Ambigua (Versio Eriugenae) (page 2)
CAPITULUM V. EJUSDEM EX EPITAPHIO IN SANCTUM ATHANASIUM. In hoc: Cui igitur licitum fuit, per rationem et contemplationem pertranseunti materiam et carnale hoc, sive nimbum oportet dicere, sive velamen, cum Deo fieri, et purissimo lumine teneri, quantum possibile est humanae naturae, beatus iste ascensione hinc, et illinc deificatione, de qua syncere philosophari donatur, et super materialem dualitatem fieri per intellectam in trinitate unitatem. Ego quidem non possum deficiens habere redditam de virtute sanctorum Magistri rationem, etsi quidam, ut scripsistis, hoc arbitrantur, per hoc, ratione et contemplatione solummodo, sine actione, post Deum transeuntium ipsam dicere philosophiam; e contrario vero compactam actioni veram circa ea, quae sunt, eorum et judicationem et operationem, quam philosophiam solam vere plenissimam ego saltem audax definio, magis aperte introduxisse eam suscipio, ratione et contemplatione corrigi eam manifestans. Quippe rationi conjuncta omnino actione, et judicatione, quae in ipsa est, per contemplationem comprehensa. Siquidem rationis est, ordinare corporis motum, veluti freno quodam recta ratiocinatione ab eo, qui est ad inconsequentiam, meatu disciplinaliter retentum, contemplationis vero, quae bene intellecta atque discreta sunt, prudenter extollere judicando, tanquam lucem clarissimam, per veram scientiam ipsam veritatem ostendens. His ambobus maxime creatur omnis sapiens virtus et custoditur, ab his etiam manifestatur per corpus non tota; non enim capitur corpore, dum sit character divinae potentiae, sed quaedam eorum, quae ipsius sunt, umbrae. Et hoc non propter seipsam, propter nudos vero ipsius gratia, ut in imitationem veniant deiformis Deum diligentium virorum conversationis; ut per participationem boni et ipsi malitiae turpitudinem deponentes, dignorum Deo partes fiant, aut deprecantes adjutorium quoddam a potentibus consequi, ut occultum in profundo animae eximiorum affectum per corpus actione manifesta accipientes, omnia in omnibus factam, et per omnia omnibus praesentem Dei providentiam, et ipsos laudent; ut si nemo esset, qui bene agere deprecaretur, seu qui ad virtutem exemplo formari debeat, ipsum solum sufficere sibi omnino, quae secundum animam sunt, virtutum donis fruentem.
Et sine earum per corpus ad manifestum approbatione non est incongruum dicere. Qui igitur pie per contemplationem intelligit, quomodo habent ea quae sunt, et per rationabile consilium considerate ac recte de ipsis rationem definit, et custodit sibimet judicium, magis vero seipsum judicio irreprehensibilem, omnem simul comprehendens habet virtutem, ad nihil aliud post cognitam veritatem, adhuc motus, et omnia praeteriit festinanter, nullius omnino rationem faciens eorum, quaecunque carnis et mundi sunt et dicuntur, informatam habens jam ratione comprehensam sine pugna actionem; quippe omnes sibimet intellectualis nostri potentissimas impassibiles inferens rationes, per quas omnis virtus et scientia est et consistit, jure dum sint rationabilis animae potentiae, ut sint quidem omnino corpore non indigentes, ut vere manifestae sint propter causas praedictas, secundum tempus eo uti non vituperantur. Dicunt enim intellectualis esse specialiter notiones intelligibilium, virtutes, scientias, artium rationes, propositum, consilium, generaliter vero judicia, comparationes, fugas, appetitus; et quaedam quidem esse solius secundum animum contemplationis, quaedam vero secundum rationem disciplinalis potentiae. Si autem talibus custoditam propriam vitam sancti conservaverunt, igitur comprehensim per rationem et contemplationem beatus iste vir omnes, quae sunt secundum virtutem et scientiam, introduxit rationes a sanctis comprehensas, per quas divinam notitiam per contemplationem scienter accipientes, prudenter secundum rationem per virtutes divinam sibimet coaptavere formam omnino: non esse necessarium judicans per corpus nominare actionem, cognoscens non eam virtutis esse factricem, sed manifestatricem, et solummodo divinarum intelligentiarum et disputationum ministrum
Ut autem et per alium modum manifestum fiat quod dictum est: dicunt, qui nostrarum rerum diligenter rationes percurrunt, rationalis quidem esse contemplativum et activum. Et contemplativum quidem secundum intellectum; quippe habet ea quae sunt: activum vero secundum consilium, quod definit actionibus rectam rationem. Et vocant quidem contemplativum, intellectum; activum vero rationem; et illud quidem sapientiam, illud vero prudentiam. Si autem hoc verum, ex causa itaque actionem, secundum quod consequens est, at non ex materia nominavit Magister rationem, nullam habentem oppositum habitudinem appellans; rationabiliter enim et scienter, at non per inimicitiam et contentionem, instat veris contemplativus, et praeter ipsa aliud quid videre propter eorum delectationem non recipit.
Si vero opus est et aliter hoc apertius facere, iterum, qui secundum virtutem perfectionis rationes exercent, dicunt, quosdam nondum ad materiam secundum habitum communione purgatos circa actiones effici, dum sit mixta adhuc eis circa ea, quae sunt, judicatio, et sunt conversibiles, nondum circa conversibilia habitum deponentes; quosdam vero per virtutis summitatem Deo secundum habitum approximantes, et ipsius secundum intelligentiam beatitudine fruentes, ad seipsos solummodo et Deum conversos, rumpendo sincere materialis habitudinis vincula, actionibus quidem a materia perfecte alienantur, contemplatione vero et Deo familiares fiunt. Propterea, inquiunt, manent inconversibiles, non habentes adhuc ad materiam habitudinem, per quam cum materia naturaliter mobili contra naturam commoveri ex necessitate consuevit, qui materiae per habitudinem concretus est, et maximae videns indigere potentiae ad depositionem materialis passibilitatis, ab ea liberari volentem, ait Magister: Cui igitur licitum fuit per rationem et contemplationem pertranseunti materiam, et carnale hoc, sive nimbum oportet dicere sive velamen, cum Deo fieri cet.
CAPITULUM VI. QUOMODO EST NIMBUS ET VELAMEN CARO. Cur autem nimbum esse et velamen carnem dicit Magister, videns quippe, quia omnis humanus animus errans, et a naturali motu retro aspiciens, circa passionem et sensum et sensibilia motum facit, non habens aliorsum moveri, ab eo motu, qui ad Deum naturaliter fert, deficiens, et divisit carnem in passionem et sensum, carnis enim animatae utrumque est, per nimbum et velamen haec declaravit. Nimbus enim est principali animae superobumbrans carnalis passio, et velamen est error secundum sensum, superficiebus sensibilium ipsum vincens, et ad intelligibilia transitum muniens. Per haec oblivionem naturalium bonorum accipiens anima, circa sensibilia totam suam operationem convertit, furores et concupiscentias et delectationes per ea, quae dicta sunt, inhonestas invenit.
CAPITULUM VII. QUOMODO VOLUPTAS FIT. Omnis enim delectatio eorum, quae interdicuntur, ex passione per medium sensum ad aliquid sensibile omnino fieri consuevit. Neque enim aliud aliquid est delectatio, quam species sensus in sensivo per quoddam sensibile formati, vel modus sensivae operationis per irrationabilem concupiscentiam constitutus. Concupiscentia enim sensui apposita in delectationem vertitur, addens ei speciem; et sensus per concupiscentiam motus delectationem operatur, quiddam sensibile accipiens. Cognoscentes igitur sancti, quia per mediam carnem ad materiam anima contra naturam mota, terrenam induitur formam, ipse magis per mediam animam secundum naturam ad Deum motam etiam carnem Deo decenter famulari intellexerunt, per institutionem virtutum acceptabiliter ipsam divinis ornantes intellectibus.
CAPITULUM VIII. QUOMODO ET QUANTI MOTUS SUNT ANIMAE. Tres enim universales motus habere animam in unum collectos, a caritate docuerunt; unum secundum animam, alterum secundum rationem, tertium secundum sensum. Et unum quidem simplum et interpretatione carentem, per quem incognite circa Deum mota, nullo modo ex ullo eorum, quae sunt, ipsum per excellentiam cognoscit. Alterum vero secundum causam definitivam incogniti, per quem naturaliter mota, omnes naturales rationes per causam solummodo cogniti, dum sint in ea formatrices, sibi ipsi per operationem secundum scientiam imponit. Tertium autem compositum, per quem ea, quae extra sunt, tangens, veluti ex quibusdam signis visibilium rationes apud seipsam reformat, magnanimiter per hos secundum verum et immutabilem naturalis motus modum, praesens laborum seculum transcenderunt. Sensum quidem simpliciter spirituales solas rationes sensibilium habentem, per mediam rationem ad animam referentes, rationem vero uniformiter per unam simplamque atque inseparabilem prudentiam eorum, quae sunt, habentem, rationes animo adunantes, ipsum autem animum circa omnia, quae sunt, motu pure absolutum, et ab ipsa secundum se naturali operatione quietum Deo offerentes, per eum universaliter ad Deum conscendentes, toti toto Deo contineri per spiritum digni facti sunt, totam caelestis, quantum hominibus possibile est, imaginem ferentes, et tantum attrahentes divina notitia, si fas est hoc dicere, quantum ipsi attracti Deo inserti sunt. Dicunt enim, inter se invicem esse paradigmata Deum et hominem, et tantum homini Deum per misericordiam humanari, quantum homo seipsum Deo per caritatem confortatus consecravit, et tantum a Deo hominem secundum animum rapi ad incognitum, quantum homo invisibilem natura Deum per virtutes fecit manifestum.
Ab hac itaque per rationem et contemplationem constituta philosophia, per quam etiam corporis necessario nobilitatur natura, absque errore, divino sauciati sancti desiderio, per insitas eis naturales ad divina intelligentias digne ac pulchre ad Deum pervenerunt, corpus et mundum militariter pertranseuntes, sibi invicem haec copulata contemplantes, mundum quidem naturae, corpus vero sensui, et alterum alteri succumbere per consequentiam alterius ad alterum qualicunque proprietate. Et nihil horum per seipsum ratione circumscriptionis subsistere liberum, et turpe ducentes mortalibus et circumscriptis corrumpi et circumscribi animae immortale et semper mobile, soli Deo immortali et omni infinitate superiori insolubiliter seipsos alligaverunt, nullo modo mundi atque carnis refluxionibus inditi. Haec est omnis virtutis et scientiae plenitudo. Aestimo vero, quia et finis. Sed si aliquando circa eorum, quae sunt, speculamina moti sunt sancti: non in hoc illa ipsa principaliter contemplari et cognoscere, sicut nos, materialiter moti sunt, sed ut per omnia et in omnibus et existentem et apparentem Deum multiformiter laudarent, et multum sibimet admirationis colligerent virtutem et glorificationis causam. Animam namque a Deo accipientes, intellectum et rationem et sensum habentem, cum intelligibili et hanc sensibilem, sicut et rationem, quae est per enunciationem cum ea, quae inseparabiliter est, et intellectum cum intellectuali passibilem, quem etiam phantasiam vocant animalis, per quem et reliqua animalia et se invicem et nos et locos, quos peragravere, cognoscunt, circa quam phantasiam sensum constitui dicunt, qui talia sapiunt, organum ipsius dum sit, per quod recipit, quae per eam imaginata sunt, opportunum esse arbitrati sunt horum operationes consequenter non sibimet, sed donanti Deo, per quem et ex quo haec sunt, referendo. Tres enim existentes universales modos, quantum hominibus est possibile, ex ipsa circa ea, quae sunt, diligenti consideratione eruditi, in quibus Deus omnia fecit; in hoc namque esse et bene esse et semper esse conditor nos substituit, et duos quidem extremos a solo Deo habitos ut a causa, alium vero medium et nostro pendentem arbitrio et motu, et per seipsum extremis proprie dici praestantem, et eo absente abusive eis etiam appellatio constituitur, illud bene non habentibus conjunctum, non aliterque posse adesse eis et custodiri, quae in extremis est, veritatem, quam facere consuevit id quod est bene esse per medium extremis admixtum, quam ex ipso ad Deum semper motu intellexerunt, et deinceps naturali ratione hinc contemplativum animae extendentes, et modo quodam non oportere conversibiliter uti naturalibus operationibus propter superantem necessario corruptionem, eo modo, qui est per abusionem naturalibus potentiis, ipsa non utente ratione aperte audientes, ac plane per decentem naturae rationem ad ipsius causam ferri didicerunt, ut, unde simpliciter eis est esse et vere esse, quandoque adjectum accipiant.
Quid enim fortassis lucri erit, ad seipsos aeque ratiocinantes, dicebant, non a seipso existenti causali ad seipsum, aut aliud quid praeter Deum moto, quando in rationem ipsius esse nihil sibimet a seipso, aut ab alio quodam praeter Deum acquirere poterit. Per hoc animum quidem circa solum Deum et virtutes ejus intelligi, et ineffabili gloriae beatitudinis ejus addici, rationem vero interpretem intelligibilium fieri, et laudatricem, et ad ea unificos recte disputare modos, sensum vero per rationem nobilitatum ipsas in universo differentes virtutes et operationes imaginantem in his, quae sunt, quantum possibile, est animae annunciare rationes docentes, et per animum et rationem veluti navim sapienter animam gubernantes, lubricam hanc et instabilem et in aliud aliter ferentem et sensum agitantem vitae viam siccis pertransierunt vestigiis.