendum decernitur: quod si per sortiarias et maleficas concubitus non sequitur, hortandi sunt quibus illa eveniunt, ut spiritu contrito et humiliato Deo et sacerdoti de omnibus peccatis confessionem faciant, et lacrymis, orationibus, et jejuniis Domino satisfaciant, et per exorcismos ac caetera ecclesiasticae disciplinae munimina ministri Ecclesiae tales sanare procurent. Quod si non potuerint, separari valebunt. Sed postquam alias nuptias expetierint illis viventibus quibus post junctae fuerint, prioribus quos reliquerant, etiam si possibilitas concumbendi eis reddita fuerit, reconciliari nequibunt . Quod in fine hujus capituli continetur, ex rigore magis dictum intelligendum est, quam ex canonica aequitate. Vel intelligendum est non posse reconciliari prioribus, nisi judicio Ecclesiae, quo divisio facta fuerat.
4. De furiosis addit.
Furiosi quoque, dum in amentia sunt, matrimonium contrahere non valent. Unde Fabianus, 32, q. 7: Neque furiosus neque furiosa matrimonium contrahere possunt; sed si contractum fuerit, non separentur. Item Nicolaus papa, ibid.: Hi qui matrimonium sani contraxerunt, et uni ex duobus vel ambobus amentia, vel furor, vel aliqua infirmitas accesserit; ob hanc infirmitatem talium conjugia solvi non possunt. Similiter est etiam sciendum de his qui ab adversariis excaecantur, vel membris truncantur, vel a barbaris exacti fuerint.
5. De his qui cum duabus sororibus dormiunt.
De his etiam qui cum duabus sororibus, vel quae cum duobus fratribus dormiunt, videndum est quid censeant canones. Qui dormierit cum duabus sororibus, et una ex illis ante fuerit uxor, neutram ex ipsis habeat; nec ipsi adulteri unquam in conjugio copulentur (ex Aurelianensi concilio). Item: Nec propriae uxori licet sibi reddere debitum, quam sibi reddidit illicitam, sororem ejus cognoscendo. Nec post mortem uxoris licet ei vel adulterae copulari in conjugium.
Item Zacharias papa, ibid.: Concubuisti cum sorore uxoris tuae; si fecisti, neutram habeas; et uxor tua si non fuerit conscia sceleris, et continere non vult, nubat in Domino cui vult. Tu vero et adultera sine spe conjugii maneatis, et dum vivitis poenitentiam agite. Quod ait, cui vult nubat, intelligendum est post mortem viri. Unde Gregorius, ibid.: Qui uxores suas in adulterio deprehendunt, nec ille, nec illa aliam uxorem accipiat, vel alium virum, quamdiu ambo vivunt. Si vero adultera mortua fuerit, vir ejus, si vult, nubat; adultera vero nunquam, etsi mortuus fuerit vir ejus; sed omnibus diebus poenitentiae lamenta persolvat. Hic de illo adulterio agitur, quod cum cognato viri, vel cognata uxoris committitur.
6. Non est dimittenda uxor pro aliqua macula seu deformitate corporis.
Illud etiam sciendum est, quod pro aliqua infirmitate vel macula corporali, non licet viro uxorem dimittere, et e converso; sed debet alter alteri subsidia providere. Unde Aug.: Si uxorem quis habeat sterilem, sive deformem corpore, vel debilem membris, vel caecam, vel claudam, vel surdam, vel si quid aliud, sive morbis, vel laboribus doloribusque confectam, et quidquid, excepta fornicatione, excogitari potest vehementer horribile, pro societate fideque sustineat.
DISTINCTIO XXXV. EODEM JURE UTITUR VIR ET MULIER.
1.
Hoc etiam notandum est, quod Dominus concedat uxorem dimitti causa fornicationis viro, eadem licentia non tollitur feminis . Unde Hieron., de Morte Fabiolae: Praecepit Dominus uxorem non dimitti, excepta causa fornicationis; et si dimissa fuerit, manere innuptam. Quidquid viris praecipitur, hoc consequenter redundat ad feminas. Non enim adultera uxor dimittenda est, et vir moechus tenendus. Item: Apud nos quod non licet feminis, aeque non licet viris; et eadem servitus pari conditione censetur. Ex his ostenditur, quod mulier potest super fornicatione virum convenire, ut vir mulierem. Unde Innocentius papa, 32, q. 5: Christiana religio adulterium in utroque sexu pari ratione condemnat; sed viros suos mulieres non facile de adulterio accusant, viri autem liberius uxores suas adulteras apud sacerdotes deferre consueverunt. Et ideo mulieribus, prodito earum crimine, negatur communio; virorum autem latente commisso, non facile quisquam ex suspicionibus arcetur, qui tamen submovebitur, si ejus flagitium detegatur.
2. Quod fornicuriam nequit dimittere vir, nisi ipse expers fuerit, et e converso.
Si vero quaeritur an adulter adulteram possit dimittere causa fornicationis, dicimus quia nequit adultera uxor dimitti a viro, nisi et ipse expers fornicationis existat, et e converso. Unde August., in lib. 1, de Sermone Domini in monte: Nihil iniquius est quam causa fornicationis dimittere uxorem, si et ipse convincitur fornicari. Occurrit enim illud Rom. 2: In quo alterum judicas, teipsum condemnas. Quapropter quisquis fornicationis causa vult abjicere uxorem, prior debet esse fornicatione purgatus, quod similiter et de femina dixerim. Idem, in lib. 2, de adulterinis Conjugiis: Indignantur mariti si audiant adulteros viros pendere similes adulteris feminis poenas, cum tanto gravius eos puniri oportuerit, quanto magis ad eos pertinet et virtute vincere, et exemplo regere feminas. Ex his apparet quod adulter adulteram dimittere non valet, et e converso.
3. Quod possunt reconciliari qui separantur causa fornicationis.
Si quis autem fornicationis expers fornicariam dimiserit, alii copulari non potest, sed continere oportet, vel ad dimissam redire, sic et de femina. Unde et Apostolus, 1 Cor. 7: His qui matrimonio juncti sunt, praecipio, non ego, sed Dominus, uxorem a viro non discedere; quod si discesserit, maneat innupta, aut
viro suo reconcilietur. Et de viro addit: Et vir uxorem non dimittat. Sed Ambrosius ait, super Epist. 1 ad Cor. 32, q. 7: Ideo non subdit de viro sicut de muliere, quia licet viro aliam ducere. Sed hoc a falsariis in Ambrosii libro positum creditur; supplendum enim esse in viro quod de uxore praemisit, aperte dicit August., de Serm. Domini in monte, sic: Quare non addit de muliere quod praemisit de viro, nisi quod similem formam vult intelligi? ut si dimiserit (quod causa fornicationis permittitur), maneat sine uxore, aut reconcilietur uxori. Idem: Si nec nubere illi conceditur, vivo viro a quo recessit, nec huic alteram ducere viva uxore quam dimisit, multo minus fas est illicita cum quibuslibet stupra committere. Idem, ibid: Ut non facile dimittatur uxor, Dominus solam fornicationis causam excepit; caeteras vero universas molestias, si quae extiterint, jubet pro fide conjugali et pro castitate fortiter sustineri, et moechum dixit, qui a viro solutam duxit. Ex his ostenditur quod si causa fornicationis fit separatio, non potest vir nec mulier in aliam transire copulam. Possunt autem reconciliari et cohabitare sicut prius, si dimissam alter revocare voluerit.
4. Quae praedictis videntur obviare.
Dicit tamen Joannes Chrysost. 32, q. 1: Sicut crudelis et iniquus est, qui castam dimittit, sic fatuus est et iniquus qui retinet meretricem. Patronus autem turpitudinis est, qui celat crimen uxoris. Item Hieron., ibid., c. Dixit Dominus: Cum mulier unam carnem in aliam diviserit, et se fornicatione a marito separaverit, non debet teneri, ne virum quoque sub maledicto faciat, dicente Scriptura, Prov. 18: Qui tenet adulteram, stultus est et insipiens. Idem, ad Amandum presbyterum scribens de quadam, quae viro suo vivente alii nupserat, sic ait, 34, q. 2: Rem novam loquor; imo non novam, sed veterem, quae veteris Testamenti auctoritate confirmatur. Si reliquerit secundum virum mulier, et reconciliari voluerit priori, non potest.
5. Determinatio.
Sed haec omnia intelligenda sunt de illa quae ab adulterio recedere noluit, nec per poenitentiam peccatum delere. Quod si vir scienter patitur, consentire videtur . Si enim in adulterio perseverare elegit, patronus turpitudinis, et lenocinii reus maritus habebitur, nisi eam adulterii ream facere voluerit. Si autem a peccato recesserit, et per poenitentiam illud purgaverit, poterit viro reconciliari. Unde Aug., ad Pollentium, 32, q. 1: Quod tibi durum videtur, ut post adulterium reconcilietur conjux, si fides adsit, non erit durum. Cur enim adhuc deputamus adulteros, quos credimus poenitentia esse sanatos? Idem, in lib. de adul. Conjug.: Non erit turpis nec difficilis, etiam post patrata et purgata adulteria reconciliatio conjugii, ubi per claves regni coelorum non dubitatur fieri remissio peccatorum; non ut post viri divortium adultera revocetur, sed ut post Christi consortium adultera non vocetur. Item Greg., in lib. Qui dicitur Pastor.: Debet recipere peccatricem, quae poenitentiam egit, sed non saepe. Item Hermes, in lib. de adulterinis Conjugiis: Si vir scierit uxorem suam deliquisse, et non egerit poenitentiam mulier, sed permanet in fornicatione sua, et vivit cum illa, vir reus erit et particeps peccati ejus. Quod si mulier dimissa egerit poenitentiam et voluerit ad virum reverti, debet recipere peccatricem quae poenitentiam egit, sed non saepe.
6. De illis qui se ante polluerunt per adulterium.
Solet etiam quaeri an valeat duci in conjugium quae prius est polluta per adulterium. De hoc Leo papa ait, 31, q. 1, c. Nullus: Nullus ducat in matrimonium quam prius polluit adulterio. Item, ex concilio Tiburiensi, ibid. c. Relatum: Relatum est auribus sanctorum sacerdotum, quemdam alterius uxorem stupro violasse, et insuper moechae juramentum dedisse, quod post legitimae uxoris mortem, si superviveret, duceret eam in uxorem; quod et factum est. Tale ergo connubium prohibemus et anathematizamus.
His aliisque auctoritatibus vetantur in conjugium copulari, qui se prius adulterio maculaverunt. Sed contra August. ostendit dicens, in lib. de Nuptiis et Concup., c. Denique: Denique mortuo eo cum quo fuit verum conjugium, fieri potest conjugium cum qua praecessit adulterium. Item: Posse fieri sane licitas nuptias, ex personis illicite conjunctis honesto placito subsequente manifestum est.
7. Determinatio.
Sed haec ultima auctoritas de concubinis loquitur, perhibens concubinas posse transire ad honestum placitum nuptiarum, si castitatem et fidem servare velint. Prima vero auctoritas Augustini de illis agit qui de peccato poenituerunt, et nihil in mortem viri machinatae sunt, nec vivente viro fidem adulterae dedit moechus, quod eam in conjugio duceret si superviveret. Qui vero haec faciunt, aliis praemissis auctoritatibus prohibentur copulari.
DISTINCTIO XXXVI. SI PRO EXTREMA CONDITIONE VALEAT UXOR SEPARARI A VIRO, ET E CONVERSO.
1.
Nunc de conditione videamus an valeat conjugium dividere. Ad quod dicimus quia non negatur ingenua posse nubere servo; sed si nescitur esse servilis conditionis libere potest dimitti cum servitus ejus fuerit deprehensa secundum illud, in concilio apud Vermeriam: Si quis ingenuus homo ancillam alterius uxorem acceperit, et aestimat quod ingenua sit; si ipsa femina fuerit postea in servitutem dejecta, si eam a servitute redimere potest, faciat; si non potest, si voluerit aliam accipiat. Si vero ancillam eam scierat et collaudaverat post, eam ut legitimam habeat. Item ex eodem: Si femina ingenua acceperit servum, sciens quod servus esset, habeat eum; quia omnes unum Patrem habemus in coelis, una lex erit viro et feminae. Cum dicitur sciens illum servum, datur intelligi quod si nescierit illum servum esse, non cogitur manere cum ipso. Si enim conditionis dolum patitur, non cogitur adhaerere ei cujus fraude decepta est. Si autem scierit vir conditionem mulieris, vel e converso, non valet eam dimittere. Unde Zacharias papa, 29, q. 2, c. Si quis liber: Si quis liber ancillam in matrimonio acceperit, non habet licentiam dimittendi eam, si consensu amborum conjuncti sunt, nisi ob fornicationem. De illis agit quibus alterutrius conditio nota est quando conjunguntur.
2. De copula servi et ancillae diversorum dominorum.
Quaeritur etiam si servus unius ancillam alterius acceperit, an sit inter eos conjugium. De hoc etiam ita statutum est, in concil. Cabilonensi: Dictum est nobis quod quidam legitima servorum matrimonia potestativa quadam praesumptione dirimant, non attendentes illud Matth. 19: Quod Deus conjunxit homo non separet. Unde nobis visum est ut conjugia servorum non dirimantur, etiamsi diversos dominos habeant, sed in uno conjugio permanentes dominis serviant suis. Et hoc in illis observandum est ubi legalis conjunctio fuit, et per voluntatem dominorum. Attende finem hujus capituli, ubi videtur innui praeter voluntatem dominorum inter servum et ancillam non posse contrahi conjugium, vel si contrahitur non esse ratum. Quibusdam tamen videtur inter eos posse fieri conjugium dominis ignorantibus.
3. De viro qui se facit servum ut dimittatur ab uxore.
Illud etiam notandum, quod si mulier virum liberum acceperit, et ille ut causam praestet dissidii se alicujus servum fecerit, nec ille uxorem dimittere, nec illa ob vinculum conjugii in servitutem redigi poterit, unde illud, in Tiburiensi concilio: Perlatum est ad sanctum synodum quod quidam ingenuus ingenuam acceperit uxorem, et post filiorum procreationem occasione divortii, cujusdam servum se fecerit. Utrum et mulierem necessario tenere debeat; et si tenuerit, an illa etiam servituti subjici debeat quaesitum est. Judicatum est uxorem minime debere dimitti; non tamen ob Christi legem mulierem in
servitutem redigi, dum ille non ex consensu conjugis se servum fecerit, quem liberum ipsa maritum acceperat.
4. De aetate contrahentium.
Hoc etiam sciendum est quod pueri ante 14 annos et puellae ante 12 annos secundum leges matrimonium inire nequeunt. Quod si ante praedicta tempora copulam inierint, separari possunt, quamvis voluntate et assensu parentum juncti fuerint. Qui vero in pueritia copulati post annos pubertatis nolunt se delinquere, sed in conjunctione permanere, jam ex hoc efficiuntur conjuges, et deinceps nequeunt separari. Item, 30, q. 2 parag. Sponsalia: Sponsalia ante septennium contrahi non possunt; solo enim consensu contrahuntur, qui intervenire non potest nisi ab alterutra parte intelligatur quod inter eos agitur. Duo illa executi sumus cum aliorum quorumdam adjectione quibus conjugium solvi potest; nec tamen solvi semper necesse est. Nunc de illis qui personas illegitimas penitus faciunt, addendum est, et primum de Ordine.
DISTINCTIO XXXVII. IN QUO ORDINE NEQUEAT FIERI CONJUGIUM.
1.
Sunt igitur quidam ordines in quibus nullatenus potest contrahi Conjugium; et si intercesserit copula, fit divortium; ut sacerdotium, diaconatus, et subdiaconatus. In aliis vero permittitur sortiri conjugium, nisi religionis habitum sumpserint, vel continentiae votum fecerint. Unde Leo papa, dist. 32, c. Seriatim: Clericos, lectores, ostiarios, exorcistas, acolytos, si extra votum et habitum inveniuntur, et continentiam profiteri nolunt, uxorem ducere virginem Ecclesia Romana permittit, non viduam, vel repudiatam: quia deinceps nec ad subdiaconatum provehi poterunt, nec laicus uxorem sortitus, nisi virginem, vel bigamus ad clericatum. Item ex Carthaginensi concilio: Placuit episcopos, presbyteros, diaconos, subdiaconos etiam ab uxoribus abstinere; quod si non fecerint, etiam ab ecclesiastico removeantur officio. Caeteros vero clericos ad hoc non cogit. Item Leo papa, dist. 31, cap. Lex continentiae: Lex continentiae eadem est ministris altaris, quae episcopis et presbyteris; qui cum essent laici vel lectores, licite uxores ducere potuerunt; sed cum ad praedictos pervenerunt gradus, coepit eis non licere quod prius licuit. Item in sexta synodo, dist. 38, cap. Si quis: Si quis eorum qui ad clericatum accedunt, voluerit nuptiale lege mulieri copulari; hoc ante ordinem subdiaconatus faciat. Item Calixtus papa, dist. 28, c. Presbyteris: Presbyteris, diaconibus, subdiaconibus, monachis, concubinas habere, seu matrimonium contrahere penitus interdicimus; contracta quoque matrimonia ab hujusmodi personis disjungi, et personas ad poenitentiam debere redigi, juxta sanctorum canonum distinctionem judicamus. Item Gregor., dist. 28, c. Nullum: Nullum facere subdiaconum episcopi praesumant, nisi qui se caste victurum promiserit, quia nullus debet ad ministerium altaris accedere, nisi cujus castitas ante susceptum ministerium fuerit approbata.
2. De interfectoribus suarum conjugum.
His adjiciendum est de occisoribus suarum conjugum, de quibus Nicolaus papa scribit Radulpho Bituricensi archiepiscopo, 23, q. 2, c. Interfectores: Interfectores suarum conjugum sine judicio (cum non addis adulterarum vel aliquid hujusmodi), quid aliud habendi sunt, quam homicidae? ac per hoc ad poenitentiam redigendi; quibus penitus denegatur Conjugium. Hic videtur Nicolaus permittere maritis pro adulterio aut alio hujusmodi uxores suas interficere; sed ecclesiastica disciplina spirituali gladio, non materiali, criminosos ferire debet. Unde idem Nicolaus: Inter haec vestra sanctitas addere studuit, si cujus uxor adulterium perpetraverit, utrum marito ejus secundum mundanam legem interficere liceat. Sed sancta Dei Ecclesia nunquam mundanis constringitur legibus; gladium non habet nisi spiritualem. Item Pius papa, 33, q. 2, c. Quicumque propriam: Quicumque propriam uxorem absque lege et sine causa interfecerit,
aliamque duxerit, armis depositis publicam agat poenitentiam; et si contumax extiterit, anathematizetur usquequo consentiat.
DISTINCTIO XXXVIII. DE VOTO.
1.
Nunc de voto inspiciamus. Votum est testificatio quaedam promissionis spontaneae, quae Deo, et de his quae Dei sunt, proprie fieri debet. Sunt tamen et vota stultorum, quae frangenda sunt.
2. De votorum differentiis.
Sciendum vero quod votorum aliud est commune, aliud singulare. Commune, ut illud quod in Baptismo omnes faciunt, cum spondent renuntiare diabolo, et pompis ejus; singulare, ut cum aliquis sponte promittit servare virginitatem vel continentiam, vel aliquid hujusmodi. Idem singulare votum, aliud est privatum, aliud solemne. Privatum est, in abscondito factum; solemne vero, in conspectu Ecclesiae factum. Item privatum votum si violetur, peccatum est mortale; solemne vero violare, peccatum et scandalum est. Qui privatum faciunt votum continentiae, Matrimonium contrahere non debent; quia contrahendo mortaliter peccant. Si tamen contraxerint, non separentur, quia probari non potest quod occulte factum est. Qui vero solemniter vovent, nullatenus Conjugium inire queunt; quibus non solum nubere, sed et velle, damnabile est. Unde August., ad Julianum, de sancta Viduitate: In conjugali vinculo si pudicitia servatur, damnatio non timetur; sed in viduali continentia, et virginali excellentia virtus muneris amplioris expetitur; qua expetita et electa, et voto oblato jam non solum capescere nuptias, sed etiam si non nubatur nubere velle damnabile est. Hieron., c. Voventibus: Voventibus enim virginitatem vel viduitatem, non solum nubere, sed etiam velle damnabile est. Quod Apostolus ostendit. Timotheo scribens, Epist. 1, c. 5: Adolescentiores viduas devita; cum enim luxuriatae fuerint, in Christo nubere volunt; id est, cum post votum continentiae in deliciis egerint vitam, non dico nubunt, sed nubere volunt in Christo, quasi tunc non sit peccatum; sed quod sit ostendit subdens, habentes damnationem; et quare, subdit, quia primam fidem irritam fecerunt, etsi non nubendo, tamen volendo, ut voluntatem quae a proposito cecidit, appareat esse damnatam, sive sequantur nuptiae, sive non. Damnatur enim propositi fraus; damnantur tales, quia continentiae fidem primam irritam fecerunt, id est, votum vel in voto violato fidem quam in Baptismo professae sunt. Si autem pro voluntate nubendi damnantur, constat si eam effectui mancipaverint, revocandum id esse in irritum, easque arcendas redire ad propositum. Unde Greg., ad Bonifacium: Viduas a proposito recedentes viduitatis, super quibus nos consuluisti, credo te nosse a S. Paulo, nisi convertantur, olim esse damnatas; quas et nos apostolica auctoritate damnandas, et a communione fidelium atque a liminibus ecclesiae arcendas censemus usquequo obediant episcopis suis, et ad bonum quod coeperunt, invite aut voluntarie revertantur.
3. De virginibus non velatis.
De virginibus autem non velatis, si deviaverint, a praedecessore nostro Innocentio papa tale decretum habemus, 27, q. 1, c. Haec vero. Hae quae necdum sacro velamine tectae, tamen in proposito virginali semper se simulaverunt permanere, licet velatae non fuerint, tamen si nupserint aliquo tempore, his agenda poenitentia est, quia sponsio earum a Domino tenebatur. Si enim inter homines solet bonae fidei contractus nulla ratione dissolvi, quanto magis ista pollicitatio quam cum Deo pepigerunt, solvi sine vindicta non poterit! Item: Si virgines nondum velatae taliter publica poenitentia puniuntur, et a coetu fidelium usque ad satisfactionem excluduntur, quanto magis viduae, quae perfectioris aetatis, et maturioris concilii existunt, et habitum religionis assumpserunt, et deinde apostataverunt, atque ad priorem vomitum
sunt reversae, a nobis et ab omnibus fidelibus, a liminibus ecclesiae, et a coetu fidelium usque ad satisfactionem sunt eliminandae, et carceribus tradendae. Ex his apparet virgines vel viduas voto continentiae astrictas, sive fuerint velatae, sive non, nullatenus conjugium sortiri posse. Quod itidem de omnibus intelligendum est, qui continentiam voverunt. Quod enim ante erat licitum, post votum fit illicitum. Non est igitur praetermittendum quod Innocentius papa, ibid., cap. Quae Christo, de viduis et puellis decrevit, quae Christo spiritualiter nubunt: Si postea publice nupserint, non eas admittendas esse ad poenitentiam, nisi hi quibus se junxerant, de mundo recesserint. Si enim de omnibus haec ratio custoditur, ut quaecumque vivente viro alteri nupserit, adultera habeatur, nec ei agendae poenitentiae licentia conceditur, nisi unus de illis fuerit defunctus, quanto magis de illa tenenda est, quae ante se immortali sponso conjunxerat, et post hoc ad humanas nuptias transmigravit! Attendite quod non solum conjugium talibus negare viderur, sed etiam locum poenitentiae; sed non ita intelligendum est, ut aliquando excludantur a poenitentia quae digne poenitentiam agere volunt; sed illae non sunt admittendae ad poenitentiam, quae ab incestus copula discedere noluerint, quia post religionis propositum non potest Deo reconciliari per poenitentiam, quae ad habitum suae professionis redire neglexerit. Tunc ille qui se conjunxerat ei, defunctus erit, cum ab ejus illicitis amplexibus haec penitus recesserit. Cum ergo dicitur eas non esse admittendas ad poenitentiam, nisi quibus se junxerant, de mundo recesserint, subaudiendum est eis. Tunc enim eis viri de mundo recedunt et defunguntur, cum ab eorum concupiscentia istae se alienant; quem sensum similitudo subdita declarat et confirmat.
4. Quod grande malum sit adulterium.
Cum vir et mulier legitime conjuncti sunt, constat alterum altero vivente ad aliam non posse transire copulam; alioquin adulterium committitur: De quo Clemens papa ait, 32, q. 6, c. Quid in omnibus: Quid in omnibus peccatis adulterio est gravius? Secundum namque in poenis tenet locum, quem primum illi habent qui aberrant a Deo. Gravissime ergo peccant adulteri, graviter fornicarii, sed cunctis his gravius incestuosi; quos omnes transcendunt contra naturam delinquentes. Unde Angustinus, de adult. Conjugiis: Adulterii malum vincit fornicationem, vincitur ab incestu. Pejus enim est cum matre, quam cum aliena uxore dormire; sed horum omnium pessimum est quod contra naturam fit; ut si vir membro mulieris non ad hoc concesso utatur; hoc execrabiliter fit in meretrice, sed execrabilius fit in uxore.
5. De illis qui post longam captivitatem redeunt.
Hic quaeritur de illis feminis quae putantes viros suos interemptos, vel in captivitate, vel ab iniqua dominatione nunquam liberandos, in aliorum conjugia transierunt: si illi qui putabantur periisse remeaverint, utrum eis reddi debeant, et an secundi fornicati sint, et ipsae reae adulterii. De hoc Leo papa sic ait: Necesse est ut legitimarum foedera nuptiarum redintegranda credamus; et remotis his quae hostilitas intulit, cuique id legitime reformetur quod intulit; procurandumque est ut recipiat quisque quod proprium est. Nec tamen culpabilis judicetur, et quasi alieni juris pervasor habeatur, qui personam ejus mariti qui jam non esse existimabatur, assumpsit. Sic enim multa quae ad eos qui in captivitatem ducti sunt, pertinebant, in jus alienum transire potuerunt; et tamen plenae justitiae, est ut eisdem reversis reformentur. Ideoque si viri post longam captivitatem reversi, ita in dilectione suarum conjugum perseverant, ut eas cupiunt in suum redire consortium, dimittendum est, et inculpabile judicandum quod necessitas intulit, et restituendum quod fides poscit. Sin autem aliquae mulieres ita virorum posteriorum amore sint captae, ut malint his cohaerere quam ad legitimum redire consortium, merito sunt notandae, ita ut ecclesiastica
communione priventur, quae de re excusabili contaminationem criminis elegerunt. Redeant ergo in suum conjugia statum, quia sicut mulieres quae ad viros suos reverti noluerint, impiae sunt habendae, ita illae quae redeunt, merito sunt laudandae. Ex his ostenditur illos qui taliter junguntur, ut credant virum interemptum, per ignorantiam, aliquam excusationem habere de peccato, et tantum primam copulam esse legitimam, non secundam; veniam tamen habere, si careat opprobrio malae voluntatis. Sed si quis relicta in patria sua uxore in longinquam abiens regionem aliam ducat uxorem, deinde poenitentia ductus eam dimittere velit, asserens se aliam habuisse quae vivit, nec Ecclesia permittat, quae quod ille asserit ignorat, quaeritur an in hac secunda copula sit conjugium. Sane dici potest non esse conjugium, et mulierem de crimine excusari per ignorantiam, virum autem adulterium admisisse. Sed ex quo ad primam redire volens nec valens cogitur Ecclesiae disciplina hanc tenere, incipit excusari, per obedientiam et timorem, de hoc quod poscenti mulieri debitum reddit, a qua ipse nunquam poscere debet; et sic de aliis hujusmodi sentiendum est.
DISTINCTIO XXXIX. DE DISPARI CULTU.
1.
Post haec, de dispari cultu videndum est; haec est enim una de causis quibus personae illegitimae fiunt ad contrahendum matrimonium. Non enim licet Christiano cum gentili vel Judaea inire conjugium; quia etiam in veteri Testamento prohibitum est fideles viros infideles ducere uxores, Domino dicente, Exod. 34: Non accipias uxores de filiabus alienigenarum filiis tuis, ne traducant eos post deos suos. Juxta hoc Domini praeceptum Judaeorum conjugia cum alienis inita Esdras separavit. Hoc idem etiam in novo Testamento servatur. Unde Aug., lib. de adul. Conjug., c. 21: Ne nubat femina, nisi suae religionis viro; vel ne vir talem ducat uxorem. Id enim, ut dicis, jubet Dominus, docet Apostolus, utrumque praecipit Testamentum. Item Ambr., in lib. de Patriarchis: Cave, Christiane, gentili vel Judaeo filiam tuam tradere; cave ne gentilem vel Judaeam vel alienigenam, id est, haereticam, et omnem alienam a fide tua, uxorem accersas tibi. Item ex conc. Urbanensi: Si quis Judaeae, sive Christiana Judaeo, sive Judaea Christiano carnali consortio misceatur, quicumque tantum nefas admiserit, a christiano coetu protinus segregetur. Ex his aliisque pluribus testimoniis apparet non posse contrahi conjugium ab his qui sunt diversae religionis et fidei.
2. De conjugio fidelis et infidelis et duorum infidelium.
Huic autem videtur obviare quod Apostolus ait de imparibus conjugiis, 1 Cor. 7: Ego dico, non Dominus: Si quis frater habet uxorem infidelem, et haec consentit habitare cum illo, non dimittat illam: et si qua mulier, etc. Sed aliud hoc esse, aliud illud, evidenter ostendit Aug., lib. et cap. eisdem: Ibi agitur de illis conjugiis fidelium et infidelium quae contrahuntur ab eis in dispari religione et fide manentibus. Apostolus vero agit de illis qui unius ejusdemque infidelitatis fuerunt, quando conjuncti sunt. Sed cum venisset Evangelium, alter sine altera credidit. Intelligis ne quid dicam? Attende, ut rem ipsam diligentius explanem. Ecce conjuges duo unius infidelitatis fuerunt quando conjuncti sunt; nulla de his quaestio est quae pertineat ad illud praeceptum veteris et novi Testamenti, quo prohibetur fidelis cum infideli copulare conjugium. Jam sunt conjuges, et ambo adhuc sunt infideles. Tales sunt adhuc quales conjuncti sunt. Venitque Evangelii praedicator, credidit eorum unus vel una, sed ita ut infidelis cum fideli habitare consentiat, non jubet Dominus ut fidelis infidelem dimittat, taliter conjunctum. Nec Apostolus jubet ut non dimittat, sed consulit ut si quis aliter agat, non sit transgressor, sicut et de virginibus consulit. Monet autem quod est lucrandi occasio, cum possit licite relinquere, sed non expedit. Tunc enim non expedit quod licitum est, quando permittitur
quidem, sed ipsius usus aliis affert impedimentum salutis: sicut discessio fidelis ab infideli, quam non prohibet Dominus, quia coram illo non est injusta; sed Apostolus ne fiat, consilio charitatis suadet, ut nemo in ea re jussionis necessitate teneatur, sed consilii voluntate libere faciat. Ex his monstratur inter infideles conjugium esse, et consilium Apostoli non obviare praecepto Domini, quo jubet fidelem non jungi infideli, et si conjuncti fuerint separari. Legitur enim quod Esdras propheta, imo Dominus per eum, jussit Israelitis uxores dimittere alienigenas, per quas ibant ad deos alienos; non illae per maritos acquirebantur Deo. Recte hoc praecipit, quia per Moysen jusserat Dominus ne quis uxorem alienigenam duceret. Merito ergo quas duxerant Domino prohibente, Domino jubente dimiserunt; quia, ut ait Ambros. 28, q. 1, c. Jussit: Non est putandum matrimonium, quod extra decretum Dei factum est; sed cum cognoscitur, emendandum, ut quando fidelis infideli copulatur. Sed, ut ait Aug., lib. et cap. iisd.: Cum coepisset gentibus Evangelium praedicari, jam conjunctos gentiles gentilibus comperit conjugibus; ex quibus si non ambo crederent, sed unus vel una, et infidelis cum fideli consentiret habitare, nec prohiberi a Domino debuit fidelis infidelem dimittere nec juberi. Ideo non prohiberi, quia justitia permittit a fornicanti discedere. Et infidelis hominis fornicatio est major in corde, nec vera ejus pudicitia cum conjuge dici potest; quia omne quod non est ex fide, peccatum est, quamvis veram fidelis habeat pudicitiam, etiam cum infideli conjuge, quae non habet veram. Ideo autem nec juberi, quia nec contra jussionem Domini gentiles fuerunt ambo conjuncti. Licitum ergo erat per justitiam fideli infidelem dimittere; sed licitum non erat faciendum, propter liberam benevolentiam. Evidenter apparet et inter infideles conjugium esse, et Apostolum de illis agere qui in infidelitate conjuncti fuerunt, et post alter ad fidem conversus est, cum quo etiam infidelis habitare consentit; et hunc non dimittere fideli consulit Apostolus, quia forte per fidelem salvabitur infidelis.
3. De fornicatione spirituali, ob quam potest dimitti conjux.
Potest tamen licite dimittere, quia in infideli est fornicatio, si non corporis, tamen mentis. Causam enim fornicationis Dominus excepit. Fornicationem vero generalem et universalem intelligere cogimur, non modo scilicet corporalem, sed et spiritualem, de qua Aug., in Glos. 1, ait: Idololatria et quaelibet noxia superstitio, fornicatio est. Dominus autem permisit et causa fornicationis uxorem dimitti, sed non jussit; et sic dedit Apostolo locum monendi, ut qui voluerit non dimittat: potest tamen licite dimittere. Si enim fornicatio carnis detestanda est in conjuge, quanto magis fornicatio mentis, id est, infidelitas!
4. Pro quibus vitiis possit dimitti.
Si autem quaeris an propter aliud vitium nisi propter infidelitatem vel idololatriam, possit dimitti, attende quod Augustinus ait, 27, q. 1: Si infidelitas fornicatio est, et idololatria infidelitas, et avaritia idololatria, non est dubitandum et avaritiam fornicationem esse. Quis ergo quamlibet illicitam concupiscentiam potest a fornicationis genere separare si avaritia fornicatio est? Ex quo intelligitur quod propter illicitas concupiscentias non tantum quae in stupris cum alienis viris vel feminis committuntur, sed ob quaslibet quae animam a lege Dei aberrare faciunt et perniciose corrumpi, possit sine crimine et vir uxorem suam dimittere, et uxor virum. Item rectissime dimittitur, si viro suo dicat: Non ero uxor tua, nisi mihi de latrocinio divitias congreges, vel nisi solita lenocinia exerceas, aut si quid aliud facinorosum vel flagitiosum a viro suo expetat. Tunc ille, si veraciter poenitens est, habetque fidem per dilectionem operantem, membrum quod eum scandalizat amputabit. Ex his apparet quod non solum infidelitas, sed etiam quaelibet concupiscentia, quae perniciose turpiterque corrumpit, fornicatio spiritualis est, per quam vir uxorem vel uxor virum dimittere potest.
Consulit tamen Apostolus, ne fidelis dimittat infidelem volentem cohabitare, nec a Deo revocare.
5. Si fideli liceat aliam ducere infideli discedente vel dimissa.
Hic quaeritur si fidelis dimittat infidelem, vel infidelis a fideli discedat, an liceat fideli aliam ducere. Videtur auctoritas testari quod illa vivente alteram ducere non valeat. Ambros. enim verba Apostoli exponens ait, 28, q. 5: Alioquin si disceditis ab invicem, et volentes cohabitare dimittitis, et aliis vos copulatis, adulteri estis; et filii vestri qui de copula nascuntur, immundi, id est, spurii sunt. Item, 28, q. 2: Si quis habuerit uxorem virginem ante Baptismum, vivente illa post Baptismum alteram habere non potest. Crimina enim in Baptismo solvuntur, non conjugia.
6. Quae praemissis contraria videntur.
Sed contra Ambrosi. testatur, ad Hil.: Si infidelis (dicit Apostolus) discedit, discedat. Non enim est servituti subjectus frater aut soror in hujusmodi, quia non debetur reverentia conjugii ei qui horret auctorem conjugii. Non est enim ratum matrimonium quod sine devotione Dei est: et ideo non est peccatum ei qui dimittitur propter Deum, si alii se copulaverit. Contumelia enim Creatoris solvit jus matrimonii circa eum qui relinquitur, ne accusetur alii copulatus. Infidelis autem discedens, et in Deum peccat, et in matrimonium; nec est servanda ei fides conjugii, qui ideo recessit ne audiret Christum esse Deum christianorum conjugiorum. Si vero ambo crediderint, per cognitionem Dei confirmatur conjugium.
7. Determinatio.
Attende haec praedictis contraria posse videri, ita ut sibi Ambros. contradicere videatur. Sed distinguendum est hic aliud esse dimittere volentem cohabitare, aliud dimitti propter Deum ab illo qui horret nomen Christi. Ibi lex benevolentiae non servatur, hic veritas custoditur. Et ideo cum liceat dimittere volentem cohabitare, non tamen ea vivente aliam ducere licet. Discedentem vero sequi non oportet: et ea vivente aliam ducere licet. Sed hoc non est intelligendum, nisi de his qui in infidelitate sibi copulati sunt. Sed si ad fidem uterque conversus est, vel si uterque fidelis matrimonio conjunctus est, et post alter eorum a fide discesserit, et odio fidei conjugem reliquerit; dimissus discedentem non comitabitur, nec tamen illa vivente alteram ducere poterit, quia inter eos fuerat ratum conjugium, quod non potest dissolvi.
8. Quidam dicunt conjugium non esse inter infideles, et quare.
Sunt tamen nonnulli qui inter infideles asserunt non esse conjugium, quia nec rata, nec legitima est eorum copula. Rata non est, quia solvi potest: nec legitima, quia Apostolus ait, Rom. 14: Omne quod non est ex fide, peccatum est. Eorum autem conjunctio non est ex fide, et ideo peccatum est. Non est ergo conjugium, quia nullum conjugium peccatum est. August. etiam dicit quia non est vera pudicitia infidelis cum fideli. Sed vera negatur esse pudicitia, non quod infidelium conjugium non sit verum, sed quia non habet illud triplex bonum, quod excusat coitum, et meritur praemium. Item illud Apostoli: Omne quod non est ex fide, peccatum est, non ita intelligendum est, ut quidquid fit ab infidelibus peccatum sit; sed omne quod fit contra fidem, id est, conscientiam, male fit, et ad gehennam aedificat. Vel in omni eo quod infidelis facit, peccat, non quia illud facit, sed quia non eo modo illud facit quo debet, non referens ad debitum finem.
9. Quod legitimum sit conjugium infidelium, sed non ratum, et quare.
Copula ergo maritalis quae est inter infideles, conjugium est legitimum, sed non ratum. Legitimum, quia est inter legitimas personas; sed non ratum, quia sine fide. Conjugium vero fidelium est legitimum et ratum, si tamen legitimae sunt personae. Quod antem legitima sit infidelium conjunctio August. testatur dicens, in lib. de Fide et Oper.: Uxor legitima societate
conjuncta, sine ulla culpa relinquitur, si cum viro christiano permanere noluerit. Ex hoc etiam probatur, quod infideli ad fidem converso Apostolus consuluit infidelem non dimittere; quod non faceret, si non esset inter eos legitimum conjugium. Legitimum est quod legali institutione, vel provinciae moribus, non contra jussionem Domini contrahitur .
DISTINCTIO XL. DE COGNATIONE CARNALI ET SPIRITUALI; ET PRIUS DE CARNALI.
1.
Nunc superest de cognatione aliquid dicere. Est autem cognatio alia carnalis, alia spiritualis. Primum de carnali cognatione et affinitate inspiciamus. Cognati ergo vel affines in septimo gradu, vel infra, copulari non debent; unde Greg., 35, q. 3: Progeniem suam unumquemque usque ad septimam observare decernimus generationem; et quamdiu se cognoscunt affinitate propinquos vel cognatos, ad conjugalem copulam accedere denegamus: quod si fecerint, separentur. Item Nicolaus papa, ibid.: De consanguinitate sua nullus uxorem ducat usque post generationem septimam, vel quousque parentela cognosci potest. Item, ex conc. Lugdunens.: Nulli ex propinquitate sui sanguinis usque ad septimum gradum uxores ducant. His auctoritatibus aliisque pluribus, consanguineorum conjunctiones prohibentur usque ad septimum gradum.
2. De computatione graduum consanguinitatis.
Quomodo autem gradus consanguinitatis computandi sint, Isid. ostendit sic, lib. 9 Etym., c. 3: Series consanguinitatis sex gradibus dirimitur, hoc modo: filius et filia, quod est frater et soror, sit ipse truncus. Illis seorsum sejunctis, ex radice illius trunci egrediuntur isti ramusculi: nepos et neptis, primus; pronepos et proneptis, secundus; abnepos et abneptis, tertius; adnepos et adneptis, quartus; trinepos et trineptis, quintus; trinepotis nepos et trineptis neptis, sextus. Attende quod sex gradus tantum ponit Isidorus, quia truncum inter gradus non computat. Alii vero qui septem gradus ponunt, truncum inter gradus computant. Varie namque computantur gradus consanguinitatis. Alii enim patrem in primo gradu, filios in secundo ponunt; alii primum gradum filios appellant, negantes gradum cognationis in patrem et filium esse, cum una caro sint pater et filius. Auctoritates ergo quae consanguinitatis cautelam usque in septimum gradum prohibent, patrem ponunt in primo gradu. Illi vero qui usque ad sextum gradum prohibent, primum gradum filios appellant. Atque ita fit, ut eaedem personae secundum hanc diversitatem inveniantur in sexto et septimo gradu. Patrem vero in primo gradu ponit, qui fratres dicit esse secundum gradum. Hoc modo computat Zacharias papa, inquiens, ibid.: Parentelae gradus taliter computamus: Ego et frater meus una generatio sumus, primumque gradum efficimus. Rursus, filius meus, et fratris mei filius secunda generatio sunt, et secundum gradum faciunt; atque ad hunc modum caeterae successiones. Inter illos vero qui sex computant gradus, et illos qui septem computant gradus, nulla in sensu existit diversitas, quamvis in numero graduum varietas videatur. Ultima enim generatio si a fratribus sumat initium numerandi, septima invenitur.
3. Quare sex gradus computantur.
Quare vero sex gradus computet Isidorus, ipse aperit dicens, ibid., c. 6: Consanguinitas dum se paulatim propaginum ordinibus dirimens usque ad ultimum gradum protraxerit, et propinquitas esse desierit, tunc primum lex in matrimonii vinculum eam recipiet, et quodammodo incipiet revocare fugientem. Ideo autem usque ad sextum generis gradum consanguinitas constituta est, ut sicut sex aetatibus mundi generatio et hominis status finitur, ita propinquitas generis tot gradibus terminetur. In his sex gradibus omnia propinquitatum nomina continentur, ultra quos nec affinitas inveniri, nec successio potest amplius
prorogari. Secundum alios, septem gradus ideo computantur, ita ut post septem gradus sponsus sponsae jungatur, sicut post hanc vitam, quae septem diebus agitur, Ecclesia Christo jungetur. Hic autem occurrit, illud quod Greg. Augustino, Anglorum episcopo, a quo requisitus fuerat quota generatione debeant copulari, rescribit sic, 35, q. 3: Quaedam lex Romana permittit, ut sive fratris, vel sororis, seu duorum fratrum germanorum, seu duarum sororum filius et filia misceantur. Sed experimento didicimus, ex tali conjugio sobolem non posse succrescere. Unde necesse est ut quarta vel quinta generatio fidelium licenter sibi conjungatur. Sed post multum temporis idem Gregor., a Felice, Messinae Siciliae praeside, requisitus utrum Augustino scripserit, ut Anglorum quarta generatione contracta matrimonia non solverentur, inter caetera talem reddidit rationem, ibid.: Quod scripsi Augustino Anglorum episcopo, ipsi etiam Anglorum genti quae nuper ad fidem venerat, ne a bono quod coeperat metuendo austeriora recederet, specialiter et non generaliter me agnoscas scripsisse. Nec ideo haec eis scripsi, ut postquam in fide fuerint solidati, si infra propriam consanguinitatem inventi fuerint, non separentur; aut infra affinitatis lineam, id est, usque ad septimam generationem jungantur.
DISTINCTIO XLI. DE GRADIBUS AFFINITATIS.
1.
Nunc de affinitate videndum est; de qua Greg. ait, 35, q. 5: Porro, de affinitate, quam dicitis parentelam esse, quae ad virum ex parte uxoris, seu quae ex parte viri ad uxorem pertinet, manifesta ratio est: quia si secundum divinam sententiam ego et uxor mea sumus una caro, profecto mihi et illi mea suaque parentela propinquitas una efficitur. Quocirca ego et soror uxoris meae, in uno et primo gradu erimus; filius vero ejus, secundo gradu erit a me; neptis vero, in tertio. Idque utrinque in caeteris agendum est successionibus. Uxorem vero propinqui cujuscumque gradus sit, ita me oportet attendere, quemadmodum ipsius quoque gradus aliqua femina propriae propinquitatis sit. Quod nimirum uxori meae de propinquitate viri sui in cunctis cognationis gradibus convenit observare. Qui vero aliorsum sentiunt, antichristi sunt. Item Julius papa, 35, q. 3, c. Aequaliter: Aequaliter vir conjugatur consanguineis propriis et consanguineis uxoris. Item Isidorus, Ibid., cap. Sane consanguinitas: Sane consanguinitas quae in proprio viro conservanda est, etiam in uxoris parentela de lege nuptiarum custodienda est, quia constat eos duos fuisse in carne una. Ideoque communis est illis utraque parentela. Item Julius papa, ibid., cap. Nullum: Nullum in utroque sexu permittimus ex propinquitate sui sanguinis vel uxoris, usque in septimum generationis gradum, uxorem ducere, vel incesti macula copulari: quia sicut non licet cuiquam christiano de sua consanguinitate, sic nec de consanguinitate uxoris conjugem ducere, propter carnis unitatem. Item Gregor., ibid., cap. De affinitate: De affinitate consanguinitatis per gradus cognationis placuit usque ad septimam generationem observare. Nam et haereditas rerum per legales instrumentorum definitiones sancita, usque ad septimum gradum haeredum protendit successionem. Non enim eis succederent, nisi de propagine cognationis deberetur. His auctoritatibus insinuatur, et quae sit affinitas, et usque ad quem gradum sit observanda, scilicet usque ad septimum.
2. Variae traditiones de affinitate.
Sed alii videntur concedere in quinta generatione inter affines contrahi conjugium, et in quarta etiam, si contractum fuerit, non separari. Ait enim Fabianus papa, ibid., cap. De propinquis: De propinquis qui ad affinitatem per virum et uxorem veniunt, defuncta uxore vel viro, in quinta generatione jungantur; in quarta si inventi fuerint, non separentur. In tertia vero propinquitate, non licet uxorem alterius accipere post obitum ejus. Aequaliter vir jungatur in
matrimonio eis qui sibi consanguinei sunt, et uxoris suae consanguineis, post mortem uxoris. Ecce hic conceditur in quinta vel quarta propinquitate, affinium fieri conjugium. Julius etiam papa ait, ibid., c. Et hoc quoque: Statutum est ut relictam patris uxoris suae, relictam fratris uxoris suae, relictam filii uxoris suae, nemo sibi in matrimonium sumat; relictam uxorem consanguineorum uxoris suae usque in tertiam progeniem nemo in uxorem sumat. In quarta vero et quinta si inventi fuerint, non separentur. Ecce quam varie de affinitatis observatione loquuntur auctores. Alii enim usque ad septimum gradum eam observari sanciunt; alii vero in quinto vel quarto matrimonia contracta non dividunt. Sed illi veritatis rigorem, isti misericordiae dispensationem videntur proponere. Potest enim Ecclesia dispensare in copula affinium usque ad tertium gradum; sicut Greg. dispensavit in quarto gradu consanguinitatis. Illud autem non est praetereundum, quod Greg. Venerio episcopo scripsit, 35, q. 10, c. Fraternitatis: Sedem Apostolicam consulere decrevisti, si mulier copula nuptiali extraneo viro conjuncta, cognationi ejus pertineat, si eo defuncto cognatio maneat, vel sub alio viro cognationis vocabula dissolvantur; vel si susceptae soboles possint legitime ad prioris viri cognationis transire copulam. Si una caro fiunt, quomodo aliquis eorum potest propinquius uni pertinere, nisi pertineat alteri? Hoc minime posse fieri credendum est. Porro uno defuncto, in superstite affinitas non deletur, nec alia copula conjugalis affinitatem copulae prioris solvere valet; sed nec alterius conjunctionis soboles placet ad affinitatis prioris viri consortium transire. Si quis ergo sacrilego et temerario ausu in defuncto quaerit propinquitatem extinguere, vel sub altero affinitatis vocabula dissipare, vel si susceptas soboles alterius copulae propinquitati prioris credit legitime sociari; hic negat Dei verbum, et validum esse quod dixit, Genes. 2, Matth. 19: Erunt duo in carne una. Ecce hic prohibet, si mortuo primo viro uxor ejus alii nupserit, filios de secundo viro genitos ducere uxores de cognatione prioris viri, quia filii mediante matre, ad cognationem prioris viri pertinent, cum quo mater eorum una caro extiterat. Hoc idem etiam Innocentius papa ait, 25, q. 10, c. Si qua mulier: Si qua mulier ad secundas nuptias transierit, et ex eis sobolem genuerit, nullatenus potest ad consortium cognationis prioris viri pertingere. Hoc autem observandum est usque ad septimum generis gradum; sed maxime usque ad tertium et quartum, sicut supra positum est.
3. Si conjugium sit inter eos qui nota consanguinitate dividuntur.
Et est sciendum quod Ecclesia infra praedictos gradus consanguinitatis conjunctos separat. Si autem ignoranter conjuncti fuerint in conspectu Ecclesiae, et postmodum probata consanguinitate ejusdem judicio separati, quaeritur utrum copula illa conjugium fuerit. Quibusdam videtur non fuisse conjugium, quia non erant legitimae personae; sed tamen de crimine excusantur per ignorantiam, et quasi conjugium reputatur, quia bona fide et per manum Ecclesiae convenerunt. Unde et filii eorum legitimi habentur. Alii vero dicunt fuisse conjugium, licet non essent legitimae personae, quia talium conjunctiones vocant canones conjugia, ubi de personis agitur, quarum testimonio consanguineorum sit dirimenda conjunctio. Unde Urbanus papa, 35, q. 6, c. Si duo viri: Si duo viri vel tres consanguinitatem jurejurando firmaverint, vel ipsi forte confessi fuerint, conjugia dissolvantur. Si vero neutrum contigerit, episcopi eos per fidem Christi obtestentur, quatenus palam fateantur, si se recognoscunt consanguineos. Si se judicio episcoporum segregaverint, alta matrimonia non prohibeantur contrahere. Idem, Richardo Januen. episcop., ubi sup. c. Notificamus: Notificamus tibi ut cum tres vel duo ex propinquioribus ejus qui accusatur, hanc propinquitatem juramento firmaverint;
vel si duo vel tres ex antiquioribus Januensibus quibus haec propinquitas est nota, qui bonae famae et veracis testimonii sunt, remoto amore, timore, pretio et omni malo studio, praedicta firmaverint, sine mora conjugia dissolvantur. Consanguineos vero extraneorum nullus accuset, vel consanguinitatem in synodo computet; sed propinqui ad quorum notitiam pertinet. Si autem progenies tota defecerit, ab antiquioribus et veracioribus, quibus propinquitas tota nota sit, episcopus canonice perquirat; et si inventa fuerit, separentur. Ecce quibus accusantibus vel testificantibus dirimenda sit consanguineorum conjunctio, quae conjugium vocatur.
4. Distinctio utilis, quid sit fornicatio, stuprum, adulterium, incestus et raptus.
Hic dicendum est quod aliud est fornicatio, aliud stuprum, aliud adulterium, aliud incestus, aliud raptus. Fornicatio, licet sit genus omnis illiciti coitus qui fit extra uxorem, tamen specialiter intelligitur in usu viduarum, vel meretricum, vel concubinarum. Stuprum proprie est virginum illicita defloratio. Adulterium est alieni thori violatio, unde adulterium dicitur quasi alterius thori accessio. Incestus est consanguineorum, vel affinium abusus. Unde incestuosi dicuntur, qui consanguineis vel affinibus suis abutuntur. Raptus admittitur, cum puella violenter a domo patris educitur, ut corrupta in uxorem habeatur. Sive puellae, sive parentibus vis illata constiterit, hic morte mulctatur; sed si ad Ecclesiam cum rapta confugerit, privilegio Ecclesiae mortis impunitatem meretur. Addendum est etiam illud Alexandri, qui ait: Quod frater sororve uxoris tuae cognati dicuntur, aequivocationis jure fit, et necessitate vulgaris appellationis potius, quam ulla cognationis causa. Uxor enim fratris, fratrissa potius quam cognata vocatur. Mariti frater, levir dicitur. Duorum fratrum uxores, janitrices vocantur, quasi eamdem januam intrantes. Viri soror, glos appellatur. Sororis autem vir non habet speciale nomen, nec uxoris frater.
DISTINCTIO XLII. DE SPIRITUALI COGNATIONE.
1.
De parentalium graduum famosa quaestione, aliquid, licet minus sufficienter, diximus. Jam de spirituali cognatione addamus, quae etiam personas impedit ut non sint legitimae ad ineundas nuptias. Tria quidem sunt: consanguinitas, affinitas, et spiritualis germanitas. Consanguinitas est inter eos qui junguntur secundum lineam generis; affinitas, inter eos qui genere quidem non sunt conjuncti, sed mediante genere sunt sociati, verbi gratia, uxor filii fratris mei quae non est de genere meo, per ipsum qui est de genere meo, mihi affinis facta est, et ego illi. Spiritualis proximitas est inter compatrem et commatrem; et inter eos quorum unus alterum de sacro fonte levavit, vel in catechizatione aut Confirmatione tenuit. Est etiam inter filios ejusdem hominis carnales et spirituales.
2. Qui sint filii spirituales.
Spirituales filii sunt quos de sacro fonte levamus, vel in catechizatione seu Confirmatione tenemus. Filii etiam et filiae spirituales eorum sunt, qui trinae mersionis vocabulo eos sacro Baptismate tingunt. Dicitur etiam spiritualis filia sacerdotis, quae ei peccata sua confitetur. Unde Symmachus papa, 30, q. 1, c. Omnes quos: Omnes quos in poenitentia suscipimus, ita nostri spirituales sunt filii, ut et ipsi quos vel nobis suscipientibus, vel sub trinae mersionis vocabulo mergentibus, unda Baptismi regeneravit. Sylvester etiam admonet ut ad suam filiam poenitentialem nullus sacerdos accedat, quia scriptum est: Omnes quos in poenitentia accipimus, ita nostri filii sunt, ut in Baptismo suscepti; quorum omnium flagitiosa est commixtio. Quod autem compater et commater sibi jungi nequeant, nec pater spiritualis nec mater filiae, vel
filio spirituali, ex concilio Maguntinensi, 30, q. 7, c. De eo, docetur: De eo quod interrogasti, si aliquis filiolam suam duxerit in uxorem, et de eo qui concubuit cum matre spirituali; et de eo qui filium suum baptizavit, et uxor ejus eum de fonte suscepit, hac causa ut dissidium fieret conjugii, si post in tali copula non possunt permanere; sic respondendum est: Si filiolam aut commatrem suam aliquis in conjugium duxerit separandos esse judicamus, et gravi poenitentia plectendos. Si vero conjuges legitimi, vel unus, vel ambo ex industria hoc fecerint, ut filium suum de fonte susceperint, si innupti manere voluerint, bonum est; sin autem, gravis poenitentia insidiatori injungatur, et simul maneant; et si praevaricator conjugii supervixerit, acerrima poenitentia mulctetur, et sine spe conjugii maneat. Ex his apparet quod aliquis filiolam suam vel commatrem non potest sibi copulare nuptialiter; et si praesumptum fuerit, separandi sunt. Qui autem legitime conjuncti sunt, non ideo separandi sunt, quia alter eorum insidiose filium de fonte levavit. Quod etiam Nicolaus confirmat dicens, 30, q. 7, c. Nosse: Nosse desideras utrum mulier quae viri filium ex alia femina genitum de sacro fonte levaverit, postmodum possit cum eodem viro copulari. Quos ideo conjungi posse decernimus, quia secundum canones sacros, nisi amborum consensu, nullius religionis obtentu debet conjux dimittere conjugem, cum Apostolus praecipiat, 1 Cor. 7: Nolite fraudare invicem, nisi forte ex consensu ad tempus, etc. Ideo ex concilio Cabilonensi dictum est nobis quasdam feminas desidiose, quasdam vero fradulenter, ut a viris suis separentur, proprios filios coram episcopis ad confirmandum tenuisse. Unde nos dignum duximus ut si qua mulier filium desidia aut aliqua fraude coram episcopo tenuerit ad confirmandum, propter fallaciam vel fraudem, quamdiu vivat, poenitentiam agat; tamen a viro suo non separetur. Item Joan. papa, 30, q. 7, c. Ad limina: Ad limina sancti Petri homo nomine Stephanus veniens, nostro praesulatui innotuit, quod filium suum in extremo vitae positum, necdum Baptismi unda lotum, absentia sacerdotum cogente, baptizavit, eumque propriis manibus suscepit. Atque pro hujusmodi negotio, reverentia tua praefatum hominem a sua conjuge judicavit esse separandum. Quod fieri nullatenus debet, dicente Scriptura, Matth. 5 et 19: Quod Deus conjunxit, homo non separet. Et Dominus non dimittere uxorem, nisi causa fornicationis, jubet. Et nos tanta auctoritate freti dicimus non dimittendum esse, et inculpabile judicandum quod necessitas intulit. Nam baptizandi opus laicis fidelibus, si tamen necesse fuerit, libere conceditur. Unde si supradictus homo filium morientem aspiciens, ne animam perpetuo perire dimitteret, unda Baptismi lavit, ut eum de potestate mortis eriperet, bene fecisse laudatur. Ideoque suae uxori, sibi jam olim legitime sociatae, impune dum vixerit judicamus manere conjunctum, nec ob hoc separari debere. His aliisque pluribus auctoritatibus edocetur conjuges non esse separandos, si post legitimam copulam alter alterius filium de fonte levarit, vel in Confirmatione tenuerit.
3. Quid praemissis obviat.
His autem obviare videtur quod idem papa ait, ibid.: Pervenit ad nos diaconus sanctitatis vestrae epistolam deferens, quod quidam viri et mulieres praeterito sabbato paschali, pro magno populi incursu nescientes filios suos suscepissent de lavacro. Cupis ergo scire an propter hoc debeant viri ac mulieres ad proprium usum thori redire, vel non. Nos vero hac re moesti, priorum inquisivimus dicta; et invenimus in archivis, id est, in armariis Apostolicae Sedis, jam talia contigisse in pluribus ecclesiis; quarum episcopis ab hac Apostolica Sede volentibus scire utrum viri ac mulieres redirent ad proprium thorum, beatae memoriae sancti patres Julius papa, Innoc. et Coelestinus cum episcoporum plurimorum consensu in Apostolorum principis Ecclesia praesidentes, talia rescripserunt et confirmaverunt: ut nullo modo se in conjugio
reciperent viri ac mulieres, quicumque hac ratione susceperunt natos, sed separarent se, ne suadente diabolo tale vitium invalescat. Item: Si quis filiastrum vel filiastram suam ante episcopum tenuerit ad Confirmationem, separetur ab uxore sua, et aliam nunquam accipiat. Haec autem vel ad terrorem dicta sunt, non quod ita esset faciendum, sed ne illud fieret summopere cavendum; vel de illis est intelligendum, qui prius filios suos vicissim de fonte susceperunt quam fierent conjuges. Praemissis autem auctoritatibus omnino censentiendum est; ut sive proprium, sive tantum viri filium mulier de fonte susceperit, non ideo a viro separetur, quod et de viro similiter oportet intelligi.
4. De copula spiritualium, vel adoptivorum, vel naturalium filiorum.
Quod autem spirituales vel adoptivi filii naturalibus copulari nequeant, Nicolaus papa testatur ita inquiens, ad consulta Bulgarorum 35, q. 5: Ita diligere debet homo eum qui se suscepit de sacro fonte, sicut patrem. Inter fratres et filios spirituales gratuita et sancta communio est, quae dicenda non est consanguinitas, sed habenda spiritualis proximitas. Unde inter eos arbitror non posse fieri legale conjugium, quia nec inter eos qui natura et eos qui adoptione filii sunt venerandae leges matrimonia contrahi permittunt. Item: Si inter eos non contrahitur matrimonium quos adoptio jungit, quanto potius a carnali inter se contubernio cessare oportet, quos per coeleste sacramentum regeneratio sancti Spiritus vincit!
5. Si filii ante compaternitatem vel post nati, valent conjungi.
Hoc autem quidam volunt intelligere tantum de illis filiis quibus compatres facti sunt. De aliis vero qui ante compaternitatem vel post geniti sunt, concedunt quod legitime et licite jungi possunt. Quibus videtur consentire Urbanus II dicens: Super quibus consuluit nos tua dilectio, hoc videtur respondendum: ut Baptismus sit, si instante necessitate femina puerum in nomine Trinitatis baptizaverit; et quod spiritualium parentum filii vel filiae ante vel post compaternitatem genitae, possunt legitime conjungi, praeter illam personam qua compatres effecti sunt.
6. Paschalis papa.
Paschalis vero II, ibid., post compaternitatem genitos copulari prohibet, scribens Regino episcopo: Post susceptum filium de fonte vel filiam spiritualem, qui ex compatre vel ex commatre fuerint nati, matrimonio jungi non possunt. Illud etiam notandum est, quod in Tiburiensi concilio legitur, ibid.: Si quis suae spiritualis commatris filiam fortuito et ita contingente rerum casu in conjugium duxerit, maturiori servato consilio habeat, atque legitimo connubio honeste operam det.
7. Si quis ducere possit duas commatres unam post alteram.
Solet etiam quaeri si commatrem uxoris post ejus obitum quis ducere valeat. De hoc Nicolaus papa sic scribit, Constant. episc., 30, q. 4: Sciscitatur a nobis sanctitas vestra si quis duas commatres habere valeat, unam post alteram. In quo meminisse debes scriptum esse: Erunt duo in carne una. Cum ergo constet quod vir et mulier una caro efficiuntur, restat virum compatrem constitui mulieris, cujus assumpta uxor commater erat; et ideo virum illi feminae non posse conjungi, quae commater ejus erat, cum qua idem fuerat una caro effectus. Huic autem illud ex Tiburien. conc. contrarium videtur: Qui spiritualem habet compatrem cujus filium de lavacro susceperit, et uxor ejus commater non est, licet ei defuncto compatre suo ejus viduam ducere in uxorem, quos nulla generatio spiritualis secernit. Item ex epistola Paschalis papae, ibid.: Post uxoris obitum, cum commatre uxoris conjugio copulari, nulla ratio vel auctoritas videtur prohibere. Non enim per carnis unionem, ad unionem spiritus transitur. Sed sciendum quod auctoritas Nicolai de illo agit, qui uxori suae debitum reddidit postquam commater illius extitit. Aliae vero auctoritates de illo agunt cujus uxor postquam a viro suo
derelinquitur, illius commater efficitur, nec post compaternitatem a viro suo cognoscitur; vel de illo potius agunt cujus uxor ante defungitur quam ab eo cognoscatur.
8. Si vir et uxor possint simul tenere puerum.
Solet etiam quaeri si uxor cum viro simul debeat in Baptismo suscipere puerum. De hoc Urbanus ait, ibid.: Quod uxor cum marito in Baptismo simul non debeat suscipere puerum, nulla auctoritate videtur vel reperitur prohibitum; sed ut ipsa puritas spiritualis paternitatis ab omni labe et infamia conservetur immunis, decrevimus ut utrique simul ad hoc aspirare non praesumant. Quia vero piaculare flagitium commisit, qui duabus commatribus vel sororibus nupsit, magna poenitentia debet ei injungi.
9. De secundis et tertiis nuptiis, et deinceps.
Sciendum est etiam quod non solum primae vel secundae nuptiae sunt licitae, sed etiam tertiae et quartae non sunt damnandae. Unde August., 51, q. 1, c. Deus masculum et c. sequenti: Secundas nuptias omnino licitas, Apostolus concedit. De tertiis autem et quartis, et de ultra pluribus nuptiis, solent homines movere quaestionem. Sed quis audeat definire quod nec Apostolum video definisse? Ait enim: Si dormierit vir ejus, cui vult nubat. Non dicit, primus, vel secundus, vel tertius, vel quotuslibet; nec a nobis definiendum est quod non definit Apostolus. Unde, ut breviter respondeam, nec illas nuptias debeo damnare, nec eis verecundiam numerositatis auferre; nec contra humanae verecundiae sensum audeo dicere ut quoties voluerint nubant; nec ex meo corde, praeter Scripturae auctoritatem, quotaslibet nuptias damnare. Idem testatur Hieron., ibid., cap. Aperiant, quaeso: Ego nunc libera voce exclamo, nec damnari in Ecclesia bigamam, imo nec trigamam; et ita licere quinto et sexto, quemadmodum secundo, marito nubere. Apostolus tamen bigamos a sacerdotali honore excludit; sed hoc non facit pro vitio bigamiae, imo pro sacramenti virtute, ut sit una unius, sicut unica unici. Illud tamen Caesarien. concilii videtur innuere, bigamiam esse peccatum. Presbyterum, inquit, ibid., c. De his qui, in nuptiis bigami prandere non convenit; quia cum poenitentia bigamus indigeat, quis erit presbyter qui talibus nuptiis possit praebere consensum? Sed hoc de illo intelligi potest qui primae uxori insidiatus putatur desiderio secundae; vel pro signaculo sacramenti illud dicitur, quod in bigamo non servatur. Ambros. etiam, super Epist. ad Cor., dicit quod primae nuptiae tantum a Domino sunt institutae, secundae vero sunt permissae. Et primae nuptiae sub benedictione Dei celebrantur sublimiter, secundae vero etiam in praesenti carent gloria.
DISTINCTIO XLIII. DE RESURRECTIONIS ET JUDICII CONDITIONE.
1.
Postremo de conditione resurrectionis et modo resurgentium, necnon et de die judicii et misericordiae qualitate breviter disserendum est. Omnibus quaestionibus quae de hac re moveri solent satisfacere non valeo: resurrecturam tamen carnem omnium quicumque nati sunt atque nascentur, et mortui sunt et morientur, nullatenus ambigere debet Christianus . Ait enim Isaias, c. 26: Resurgent mortui, et resurgent qui erunt in sepulcris. Et Apostolus,