Naturalis Historia (page 2)
Liber III (suite)
56 Latium antiquum a Tiberi Cerceios servatum est m. p. L longitudine: tam tenues primordio imperi fuere radices. colonis saepe mutatis tenuere alii aliis temporibus, Aborigenes, Pelasgi, Arcades, Siculi, Aurunci, Rutuli et ultra Cerceios Volsci, Osci, Ausones, unde nomen Lati processit ad Lirim amnem. in principio est Ostia colonia ab Romano rege deducta, oppidum Laurentum, lucus Iovis Indigetis, amnis Numicius, Ardea a Danaë Persei matre condita. 57 dein quondam Aphrodisium, Antium colonia, Astura flumen et insula, fluvius Nymphaeus, Clostra Romana, Cercei, quondam insula inmenso quidem mari circumdata, ut creditur Homero, et nunc planitie. mirum est quod hac de re tradere hominum notitiae possumus. Theophrastus, qui primus externorum aliqua de Romanis diligentius scripsit — nam Theopompus, ante quem nemo mentionem habuit, urbem dumtaxat a Gallis captam dixit, Clitarchus, ab eo proximus, legationem tantum ad Alexandrum missam — 58 hic iam plus quam ex fama Cerceiorum insulae et mensuram posuit stadia LXXX in eo volumine, quod scripsit Nicodoro Atheniensium magistratu, qui fuit urbis nostrae CCCCXL anno. quicquid ergo terrarum est praeter X p. ambitus adnexum insulae, post eum annum accessit Italiae. 59 aliud miraculum a Cerceis palus Pomptina est, quem locum XXIIII urbium fuisse Mucianus ter consul prodidit. dein flumen Aufentum, supra quod Tarracina oppidum, lingua Voslcorum Anxur dictum, et ubi fuere Amyclae sive Amynclae, a serpentibus deletae, dein locus Speluncae, lacus Fundanus, Caieta portus, oppidum Formiae, Hormiae dictum, ut existimavere, antiqua Laestrygonum sedes. ultra fuit oppidum Pirae, est colonia Minturnae, Liri amne divisa, Clani olim appellato, Sinuessa, extremum in adiecto Latio, quam quidam Sinopen dixere vocitatam. 60 hinc felix illa Campania, ab hoc sinu incipiunt vitiferi colles et temulentia nobilis suco per omnes terras incluto atque, ut veteres dixere, summum Liberi Patris cum Cerere certamen. hinc Setini et Caecubi protenduntur agri; his iunguntur Falerni, Caleni, dein consurgunt Massici, Gaurani Surrentinique montes. ibi Leborini campi sternuntur et in delicias alicae politur messis. haec litora fontibus calidis rigantur praeterque cetera in toto mari conchylio et pisce nobili adnotantur. nusquam generosior oleae liquor est, hoc quoque certamen humanae voluptatis. tenuere Osci, Graeci, Umbri, Tusci, Campani. 61 in ora Savo fluvius, Volturnum oppidum cum amne, Liternum, Cumae Chalcidiensium, Misenum, portus Baiarum, Bauli, lacus Lucrinus et Avernus, iuxta quem Cimmerium oppidum quondam, dein Puteoli colonia Dicaearchia dicti, postque Phlegraei campi, Acherusia palus Cumis vicina; 62 litore autem Neapolis, Chalcidensium et ipsa, Parthenope a tumulo Sirenis appellata, Herculaneum, Pompei haud procul spectato monte Vesuvio, adluente vero Sarno amne, ager Nucerinus et VIIII p. a mari ipsa Nuceria, Surrentum cum promunturio Minervae, Sirenum quondam sede. navigatio a Cerceis II de LXXX patet. regio ea a Tiberi prima Italiae servatur ex discriptione Augusti.
63 Intus coloniae Capua, ab XL campo dicta, Aquinum, Suessa, Venafrum, Sora, Teanum Sidicinum cognomine, Nola; oppida Abellinum, Aricia, Alba Longa, Acerrani, Allifani, Atinates, Alterinates, Anagnini, Atellani, Aefulani, Arpinates, Auximates, Abellani, Alfaterni et qui ex agro Latino, item Hernico, item Labicano cognominantur, Bovillae, Caiatia, Casinum, Calenum, Capitulum Hernicum, Cereatini qui Mariani cognominantur, Corani a Dardano Troiano orti, Cubulterini, Castrimoenienses, 64 Cingulani, Cabienses in monte Albano, Foropopulienses ex Falerno, Frusinates, Ferentinates, Freginates, Fabraterni Veteres, Fabraterni Novi, Ficolenses, Fregellani, Forum Appi, Forentani, Gabini, Interamnates Sucasini qui et Lirenates vocantur, Ilionenses, Lanivini, Norbani, Nomentani, Praenestini urbe quondam Stephane dicta, Privernates, Setini, Signini, Suessulani, Telesini, Trebulani cognomine Ballienses, Trebani, Tusculani, Verulani, 65 Veliterni, Ulubrenses, Urbanates superque Roma ipsa, cuius nomen alterum dicere nisi arcanis caerimoniarum nefas habetur optimaque et salutari fide abolitum enuntiavit Valerius Soranus luitque mox poenas. non alienum videtur inserere hoc loco exemplum religionis antiquae ob hoc maxime silentium institutae. namque diva Angerona, cui sacrificatur a. d. XII kal. Ian., ore obligato obsignatoque simulacrum habet.
66 Urbem tris portas habentem Romulus reliquit aut, ut plurimas tradentibus credamus, IIII. moenia eius collegere ambitu imperatoribus censoribusque Vespasianis anno conditae DCCCXXVI m. p. XIII CC, conplexa montes septem. ipsa dividitur in regiones XIIII, compita Larum CCLXV, eiusdem spatium mensura currente a miliario in capite Romani fori statuto ad singulas portas, quae sunt hodie numero XXXVII, ita ut XII portae semel numerentur praetereantur ex veteribus VII, quae esse desierunt, efficit passuum per directum XX M DCCLXV. 67 ad extrema vero tectorum cum castris praetoriis ab eodem miliario per vicos omnium viarum mensura colligit paulo amplius LX p. quod si quis altitudinem tectorum addat, dignam profecto aestimationem concipiat fateaturque nullius urbis magnitudinem in toto orbe potuisse ei comparari. clauditur ab oriente aggere Tarquini Superbi, inter prima opere mirabili; namque eum muris aequavit qua maxime patebat aditu plano. cetera munita erat praecelsis muris aut abruptis montibus, nisi quod exspatiantia tecta multas addidere urbes.
68 In prima regione praeterea fuere in Latio clara oppida Satricum, Pometia, Scaptia, Politorium, Tellena, Tifata, Caenina, Ficana, Crustumeria, Ameriola, Medullum, Corniculum, Saturnia ubi nunc Roma est, Antipolis quod nunc Ianiculum in parte Romae, Antemnae, Camerium, Collatia, Amitinum, Norbe, Sulmo, 69 et cum iis carnem in monte Albano soliti accipere populi Albenses: Albani, Aesolani, Accienses, Abolani, Bubetani, Bolani, Cusuetani, Coriolani, Fidenates, Foreti, Hortenses, Latinienses, Longani, Manates, Macrales, Munienses, Numinienses, Olliculani, Octulani, Pedani, Poletaurini, Querquetulani, Sicani, Sisolenses, Tolerienses, Tutienses, Vimitellari, Velienses, Venetulani, Vitellenses. 70 ita ex antiquo Latio LIII populi interiere sine vestigiis. in Campano autem agro Stabiae oppidum fuere usque ad Cn. Pompeium L. Catonem cos. pr. kal. Mai., quo die L. Sulla legatus bello sociali id delevit, quod nunc in villam abiit. intercidit ibi et Taurania. sunt moreitnes Casilinae reliquiae. praeterea auctor est Antias oppidum Latinorum Apiolas captum a L. Tarquinio rege, ex cuius praeda Capitolium is inchoaverit. a Surrentino ad Silerum amnem XXX m. p. ager Picentinus fuit Tuscorum, templo Iunonis Argivae ab Iasone condito insiginis. intus oppidum Salerni, Picentia.
X
71 A Silero regio tertia et ager Lucanus Bruttiusque incipit, nec ibi rara incolarum mutatione. tenuerunt eum Pelasgi, Oenotri, Itali, Morgetes, Siculi, Graeciae maxime populi, novissime Lucani Samnitibus orti duce Lucio. oppidum Paestum, Graecis Posidonia appellatum, sinus Paestanus, oppidum Eleas quae nunc Velia, promunturium Palinurum, a quo sinu recedente traiectus ad Columnam Regiam C m. p. 72 proximum autem flumen Melpes, oppidum Buxentum, Graeciae Pyxus, Laus amnis. fuit et oppidum eodem nomine. ab eo Bruttium litus, oppidum Blanda, flumen Baletum, portus Parthenius Phocensium et sinus Vibonensis, locus Clampetiae, oppidum Tempsa, a Graecis Temese citum, et Crotoniensium Terina sinusque ingens Terinaeus. oppidum Consentia intus. 73 in paeninsula fluvius Acheron, a quo oppidani Aceruntini. Hippo, quod nunc Vibonem Valentiam appellamus, portus Herculis, Metaurus amnis, Tauroentum oppidum, portus Orestis et Medma. oppidum Scyllaeum, Crataeis fluvius, mater, ut dixere, Scyllae. dein Columnia Regia, Siculum retum ac duo adversa promunturia, ex Italia Caenus, e Sicilia Pelorum, XII stadiorum intervallo, unde Regium XCIV. 74 inde Appennini silva Sila, promunturium Leucopetra XV p., ab ea LI Locri, cognominati a promunturio Zephyrio. absunt a Silero CCCIII.
Et includitur Europae sinus primus. in eo maria nuncupantur: unde irrumpit, Atlanticum, ab aliis Magnum; qua intrat, Porthmos a Graecis, a nobis Gaditanum fretum; cum intravit, Hispanum quatenus Hispanias adluit, ab aliis Hibericum aut Baliaricum; mox Gallicum ante Narbonensem provinciam; hinc Ligusticum; 75 ab eo ad Siciliam insulam Tuscum, quod ex Graecis alii Notium, alii Tyrrenum, e nostris plurimi Inferum vocant. ultra Siciliam quod est ad Salentinos, Ausonium Polybius appellat, Eratosthenes autem inter ostium oceani et Sardiniam quicquid est Sarodum, inde ad Siciliam Tyrrenum, ab hac Cretam usque Siculum, ab ea Creticum.
XI
76 Insulae per hanec maria primae omnium Pityussae Graecis dictae a frutice pineo; nunc Ebusus vocatur utraque, civitate foederata, angusto freto interfluente. patent XLVI, absunt ab Dianio DCC stadia, totidem Dianium per continentem a Carthagine Nova, tantundem a Pityussis in altum Baliares duae ei Sucronem versus Colubraria. 77 Baliares funda bellicosas Graeci Gymnasias dixere. maior C p. est longitudine, circuitu vero CCCCLXXV. ppa habet civium Romanorum Palmam et Pollentiam, Latina Guium et Tucim, et foederatum Bocchorum fuit. ab ea XXX distat minor, longitudine XL, circuitu CL. civitates habet Iamonem, Saniseram, Magonem. 78 a maiore XII in altum abest Capraria, insidiosa naufragiis, et e regione Palmae urbis Menariae ac Tiquadra et parva Hannibalis. Ebusi terra serpentes fugat, Colubrariae parit, ideo infesta omnibus nisi Ebusitanam terram inferentibus; Graeci Ophiussam dixere. nec cuniculos Ebusus gignit, populantes Baliarium messes.
79 Sunt aliae viginti ferme parvae mari vadoso, Galliae autem ora in Rhodani ostio Metina, mox quae Blascorum vocatur, et tres Stoechades a vicinis Massiliensibus dictae propter ordinem quo sitae sunt. nomina singulis Prote, Mese, quae et Pomponiana vocatur, tertia Hypaea, ab iis Sturium, Phoenice, Phila, Lero et Lerina adversum Antipolim, in qua Berconi oppidi memoria.
XII
80 In Ligustico mari est Corsica, quam Graeci Cyrnon appellavere, sed Tusco propior, a septentrione in meridiem proiecta, longa passuum CL, lata maiore ex parte L, circuitu CCCXXV. abest a Vadis Volaterranis LXII, civitates habet XXXII et colonias Marianam, a C. Mario deductam, Aleriam, a dictatore Sulla. citra est Oglasa, intra vero, et LX p. a Corsica, Planasia a specie dicta, aequalis freto ideoque navigiis fallax. 81 amplior Urgo et Capraria, quam Graeci Aegilion dixere, item Igilium et Dianium, quam Artemisiam, ambae contra Cosanum litus, et Barpana, Menaria, Columbaria, Venaria, Ilva cum ferri metallis, circuitus C, a Populonio X, a Graecis Aethalia dicta. ab ea Planasia XXVIII. ab iis ultra Tiberina ostia in Antiano Astura, mox Palmaria, Sinonia, adversum Formias Pontiae. 82 in Puteolano autem sinu Pandateria, Prochyta, non ab Aeneae nutrice, sed quia profusa ab Aenaria erat, Aenaria a statione navium Aeneae, Homero Inarime dicta, Pithecusa, non a simiarum multitudine, ut aliqui existimavere, sed a figlinis doliorum. inter Pausilypum et Neapolim Megaris, mox a Surrento VIII distantes Tiberi principis arce nobiles Capreaea circuiti XI M,
XIII
83 Leucothea extraque conspectum pelagus Africum attingens Sardinia, minus VIII p. a Corsicae extremis, etiamnum angustias eas artantibus insulis parvis, quae Cuniculariae appellantur, itemque Phintonis et Fossae, a quibus fretum ipsum Taphros nominatur.
84 Sardinia ab oriente patens CLXXXVIII p., ab occidente CLXXV, a meridie LXXVII, a septentrione CXXV, circuitu DLXV, abest ab Africa Caralitano promunturio CC, a Gadibus |XII|. L. habet et a Gorditano promunturio duas insulas quae vocantur Herculis, a Sulcensi Enosim, a Caralitano Ficariam. 85 quidam haut procul ab ea et Leberidas ponunt et Callode et quam vocant Heras lutra. celeberrimi in ea populorum Ilienses, Balari, Corsi, oppidorum XVIII Suleitani, Valentini, Neapolitani, Bitienses, Caralitani civium R. et Norenses, colonia autem una, quae vocatur Ad Turrem Libisonis. Sardiniam ipsam Timaeus Sandaliotim appellavit ab effigie soleae, Myrsilus Ichnusam a similitudine vestigii. contra Paestanum sinum Leucosia est, a Sirene ibi sepulta appellata, contra Veliam Pontia et Isacia, utraeque uno nomine Oenotrides, argumentum possessae ab Oenotris Italiae, contra Vibonem parvae quae vocantur Ithacesiae ab Ulixis specula.
XIV
86 Verum ante omnes claritate Sicilia, Sicania Thucydidi dicta, Trinacria pluribus aut Trinacia a triangula specie, circuitu patens, ut auctor est Agrippa, DCXVIII p., quondam Bruttio agro cohaerens, mox interfuso nari avulsa, XV in longitudinem freto, in latitudinem autem M D p. iuxta Columnam Regiam. ab hoc dehiscendi argumento Rhegium Graeci nomen dedere oppido in margine Italiae sito. 87 in eo freto est scopulus Scylla, item Charybdis mare verticosum, ambae clarae saevitia. ipsius triquetrae, ut diximus, promunturium Pelorum vocatur adversus Scyllam vergens in Italiam, Pachynum in Graeciam, CCCCXL ab eo distante Peloponneso, Lilybaeum in Africam CLXXX intervallo a Mercuri promunturio et a Caralitano Sardiniae CXC. inter se autem promunturia ac latera distant his spatiis: terreno itinere a Peloro Pachymum CLXXVI, inde Lilybaeum CC, unde Pelorum CCXLII. 88 coloniae ibi V, urbes aut civitates LXIII. a Peloro mare Ionium ora spectante oppidum Messana civium R., qui Mamertini vocantur, promunturium Drepanum, colonia Tauromenium, quae antea Naxos, flumen Asines, mons Aetna, nocturnis mirus incendiis. crater eius patet ambitu stadia viginti; favilla Tauromenium et Catinam usque pervenit fervens, fragor vero ad Maroneum et Gemellos colles. 89 scopuli tres Cyclopum, portus Ulixis, colonia Catina, flumina Symaethum, Terias. intus Laestrygoni campi. oppida Leontini, Megaris, amnis Pantagies, colonia Syracusae cum fonte Arethusa, quamquam et Temenitis et Archidemia et Magea et Cyane et Milichie fontes in Syracusano potantur agro, portus Naustathmus, flumen Elorum, promunturium Pachynum, a quo .... fronte Siciliae flumen Hyrminum, oppidum Camarina, fluvius Gelas, oppidum Agragas, quod Agrigentum nostri dixere, 90 Thermae colonia, amnes Achates, Mazara, Hypsa, Selinuus, oppidum Lilybaeum, ab eo promunturium, Drepana, mons Eryx, oppida Panhormum, Soluus, Himera cum fluvio, Cephaloedis, Haluntium, Agathyrnum, Tyndaris colonia, oppidum Mylae et, unde coepimus, Pelorias. 91 intus autem Latinae condicionis Centuripini, Netini, Segestani, stipendiarii Assorini, Aetnenses, Agyrini, Acestaei, Acrenses, Bidini, Citarini, Drepanitani, Ergetini, Echetlienses, Erycini, Entellini, Egguini, Gelani, Galacteni, Halesini, Hennenses, Hyblenses, Herbitenses, Herbessenses, Herulenses, Halicuenses, Hadranitani, Imacarenses, Ichanenses, Iaetenses, Mutustratini, Magellini, Murgentini, Mutycenses, Menaini, Naxi, Noini, Petrini, Paropini, Phintienses, Semelitani, Scherini, Selinunti, Symaethii, Talarenses, Tissienses, Triocalini, Tyracinenses, Zanclaei Messeniorum in Siculo freto sunt.
92 Insulae in Africam versae Gaulos, Melita a Camarina LXXXVII, a Lilybaeo CXIII, Cossyra, Hieronnesos, Caene, Galata, Lopadusa, Aethusa, quam alii Aegusam scripserunt, Bucinna et a Solunte LXXV Osteodes contraque Paropinos Ustica. citra vero Siciliam ex adverso Metauri amnis XXV ferme p. ab Italia septem Aeoliae appellatae, eaedem Liparaeorum, Hephaestiades a Graecis, a nostris Volcaniae, Aeoliae, quod Aeolus Iliacis temporibus ibi regnavit. 93 Lipara cum civium Romanorum oppido, dicta a Liparo rege, qui successit Aeolo, antea Milognois vel Meligunis vocitata, abest XXV ab Italia, ipsa circuitu paulo minor V. inter hanc et Siciliam altera, antea Therasia appellata, nunc Hiera, quia sacra Volcano est, colle in ea nocturnas evomente flammas. 94 tertia Strongyle, a Lipara VI p. ad exortum solis vergens, in qua regnavit Aeolus; quae a Lipara liquidiore tantum flamma differt, e cuius fumo, quinam flaturi sint venti in triduo, praedicere incolae traduntur; unde ventos Aeolo paruisse existimatum. quarta Didyme, minor quam Lipara. quinta Ericusa, sexta Phoenicusa, pabulo proximarum relictae. novissima eademque minima Euonymos. hactenus de primo Europae sinu.
XV
XVI
XVII
XVIII
XIX
95 A Locris Italiae frons incipit, Magna Graecia appellata, in tris sinus recedens Ausonii maris, quoniam Ausones tenuere primi. patet LXXXVI, ut auctor est Varro; plerique LXXV fecere. in ea ora flumina innumera, sed memoratu digna a Locris Sagra et vestigia oppidi Caulonis, Mustiae, Consilinum castrum, Cocynthum, quod esse longissimum Italiae promunturium aliqui existimant. dein sinus et oppidum Scolacium, Scylaceum et Scylletium Atheniensibus, cum conderent, dictum, quem locum occurrens Terinaeus sinus paeninsulam efficit, et in ea portus qui vocatur Castra Hannibalis, nusquam angustiore Italia: XL p. latitudo est; itaque Dionysius maior intercisam eo loco adicere Siciliae voluit. 96 amnes ibi navigabiles Carcinus, Crotalus, Semirus, Arogas, Thagines, oppidum intus Petelia, mons Clibanus, promunturium Lacinium, cuius ante oram insula X a terra Dioscoron, altera Calypsus, quam Ogygiam appellasse Homerus existimatur, praeterea Tyris, Eranusa, Meloessa. ipsum a Caulone abesse LXX prodit Agrippa.
97 A Lacinio promunturio secundus Europae sinus incipit, magno ambitu flexus et Acroceraunio Epiri finitus promunturio, a quo abest LXXV. oppidum Croto, amnis Neaethus, oppidum Thuri inter duos amnes Crathim et Sybarim, ubi fuit urbs eodem nomine. similiter est inter Sirim et Acirim Heraclea, aliquando Siris vocitata. flumina Talandrum, Casuentum, oppidum Metapontum, quo tertia Italiae regio finitur. 98 mediterranei Bruttiorum Aprustani tantum; Lucanorum autem Atinates, Bantini, Eburini, Grumentini, Potentini, Sontini, Sirini, Tergilani, Ursentini, Volcentani, quibus Numestrani iunguntur. praeterea interisse Thebas Lucanas Cato auctor est, et Pandosiam Lucanorum urbem fuisse Theopompus, in qua Alexander Epirotes occubuerit.
99 Conectitur secunda regio amplexa Hirpinos, Calabriam, Apuliam, Sallentinos, CCL sinu qui Tarentinus appellatur ab oppido Laconum — in recessu hoc intimo situm, contributa eo maritima colonia, quae ibi fuerat, abest CXXXVI a Lacinio promunturio —, adversam ei Calabriam in paeninsulam emittens. Graeci Messapiam a duce appellavere et ante Peucetiam a Peucetio Oenotri fratre in Sallentino agro. inter promunturia C intersunt. latitudo paeninsulae a Tarento Brundisium terreno itinere XXXXV patet multoque brevius a portu Sasine. 100 oppida per continentem a Tarento Uria, cui cognomen ob Apulam Messapiae, Aletium, in ora vero Senum, Callipolis, quae nunc est Anxa, LXXV a Tarento. inde XXXIII promunturium quod Acran Iapygiam vocant, quo longissime in maria excurrit Italia. ab eo Basta oppidum et Hydruntum decem ac novem milia passuum, ad discrimen Ionii et Hadriatici maris, qua in Graeciam brevissimus transitus, ex adverso Apolloniatum oppidi latitudine intercurrentis freti L on amplius. 101 hoc intervallum pedestri continuare transitu pontibus iactis primum Pyrrus Epiri rex cogitavit, post eum M. Varro, cum classibus Pompei piratico bello praeesset; utrumque aliae inpedivere curae. ab Hydrunte Soletum desertum, dein Fratuentium, portus Tarentinus, statio Miltiopes, Lupia, Balesium, Caelia, Brundisium L p. ab Hydrunte, in prmis Italiae portu nobile ac velut certiore transitu sicuti longiore, excipiente Illyrici urbe Durrachio CCXXV traiectu. 102 Brundisio conterminus Poediculorum ager. novem adulescentes totidemque virgines ab Illyris XII populos genuere. Poediculorum oppida Rudiae, Gnatia, Barium, amnes Iapyx a Daedali filio rege, a quo et Iapygia Acra, Pactius, Aufidus ex Hirpinis montibus Canusium praefluens. 103 hinc Apulia Dauniorum cognomine a duce Diomedis socero, in qua oppidum Salapia Hannibalis meretricio amore inclutum, Sipuntum, Urvia, amnis Cerbalus, Dauniorum finis, portus Aggasus, promunturium montis Gargani, a Sallentino sive Iapygio CCXXXIIII ambitu Gargani, portus Garnae, lacus Pantanus, flumen portuosum Fertor. Teanum Apulorum itemque Larinum, Cliternia, Tifernus amnis. inde regio Frentana. 104 ita Apulorum genera tria: Teani a duce e Grais; Lucani subacti a Calchante, quae nunc loca tenent Atinates; Dauniorum praeter supra dicta coloniae Luceria, Venusia, oppida Canusium, Arpi, aliquod Argos Hippium Diomede condente, mox Argyripa dictum. Diomedes ibi delevit gentes Monadorum Dardorumque et urbes duas, quae in proverbii ludicrum vertere, Apinam et Tricam. 105 cetera intus in secunda regione Hirpinorum colonia una Beneventum auspicatius mutato nomine, quae quondam appellata Maleventum, Aeculani, Aquiloni, Abellinates cognomine Protropi, Compsani, Caudini, Ligures qui cognominantur Corneliani et qui Baebiani, Vescellani. Ausculani,Aletrini, Abellinates cognominati Marsi, Atrani, Aecani, Alfellani, Atinates, Arpani, Borcani, Collatini, Corinenses et nobiles clade Romana Cannenses, Dirini, Forentani, Genusini, Herdonienses, Irini, Larinates cognomine Frentani, Metinates ex Gargano, Mateolani, Neretini, Natini, Rubustini, Silvini, Strapellini, Turnantini, Vibinates, Venusini, Ulurtini. — Calabrorum mediterranei Aezetini, Apamestini, Argetini, Butuntinenses, Deciani, Grumbestini, Norbanenses, Palionenses, Stulnini, Tutini. — Sallentinorum Aletini, Basterbini, Neretini, Uzentini, Veretini.
106 Sequitur regio quarta gentium vel fortissimarum Italiae. in ora Frentanorum a Tiferno flumen Trinium portuosum, oppida Histonium, Buca, Hortona, Aternus amnis. intus Anxani cognomine Frentani, Carecini Supernates et Infernates, Iuanenses. — Marrucinorum Teatini. — Paelignorum Corfinienses, Superaequani, Sulmonenses. — Marsorum Anxiatini, Antinates, Fucentes, Lucenses, Marruvini. — Albensium Alba ad Fucinum lacum. — Aequiculanorum Cliternini, Carseolani. — 107 Vestinorum Angulani, Pennienses, Peltuinates, quibus iunguntur Aufinates Cismontani. — Samnitium, quos Sabellos et Graeci Saunitas dixere, coloniae Bovianum Vetus et alterum cognomine Undecumanorum, Aufidenates, Aesernini, Fagifulani, Ficolenses, Saepinates, Tereventinates. — Sabinorum Amiternini, Curenses, Forum Deci, Forum Novum, Fidenates, Interamnates, Nursini, Nomentani, Reatini, Trebulani qui cognominantur Mutuesci et qui Suffenates, Tiburtes, Tarinates. 108 in hoc situ ex Aequicolis interiere Comini, Tadiates, Caedici, Alfaterni. Gellianus auctor est lacu Fucino haustum Marsorum oppidum Archippe, conditum a Marsya duce Lydorum; item Vidicinorum in Piceno deletum a Romanis Valerianus. Sabini, ut quidam existimavere, a religione et deum cultu Sebini appellati, Velinos accolunt lacus, roscidis collibus. 109 Nar amnis exhaurit illos sulpureis aquis Tiberim ex his petens, replet e monte Fiscello Avens iuxta Vacunae nemora et Reate in eosdem conditus. at ex alia parte Anio, in monte Trebanorum ortus, lacus tris amoenitate nobiles, qui nomen dedere Sublaqueo, defert in Tiberim. in agro Reatino Cutiliae lacum, in quo fluctuetur insula, Italiae umbilicum esse M. Varro tradit. infra Sabinos Latium est, a latere Picenum, a tergo Umbria, Appennini iugis Sabinos utrimque vallantibus.
110 Quinta regio Piceni est, quondam uberrimae multitudinis. CCCLX Picentium in fidem p. R. venere. orti sunt a Sabinis voto vere sacro. tenuere ab Aterno amne, ubi nunc ager Hadrianus et Hadria colonia a mari VI. flumen Vomanum, ager Praetutianus Palmensisque, item Castrum Novum, flumen Batinum, Truentum cum amne, quod solum Liburnorum in Italia relicum est, flumina Albula, Tessuinum, Helvinum, quo finitur Praetutiana regio et Picentium incipit. 111 Cupra oppidum, Castellum Firmanorum et super id colonia Asculum, Piceni nobilissima intus, Novana. in ora Cluana, Potentia, Numana a Siculis condita, ab iisdem colonia Ancona, adposita promunturio Cunero in ipso flectentis se orae cubito, a Gargano CLXXXIII. intus Auximates, Beregrani, Cingulani, Cuprenses cognomine Montani, Falerienses, Pausulani, Planinenses, Ricinenses, Septempedani, Tolentinates, Traienses, Urbesalvia Pollentini.
112 Iungetur his sexta regio Umbriam conplexa agrumque Gallicum citra Ariminum. ab Ancona Gallica ora incipit Togatae Galliae cognomine. Siculi et Liburni plurima eius tractus tenuere, in primis Palmensem, Praetutianum Hadrianumque agrum. Umbri eos expulere, hos Etruria, hanc Galli. Umbrorum gens antiquissima Italiae existimatur, ut quos Ombrios a Graecis putent dictos, quod in inundatione terrarum imbribus superfuissent. 113 trecenta eorum oppida Tusci debellasse reperiuntur. nunc in ora flumen Aesis, Senagallia, Metaurus fluvius, coloniae Fanum Fortunae, Pisaurum cum amne et intus Hispellum, Tuder. de cetero Amerini, Attidiates, Asisinates, Arnates, Aesinates, Camertes, Casuentillani, Carsulani, Dolates cognomine Sallentini, Fulginiates, Foroflaminienenses, Foroiulienses cognomine Concupienses, Forobrentani, Forosempronienses, Iguini, Interamnates cognomine Nartes, Mevanates, Mevaniolenses, Matilicates, Narnienses, quod oppidum Nequinum antea vocitatum est, 114 Nucerini cognomine Favonienses et Camellani, Ocriculani, Ostrani, Pitinates cognomine Pisuertes et alii Mergentini, Plestini, Sentinates, Sarsinates, Spoletini, Suasani, Sestinates, Suillates, Tadinates, Trebiates, Tuficani, Tifernates cognomine Tiberini et alii Metaurenses, Vesinicates, Urvinates cognomine Metaurenses et alii Hortenses, Vettonenses, Vindinates, Visuentani. in hoc situ interiere Feliginates et qui Clusiolum tenuere supra Interamnam et Sarranates cum oppidis Acerris quae Vafriae cognominabantur, Turocaelo quod Vettiolum, item Solinates, Curiates, Falinates, Sapinates. interiere et Arinates cum Crinivolo et Usidicani et Plangenses, Paesinates, Caelestini. Ameriam supra scriptam Cato ante Persei bellum conditam annis DCCCCLXIII prodit.
XX
115 Octava regio determinatur Arimino, Pado, Appennino. in ora fluvius Crustumium, Ariminum colonia cum amnibus Arimino et Aprusa, fluvius Rubico, quondam finis Italiae. ab eo Sapis et Utis et Anemo, Ravenna Sabinorum oppidum cum amne Bedese, ab Ancona CV, nec procul a mari Umbrorum Butrium. intus coloniae Bononia, Felsina vocitata tum cum princeps Etruriae esset, Brixillum, Mutina, Parma, Placentia. 116 oppida Caesena, Claterna, Fora Clodi, Livi, Popili, Druentinorum, Corneli, Licini, Faventini, Fidentini, Otesini, Padinates, Regienses a Lepido, Solonates Saltusque Galliani qui cognominantur Aquinates, Tannetani, Veleiates cognomine Vetti Regiates, Urbanates. in hoc tractu interierunt Boi, quorum tribus CXII fuisse auctor est Cato, item Senones, qui ceperunt Romam.
117 Padus, e gremio Vesuli montis celsissimum in cacumen Alpium elati finibus Ligurum Bagiennorum visendo fonte profluens condensque se cuniculo et in Forovibiensium agro iterum exoriens, nullo amnium claritate inferior, Graecis dictus Eridanus ac poena Phaethontis inlustratus, augetur ad canis ortus liquatis nivibus, agris quam navigiis torrentior, nihil tamen ex rapto sibi vindicans atque, ubi linquit, ubertate largitor. 118 CCC p. a fonte addens meatu duo de LXXXX nec amnes tantum Appenninos Alpinosque navigabiles capiens, sed lacus quoque inmensos in eum sese exonerantes, omni numero XXX flumina in mare Hadriaticum defert, celeberrima ex iis Appennini latere Iactum, Tanarum, Trebiam Placentinum, Tarum, Inciam, Gabellum, Scultennam, Rhenum, Alpium vero Sturam, Orgum, Durias duas, Sesitem, Ticinum, Lambrum, Adduam, Ollium, Mincium. 119 nec alius amnium tam brevi spatio maioris incrementi est. urguetur quippe aquarum mole et in profundum agitur, gravis terrae, quamquam diductus in flumina et fossas inter Ravennam Altinumque per CXX, tamen, qua largius vomit, Septem Maria dictus facere. Augusta fossa Ravennam trahitur, ubit Padusa vocatur, quondam Messanicus appellatus. proximum inde ostium magnitudinem portus habet qui Vatreni dicitur, qua Claudius Caesar e Britannia triumphans praegrandi illa domo verius quam nave intravit Hadriam. 120 hoc ante Eridanum ostium dictum est, ab aliis Spineticum ab urbe Spina, quae fuit iuxta, praevalens, ut Delphicis creditum est thesauris, condita a Diomede. auget ibi Padum Vatrenus amnis ex Forocorneliensi agro. proximum inde ostium Caprasiae, dein Sagis, dein Volane, quod ante Olane vocabatur, omnia ea fossa Flavia, quam primi a Sagi fecere Tusci egesto amnis impetu per transversum in Atrianorum paludes quae Septem Maria appellantur, nobili portu oppidi Tuscorum Atriae, a quo Atriaticum mare ante appellabatur quod nunc Hadriaticum. 121 inde ostia plena Carbonaria, Fossiones ac Philistina, quod alii Tartarum vocant, omnia ex Philistinae fossae abundatione nascentia, accedentibus Atesi ex Tridentinis Alpibus et Togisono ex Patavinorum agris. pars eorum et promum portum facit Brundulum, sicut Aedronem Meduaci duo ac fossa Clodia. his se Padus miscet ac per haec effundit, plerisque, ut in Aegypto Nilus quod vocant Delta, triquetram figuram inter Alpes atque oram maris facere proditus, stadiorum II circuitu. 122 pudet a Graecis Italiae rationem mutuari, Metrodorus tamen Scepsius dicit, quoniam circa fontem arbor multa sit picea, quales Gallice vocentur padi, hoc nomen accepisse, Ligurum quidem lingua amnem ipsum Bodincum vocari, quod significet fundo carentem. cui argumento adest oppidum iuxta Industria vetusto nomine Bodincomagum, ubi praecipua altitudo incipit.
XXI
XXII
123 Transpadana appellatur ab eo regio undecima, tota in mediterraneo, cui marina cuncta fructuoso alveo inportat. oppida Vibi Forum, Segusio, coloniae ab Alpium radicibus Augusta Taurinorum — inde navigabili Pado — antiqua Ligurum stirpe, dein Salassorum Augusta Praetoria iuxta geminas Alpium fores, Graias atque Poeninas — his Poenos, Grais Herculem transisse memorant —, oppidum Eporedia Sibyllinis a populo Romano conditum iussis. eporedias Galli bonos equorum domitores vocant. 124 Vercellae Libiciorum ex Salluis ortae, Novaria ex Vertamocoris, Vocontiorum hodieque pago, non, ut Cato existimat, Ligurum, ex quibus Laevi et Marici condidere Ticinum non procul a Pado, sicut Boi Transalpibus profecti Laudem Pompeiam, Insubres Mediolanum. Oromobiorum stirpis esse Comum atque Bergomum et Licini Forum aliquotque circa populos auctor est Cato, sed originiem gentis ignorare se fatetur, quam docet Cornelius Alexander ortam a Graecia interpretatione etiam nominis vitam in montibus degentium. 125 in hoc situ interiit oppidum Oromobiorum Parra, unde Bergomates Cato dixit ortos, etiamnum prodente se altius quam fortunatius situm. interiere et Caturiges, Insubrum exsules, et Spina supra dicta, item Melpum opulentia praecipuum, quod ab Insubribus et Bos et Senonibus deletum eo die, quo Camillus Veios ceperit, Nepos Cornelius tradidit.
126 Sequitur decima regio Italiae, Hadriatico mari adposita, cuius Venetia, fluvius Silis ex montibus Tarvisanis, oppidum Altinum, flumen Liquentia ex montibus Opiterginis et portus eodem nomine, colonia Concordia, flumina et portus Romatinum, Tiliaventum Maius Minusque, Anaxum, quo Varranus defluit, Alsa, Natisa cum Turro, praefluentes Aquileiam coloniam XV p. a mari sitam. 127 Carnorum haec regio iunctaque Iapudum, amnis Timavus, castellum nobile vino Pucinum, Tergestinus sinus, colonia Tergeste, XXXIII ab Aquileia. ultra quam sex milia p. Formio amnis, ab Ravenna CLXXXVIIII, anticus auctae Italiae terminus, nunc vero Histriae. quam cognominatam a flumine Histro, in Hadriam effluente e Danuvio amne eodemque Histro exadversum Padi fauces, contrario eo percussu mari interiecto dulcescente, plerique dixere falso, et Nepos etiam Padi accola; 128 nullus enim ex Danuvio amnis in mare Hadriaticum effunditur. deceptos credo, quoniam Argo navis flumine in mare Hadriaticum descendit non procul Tergeste, nec iam constat quo flumine. umeris travectam Alpis diligentiores tradunt, subisse autem Histro, dein Savo, dein Nauporto, cui nomen ex ea causa inter Emonam Alpisque exorienti.
XXIII
129 Histria ut paeninsula excurrit. latitudinem eius XL, circuitum CXXV prodidere quidam, item adhaerentis Libruniae et Flanatici sinus, alii CCXXV, alii Liburniae CLXXX. nonnulli in Flanaticum sinum Iapudiam promovere a tergo Histriae CXXX, dein Libruniam CL fecere. Tuditanus, qui domuit Histros, in statua sua ibi inscripsit: AN AQVILEIA AD TITIVM FLVMEN STADIA MM. oppida Histriae civium Romanorum Agida, Parentium, colonia Pola, quae nunc Pietas Iulia, quondam a Colchis condita; abest a Tergeste CV. mox oppidum Nesactium et — nunc finis Italiae — fluvius Arsia. ad Polam ab Ancona traiectus CXX p. est.
130 In mediterraneo regionis decimae coloniae Cremona, Brixia Cenomanorum agro, Venetorum autem Ateste et oppida Acelum, Patavium, Opitergium, Belunum, Vicetia. Mantua Tuscorum trans Padum sola reliqua. Venetos Troiana stirpe ortos auctor est Cato, Cenomanes iuxta Massiliam habitasse in Volcis. Feltrini et Tridentini et Beruenses Raetica oppida, Raetorum et Euganeorum Verona, Iulienses Carnorum. dein, quos scrupulosius dicere non attineat, Alutrenses, Asseriates, Flamonienses Vanienses et alii cognomine Carici, Foroiulienses cognomine Transpadani, Foretani, Nedinates, Quarqueni, Tarvisani, Togienses, Varvari. 131 in hoc situ interiere per oram Irmene, Pellaon, Palsicium, ex Venetis Atina et Caelina, Carnis Segesta et Ocra, Tauriscis Noreia. et ab Aquileia ad XII lapidem deletum oppidum etiam invito senatu a M. Claudio Marcello L. Piso auctor est.
In hac regione et undecuma lacus incluti sunt amnesque eorum partus aut alumni, si modo acceptos reddunt, ut Adduam Larius, Ticinum Verbannus, Mincium Benacus, Ollium Sebinnus, Lambrum Eupilis, omnes incolas Padi.
132 Alpis in longitudinem |X| p. patere a Supero mari ad Inferum Caelius tradit, Timagenes XXV p. deductis, in latitudinem autem Cornelius Nepos C, T. Livius III stadiorum, uterque diversis in locis. namque et centum milia excedunt aliquando, ubi Germaniam ab Italia summovent, nec LXX inplent reliqua sui parte graciles, veluti naturae providentia. latitudo Italiae subter radices earum a Varo per Vada Sabatia, Taurinos, Comum, Brixiam, Veronam, Vicetiam, Opitergium, Aquileiam, Tergeste, Polam, Arsiam DCCXLV p. colligit.
XXIV
133 Incolae Alpium multi populi, sed inlustres a Pola ad Tergestis regionem Fecusses, Subocrini, Catali, Menoncaleni iuxtaque Carnos quondam Taurisci appellati, nunc Norici. his contermini Raeti et Vindolici, omnes in multas civitates divisi. Raetos Tuscorum prolem arbitrantur a Gallis pulsos duce Raeto. verso deinde in Italiam pectore Alpium Latini iuris Euganeae gentes, quarum oppida XXXIIII enumerat Cato. 134 ex iis Trumplini, venalis cum agro suis populus, dein Camunni conpluresque similes finitimis adtributi muicipis. Lepontios et Salassos Tauriscae gentis idem Cato arbitratur; ceteri fere Lepontios relictos ex comitatu Herculis interpretatione Graeci nominis credunt, praeustis in transitu Alpium nive membris. eiusdem exercitus et Graios fuisse Graiarum Alpium incolas praestantesque genere Euganeos, inde tracto nomine. caput eorum Stoenos. 135 Raetorum Vennonienses Sarunetesque ortus Rheni amnis accolunt, Lepontiorum qui Uberi vocantur fontem Rhodani eodem Alpium tractu. sunt praeterea Latio donati incolae, ut Octodurenses et finitimi Ceutrones, Cottianae civitates et Turi Liguribus orti, Bagienni Ligures et qui Montani vocantur Capillatorumque plura genera ad confinium Ligustici maris.
136 Non alienum videtur hoc loco subicere inscriptionem e tropaeo Alpium, quae talis est:
IMP · CAESARI DIVI FILIO AVG · PONT · MAX · IMP · XIIII · TR · POT · XVII · S · P · Q · R · QVOD EIVS DVCTV AVSPICIISQVE GENTES ALPINAE OMNES QVAE A MARI SVPERO AD INFERVM PERTINEBANT SVB IMPERIVM P · R · SVNT REDACTAE · GENTES ALPINAE DEVICTAE TRVMPILINI · CAMVVNI · VENOSTES · 137 VENNONETES · ISARCI · BREVNI · GENAVNES · FOCVNATES · VINDELICORVM GENTES QVATTVOR · COSVANETES · RVCINATES · LICATES · CATENATES · AMBISONTES · RVGVSCI · SVANETES · CALVCONES · BRIXENETES · LEPONTI · VBERI · NANTVATES · SEDVNI · VARAGRI · SALASSI · ACITAVONES · MEDVLLI · VCEENI · CATVRIGES · BRIGIANI · SOGIONTI · BRODIONTI · NEMALONI · EDENATES · VESVBIANI · VEAMINI · GALLITAE · TRIVLLATI · ECDINI · VERGVNNI · EGVI · TVRI · NEMATVRI · ORATELLI · NERVSI · VELAVNI · SVETRI.
138 Non sunt adiectae Cottianae civitates XV, quae non fuerant hostiles, item adtributae municipiis lege Pompeia.
Haec est Italia diis sacra, hae gentes eius, haec oppida populorum. super haec Italia, quae L. Aemilio Paulo C. Atilio Regulo cos. nuntiato Gallico tumultu sola sine externis ullis auxiliis atque etiam tunc sine Transpadanis equitum LXXX, peditum DCC armavit, metallorum omnium fertilitate nullis cedit terris; sed interdictum id vetere consulto patrum Italiae parci iubentium.
XXV
139 Arsiae gens Liburnorum iungitur usque ad flumen Titium. pars eius fuere Mentores, Himani, Encheleae, Bulini et quos Callimachus Peucetios appellat, nunc totum uno nomine Illyricum vocatur generatim. populorum pauca effatu digna aut facilia nomina. conventum Scardonitanum petunt lapides et Liburnorum civitates XIIII, ex quibus Lacinienses, Stulpinos, Buristas, Olbonenses nomineare non pigeat. ius Italicum habent ex eo conventu Alutae, Flanates, a quibus sinus nominatur, Lopsi, Varvarini inmunesque Asseriates, et ex insulis Fertinates, Curictae. 140 cetero per oram oppida a Nesactio Alvona, Flanona, Tarsatica, Senia, Lopsica, Ortoplinia, Vegium, Argyruntum, Corinium, Aenona, civitas Pasini, flumen Telavium, quo finitur Iapudia. insulae eius sinus cum oppidis praeter supra significatas Absortium, Arba, Crexi, Gissa, Portunata. rursus in continente colonia Iader, quae a Pola CLX abest, inde XXX Colentum insula, XLIII ostium Titi fluminis.
XXVI
141 Liburniae finis et initium Dalmatiae Scardona in amne eo XII passuum a mari. dein Tariotarum antiqua regio et castellum Tariona, promunturium Diomedis vel, ut alii, paeninsula Hyllis circuitu C, Tragurium civium Romanorum, marmore notum, Siculi, in quem locum Divus Claudius veteranos misit, Salona colonia ab Iader CXII. 142 petunt in eam iura viribus discriptis in decurias CCCXLII Delmatae, XXV Deuri, CCXXXVIIII Ditiones, CCLXVIIII Maezei, LII Sardeates. in hoc tractu sunt Burnum, Andetrium, Tribulium, nobilitata proeliis castella. petunt et ex insulis Issaei, Solentini, Separi, Epetini. ab his castella Petuntium, Nareste, Oneum. Narona colonia tertii conventus a Salona LXXXV p., adposita cognomins sui fluvio a mari XX p. M. Varro LXXXVIIII civitates eo ventitasse auctor est; 143 nunc soli prope noscuntur Cerauni decuriis XXIIII, Daversi XVII, Desitiates CIII, Docleatae XXXIII, Deretini XIIII, Deraemistae XXX, Dindari XXXIII, Glinditiones XLIIII, Melcumani XXIIII, Naresi CII, Scirtari LXXII, Siculotae XXIIII populatoresque quondam Italiae Vardaei non amplius quam XX decuriis. praeter hos tenuere tractum eum Ozuaei, Partheni, Cavi, Haemasi, asthitae, Arinistae. 144 a Narone amne C p. abest Epidaurum colonia. ab Epidauro sunt oppida civium Romanorum Rhizinium, Acruium, Butuanum, Olcinium, quod antea Colchinium dictum est, a Colchis conditum, amnis Drino superque eum oppidum civium Romanorum Scodra ab mari XVIII, praeterea multorum Graeciae oppidorum deficiens memoria nec non et civitatium validarum: eo namque tractu fuere. Labeatae, Senedi, Rudini, Sasaei, Grabaei; proprieque dicti Illyri et Taulanti et Pyraei retinent nomen. in ora Nymphaeum promunturium. Lissum oppidum civium Romanorum ab Epidauro C p. 145 a Lisso Macedonia provincia. gentes Partheni et a tergo eorum Dassaretae, montes Candaviae a Dyrrachio LXXVIII p., in ora vero Denda civium Romanorum, Epidamnum colonia, propter inauspicatum nomen Dyrrachium appellata, flumen Aous, a quibusdam Aeas nominatum, Apollonia, quondam Corinthiorum colonia, IIII p. a mari recedens, cuius in finibus celebre Nymphaeum accolunt barbari Amantes et Buliones. at in ora oppidum Oricum, a Colchis conditum. inde initium Epiri, montes Acroceraunia, quibus hunc Europae determinavimus sinum. Oricum a Sallentino Italiae promunturio distat LXXX.
XXVII
146 A tergo Carnorum et Iapudum, qua se fert mangus Hister, Raetis iunguntur Norici. oppida eorum Virunum, Celeia, Teurnia, Aguntum, Iuvaum, omnia Claudia, Flavium Solvense. Noricis iunguntur lacus Pelso, deserta Boiorum; iam tamen colonia Divi Claudi Savaria et oppido Scarabantia Iulia habitantur.
XXVIII
147 Inde glandifera Pannonia, qua mitescentia Alpium iuga per medium Illyricum a septentrione ad meridiem versa molli in dextra ac laeva devexitate considunt. quae pars ad mare Hadriaticum spectat, appellatur Delmatia et Illyricum supra dictum; ad septentriones Panonia vergit. finitur inde Danuvio. in ea coloniae Emona, Siscia. amnes clari et navigabiles in Danuvium defluunt Draus e Noricis violentior, Saus ex Alpibus Carnicis placidior, CXX intervallo: Draus per Serretes, Serapillos, Iasos, Andizetes, Saus per Colapianos Breucosque. 148 populorum haec capita; praeterea Arviates, Azali, Amantini, Belgites, Catari, Cornacates, Eravisci, Hercuniates, Latovici, Oseriates, Varciani. mons Claudius, cuius in fronte Sardisci, in tergo Taurisci. insula in Sao Metubarbis, amnicarum maxima. praeterea amnes memorandi: Colapis in Saum influens iuxta Sisciam gemino alveo insulam ibi efficit quae Segestica appellatur; alter amnis Bacunitus in Saum .... Sirmio oppido influit, ubi civitas Sirmiensium et Amantinorum. inde XLV Taurunum, ubi Danuvio miscetur Saus. supra influunt Valdasus, Urpanus, et ipsi non ignobiles.
XXIX
149 Pannoniae iunguntur provincia quae Moesia appellatur, ad Pontum usque cum Danuvio decurrens. incipit a confluente supra dicto. in ea Dardani, Celegeri, Tribali, Timachi, Moesi, Thraces Pontoque contermini Scythae. flumina clara e Dardanis Margus, Pingus, Timachus, ex Rhodope Oescus, ex Haemo Utus, Asamus, Ieterus.
150 Illyrici latitudo qua maxima est CCCXXV p. colligit, longitudo a flumine Arsia ad flumen Drinium DXXX. a Drinio ad promunturium Acroceraunium CLXXV Agrippa prodidit, universum autem sinum Italiae et Illyrici ambitu |XVII|. in eo duo maria quo distinximus fine, Ionium in prima parte, iinterius Hadriaticum, quod Superum vocant.
XXX
151 Insulae in Ausonio mari praeter iam dictas memoratu dignae nullae, in Ionio paucae Calabro litore ante Brundisium, quarum obiectu portus efficitur, contra Apulum litus Diomedia, conspicua monumento Diomedis, et altera eodem nomine, a quibusdam Teutria appellata. Illyrici ora mille amplius insulis frequentatur, natura vadoso mari aestuariisque tenui alveo intercursantibus. clarae ante ostia Timavi calidorum fontium cum aestu maris crescentium, iuxta Histrorum agrum Cissa, Pullariae et Absyrtides Grais dictae a fratre Medeae ibi interfecto. 152 iuxta eas Electridas vocavere in quibus proveniret sucinum, quod illi electrum appellant, vanitatis Graecae certissimum documentum, adeo ut quas earum designent haut umquam constiterit. contra Iader est Lissa et quae appellata est, contra Liburnos Crateae aliquot nec pauciores Liburnicae, Celadussae, contra Tragurium Bova et capris laudata Brattia, Issa civium Romanorum et cum oppido Pharia. ab Issa Corcyra Melaena cognominata cum Cnidiorum oppido distat XXV, inter quam et Illyricum Melite, unde catulos Melitaeos appellari Callimachus auctor est. XV ab ea VII Elaphites, in Ionio autem mari ab Orico MM p. Sasonis, piratica statione nota.
Liber II Liber IV
Liber IV
Gaius Plinius SecundusNaturalis Historia077 - 78 p.C.n.
Gaius Plinius Secundus
Naturalis Historia
Liber IV
77 - 78 p.C.n.
Liber III Liber V
I
II
III
IV
1 Tertius Europae sinus Acrocerauniis incipit montibus, finitur Hellesponto, amplectitur praeter minores sinus |XIX|:XXV passuum. in eo Epirus, Acarnania, Aetolia, Phocis, Locris, Achaia, Messenia, Laconica, Argolis, Megaris, Attice, Boeotia iterumque ab ealio mari eadem Macedonia, Thracia. omnis Graeciae fabulositas sicut et litterarum claritas ex hoc primum sinu effulsit, quapropter paululum in eo conmorabimur.
2 Epiros in universum appellata a Cerauniis incipit montibus. in ea primi Chaones, a quibus Chaonia, dein Thesproti, Antigonenses, locus Aornos et pestifera avibus exhalatio, Cestrini, Perrhaebi, quorum mons Pindus, Cassopaei, Dryopes, Selloe, Hellopes, Molossi, apud quos Dodonaei Iovis templum oraculo inlustre, Talarus mons, centum fontibus circa radices Theopompo celebratus. 3 Epiros ipsa, ad Magnesiam Macedoniamque tendens, a tergo suo Dassaretas supra dictos, liberam gentem, mox feram Dardanos habet. Dardanis laevo Triballi praetendentur latere et Moesicae gentes, a fronte iunguntur Maedi ac Denselatae, quibus Threces ad Pontum usque pertinentes. ita succincta Rhodopes, mox et Haemi, vallatur excelsitas. 4 in Epiri ora castellum in Acrocerauniis Chimera, sub eo Aquae Regiae fons, oppida Maeandria, Cestria, flumen Thesprotiae Thyamis, colonia Buthrotum, maximeque nobilitatus Ambracius sinus, D passuum faucibus spatiosum aequor accipiens, longitudinis XXXVII, latitudinis XV. in eum defertur amnis Acheron, e lacu Thesprotias Acherusia profluens XXXV passuum inde et mille pedum ponte mirabilis omnia sua mirantibus. in sinu oppidum Ambracia. Molossorum flumina Aphas, Aratthus, civitas Anactorica, locus Pandosia.
5 Acarnaniae, quae antea Curetis vocabatur, oppida Hercalia, Echinus et in ore ipso colonia Augusti Actium cum templo Apollinis nobili ac civitate libera Nicopolitana. egressos sinu Ambracio in Ionium excipit Leucadium litus, promunturium Leucates, dein sinus et Leucadia ipsa paeninsula, quondam Neritis appellata, opere accolarum abscisa continenti ac reddita venturum flatu congeriem harenae adtumulantium, qui locus vocatur Dioryctos stadiorum longitudine trium. oppidum in ea Leucas, quondam Neritum dictum. deinde Acarnanum urbes Alyzia, Stratos, Argos Amphilochium cognominatum. amnis Achelous e Pindo fluens Acarnaniam ab Aetolia dirimens et Artemitam insulam adsiduo terrae invectu continenti adnectens.
6 Aetolorum populi Athamanes, Tymphaei, Ephyri, Aenienses, Perrhaebi, Dolopes, Maraces, Atraces, a quibus Atrax amnis Ionio mari infunditur. Aetoliae oppidum Calydon est VII:D passuum a mari iuxta euenum amnem. dein Macynia, Molycria, cuius a tergo Chalcis mons et Taphiassus. at in ora promunturium Antirrhium, ubi ostium Corinthiaci sinus minus M p. latitudine influentis Aetolosque dirimentis a Peloponneso. promunturium quod contra procedit appellatur Rhion. sed in Corinthio ainu oppida Aetoliae Naupactus, Eupalimna et in mediterraneo Pleuron, Halicarna, montes clari in Dodone Tomarus, in Ambracia Crauia, in Acarnania Aracynthus, in Aetolia Achaton, Panaetolium, Macynium.
7 Proximi Aetolis Locri cognominantur Ozolae, immunes. oppidum Oeanthe, portus Apollinis Phaesti, sinus Crisaeus, intus oppida Argyna, Eupalia, Phaestum, Calamisus. ultra Cirrhaei Phocidis campi, oppidum Cirrha, portus Chalaeon, a quo VII p. introrsus liberum oppidum Delphi sub monte Parnaso, clarissimi in terris oraculi Apollinis. 8 fons Castalius, amnis Cephisus praefluens Delphos, ortus in Lilaea urbe. quondam praeterea oppidum Crisa et cum Bulensibus Anticyra, Naulochum, Pyrrha, Amphisa immunis, Tithrone, Tithorea, Ambrysus, Mirana, quae regio Daulis appellatur. deinde in intimo sinu angulus Boeotiae adluitur cum oppidis Siphis, Thebis quae Corsiae cognominata sunt iuxta Heliconem montem. tertium ab hoc mari Boeotiae oppidum Pagae, unde Peloponnesi prosilit cervix.
9 Peloponnesus, Apia antea appellata et Pelasgia, paeninsula haut ulli terrae nobilitate postferenda, inter duo maria Aegeum et Ionium, platani folio similis propter angulosos recessus, circuitu DLXIII p. colligit auctore Isidoro; eadem per sinus paene tantundem adicit. angustiae, unde procedit, Isthmos appellatur. in eo loca inrumpentia e diverso quae dicta sunt maria a septentrione et exortu eius omnem ibi latitudinem vorant, donec contrario incursu tantorum aequorum V milium passuum intervallo exesis utrimque lateribus angusta cervice Peloponnesum contineat Hellas. 10 Corinthiacus hinc, illinc Caronicus appellatur sinus; Lecheae hinc, Cenchreae illinc angustiarum termini, longo et ancipiti navium ambitu quas magnitudo plaustris transvehi prohibet. quam ob causam perfodere navigabili alveo angustias eas temptavere Demeterius rex, dictator Caesar, Gaius princeps, Domitius Nero, nefasto, ut omnium exitu patuit, incepto. 11 in medio hoc intervallo, quod Isthmon appellavimus, adplicata colli habitatur colonia Corinthus, antea Ephyra dicta, sexagenis ab utroque litore stadiis, e summa sua arce, quae vocatur Acrocorinthos, in qua fons Pirene, diversa duo maria prospectans. LXXXVIII p. ad Corinthiacum sinum traiectus est Patras a Leucade. Patrae, colonia in longissimo promunturio Peloponnesi ut dictum est, intervallo in ipsis faucibus, sinum Corinthiacum LXXXV in longitudinem usque ad Isthmon transmittunt.
V
VI
VII
VIII
IX
X
12 Achaiae nomen provinciae ab Isthmo incipit. antea Aegialos vocabatur propter urbes in litore per ordinem dispositas. primae ibi quas diximus Lecheae, Corinthiorum portus, mox Olyros, Pellenaeorum castellum, oppida Helice, Bura, in quae refugere haustis prioribus, Sicyon, Aegira, Aegium, Erineos. intus Cleonae, Hysiae. 13 Panhormus portus demonstratumque iam Rhium, a quo promunturio V absunt Patrae, quas supra memoravimus. locus Pherae. in Achaia novem montium Scioessa notissimus, fons Cymothoe. ultra Patras oppidum Olenum, cox Dyme, loca Buprasium, Hyrmine, promunturium Araxus, Cyllenius sinus, promunturium Chelonates, unde Cyllenen XV p., castellum Phlius, quae regio ab Homero Araethyrea dicta est, postea Asopis. 14 inde Eliorum ager, qui antea Epioe vocabantur. ipsa Elis in mediterraneo et a Pylo XIII intus delubrum Olympii Iovis, ludorum claritate fastos Graeciae complexum, Pisaeorum quondam oppidum, praefluente Alpheo amne. at in ora promunturium Ichthys, amnis Alpheus — navigatur VI p. —, oppida Aulon, Leprium, promunturium Platanodes. omnia haec ad occasum versa, 15 ad meridiem Cyparissius sinus cum urbe Cyparisso LXXV circuitu, oppida Pylos, Mothone, locus Helos, promunturium Acritas, sinus Asinaeus ab oppido Asine, Coronaeus a Corone. finiuntur Taenaro promunturio. ibi regio Messenia duodeviginti montium, amnis Pamisus, intus autem ipsa Messene, Ithome, Oechalia, Arene, Pteleon, Thryon, Dorion, Zancle, variis quaeque clara temporibus. huius sinus circuitus LXXX, traiectus vero XXX.
16 Dehinc a Taenaro ager Laconicus liberae gentis et sinus circuitu CVI, traiectu XXXVIII. oppida Taenarum, Amyclae, Pherae, Leuctra et intus Sparta, Therapne atque ubi fuere Cardamyle, Pitane, Anthia, locus Thyreae, Gerania. mons Taygetus, amnis Eurotas. sinus Aegilodes, oppidum Psamathus. sinus Gytheates ab oppido, ex quo Cretam in insulam certissimus cursus. omnes autem Maleo promunturium includuntur.
17 Qui sequitur sinus ad Scyllaeum Argolicus appellatur, traiectu L, idem ambitu CLXII. oppida Boea, Epidaurus Limera cognomine, Zerax, Cyphans portus. amnes Inachus, Erasinus, inter quos Argos Hippium cognominatum supra locum Lernen a mari MM, novemque additis milibus Mycenae et ubi fuisse Tiryntha tradunt et locus Mantinea. montes Artemisius, Apesantus, Asterion, Parparus aliique XI numero, fontes Niobe, Amymone, Psamathe. 18 a Scyllaeo ad Isthmon LXXX p. oppida Hermione, Troezen, Coryphasium appellatumque alias Inachium, alias Dipsium Argos, portus Schoenitas. sinus Saronicus, olim querno nemore redimitus, unde nomen, ita Graecia antiqua appellante quercum; in eo Epidaurum oppidum, Aesculapi delubro celebre, Spiraeum promunturium, portus Anthedus et Bucephalus et quas supras dixeramus Cenchreae, Isthmi pars altera cum delubro Neptuni quinquennalibus incluto ludis. 19 tot sinus Peloponnesi oram lancinant, tot maria adlatrant, siquidem a septentrione Ionium inrumpit, ab occidente Siculo pulsatur, a meridie Cretico urguetur, ab oriente brumali Aegaeo, ab oriente solstitiali Myrtoo, quod a Megarico incipiens sinu totam Atticen adluit.
20 Mediterraneao eius Arcadia maxime tenet undique a mari remota, initio Drymodes, mox Pelasgis appellata. oppida eius Psophis, Mantinea, Stymphalum, Tegea, Antigonea, Orchomenum, Pheneum, Pallantium, unde Palatium Romae, Megalepolis, Gortyna, Bucolium, Carnion, Parrhasie, Thelpusa, Melaenae, Heraea, Pylae, Pallene, Agrae, Epium, Cynaethae, Lepreon Arcadiae, Parthenium, Alea, Methydrium, Enispe, Macistum, Lampia, Clitorium, Cleonae. inter quae due oppida regio Nemea est, et Bambinadia vocitata. 21 montes in Arcadia Pholoë cum oppido, item Cyllene, Lycaeus, in quo Lycaei Iovis delubrum, Maenalus, Artemisius, Parthenius, Lampeus, Nonacris praeterque ignobiles VIII. amnes Ladon e paludibus Phenei, Erymanthus e monte eiusdem nominis in Alpheum defluens. 22 reliquae citiates in Achaia dicendae Alipheraei, Abeatae, Pyrgenses, Paroreatae, Pharygenitae, Tortuni, Typanei, Thriusi, Tritienses. universae Achaiae libertatem Domitius Nero dedit. Peloponnesus in latitudinem a promunturio Maleae ad oppidum Aegium Corinthiaci sinus CXC patet, at in transversum ab Elide Epidaurum CXXV, ab Olympia Argos per Arcadiam LXVIII; ab eodem loco ad Pylum iam dicta mensura est. universa autem, velut pensante aequorum incursus natura, in montes sex atque LXX attollitur.
XI
XII
XIII
23 Ab Isthmi angustiis Hella incipit, nostris Graecia appellata. in ea prima Attice, antiquitus Acte vocata. attingit Isthmum parte sui quae appellatur Megaris ab colonia Megara, e regione Pagarum. duo haec oppida excurrente Peloponneso sita sunt, utraque ex parte velut in umeris Helladis, Pagaei et amplius Aegosthenenses contributi Megarensibus. in ora autem portus Choenos, oppida Sidous, Cremmyon, Scironia saxa VI longitudine, Gernaia, Megara, Eleusin. 24 fuere et Oenoe et Probalinthos. nunc sunt ab Isthmo LV Piraeus et Phalera portus, V muro recedentibus Athenis iuncti. libera haec civitas nec indiga ullius praeconii amplius: tanta claritas superfluit. in Attica fontes Cephisia, Larine, Callirroe Enneacrunos, montes Brilessus, Aegialeus, Icarius, Hymettus, Lycabettus, locus Ilisos. a Piraeo LXV Sunium promunturium, Thoricos promunturium, Potamos, Steria, Brauron, quondam oppida, Rhamnus pagus, locus Marathon, campus Thriasius, oppidum Melita et Oropus in confinio Boeotiae. 25 Cuius Anthedon, Onchestos, Thespiae liberum oppidum, Lebadea nec cedentes Athenis claritate quae cognominantur Boeotiae Thebae, duorum numinum Liberi atque Herculis, ut volunt, patria. et Musis natalem in nemore Heliconis adsignant. datur et his Thebis saltus Cithaeron, amnis Ismenus. praeterea fontes in Boeotia Oedipodia, Psamathe, Dirce, Epicrane, Arethusa, Hippocrene, Aganippe, Gargaphie. montes extra praedictos Mycalesus, Hadylius, Acontius. 26 reliqua oppida inter Megaricam et Thebas Eleutherae, Haliartus, Plataeae, Pherae, Aspledon, Hyle, Thisbe, Erythrae, Glissa, Copae, iuxta Cephisum amnem Lamiae et Anichiae, Medeon, Phlygone, Acraephia, Coronea, Chaeronea. in ora autem infra Thebas Ocalee, Eteonos, Scolos, Schoenos, Peteon, Hyrie, Mycalesos, Ireseum et Eleon, Ollarum, Tanagra, liber populus, et in ipsis faucibus Euripi, quem facit obiecta insula Euboea, Aulis capacis nobilis portu. Boeotos Hyantas antiquitus dixere. 27 Locri deinde Epicnemidii cognominantur, olim Leleges appellati, per quos amnis Cephisus defertur in mare. oppida Opus, unde et sinus Opuntius, Cynus. Phocidis in litore unum Daphnus, introrsus autem Larisa, Elatea et in ripa Cephisi, ut diximus, Lilaea Delphosque versae Cnemis et Hyampolis. rursus Lorcorum ora, in qua Larumna, Thronium, iuxta quod Boagrius amnis defertur in mare. oppida Narycum, Alope, Scarphia. postea Maliacus sinus ab incolis dictus, in quo oppida Halcyone, Aegonia, Phalara. 28 Doris deinde, in qua Sparthos, Erineon, Boion, Pindus, Cytinum. Doridis a tergo mons Oeta est.
Sequitur mutatis saepe nominibus Haemonia, eadem Pelasgis et Pelasgicon Argos, Hellas, eadem Thessalia et Dryopis, semper a regibus cognominata. ibi genitus rex nomine Graecus, a quo Graecia; ibi Hellen, a quo Hellenes. hos eosdem Homerus tribus nominibus appellavit Myrmidonas et Hellenas et Achaeos. ex his Phthiotae nominantur Dorida accolentes. eorum oppida Echinus, in faucibus Sperchii fluminis Thermopylarum angustiae, quo argumento IIII inde Heraclea Trechin dicta est. mons ibi Calidromus; oppida celebrata Hellas, Halos, Lamia, Phthia, Arne.
XIV
XV
29 In Thessalia autem Orchomenus, Minyius antea dictus, et oppidum Alimon, ab aliis Holmon, Atrax, Palamna, fons Hyperia, oppida Pherae, quarum a tergo Pieria ad Macedoniam protenditur, Larisa, Gomphi, Thebae Thessalae, nemus Pteleon, sinus Pagasicus, oppidum Pagasa, idem postea Demetrias dictum, Tricca, Pharsali campi cum civitate libera, Crannon, Iletia. montes Phthiotidis Nymphaeus, quod topiario naturae opere spectabilis, Buzygaeus, Conacoessa, Bromiaeus, Daphusa, Chimarone, Athamas, Stephane. 30 in Thessalia quattuor atque triginta, quorum nobilissimi Cercetii, Olympus Pierius, Ossa, cuius ex adverso Pindus et Othrys, Lapitharum sedes, hi ad occasum vergentes, ad ortus Pelious, omnes theatrali modo inflexi, caveatis ante eos LXXV urbibus. flumina Thessaliae Apidamus, Phoenix, Enipeus, Onochonus, Pamisus, fons Messeis, lacus Boebeis et ante cunctos claritate Penius, ortos iuxta Gomphos interque Ossam et Olympum nemorosa convalle defluens D stadiis, dimidio eius spatii navigabilis. 31 in eo cursu Tempe vocant, V passuum longitudine et ferme sesquiugeri latitudine, ultra visum hominis attollentibus se dextra laevaque leniter convexis iugis, intus silva late viridante, ac labitur Penius viridis calculo, amoenus circa ripas gramine, canorus avium concentu. accipit amnem Horcon nec recipiti, sed olei modo supernatantem, ut dictum est Homero, brevi spatio portatum abdicat, poenales aquas dirisque genitas argenteis suis misceri recusans.
XVI
32 Thessaliae adnexa Magnesia est, cuius fons Libethra, oppida Iolcus, Ormenium, Pyrra, Methone, Olizon, promunturium Sepias, oppida Castana, Spalathra, promunturium Aeantium, oppida Meliboea, Rhizus, Erymnae, ostium Penii, oppida Homolium, Orthe, Iresiae, Pelinna, Thaumacie, Gyrton, Crannon, Acharne, Dotion, Melite, Phylace, Potniae.
Epiri, Achaiae, Atticae, Thessalia in porrectum longitudo CCCCLXXXX traditur, latitudo CCLXXXXVII.
XVII
33 Macedonia postea CL populorum, duobus incluta regibus quondamque terrarum imperio, Emathia antea dicta. haec ad Epiroticas gentes in solis occasum recedens post terga Magnesiae atque Thessaliae infestatur a Dardanis; partem eius septentrionalem Paeonia ac Pelagonia protegunt a Triballis. oppida Aegae, in quo sepeliri mos reges, Beroea et in regione, quae Pieria appellatur a nemore, Aeginium. 34 in ora Heraclea, flumen Apilas, oppida Pydna, Aloros, amnis Haliacmon. intus Aloritae, Vallaei, Phylacaei, Cyrrestae, Tyrissaei, Pella colonia, oppidum Stobi civium Romanorum, mox Antigonea, Europus ad Axium amnem, eodemque nomine per quod Rhoedias fluit, Scydra, Eordaea, Mieza, Gordyniae. 35 mox in ora Ichnae, fluvius Axius. ad hunc finem Dardani, Treres, Pieres Macedoniam accolunt. ab hoc amne Paeoniae gentes Paraxiaei, Eordenses, Almopi, Pelagones, Mygdones. montes Rhodope, Scopius, Orbelus. dein praeiacente gremio terrarum Arethusii, Antiochienses, Idomenenses, Doberi, Aestrienses, Allantenses, Audaristenses, Morylli, Garresci, Lyncestae, Othryonei et liberi Amantini atque Orestae, coloniae Bullidenses et Dienses, Xylopolitae, Scotusaei liberi, Heraclea Sintica, Tymphaei, Toronaei.
36 In ora sinus Macedonica oppidum Chalastra et intus Phloros, Lete medioque litoris flexu Thessalonice liberae condicionis — ad hanc a Dyrrhachio CCXLV —, Therme in Thermaico sinu, oppida Dicaea, Palinandrea, Scione, promunturium Canastraeum, oppida Pallene, Phlegra. qua in regione montes Hypsizonus, Epytus, Alcyon, Elaeuomne, oppida Nissos, Phryxelon, Mendae et in Pallenensi Isthmo quondam Potidaea, nunc Cassandrea colonia, Anthemus, Olophyxus, 37 sinus Mecyberna, oppida Myscella, Ampelos, Torone, Siggos, Stolos, fretum, quo montem Atho Xerxes Persarum rex continenti abscidit in longitudinem passuum MD. mons ipse a planitie excurrit in maria LXXV passuum, ambitus radicis CL colligit. oppidum in cacumine fuit Acrothoon; nunc sunt Uranopolis, Palaehorium, Thyssus, Cleonae, Apollonia, cuius incolae Macrobii coantur. 38 oppidum Cassera faucesque alterae Isthmi, Acanthus, Stagira, Sithone, Heraclea et regio Mygdoniae subiacens, in qua recedentes a mari Apollonia, Arethusa. in ora rursus Posidium et sinus cum oppido Cermoro, Amphipolis liberum, gens Bisaltae. dein Macedoniae terminus amnis Strymon, ortus in Haemo. memorandum in septem lacus eum fundi, priusquam derigat cursum.
39 Haec est Macedonia terrarum imperio potita quondam, haec Asiam, Armeniam, Hiberiam, Albaniam, Cappadociam, Syriam, Aegyptum, Taurum, Caucasum transgressa, haec in Bactris, Medis, Persis dominata toto oriente pssesso, haec etiam Indiae victrix per vestigia Liberi Patris atque Herculis vagata. haec eadem est Macedonia, cuius uno die Paulus Aemilius imperator noster LXII urbes direptas vendidit. tantam differentiam sortis praestitere duo homines!
XVIII
40 Thracia sequitur, inter validissimas Europae gentes, in strategias L divisa. populorum eius, quos nominare non pigeat, amnem Strymonem accolunt dextro latere Denseletae et Maedi ad Bisaltas usque supra dictas, laevo Digerri Bessorumque multa nomina ad Mestum amnem ima Pangaei mtis ambientem inter Haletos, Diobessos, Carbilesos, inde Brigas, Sapaeos, Odomantos. Odrysarum gens fundit Hebrum accolentibus Carbiletis, Pyrogeris, Drugeris, Caenicis, Hypsaltis, Benis, Corpilis, Bottiaeis, Edonis. 41 eodem sunt in tractu Sialetae, Priantae, Dolongae, Thyni, Coelaletae maiores Haemo, minores Rhodopae subditi. inter quos Hebrus amnis, oppidum sub Rhodope Poneropolis antea, mox a conditore Philippopolis, nunc a situ Trimontium dicta. Haemi excelsitas VI passuum subitur. aversa eius et in Histrum devexa Moesi, Getae, Aedi, Scaugdae Clariaeque et sub iis Arraei Sarmatae, quos Aretas vocant, Scythaeque et circa Ponti litora Moriseni Sitonique, Orphei vatis genitores, optinent. 42 ita finit Hister a septentrione, ab ortu Pontus ac Propontis, a meridie Aegaeum mare. cuius in ora a Strymone Apollonia, Oesyma, Neapolis, Datos. intus Philippi colonia — absunt a Dyrrhachio CCCXXV —, Scotusa, Topiros civitas. Mesti amnis ostium, mons Pangaeus. Heraclea, Olynthos, Abdera libera civitas. stagnum Bistonum et gens. oppidum fuit Tirida, Diomedis equorum stabulis dirum; nunc sunt Dicaea, Ismaron, locus Parthenion, Phalesina, Maronea, prius Orthagurea dicta. 43 mons Serrium, Zone, tum locus Doriscum,X hominum capax — ita Xerxes ibi dinumeravit exercitum —, os Hebri, portus Stentoris, oppidum Aenos liberum cum Polydori tumulo, Ciconum quondam regio. a orisco incurvatur ora ad Macron Tichos CXII p., circa quem locum fluvius Melas, a quo sinus appellatur. oppida Cypsela, Bisanthe, Macron Tichos, dictum quia a Propontide ad Melanem sinum inter duo maria porrectus murus procurrentem excludit Cherronesum. 44 namque Thracia altero latere a Pontico litore incipiens, ubi Hister amnis inmergitur, vel pulcherrimas in ea parte urbes habet, Histropolin Milesiorum, Tomos, Callatim, quae antea Cerbatis vocabatur, Heracleam. habuit et Bizonen terrae hiatu raptam; nunc habet Dionysopolim, Crunon antea dictam; adluit Zyras amnis. totum eum tractum Scythae Aroteres cognominati tenuere. ceor oppida Aphrodisias, Libistos, Zygere, Rhocobae, Eumenia, Parthenopolis, Gerania, ubi Pygmaeorum gens fuisse proditur; Catizos barbari vocabant, creduntque a gruibus fugatos. 45 in ora a Dionysopoli est Odessus Milesiorum, flumen Pannysis, oppidum Ereta, Naulochus. mons Haemus, vasto iugo procumbens in Pontum, oppidum habuit in vertice Aristaeum; nunc in ora Mesembria, Anchialum, ubi Messa fuerat. Astice regio habuit oppidum Anthium; nunc est Apollonia. flumina Panisos, Iuras, Tearus, Orosines; oppida Thynias, Halmydesos, Develton cum stagno, quod nunc Deultum vocatur veteranorum, Phinopolis, iuxta quam Bosporos. ab Histri ostio ad os Ponti passuum D alii fecere, Agrippa LX adiecit; inde ad murum supra dictum CL, ab eo Cherronesi CXXVI. — 46 Sed a Bosporo sinus Lasthenes, portus Senum et alter qui Mulierum cognominatur. promunturium Chryseon Ceras, in quo oppidum Byzantium liberae condicionis, antea Lygos dictum; abest a Dyrrhachio DCCXI p.: tantum patet longitudo terrarum inter Hadriaticum mare et Propontidem. 47 amnes Bathynias, Pidars sive Athyras. oppida Selymbria, Peinthus, latitudine CC pedum continenti adnexa. intus Bizye, arx regum Thraciae, a Terei nefasto invisa hirundinibus, regio Caenica, colonia Flaviopolis, ubi antea Caela oppidum vocabatur, et a Bizye L p. Aprox colonia, quae a Philippis abest CLXXXVIIII. at in ora amnis Erginus; oppidum fuit Ganos. deseritur et Lysimachea iam in Cherroneso. 48 alius namque ibi Isthmios angustias similes eodem nomine et pari latitudine inlustrat. duae urbes utrimque litora haut dissimiili modo tenuere, Pactye a Propontide, Cardia a Melane sinu, haec ex facie loci nomine accepto, utraeque conprehensae postea Lysimachea V p. a Longis Muris. Cherronesos a Propontide habuit Tiristasin, Crithoten, Cissam flumini Aegos adpositam; nunc habet a colonia Apro XXII p. Resisthon, ex adverso coloniae Parianae. 49 et Hellespontus VII, ut diximus, stadiis Europam ab Asia dividens, IIII inter se contrarias urbes habet, in Europa Callipolim et Seston, in Asia Lampsacon et Abydon. dein promunturium Cherronesi Mastusia adversum Sigeo, cuius in fronte obliqua Cynossema — ita appellatur Hecubae tumulus —, statio Achaeorum et turris, delubrum Protesilai et in extrema Cherronesi fronte, quae vocatur Aeotium, oppidum Elaeus. dein petenti Melana sinum portus Coelos et Panhormus et supra dicta Cardia.
50 Tertius Europae sinus ad hunc modum clauditur. montes extra praedictos Thraciae Edonus, Gygemeros, Meritus, Melamphyllos. flumina in Hebrum cadentia Bargus, Syrmus. Macedoniae, Thraciae, Hellesponti longitudo est supra dicta: quidam DCCXX faciunt. latitudo CCCLXXXIIII est. 51 Aegaeo mari nomen dedit scopulus inter Tenedum et Chium verius quam insula, Aex nomine a specie caprae, quae ita Graecis appellatur, repente e medio mari exiliens. cernunt eum ab dextera parte Antandrum navigantes ab Achaia, dirum ac pestiferum. Aegaei pars Myrtoo datur. appellatur ab insula parva, quae cernitur Macedoniam a Geraesto petentibus haut procul Euboeae Carysto. Romani omnia haec maria duobus nominibus appellant, Macedonicum quacumque Macedoniam aut Thraciam attingit, Graeciense qua Graceiam adluit. nam Graeci et Ionium dividunt in Siculum ac Creticum ab insulis, item Icarium, quod est inter Samnum et Myconum. cetera nomina sinus dedere quod diximus.
XIX
52 Et maria quidem gentesque in tertio Europae sinu ad hunc modum se habent; insulae autem ex adverso Thesprotiae a Buthroto XII p., eadem ab Acrocerauniis L, cum urbe eiusdem nominis Corcyra liberae civitatis et oppido Cassiope temploque Cassi Iovis, XCVII in longitudinem patens, Homero dicta Scheria et Phaeacia, Callimacho etiam Drepane. circa eam aliquot, sed ad Italiam vergens Othronos, ad Leucadiam Paxos, Subotae duae,V discretae a Corcyra. 53 nec procul ab iis ante Corcyram Ericusa, Marathe, Elaphusa, Malthace, Trachie, Pythionia, Ptychia, Tarachie et a Phalacro, Corcyrae promunturio, scopulus in quem mutatam Ulixis navem a simili specie fabula est. ante Leucadiam autem et Aetoliam permultae, quarum Teleboides eaedemque Taphiae ab incolis ante Leucadiam appellantur Taphias, Carnos, Oxia, Prinoessa, ante Aetoliam Echinades Aegialia, Cotonis, Thyatira, Geoaris, Dionysia, Cyrnus, Chalcis, Pinara, Nystrus. 54 ante eas in alto Cephallania, Zacynthus, utraque libera, Ithaca, Dulichium, Same, Crocyle. a Paxo Cephallania, quondam Melaena dicta,X p. abest, circuitu patet XCIII. Same diruta a Romanis adhuc tamen oppida tria habet. inter hanc et Achaiam cum oppido magnifica et fertilitate praecipua Zacynthus, aliquando appellata Hyrie, a Cephallaniae meridiana parte XXV abest. mons Elatus ibi nobilis; ipsa circuitu colligit XXXVI. 55 ab ea Ithaca XV distat, in qua mons Neritus; tota vero circuitu patet XXV. ab ea Araxum, Peloponnesi promunturium,XV. ante hanc in alto Asteris, Prote, ante Zacynthum XXXV in eurum ventum Strophades duae, ab aliis Plotae dictae, ante Cephallaniam Letoia, ante Pylum III Sphagiae, totidem ante Messenen Oenussae. 56 in Asinaeo sinu tres Thyrides, in Laconico Theganusa, Cothon, Cythera cum oppido, antea Porphyris appellata. haec sita est a Maleae promunturio V passuum, ancipiti propter angustias ibi navium ambitu. in Arrgolico Pityusa, Arine, Ephyre. contra Herminium agrum Tricarenus, Aperopia, Colonis, Aristera, 57 contra Troezenium Calauria, L distans Plateis, Belbina, Lasia, Baucidias, contra Epidaurum Cecryphalos, Pityonesos VI a continente. ab hac Aegina liberae condicionis XV, cuius XVIIII praenavigatio est; eadem autem a Piraeo Atheniensium portu XX abest, ante Oenone vocitata. Spiraeo promunturio obiacent Eleusa, Adendros, Craugiae duae, Caeciae duae, Selcosa; et a Cenchreis Aspis VII et in Megarico sinu Methurides IIII, Aegila autem XV a Cythera, eademque a Cretae Phalasarna oppido XXV.
XX
58 Ipsa Creta, altero latere ad austrum, altero ad septentrionem versa, inter ortum occasumque porrigitur centum urbium clara fama. Dosiades eam a Crete nympha, Hesperidis filia, Anaximander a rege Curetum, Philistides Mallotes et Crates primum Aëriam dictam, deinde postea Curetim; et Macaron nonnulli a temperie caeli appellatam existimavere. latitudine nusquam L excedens et circa mediam sui partem maxime patens longitudine implet CCLXX, circuitu DLXXXVIIII, flectensque se in Creticum pelagus ab ea dictum, qua longissima est, ad orientem promunturium Samonium adversum Rhodo, ad occidentem Criu Metopon Cyrenas versus expellit. 59 oppida eius insignia Phalasarna, Elaea, Cisamon, Pergamum, Cydonea, Minoium Apteron, Pautomatrium, Amphimala, Rhithymna, Panhormum, Cytaeum, Apollonia, Matium, Heraclea, Miletos, Ampelos, Hierapytna, Lebena, Hierapolis, et in mediterraneo Gortyna, Phaestum, Gnosus, Polyrrhenum, Myrina, Lycastos, Rhmanus, Lyctus, Dium, Asium, Pyloros, Rhytion, Elatos, Pherae, Olopyxos, Lasos, Eleuthernae, Therapnae, Marathusa, Tylisos; et aliorum circiter LX oppidorum memoria extat. montes Cadistus, Idaeus, Dictynnaeus, Corycus. 60 ipsa abest promunturio suo, quod vocatur Criu Metopon, ut prodit Agrippa, a Cyrenarum promunturio Phycunte CXXV, item Cadisto .... a Malea Peloponnesi LXXX, a Carpatho insula promunturio Samonio LX in favonium ventum. haec inter eam et Rhodum interiacet; 61 reliquae circa eam ante Peloponnesum duae Corycoe, totidem Mylae, et latere septentrionali dextra Cretam habenti contra Cydoneam Leuce et duae Budroe, contra Matium Dia, contra Itanum promunturium Onysia, Leuce, contra Hierapytham Chrysea, Gaudos. eodem tractu Ophiussa, Butoa, Ramnus circumvectisque Criu Metopon tres Acusagorus appellatae. ante Samonium promunturium Phocoe, Platiae, Syrnides, Naulochos, Harmedon, Zephyre.
62 At in Hellade, etiamnum in Aegaeo, Lichades, Scarphia, Corese, Phocasia conpluresque aliae ex adverso Atticae, sine oppidis et ideo ignobiles. sed contra Eleusina clara Salamis. ante eam Psyttalia, a Sunio vero Helene V distants. dein Ceos ab ea totidem, quam nostri quidam dixere Ceam, Graeci et Hydrusam, avolsam Euboeae. quingentos longa stadios fuit quondam, mox quattuor fere partibus, quae ad Boeotiam vergebant, eodem mari devoratis oppida habet reliqua Iulida, Carthaeam; intercidere Coresus, Poeeessa. ex hac profectam delicatiorem feminis vestem auctor est Varro.
XXI
63 Euboea, et ipsa avolsa Boeotiae, tam modico interfluente Euripo, ut ponte iungantur, ad meridiem promunturiis duobus, Geraesto ad Atticam vergente et ad Hellespontum Caphereo, insignis, a septentrione Cenaeo, nusquam latitudinem ultra XL extendit, nusquam intra MM contrahit, sed in longitudinem universae Boeotiae ab Attica ad Thessaliam usque praetenta in CL, circuitu vero CCCLXV. 64 abest ab Hellesponto parte Capherei CCXXV, urbibus quondam Pyrrha, Porthmo, Neso, Cerintho, Oreo, Dio, Aedepso, Oechalia, nunc Chalcie, cuius ex adverso in continente Aulis est, Geraesto, Eretria, Carysto, Oritano, Artemisio, fonte Arethusa, flumine Lelanto aquisque calidis quae Ellopiae vocantur nobilis, notior tamen marmore Carystio. antea vocitata est Chalcodontis aut Macris, ut Dionysius et Ephorus tradunt, ut Aristides, Macra, ut Callidemus, Chalcis aere ibi primum reperto, ut Menaechmus, Abantias, ut poetae vulgo, Asopis.
XXII
65 Extra eam in Myrtoo multae, sed maxime inlustres Glauconnesos et Aegilia et a promunturio Geraesto circa Delum in orbem sitae, unde et nomen traxere, Cyclades. prima earum Andrus cum oppido abest a Geraesto X, a Ceo XXXVIII. ipsam Myrsiulus Cauron, deinde Antandron cognominatum tradit, Callimachus Lasiam, alii Nonagriam, Hydrusam, Epagrim; patet circuitu LXXXXIII. ab eadem Andro passus mille et a Delo XV Tenos cum oppido in XV porrecta, quam propter aquarum abundantiam Aristoteles Hydrusam appellatam ait, aliqui Ophiusam. 66 ceterae Myconus cum monte Dimasto a Delo XV, Siphnus, ante Meropia et Acis appellata, circuitu XXVIII, Seriphus XV Prepesinthus, Cythnos ispaque longe clarissima et Cycladum media ac templo Apollinis et mercatu celebrata Delos, quae diu fluctuata, ut proditur, sola motum terrae non sensit ad M. Varronis aetatem; Mucianus prodidit bis concussam. hanc Aristoteles ita appellatam tradit, quoniam repente apparuerit enata, Aglaosthenes Cynthiam, alii Ortygiam, Asteriam, Lagiam, Chlamydim, Cynethum, Pyrpylen igni ibi primum reperto. cingitur V passuum, adsurgit Cynthio monte. 67 proxima ei Rhene, quam Anticlides Celadusam vocat, item Artemiten, Celadinen. Syros, quam circuitu patere XX prodiderunt vetere, Mucianus CLX, Olearos, Paros cum oppido, ab Delo XXXVIII, marmore nobilis, quam primo Platean, postea Minoida vocarunt. ab ea VII:D Naxus, a Delo XVIII, cum oppido, quam Strongylen, deinde Dian, mox Dionysiada a vinearum fertilitate, alii Siciliam minorem aut Callipolim appellarunt. patet circuitu LXXV p. dimidioque maior est quam Parus.
XXIII
68 Et hactenus quidem Cyclada servant, ceteras quae secuntur Sporadas. sunt autem Helene, Phacusa, Nicasia, Schinusa, Pholegandros et a Naxo XXXVIII p. Icaros, quae nomen mari dedit, tantundem ipsa in longitudinem patens, cum oppidis duobus tertio amisso, antea vocitata Doliche et Macris et Ichthyusa. sita est ab exortu solstitiali Deli L eademque a Samo XXXV, inter Euboeam et Andrum X passuum freto, ab ea Geraestum CXII:D passuum. 69 nec deinde servari potest ordo; acervatim ergo ponentur reliquae. Scyros, Ios a Naxo XVIII, Homeri sepulchro veneranda, longitudine XXII, antea Phoenice appellata, Odia, Oletandros. Gyara cum oppido, circuitu XV p., abest ab Andro LXII, ab ea Syrnos LXXX, Cynethus, Telos unguneto nobilis, a Callimacho Agathusa appellata, Donusa, Patmus circuitu XXX, 70 Corassiae, Lebinthus, Gyrus, Cinara, Sicinus quae antea Oenoe, Heraclia quae Onus, Casos quae Astrabe, Cimolos quae Echinusa, Melos cum oppido, quam Aristides Mimblida appellat, Aristoteles Zephyriam, Callimachus Mimallida, Heraclides Siphin et Acytan; haec insularum rotundissima est. Buporthmos, Machia, Hypere, quondam Patage, ut alii, Platage, nunc Amorgos, Polyaegas, Sapyle, Thera, cum primum emersit, Calliste dicta. ex ea avolsa postea Therasia, atque inter duas enata mox Automate, eadem Hiera, et in nostro aevo Thia iuxta easdem enata. distat Ios a Thera XXV p. 71 secuntur Lea, Ascania, Anaphe, Hippuris. Astypalaea, liberae civitatis, circuitus LXXXVIII, abest a Cadisto Cretae CXXV, ab ea Platea LX, unde Caminia XXXVIII, Azibintha, Lamse, Atragia, Pharmacusa, Thetaedia, Chalcia, Calymna, in qua oppidum, Coos, Eulimna, a qua Carpathum, Cretae promunturium, XXX. in Euripo autem Euboico primo fere introitu Petaliae IIII insulae et in exitu Atalante. Cyclades et Sporades ab oriente litoribus Icariis Asiae, ab occidente Myrtois Atticae, a septentrione Aegaeo mari, a meridie Cretico et Carpathio inclusae per DCC in longitudinem et per CC latitudinem iacent.
72 Pagasicus sinus ante se habet Euthiam, Cicynethum, Scyrum supra dictam, sed Cycladum et Sporadum extimam, Gerontiam, Scandiram, Thermaeus Iresiam, Solymniam, Eudemiam, Neam, quae Minervae sacra est, Athos ante se IIII, Peparethum cum oppido, quondam Euoenon dictam, novem milia, Sciathum XV, Imbrum cum oppido LXXXVIII. eadem abest a Mastusia Cherronesi XXII p., ipsa circuitur LXII:D; perfunditur amne Ilisso. 73 ab ea Lemnos XXII, quae ab Atho LXXXVII; circuitu pate CXV:D p., oppida habet Hephaestiam et Myrinam, in cuius forum solstitio Athos eiaculatur umbram. ab ea Thasos libera VI p., olim Aëria vel Aethria dicta. inde Abdera continentis XXII, Athos LXII:D, tantundem insula Samothrace libera ante Hebrum, ab Imbro XXXII, a Lemno XXII:D p., a Thraciae ora XXXVIII; circuitur XXXV, attllitur monte Saoce X p. altitudinis, vel inportuosissima omnium. Callimachus eam antiquo nomine Dardaniam vocat. 74 inter Cherronesum et Samothracen, utrimque fere XV, Halonesos, ultra Gethone, Lamponia, Alopeconnesus haud procul a Coelo, Cherronesi portu, et quaedam ignobiles. desertis quoque reddantur in hoc sinu quarum modo inveniri potuere nomina: Avesticos, Sarnos, Cissyros, Charbrusa, Calathusa, Scyllia, Dialeon, Dictaea, Melanthia, Dracanon, Arconesos, Diethusa, Ascapos, Capheris, Mesate, Acantion, Pateronnesus, Pateria, Calathe, Neriphus, Pelendos.
XXIV
75 Quartus e magnis Europae sinus ab Hellespontio incipiens Maeotis ostio finitur. sed totius Ponti forma breviter conplectenda est, ut facilius partes noscantur. vastum mare, praeiacens Asiae et ab Europa porrecto Cherronesi litore expulsu, ancgusto meatu inrumpit in terras, VII stadiorum, ut dictum est, intervallo Europam auferens Asiae. primas angustias Hellespontum vocant; hac Xerxes Persarum rex constrato in navibus ponte duxit exercitum. porrigitur deinde tenuis Euripus LXXXVI spatio ad Priapum urbem Asiae, qua Magnus Alexander transcendit. 76 inde exspatiatur aequor rursusque in artum coit. laxitas Propontis appellatur, angustiae Thracius Bosporus, latitudine quingentorum passuum, qua Darius pater Xerxis copias ponte transvexit. tota ab Hellesponto longitudo CCXXXIX. dein vastum mare Pontus Euxinus, qui quondam Axenus, longe refugientes occupat terras magnoque litorum flexu retro curvatus in cornua ab iis utrimque porrigitur, ut sit plane arcus Scythici forma. medio flexu iungitur ostio Maeotii lacus. Cimmerius Bosporus id os vocatur, II quingentorum passuum latitudine. 77 at inter duos Bosporos Thracium et Cimmerium derecto cursu, ut auctor est Polybius, D intersunt. circuitus vero totius Ponti viciens semel L, ut auctor est Varro et fere veteres. Nepos Corenlius CCCL adicit, Artemidorus vicies novies decem novem milia facit, Agrippa |XXV|:XL, Mucianus |XXIIII|:XXV. simili modo de Europae latere mensuram alii |XIIII|:LXXVIIII determinavere, alii |XI|. 78 M. Varro ad hunc modum metitur: ab ostio Ponti Apolloniam CLXXXVII:D p., Callatim tantundem, ad ostium Histri CXXV, ad Borysthenem CCL, Cherronesum Heracleotarum oppidum CCCLXXV p., ad Panticapaeum, quod aliqui Bosporum vocant, extremum in Europae ora, CCXII:D, quae summa efficit |XIII|:XXXVII:D. Agrippa a Byzantio ad flumen Histrum DLX, inde Panticapaeum DCXXXVIII. lacus ipse Maeotis, Tanain amnem ex Ripaeis montibus defluentem accipiens, novissimum inter Europam Asiamque finem, |XIIII|:VI circuitu patere traditur, ab aliis |XI|:XXV. ab ostio eius ad Tanais ostium derecto cursu CCLXXV esse constat. accolae sinus eius in mentione Thraciae dicti sunt Histropolin usque. inde ostia Histri.
79 Ortus hic in Germania iugis montis Abnouae ex adverso Raurici Galliae oppidi, multis ultra Alpes milibus ac per innumeras lapsus gentes Danuvi nomine, inmenso aquarum auctu et unde primum Illyricum adluit Hister appellatus, LX amnibus receptis, medio ferme eorum numero navigabili, in Pontum vastis sex fluminibus evolvitur. primum ostium Peuces, mox ipsa Peuce insula, in qua proximus alveus appellatus XIX p. magna palude sorbetur. ex eodem alveo et super Histropolim lacus gignitur LXIII passuum ambitu; Halmyrin vocant. secundum ostium Naracustoma appellatur, tertium Calon Stoma iuxta insulam Sarmaticam, quartum Pseudostomon et insula Conopon Diabasis, postea Borion Stoma et Psilon Stoma. singula autem ora sunt tanta, ut prodatur in XL passuum longitudinis vinci mare dulcemque intellegi haustum.
XXV
XXVI
80 Ab eo in plenum quidem omnes Scytharum sunt gentes, varie tamen litori adposita tenuere, alias Getae, Daci Romanis dicti, alias Sarmatae, Graecis Sauromatae, eorumque Hamaxobli aut Aorsi, alias Scythae degeneres et a servis orti aut Trogodytae, mox Alani et Rhoxolani; superiora autem inter Danuvium et Hercynium saltum usque ad Pannonica hiberna Carnunti Germanorumque ibi confinium, campos et plana Iazyges Sarmatae, montes vero et saltus pulsi ab iis Daci ad Pathissum amnem, 81 a Maro, sive Duria est a Suebis regnoque Vanniano dirimens eos, aversa Basternae tenent aliique inde Germani.grippa totum eum tractum ab Histro ad oceanum bis ad decies centenum milium passuum in longitudinem, quattuor milibus minus CCCC in latitudinem, ad flumen Vistlam a desertis Sarmatiae prodidit. Scytharum nomen usquequaque transiit in Sarmatas atque Germanos. nec aliis prisca illa duravit appellatio quam qui extremi gentium harum, ignotic prope ceteris mortalibus, degunt.
82 Verum ab Histro oppida Cremniscoe, Aepolium, montes Macrocremni, clarus amnis Tyra, oppido nomen inponens ubi antea Ophiusa dicebatur. in eodem insulam spatiosam inclutn Tyragetae; abest a Pseudostomo Histri ostio CXXX. mox Axiacae cognomines flumini, ultra quos Crobyzi, flumen Rhode, sinus Saggarius, portus Ordesos et a Tyra CXX flumen Borysthenes lacusque et gens eodem nomine et oppidum ab mari recedens XV passuum, Olbiopolis et Miletopolis antiquis nominibus. 83 rursus litore portus Achaeorum, insula Achillis, tumulo eius viri clara, et ab ea CXXV passuum paeninsula ad formam gladii in transversum porrecta, exercitatione eiusdem cognominata Dromos Achilleos, cuius longitudinem LXXX tradidit Agrippa. totum eum tractum tenent Sardi Scythae et Siraci. inde silvestris regio Hylaeo mare, quo adluitur, cognominavit; Enoaecadioe vocantur incolae. ultra Panticapes amnes, qui Nomadas et Georgos disterminat, mos Acesinus. quidam Panticapen confluere intra Olbiam cum Borysthene tradunt, diligentiores Hypanim, tanto errore eorum, qui illum in Asiae parte prodidere.
84 Mare subit magno recessu, donec V passuum intervallo absit a Maeotide, vasta ambiens spatia multasque gentes. sinus Carcinites appellatur. flumen Pacyris; oppida Navarum, Carcine. a tergo lacus Buces, fossa emissus in mare. ipse Buces a Coreto, Maeoti lacus sinu, petroso discluditur dorso. recipit amnes Bucem, Gerrhum. Hypanim, ex diverso venientes tractu. nam Gerrhus Basilidas et Nomadas separat, Hypanis per Nomadas et Hylaeos fluit, manu facto alveo in Bucen, naturali in Coretum. regio Scythiae Sindica nominatur.
85 Sed a Carcinite Taurica incipit, quondam mari circumfusa et ipsa qua nunc campi iacent; dein vastis attollitur iugis. triginta sunt eorum populi, ex iis mediterranei XXIII; VI oppida Orgociini, Characeni, Assyrani, Stactari, Acisalitae, Caliordi. iugum ipsum Scythotauri tenent; cluduntur ab occidente Cherroneso Nea, ab ortu Scythis Satarcis. in ora a Carcine oppida Taphrae in ipsis angustiis paeninsulae, mox Heraclea Cherronesus, libertate a Romanis donatum; Megarice vocabatur antea, praecipui nitoris, in toto eo tractu custoditis Graeciae moribus,V passuum ambiente muro. 86 inde Parthenium promunturium, Taurorum civitas Placia, Symbolum portus, promunturium Criu Metopon adverso Carambico Asiae promunturio, per medium Euxinum procurrens CLXX intervallo, quae maxime ratio Scythici arcus formam efficit. ab eo Taurorum portus multi et lacus. oppidum Theodosia a Criu Metopo CXXV p., a Cheroneso vero CLXV. ultra fuere oppida Cytae, Zephyrium, Acrae, Nymphaeum, Dia. 87 restat longe validissimum in ipso Bospori introitu Panticapaeum Milesiorum, a Theodosia LXXXVII:D p., a Cimmerio vero oppido trans fretum sito MM:D, ut diximus, passuum. haec ibi latitudo Asiam ab Europa separat, eaque ipsa pedibus plerumque pervia glaciato freto. Bospori Cimmerii longitudo XII:D passuum. oppida habet Hermisium, Myrmecium et intus insulam Alopecen. per Maeotim autem ab extremo Isthmo, qui locus Taphrase vocatur, ad os Bospori CCLX longitudo colligit.
88 A Taphris per continentem introrsus tenent Auchetae, apud quos Hypanis oritur, Neuroe, apud quos Borysthenes, Geloni, Thyssagetae, Budini, Basilidae et careuleo capillo Agathyrsi. super eos Nomades, deinde Anthropophagi, a Buce vero super Maeotim Sauromatae et Essedones. at per oram ad Tanain usque ad Maeotae, a quibus lacus nomen accepit, ultimique a tergo eorum Arimaspi. mox Ripaei montes et adsiduo nivis casu pinnarum similitudine Pterophoros appellata regio, pars mundi damnata a rerum natura et densa mersa caligine neque in alio quam rigoris opere gelidisque Aquilonis conceptaculis.
89 Pone eos montes ultraque Aquilonem gens felix, si credimus, quos Hyperboreos appellavere, annoso degit aevo, fabulosis celebrata miraculis. ibi creduntur esse cardines mundi extremique siderum ambitus semenstri luce [et una die] solis adversi, non, ut imperiti dixere, ab aequinoctio verno in autmnum: semel in anno solstitio oriuntur iis soles brumaque semel occidunt. regio aprica, felici temperie, omni adflatu noxio carens. domus iis nemora lucique, et deorum cutus viritim gregatimque, discordia ignota et aegritudo omnis. mors non nisi satietate vitae epulatis delibutoque senio luxu e quadam rupe in mare salientibus; hoc genus sepulturae beatissimum. 90 quidam eos in prima parte Asiae litorum posuere, non in Europa, quia sunt ibi similitudine et situs Attacorum nomine. alii medios fecere eos inter utrumque solem, antipodum occasus exorientemque nostrum, quod fieri nullo modo potest tam vasto mari interveniente. qui alibi quam in semenstri luce constituere eos, serer matutinis, meridie metere, occidente fetus arborum decerpere, noctibus in specus condi tradiderunt. 91 nec licet dubitare de genete ea: tot auctores produnt frugum primitias solitos Delum mittere Apollini, quem praecipue colunt. virgines ferebant eas, hospitiis gentium per annos aliquot venerabiles, donec violata fide in proximis accolarum finibus deponere sacra ea instituere iique ad conterminos deferre atque ita Delum usque. mox et hoc ipsum exolevit. Sarmatiae, Scythiae, Tauricae omnisque a Borysthene amne tractus longitudo DCCCCLXXX, latitudo DCCXVI a M. Agrippa tradita est. ego incertam in hac terrarum parte mensuram arbitror.
Verum instituto ordine reliqua huius sinus dicantur, et maria quidem eius nuncupavimus.
XXVII
92 Hellespontus insulas non habet in Europa dicendas. in Ponto duae, M:D ab Europa, XIIII ab ostio, Cyaneae, ab aliis Symplegades appellatae traditaeque fabulis inter se concucurrisse, quoniam parvo discretae intervallo ex adverso intrantibus geminae cernebantur paulumque deflexa acie coeuntium speciem praebebant. citra Histrum Apolloniatarum una,LXXX p. a Bosporo Thracio, ex qua M. Lucullus Capitolium Apollinem advexit. inter ostia Histri quae essent diximus. 93 ante Borysthenen Achillea est supra dicta, eadem Leuce et Macaron appellata. hanc temporum horum demonstratio a Borysthene CXL ponit, a Tyra CXX, a Peuce insula L; cingitur circiter X p. reliquae in Carcinite sinu Cephalonesos, Spodusa, Macra. non est omittenda multorum opinio, priusquam digrediamur a Ponto, qui maria omnia interiora illo capite nasci, non Gaditano freto, existimavere, haut inprobabili argumento, quoniam aestus semper e Ponto profluens numquam reciprocet.
94 Exeundum deinde est, ut extera Europae dicantur, transgressisque Ripaeos montes litus oceani septentrionalis in laeva, donec perveniatur Gadis, legendum. insulae complures sine nominibus eo situ traduntur, ex quibus ante Scythiam quae appellatur Baunonia unam abesse diei cursu, in quam veris tempore fluctibus electrum eiciatur, Timaeus prodidit. reliqua litora incerta. signata fama septentrionalis oceani. Amalchium eum Hecataeus appellat a Parapaniso amne, qua Scythiam adluit, quod nomen eius gentis lingua significat congelatum. 95 Philemon Morimarusam a Cimbris vocari, hoc est mortuum mare, inde usque ad promunturium Rusbeas, ultra deinde Cronium. Xenophon Lampsacenus a litore Scytharum tridui navigatione insulam esse inmensae magnitudinis Balciam tradit, eandem Pytheas Basiliam nominat. feruntur et Oeonae, in quibus ovis avium et avenis incolae vivant, aliae, in quibus equinis pedibus homines nascantur, Hippopodes appellati, Phanesiorum aliae, in quibus nuda alioqui corpora praegrandes ipsorum aures tota contegant.
96 Incipit deinde clarior aperiri fama ab gente Inguaeonum, quae est prima in Germania. mons Saevo ibi, inmensus nec Ripaeis iugis minor, inmanem ad Cimbrorum usque promunturium efficit sinum, qui Codanus vocatur, refertus insulis, quarum clarissima est Scatinavia, inconpertae magnitudinis, portionem tantum eius, quod notum sit, Hillevionum gente quingentis incolente pagis: quare alterum orbem terrarum eam appellant. nec minor est opinione Aeningia. 97 quidam haec habitari ad Vistlam usque fluvium a Sarmatis, Venedis, Sciris, Hirris tradunt, sinum Cylipenum vocari et in ostio eius insulam Latrim, mox alterum sinum Lagnum, conterminum Cimbris. promunturium Cimbrorum excurrens in maria longe paeninsulam efficit, quae Tastris appellatur. XXIII inde insulae Romanis armis cognitae. earum nobilissimae Burcana, Fabaria nostris dicta a frugis multitudine sponte provenientis, item Glaesaria a sucino militiae appellata, barbaris Austeravia, praeterque Actania.
XXVIII
XXIX
98 Toto autem mari ad Scaldim usque fluvium Germaniae accolunt gentes, haud explicabili mesnura: tam inmodica prodentium discordia est. Graeci et quidam nostri |XXV| oram Germaniae tradiderunt, Agrippa cum Raetia et Norico longitudinem DCXXXVI, latitudinem CCXLVIII, 99 si coniectare permittitur, haut multum ora deerit Graecorum opinioni et longitudini ab Agrippa proditae. Germanorum genera quinque: Vandili, quorum pars Burgodiones, Varinnae, Charini, Gutones. alterum genus Inguaeones, quorum pars Cimbri, Teutoni ac Chaucorum gentes. 100 proximi autem Rheno Istuaeones, quorum ..... mediterranei Hermiones, quorum Suebi, Hermunduri, Chatti, Cherusci. quinta pars Peucini, Basternae, supra dictis contermini Dacis. amnes clari in oceanum defluunt Guthalus, Visculus sive Vistla, Albis, Visurgis, Amisis, Rhenus, Mosa. introrsus vero nullo inferius nobilitate Hercynium iugum praetenditur. 101 in Rheno autem ipso, prope C in longitudinem, nobilissima Batavorum insula et Cannenefatium et aliae Frisiorum, Chaucorum, Frisiavonum, Sturiorum, Marsaciorum, quae sternuntur inter Helinium ac Flevum. ita appellantur ostia, in quae effusus Rhenus a septentrione in lacus, ab occidente in amnem Mosam se spargit, medio inter haec ore modicum nomini suo custodiens alveum
XXX
102 Ex adverso huius situs Britannia insula, clara Graecis nostrisque monimentis, inter septentrionem et occidentem iacet, Germaniae, Galliae, Hispaniae, multo maximis Europae partibus, magno intervallo adversa. Albion ipsi nomen fuit, cum Britanniae vocarentur omnes de quibus mox paulo dicemus. haec abest a Gesoriaco Morinorum gentis litore proximo traiectu L. circuitu patere |XXXXVIII|:LXXV Pytheas et Isidorus tradunt, XXX prope iam annis notitiam eius Romanis armis non ultra vicinitatem silvae Calidoniae propagantibus. Agrippa longitudinem DCCC esse, latitudinem CCC credit, eandem Hiberniae, sed longitudinem CC minorem. 103 super eam haec sita abest brevissimo transitu a Silurum gente XXX. reliquarum nulla CXXV amplior circuitu proditur. sunt autem XL Orcades, modicis inter se discretae spatiis, VII Haemodae, XXX Hebudes et inter Hiberniam ac Britanniam Mona, Monapia, Riginia, Vectis, Silumnus, Andros, infra vero Samnis et Axanthos et ab adversa in Germanicum mare sparsae Glaesiae, quas Electridas Graeci recentiores appellavere, quod ibi electrum nasceretur. 104 ultima omnium quae memorantur Tyle, in qua solstitio nullas esse noctes indicavimus, cancri signum sole transeunte, nullosque contra per brumam dies. hoc quidam senis mensibus continuis fieri arbitrantur. Timaeus historicus a Britannia introrsus sex dierum navigatione abesse dicit insulam Ictim, in qua candidum plumbum proveniat; ad eam Britannos vitilibus navigiis corio circumsutis navigare. a Tyle unius diei navigatione mare concretum a nonnullis Cronium appellatur.
XXXI
105 Gallia omnis Comata uno nomine appellata in tria populorum genera dividitur, amnibus maxime dinstincta. a Scalde ad Sequanam Belgica, ab eo ad Garunnam Celtica eademque Lugdunensis, inde ad Pyrenaei montis excursum Aquitanica, Aremorica antea dicta. universam oram |XVII|:L Agrippa, Galliarum inter Rhenum et Pyrenaeum atque oceanum ac montes Cebennam et Iures, quibus Narbonensem Galliam excludit, longitudinem CCCCXX, latitudinem CCCXVIII computavit. 106 a Scaldi incolunt [texero] Texuandri pluribus nominibus, dein Menapi, Morini ora Marsacis iuncti pago qui Gesoriacus vocatur, Britanni, Ambiani, Bellovaci, Bassi. introrsus Catoslugi, Atrebates, Nervi liberi, Veromandui, Suaeuconi, Suessiones liberi, Ulmanectes liberi, Tungri, Sunuci, Frisiavones, Baetasi, Leuci liberi, Treveri liberi antea et Lingones foederati, Remi foederati, Mediomatrici, Sequani, Raurici, Helveti, coloniae Equestris et Raurica. Rhenum autem accolentes Germaniae gentium in eadem provincia Nemetes, Triboci, Vangiones, in Ubis colonia Agrippinensis, Guberni, Batavi et quos in insulis diximus Rheni.
XXXII
107 Lugdunensis Gallia habet Lexovios, Veliocasses, Caletos, Venetos, Abrincatuos, Ossismos, flumen clarum Ligerem, sed paeninsulam spectatiorem excurrentem in oceanum a fine Ossismorum circuitu DCXXV, cervice in latitudinem CXXV. ultra eum Namnetes, intus autem Aedui foederati, Carnuteni foederati, Boi, Senones, Aulerci qui cognominantur Eburovices et qui Cenomani, Meldi liberi, Parisi, Tricasses, Andecavi, Viducasses, Bodiocasses, Venelli, Coriosvelites, Diablinti, Riedones, Turones, Atesui, Segusiavi liberi, in quorum agro colonia Lugudunum.
XXXIII
108 Aquitanicae sunt Ambilatri, Anagnutes, Pictones, Santoni liberi, Bituriges liberi cognomine Vivisci, Aquitani, unde nomen provinciae, Sediboviates. mox in oppidum contributi Convenae, Begerri, Tarbelli Quattrosignani, Cocosates Sexsignani, Venami, Onobrisates, Belendi, saltus Pyrenaeus infraque Monesi, Oscidates Montani, Sybillates, Camponi, Bercorcates, Pinpedunni, Lassunni, Vellates, Toruates, Consoranni, Ausci, Elusates, Sottiates, Oscidates Campestres, Succasses, Latusates, Basaboiates, Vassei, Sennates, Cambolectri Agessinates. 109 Pictonibus iuncti autem Bituriges liberi qui Cubi appellantur, dein Lemovices, Arverni liberi, Vellavi liberi, Gabales. rursus Narbonensi provinciae contermini Ruteni, Cadurci, Nitiobriges Tarneque amne discreti a Tolosanis Petrocori.
Maria circa oram ad Rhenum septentrionalis oceanus. inter Rhenum et Sequanam Britannicus, inter id et Pyrenaeum Gallicus. insulae conplures Venestorum et quae Veneticae appellantur et in Aquitanico sinu Vliaros.
XXXIV
110 A Pyrenaei promunturio Hispania incipit, angustior non Gallia modo, verum etiam semet ipsa, ut diximus, inmesnum quantum hinc oceano, illinc Hiberico mari comprimentibus. ipsa Pyrenaei iuga ab exortu aequinoctiali in occasum brumalem breviores quam latere meridiano Hispanias faciunt. proxima ora citerioris est eiusdemque Tarraconensis situs. a Pyrenaeo per oceanum Vasconum saltus, Olarso, Vardulorum oppida, Morogi, Menosca, Vesperies, Amanum portus, ubi nunc Flaviobrica colonia. 111 civitatium novem regio Cantabrorum. flumen Sauga. portus Victoriae Iuliobrigensium; ab eo loco fontes Hiberi XL p. portus Blendium. Orgenomesci e Cantabris; portus eorum Veseiasueca. regio Asturum, Noega oppidum. in paeninsula Paesici et deinde conventus Lucensis a flumine Navia Albiones, Cibarci, Egi, Varri cognomine Namarini, Adovi, Arroni, Arrotrebae. promunturium Celticum, amnes Florius, Nelo. Celtici cognomine Neri et super Tamarci, quorum in paeninsula tres area Sestianae Augusto dicatae, Copori, oppidum Noeta, Celtici cognomine Praestamarci, Cileni. ex insulis nominandae Corticata et Aunios. 112 a Cilenis conventus Bracarum Helleni, Grovi, castellum Tyde, Graecorum subolis omnia. iae Siccae, oppidum Abobrica. Minius amnis, IIII ore spatiosus, Leuni, Surbi, Bracarum oppidum Augusta, quos super Gallaecis flumen Limia, Durius amnis e maximis Hispaniae, ortus in Pelendonibus et iuxta Numantiam lapsus, dein per Arevacos Vaccaeosque, disterminatis ab Asturia Vettonibus, a Lusitania Gallaecis, ibi quoque Turdulos a Bracaris arcens. omnis, quae dicta regio a Pyrenaeo, metallis referta auri, argenti, ferri, plumbi nigri albique.
XXXV
113 A Durio Lusitania incipit. Turduli veteres, Paesuri, flumen Vagia, oppidum Talabrica, oppidum et flumen Aeminium, oppida Conimbriga, Collippo, Eburobrittium. excurrit deinde in altum vasto cornu promunturium, quod aliqui Artabrum appellavere, alii Magnum, multi Olisiponense ab oppido, terras, maria, caelum discriminans. illo finitur Hispaniae latus et a circuitu eius incipit frons. 114 septentrio hinc oceanusque Gallicus, occasus illinc, oceanus Atlanticus. promunturi excursum LX prodidere, alii XC, ad Pyrenaeum inde non pauci |XII|:L, et ibi gentem Artabrum, quae numquam fuit, manifesto errore. Arrotrebas enim, quod ante Celticum diximus promunturium, hoc in loco posuere litteris permutatis. 115 erratum et in amnibus inclutis. ab Minio, quem supra diximus, CC, ut auctor est Varro, abest Aeminius, quem alibi quidam intellegunt et Limaeam vocant, Oblivionis antiquis dictus multumque fabulosus, ab Durio Tagus CC interveniente Munda. Tagus auriferis harenis celebratur. ab eo CLX promunturium Sacrum e media prope Hispaniae fronte prosilit. |XIIII| inde ad Pyrenaeum medium colligi Varro tradit, ad Anam vero, quo Lusitaniam a Baetica discrevimus, CXXVI, a Gadibus CII additis. 116 gentes Celtici Turduli et circa Tagum Vettones, ab Ana ad Sacrum Lusitani. oppida a Tago memorabilia in ora Olisipo, equarum e favonio vento conceptu nobile, Salacia cognominata Urbs Imperatoria, Merobrica. promunturium Sacrum et alterum Cuneus. oppida Ossonoba, Balsa, Myrtilis.
117 Universa provincia dividitur in conventus tres, Emeritensem, Pacensem, Scalabitanum, tota populorum XLV, in quibus coloniae sunt quinque, municipium civium Romanorum, Latii antiqui III, stipendiaria XXXVI. coloniae Augusta Emerita, Anae fluvio adposita, Metellinensis, Pacensis, Norbensis Caesarina cognomine; contributa sunt in eam Castra Servilia, Castra Caecilia. qunita est Scalabis quae Praesidium Iulium vocatur. municipium civium Romanorum Olisipo, Felicitas Iulia cognominatum. oppida veteris Latii Ebora, quod item Liberalitas Iulia, et Myrtilis ac Salacia, quae dixmu. 118 stipendiariorum quos nominare non pigeat, praeter iam dictos in Baeticae cognominibus, Augustobrigenses, Aeminienses, Aranditani, Arabricenses, Balsenses, Caesarobrigenses, Caperenses, Caurienses, Colarni, Cibilitani, Cocnordienses, Elbocori, Interannienses, Lancienses, Mirobrigenses qui Celtici cognominantur, Medubrigenses qui Plumbari, Ocelenses, Turduli qui Bardili et Tapori.
Lusitaniam cum Asturia et Gallaecia patere longitudine DXL, latitudine DXXXVI, Agrippa prodidit. omnes autem Hispaniae a duobus Pyrenaei promunturiis per maria totius orae circuitu |XXVIIII|:XXIIII colligere existimantur, ab aliis |XXVI|.
XXXVI
119 Ex adverso Celtiberiae conplures sunt iae, Cassiterides dictae Graecis a fertilitate plumbi, et e regione Arrotrebarum promunturi Deorum VI, quas aliqui Fortunatas appellavere. in ipso vero capite Baeticae ab ostio freti p. XXV Gadis, longa, ut Polybius scribit, XII, lata III. abest a continente proxima parte minus pedes DCC, reliqua plus VII. ipsius spatium XV est. habet oppidum civium Romanorum, qui appellantur Augustani Urbe Iulia Gaditana. 120 ab eo latere, quo Hispaniam spectat, passibus fere C altera ia est, longa M passus, M lata, in qua prius oppidum Gadium fuit. vocatur ab Ephoro et Philistide Erythea, a Timaeo et Sileno Aphrodisias, ab indigenis Iunonis. maiorem Timaeus Cotinusam aput eos vocitatam ait; nostri Tarteson appellant, Poeni Gadir, ita Punica lingua saepem significante. Erythea dicta est, quoniam Tyri aborigines earum orti ab Erythro mari ferebantur. in hac Geryones habitasse a quibusdam existimatur, cuius armenta Hercules abduxerit. sunt qui aliam esse eam et ctra Lusitaniam arbitrentur, eodemque nomine quandam ibi appellant.
XXXVII
121 Peracto ambitu Europae reddenda consummatio est, ne quid non in expedito sit noscere volentibus. longitudinem eius Artemidorus atque Isidorus a Tanai Gades |LXXXVII|:XIIII prodiderunt. Polybius latitudinem Europae ab Italia ad oceanum scripsit |XII|:L esse, etiam tum incomperta magnitudine. 122 est autem ipsius Italiae, ut diximus, |X|:XX ad Alpes, unde Lugdunum et ad portum Morinorum Britannicum, qua videtur mensuram agere Polybius, |XI|:LXVIIII. sed certior mensura ac longior ad occasum solis aestivi ostiumque Rheni per castra legionum Germaniae ab iisdem Alpibus derigitur, |XII|:XLIII.
Hinc deinde Africa atque Asia dicentur.
Liber III Liber V
Liber V
Gaius Plinius SecundusNaturalis Historia077 - 78 p.C.n.
Gaius Plinius Secundus
Naturalis Historia
Liber V
77 - 78 p.C.n.
Liber IV Liber VI
I
1 Africam Graeci Libyam appellavere et mare ante eam Libycum; Aegyptio finitur, nec alia pars terrarum pauciores recipit sinus, longe ab occidente litorum obliquo spatio. populorum eius oppidorumque nomina vel maxime sunt ineffabilia praeterquam ipsorum linguis, et alias castella ferme inhabitant.
2 Principio terrarum Mauretaniae appellantur, usque ad C. Caesarem Germanici filium regna, saevitia eius in duas divisere provincias. promunturium oceani extumum Ampelusia nominatur a Graecis. oppida fuere Lissa et Cottae ultra columnas Herculis, nunc est Tingi, quondam ab Antaeo conditum, postea a Claudio Caesare, cum coloniam facerete, appellatum Traducta Iulia. abest a Baelone oppido Baeticae proximo traiectu XXX. ab eo XXV in ora oceani colonia Augusti Iulia Constantia Zulil, regum dicioni exempta et iura in Baeticam petere iussa. ab ea XXXV colonia a Claudio Caesare facta Lixos, vel fabulosissime antiquis narrata:
3 ibi regia Antaei certamenque cum Hercule et Hesperidum horti. adfunditur autem aestuarium e mari flexuoso meatu, in quo dracones custodiae instar fuisse nunc interpretantur. amplectitur intra se insulam, quam solam e vicino tractu aliquanto excelsiore non tamen aestus maris inundant. exstat in ea et ara Herculis nec praeter oleastros aliud ex narrato illo aurifero nemore.
4 minus profecto mirentur portentosa Graeciae mendacia de his et amne Lixo prodita qui cogitent nostros nuperque paulo minus monstrifica quaedam de iisdem tradidisse, praevalidam hanc urbem maioremque Magna Carthagine, praeterea ex adverso eius sitam et prope inmenso tractu ab Tingi, quaeque alia Cornelius Nepos avidissime credidit.
5 ab Lixo XL in mediterraneo altera Augusta colonia est Babba, Iulia Campestris appellata, et tertia Banasa LXXV p., Valentia cognominata. ab ea XXXV Volubile oppidum, tantundem a mari utroque distans. at in ora a Lixo L amnis Sububus, praeter Banasam coloniam defluens, magnificus et navigabilis. ab eo totidem milibus oppidum Sala, eiusdem nominis fluvio inpositum, iam solitudinibus vicinum elephantorumque gregibus infestum, multo tamen magis Autololum gente, per quam iter est ad montem Africae vel fabulosissimum Atlantem.
6 E mediis hunc harenis in caelum attolli prodidere, asperum, squalentem qua vergat ad litora oceani, cui conomen inposuit, eundem opacum nemorosumque et scatebris fontium riguum qua spectet Africam, fructibus omnium generum sponte ita subnascentibus, ut numquam satias voluptatibus desit.
7 incolarum neminem interdiu cerni; silere omnia haut alio quam solitudinum horrore; subire tacitam religionem animos propius accedentium praeterque horrorem elati subter nubila atque in vicina lunaris circuli. eundem noctibus micare crebris ignibus, Aegipanum Satyrorumque lascivia inpleri, tibiarum ac fistulae cantu tympanorumque et cymbalorum sonitu strepere. haec celebrati auctores prodidere praeter Herculi et Perseo laborata ibi. spatium ad eum inmensum incertumque.
8 fuere et Hannonis Carthaginiensium ducis commentarii Punicis rebus florentissimis explorare ambitum Africae iussi, quem secuti plerique e Graecis nostrisque et alia quidem fabulosa et urbes multas ab eo conditas ibi prodidere, quarum nec memoria alia nec vestigium exstat.
9 Scipione Aemiliano res in Africa gerente Polybius annalium conditor, ab eo accepta classe scrutandi illius orbis gratia circumvectus, prodidit a monte eo ad occasum versus saltus plenos feris, quas generat Africa; ad flumen Anatim CCCCLXXXXVI, ab eo Lixum CCV. Agrippa Lixum a Gaditano freto CXII abesse; inde sinum qui vocetur Sagigi, oppidum in promunturio Mulelacha, flumina Sububam et Salat, portum Rutubis a Lixo CCXXIIII, inde promunturium Solis, portum Rhysaddir, Gaetulos Autoteles, flumen Quosenum, gentes Selatitos et Masatos, flumen Masathat, flumen Darat, in quo crocodilos gigni.
10 dein sinum DCXVI includi montis Bracae promunturio excurrente in occasum, quod appelletur Surrentium. postea flumen Salsum, ultra quod Aethiopas Perorsos, quorum a tergo Pharusios. his iungi in mediterraneo Gaetulos Daras, at in ora Aethiopas Daratitas, flumen Bambotum, crocodilis et hippopotamis refertum. ab eo montes perpetuos usque ad eum, quem Theon Ocema dicemus. inde ad promunturium Hesperu navigationem dierum ac noctium decem. in medio eo spatio Atlantem locavit, ceteris omnibus in extremis Mauretaniae proditum.
11 Romana arma primum Claudio principe in Mauretania bellavere, Ptolemaeum regem a Gaio Caesare interemptum ulciscente liberto Aedemone, refugientibusque barbaris ventum constat ad montem Atlantem. nec solum consulatu perfunctis atque e senatu ducibus, qui tum res gessere, sed equitibus quoque Romanis, qui ex eo preafuere ibi, Atlantem penetrasse in gloria fuit.
12 quinque sunt, ut diximus, Romanae coloniae in ea provincia, perviumque famae videri potest, sed id plerumque fallacissimum experimento deprehenditur, quia dignitates, si indagare vera pigeat, ignorantiae pudore mentiri non piget, haut alio fidei proniore lapsu quam ubi falsae rei gravis auctor existit. equidem minus miror inconperta quaedam esse equestris ordinis viris, iam vero et senatum inde intrantibus, quam luxuriae, cuius efficacissima vis sentitur atque maxima, cum ebori, citro silvae exquirantur, omnes scipuli Gaetuli muricibus, purpuris.
13 indigenae tamen tradunt in ora ab Salat CL flumen Asanam, marino haustu, sed portu spectabile, mox amnem, quem vocant Fut, ab eo ad Dirim — hoc enim Atlanti nomen esse eorum lingua convenit —CC, interveniente flumine, cui nomen est Ivor. ibi pauca extare circa vestigia habitati quondam soli, vinearum palmetorumque reliquias.
14 Suetonius Paulinus, quem consulem vidimus, primus Romanorum ducum transgressus quoque Atlantem aliquot milium spatio, prodidit de excelsitate quidem eius quae ceteri, imas radices densis altisque repletas silvis incognito genere arborum, proceritatem spectabilem esse enodi nitore, frondes cupressi similes praeterquem gravitate odoris, tenui eas obduci lanugine, quibus addita arte posse quales e bombyce vestes confici. verticem altis etiam aestate operiri nivibus.
15 decumis se eo pervenisse castris et ultra ad fluvium, qui Ger vocatur, per solitudines nigri pulveris, eminentibus interdum velut exustis cautibus, loca inhabitabilia fervore, quamquam hiberno tempore, experto. qui proximos inhabitent saltus, refertos elephantorum ferarumque et serpentium omni genere, Canarios appellari, quippe victum eius animalis promiscuum iis esse et dividua ferarum viscera.
16 iunctam Aethiopum gentem, quos Perorsos vocant, satis constat. Iuba Ptolemaei pater, qui primus utrique Mauretaniae imperitavit, studiorum claritate memorabilior etiam quam regno, similia prodidit de Atlante, praeterque gigni herbam ibi euphorbeam nomine, ab inventore medico suo appellatam. cuius lacteum sucum miris laudibus celebrat in claritate visus contraque serpentes et venena omnia privatim dicato volumine. et satis superque de Atlante.
17 Tingitanae provinciae longitudo CLXX est. gentes in ea: quondam praecipua Maurorum — unde nomen — quos plerique Maurusios dixerunt, attenuata bellis ad paucas recidit familias. proxima illi Masaesylorum fuerat; simili modo extincta est. Gaetulae nunc tenent gentes, Baniurae multoque validissimi Autololes et horum pars quondam Nesimi, qui avolsi iis propriam fecere gentem versi ad Aethiopas.
18 ipsa provincia ab oriente montuosa fert elephantos, in Abila quoque monte et quos Septem Fratres a simili altitudine appellant. freto imminent iuncti Abilae. ab iis ora interni maris, flumen Tamuda navigabile, quondam et oppidum, flumen Laud, et ipsum navigiorum capax.Rhysaddiroppidum et portus, Malvane fluvius navigabilis.
19 Siga oppidum ex adverso Malacae in Hispania siti, Syphacis regia, alterius iam Mauretaniae. namque diu regum nomina obtinuere, ut Bogutiana appellaretur extuma, itemque Bocchi quae Caesariensis. ab ea portus Magnus, a spatio appellatus, civium Romanorum oppido. amnis Mulucha, Bocchi Masaesylorumque finis. Quiza Cenitana peregrinorum oppidum, Arsennaria Latinorum, III a mari;
20 Cartenna, colonia Augusti legione secunda, item colonia eiusdem deducta cohorte praetoria Gunugu. promunturium Apollinis oppidumque ibi celeberrimum Caesarea, ante vocitatum Iol, Iubae regia a Divo Claudio coloniae iure donata; eiusdem iussu deductis veteranis Oppidum Novum et Latio dato Tipasa, itemque a Vespasiano Imperatore eodem munere donatum Icosium; colonia Augusti Rusguniae, Rusucuriu civitate honoratum a Claudio, Rusazus colonia Augusti, Saldae colonia eiusdem, item Igilgili;
21 oppidum Tucca, inpositum mari et flumini Ampsagae. intus colonia Augusta, quae item Succhabar, item Tubusuptu, civitates Timici, Tigavae. flumina Sardabal, Aves, Nabar. gens Macurebi, flumen Usar, gens Nababes. flumen Ampsaga abest a Caesarea CCCXXII. utriusque Mauretaniae longitudo |X| XXXVIII, latitudo CCCCLXVII.
II
22 Ab Ampsaga Numidia est, Masinissae clara nomine, Metagonitis terra a Graecis appellata, Numidae vero Nomades a permutandis pabulis, mapalia sua, hoc est domos, plaustris circumferentes. oppida Chullu, Rusicade, et ab eo ad XLVIII in mediterraneo colonia Cirta Sittianorum cognomine, et alia intus Sicca liberumque oppidum Bulla Regia. at in ora Tacatua, Hippo Regius, flumen Armua, oppidum Thabraca civium Romanorum, Tusca fluvius, Numidiae finis. nec praeter marmoris Numidici ferarumque proventum aliud insigne ei.
III
23 A Tusca Zeugitana regio et quae proprie vocetur Africa est. tria promunturia, Candidum, mox Apollinis adversum Sardiniae, Mercuri adversum Siciliae, in altum procurrentia duos efficiunt sinus, Hipponiensem proximum ab oppido quod Hipponem Dirutum vocant, Diarrhytum Graecis dictum propter aquarum rigua. cui finitimum Theudalis inmune oppidum, longius a litore.
24 dein promunturium Apollinis et in altero sinu Utica civium Romanorum, Catonis morte nobilis, flumen Bagrada, locus Castra Cornelia, colonia Carthago Magnae in vestigiis Carthaginis, colonia Maxula, oppida Carpi, Missua et liberum Clypea in promunturio Mercuri, item libera Curubis, Neapolis. mox Africae ipsius alia distinctio. Libyphoenices vocantur qui Byzacium incolunt. ita appellatur regio CCL p. circuitu, fertilitatis eximiae, cum centesima fruge agricolis faenus reddente terra.
25 hic oppida Leptis, Hadrumetum, Ruspina, Thapsus. inde Thenae, Aves, Macomades, Tacape, Sabrata, contingens Syrtim Minorem, ad quam Numidiae et Africae ab Ampsaga longitudo DLXXX, latitudo, qua cognitum est, CC. ea pars, quam Africam appellavimus, dividitur in duas provincias, veterem et novam, discretas fossa inter Africanum sequentem et reges Thenas usque perducta, quod oppidum a Carthagine abest CCXVI.
IV
26 Tertius sinus dividitur in geminos, duarum Syrtium vadoso ac reciproco mari diros. ad proximam, quae minor est, a Carthagine CCC Polybius tradit, ipsam centum milium passuum aditu, trecentorum ambitu. et terrae autem siderum observatione ad eam per deserta .... harenis perque serpentes iter est. excipiunt saltus repleti ferarum multitudine introrsus elephantorum solitudines, nox deserta vasta ultraque Garamantes, ab Augilis dierum XII itinere distantes.
27 super illos fuere gens Psylli, super quos lacus Lycomedis, desertis circumdatus. Augilae ipsi medio fere spatio locantur, ab Aethiopia, quae ad occidentem vergit, et a regione, quae inter duas Syrtis interiacet, pari utrimque intervallo, sed litore inter duas Syrtis CCL. ibi civitas Oeensis, Cinyps fluvius ac regio, oppida Neapolis, Taphra, Habrotonum, Leptis altera, quae cognominatur Magna. inde Syrtis Maior, circuitu DCXXV, aditu autem CCCXII, [inde] accolit gens Cisippadum.
28 in intimo sinu fuit ora Lotophagon, quos quidam Machroas dixere, ad Philaenorum aras; ex harena sunt hae. ab iis non procul a continente palus vasta amnem Tritonem nomenque ab eo accipiti, Pallantias appellata Callimacho et citra Minorem Syrtim esse dicta, multis vero inter duas Syrtis. promunturium, quod Maiorem cludit, Borion appellatur. ultra Cyrenaica provincia.
29 Ad hunc finem Africa a fluvio Ampsaga populos DXVI habet, qui Romano pareant imperio, in his colonias sex, praeter iam dictas Uthinam, Thuburbi. oppida civium Romanorum XV, ex quibus in mediterraneo dicenda Absuritanum, Abutucense, Aboriense, Canopicum, Chiniavense, Simithuense, Thunusidense, Thuburnicense, Thinidrumense, Tibigense, Ucitana duo, Maius et Minus, Vagense. oppidum Latinum unum Uzalitanum. oppidum stipendiarium unum Castris Corneliis.
30 oppida libera XXX, ex quibus dicenda intus Achollitanum, Accaritanum, Avittense, Abziritanum, Canopitanum, Melizitanum, Materense, Salaphitanum, Tusdritanum, Thisicense, Tunisense, Theudense, Tagesense, Tigiense, Ulusubburitanum, Vagense aliud, ...ense, Zamense. ex reliquo numero non civitates tantum, sed plerique etiam nationes iure dici possunt, ut Nattabutes, Capsitani, Musulami, Sabarbares, Massyli, Nicives, Vamacures, Cinithi, Musuni, Marchubi et tota Gaetulia ad flumen Nigrim, qui Africam ab Aethiopia dirimit.
V
VI
31 Cyrenaica, eadem Pentapolitana regio, inlustratur Hammonis oraculo, quod a Cyrenis abest CCCC p., fonte Solis, urbibus maxime quinque, Berenice, Arsinoe, Ptolemaide, Apollonia ipsaque Cyrene. Berenice in Syrtis extimo cornu est, quondam vocata Hesperidum supra dictarum, vagantibus Graeciae fabulis. nec procul ante oppidum fluvius Lethon, lucus sacer, ubi horti memorantur.
32 abest ab Lepi CCCLXXV. ab ea Arsinoe, Teuchira vocitata, XLIII et deinde Ptolemais, antiquo nomine Barce, XXII. mox XL promunturium Phycuus per Creticum mare excurrit, distans CCCL p. a Taenaro Laconicae promunturio, a Creto vero ipsa CXXV. post id Cyrene, ab mari XI passuum, a Phycunte Apolloniam XXIIII, ad Cherronesum LXXXVIII, unde Catabathmum CCXVI.
33 accolunt Marmaridae, a Paraetoni ferme regione ad Syrtim Maiorem usque porrecti. post eos Acrauceles ac iam in ora Syrtis Nasamones, quos antea Mesamnones Grai appellavere ab argumento loci, medios inter harenas sitos. Cyrenaicus ager XV p. latitudine a litore et arboribus fertilis habetur, intus eodem spatio frugibus tantum, mox XXX latitudine et CCL longitudine lasere modo.
34 post Nasamones Asbytae et Macae vivunt; ultra eos Amantes XI dierum itinere a Syrtibus Maioribus ad occidentem et ipsi versus harenis circumdati, puteos tamen haut difficile binum ferme cubitorum altitudine inveniunt ibi restagnantibus Mauretaniae aquis. domos sale montibus suis exciso ceu lapide construunt. ab iis ad Trogodytas hiberni occasus plaga dierum septem iter, cum quibus commercium gemmae tantum, quam carbunculum vocamus, ex Aethiopia invectae.
35 intervenit ad solitudines Africae super Minorem Syrtim dictas versas Phazania, ubi gentem Phazaniorum urbesque Alelen et Cillibam subegimus, item Cidamum e regione Sabratae. ab iis mons longo spatio in occasu ab ortu tendit, Ater nostris dictus a natura, adusto similis aut solis repercussu accenso.
36 ultra eum deserta, Mathelgae oppidum Garamantum itemque Debris adfuso fonte a medio die ad mediam noctem aquis ferventibus totidemque horis ad medium diem rigentibus, clarissimumque Garama, caput Garamantum, omnia armis Romanis superata et a Cornelio Balbo triumphata, unius omnium curru externo et Quiritum iure donate; quippe Gadibus genito civitas Romana cum maiore Balbo patruo data est. et hoc mirum, supra dicta oppida ab eo capta auctores nostros prodidisse, ipsum in triumpho praeter Cidamum et Garamam omnium aliarum gentium urbiumque nomina ac simulacra duxisse, quae iere hoc ordine:
37 Tabudium oppidum, Niteris natio, Miglis Gemella oppidum, Bubeium natio vel oppidum, Enipi natio, Thuben oppidum, mons nomine Niger, Nitibrum, Rapsa oppida, Viscera natio, Decri oppidum, flumen Nathabur, Thapsagum oppidum, Tamiagi natio, Boin oppidum, Pege oppidum, flumen Dasibari, mox oppida continua Baracum, Buluba, Alasit, Galsa, Balla, Maxalla, Cizania, mons Gyri, in quo gemmas nasci titulus praecessit.
38 Histoire naturelle - Livre Vad Garamantas iter inexplicabile adhuc fuit, latronibus gentis eius puteos — qui sunt non alte fodiendi, si locorum notitia adsit — harenis operientibus. proxumo bello, quod cum Oeensibus gessere initiis Vespasiani Imperatoris, conpendium viae quadridui deprehensum est. hoc iter vocatur Praeter Caput Saxi. finis Cyrenaicus Catabathmos appellatur, oppidum et vallis repente convexa. ad eum terminum Cyrenaica Africa a Syrti Minore |X| LX in longitudinem patet, in latitudinem, qua cognitum est, DCCCCX.
39 Quae sequitur regio Mareotis Libya appellatur, Aegypto contermina. tenent Marmarides, Adyrmachidae, dein Mareotae. mensura a Catabathmo Paraetonium LXXXVI. in eo tractu intus Apis interest, nobilis religione Aegypti locus. ab eo Paraetonium LXX D, inde Alexandriam CC. latitudo CLXVIIII est. Eratosthenes a Cyrenis Alexandriam terrestri itinere DXXV prodit.
40 Agrippa totius Africae a mari Atlantico cum inferiore Aegypto |XXX| XXXX longitudinem, Polybius et Eratosthenes, diligentissimi existimati, ab oceano ad Carthaginem magnam |XI|, ab ea Canopum, Nili proximum ostium, |XVI| LXXXVIII fecerunt, Isidorus a Tingi Canopum |XXXVI| XCVII, Artemidorus XL M minus quam Isidorus.
VII
41 Insulas non ita multas complectuntur haec maria. clarissima est Meninx, longitudine XXV, latitudine XXII, ab Eratosthene Lotophagitis appellata; oppida habet duo, Meningen ab Africae latere et altero Thoar, ipsa a dextro Syrtis Minoris promunturio passibus MD sita. ab ea C p. contra laevum Cercina cum urbe eiusdem nominis libera, longa XXV, lata dimidium eius, ubi plurimum, at in extremo non plus V. huic perparva Carthaginem versus Cercinitis ponte iungitur.
42 ab iis L fere passuum Lepadusa, longa VI; mos Gaulos, Galata, cuius terra scorpiones, dirum animal Africae, necat. dicuntur et in Clupea emori, cuius ex adverso Cossyra cum oppido. at contra Carthaginis sinum duae Aegiomeroe, Arae autem scopuli auctores sunt et has quondam habitatas subsedisse.
VIII
43 Interiore autem ambitu Africae ad meridiem versus superque Gaetulos, intervenientibus desertis, primi omnium Libyes Aegyptii, deinde Leucoe Aethiopes habitant. super eos Aethiopum gentes Nigritae a quo dictum est flumine, Gymnetes Pharusi, iam oceanum attingentes quos in Mauretaniae fine diximus Perorsi. ab his omnibus vastae solitudines orientem versus usque ad Garamantas Augilasque et Trogodytas, verissima opinione eorum, qui desertis Africae duas Aethiopias superponunt, et ante omnes Homeri, qui bipertitos tradit Aethiopas, ad orientem occasumque versos.
44 Nigri fluvio eadem natura quae Nilo. calamum ac papyrum et easdem gignit animantes isdemque temporibus augescit. oritur inter Tarraelios Aethiopas et Oechalicas. horum oppidum Magium. quidam solitudinibus Blemmyas et Gamphasantas et Satyros et Himantopodas.
45 Atlantes degeneres sunt humani ritus, si credimus. nam neque nominum ullorum inter ipsos appellatio est et solem orientem occidentemque dira inprecatione contuentur ut exitialem ipsis agrisque, neque in somno visunt qualia reliqui mortales. Trogodytae specus excavant; hae illis domus, victus serpentium carnes, stridorque, non vox: adeo sermonis commercio carent. Garamantes matrimoniorum exortes passim cum feminis degunt. Augliae inferos tantum colunt. Gamphasantes, nudi proeliorumque expertes, nulli externo congregantur.
46 Blemmyes traduntur capita abesse, ore et oculis pectore adfixis; Satyris praeter figuram nihil moris humani; Aegipanum qualis vulgo pingitur forma; Himantopodes loripedes quidam, quibus serpendo ingredi natura sit; Pharusi, quondam Persae, comites fuisse Herculis ad Hesperidas tendentis. nec de Africa plura quae memorentur occurrunt.
IX
X
XI
47 Adhaeret Asia, quam patere a Canopico ostio ad Ponti ostio Timosthenes |XXVI|:XXXVIII p. tradit, ab ore autem Ponti ad os Maeotis Eratosthenes |XV| XLV, universam vero cum Aegypto ad Tanain Artemidorus et Isidorus |L| XIII DCCL. maria eius conplura ab accolis traxere nomina; quare simul indicabuntur.
48 Proxima Africae incolitur Aegyptus, introrsus ad meridiem recedens, donec a tergo praetendantur Aethiopes. inferiorem eius partem Nilus dextera laevaque divisus amplexu suo determinat, Canopico ostio ab Africa, ab Asia Pelusiaco, CLXX passuum intervallo. quam ob causam inter insulas quidam Aegyptum retulere, ita se findente Nilo, ut triquetram terrae figuram efficiat, ideoque multi Graecae litterae vocabulo Delta appellavere Aegyptum. mensura ab unitate alvei, unde se primum findit in latera, ad Canopicum ostium CLXVI, ad Pelusiacum CLVI est.
49 summa pars contermina Aethiopiae Thebais vocatur. dividitur in praefecturas oppidorum, quas nomous vocant: Ombiten, Apollonopoliten, Hermonthiten, Thiniten, Phaturiten, Coptiten, Tentyriten, Diospoliten, Antaeopoliten, Aphroditopoliten, Lycopoliten. quae iuxta Pelusium est regio nomos habet Pharbaethiten, Bubastiten, Sethroiten, Taniten. reliqua autem Arabicum, Hammoniacum tendentem ad Hammonis Iovis oraculum, Oxyrynchiten, Leontopoliten, Athribiten, Cynopoliten, Hermopoliten, Xoiten, Mendesium, Sebennyten, Cabasiten, Latopoliten, Heliopoliten, Prosopiten, Panopoliten, Busiriten, Onuphiten, Saiten, Ptenethum, Ptemphum, Naucratiten, Meteliten, Gynaecopoliten, Menelaiten, Alexandriae regionem, item Libyae, Mareotis.
50 Heracleopolites est in insula Nili longa p. L, in qua et oppidum, Herculis appellatum. Arsinoitae duo sunt; hi et Memphites usque ad summum Delta perveniunt, cui sunt contermini ex Africa duo Oasitae. quidam ex iis aliqua nomina permutant et substituunt alios nomos, ut Heroopoliten et Crocodilopoliten. inter Arsenoiten autem ac Memphiten lacus fuit circuitu CCL aut, ut Mucianus tradit, CCCCL et altitudinis quinquaginta passuum, inde LXII p. abest Memphis, quondam arx Aegypti regum, unde ad Hammonis oraculum XII dierum iter, ad scissuram autem Nili, quod appellavimus Delta, XV.
51 Nilus incertis ortus fontibus, ut per deserta et ardentia et inmenso longitudinis spatio ambulans famaque tantum inermi quaesitus sine bellis, quae ceteras omnes terras invenere, originem, ut Iuba rex potuit exquirere, in monte inferioris Mauretaniae non procul oceano habet lacu protinus stagnante, quem vocant Nilidem. ibi pisces reperiuntur alabetae, coracini, siluri. crocodilus quoque inde ob argumentum hoc Caesareae in Iseo dicatus ab eo spectatur hodie. praeterea observatum est, prout in Mauretania nives imbresve satiaverint, ita Nilum increscere.
52 ex hoc lacu profusus indignatur fluere per harenosa et squalentia conditque se aliquot dierum itinere, mox alio lacu maiore in Caesariensis Mauretaniae gente Masaesylum erumpit et hominum coetus veluti circumspicit, isdem animalium argumentis. iterum harenis receptus conditur rursus XX dierum desertis ad proximos Aethiopas atque, ubi iterum sensit hominem, prosilit, fonte, ut verisimile est, illo quem Nigrim vocavere.
53 inde Africam ab Aethiopia dispescens, etiamsi non protinus populis, feris tamen et beluis frequens silvarumque opifex, medios Aethiopas secat, cognominatus Astapus, quod illarum gentium lingua significat aquam e tenebris profluentem. insulas ita innumeras spargit quasdamque tam vastae magnitudinis, quamquam rapida celeritate, ut tamen dierum V cursu, non breviore, transvolet, circa clarissimam earum Meroen Astabores laevo alveo dictus, hoc est ramus aquae venientis e tenebris, dextra vero Astosapes, quod alteris significationem adicit, nec ante Nilus quam se totum aquis rursus concordibus iunxit, sic quoque etiamnum Giris ante nominatus per aliquot milia et in totum Homero Aegyptus aliisque Triton.
54 subinde insulis impactus, totidem incitatus inritamentis, postremo inclusus montibus, nec aliunde torrentior, vectus aquis properantibus ad locum Aethiopum, qui Catadupi vocantur, novissimo catarracte inter occursantes scopulos non fluere inmenso fragore creditur, sed ruere. postea lenis et confractis aquis domitaque violentia, aliquid et spatio fessus, multis quamvis faucibus in Aegyptium mare se evomat, certis tamen diebus auctu magno per totam spatiatus Aegyptum fecundus innatat terrae.
55 Causas huius incrementi varias prodidere, sed maxime probabiles etesiarum eo tempore ex adverso flantium repercussum, ultra in ora acto mari, aut imbres Aethiopiae aestivos, isdem etesiis nubila illo ferentibus e reliquo orbe. Timaeus mathematicus occultam protulit rationem: Phialam appellari fontem eius, mergique in cuniculos ipsum amnem vapore anhelantem, fumidis cautibus ubi conditur. verum sole per eos dies comminus facto extrahi ardoris vi et suspensum abundare ac, ne devoretur, abscondi.
56 id evenire a canis ortu per introitum solis in leonem, contra perpendiculum fontis sidere stante, cum eo tractu absumantur umbrae, plerisque e diverso opinatis largiorem fluere ad septentriones sole discedente, quod in cancro et leone evenit, ideoque tunc minus siccari, rursus in capricornum et austrinum polum reverso sorberi et ob id parcius fluere. sed Timaeo si quis extrahi posse credat, umbrarum defectus iis diebus et locis sine fine adest.
57 Incipit crescere luna nova, quaecumque post solstitium est, sensim modiceque cancrum sole transeunte, abundantissime autem leonem, et residit in virgine isdem quibus adcrevit modis. in totum autem revocatur intra ripas in libra, ut tradit Herodotus, centesimo die. cum crescit, reges aut praefectos navigare eo nefas iudicatum est. auctus per puteos mensurae notis deprehenduntur. iustum incrementum est cubitorum XVI.
58 minores aquae non omnia rigant, ampliores detinent tardius recedendo. hae serendi tempora absumunt solo madente, illae non dant sitiente. utrumque reputat provincia. in XII cubitis famem sentit, in XIII etiamnum esurit, XIIII cubita hilaritatem adferunt, XV securitatem, XVI delicias. maximum incrementum ad hoc aevi fuit cubitorum XVIII Claudio principe, minimum V Pharsalico bello, veluti necem Magni prodigio quodam flumine adversante. su stetere aquae, apertis molibus admittuntur. ut quaeque liberata est terra, seritur. idem amnis unus omnium nullas exspirat auras.
59 Dicionis Aegyptiae esse incipit a fine Aethiopiae Syene; ita vocatur paeninsula M passuum ambitu, in qua castra sunt, latere Arabiae, et ex adverso insula est IIII, Philae,DC p. a Nili fissura, unde appellari diximus Delta. hoc spatium edidit Artemidorus et in eo CCL oppida fuisse, Iuba CCCC p., Aristocreon ab Elephantide ad mare DCCL. Elephantis insula intra novissimum catarracten IIII p. et supra Syenen XVI habitatur, navigationis Aegyptiae finis, ab Alexandria DLXXXV p.: in tantum erravere supra scripti. ibi Aethiopicae veneunt naves; namque eas plicatiles umeris transferunt, quotiens ad catarractas ventum est.
60 Aegyptus super ceteram antiquitatis gloriam XX urbium sibi Amase regnante habitata praefert, nunc quoque multis etiamsi ignobilibus frequens. celbrantur tamen Apollinis, mox Leucotheae, Diospolis Magna, eadem Thebe portarum centum nobilis fama, Coptos, Indicarum Arabicarumque mercium Nilo proximum emporium, mox Veneris oppidum et iterum Iovis ac Tentyris, infra quod Abydus, Memnonis regia et Osiris templo inclutum, VII D p. in Libyam remotum a flumine.
61 dein Ptolemais et Panopolis ac Veneris iterum et in Libyco Lycon, ubit montes finiunt Thebaidem. ab iis oppida Mercuri, Alabastron, Canum et supra dictum Herculis. deinde Arsinoes ac iam dicta Memphis, inter quam et Arsinoiten nomon in Libyco turres quae pyramides vocantur, et labyrinthus, in Moeridis lacu nullo addito ligno exaedificatus, et oppidum Crialon. unum praeterea intus et Arabiae conterminum claritatis magnae, Solis oppidum.
62 Sed iure laudetur in litore Aegyptii maris Alexandria, a Magno Alexandro condita in Africae parte ab ostio Canopico XII p. iuxta Mareotim lacum, qui locus antea Rhacotes nominabatur. metatus est eam Dinochares architectus pluribus modis memorabili ingenio,XV p. laxitate insessa ad effigiem Macedonicae chlamydis orbe gyrato laciniosam, dextra laevaque anguloso procursu, iam tum tamen quinta situs parte regiae dicta.
63 Mareotis lacus a meridiana urbis parte euripo e Canopico ostio mittit ex mediterraneo commercia, insulas quoque plures amplexus,XXX traiectu,CCL ambitu, ut tradit Claudius Caesar. alii schoenos in longitudinem patere XL faciunt schoenumque stadia XXX: ita fieri longitudinis CL p., tantundem et latitudinis.
64 sunt in honore et intra decursus Nili multa oppida, praecipue quae nomina ostiis dedere, non omnibus — XII enim reperiuntur superque quattuor, quae ipsi falsa ora appellant —, sed celeberrimis VII, proximo Alexandriae Canopico, dein Bolbitino, Sebennytico, Phatmitico, Mendesico, Tanitico ultimoque Pelusiaco. praeterea Butos, Pharbaethos, Leontopolis, Athribis, Isidis oppidum, Busiris, Cynopolis, Aphrodites, Sais, Naucratis, unde ostium quidam Naucraticum nominant quod alii Heracleoticum, Canopico, cui proximum est, praeferentes.
XII
65 Ultra Pelusiacum Arabia est, ad Rubrum mare pertinens et odoriferam illam ac divitem terram et Beatae cognomine inclutam. haec Catabanum et Esbonitarum et Scenitarum Arabum vocatur, sterilis, praeterquam ubi Syriae confinia attingit, nec nisi Casio monte nobilis. his Arabes iunguntur, ab oriente Canchlei, a meridie Cedrei, qui deinde ambo Nabataeis. Heroopoliticus vocatur alterque Laeaniticus vel Aelaniticus sinus Rubri maris in Aegyptum vergentis,CL intervallo inter duo oppida, Laeana et in nostro mari Gazam. Agrippa a Pelusio Arsinoen, Rubri maris oppidum, per deserta CXXV p. tradit: tam parvo distat ibi tanta rerum naturae diversitas.
XIII
XIV
66 Iuxta Syria litus occupat, quondam terrarum maxuma et plurimis distincta nominibus. namque Palaestine vocabatur qua contingit Arabas, et Iudaea et Coele, dein Phoenice et qua recedit intus Damascena, ac magis etiamnum meridiana Babylonia, eadem Mesopotamia inter Euphraten et Tigrin quaque transit Taurum Sophene, citra vero eam Commagene et ultra Armeniam Adiabene, Assyria ante dicta, et ubi Ciliciam attingit Antiochia.
67 longitudo eius inter Ciliciam et Arabiam CCCCLXX p. est, latitudo a Seleucia Pieria ad oppidum in Euphrate Zeugma CLXXV. qui subtilius dividunt, circumfundi Syria Phoenicen volunt et esse oram maritimam Syriae, cuius parts sit Idumaea et Iudaea, dein Phoenicen, dein Syriam. id quod praeiacet mare totum Phoenicium appellatur. ipsa gens Phoenicum in magna gloria litterarum inventionis et siderum navaliumque ac bellicarum artium.
68 A Pelusio Chabriae castra, Casius mons, delubrum Iovis Casii, tumulus Magni Pompei. Ostracine Arabia finitur, a Pelusio LXV p. mox Idumaea incipit et Palaestina ab emersu Sirbonis lacus, quem quidam CL circuitu tradidere. Herodotus Casio monti adplicuit, nunc est plaus modica. oppida Rhinocolura et intus Rhaphaea, Gaza et intus Anthedon, mons Argaris. regio per oram Samaria; oppidum Ascalo liberum, Azotos, Iamneae duae, altera intus.
69 Iope Phoenicum, antiquior terrarum inundatione, ut ferunt, insidet collem, praeiacente saxo, in quo vinculorum Andromedae vestigia ostendit. colitur illic fabulosa Ceto. inde Apollonia, Stratonis Turris, eadem Caesarea ab Herode rege condita, nunc colonia Prima Flavia a Vespasiano Imperatore deducta, finis Palaestines, CLXXXVIIII p. a confinio Arabiae. dein Phoenice; intus autem Samariae oppida Neapolis, quod antea Mamortha dicebatur, Sebaste in monte, et altiore Gamala.
XV
70 Supra Idumaeam et Samariam Iudaea longe lateque funditur. pars eius Syriae iuncta Galilaea vocatur, Arabiae vero et Aegypto proxima Peraea, asperis dispersa montibus et a ceteris Iudaeis Iordane amne discreta. reliqua Iudaea dividitur in toparchias decem quo dicemus orde: Hiericuntem palmetis consitam, fontibus riguam, Emmaum, Lyddam, Iopicam, Acrabatenam, Gophaniticam, Thamniticam, Betholeptephenen, Orinen, in qua fuere Hierosolyma, longe clarissima urbium orientis, non Iudaeae modo, Herodium cum oppido inlustri eiusdem nominis.
71 Iordanes amnis oritur e fonte Paneade, qui cognomen dedit Caesareae, de qua dicemus. amnis amoenus et, quatenus locorum situs patitur, ambitiosus accolisque se praebens velut invitus Asphaltiten lacum dirum natura petit, a quo postremo ebibitur aquasque laudatas perdit, pestilentibus mixtas. ergo ubi prima convallium fuit occasio, in lacum se fundti, quem plures Genesarem vocant, XVI p. longitudinis,VI latitudinis, amoenis circumsaeptum oppidis, ab oriente Iuliade et Hippo, a meridie Tarichea, quo nomine aliqui et lacum appellant, ab occidente Tiberiade, aquis calidis salubri.
72 Asphaltites nihil praeter bitumen gignit, unde et nomen. nullum corpus animalium recipit, tauri camelique fluitant; inde fama nihil in eo mergi. longitudine excedit C p., latitudine maxima LXXV implet, minima VI. prospicit eum ab oriente Arabia Nomadum, a meridie Machaerus, secunda quondam arx Iudaeae ab Hierosolymis. eodem latere est calidus fons medicae salubritatis Callirrhoe, aquarum gloriam ipso nomine praeferens.
73 Ab occidente litora Esseni fugiunt usque qua nocent, gens sola et in toto orbe praeter ceteras mira, sine ulla femina, omni venere abdicata, sine pecunia, socia palmarum. in diem ex aequo convenarum turba renascitur, large frequentantibus quos vita fessos ad mores eorum fortuna fluctibus agit. ita per saeculorum milia — incredibile dictu — gens aeterna est, in qua nemo nascitur. tam fecunda illis aliorum vitae paenitentia est! infra hos Engada oppidum fuit, secundum ab Hierosolymis fertilitate palmetorumque nemoribus, nunc alterum bustum. inde Masada castellum in rupe, et ipsum haut procul Asphaltite. et hactenus Iudaea est.
XVI
74 Iungitur et latere Syriae Decapolitana regio, a numero oppidorum, in quo non omnes eadem observant, primum tamen Damascum epoto riguis amne Chrysorroa fertilem, Philadelphiam, Rhaphanam, omnia in Arabiam recedentia, Scythopolim, antea Nysam, a Libero Patre sepulta nutrice ibi Scythis deductis, Gadara, Hieromice praefluente, et iam dictum Hippon, Dion, Pellam aquis divitem, Garasam, Canatham. intercursant cinguntque has urbes tetrarchiae — regnorum instar singulae, et regna contribuuntur — Trachonitis, Paneas, in qua Caesarea cum supra dicto fonte, Abila, Arca, Ampeloessa, Gabe.
XVII
75 Hinc redeundum est ad oram atque Phoenicen. fuit oppidum Crocodilon, est flumen. memoria urbium Dorum, Sycaminum. promunturium Carmelum et in monte oppidum eodem nomine, quondam Acbatana dictum. iuxta Getta, Geba, rivus Pacida sive Belus, vitri fertiles harenas parvo litori miscens; ipse e palude Cendebia a radicibus Carmeli profluit. iuxta colonia Claudi Caesaris Ptolemais, quae quondam Acce. oppidum Ecdippa, promunturium Album.
76 Tyros, quondam insula praealto mari DCC passibus divisa, nunc vero Alexandri oppugnantis operibus continens; olim partu clara, urbibus genitis Lepti, Utica et illa aemula terrarumque orbis avida Carthagine, etiam Gadibus extra orbem conditis: nunc omnis eius nobilitas conchylio atque purpura constat. circuitus XVIIII est, intra Palaetyro inclusa; oppidum ipsum XXII stadia optimet. inde Sarepta et Ornithon oppida et Sidon, artifex vitri Thebarumque Boeotiarum parens.
77 a tergo eius Libanus mons orsus MD stadiis Zimyram usque porrigitur, quae Coeles Syriae cognominatur. huic par, interiacente valle, mons adversus Antilibanus obtenditur, quondam muro coniunctus. post eum introrsus Decapolitana regio praedictaeque cum ea tetrarchiae et Palaestines tota laxitas.
78 at in ora item subiecta Libano fluvius Magoras, Berytus colonia, quae Felix Iulia appellatur, Leontos oppidum, flumen Lycos, Palaebyblos, flumen Adonis, oppida Byblos, Botrys, Gigarta, Trieris, Calamos, Tripolis, quoniam Tyrii et Sidonii et Aradii optinent, Orthosia, Eleutheros flumen, oppida Zimyra, Marathos contraque Arados, septem stadiorum oppidum et insula ducentis passibus a continente distans, re, in qua supradicti desinunt montes, et interiacentibus campis Bargylus mons.
XVIII
XIX
79 Incipit hinc rursus Syria, desinente Phoenice. oppida Carne, Balanea, Paltos, Gabala, promunturium, in quo Laodicea libera, Dipolis, Heraclea, Charadrus, Posidium. dein promunturium Syriae Antiochiae. intus ipsa Antiochia libera, Epi Daphnes cognominata; Oronte amne dividitur. in promunturio autem Seleucia libera, Pieria appellata.
80 super eam mons eodem quo alius nomine, Casius. cuius excelsa altitudo quarta vigilia orientem per tenebras solem aspicit, brevi circumactu corporis diem noctemque pariter ostendens. ambitus ad cacumen XVIIII p. est, altitudo per derectum IIII. at in ora amnis Orontes, natus inter Libanum et Antilibanum iuxta Heliopolim. oppida Rhosos et a tergo Portae, quae Syria appellantur, intervallo Rhosiorum montium et Tauri. in ora oppidum Myriandros, mons Amanus, in quo oppidum Bomitae. ipse ab Syris Ciliciam separat.
81 Nunc interiora dicantur. Coele habet Apameam, Marsya amne divisam a Nazerinorum tetrarchia, Bambycen, quae alio nomine Hierapolis vocatur, Syris vero Mabog — ibi prodigiosa Atargatis, Graecis autem Derceto dicta, colitur —, Chalcidem cognominatam Ad Belum, unde regio Chalcidena fertilissima Syriae, et inde Cyrresticae Cyrrum, Gazetas, Gindarenos, Gabenos, tetrarchias duas quae Granucomatitae vocantur, Hemesenos, Hylatas, Ituraeorum gentem et qui es iix Baethaemi vocantur, Mariamnitanos,
82 tetrarchiam quae Mammisea appellatur, Paradisum, Pagras, Penelenitas, Seleucias praeter iam dictam duas, quae Ad Euphraten et quae Ad Belum vocantur, Tardytenses. reliqua autem Syria habet, exceptis quae cum Euphrate dicentur, Arethusios, Beroeenses, Epiphanenses ad Orontem, Laodicenos, qui Ad Libanum cognominantur, Leucadios, Larisaeos, praeter tetrarchias in regna discriptas barbaris nominibus XVII.
XX
XXI
83 Et de Euphrate hoc in loco dixisse aptissimum fuerit. oritur in praefectura Armeniae Maioris Caranitide, ut prodidere ex iis, qui proxime viderunt, Domitius Corbulo, in monte Aga, Licinius Mucianus, sub radicibus montis, quem Capoten appellant, supra Zimaram XII p., initio Pyxurates nominatus. fluit Derzenen primum, mox Anaeticam, Armeniae regiones a Cappadocia excludens.
84 Dascusa abest a Zimara LXXV p; inde navigatur Sartonam L, Melitenen Cappadociae XXIIII, Elegeam Armeniae X, acceptis fluminibus Lyco, Arsania, Arsano. apud Elegeam occurrit ei Taurus mons nec resistit, quamquam XII p. latitudine praevalens. Ommam vocant inrumpentem, mox ubi perfregit, Euphraten, ultra quoque saxosum et violentum.
85 Arabiam inde laeva, Orroeon dictam regionem, trischoena mensura, dextraque Commagenen disterminat, pontis tamen, etiam ubi Taurum expugnat, patiens. apud Claudiopolim Cappadociae cursum ad occasum solis agit. primo hunc illic in pugna Taurus aufert victusque et abscisus sibimet alio modo vincit ac fractum expellit in meridiem. ita naturae dimicatio illa aequatur, hoc eunte quo vult, illo prohibente ire qua velit. a catarractis iterum navigatur. XL p. inde Commagenes caput Samosata.
86 Arabia supra dicta habet oppida Edessam, quae quondam Antiochia dicebatur, Callirhoem, a fonte nominatam, Carrhas, Crassi clade nobile. iungitur praefectura Mesopotamiae, ab Assyriis originem trahens, in qua Anthemusia et Nicephorium oppida. mox Arabes qui Praetavi vocantur; horum caput Singara. a Samosatis autem latere Syriae Marsyas amnis influit. Cingilla Commagenen finit, Imeneorum citias incipit. oppida adluuntur Epiphania et Antiochia, quae Ad Euphraten vocantur, item Zeugma LXXII p. a Samosatis, transitu Euphratis nobile. ex adverso Apameam Seleucus, idem utriusque conditor, ponte iunxerat.
87 qui cohaerent Mesopotamiae, Rhoali vocantur. at in Syria oppida Europum, Thapsacum quondam, nunc Amphipolis; Arabes Scenitae. ita fertur usque Suram locum, in quo conversus ad orientem relinquit Syriae Palmyrenas solitudines, quae usque ad Petram urbem et regionem Arabiae Felicis appellatae pertinent.
88 Palmyra, urbs nobilis situ, divitiis soli et aquis amoenis, vasto undique ambitu haernis includit agros ac, velut terris exempta a rerum natura, privata sorte inter duo imperia summa Romanorum Parthorumque est, prima in discordia semper utrimque cura. abest ab Seleucia Parthorum, quae vocatur Ad Tigrim, CCCXXXVII p., a proximo vero Syriae litore CCIII et a Damasco XXVII propius.
89 Infra Palmyrae solitudines Telendena regio dictaeque iam Hierapolis ac Beroae et Chalcis. ultra Palmyram quoque ex solitudinibus his aliquid obtinet Hemesa, item Elatium, dimidio propior Petrae quam Damascus. a Sura autem proxime est Philiscum, oppidum Parthorum ad Euphraten. ab eo Seleuciam dierum decem navigatio, totidemque fere Babylonem.
90 scinditur enim Euphrates a Zeugmate DLXXXXIIII p. circa vicum Masicen et parte laeva in Mesopotamiam vadit, per ipsam Seleuciam circaque eam praefluenti infusus Tigri, dexteriore autem alveo Babylonem, quondam Chaldaeae caput, petit mediamque permeans item quam Mothrim vocant, distrahitur in paludes. increscit autem et ipse Nili modo statis diebus, paulum differens, ac Mesopotamian inundat sole optinente XX partem cancri. minui incipit in virginem e leone transgresso, in totum vero remeat in XXVIIII parte virginis.
XXII
91 Sed redeamus ad oram Syriae, cui proxima est Cilicia. flumen Diaphanes, mons Crocodilus, Portae Amani montis, flumina Androcus, Pinarus, Lycs, sinus Issicus, oppidum Issos, item Alexandria, flumen Chlorus, oppidum Aegaeae liberum, amnis Pyramus, Portae Ciliciae, oppida Mallos, Magirsos et intus Tarsos. campi Alei, oppida Casyponis, Mopsos liberum, Pyramo inpositum, Tyros, Zephyrium, Anchiale.
92 amnes Saros, Cydnos, Tarsum liberam urbem procul a mari secans. regio Celenderitis cum oppido, locus Nymphaeum, Soloe Cilicii, nunc Pompeiopolis, Adana, Cibyra, Pinare, Pedalie, Alae, Selinus, Arsinoe, Iotape, Dorion iuxtaque mare Corycos, eodem nomine oppidum et portus et specus. mox flumen Calycadnus, promunturium Sarpedon, oppida Holmoe, Myle, promunturium et oppidum Veneris, a quo proxime Cyprus insula.
93 sed in continente oppida Mysanda, Anemurium, Coracesium, finisque antiquus Ciliciae Melas amnis. intus autem dicendi Anazarbeni, qui nunc Caesarea, Augusta, Castabala, Epiphania, quae ante Oeniandos, Elëusa, Iconium, Seleucia supra amnem Calycadnum, Tracheotis cognomine, ab mari relata ubi vocabatur Hermia. praeterea intus flumina Liparis, Bombos, Paradisus, mons Imbarus.
XXIII
94 Ciliciae Pamphyliam omnes iunxere neglecta gente Isaurica. oppida eius intus Isaura, Clibanus, Lalasis; decurrit autem ad mare Anemuri e regione supra dicti. simili modo omnibus, qui eadem composuere, ignorata est contermina illi gens Omanadum, quorum intus oppidum Omana. cetera castella XLIIII inter asperas convalles latent.
XXIV
Insident verticem Pisidae, quondam appellati Solymi, quorum colonia Caesarea, eadem Antiochia. oppida Oroanda, Sagalessos.
XXV
95 Hos includit Lycaonia, in Asiaticam iurisdictionem versa, cum qua conveniunt Philomelienses, Tymbriani, Leucolithi, Pelteni, Tyrienses. datur et tetrarchia ex Lycaonia, qua parte Galatiae contermina est, civitatium XIIII, urbe celeberrima Iconio. ipsius Lycaoniae celebrantur Thebasa in Tauro, Ide in confinio Galatiae atque Cappadociae. a latere autem eius super Pamphyliam veniunt Thracum suboles Milyae, quorum Arycanda oppidum.
XXVI
96 Pamphylia ante Mopsopia appellata est. mare Pamphylium Cilicio iungitur. oppida Side et in monte Apendum, Plantanistum, Perga. promunturium Leucolla, mons Sardemisus. amnes Eurymedon, iuxta Aspendum fluens, Catarractes, iuxta quem Lyrnesus et Olbia ultimaque eius orae Phaselis.
XXVII
97 Iunctum mare Lycium est gensque Lycia, unde vastus sinus. Taurus mons, ab Eois veniens litoribus, Chelidonio promunturio disterminat, inmensus ipse et innumerarum gentium arbiter, dextro latere septentrionalis, ubi primum ab Indico mari exsurgit, laevo meridianus et ad occasum tendens mediamque distrahens Asiam, nisi opprimenti terras occurrerent maria. resilit ergo ad septentriones flexusque inmensum iter quaerit, velut de industria rerum natura subinde aequora opponente, hinc Phoenicium, hinc Ponticum, illinc Caspium et Hyrcanium contraque Maeotium lacum.
98 torquetur itaque collisus inter haec claustra et tamen victor flexuosus evadit usque ad cognata Ripaeorum montium iuga, numerosis nominibus et novis, quacumque incedit, insignis: Imaus prima parte dictus, mox Emodus, Paropanisus, Circius, Cambades, Pariades, Choatras, Oreges, Oroandes, Niphates, Taurus atque, ubi se quoque exuperat, Caucasus, ubi brachia emittit subinde temptanti maria similis, Sarpedon, Coracesius, Cragus, iterumque Taurus,
99 etiam ubi dehiscit seque populis aperit, Portarum tamen nomine unitatem sibi vindicans, quae aliubi Armeniae, aliubi Caspiae, aliubi Ciliciae vocantur. quin etiam confractus, effugiens quoque maria, plurimis se gentium nominibus hinc et illinc implet, a dextra Hyrcanius, Caspius, a laeva Parihedrus, Moschicus, Amazonicus, Coraxicus, Scythicus appellatus, in universum vero Graece Ceraunius.
XXVIII
100 In Lycia igitur a promunturio eius oppidum Simena, mos Chimaera, noctibus flagrans, Hephaestium civitas, et ipsa saepe flagrantibus iugis. oppidum Olympus ibi fuit, nunc sunt montana Gagae, Corydalla, Rhodiopolis. iuxta mare Limyra cum amne, in quem Arycandus influit, mons Masicytus, Andria civitas, Myra, ippa Aperlae et Antiphellos, quae quondam Habesos, atque in recessu Phellos. dein Pyrrha, item Xanthus, a mari XV, flumenque eodem nomine. deinde Patara, quae prius Pataros, et in monte Sidyma, promunturium Cragus.
101 ultra par sinus priori; ibi Pinara et quae Lyciam finit Telmesus. Lycia LXX quondam oppida habuit, nunc XXXVI habet. ex his celeberrima praeter supra dicta Canas, Candyba, ubi laudatur Eunias nemus, Podalia, Choma praefluente Aedesa, Cyaneae, Ascandiandalis, Amelas, Noscopium, Tlos, Telandrus. conprehendit in mediterraneis et Cabaliam, cuius tres urbes Oenianda, Balbura, Bubon.
102 a Telmeso Asiaticum mare sive Carpathium et quae proprie vocatur Asia. in duas eam partes Agrippa divist: unam inclusit ab oriente Phrygia et Lycaonia, ab occidente Aegaeo ari, a meridie Aegypto, a septentrione Paphlagonia; huius longitudinem CCCCLXX, latitudinem CCCXX fecit. alteram determinavit ab oriente Armenia Minore, ab occidente Phrygia, Lycaonia, Pamphylia, a septentrione provincia Pontica, a meridie mari Pamphylio, longam DLXXV, latam CCCXXV.
XXIX
103 In proxima ora Caria est, mox Ionia, ultra eam Aeolis. Caria mediae Doridi circumfunditur, ad mare utroque latere ambiens. in ea promunturium Pedalium, amnis Glaucus, deferens Telmedium, oppida Daedala, Crya fugitivorum, flumen Axon, oppidum Calynda. amnis Indus, in Cibyratarum iugis ortus, recipit LX perennes fluvios, torrentes vero amplius centum.
104 oppidum Caunos liberum, dein Pyrnos. portus Cressa, a quo Rhodus insula passuum XX. locus Loryma, oppida Tisanusa, Paridon, Larymna, sinus Thymnias, promunturium Aphrodisias, oppidum Hydas, sinus Schoenus, regio Bubassus. oppidum fuit Acanthus, alio nomine Dulopolis. est in promunturio Cnidos libera, Triopia, dein Pegusa et Stadia appellata. ab ea Doris incipit.
105 Sed prius terga et mediterraneas iurisdictiones indicasse conveniat. una appellatur Cibyratica; ipsum oppidum Phrygiae est. conveniunt eo XXV civitates, celeberrima urbe Laodicea. imposita est Lyco flumini, latera adluentibus Asopo et Capro, appellata primo Diospolis, dein Rhoas. reliqui in eo conventu, quos nominare non pigeat, Hydrelitae, Themisones, Hierapolitae. alter conventus a Synnade accepit nomen; conveniunt Lycaones, Appiani, Corpeni, Dorylaei, Midaei, Iulienses et reliqui ignobiles populi XV.
106 tertius Apameam vadit, ante appellatam Celaenas, deinde Ciboton. sita est in radice montis Signiae, circumfusa Marsya, Obrima, Orba fluminibus in Maeandrum cadentibus. Marsyas ibi redditur, ortus ac paulo mox conditus. ubi certavit tibiarum cantu cum Apolline, Aulocrene est; ita vocatur convallis,X p. ab Apamea Phrygiam petentibus. ex hoc conventu deceat nominare Metropolitas, Dionysopolitas, Euphorbenos, Acmonenses, Peltenos, Silbianos. reliqui ignobiles VIIII.
107 Doridis in sinu Leucopolis, Hamaxitos, Eleus, Etene. dein Cariae oppida Pitaium, Eutane, Halicarnasus. sex oppida contributa ei sunt a Magno Alexandro, Thangela, Side, Medmassa, Uranium, Pedasum, Telmisum. habitatur inter duos sinus, Ceramicum et Iasium. inde Myndos et ubi fuit Palaemyndus, Nariandos, Neapolis, Caryanda, Termera libera, Bargylia et, a quo sinus Iasius, oppidum Iasus.
108 Caria interiorum nominum fama praenitet. quippe ibi sunt oppida Mylasa libera, Antiochia, ubi fuere Symmaethos et Cranaos oppida; nunc eam circumfluunt Maeander et Morsynus. fuit in eo tractu et Maeandropolis, est Eumenia, Cludro flumini adposita, Glaucus amnis, Lysias oppidum et Orthosia, Berecynthius tractus, Nysa, Trallis, eadem Euanthia et Seleucia et Antiochia dicta; adluitur Eudone amne, perfunditur Thebaite.
109 quidam ibi Pygmaeos habitasse tradunt. praeterea sunt Thydonos, Pyrrha, Eurome, Heraclea, Amyzon, Alabanda libera, quae conventum eum cognominavit, Stratonicea libera, Labrayndos, Ceramus, Troezene, Phorontis. longinquiores eodem foro disceptant Orthronienses, Alindienses, Euhippini, Xystiani, Hydissenses, Apolloniatae, Trapezopolitae, Aphrodisienses liberi. praeter haec sunt Coscinus, Harpasa, adposita fluvio Harpaso, quo et Trallicon, cum fuit, adluebatur.
XXX
110 Lydia autem perfusa flexuosis Maeandri amnis recursibus super Ioniam procedit, Phrygiae ab exortu solis vicina, ad septentrionem Mysiae, meridiana parte Cariam amplectens, Maeonia ante appellata. celebratur maxime Sardibus in latere Tmoli montis, qui ante Timolus appellabatur, conditis; ex quo profluente Pactolo eodemque Chrysorroa ac fonte Tarni a Maeonis civitas ipsa Hyde vocitata est, clara stagno Gygaeo.
111 Sardiana nunc appellatur each iurisdictio, conveniuntque in eam extra praedictos Macedones Cadieni, Philadelphini et ipsi in radice Tmoli Cogamo flumini adpositi Maeonii, Tripolitani, iid et Antoniopolitae — Maeandro adluuntur —, Apollonhieritae, Mysotimolitae et alii ignobiles.
XXXI
112 Ionia, ab Iasio sinu incipiens, numerosiore ambitu flectitur. in each primus sinus Basilicus, Posideum promunturium et oppidum, Oraculum Branchidarum appellatum, nunc Didymei Apollinis litore stadiis XX, et inde CLXXX Miletus, Ioniae caput, Lelegeis ante et Pityusa et Anactoria nominata, super LXXXX urbium per cuncta maria genetrix nec fraudanda cive Cadmo, qui primus prorsam orationem condere instituit.
113 amnis Maeander, ortus e lacu in monte Aulocrene plurimisque adfusus oppidis et repletus fluminibus crebris, ita sinuosus flexibus, ut saepe credatur reverti, Apamenam primum pervagatur regionem, mox Eumeneticam ac deinde Hyrgaleticos campos, postremo Cariam, placidus omnesque eos agros fertilissimo rigans limo, ad decumum a Mileto stadium lenis inlabitur mari. inde mons Latmus, oppida Heraclea, montis eius cognominis Carice, Myuus, quod primo condidisse Iones narrantur Athenis profecti, Naulochum, Priene, in ora, quae Troglea appellatur, Gaesus amnis, regio omnibus Ionibus sacra et ideo Panionia appellata;
114 iuxta fugitivis conditum, uti nomen indicio est, Phygela fuit et Marathesium oppidum. supra haec Magnesia Maeandri cognomine insignis, Thessalica Magnesia orta. abest Epheso XV p., Trallibus eo amplius MMM. antea Thessaloche et Mandrolytia nominata et litori adposita Derasidas insulas secum abstulit mari.
115 intus et Thyatira adluitur Lyco, Pelopia aliqunado et Euhippia cognominata. in ora autem Matium, Ephesus, Amazonum opus, multis antea expetita nominibus, Alopes, cum pugnatum apud Troiam est, mox Ortygiae, Amorges. vocata et Smyrna est, cognomine Trachia, et Haemonion et Ptelea. attollitur monte Pione, adluitur Caystro, in Cilbianis iugis orto multosque amnis expellit. ab iis multitudo limi est, qua terras propagat mediisque iam capmis Syrien insulam adiecit. fons in urbe Callippia et templum Dianae conplexi e diversis regionibus duo Selenuntes.
116 ab Epheso Matium aliud Colophoniorum et intus ipsa Colophon, Haleso adfluente. inde Apollinis Clarii fanum, Lebedos — fuit et Notium oppidum —, promunturium Cyrenaeum, mons Mimas CL p. excurrens atque in continentibus campis residens. quo in loco Magnus Alexander intercidi planitiem eam iusserat VII D p. longitudine, ut duos sinus iungeret Erythrasque cum Mimante circumfunderet.
117 iuxta eas fuerunt oppida Pteleon, Helos, Dorion, nunc est Aleon fluvius, Corynaeum, Mimantis promunturium, Clazomenae, Parthenie et Hippi, Chytrophoria appellatae, cum iae essent. iusserat Alexander idem per duo stadia contineti adnecti. interiere intus Daphnus et Hermesta et Sipylum, quod ante Tantalis vocabatur, caput Maeoniae, ubi nunc est stagnum Sale. obiit et Archaeopolis, substituta Sipylo, et inde illi Colpe et huic Libade.
118 regredientibus inde abest XII p., ab Amazone condita, restituta ab Alexandro, in ora Zmyrna, amne Melete gaudens non procul orto. montes Asiae nobilissimi in hoc tractu fere explicant se: Mastusia a tergo Zmyrnae et Termetis Olympi radicibus iunctus in Dracone desinit, Draco in Tmolo, Tmolus in Cadmo, ille in Tauro.
119 a Zmyrna Hermus amnis campos secat et nomini suo adoptat. oritur iuxta Dorylaum, Phrygiae civitatem, multosque colligit fluvios, inter quos Phrygem, qui nomine genti dato a Caria eam disterminat, Hyllum et Cryon, ipsos Phrygiae, Mysiae, Lydiae amnibus repletos. fuit in ore eius oppidum Temnos, nunc in extremo sinu Myrmeces scopuli, oppidum Leucae in promunturio, quod insula fuit, finisque Ioniae Phocaea.
120 Zmyrnaeum conventum magna pars et Aeoliae, quae mox dicetur, frequentat praeterque Macedones Hyrcani cognominati et Magnetes a Sipylo. verum Ephesum, alterum lumen Asiae, remotiores conveniunt Caesarienses, Metropolitae, Cilbiani Inferiores et Superiores, Mysomacednoes, Mastaurenses, Briullitae, Hypaepeni, Dioshieritae.
XXXII
121 Aeolis proxima est, quondam Mysia appellata, et quae Hellesponto adiacet Troas. ibi a Phocaea Ascanius portus. dein fuerat Larisa, sunt Cyme, Myrina quae Sebastopolim se vocat, et intus Aegaeae, Itale, Posidea, Neon Tichos, Temnos. in ora autem Titanus amnis et civitas ab eo cognominata — fuit et Grynia, nunc tantum portus, olim insula adprehensa —, oppidum Elsea et ex Mysia veniens Caicus amnis, oppidum Pitane, Canaitis amnis.
122 intercidere Canae, Lysimachea, Atarnea, Carene, Cisthene, Cilla, Cocylium, Thebe, Astyre, Chrysa, Palaescepsis, Gergitha, Neandros; nunc est Perperene civitas, Heracleotes tractus, Coryphas oppidum, amnes Grylios, Ollius, regio Aphrodisias quae antea Politice Orgas, regio Scepsis, flumen Euenum, cuius in ripis intercidere Lyrnesos, Miletos. in hoc tractu Ide mons et in ora, quae sinum cognominavit et conventum, Adramytteos, olim Pedasus dicta, flumina Astron, Cormalos, Crianos, Alabastros, Hieros ex Ida; intus mons Gargara eodemque nomine oppidum.
123 rursus in litore Antandros, Edonis prius vocata, dein Cimmeris, Assos, eadem apollonia — fuit et Palamedium oppidum —, promunturium Lectum disterminans Aeolida et Troada. fuit et Polymedia civitas, Chrysa et Larisa alia. Zminthium templum durat. intus Colone intercidit. deportant Adramytteum negotia Apollonitae a Rhyndaco amne, Eresi, Miletopolitae, Poemaneni, Macedones Asculacae, Polichnaei, Pionitae, Cilices Mandacandeni, Mysi Abretteni et Hellespontii appellati et alii ignobiles.
XXXIII
124 Troadis primus locus Hamaxitus, dein Cebrenia ipsaque Troas, Antigonia dicta, nunc Alexandria colonia Romana, oppidum Nee, Scamander amnis navigabilis et in promunturio quondam Sigeum oppidum; dein portus Achaeorum, in quem influit Xanthus Simoenti iunctus stagnumque prius faciens Palaescamander; ceteri Homero celebrati, Rhesus, Heptaporus, Carsus, Rhodius, vestigia non habent. Granicus diverso tractu in Propontida fluit. est tamen, ut prius, Scamandria civitas parva ac MM D p. remotum a portu Ilium immune, unde omnis rerum claritas.
125 extra sinum sunt Rhoetea litora, Rhoeteo et Dardanio et Arisbe oppidis habitata. fuit et Achilleon oppidum, iuxta tumulum Achillis conditum a Mytilenaeis et mox Atheniensibus, ubi classis eius steterat in Sigeo. fuit et Aeantion, a Rhodiis conditum in altero cornu, Aiace ibi sepulto XXX stadiorum intervallo a Sigeo, et ipso in statione classis suae. supra Aeolida et partem Troadis in mediterraneo est quae vocatur Teuthrania, quam Mysi antiquitus tenuere. ibi Caicus amnis iam dictus oritur. gens ampla per se, etiam cum totum Mysia appellaretur.
126 Pioniae, Andera, Idale, Stabulum, Conisium, Teium, Balce, Tiare, Teuthranie, Sarnaca, Haliserne, Lycide, Parthenium, Cambre, Oxyopum, Lygdamum, Apollonia longeque clarissimum Asiae Pergamum, quod intermeat Selinus, praefluit Cetius profusus Pindaso monte. abest haud procul Elaea, quam in litore diximus. Pergamena velut eius tractus iurisdictio. ad eam conveniunt Thyatireni, Mossyni, Mygdones, Bregmeni, Hierocometae, Perpereni, Tiareni, Hierolophienses, Hermocapelitae, Attalenses, Panteenses, Apollonidienses aliaeque inhonorae civitates.
127 a Rhoeteo Dardanium oppidum parvum abest stadia LXX. inde XVIII promunturium Trapeza, unde primum concitat se Hellespontus. Ex Asia interisse gentes tradit Eratosthenes Solymorum, Lelegum, Bebrycum, Colycantiorum, Tripsedorum, Isidorus Arieneos et Capreatas, ubi sit Apamea condita a Seleuco rege inter Ciliciam, Cappadociam, Cataoniam, Armeniam, et quoniam ferocissimas gentes domuisset, initio Dameam vocatam.
XXXIV
128 Insularum ante Asiam prima est in Canopico ostio Nili, a Canopo, Menelai gubernatore, ut ferunt, dicta; altera iuncta ponte Alexandriae, colonia Caesaris dictatoris, Pharos, quondam diei navigatione distans ab Aegypto, nunc e turri nocturnis ignibus cursum navium regens: namque fallacibus vadis Alexandria tribus omnino aditur alveis mari, Stegano, Posideo, Tauro. in Phoenicio deinde mari est ante Iopen Paria, tota oppidum, in qua obiectam belvae Andromedam ferunt, et iam dicta Arados, inter quam et continentem L cubita alto mari, ut auctor est Mucianus, e fonte culcis aqua turbo coriis facto usque a vado trahitur.
XXXV
129 Pamphylium mare ignobiles insulas habet, Cilicium ex quinque maximis Cyprum, ad ortum occasumque Ciliciae ac Syriae obiectam, quondam novem regnorum sedem, huius circuitum Timosthenes CCCCXXVII:D p. prodidit, Isidorus CCCLXXV. longitudinem inter duo promunturia, Clidas et Acamanta, quod est ab occasu, Artemidorus CLXII:D, Timosthenes CC; vocatam ante Acamantida Philonides, Cerastim Xenagoras et Aspeliam et Amathusiam et Macariam, Astynomus Crypton et Colinian.