Naturalis Historia (page 4)

Pline l'Ancien · Arts Libéraux

Texte latin, domaine public · Source : la.wikisource.org · 16 pages

Aussi en français.

Fiche de l’œuvre dans le savoir

Liber VII (suite)

147 In Divo quoque Augusto, quem universa mortalitas in hac censura nuncupet, si diligenter aestimentur cuncta, magna sortis humanae reperiantur volumina: repulsa in magisterio equitum apud avunculum et contra petitionem eius praelatus Lepidus, proscriptionis invidia ob collegium in triumviratu pessimorum civium, nec aequa saltem portione, sed praegravi Antonio, 148 Philippensi proelio morbi, fuga et triduo in palude aegroti et (ut fatentur Agrippa ac Maecenas) aqua subter cutem fusa turgidi latebra, naufragia Sicula et alia ibi quoque in spelunca occultatio, iam in navali fuga urguente hostium manu preces Proculeio mortis admotae, cura Perusinae contentionis, sollicitudo Martis Actiaci, Pannonicis bellis ruina e turri, 149 tot seditiones militum, tot ancipites morbi corporis, suspecta Marcelli vota, pudenda Agrippae ablegatio, totiens petita insidiis vita, incusatae liberorum mortes luctusque non tantum orbitate tristis, adulterium filiae et consilia parricidae palam facta, contumeliosus privigni Neronis secessus, aliud in nepte adulterium; iuncta deinde tot mala: inopia stipendi, rebellio Illyrici, servitiorum dilectus iuventutis penuria, pestilentia urbis, fames Italiae, destinatio expirandi et quadridui inedia maior pars mortis in corpus recepta; 150 iuxta haec Variana clades et maiestatis eius foeda suggillatio, abdicatio Postumi Agrippae post adoptionem, desiderium post relegationem, inde suspicio in Fabium arcanorumque proditionem, hinc uxoris et Tiberii cogitationes, suprema eius cura. in summa deus ille caelumque nescio adeptus magis an meritus herede hostis sui filio excessit.

XLVII

151 Subeunt in hac reputatione Delphica oracula velut ad castigandam hominum vanitatem ab deo emissa. duo sunt haec: Pedium felicissimum, qui pro patria proxime occubuisset; iterum a Gyge rege tunc amplissimo terrarum consulti: Aglaum Psophidium esse feliciorem. senior hic in angustissimo Arcadiae angulo parvum, sed annuis victibus large sufficiens praedium colebat, numquam ex eo egressus atque, ut e vitae genere manifestum est, minima cupidine minimum in vita mali expertus.

XLVIII

152 Consecratus est vivus sentiensque eiusdem oraculi iussu et Iovis deorum summi adstipulatu Euthymus pycta, semper Olympiae victor et semel victus. patria ei Locri in Italia; ibi imaginem eius et Olympiae alteram eodem die tactam fulmine Callimachum ut nihil aliud miratum video deumque iussisse sacrificare, quod et vivo factitatum et mortuo, nihilque de eo mirum aliud quam hoc placuisse dis.

XLIX

153 De spatio atque longinquitate vitae hominum non locorum modo situs, verum et tempora ac sua cuique sors nascendi incertum fecere. Hesiodus, qui primus aliqua de hoc prodidit, fabulose, ut reor, multa hominum aevo praeferens, cornici novem nostras attribuit aetates, quadruplum eius cervis, id triplicatum corvis, et reliqua fabulosius in phoenice ac Nymphis. 154 Anacreon poeta Arganthonio Tartesiorum regi CL tribuit annos, Cinyrae Cypriorum decem annis amplius, Aegimio CC, Theopompus Epimenidi Gnosio CLVII; Hellanicus quosdam in Aetolia Epiorum gentis ducenos explere, cui adstipulatur Damastes memorans Pictoreum ex his praecipuum corpore viribusque etiam CCC vixisse, 155 Ephorus Arcadum reges tricenis annis, Alexander Cornelius Dandonem quendam in Illyrico D vixisse, Xenophon in periplo Lutmiorum insulae regem DC atque, ut parce mentitus, filium eius DCCC. quae omnia inscitia temporum acciderunt. annum enim alii aestate determinabant et alterum hieme, alii quadripertitis temporibus, sicut Arcades, quorum anni trimenstres fuere, quidam lunae senio, ut Aegyptii. itaque apud eos et singula milia annorum vixisse produntur. 156 sed ut ad confessa transeamus, Arganthonium Gaditanum LXXX annis regnasse prope certum est; putant quadragensimo coepisse. Masinissam LX annis regnasse indubitatum est, Gorgian Siculum CVIII vixisse. Q. Fabius Maximus LXIII annis augur fuit. M. Perpenna et nuper L. Volusius Saturninus omnium, quos in consulatu sententiam rogaverant, superstites fuere. Perpenna septem reliquit ex iis quos censor legerat; vixit annos LXXXXVIII. 157 qua in re et illud adnotare succurrit, unum omnino quinquennium fuisse quo senator nullus moreretur, cum Flaccus et Albinus censores lustrum condidere, usque ad proximos censores, ab anno urbis DLXXVIIII. M. Valerius Corvinus centum annos inplevit, cuius inter primum et sextum consulatum XLVI anni fuere. idem sella curuli semel ac viciens sedit, quotiens nemo alius. aequavit eius vitae spatia Metellus pontifex.

158 Et ex feminis Livia Rutili LXXXXVII annos excessit, Statilia Claudio principe ex nobili domo LXXXXVIIII, Terentia Ciceronis CIII, Clodia Ofili CXV, haec quidem etiam enixa quindeciens. Lucceia mima C annis in scaena pronuntiavit. Galeria Copiola emboliaria reducta est in scaenam C. Poppaeo Q. Sulpicio cos. ludis pro salute Divi Augusti votivis annum CIIII agens; producta fuerat tirocinio a M. Pomponio aedile plebis C. Mario Cn. Carbone cos. ante annos XCI, a Magno Pompeio magni theatri dedicatione anus pro miraculo reducta. 159 Sammullam quoque CX annis vixisse auctor est Pedianus Asconius. minus miror Stephanionem, qui primus togatus saltare instituit, utrisque saecularibus ludis saltivisse, Divi Augusti et quos Claudius Caesar consulatu suo quarto fecit, quando LXIII non amplius anni interfuere, quamquam et postea diu vixit. in Tmoli montis cacumine, quod vocant Tempsin, CL annis vivere Mucianus auctor est, totidem annorum censum Claudi Caesaris censura T. Fullonium Bononiensem, idque collatis censibus, quos ante detulerat, vitaeque argumentis – etenim curae principi id erat – verum apparuit.

L

160 Poscere videtur locus ipse sideralis scientiae sententiam. Epigenes CXII annos inpleri negavit posse, Berosus excedi CXVI. durat et ea ratio, quam Petosiris ac Necepsos tradidere (tetartemorion appellant a trium signorum portione), qua posse in Italiae tractu CXXIIII annos vitae contingere apparet. negavere illi quemquam LXXXX partium exortivam mensuram (quod anaphoras vocant) transgredi, et has ipsas incidi occursu maleficorum siderum aut etiam radiis eorum solisque. Aesculapi rursus secta, quae stata vitae spatia a stellis accipi dicit, quantum plurimum tribuat, incertum est. 161 rara autem esse dicunt longiora quidem tempora, quoniam momentis horarum insignibus lunae dierum, ut VII atque XV, quae nocte ac die observantur, ingens turba nascatur scansili annorum lege occidua, quam climacteras appellant, non fere ita genitis LIIII annum excedentibus.

162 Primum ergo ipsius artis inconstantia declarat quam incerta res sit. accedunt experimenta recentissimi census, quem intra quadriennium Imperatores Caesares Vespasiani pater filiusque censores egerunt. nec sunt omnia vasaria excutienda; mediae tantum partis inter Appenninum Padumque ponemus exempla: 163 CXX annos Parmae tres edidere, Brixilli unus, CXXV Parmae duo, CXXX Placentiae unus, Faventiae una mulier, CXXXV Bononiae L. Terentius M. filius, Arimini vero M. Aponius CXL, Tertulla CXXXVII. citra Placentiam in collibus oppidum est Veleiatium, in quo CX annos sex detulere, quattuor vero centenos vicenos, unus CXL, M. Mucius M. filius Galeria Felix. 164 ac ne pluribus moremur in re confessa, in regione Italiae octava centenum annorum censi sunt homines LIIII, centenum denum homines XIIII, centenum vicenum quinum homines duo, centenum tricenum homines quattuor, centenum tricenum quinum aut septenum totidem, centenum quadragenum homines tres.

165 Alia mortalitatis inconstantia: Homerus eadem nocte natos Hectorem et Polydamanta tradidit, tam diversae sortis viros. C. Mario Cn. Carbone III cos. a. d. V kal. Iunias M. Caelius Rufus et C. Licinius Calvus eadem die geniti sunt, oratores quidem ambo, sed tam dispari eventu. hoc etiam isdem horis nascentibus in toto mundo cotidie evenit, pariterque domini ac servi gignuntur, reges et inopes.

LI

166 P. Cornelius Rufus, qui consul cum M'. Curio fuit, dormiens oculorum visum amisit, cum id sibi accidere somniaret. e diverso Pheraeus Iason deploratus a medicis vomicae morbo, cum mortem in acie quaereret, vulnerato pectore medicinam invenit ex hoste. Q. Fabius Maximus consul apud flumen Isaram proelio commisso adversus Allobrogum Arvernorumque gentes a. d. VI idus Augustas, CXXX perduellium caesis, febri quartana liberatus est in acie. 167 incertum ac fragile nimirum est hoc munus naturae, quicquid datur nobis, malignum vero et breve etiam in iis quibus largissime contigit, universum utique aevi tempus intuentibus. quid, quod aestimatione nocturnae quietis dimidio quisque spatio vitae suae vivit, pars aequa morti similis exigitur aut poena est, nisi contigit quies? nec reputantur infantiae anni, qui sensu carent, non senectae in poenam vivacis, tot periculorum genera, tot morbi, tot metus, tot curae, totiens invocata morte, ut nullum frequentius sit votum. 168 natura vero nihil hominibus brevitate vitae praestitit melius. hebescunt sensus, membra torpent, praemoritur visus, auditus, incessus, dentes etiam ac ciborum instrumenta, et tamen vitae hoc tempus adnumeratur. ergo pro miraculo et id solitarium reperitur exemplum Xenophili musici, centum et quinque annis vixisse sine ullo corporis incommodo. 169 at Hercule reliquis omnibus per singulas membrorum partes, qualiter nullis aliis animalibus, certis pestifer calor remeat horis aut rigor, neque horis modo, sed et diebus noctibusque trinis quadrinisve, etiam anno toto. atque etiam morbus est aliquantisper sapientiam mori. 170 morbis quoque enim quasdam leges natura posuit: quadrini circuitus febrem numquam bruma, numquam hibernis mensibus incipere, quosdam post sexagensimum vitae spatium non accedere; aliis pubertate deponi, feminis praecipue; senes minime sentire pestilentiam. namque et universis gentibus ingruunt morbi et generatim modo servitiis, modo procerum ordini aliosque per gradus. qua in re observatum a meridianis partibus ad occasum solis pestilentiam semper ire nec umquam aliter fere, non hieme, nec ut ternos excedat menses.

LII

171 iam signa letalia in furoris morbo risum, sapientiae vero aegritudine fimbriarum curam et stragulae vestis plicaturas, a somno moventium neglectum, praefandi umoris e corpore effluvium, in oculorum quidem et narium aspectu indubitata maxime atque etiam supino adsidue cubitu, venarum inaequabili aut formicante percussu, quaeque alia Hippocrati principi medicinae observata sunt. et cum innumerabilia sint mortis signa, salutis securitatisque nulla sunt, quippe cum censorius Cato ad filium de validis quoque observationem ut ex oraculo aliquo prodiderit, senilem iuventam praematurae mortis esse signum. 172 morborum vero tam infinita est multitudo, ut Pherecydes Syrius serpentium multitudine ex corpore eius erumpente expiraverit. quibusdam perpetua febris est, sicut C. Maecenati; eidem triennio supremo nullo horae momento contigit somnus. Antipater Sidonius poeta omnibus annis uno die tantum natali corripiebatur febre et eo consumptus est satis longa senecta.

LIII

173 Aviola consularis in rogo revixit et, quoniam subveniri non potuerat praevalente flamma, vivus crematus est. similis causa in L. Lamia praetorio viro traditur. nam C. Aelium Tuberonem praetura functum a rogo relatum Messala Rufus et plerique tradunt. haec est condicio mortalium. ad has et eius modi occasiones fortunae gignimur, uti de homine ne morti quidem debeat credi. 174 reperimus inter exempla Hermotimi Clazomenii animam relicto corpore errare solitam vagamque e longinquo multa adnuntiare, quae nisi a praesente nosci non possent, corpore interim semianimi, donec cremato eo inimici, qui Cantharidae vocabantur, remeanti animae veluti vaginam ademerint; Aristeae etiam visam evolantem ex ore in Proconneso corvi effigie, magna quae sequitur hanc fabulositate. 175 quam equidem et in Gnosio Epimenide simili modo accipio, puerum aestu et itinere fessum in specu septem et quinquaginta dormisse annis, rerum faciem mutationemque mirantem velut postero die experrectum, hinc pari numero dierum senio ingruente, ut tamen in septimum et quinquagesimum atque centesimum vitae duraret annum. feminarum sexus huic malo videtur maxime opportunus conversione volvae, quae si corrigatur, spiritus restituitur, huc pertinet nobile illud apud Graecos volumen Heraclidis septem diebus feminae exanimis ad vitam revocatae. 176 Varro quoque auctor est XX viro se agros dividente Capuae quendam, qui efferretur foro, domum remeasse pedibus. hoc idem Aquini accidisse. Romae quoque Corfidium, materterae suae maritum, funere locato revixisse et locatorem funeris ab eo elatum. 177 adicit miracula, quae tota indicasse conveniat: e duobus fratribus equestris ordinis Corfidiis maiori accidisse ut videretur expirasse, apertoque testamento recitatum heredem minorem funeri institisse; interim eum, qui videbatur exstinctus, plaudendo concivisse ministeria et narrasse a fratre se venisse, commendatam sibi filiam ab eo, demonstratum praeterea quo in loco defodisset aurum nullo conscio, et rogasse ut iis funebribus, quae comparasset, efferretur. hoc eo narrante fratris domestici propere adnuntiavere exanimatum illum, et aurum ubi dixerat repertum est. 178 plena praeterea vita est his vaticiniis, sed non conferenda, cum saepius falsa sint, sicut ingenti exemplo docebimus. bello Siculo Gabienus Caesaris classium fortissimus, captus a Sexto Pompeio, iussu eius incisa cervice et vix cohaerente, iacuit in litore toto die. deinde, cum advesperavisset, gemitu precibusque congregata multitudine petiit uti Pompeius ad se veniret aut aliquem ex arcanis mitteret; se enim ab inferis remissum habere quae nuntiaret. 179 misit plures Pompeius ex amicis, quibus Gabienus dixit inferis dis placere Pompei causas et partes pias; proinde eventum futurum quem optaret: hoc se nuntiare iussum; argumentum fore veritatis quod peractis mandatis protinus expiraturus esset. idque ita evenit. post sepulturam quoque visorum exempla sunt, nisi quod naturae opera, non prodigia, consectamur.

LIV

180 In primis autem miraculo sunt summaque frequentia mortes repentinae – hoc est summa vitae felicitas –, quas esse naturales docebimus. plurimas prodidit Verrius, nos cum dilectu modum servabimus. gaudio obiere praeter Chilonem, de quo diximus, Sophocles et Dionysius Siciliae tyrannus, uterque accepto tragicae victoriae nuntio, mater illa Cannensi filio incolume viso contra nuntium falsum; pudore Diodorus sapientiae dialecticae professor, lusoria quaestione non protinus ab interrogatione Stilponis dissoluta. 181 nullis evidentibus causis obiere, dum calciantur matutino, duo Caesares, praetor et praetura perfunctus dictatoris Caesaris pater – hic Pisis exanimatus est, ille Romae –, Q. Fabius Maximus in consulatu suo pridie kal. Ian., in cuius locum C. Rebilus paucissimarum horarum consulatum petiit, item C. Volcatius Gurges senator, omnes adeo sani atque tempestivi, ut de progrediendo cogitarent, Q. Aemilius Lepidus iam egrediens incusso pollice limini cubiculi, C. Aufustius egressus, cum in senatum iret, offenso pede in comitio. 182 legatus quoque, qui Rhodiorum causam in senatu magna cum admiratione oraverat, in limine curiae protinus expiravit progredi volens, Cn. Baebius Tamphilus, praetura et ipse functus, cum a puero quaesisset horas, Aulus Pompeius in Capitolio, cum deos salutasset, M'. Iuventius Thalna consul, cum sacrificaret, C. Servilius Pansa, cum staret in foro ad tabernam hora diei secunda in P. fratrem innixus, Baebius iudex, dum vadimonium differri iubet, M. Terentius Corax, dum tabellas scribit in foro. 183 nec non et proximo anno, dum consulari viro in aurem dicit, eques Romanus ante Apollinem eboreum qui est in foro Augusti, super omnes C. Iulius medicus, dum inunguit, specillum per oculum trahens, A. Manlius Torquatus consularis, cum in cena placentam adpeteret, L. Tuccius medicus Valla, dum mulsi potionem haurit, Appius Saufeius, e balineo reversus cum mulsum bibisset ovumque sorberet, P. Quintius Scapula, cum apud Aquilium Gallum cenaret, Decimus Saufeius scriba, cum domi suae pranderet. 184 Cornelius Gallus praetorius et T. Hetereius eques Romanus in venere obiere et, quos nostra adnotavit aetas, duo equestris ordinis in eodem pantomimo Mystico, tum forma praecellente. operosissima tamen securitas mortis in M. Ofilio Hilaro ab antiquis traditur. 185 comoediarum histrio is, cum populo admodum placuisset natali die suo conviviumque haberet, edita cena calidam potionem in pultario poposcit simulque personam eius diei acceptam intuens coronam e capite suo in eam transtulit, tali habitu rigens nullo sentiente, donec adcubantium proximus tepescere potionem admoneret.

186 Haec felicia exempla, at contra miseriarum innumera: L. Domitius clarissimae gentis apud Massiliam victus, Corfinii captus ab eodem Caesare, veneno poto propter taedium vitae, postquam biberat, omni opere ut viveret adnisus est. invenitur in actis, Felice russei auriga elato, in rogum eius unum e faventibus iecisse se, frivolum dictu, ne hoc gloriae artificis daretur, adversis studiis copia odorum corruptum criminantibus. cum ante non multo M. Lepidus nobilissimae stirpis, quem diverti anxietate diximus mortuum, flammae vi e rogo eiectus recondi propter ardorem non potuisset, iuxta sarmentis aliis nudus crematus est.

LV

187 Ipsum cremare apud Romanos non fuit veteris instituti: terra condebantur. at postquam longinquis bellis obrutos erui cognovere, tunc institutum. et tamen multae familiae priscos servavere ritus, sicut in Cornelia nemo ante Sullam dictatorem traditur crematus, idque voluisse veritum talionem eruto C. Mari cadavere. [sepultus vero intellegatur quoquo modo conditus, humatus vero humo contectus].

LVI

188 Post sepulturam vanae manium ambages. omnibus a supremo die eadem quae ante primum, nec magis a morte sensus ullus aut corpori aut animae quam ante natalem. eadem enim vanitas in futurum etiam se propagat et in mortis quoque tempora ipsa sibi vitam mentitur, alias inmortalitatem animae, alias transfigurationem, alias sensum inferis dando et manes colendo deumque faciendo qui iam etiam homo esse desierit, ceu vero ullo modo spirandi ratio ceteris animalibus distet aut non diuturniora in vita multa reperiantur, quibus nemo similem divinat inmortalitatem. 189 quod autem corpus animae per se? quae materia? ubi cogitatio illi? quo modo visus, auditus aut qui tangit? quis usus ex iis aut quod sine iis bonum? quae deinde sedes quantave multitudo tot saeculis animarum velut umbrarum? puerilium ista delenimentorum avidaeque numquam desinere mortalitatis commenta sunt. similis et de adservandis corporibus hominum ac revivescendi promisso Democriti vanitas, qui non revixit ipse. 190 quae, malum, ista dementia est iterari vitam morte? quaeve genitis quies umquam, si in sublimi sensus animae manet, inter inferos umbrae? perdit profecto ista dulcedo credulitasque praecipuum naturae bonum, mortem, ac duplicat obituri dolorem etiam post futuri aestimatione. etenim si dulce vivere est, cui potest esse vixisse? at quanto facilius certiusque sibi quemque credere, specimen securitatis antegenitali sumere experimento!

LVII

191 Consentaneum videtur, priusquam digrediamur a natura hominum, indicare quae cuiusque inventa sint. emere ac vendere Mercurius, vindemiare instituit Liber pater; idem diadema, regium insigne, et triumphum invenit; Ceres frumenta, cum antea glande vescerentur, eadem molere et conficere in Attica, ut alii, et in Sicilia, ob id dea iudicata. eadem prima leges dedit, ut alii putavere, Rhadamanthus.

192 Litteras semper arbitror Assyrias fuisse, sed alii apud Aegyptios a Mercurio, ut Gellius, alii apud Syros repertas volunt, utrique in Graeciam attulisse e Phoenice Cadmum sedecim numero, quibus Troiano bello Palameden adiecisse quattuor hac figura ΖΥΦΧ, totidem post eum Simoniden melicum ΨΞΩΘ, quarum omnium vis in nostris recognoscitur. Aristoteles decem et octo priscas fuisse et duas ab Epicharmo additas ΨΖ quam a Palamede mavult. 193 Anticlides in Aegypto invenisse quendam nomine Menen tradit, XV annorum ante Phoronea, antiquissimum Graeciae regem, idque monumentis adprobare conatur. e diverso Epigenes apud Babylonios DCCXX annorum observationes siderum coctilibus laterculis inscriptas docet, gravis auctor in primis; qui minimum, Berosus et Critodemus, CCCCXC. ex quo apparet aeternus litterarum usus. in Latium eas attulerunt Pelasgi.

194 Laterarias ac domus constituerunt primi Euryalus et Hyperbius fratres Athenis; antea specus erant pro domibus. Gellio Toxius Caeli filius lutei aedificii inventor placet, exemplo sumpto ab hirundinum nidis. oppidum Cecrops a se appellavit Cecropiam, quae nunc est arx Athenis. aliqui Argos a Phoroneo rege ante conditum volunt, quidam et Sicyonem, Aegyptii vero multo ante apud ipsos Diospolin. 195 tegulas invenit Cinyra, Agriopae filius, et metalla aeris, utrumque in insula Cypro, item forcipem, martulum, vectem, incudem; puteos Danaus ex Aegypto advectus in Graeciam qua vocabatur Argos Dipsion; lapicidinas Cadmus Thebis aut, ut Theophrastus, in Phoenice; Thrason muros; turres, ut Aristoteles, Cyclopes, Tirynthii, ut Theophrastus; 196 Aegyptii textilia, inficere lanas Sardibus Lydi, fusos in lanificio Closter, filius Arachnae, linum et retia Arachne, fulloniam artem Nicias Megarensis, sutrinam Tychius Boeotius. medicinam Aegyptii apud ipsos volunt repertam, alii per Arabum, Babylonis et Apollinis filium, herbariam et medicamentariam a Chirone, Saturni et Philyrae filio. 197 aes conflare et temperare Aristoteles Lydum Scythen monstrasse, Theophrastus Delam Phrygem putant, aerariam fabricam alii Chalybas, alii Cyclopas, ferrum Hesiodus in Creta eos qui vocati sunt Dactyli Idaei. argentum invenit Erichthonius Atheniensis, ut alii, Aeacus; auri metalla et flaturam Cadmus Phoenix ad Pangaeum montem, ut alii, Thoas aut Aeacus in Panchaia aut Sol Oceani filius, cui Gellius medicinae quoque inventionem ex metallis assignat. plumbum ex Cassiteride insula primus adportavit Midacritus. 198 fabricam ferrariam invenerunt Cyclopes, figlinas Coroebus Atheniensis, in iis orbem Anarcharsis Scythes, ut alii, Hyperbius Corinthius. fabricam materiariam Daedalus et in ea serram, asciam, perpendiculum, terebram, glutinum, ichthyocollam; normam autem et libellam et tornum et clavem Theodorus Samius, mensuras et pondera Phidon Argivus aut Palamedes, ut maluit Gellius; ignem e silice Pyrodes Cilicis filius, eundem adservare ferula Prometheus; 199 vehiculum cum quattuor rotis Phryges, mercaturas Poeni, culturas vitium et arborum Eumolpus Atheniensis, vinum aquae misceri Staphylus Sileni filius, oleum et trapetas Aristaeus Atheniensis, idem mella; bovem et aratrum Buzyges Atheniensis, ut alii, Triptolemus; 200 regiam civitatem Aegyptii, popularem Attici post Theseum. tyrannus primus fuit Phalaris Agraganti. servitium invenere Lacedaemonii. iudicium capitis in Areopago primum actum est.

Proelium Afri contra Aegyptios primi fecere fustibus, quos vocant phalangas. clupeos invenerunt Proetus et Acrisius inter se bellantes sive Chalcus Athamantis filius, loricam Midias Messenius, galeam, gladium, hastam Lacedaemonii, ocreas et cristas Cares. 201 arcum et sagittam Scythen Iovis filium, alii sagittas Persen Persei filium invenisse dicunt, lanceas Aetolos, iaculum cum ammento Aetolum Martis filium, hastas velitares Tyrrenum, eundem pilum, Penthesileam Amazonem securim, Pisaeum venabula et in tormentis scorpionem, Cretas catapultam, Syrophoenicas ballistam et fundam, aeneam tubam Pisaeum Tyrreni, testudines Artemonem Clazomenium, 202 equum (qui nunc aries appellatur) in muralibus machinis Epium ad Troiam, equo vehi Bellerophontem, frenos et strata equorum Pelethronium, pugnare ex equo Thessalos, qui Centauri appellati sunt, habitantes secundum Pelium montem. bigas prima iunxit Phrygum natio, quadrigas Erichthonius. ordinem exercitus, signi dationem, tesseras, vigilias Palamedes invenit Troiano bello, specularum significationem eodem Sinon, inducias Lycaon, foedera Theseus.

203 Auguria ex avibus Car, a quo Caria appellata; adiecit ex ceteris animalibus Orpheus, aruspicia Delphus, ignispicia Amphiaraus, extispicia avium Tiresias Thebanus, interpretationem ostentorum et somniorum Amphictyon. astrologiam Atlans Libyae filius, ut alii, Aegyptii, ut alii, Assyrii, sphaeram in ea Milesius Anaximander, ventorum rationem Aeolus Hellenis filius. 204 musicam Amphion, fistulam et monaulum Pan Mercuri, obliquam tibiam Midas in Phrygia, geminas tibias Marsyas in eadem gente, Lydios modulos Amphion, Dorios Thamyras Thrax, Phrygios Marsyas Phryx, citharam Amphion, ut alii, Orpheus, ut alii, Linus. septem chordis primum cecinit III ad IIII primas additis Terpander, octavam Simonides addidit, nonam Timotheus. cithara sine voce cecinit Thamyris primus, cum cantu Amphion, ut alii, Linus. citharoedica carmina conposuit Terpander. cum tibiis canere voce Troezenius Ardalus instituit. saltationem armatam Curetes docuere, pyrrichen Pyrrus, utramque in Creta. 205 versum heroum Pythio oraculo debemus. de poematum origine magna quaestio; ante Troianum bellum probantur fuisse. prosam orationem condere Pherecydes Syrius instituit Cyri regis aetate, historiam Cadmus Milesius; ludos gymnicos in Arcadia Lycaon, funebres Acastus in Iolco, post eum Theseus in Isthmo, Hercules Olympiae; athleticam Pittheus, pilam lusoriam Gyges Lydus; picturam Aegyptii et in Graecia Euchir, Daedali cognatus, ut Aristoteli placet, ut Theophrasto, Polygnotus Atheniensis.

206 Nave primus in Graeciam ex Aegypto Danaus advenit; antea ratibus navigabatur inventis in mari Rubro inter insulas a rege Erythra. reperiuntur qui Mysos et Troianos priores excogitasse in Hellesponto putent, cum transirent adversus Thracas. etiam nunc in Britannico oceano vitiles corio circumsutae fiunt, in Nilo ex papyro ac scirpo et harundine. 207 longa nave Iasonem primum navigasse Philostephanus auctor est, Hegesias Parhalum, Ctesias Samiramin, Archemachus Aegaeonem, biremem Damastes Erythraeos fecisse, triremem Thucydides Aminoclen Corinthium, quadriremem Aristoteles Carthaginienses, 208 quinqueremem Mnesigiton Salaminios, sex ordinum Xenagoras Syracusios, ab ea ad decemremem Mnesigiton Alexandrum Magnum, ad duodecim ordines Philostephanus Ptolemaeum Soterem, ad quindecim Demetrium Antigoni, ad XXX Ptolemaeum Philadelphum, ad XL Ptolemaeum Philopatorem, qui Tryphon cognominatus est. onerariam Hippus Tyrius invenit, lembum Cyrenenses, cumbam Phoenices, celetem Rhodii, cercyrum Cyprii. 209 siderum observationem in navigando Phoenices, remum Copae, latitudinem eius Plataeae, vela Icarus, malum et antennam Daedalus, hippegum Samii aut Pericles Atheniensis, tectas longas Thasii; antea ex prora tantum et puppi pugnabatur. rostra addidit Pisaeus Tyrreni, ancoram Eupalamus, eandem bidentem Anacharsis, harpagones et manus Pericles Atheniensis, adminicula gubernandi Tiphys. classe princeps depugnavit Minos. – Animal occidit primus Hyperbius Martis filius, Prometheus bovem. –

LVIII

210 Gentium consensus tacitus primus omnium conspiravit, ut Ionum litteris uteretur. veteres Graecas fuisse easdem paene quae nunc sint Latinae, indicio erit Delphica antiqui aeris, quae est hodie in Palatio dono principum, Minervae dicata [in bibliotheca] cum inscriptione tali: ΝΑΥΣΙΚΡΑΤΗΣ ΑΝΕΘΕΤΟ ΤΑΙ ΔΙΟΣ ΚΟΡΑΙ ΤΑΝ ΔΕΚΑΤΑΝ ....

LIX

211 Sequens gentium consensus in tonsoribus fuit, sed Romanis tardior. in Italiam ex Sicilia venere post Romam conditam anno CCCCLIIII adducente P. Titinio Mena, ut auctor est Varro; antea intonsi fuere. primus omnium radi cotidie instituit Africanus sequens; Divus Augustus cultris semper usus est.

LX

212 Tertius consensus fuit in horarum observatione, iam hic ratione accedens, quando et a quo in Graecia reperta, diximus secundo volumine. serius etiam hic Romae contigit. XII tabulis ortus tantum et occasus nominantur, post aliquot annos adiectus est et meridies, accenso consulum id pronuntiante, cum a curia inter Rostra et Graecostasin prospexisset solem; a columna Maenia ad carcerem inclinato sidere supremam pronuntiavit, sed hoc serenis tantum diebus, usque ad primum Punicum bellum.

213 princeps solarium horologium statuisse ante XII annos quam cum Pyrro bellatum est ad aedem Quirini L. Papirius Cursor, cum eam dedicaret a patre suo votam, a Fabio Vestale proditur. sed neque facti horologii rationem vel artificem significat nec unde translatum sit aut apud quem scriptum id invenerit. 214 M. Varro primum statutum in publico secundum Rostra in columna tradit bello Punico primo a M'. Valerio Messala cos. Catina capta in Sicilia, deportatum inde post XXX annos quam de Papiriano horologio traditur, anno urbis CCCCLXXXX. nec congruebant ad horas eius lineae, paruerunt tamen ei annis undecentum, donec Q. Marcius Philippus, qui cum L. Paulo fuit censor, diligentius ordinatum iuxta posuit, idque munus inter censoria opera gratissima acceptum est. 215 etiam tum tamen nubilo incertae fuere horae usque ad proximum lustrum. tunc Scipio Nasica collega Laenati primus aqua divisit horas aeque noctium ac dierum idque horologium sub tecto dicavit anno urbis DXCV. tam diu populo Romano indiscreta lux fuit.

Nunc praevertemur ad reliqua animalia primumque terrestria.

Liber VI Liber VIII

Liber VIII

Gaius Plinius SecundusNaturalis Historia077 - 78 p.C.n.

Gaius Plinius Secundus

Naturalis Historia

Liber VIII

77 - 78 p.C.n.

Liber VII Liber IX

I

Ad reliqua transeamus animalia et primum terrestria. Maximum est elephans proximumque humanis sensibus, quippe intellectus illis sermonis patrii et imperiorum obedientia, officiorum quae didicere memoria, amoris et gloriae voluptas, immo vero, quae etiam in homine rara, probitas, prudentia, aequitas, religio quoque siderum solisque ac lunae veneratio.

II

auctores sunt in Mauretaniae saltibus ad quendam amnem, cui nomen est Amilo, nitescente luna nova greges eorum descendere ibique se purificantes sollemniter aqua circumspergi atque ita salutato sidere in silvas reverti vitulorum fatigatos prae se ferentes.

III

alienae quoque religionis intellectu creduntur maria transituri non ante naves conscendere quam invitati rectoris iureiurando de reditu, visique sunt fessi aegritudine, quando et illas moles infestant morbi, herbas supini in caelum iacientes, veluti tellure precibus allegata. nam, quod ad docilitatem attinet, regem adorant, genua submittunt, coronas porrigunt. Indis arant minores, quos appellant nothos.

IV

Romae iuncti primum subiere currum Pompei Magni Africano triumpho, quod prius India victa triumphante Libero patre memoratur. Procilius negat potuisse Pompei triumpho iunctos egredi porta. Germanici Caesaris munere gladiatorio quosdam etiam inconditos meatus edidere saltantium modo.

V

vulgare erat per auras arma iacere, non auferentibus ventis, atque inter se gladiatorios congressus edere aut lascivienti pyrriche conludere. postea et per funes incessere, lecticis etiam ferentes quaterni singulos puerperas imitantes, plenisque homine tricliniis accubitum iere per lectos ita libratis vestigiis, ne quis potantium attingeretur.

VI

certum est unum tardioris ingeni in accipiendis quae tradebantur, saepius castigatum verberibus, eadem illa meditantem noctu repertum. mirum et adversis quidem funibus subire, sed maxime regredi, utique pronis. Mucianus III consul auctor est aliquem ex iis et litterarum ductus Graecarum didicisse solitumque perscribere eius linguae verbis: "Ipse ego haec scripsi et spolia Celtica dicavi," itemque se vidente Puteolis, cum advecti e nave egredi cogerentur, territos spatio pontis procul a continente porrecti, ut sese longinquitatis aestimatione fallerent, aversos retrorsus isse.

VII

Praedam ipsi in se expetendam sciunt solam esse in armis suis, quae Iuba cornua appellat, Herodotus tanto antiquior et consuetudo melius dentes. quam ob rem deciduos casu aliquo vel senecta defodiunt. hoc solum ebur est; cetero et in his quoque, qua corpus intexit, vilitas ossea. quamquam nuper ossa etiam in laminas secari coepere paenuria: etenim rara amplitudo iam dentium praeterquam ex India reperitur; cetera in nostro orbe cessere luxuriae.

VIII

dentium candore intellegitur iuventa. circa hos beluis summa cura: alterius mucroni parcunt, ne sit proeliis hebes, alterius operario usu fodiunt radices, inpellunt moles; circumventique a venantibus primos constituunt quibus sint minimi, ne tanti proelium putetur, postea fessi inpactos arbori frangunt praedaque se redimunt.

IX

Mirum in plerisque animalium scire quare petantur, sed et fere cuncta quid caveant. elephans homine obvio forte in solitudine et simpliciter oberrante clemens placidusque etiam demonstrare viam traditur; idem vestigio hominis animadverso prius quam homine intremescere insidiarum metu, subsistere ab olfactu, circumspectare, iras proflare nec calcare, sed erutum proximo tradere, illum sequenti, simili nuntio usque ad extremum, tunc agmen circumagi et reverti aciemque derigi. adeo omnium odori durare virus illud maiore ex parte ne nudorum quidem pedum.

X

sic et tigris, etiam feris ceteris truculenta atque ipsa elephanti quoque spernens vestigia, hominis viso transferre dicitur protinus catulos, quonam modo agnito, ubi ante conspecto illo quem timet? etenim tales silvas minime frequentari certum est. sane mirentur ipsam vestigii raritatem. sed unde sciunt timendi esse? immo vero cur vel ipsius conspectum paveant, tanto viribus, magnitudine, velocitate praestantiores? nimirum haec est natura rerum, haec potentia eius, saevissimas ferarum maximasque numquam vidisse, quod debeant timere, et statim intellegere, cum sit timendum.

XI

Elephanti gregatim semper ingrediuntur. ducit agmen maximus natu, cogit aetate proximus. amnem transituri minimos praemittunt, ne maiorum ingressu atterente alveum crescat gurgiti altitudo. Antipater auctor est duos Antiocho regi in bellicis usibus celebres etiam cognominibus fuisse; etenim novere ea. certe Cato, cum imperatorum nomina annalibus detraxerit, eum, qui fortissime proeliatus esset in Punica acie, Surum tradidit vocatum altero dente mutilato.

XII

Antiocho vadum fluminis experienti renuit Aiax, alioqui dux agminis semper. tum pronuntiatum eius fore principatum qui transisset, ausumque Patroclum ob id phaleris argenteis, quo maxime gaudent, et reliquo omni primatu donavit. ille, qui notabatur, inedia mortem ignominiae praetulit. mirus namque pudor est, victusque vocem fugit victoris, terram ac verbenas porrigit. pudore numquam nisi in abdito coeunt, mas quinquennis, femina decennis.

XIII

initur autem biennio quinis, ut ferunt, cuiusque anni diebus, nec amplius; sexto perfunduntur amne, non ante reduces ad agmen. nec adulteria novere nullave propter feminas inter se proelia ceteris animalibus pernicialia, nec quia desit illis amoris vis, namque traditur unus amasse quandam in Aegypto corollas vendentem ac, ne quis vulgariter electam putet, mire gratam Aristophani celeberrimo in arte grammatica,

XIV

Liber VIII alius Menandrum Syracusanum incipientis iuventae in exercitu Ptolemaei, desiderium eius, quotiens non videret, inedia testatus. et unguentariam quandam dilectam Iuba tradit. omnium amoris fuere argumenta gaudium a conspectu blanditiaeque inconditae, stipes, quas populus dedisset, servatae et in sinum effusae. nec mirum esse amorem quibus sit memoria.

XV

idem namque tradit agnitum in senecta multos post annos qui rector in iuventa fuisset; idem divinationem quandam iustitiae, cum Bocchus rex triginta elephantis totidem, in quos saevire instituerat, stipitibus adligatos obiecisset, procursantibus inter eos qui lacesserent, nec potuisse effici ut crudelitatis alienae ministerio fungerentur.

XVI

Elephantos Italia primum vidit Pyrri regis bello et boves Lucas appellavit in Lucanis visos anno urbis CCCCLXXII, Roma autem in triumpho VII annis ad superiorem numerum additis, eadem plurimos anno DII victoria L. Metelli pontificis in Sicilia de Poenis captos. CXLII fuere aut, ut quidam, CXX, travecti ratibus quas doliorum consertis ordinibus inposuerat.

XVII

Verrius eos pugnasse in circo interfectosque iaculis tradit paenuria consilii, quoniam neque ali placuisset neque donari regibus; L. Piso inductos dumtaxat in circum atque, ut contemptus eorum incresceret, ab operariis hastas praepilatas habentibus per circum totum actos. nec quid deinde iis factum sit auctores explicant qui non putant interfectos.

XVIII

Clara est unius e Romanis dimicatio adversus elephantum, cum Hannibal captivos nostros dimicare inter sese coegisset. namque unum qui supererat obiecit elephanto, et ille dimitti pactus, si interemisset, solus in harena congressus magno Poenorum dolore confecit. Hannibal, cum famam eius dimicationis contemptum adlaturam beluis intellegeret, equites misit qui abeuntem interficerent. proboscidem eorum facillime amputari Pyrri proeliorum experimentis patuit.

XIX

Romae pugnasse Fenestella tradit primum omnium in circo Claudi Pulchri aedilitate curuli M. Antonio A. Postumio cos. anno urbis DCLV, item post annos viginti Lucullorum aedilitate curuli adversus tauros.

XX

Pompei quoque altero consulatu, dedicatione templi Veneris Victricis, viginti pugnavere in circo aut, ut quidam tradunt, XVIII, Gaetulis ex adverso iaculantibus, mirabili unius dimicatione, qui pedibus confossis repsit genibus in catervas, abrepta scuta iaciens in sublime, quae decidentia voluptati spectantibus erant in orbem circumacta, velut arte, non furore beluae, iacerentur. magnum et in altero miraculum fuit uno ictu occiso; pilum autem sub oculo adactum in vitalia capitis venerat.

XXI

universi eruptionem temptavere, non sine vexatione populi, circumdatis claustris ferreis. qua de causa Caesar dictator postea simile spectaculum editurus euripis harenam circumdedit, quos Nero princeps sustulit equiti loca addens. sed Pompeiani amissa fugae spe misericordiam vulgi inenarrabili habitu quaerentes supplicavere quadam sese lamentatione conplorantes, tanto populi dolore, ut oblitus imperatoris ac munificentiae honori suo exquisitae flens universus consurgeret dirasque Pompeio, quas ille mox luit, inprecaretur.

XXII

pugnavere et Caesari dictatori tertio consulatu eius viginti contra pedites D iterumque totidem turriti cum sexagenis propugnatoribus, eodem quo priore numero peditum et pari equitum ex adverso dimicante, postea singuli principibus Claudio et Neroni in consummatione gladiatorum.

XXIII

Ipsius animalis tanta narratur clementia contra minus validos, ut in grege pecudum occurrentia manu dimoveat, ne quod obterat inprudens. nec nisi lacessiti nocent idque cum gregatim semper ambulent, minime ex omnibus solivagi. equitatu circumventi infirmos aut fessos vulneratosve in medium agmen recipiunt, acie, velut imperio aut ratione per vices subeunte.

XXIV

Capti celerrime mitificantur hordei suco. capiuntur autem in India unum ex domitis agente rectore, qui deprehensum solitarium abactumve a grege verberet ferum: quo fatigato transcendit in eum nec secus ac priorem regit. Africa foveis capit, in quas deerrante aliquo protinus ceteri congerunt ramos, moles devolvunt, aggeres construunt omnique vi conantur extrahere.

XXV

ante domitandi gratia reges equitatu cogebant in vallem manu factam et longo tractu fallacem, cuius inclusos ripis fossisque fame domabant. argumentum erat ramus homine porrigente clementer acceptus. nunc dentium causa pedes eorum iaculantur alioqui mollissimos.

XXVI

Trogodytae contermini Aethiopiae, qui hoc solo venatu aluntur, propinquas itineri eorum conscendunt arbores; inde totius agminis novissimum speculati extremas in clunes desiliunt. laeva adprehenditur cauda, pedes stipantur in sinistro femine: ita pendens alterum poplitem dextra caedit ac praeacuta bipenni hoc crure tardato profugiens alterius poplitis nervos ferit, cuncta praeceleri pernicitate peragens. alii tutiore genere, sed magis fallaci, ingentes arcus intentos defigunt humi longius; hos praecipui viribus iuvenes continent, alii conixi pari conatu contendunt ac praetereuntibus sagittarum venabula infigunt, mox sanguinis vestigiis secuntur.

XXVII

Elephantorum generis feminae multo pavidiores. domantur autem rabidi fame et verberibus, elephantis aliis admotis, qui tumultuantem catenis coerceant. et alias circa coitus maxime efferantur et stabula Indorum dentibus sternunt. quapropter arcent eos coitu feminarumque pecuaria separant, quae haut alio modo quam armentorum habent. domiti militant et turres armatorum in dorsis ferunt magnaque ex parte orientis bella conficiunt: prosternunt acies, proterunt armatos. iidem minimo suis stridore terrentur vulneratique et territi retro semper cedunt, haut minore partium suarum pernicie. Indicum Africi pavent nec contueri audent, nam et maior Indicis magnitudo est.

XXVIII

Liber VIII

Decem annis gestare in utero vulgus existimat, Aristoteles biennio nec amplius quam [semel gignere pluresque quam] singulos, vivere ducenis annis et quosdam CCC. iuventa eorum a sexagesimo incipit. gaudent amnibus maxime et circa fluvios vagantur, cum alioqui nare propter magnitudinem corporis non possint. iidem frigoris inpatientes; maximum hoc malum inflationemque et profluvium alvi nec alia morborum genera sentiunt. olei potu tela, quae corpori eorum inhaereant, decidere invenio, a sudore autem facilius adhaerescere.

XXIX

et terram edisse iis tabificum est, nisi saepius mandant; devorant autem et lapides; truncos quidem gratissimo in cibatu habent. palmas excelsiores fronte prosternunt atque ita iacentium absumunt fructum. mandunt ore, spirant et bibunt odoranturque haut inproprie appellata manu. animalium maxime odere murem et, si pabulum in praesepio positum attingi ab eo videre, fastidiunt. cruciatum in potu maximum sentiunt hausta hirudine, quam sanguisugam vulgo coepisse appellari adverto. haec ubi in ipso animae canali se fixit, intolerando adficit dolore.

XXX

durissimum dorso tergus, ventri molle, saetarum nullum tegimentum, ne in cauda quidem praesidium abigendo taedio muscarum (namque id et tanta vastitas sentit), sed cancellata cutis, et invitans id genus animalium odore. ergo cum extentis recepere examina, artatis in rugas repente cancellis comprehensas enecant. hoc iis pro cauda, iuba, villo est.

XXXI

dentibus ingens pretium et deorum simulacris lautissima ex his materia. invenit luxuria commendationem et aliam expetiti in callo manus saporis, haud alia de causa, credo, quam quia ipsum ebur sibi mandere videtur. magnitudo dentium videtur quidem in templis praecipua, sed tamen in extremis Africae, qua confinis Aethiopiae est, postium vicem in domiciliis praebere saepesque in his et pecorum stabulis pro palis elephantorum dentibus fieri Polybius tradidit auctore Gulusa regulo.

XXXII

Elephantos fert Africa ultra Syrticas solitudines et in Mauretania, ferunt Aethiopes et Trogodytae, ut dictum est, sed maximos India bellantesque cum iis perpetua discordia dracones tantae magnitudinis et ipsos, ut circumplexu facili ambiant nexuque nodi praestringant. conmoritur ea dimicatio, victusque conruens conplexum elidit pondere.

XXXIII

Mira animalium pro se cuique sollertia astutissima. ascendendi in tantam altitudinem difficultas draconi; itaque tritum iter ad pabula speculatus ab excelsa se arbore inicit. scit ille inparem sibi luctatum contra nexus; itaque arborum aut rupium attritum quaerit. cavent hoc dracones ob idque gressus primum alligant cauda: resolvunt illi nodos manu; at hi in ipsas nares caput condunt pariterque spiritum praecludunt et mollissimas lancinant partes. iidem obvii deprehensi in adversos erigunt se oculosque maxime petunt. ita fit ut plerumque caeci ac fame et maeroris tabe confecti reperiantur.

XXXIV

quam quis aliam tantae discordiae causam attulerit nisi naturam spectaculum sibi paria conponentem? Est et alia dimicationis huius fama. elephantis frigidissimum esse sanguinem; ob id aestu torrente praecipue draconibus expeti. quam ob rem in amnes mersos insidiari bibentibus coortosque inligata manu in aurem morsum defigere, quoniam is tantum locus defendi non possit manu. dracones esse tantos, ut totum sanguinem capiant, itaque elephantos ab iis ebibi siccatosque concidere et dracones inebriatos opprimi conmorique.

XXXV

Generat eos Aethiopia Indicis pares, vicenum cubitorum. id modo mirum, unde cristatos Iuba crediderit. Asachaei vocantur Aethiopes apud quos maxime nascuntur; narrantque in maritimis eorum quaternos quinosque inter se cratium modo inplexos erectis capitibus velificantes ad meliora pabula Arabiae vehi fluctibus.

XXXVI

Megasthenes scribit in India serpentes in tantam magnitudinem adolescere, ut solidos hauriant cervos taurosque, Metrodorus circa Rhyndacum amnem in Ponto, supervolantes ut quamvis alte perniciterque alites haustu raptas absorbeant.

XXXVII

nota est in Punicis bellis ad flumen Bagradam a Regulo imperatore ballistis tormentisque, ut oppidum aliquod, expugnata serpens CXX pedum longitudinis; pellis eius maxillaeque usque ad bellum Numantinum duravere Romae in templo. faciunt his fidem in Italia appellatae bovae in tantam amplitudinem exeuntes, ut Divo Claudio principe occisae in Vaticano solidus in alvo spectatus sit infans. aluntur primo bubuli lactis suctu, unde nomen traxere.

XXXVIII

Ceterorum animalium, quae modo convecta undique Italiae contigere saepius, formas nihil attinet scrupulose referre. paucissima Scythia gignit inopia fruticum, pauca contermina illi Germania, insignia tamen boum ferorum genera, iubatos bisontes excellentique et vi et velocitate uros, quibus inperitum volgus bubalorum nomen inponit, cum id gignat Africa vituli potius cervique quadam similitudine.

XXXIX

septentrio fert et equorum greges ferorum, sicut asinorum Asia et Africa, praeterea alcen iumento similem, ni proceritas aurium et cervicis distinguat; item natam in Scadinavia insula nec umquam visam in hoc orbe, multis tamen narratam achlin haud dissimilem illi, set nullo suffraginum flexu, ideoque non cubantem et adclinem arbori in somno eaque incisa ad insidias capi, alias velocitatis memoratae. labrum ei superius praegrande; ob id retrograditur in pascendo, ne in priora tendens involvatur.

XL

tradunt in Paeonia feram quae bonasus vocetur, equina iuba, cetera tauro similem, cornibus ita in se flexis, ut non sint utilia pugnae. quapropter fuga sibi auxiliari reddentem in ea fimum, interdum et trium iugerum longitudine, cuius contactus sequentes ut ignis aliquis amburat.

XLI

Mirum pardos, pantheras, leones et similia condito in corporis vaginas unguium mucrone, ne refringantur hebetenturve, ingredi aversisque falculis currere nec nisi in adpetendo protendere.

XLII

Liber VIII leoni praecipua generositas tunc, cum colla armosque vestiunt iubae; id enim aetate contingit e leone conceptis. quos vero pardi generavere, semper insigni hoc carent; simili modo feminae. magna his libido coitus et ob hoc maribus ira. Africa haec maxime spectat, inopia aquarum ad paucos amnes congregantibus se feris. ideo multiformes ibi animalium partus, varie feminis cuiusque generis mares aut vi aut voluptate miscente: unde etiam vulgare Graeciae dictum semper aliquid novi Africam adferre.

XLIII

odore pardi coitum sentit in adultera leo totaque vi consurgit in poenam; idcirco ea culpa flumine abluitur aut longius comitatur. semel autem edi partum, lacerato unguium acie utero in enixu, volgum credidisse video.

XLIV

Aristoteles diversa tradit, vir quem in his magna secuturus ex parte praefandum reor. Alexandro Magno rege inflammato cupidine animalium naturas noscendi delegataque hac commentatione Aristoteli, summo in omni doctrina viro, aliquot milia hominum in totius Asiae Graeciaeque tractu parere iussa, omnium quos venatus, aucupia piscatusque alebant quibusque vivaria, armenta, alvaria, piscinae, aviaria in cura erant, ne quid usquam genitum ignoraretur ab eo. quos percunctando quinquaginta ferme volumina illa praeclara de animalibus condidit. quae a me collecta in artum cum iis, quae ignoraverat, quaeso ut legentes boni consulant, in universis rerum naturae operibus medioque clarissimi regum omnium desiderio cura nostra breviter peregrinantes.

XLV

is ergo tradit leaenam primo fetu parere quinque catulos ac per annos singulis minus, ab uno sterilescere. informes minimasque carnes magnitudine mustellarum esse initio, semenstres vix ingredi posse nec nisi bimenstres moveri; in Europa autem inter Acheloum tantum Mestumque amnes leones esse, sed longe viribus praestantiores iis quos Africa aut Syria gignant.

XLVI

Leonum duo genera, compactile et breve crispioribus iubis. hos pavidiores esse quam longos simplicique villo; eos contemptores vulnerum. urinam mares crure sublato reddere ut canes. gravem odorem, nec minus halitum. raros in potu vesci alternis diebus, a saturitate interim triduo cibis carere. quae possint, in mandendo solida devorare, nec capiente aviditatem alvo coniectis in fauces unguibus extrahere aut si fugiendum in satietate habeant.

XLVII

vitam iis longam docet argumento, quod plerique dentibus defecti reperiantur. Polybius, Aemiliani comes, in senecta hominem ab his adpeti refert, quoniam ad persequendas feras vires non suppetant; tunc obsidere Africae urbes, eaque de causa cruci fixos vidisse se cum Scipione, quia ceteri metu poenae similis absterrerentur eadem noxa.

XLVIII

Leoni tantum ex feris clementia in supplices. prostratis parcit et, ubi saevit, in viros potius quam in feminas fremit, in infantes non nisi magna fame. credit Iuba pervenire intellectum ad eos precum; in captivam certe Gaetuliae reducem audivit multorum in silvis impetum esse mitigatum adloquio ausae dicere, se feminam, profugam, infirmam, supplicem animalis omnium generosissimi ceterisque imperitantis, indignam eius gloria praedam. varia circa hoc opinio ex ingenio cuiusque vel casu, mulceri alloquiis feras, quippe cum etiam serpentes extrahi cantu cogique in poenam verum falsumne sit, non vita decreverit.

XLIX

leonum animi index cauda, sicut et equorum aures; namque et has notas generosissimo cuique natura tribuit. inmota ergo placido, clemens blandienti, quod rarum est: crebrior enim iracundia, cuius in principio terra verberatur, incremento terga ceu quodam incitamento flagellantur. vis summa in pectore. ex omni vulnere sive ungue inpresso sive dente ater profluit sanguis. iidem satiati innoxii sunt.

L

generositas in periculis maxime deprehenditur, non illo tantum modo, quo spernens tela diu se terrore solo tuetur ac velut cogi testatur cooriturque non tamquam periculo coactus, sed tamquam amentiae iratus. illa nobilior animi significatio: quamlibet magna canum et venantium urguente vi contemptim restitansque cedit in campis et ubi spectari potest; idem ubi virgulta silvasque penetravit, acerrimo cursu fertur velut abscondente turpitudinem loco. dum sequitur, insilit saltu, quo in fuga non utitur.

LI

vulneratus observatione mira percussorem novit et in quantalibet multitudine adpetit; eum vero, qui telum quidem miserit, sed non vulneraverit, correptum rotatumque sternit nec vulnerat. cum pro catulis feta dimicat, oculorum aciem traditur defigere in terram, ne venabula expavescat.

LII

cetero dolis carent et suspicione nec limis intuentur oculis aspicique simili modo nolunt. creditum est a moriente humum morderi lacrimamque leto dari. atque hoc tale tamque saevum animal rotarum orbes circumacti currusque inanes et gallinaceorum cristae cantusque etiam magis terrent, sed maxime ignes. aegritudinem fastidii tantum sentit, in qua medetur ei contumelia, in rabiem agente adnexarum lascivia simiarum; gustatus deinde sanguis in remedio est.

LIII

Leonum simul plurium pugnam Romae princeps dedit Scaevola P. F. in curuli aedilitate, centum autem iubatorum primus omnium L. Sulla, qui postea dictator fuit, in praetura. post eum Pompeius Magnus in circo DC, in iis iubatorum CCCXV, Caesar dictator CCCC.

LIV

Capere eos ardui erat quondam operis, foveisque maxime. principatu Claudii casus rationem docuit, pudendam paene talis ferae nomine, a pastore Gaetuliae sago contra ingruentis impetum obiecto, quod spectaculum in harenam protinus tralatum est, vix credibili modo torpescente tanta illa feritate quamvis levi iniectu operto capite, ita ut devinciatur non repugnans. videlicet omnis vis constat in oculis, quo minus mirum sit a Lysimacho Alexandri iussu simul incluso strangulatum leonem.

LV

Liber VIII iugo subdidit eos primusque Romae ad currum iunxit M. Antonius, et quidem civili bello, cum dimicatum esset in Pharsaliis campis, non sine ostento quodam temporum, generosos spiritus iugum subire illo prodigio significante. nam quod ita vectus est cum mima Cytheride, super monstra etiam illarum calamitatium fuit. primus autem hominum leonem manu tractare ausus et ostendere mansuefactum Hanno e clarissimis Poenorum traditur damnatusque illo argumento, quoniam nihil non persuasurus vir tam artificis ingenii videbatur et male credi libertas ei, cui in tantum cessisset etiam feritas.

LVI

Sunt vero et fortuitae eorum quoque clementiae exempla. Mentor Syracusanus in Syria, leone obvio suppliciter volutante, attonitus pavore, cum refugienti undique fera opponeret sese et vestigia lamberet adulanti similis, animadvertit in pede eius tumorem vulnusque. extracto surculo liberavit cruciatu.

LVII

pictura casum hunc testatur Syracusis. simili modo Elpis Samius natione in Africam delatus nave, iuxta litus conspecto leone hiatu minaci, arborem fuga petit Libero patre invocato, quoniam tum praecipuus votorum locus est, cum spei nullus est. set neque profugienti, cum potuisset, fera institerat et procumbens ad arborem hiatu, quo terruerat, miserationem quaerebat. os morsu avidiore inhaeserat dentibus cruciabatque inedia, non tantum poena in ipsis eius telis, suspectantem ac velut mutis precibus orantem, dum fortuitis fidens non est contra feram multoque diutius miraculo quam metu cessatum est.

LVIII

degressus tandem evellit praebenti et qua maxime opus esset adcommodanti. traduntque, quamdiu navis ea in litore steterit, retulisse gratiam venatus adgerendo. qua de causa Libero patri templum in Samo Elpis sacravit, quod ab eo facto Graeci κεχηνότος Διονύσου appellavere. miremur postea vestigia hominum intellegi a feris, cum etiam auxilia ab uno animalium sperent? cur enim non ad alia iere aut unde medicas manus hominis sciunt? nisi forte vis malorum etiam feras omnia experiri cogit.

LIX

Aeque memorandum et de panthera tradit Demetrius physicus: iacentem in media via hominis desiderio repente apparuisse patri cuiusdam Philini, adsectatoris sapientiae; illum pavore coepisse regredi, feram vero circumvolutari non dubie blandientem seseque conflictantem maerore qui etiam in panthera intellegi posset. feta erat, catulis procul in foveam delapsis.

LX

primum ergo miserationis fuit non expavescere, proximum et curam intendere, secutusque qua trahebat vestem unguium levi iniectu, ut causam doloris intellexit simulque salutis suae mercedem, exemit catulos, ea cum his prosequente usque extra solitudines deductus laeta atque gestiente, ut facile appareret gratiam referre et nihil in vicem inputare, quod etiam in homine rarum est.

LXI

Haec fidem et Democrito adferunt, qui Thoantem in Arcadia servatum a dracone narrat. nutrierat eum puer dilectum admodum, parensque serpentis naturam et magnitudinem metuens in solitudines tulerat, in quibus circumvento latronum insidiis agnitoque voce subvenit. nam quae de infantibus ferarum lacte nutritis, cum essent expositi, produntur, sicut de conditoribus nostris a lupa, magnitudini fatorum accepta fieri aequius quam ferarum naturae arbitror.

LXII

Panthera et tigris macularum varietate prope solae bestiarum spectantur, ceteris unus ac suus cuique generi color est, leonum tantum in Syria niger. pantheris in candido breves macularum oculi. ferunt odore earum mire sollicitari quadripedes cunctas, sed capitis torvitate terreri; quam ob rem occultato eo reliqua dulcedine invitatas corripiunt. sunt qui tradant in armo iis similem lunae esse maculam crescentem in orbem seque cavantem pari modo.

LXIII

nunc varias et pardos, qua mares sunt, appellant in eo omni genere, creberrimo in Africa Syriaque. quidam ab his pantheras candore solo discernunt, nec adhuc aliam differentiam inveni.

LXIV

Senatus consultum fuit vetus, ne liceret Africanas in Italiam advehere. contra hoc tulit ad populum Cn. Aufidius tribunus plebis permisitque circensium gratia inportare. primus autem Scaurus aedilitate sua varias CL universas misit, dein Pompeius Magnus CCCCX, Divus Augustus CCCCXX.

LXV

idem Q. Tuberone Paulo Fabio Maximo cos. IIII non. Mai. theatri Marcelli dedicatione tigrim primus omnium Romae ostendit in cavea mansuefactam, Divus vero Claudius simul IIII.

LXVI

Tigrim Hyrcani et Indi ferunt, animal velocitatis tremendae et maxime cognitae, dum capitur totus eius fetus, qui semper numerosus est. ab insidiante rapitur equo quam maxime pernici atque in recentes subinde transfertur. at ubi vacuum cubile reperit feta – maribus enim subolis cura non est – , fertur praeceps odore vestigans. raptor adpropinquante fremitu abicit unum ex catulis; tollit illa morsu et pondere etiam ocior acta remeat iterumque consequitur ac subinde, donec in navem regresso inrita feritas saevit in litore.

LXVII

Camelos inter armenta pascit oriens, quarum duo genera, Bactriae et Arabiae; differunt, quod illae bina habent tubera in dorso, hae singula et sub pectore alterum, cui incumbant. dentium superiore ordine, ut boves, carent in utroque genere. omnes autem iumentorum ministeriis dorso funguntur atque etiam equitatus in proeliis.

LXVIII

velocitas ut equo, sed sua cuique mensura sicuti vires. nec ultra adsuetum procedit spatium nec plus instituto onere recipit. odium adversus equos gerunt naturale. sitim et quadriduo tolerant inplenturque, cum bibendi occasio est, et in praeteritum et in futurum, obturbata proculcatione prius aqua: aliter potu non gaudent. vivunt quinquagenis annis, quaedam et centenis. utrimque rabiem et ipsae sentiunt. castrandi genus etiam feminas, quae bello praeparentur, inventum est: fortiores ita fiunt coitu negato.

LXIX

Liber VIII

Harum aliqua similitudo in duo transfertur animalia. nabun Aethiopes vocant collo similem equo, pedibus et cruribus bovi, camelo capite, albis maculis rutilum colorem distinguentibus, unde appellata camelopardalis, dictatoris Caesaris circensibus ludis primum visa Romae. ex eo subinde cernitur, aspectu magis quam feritate conspicua, quare etiam ovis ferae nomen invenit.

LXX

Pompei Magni primum ludi ostenderunt chama, quem Galli rufium vocabant, effigie lupi, pardorum maculis. iidem ex Aethiopia quas vocant κήπους, quarum pedes posteriores pedibus humanis et cruribus, priores manibus fuere similes. hoc animal postea Roma non vidit.

LXXI

Isdem ludis et rhinoceros unius in nare cornus, qualis saepe, visus. alter hic genitus hostis elephanto cornu ad saxa limato praeparat se pugnae, in dimicatione alvum maxime petens, quam scit esse molliorem. longitudo ei par, crura multo breviora, color buxeus.

LXXII

Lyncas vulgo frequentes et sphingas, fusco pilo, mammis in pectore geminis, Aethiopia generat multaque alia monstris similia, pinnatos equos et cornibus armatos, quos pegasos vocant, crocotas velut ex cane lupoque conceptos, omnia dentibus frangentes protinusque devorata conficientes ventre, cercopithecos nigris capitibus, pilo asini et dissimiles ceteris voce, Indicos boves unicornes tricornesque, leucrocotam, pernicissimam feram asini feri magnitudine, clunibus cervinis, collo, cauda, pectore leonis, capite melium, bisulca ungula, ore ad aures usque rescisso, dentium locis osse perpetuo –

LXXIII

(hanc feram humanas voces tradunt imitari. apud eosdem et quae vocatur eale, magnitudine equi fluviatilis, cauda elephanti, colore nigra vel fulva, maxillis apri, maiora cubitalibus cornua habens mobilia, quae alterna in pugna sistit variatque infesta aut obliqua, utcumque ratio monstravit) –,

LXXIV

sed atrocissimos tauros silvestres, maiores agrestibus, velocitate ante omnes, colore fulvos, oculis caeruleis, pilo in contrarium verso, rictu ad aures dehiscente iuxta cornua mobilia. tergori duritia silicis, omne respuens vulnus. feras omnes venantur, ipsi non aliter quam foveis capti feritate semper intereunt.

LXXV

apud eosdem nasci Ctesias scribit quam mantichoran appellat, triplici dentium ordine pectinatim coeuntium, facie et auriculis hominis, oculis glaucis, colore sanguineo, corpore leonis, cauda scorpionis modo spicula infigentem, vocis ut si misceatur fistulae et tubae concentus, velocitatis magnae, humani corporis vel praecipue adpetentem.

LXXVI

in India et boves solidis ungulis, unicornes, et feram nomine axin hinnulei pelle pluribus candidioribusque maculis, sacrorum Liberi patris – (Orsaei Indi simias candentes toto corpore venantur) – , asperrimam autem feram monocerotem, reliquo corpore equo similem, capite cervo, pedibus elephanto, cauda apro, mugitu gravi, uno cornu nigro media fronte cubitorum duum eminente. hanc feram vivam negant capi.

LXXVII

Apud Hesperios Aethiopas fons est Nigris, ut plerique existimavere, Nili caput, ut argumenta quae diximus persuadent. iuxta hunc fera appellatur catoblepas, modica alioqui ceterisque membris iners, caput tantum praegrave aegre ferens – id deiectum semper in terram – , alias internicio humani generis, omnibus, qui oculos eius videre, confestim expirantibus.

LXXVIII

Eadem et basilisci serpentis est vis. Cyrenaica hunc generat provincia, duodecim non amplius digitorum magnitudine, candida in capite macula ut quodam diademate insignem. sibilo omnes fugat serpentes nec flexu multiplici, ut reliquae, corpus inpellit, sed celsus et erectus in medio incedens. necat frutices, non contactos modo, verum et adflatos, exurit herbas, rumpit saxa: talis vis malo est. creditum quondam ex equo occisum hasta et per eam subeunte vi non equitem modo, sed equum quoque absumptum.

LXXIX

tque huic tali monstro – saepe enim enectum concupivere reges videre – mustellarum virus exitio est: adeo naturae nihil placuit esse sine pare. inferciunt has cavernis facile cognitis soli tabe. necant illae simul odore moriunturque, et naturae pugna conficitur.

LXXX

Sed in Italia quoque creditur luporum visus esse noxius vocemque homini, quem priores contemplentur, adimere ad praesens. inertes hos parvosque Africa et Aegyptus gignunt, asperos trucesque frigidior plaga. homines in lupos verti rursusque restitui sibi falsum esse confidenter existimare debemus aut credere omnia quae fabulosa tot saeculis conperimus. unde tamen ista vulgo infixa sit fama in tantum, ut in maledictis versipelles habeat, indicabitur.

LXXXI

Euanthes, inter auctores Graeciae non spretus, scribit Arcadas tradere ex gente Anthi cuiusdam sorte familiae lectum ad stagnum quoddam regionis eius duci vestituque in quercu suspenso tranare atque abire in deserta transfigurarique in lupum et cum ceteris eiusdem generis congregari per annos VIIII. quo in tempore si homine se abstinuerit, reverti ad idem stagnum et, cum tranaverit, effigiem recipere, ad pristinum habitum addito novem annorum senio. id quoque adicit, eandem recipere vestem.

LXXXII

mirum est quo procedat Graeca credulitas! nullum tam inpudens mendacium est, ut teste careat. item Apollas, qui Olympionicas scripsit, narrat Demaenetum Parrhasium in sacrificio, quod Arcades Iovi Lycaeo humana etiamtum hostia faciebant, immolati pueri exta degustasse et in lupum se convertisse, eundem X anno restitutum athleticae se exercuisse in pugilatu victoremque Olympia reversum.

LXXXIII

quin et caudae huius animalis creditur vulgo inesse amatorium virus exiguo in villo eumque, cum capiatur, abici nec idem pollere nisi viventi dereptum. dies, quibus coeat, toto anno non amplius duodecim. eundem in fame vesci terra inter auguria; ad dexteram commeantium praeciso itinere si pleno id ore fecerit, nullum ominum praestantius.

LXXXIV

sunt in eo genere qui cervari vocantur, qualem e Gallia in Pompei Magni harena spectatum diximus. huic quamvis in fame mandenti, si respexerit, oblivionem cibi subrepere aiunt digressumque quaerere aliud.

LXXXV

Quod ad serpentes attinet, vulgatum est colorem eius plerasque terrae habere, in qua occultentur. innumera esse genera. cerastis corpore eminere cornicula saepe quadrigemina, quorum motu, reliquo corpore occulto, sollicitent ad se aves. geminum caput amphisbaenae, hoc est et a cauda, tamquam parum esset uno ore fundi venenum. aliis squamas esse, aliis picturas, omnibus exitiale virus. iaculum ex arborum ramis vibrari, nec pedibus tantum pavendas serpentes, sed ut missile volare tormento. colla aspidum intumescere, nullo ictus remedio praeterquam si confestim partes contactae amputentur.

LXXXVI

unus huic tam pestifero animali sensus vel potius affectus est: coniugia ferme vagantur, nec nisi cum pari vita est. itaque alterutra interempta incredibilis ultionis alteri cura: persequitur interfectorem unumque eum in quantolibet populi agmine notitia quadam infestat, perrumpit omnes difficultates, permeat spatia nec nisi amnibus arcetur aut praeceleri fuga.

LXXXVII

Non est fateri rerum natura largius mala an remedia genuerit. iam primum hebetes oculos huic malo dedit, eosque non in fronte adversos cernere, sed in temporibus – itaque excitatur saepius auditu quam visu – , deinde internecivum bellum cum ichneumone.

LXXXVIII

notum est animal hac gloria maxime, in eadem natum Aegypto. mergit se limo saepius siccatque sole, mox ubi pluribus eodem modo se coriis loricavit, in dimicationem pergit. in ea caudam attollens ictus inritos aversus excipit, donec obliquo capite speculatus invadat in fauces. nec hoc contentus aliud haud mitius debellat animal.

LXXXIX

Crocodilum habet Nilus, quadripes malum et terra pariter ac flumine infestum. unum hoc animal terrestre linguae usu caret, unum superiore mobili maxilla inprimit morsum, alias terribile pectinatim stipante se dentium serie. magnitudine excedit plerumque duodeviginti cubita. parit ova quanta anseres, eaque extra eum locum semper incubat praedivinatione quadam, ad quem summo auctu eo anno egressurus est Nilus. nec aliud animal ex minore origine in maiorem crescit magnitudinem. et unguibus autem armatus est, contra omnes ictus cute invicta. dies in terra agit, noctes in aqua, teporis utrumque ratione.

XC

hunc saturum cibo piscium et semper esculento ore in litore somno datum parva avis, quae trochilos ibi vocatur, rex avium in Italia, invitat ad hiandum pabuli sui gratia, os primum eius adsultim repurgans, mox dentes et intus fauces quoque ad hanc scabendi dulcedinem quam maxime hiantes, in qua voluptate somno pressum conspicatus ichneumon, per easdem fauces ut telum aliquod inmissus, erodit alvum.

XCI

Similis crocodilo, sed minor etiam ichneumone, est in Nilo natus scincos, contra venena praecipuus antidotis, item ad inflammandam virorum venerem. Verum in crocodilo maior erat pestis quam ut uno esset eius hoste natura contenta. itaque et delphini inmeantes Nilo, quorum dorso tamquam ad hunc usum cultellata inest pinna, abigentes eos praedam ac velut in suo tantum amne regnantes, alioqui inpares viribus ipsi, astu interimunt. callent enim in hoc cuncta animalia sciuntque non sua modo commoda, verum et hostium adversa, norunt sua tela, norunt occasiones partesque dissidentium inbelles. in ventre mollis est tenuisque cutis crocodilo: ideo se ut territi mergunt delphini subeuntesque alvum illa secant spina.

XCII

quin et gens hominum est huic beluae adversa in ipso Nilo, a Tentyri insula, in qua habitat, appellata. mensura eorum parva, sed praesentia animi in hoc tantum usu mira. terribilis haec contra fugaces belua est, fugax contra sequentes.

XCIII

sed adversum ire soli hi audent, quin et flumini innatant dorsoque equitantium modo inpositi hiantibus resupino capite ad morsum addita in os clava, a dextra ac laeva tenentes extrema eius utrimque, ut frenis in terram agunt captivos ac voce etiam sola territos cogunt evomere recentia corpora ad sepulturam. itaque uni ei insulae crocodili non adnant olfactuque eius generis hominum, ut Psyllorum serpentes, fugantur.

XCIV

hebetes oculos hoc animal dicitur habere in aqua, extra acerrimi visus, quattuorque menses hiemis semper inedia tramittere in specu. quidam hoc unum quamdiu vivat crescere arbitrantur; vivit autem longo tempore.

XCV

Maior altitudine in eodem Nilo belua hippopotamius editur, ungulis binis quales bubus, dorso equi et iuba et hinnitu, rostro resimo, cauda et dentibus aprorum aduncis, sed minus noxiis, tergoris ad scuta galeasque inpenetrabilis, praeterquam si umore madeant. depascitur segetes destinatione ante, ut ferunt, determinatas in diem et ex agro ferentibus vestigiis, ne quae revertenti insidiae comparentur.

XCVI

Primus eum et quinque crocodilos Romae aedilitatis suae ludis M. Scaurus temporario euripo ostendit. hippopotamius in quadam medendi parte etiam magister exstitit. adsidua namque satietate obesus exit in litus recenti harundinum caesura speculatum atque, ubi acutissimam vidit stirpem, inprimens corpus venam quandam in crure vulnerat atque ita profluvio sanguinis morbidum alias corpus exonerat et plagam limo rursus obducit.

XCVII

Simile quiddam et volucris in eadem Aegypto monstravit, quae vocatur ibis, rostri aduncitate per eam partem se perluens, qua reddi ciborum onera maxime salubre est. nec haec sola: multis animalibus reperta sunt usui futura et homini. dictamnum herbam extrahendis sagittis cervi monstravere percussi eo telo pastuque herbae eius eiecto; iidem percussi a phalangio, quod est aranei genus, aut aliquo simili cancros edendo sibi medentur. est et ad serpentium ictus praecipua qua se lacerti, quotiens cum his conseruere pugnam, vulnerati refovent.

XCVIII

chelidoniam visui saluberrimam hirundines monstravere vexatis pullorum oculis illa medentes. testudo cunilae, quam bubulam vocant, pastu vires contra serpentes refovet, mustella ruta in murium venatu cum iis dimicatione conserta. ciconia origano, hedera apri in morbis sibi medentur et cancros vescendo maxime mari eiectos.

XCIX

Liber VIII anguis, hiberno situ membrana corporis obducta, feniculi suco inpedimentum illud exuit nitidusque vernat. exuit autem a capite primum nec celerius quam uno die et nocte, replicans, ut extra fiat membranae quod fuerit intus. idem hiberna latebra visu obscurato maratho herbae se adfricans oculos inunguit ac refovet; si vero squamae obtorpuere, spinis iuniperi se scabit. draco vernam nausiam silvestris lactucae suco restinguit.

C

pantheras per fricatas carnes aconito barbari venantur. occupat ilico fauces earum angor, quare pardalianches id venenum appellavere quidam; at fera contra hoc excrementis hominis sibi medetur, et alias tam avida eorum, ut a pastoribus ex industria in aliquo vase suspensa altius, quam ut queat saltu attingere, iaculando se appetendoque deficiat et postremo expiret, alioqui vivacitatis adeo lentae, ut eiectis interaneis diu pugnet.

CI

elephans, chamaeleone concolori frondi devorato, occurrit oleastro huic veneno suo. ursi cum mandragorae mala gustavere, formicas lambunt. cervus herba cinare venenatis pabulis resistit. palumbes, graculi, merulae, perdices lauri folio annuum fastidium purgant, columbae, turtures et gallinacei herba quae vocatur helxine, anates, anseres ceteraeque aquaticae herba siderite, grues et similes iunco palustri. corvus occiso chamaeleone, qui etiam victori suo nocet, lauro infestum virus extinguit.

CII

Milia praeterea, utpote cum plurimis animalibus eadem natura rerum caeli quoque observationem et ventorum, imbrium, tempestatum praesagia alia alio modo dederit, quod persequi inmensum est, aeque scilicet quam reliquam cum singulis hominum societatem. siquidem et pericula praemonent non fibris modo extisque, circa quod magna mortalium portio haeret, sed alia quadam significatione.

CIII

ruinis inminentibus musculi praemigrant, aranei cum telis primi cadunt. auguria quidem artem fecere apud Romanos et sacerdotum collegium vel maxime sollemne. est inter ea locis rigentibus et volpes, animal alioqui sollertia dirum. amnes gelatos lacusque non nisi ad eius itum reditumque transeunt. observatum eam aure ad glaciem adposita coniectare crassitudinem gelus.

CIV

nec minus clara exitii documenta sunt etiam contemnendis animalibus. M. Varro auctor est a cuniculis suffossum in Hispania oppidum, a talpis in Thessalia, ab ranis civitatem in Gallia pulsam, ab locustis in Africa, ex Gyara Cycladum insula incolas a muribus fugatos, in Italia Amynclas a serpentibus deletas. citra Cynamolgos Aethiopas late deserta regio est, a scorpionibus et solipugis gente sublata, et a scolopendris abactos Rhoetienses auctor est Theophrastus. sed ad reliqua ferarum genera redeamus.

CV

Hyaenis utramque esse naturam et alternis annis mares, alternis feminas fieri, parere sine mare vulgus credit, Aristoteles negat. collum ut iuba in continuitatem spinae porrigitur flectique nisi circumactu totius corporis non quit.

CVI

multa praeterea mira traduntur, sed maxime sermonem humanum inter pastorum stabula adsimulare nomenque alicuius addiscere, quem evocatum foris laceret, item vomitionem hominis imitari ad sollicitandos canes quos invadat. ab uno animali sepulcra erui inquisitione corporum. feminam raro capi. oculis mille esse varietates colorumque mutationes. praeterea umbrae eius contactu canes obmutescere, et quibusdam magicis artibus omne animal, quod ter lustraverit, in vestigio haerere.

CVII

Huius generis coitu leaena Aethiopica parit corocottam, similiter voces imitantem hominum pecorumque. acies ei perpetua, in utraque parte oris nullis gingivis, dente continuo: ne contrario occursu hebetetur, capsarum modo includitur. hominum sermones imitari et mantichoram in Aethiopia auctor est Iuba.

CVIII

Hyaenae plurimae gignuntur in Africa, quae et asinorum silvestrium multitudinem fundit. mares in eo genere singuli feminarum gregibus imperitant; timent libidinis aemulos et ideo gravidas custodiunt morsuque natos mares castrant. contra gravidae latebras petunt et parere furto cupiunt gaudentque copia libidinis.

CIX

Easdem partes sibi ipsi Pontici amputant fibri periculo urgente, ob hoc se peti gnari; castoreum id vocant medici. alias animal horrendi morsus arbores iuxta flumina ut ferro caedit, hominis parte conprehensa non ante quam fracta concrepuerint ossa morsus resolvit. cauda piscium his, cetera species lutrae. utrumque aquaticum, utrique mollior pluma pilus.

CX

Ranae quoque rubetae, quarum et in terra et in umore vita, plurimis refertae medicaminibus, deponere ea adsidue ac resumere pastu dicuntur, venena tantum semper sibi reservantes.

CXI

Similis et vitulo marino victus in mari ac terra, simile fibris et ingenium. evomit fel suum ad multa medicamenta utile, item coagulum ad comitiales morbos, ob ea se peti prudens. Theophrastus auctor est anguis modo et stelliones senectutem exuere itaque protinus devorare praeripientes comitiali morbo remedia. eosdem innocui ferunt in Graecia morsus, noxios esse in Sicilia.

CXII

Cervis quoque est sua malignitas, quamquam placidissimo animalium. urgente vi canum ultro confugiunt ad hominem et in pariendo semitas minus cavent humanis vestigiis tritas quam secreta ac feris opportuna. conceptus earum post arcturi sidus. octonis mensibus ferunt partus, interim et geminos. a conceptu separant se, at mares relicti rabie libidinis saeviunt, fodiunt scrobes. tunc rostra eorum nigrescunt, donec aliqui abluant imbres. feminae autem ante partum purgantur herba quadam, quae seselis dicitur, faciliore ita utentes utero; a partu duas, quae tamnus et seselis appellantur, pastae redeunt ad fetum: illis imbui lactis primos volunt sucos quacumque de causa.

CXIII

Liber VIII editos partus exercent cursu et fugam meditari docent, ad praerupta ducunt saltumque demonstrant. iam mares soluti desiderio libidinis avide petunt pabula; ubi se praepingues sensere, latebras quaerunt fatentes incommodum pondus. et alias semper in fuga adquiescunt stantesque respiciunt, cum prope ventum est, rursus fugae praesidia repetentes. hoc fit intestini dolore tam infirmi, ut ictu levi rumpatur intus.

CXIV

fugiunt autem latratu canum audito secunda semper aura, ut vestigia cum ipsis abeant. mulcentur fistula pastorali et cantu, cum erexere aures, acerrimi auditus, cum remisere, surdi. cetero animal simplex et omnium rerum miraculo stupens in tantum, ut equo aut bucula accedente propius hominem iuxta venantem non cernant aut, si cernant, arcum ipsum sagittasque mirentur. maria trameant gregatim nantes porrecto ordine et capita inponentes praecedentium clunibus vicibusque ad terga redeuntes. hoc maxime notatur a Cilicia Cyprum traicientibus. nec vident terras, sed in odorem earum natant.

CXV

cornua mares habent solique animalium omnibus annis stato veris tempore amittunt. ideo sub ista die quam maxime invia petunt: latent amissis velut inermes, sed et hi bono suo invidentes. dextrum cornu negant inveniri ceu medicamento aliquo praeditum, idque mirabilius fatendum est, cum et in vivariis mutent omnibus annis. defodi ab iis putant. accensi autem utrius libeat odore et serpentes fugantur et comitiales morbi deprehenduntur.

CXVI

indicia quoque aetatis in illis gerunt, singulos annis adicientibus ramos usque ad sexennes; ab eo tempore similia revivescunt, nec potest aetas discerni; sed dentibus senecta declaratur: aut enim paucos aut nullos habent nec in cornibus imis ramos, alioqui ante frontem prominere solitos iunioribus.

CXVII

non decidunt castratis cornua nec nascuntur, erumpunt autem renascentibus tuberibus primo aridae cuti similia, dein teneris increscunt ferulis harundineas in paniculas molli plumata lanugine. quamdiu carent iis, noctibus procedunt ad pabula. increscentia solis vapore durant ad arbores subinde experientes; ubi placuit robur, in aperta prodeunt. captique iam sunt hedera in cornibus viridante, ex attritu arborum ut in aliquo ligno teneris, dum experiuntur, innata. sunt aliquando et candido colore, qualem fuisse traditur Q. Sertorii cervam, quam esse fatidicam Hispaniae gentibus persuaserat.

CXVIII

et his cum serpente pugna: vestigant cavernas nariumque spiritu extrahunt renitentes. ideo singulare abigendis serpentibus odor adusto cervino cornu, contra morsus vero praecipuum remedium ex coagulo hinnulei matris in utero occisi.

CXIX

vita cervis in confesso longa, post C annos aliquibus denuo captis cum torquibus aureis, quos Alexander Magnus addiderat, adopertis iam cute in magna obesitate. febrium morbos non sentit hoc animal, quin et medetur huic timori. quasdam modo principes feminas scimus omnibus diebus matutinis carnem eam degustare solitas et longo aevo caruisse febribus, quod ita demum existimant ratum, si vulnere uno interierit.

CXX

Est eadem specie, barba tantum et armorum villo distans, quem tragelaphon vocant, non alibi quam iuxta Phasim amnem nascens. Cervos Africa propemodum sola non gignit, at chamaeleonem et ipsa, quamquam frequentior est Indiae. figura et magnitudo erat lacerti, nisi crura essent recta et excelsiora. latera ventri iunguntur ut piscibus; et spina simili modo eminet.

CXXI

rostrum, ut in parvo, haut absimile suillo, cauda praelonga, in tenuitatem desinens, inplicans se viperinis orbibus, ungues adunci, motus tardior ut testudini, corpus asperum ceu crocodilo, oculi in recessu cavo, tenui discrimine, praegrandes et corpori concolores. numquam eos operit nec pupillae motu, sed totius oculi versatione circumaspicit.

CXXII

ipse celsus hianti semper ore solus animalium nec cibo nec potu alitur nec alio quam aëris alimento, rictu terrifico fere, innoxius alioqui. et coloris natura mirabilior: mutat namque eum subinde et oculis et cauda et toto corpore redditque semper quemcumque proxime attingit praeter rubrum candidumque; defuncto pallor est. caro in capite et maxillis et ad commissuram caudae admodum exigua nec aliubi toto corpore; sanguis in corde et circa oculos tantum; viscera sine splene. hibernis mensibus latet, ut lacertae.

CXXIII

Mutat colores et Scytharum tarandrus nec aliud ex iis quae pilo vestiuntur, nisi in Indis lycaon, cui iubata traditur cervix. nam thoes – luporum id genus est procerius longitudine, brevitate crurum dissimile, velox saltu, venatu vivens, innocuum homini – habitum, non colorem, mutant, per hiemes hirti, aestate nudi.

CXXIV

tarandro magnitudo quae bovi est, caput maius cervino nec absimile, cornua ramosa, ungulae bifidae, villus magnitudine ursorum, sed, cum libuit sui coloris esse, asini similis. tergori tanta duritia, ut thoraces ex eo faciant. colorem omnium arborum, fruticum, florum locorumque reddit metuens in quibus latet, ideoque raro capitur. mirum esset habitum corpori tam multiplicem dari, mirabilius est et villo.

CXXV

Hystrices generat India et Africa, spinea contectas cute irenaceorum genere, sed hystrici longiores aculei et, cum intendit cutem, missiles. ora urgentium figit canum et paulo longius iaculatur. hibernis autem se mensibus condit, quae natura multis et ante omnia ursis.

CXXVI

Eorum coitus hiemis initio nec vulgari quadripedum more, sed ambobus cubantibus conplexisque; dein secessus in specus separatim, in quibus pariunt XXX die plurimum quinos. hi sunt candida informisque caro, paulo muribus maior, sine oculis, sine pilo; ungues tantum prominent. hanc lambendo paulatim figurant. nec quicquam rarius quam parientem videre ursam. ideo mares quadragenis diebus latent, feminae quaternis mensibus.

CXXVII

Liber VIII specus si non habuere, ramorum fruticumque congerie aedificant, inpenetrabiles imbribus mollique fronde constratos. primis diebus bis septenis tam gravi somno premuntur, ut ne vulneribus quidem excitari queant. tunc mirum in modum veterno pinguescunt. illi sunt adipes medicaminibus apti contraque defluvium capilli tenaces. ab his diebus residunt ac priorum pedum suctu vivunt. fetus rigentes adprimendo pectori fovent non alio incubitu quam ad ova volucres.

CXXVIII

mirum dictu, credit Theophrastus per id tempus coctas quoque ursorum carnes, si adserventur, increscere; cibi nulla tunc argumenta nec nisi umoris minimum in alvo inveniri, sanguinis exiguas circa corda tantum guttas, reliquo corpori nihil inesse.

CXXIX

procedunt vere, sed mares praepingues, cuius rei causa non prompta est, quippe ne somno quidem saginatis, praeter XIIII dies, ut diximus. exeuntes herbam quandam arum nomine laxandis intestinis, alioqui concretis, devorant friantque surculos dentibus praedomantes ora. oculi eorum hebetantur, qua maxime causa favos expetunt, ut convulneratum ab apibus os levet sanguine gravedinem illam.

CXXX

invalidissimum urso caput, quod leoni firmissimum. ideo urgente vi praecipitaturi se ex aliqua rupe manibus cooperto iaciuntur ac saepe in harena colapho infracto exanimantur. cerebro veneficium inesse Hispaniae credunt occisorumque in spectaculis capita cremant testato, quoniam potum in ursinam rabiem agat. ingrediuntur et bipedes; arborem aversi derepunt.

CXXXI

tauros ex ore cornibusque eorum omnibus pedibus suspensi pondere fatigant. nec alteri animalium in maleficio stultitia sollertior. annalibus notatum est M. Pisone M. Messala cos. a. d. XIIII kal. Oct. Domitium Ahenobarbum aedilem curulem ursos Numidicos centum et totidem venatores Aethiopas in circo dedisse. miror adiectum Numidicos fuisse, cum in Africa ursum non gigni constet.

CXXXII

Conduntur hieme et Pontici mures, dumtaxat albi, quorum palatum in gustu sagacissimum auctores quonam modo intellexerint miror. conduntur et Alpini, quibus magnitudo melium est, sed hi pabulo ante in specus convecto, cum quidem narrant alternos marem ac feminam subrosae conplexos fascem herbae supinos, cauda mordicus adprehensa, invicem detrahi ad specum ideoque illo tempore detrito esse dorso. sunt his pares et in Aegypto similiterque resident in clunes et binis pedibus gradiuntur prioribusque ut manibus utuntur.

CXXXIII

Praeparant hiemi et irenacei cibos ac volutati supra iacentia poma adfixa spinis, unum amplius tenentes ore, portant in cavas arbores. iidem mutationem aquilonis in austrum condentes se in cubile praesagiunt. ubi vero sensere venantem, contracto ore pedibusque ac parte omni inferiore, qua raram et innocuam habent lanuginem, convolvuntur in formam pilae, ne quid conprehendi possit praeter aculeos.

CXXXIV

in desperatione vero urinam in se reddunt tabificam, tergori suo spinisque noxiam, propter hoc se capi gnari. quam ob rem exinanita prius urina venari ars est, et tum praecipua dos tergori, alias corrupto, fragili, putribus spinis atque deciduis, etiam si vivat subtractus fuga. ob id non nisi in novissima spe maleficio eo perfunditur, quippe et ipsi odere suum veneficium, ita parcentes sibi terminumque supremum opperientes, ut ferme ante captivitas occupet. calidae postea aquae adspersu resolvitur pila, adprehensusque pes alter e posterioribus suspendiosa fame necat. aliter non est occidere et tergori parcere.

CXXXV

ipsum animal non, ut remur plerique, vitae hominum supervacuum est, si non sint illi aculei, frustra vellerum mollitia in pecude mortalibus data: hac cute expoliuntur vestes. magnum fraus et ibi lucrum monopolio invenit, de nulla re crebrioribus senatus consultis nulloque non principe adito querimoniis provincialibus.

CXXXVI

Vrinae et duobus aliis animalibus ratio mira. leontophonon accipimus vocari parvum nec aliubi nascens quam ubi leo gignitur, quo gustato tanta illa vis et ceteris quadripedum imperitans ilico expiret. ergo corpus eius exustum adspergunt aliis carnibus polentae modo insidiantes ferae necantque etiam cinere: tam contraria est pestis. haut inmerito igitur odit leo visumque frangit et citra morsum exanimat; ille contra urinam spargit, prudens hanc quoque leoni exitialem.

CXXXVII

lyncum umor ita redditus, ubi gignuntur, glaciatur arescitve in gemmas carbunculis similes et igneo colore fulgentes, lyncurium vocatas atque ob id sucino a plerisque ita generari prodito. novere hoc sciuntque lynces et invidentes urinam terra operiunt, eoque celerius solidatur illa.

CXXXVIII

Alia sollertia in metu melibus: sufflatae cutis distentu ictus hominum et morsus canum arcent. Provident tempestatem et sciuri obturatisque, qua spiraturus est ventus, cavernis ex alia parte aperiunt fores. de cetero ipsis villosior cauda pro tegumento est. ergo in hiemes aliis provisum pabulum, aliis pro cibo somnus.

CXXXIX

Serpentium vipera sola terra dicitur condi, ceterae arborum aut saxorum cavis. et alias vel annua fame durant, algore modo dempto. omnia secessus tempore veneno orba dormiunt. simili modo et cocleae, illae quidem iterum et aestatibus, adhaerentes maxime saxis aut, etiam iniuria resupinatae avolsaeque, non tamen exeuntes.

CXL

in Baliaribus vero insulis cavaticae appellatae non prorepunt e cavis terrae – neque herba vivunt – , sed uvae modo inter se cohaerent. est et aliud genus minus vulgare adhaerente operculo eiusdem testae se operiens. obrutae terra semper hae et circa maritimas tantum Alpes quondam effossae coepere iam erui et in Veliterno. omnium tamen laudatissimae in Astypalaea insula.

CXLI

Lacertae, inimicissimum genus cocleis, negantur semenstrem vitam excedere. lacerti Arabiae cubitales, in Indiae vero Nyso monte XXIIII in longitudinem pedum, colore fulvi aut punicei aut caerulei.

CXLII

Liber VIII

Ex his quoque animalibus, quae nobiscum degunt, multa sunt cognitu digna, fidelissimumque ante omnia homini canis atque equus. pugnasse adversus latrones canem pro domino accepimus confectumque plagis a corpore non recessisse, volucres ac feras abigentem. ab alio in Epiro agnitum in conventu percussorem domini laniatuque et latratu coactum fateri scelus. Garamantum regem canes CC ab exilio reduxere proeliati contra resistentes. propter bella Colophonii itemque Castabalenses cohortes canum habuere.

CXLIII

hae primae dimicabant in acie numquam detrectantes; haec erant fidissima auxilia nec stipendiorum indiga. canes defendere Cimbris caesis domus eorum plaustris inpositas. canis Iasone Lycio interfecto cibum capere noluit inediaque consumptus est. is vero, cui nomen Hyrcani reddit Duris, accenso regis Lysimachi rogo iniecit se flammae, similiterque Hieronis regis.

CXLIV

memorat et Pyrrhum, Gelonis tyranni canem, Philistus; memoratur et Nicomedis Bithyniae regis, uxore eius Cosingi lacerata propter lasciviorem cum marito iocum. apud nos Vulcatium nobilem, qui Cascellium ius civile docuit, asturcone e suburbano redeuntem, cum advesperavisset, canis a grassatore defendit; item Caelium senatorem aegrum Placentiae ab armatis oppressum, nec prius ille vulneratus est quam cane interempto.

CXLV

sed super omnia in nostro aevo actis p. R. testatum Appio Iunio et P. Silio cos., cum animadverteretur ex causa Neronis Germanici filii in Titium Sabinum et servitia eius, unius ex his canem nec in carcere abigi potuisse nec a corpore recessisse abiecti, in gradibus gemitoriis maestos edentem ululatus magna populi Romani corona, ex qua cum quidam ei cibum obiecisset, ad os defuncti tulisse. innatavit idem, cadavere in Tiberim abiecto, sustentare conatus, effusa multitudine ad spectandam animalis fidem.

CXLVI

Soli dominum novere et ignotum quoque, si repente veniat, intellegunt; soli nomina sua, soli vocem domesticam agnoscunt. itinera quamvis longa meminere, nec ulli praeter hominem memoria maior. impetus eorum et saevitia mitigatur ab homine considente humi.

CXLVII

plurima alia in iis cotidie vita invenit, sed in venatu sollertia et sagacitas praecipua est. scrutatur vestigia atque persequitur, comitantem ad feram inquisitorem loro trahens, qua visa quam silens et occulte, set quam significans demonstratio est cauda primum, deinde rostro! ergo etiam senecta fessos caecosque ac debiles sinu ferunt, ventos et odorem captantes protendentesque rostra ad cubilia.

CXLVIII

E tigribus eos Indi volunt concipi et ob id in silvis coitus tempore alligant feminas. primo et secundo fetu nimis feroces putant gigni, tertio demum educant. hoc idem e lupis Galli, quorum greges suum quisque ductorem e canibus et ducem habent. illum in venatu comitantur, illi parent; namque inter se exercent etiam magisteria. –

CXLIX

(Certum est iuxta Nilum amnem currentes lambere, ne crocodilorum aviditati occasionem praebeant) – Indiam petenti Alexandro Magno rex Albaniae dono dederat inusitatae magnitudinis unum, cuius specie delectatus iussit ursos, mox apros et deinde dammas emitti, contemptim inmobili iacente eo, qua segnitia tanti corporis offensus imperator generosi spiritus interemi eum iussit. nuntiavit hoc fama regi. itaque alterum mittens addidit mandata, ne in parvis experiri vellet, sed in leone elephantove: duos sibi fuisse, hoc interempto praeterea nullum fore.

CL

nec distulit Alexander leonemque fractum protinus vidit. postea elephantum iussit induci, haut alio magis spectaculo laetatus. horrentibus quippe villis per totum corpus ingenti primum latratu intonuit, mox ingruit adsultans contraque membra exurgens hinc et illinc artifici dimicatione, qua maxime opus esset, infestans atque evitans, donec adsidua rotatum vertigine adflixit, ad casum eius tellure concussa.

CLI

Canum generi bis anno partus. iusta ad pariendum annua aetas. gerunt uterum sexagenis diebus. gignunt caecos et, quo largiore aluntur lacte, eo tardiorem visum accipiunt, non tamen umquam ultra XXI diem nec ante septimum. quidam tradunt, si unus gignatur, nono die cernere, si gemini, decumo itemque in singulos adici totidem tarditatis ad lucem dies, et ab ea quae sit femina ex primipara genita Faunos cerni. optimus in fetu qui novissimus cernere incipit aut quem primum fert in cubile feta.

CLII

Rabies canum sirio ardente homini pestifera, ut diximus, ita morsis letali aquae metu. quapropter obviam itur per XXX eos dies, gallinaceo maxime fimo inmixto canum cibis aut, si praevenerit morbus, veratro. a morsu vero unicum remedium, oraculo quodam nuper repertum, radix silvestris rosae, quae cynorrhoda appellatur.

CLIII

Columella auctor est, si XL die quam sit natus castretur morsu cauda summusque eius articulus auferatur spinae nervo exempto, nec caudam crescere nec canes rabidos fieri. canem locutum in prodigiis, quod equidem adnotaverim, accepimus et serpentem latrasse, cum pulsus Tarquinius est regno.

CLIV

Eidem Alexandro et equi magna raritas contigit. Bucephalan eum vocarunt sive ab aspectu torvo sive ab insigni taurini capitis armo inpressi. XIII talentis ferunt ex Philonici Pharsalii grege emptum, etiam tum puero capto eius decore. neminem hic alium quam Alexandrum regio instratu ornatus recepit in sedem, alias passim recipiens. idem in proeliis memoratae cuiusdam perhibetur operae, Thebarum oppugnatione vulneratus in alium transire Alexandrum non passus, multa praeterea eiusdem modi, propter quae rex defuncto ei duxit exequias urbemque tumulo circumdedit nomine eius.

CLV

nec Caesaris dictatoris quemquam alium recepisse dorso equus traditur, idemque similes humanis pedes priores habuisse, hac effigie locatus ante Veneris Genetricis aedem. fecit et Divus Augustus equo tumulum, de quo Germanici Caesaris carmen est. Agrigenti conplurium equorum tumuli pyramides habent. equum adamatum a Samiramide usque in coitum Iuba auctor est.

CLVI

Scythici quidem equitatus equorum gloria strepunt: occiso regulo ex provocatione dimicante hostem, cum ad spoliandum venisset, ab equo eius ictibus morsuque confectum; alium detracto oculorum operimento et cognito cum matre coitu petiisse praerupta atque exanimatum. aequa ex causa in Reatino agro laceratum prorigam invenimus. namque et cognationum intellectus his est, atque in grege prioris anni sororem libentius etiam quam matrem equa comitatur.

CLVII

docilitas tanta est, ut universus Sybaritani exercitus equitatus ad symphoniae cantum saltatione quadam moveri solitus inveniatur. iidem praesagiunt pugnam et amissos lugent dominos: lacrimas interdum desiderio fundunt. interfecto Nicomede rege equus eius inedia vitam finivit.

CLVIII

Phylarchus refert Centaretum e Galatis, in proelio occiso Antiocho, potitum equo eius conscendisse ovantem, at illum indignatione accensum domitis frenis, ne regi posset, praecipitem in abrupta isse exanimatumque una. Philistus a Dionysio relictum in caeno haerentem, ut se evellisset, secutum vestigia domini examine apium iubae inhaerente, eoque ostento tyrannidem a Dionysio occupatam.

CLIX

Ingenia eorum inenarrabilia. iaculantes obsequia experiuntur difficiles conatus corpore ipso nisuque iuvantium; item tela humi collecta equiti porrigunt. nam in circo ad currus iuncti non dubie intellectum adhortationis et gloriae fatentur.

CLX

Claudi Caesaris saecularium ludorum circensibus, excusso in carceribus auriga albati Corace, occupavere primatum, optinuere opponentes, effundentes omniaque contra aemulos, quae debuissent peritissimo auriga insistente, facientes, cum puderet hominum artes ab equis vinci, peracto legitimo cursu ad cretam stetere.

CLXI

maius augurium apud priscos plebeis circensibus excusso auriga ita, ut si staret, in Capitolium cucurrisse equos aedemque ter lustrasse; maximum vero eodem pervenisse a Veis cum palma et corona, effuso Ratumenna qui ibi vicerat, unde postea nomen portae est.

CLXII

Sarmatae longinquo itineri inedia pridie praeparant eos, potum exiguum inpertientes, atque ita per centena milia et quinquaginta continuo cursu euntibus insident. Vivunt annis quidam quinquagenis, feminae minore spatio; eaedem quinquennio finem crescendi capiunt, mares anno addito. forma equorum, quales maxime legi oporteat, pulcherrime quidem Vergilio vate absoluta est; sed et nos diximus in libro de iaculatione equestri condito, et fere inter omnes constare video. diversa autem circo ratio quaeritur. itaque cum bimi in alio subiungantur imperio, non ante quinquennes ibi certamen accipit.

CLXIII

Partum in eo genere undenis mensibus ferunt, duodecimo gignunt. coitus verno aequinoctio bimo utrimque vulgaris, sed a trimatu firmior partus. generat mas ad annos XXXIII, utpote cum a circo post vicesimum annum mittantur ad subolem. Opunte et ad XL durasse tradunt adiutum modo in attollenda priore parte corporis.

CLXIV

sed ad generandum paucis animalium minor fertilitas. qua de causa intervalla admissurae dantur, nec tamen quindecim initus eiusdem anni valet tolerare. equarum libido extinguitur iuba tonsa. gignunt annis omnibus ad quadragesimum.

CLXV

vixisse equum LXXV annos proditur. in hoc genere gravida stans parit praeterque ceteras fetum diligit. et sane equis amoris innasci veneficium, hippomanes appellatum, in fronte, caricae magnitudine, colore nigro, quod statim edito partu devorat feta aut partum ad ubera non admittit. si quis praereptum habeat, olfactu in rabiem id genus agitur. amissa parente in grege armenti reliquae fetae educant orbum. terram attingere ore triduo proximo quam sit genitus negant posse. quo quis acrior, in bibendo nares mergit. Scythae per bella feminis uti malunt, quoniam urinam cursu non inpedito reddant.

CLXVI

Constat in Lusitania circa Olisiponem oppidum et Tagum amnem equas favonio flante obversas animalem concipere spiritum, idque partum fieri et gigni pernicissimum ita, sed triennium vitae non excedere. in eadem Hispania Gallaica gens est et Asturica; equini generis his sunt quos tieldones vocamus; minore forma appellatos asturcones gignunt, quibus non vulgaris in cursu gradus, sed mollis alterno crurum explicatu glomeratio, unde equis tolutim carpere incursum traditur arte. Equo fere qui homini morbi, praeterque vesicae conversio, sicut omnibus in genere veterino.

CLXVII

Asinum CCCC nummum emptum Q. Axio senatori auctor est M. Varro, haut scio an omnium pretio animalium victo. opera sine dubio generi munifica, arando quoque, sed mularum maxime progeneratione. patria etiam spectatur in his, Arcadicis in Achaia, in Italia Reatinis. ipsum animal frigoris maxime inpatiens. ideo non generatur in Ponto, nec aequinoctio verno, ut cetera pecua, admittitur, sed solstitio.

CLXVIII

mares in remissione operis deteriores. partus a tricensimo mense ocissimus, sed a trimatu legitimus, totidem quot equae et isdem mensibus et simili modo. sed incontinens uterus urina genitale reddit, ni cogatur in cursum verberibus a coitu. raro geminos parit. paritura lucem fugit et tenebras quaerit, ne conspiciatur ab homine. gignit tota vita, quae est ei ad tricensimum annum.

CLXIX

partus caritas summa, sed aquarum taedium maius: per ignes ad fetus tendunt, eaedem, si rivus minimus intersit, horrent etiam pedes omnino tinguere. nec nisi adsuetos potant fontes quae sunt in pecuariis, atque ita ut sicco tramite ad potum eant. nec pontes transeunt per raritatem eorum tralucentibus fluviis, mirumque dictu, sitiunt et si mutentur aquae; ut bibant cogendae exorandaeve sunt. nec nisi spatiosa in cubitu laxitas tuta; varia namque somnio visa concipiunt ictu pedum crebro, qui nisi per inane emicuit, repulsu durioris materiae clauditatem ilico adfert.

CLXX

Liber VIII quaestus ex iis opima praedia exuperat. notum est in Celtiberia singulas quadringentena milia nummum enixas, mularum maxime partu. aurium referre in iis et palpebrarum pilos aiunt; quamvis enim unicolori reliquo corpore, totidem tamen colores, quot ibi fuere, reddi. pullos earum epulari Maecenas instituit, multum eo tempore praelatos onagris. post eum interiit auctoritas saporis asino. – Moriente visu celerrime id genus deficit. –

CLXXI

Ex asino et equa mula gignitur mense XIII, animal viribus in labores eximium. ad tales partus equas neque quadrimis minores neque decennibus maiores legunt arcerique utrumque genus ab altero narrant nisi in infantia eius generis quod ineat lacte hausto. quapropter subreptos pullos in tenebris equarum uberi asinarumve eculeos admovent. gignitur autem mula et ex equo et asina, sed effrenis et tarditatis indomitae. lenta omnia et e vetulis.

CLXXII

conceptum ex equo secutus asini coitus abortu perimit, non item asini equus. feminas a partu optime septimo die inpleri observatum, mares fatigatos melius inplere. quae non prius, quam dentes quos pullinos appellant iaciat, conceperit, sterilis intellegitur et quae non primo initu generare coeperit. equo et asina genitos mares hinnulos antiqui vocabant contraque mulos quos asini et equae generarent.

CLXXIII

observatum ex duobus diversis generibus nata tertii generis fieri et neutri parentium esse similia eaque ipsa, quae sunt ita nata, non gignere in omni animalium genere; idcirco mulas non parere. est in annalibus nostris peperisse saepe, verum prodigii loco habitum. Theophrastus vulgo parere in Cappadocia tradit, sed esse id animal ibi sui generis.

CLXXIV

mulae calcitratus inhibetur vini crebriore potu. in plurium Graecorum est monumentis cum equa muli coitu natum quod vocaverint ginnum, id est parvum mulum. generantur ex equa et onagris mansuefactis mulae veloces in cursu, duritia eximia pedum, verum strigoso corpore, indomito animo. sed generator onagro et asina genitus omnes antecellit. onagri in Phrygia et Lycaonia praecipui. pullis eorum ceu praestantibus sapore Africa gloriatur, quos lalisiones appellat.

CLXXV

mulum LXXX annis vixisse Atheniensium monimentis apparet; gavisi namque, cum templum in arce facerent, quod derelictus senecta scandentia iumenta comitatu nisuque exhortaretur, decretum fecere ne frumentarii negotiatores ab incerniculis eum arcerent.

CLXXVI

Bubus Indicis camelorum altitudo traditur, cornua in latitudinem quaternorum pedum. in nostro orbe Epiroticis laus maxima a Pyrrhi, ut ferunt, iam inde regis cura. id consecutus est non ante quadrimatum ad partus vocando; praegrandes itaque fuere et hodieque reliquiae stirpium durant. at nunc anniculae fecunditatem poscuntur, tolerantius tamen bimae, tauri generationem quadrimi. inplent singuli denas eodem anno. tradunt, si a coitu in dexteram partem abeant tauri, generatos mares esse; si in laevam, feminas.

CLXXVII

conceptio uno initu peragitur, quae si forte pererravit, XX post diem marem femina repetit. pariunt mense X; quicquid ante genitum, inutile est. sunt auctores ipso conplente decumum mensem die parere. gignunt raro geminos. coitus a delphini exortu a. d. pr. non. Ianuarias diebus XXX, aliquis et autumno, gentibus quidem quae lacte vivunt ita dispensatus, ut omni tempore anni supersit id alimentum. tauri non saepius quam bis die ineunt.

CLXXVIII

boves animalium soli et retro ambulantes pascuntur, apud Garamantas quidem haut aliter. vita feminis XV annis longissima, maribus XX. robur in quinquennatu. lavatione calidae aquae traduntur pinguescere et si quis incisa cute spiritum harundine in viscera adigat.

CLXXIX

non degeneres existimandi etiam minus laudato aspectu: plurimum lactis Alpinis, quibus minimum corporis, plurimum laboris capite, non cervice, iunctis. Syriacis non sunt palearia, sed gibber in dorso. Carici quoque in parte Asiae, foedi visu tubere super armos a cervicibus eminente, luxatis cornibus, excellentes in opere narrantur, cetero nigri coloris candidive ad laborem damnantur. tauris minora quam bubus cornua tenuioraque.

CLXXX

domitura boum in trimatu, postea sera, ante praematura. optime cum domito iuvencus inbuitur. socium enim laboris agrique culturae habemus hoc animal, tantae apud priores curae, ut sit inter exempla damnatus a populo Romano die dicta, qui concubino procaci rure omassum edisse se negante occiderat bovem, actusque in exilium tamquam colono suo interempto.

CLXXXI

Tauris in aspectu generositas torva fronte, auribus saetosis, cornibus in procinctu dimicationem poscentibus. sed tota comminatio prioribus in pedibus. stat ira gliscente alternos replicans spargensque in alvum harenam et solus animalium eo stimulo ardescens.

CLXXXII

vidimus ex imperio dimicantes et iocose demonstratos rotari, cornibus cadentes excipi iterumque regi, modo iacentes ex humo tolli bigarumque etiam curru citato velut aurigas insistere. Thessalorum gentis inventum est equo iuxta quadripedante cornu intorta cervice tauros necare; primus id spectaculum dedit Romae Caesar dictator.

CLXXXIII

hinc victimae opimae et lautissima deorum placatio. huic tantum animali omnium, quibus procerior, cauda non statim nato consummatae ut ceteris mensurae: crescit uni, donec ad vestigia ima perveniat. quam ob rem victimarum probatio in vitulo, ut articulum suffraginis contingat; breviore non litant. hoc quoque notatum, vitulos ad aras umeris hominis adlatos non fere litare, sicut nec claudicante nec aliena hostia deos placari nec trahente se ab aris. est frequens in prodigiis priscorum bovem locutum, quo nuntiato senatum sub diu haberi solitum.

CLXXXIV

Liber VIII

Bos in Aegypto etiam numinis vice colitur; Apin vocant. insigne ei in dextro latere candicans macula cornibus lunae crescere incipientis, nodus sub lingua, quem cantharum appellant. non est fas eum certos vitae excedere annos, mersumque in sacerdotum fonte necant quaesituri luctu alium, quem substituant, et donec invenerint maerent derasis etiam capitibus; nec tamen umquam diu quaeritur.

CLXXXV

inventus deducitur Memphin a sacerdotibus C. delubra ei gemina, quae vocant thalamos, auguria populorum: alterum intrasse laetum est, in altero dira portendit. responsa privatis dat e manu consulentium cibum capiendo. Germanici Caesaris manum aversatus est haut multo postea extincti. cetero secretus, cum se proripuit in coetus, incedit submotu lictorum, gregesque puerorum comitantur carmen honori eius canentium; intellegere videtur et adorari velle. hi greges repente lymphati futura praecinunt.

CLXXXVI

femina bos ei semel anno ostenditur, suis et ipsa insignibus, quamquam aliis, semperque eodem die et inveniri eam et extingui tradunt. Memphi est locus in Nilo, quem a figura vocant Phialam, omnibus annis ibi auream pateram argenteamque mergentes diebus quos habent natales Apis. septem hi sunt, mirumque neminem per eos a crocodilis attingi, octavo post horam diei sextam redire beluae feritatem.

CLXXXVII

Magna et pecori gratia vel in placamentis deorum vel in usu vellerum. ut boves victum hominum excolunt, ita corporum tutela pecori debetur. generatio bimis utrimque ad novenos annos, quibusdam et ad X; primiparis minores fetus. coitus omnibus ab arcturi occasu, id est a. d. III idus Maias, ad aquilae occasum, id est X kal. Augustas. gerunt partum diebus CL; postea concepti invalidi. cordos vocabant antiqui post id tempus natos. multi hibernos agnos praeferunt vernis, quoniam magis intersit ante solstitium quam ante brumam firmos esse, solumque hoc animal utiliter bruma nasci.

CLXXXVIII

arieti naturale agnas fastidire, senectam ovium consectari, et ipse melior senecta, mutilus quoque utilior. ferocia eius cohibetur cornu iuxta aurem terebrato. dextro teste praeligato feminas generat, laevo mares. tonitrua solitariis ovibus abortus inferunt; remedium congregare eas, ut coetu iuventur.

CLXXXIX

aquilonis flatu mares concipi dicunt, austri feminas, atque in eo genere arietum maxime spectantur ora, quia cuius coloris sub lingua habuere venas, eius et lanicium in fetu est variumque, si plures fuere. et mutatio aquarum potusque variat. Ovium summa genera duo, tectum et colonicum, illud mollius, hoc in pascuo delicatius, quippe non tectum rubis vexatur.

CXC

operimenta ei ex Arabicis praecipua. lana autem laudatissima Apula et quae in Italia Graeci pecoris appellatur, alibi Italica; tertium locum Milesiae oves optinent. Apulae breves villo nec nisi paenulis celebres; circa Tarentum Canusiumque summam nobilitatem habent, in Asia vero eodem genere Laudiceae. alba Circumpadanis nulla praefertur, nec libra centenos nummos ad hoc aevi excessit ulla.

CXCI

oves non ubique tondentur; durat quibusdam in locis vellendi mos. colorum plura genera, quippe cum desint etiam nomina iis quas nativas appellant aliquot modis: Hispania nigri velleris praecipuas habet, Pollentia iuxta Alpes cani, Asia rutili, quas Erythraeas vocant, item Baetica, Canusium fulvi, Tarentum et suae pulliginis. sucidis omnibus medicata vis. Histriae Liburniaeque pilo propior quam lanae, pexis aliena vestibus et quam Salacia scutulato textu commendat in Lusitania. similis circa Piscinas provinciae Narbonensis, similis et in Aegypto, ex qua vestis detrita usu pingitur rursusque aevo durat. est et hirtae pilo crasso in tapetis antiquissima gratia iam; certe iis usos Homerus auctor est. aliter haec Galli pingunt, aliter Parthorum gentes.

CXCII

lanae et per se coactae vestem faciunt et, si addatur acetum, etiam ferro resistunt, immo vero etiam ignibus novissimo sui purgamento. quippe aenis polientium extracta in tomenti usum veniunt, Galliarum, ut arbitror, invento; certe Gallicis hodie nominibus discernitur.

CXCIII

nec facile dixerim qua id aetate coeperit; antiquis enim torus e stramento erat, qualiter etiam nunc in castris. gausapae patris mei memoria coepere, amphimallia nostra sicut villosa etiam ventralia. nam tunica lati clavi in modum gausapae texi nunc primum incipit. lanarum nigrae nullum colorem bibunt. de reliquarum infectu suis locis dicemus in conchyliis maris aut herbarum natura.

CXCIV

Lanam in colu et fuso Tanaquilis, quae eadem Gaia Caecilia vocata est, in templo Sancus durasse prodente se auctor est M. Varro factamque ab ea togam regiam undulatam in aede Fortunae, qua Ser. Tullius fuerat usus. inde factum ut nubentes virgines comitaretur colus compta et fusus cum stamine. ea prima texuit rectam tunicam, quales cum toga pura tironi induuntur novaeque nuptae.

CXCV

undulata vestis prima e lautissimis fuit; inde sororiculata defluxit. togas rasas Phryxianasque Divi Augusti novissimis temporibus coepisse scribit Fenestella. crebrae papaveratae antiquiorem habent originem iam sub Lucilio poeta in Torquato notatae. praetextae apud Etruscos originem invenere. trabeis usos accipio reges; pictae vestes iam apud Homerum sunt iis, et inde triumphales natae.

CXCVI

acu facere id Phryges invenerunt, ideoque Phrygioniae appellatae sunt. aurum intexere in eadem Asia invenit Attalus rex, unde nomen Attalicis. colores diversos picturae intexere Babylon maxime celebravit et nomen inposuit. plurimis vero liceis texere, quae polymita appellant, Alexandria instituit, scutulis dividere Gallia. Metellus Scipio tricliniaria Babylonica sestertium octingentis milibus venisse iam tunc ponit in Catonis criminibus, quae Neroni principi quadragiens sestertio nuper stetere.

CXCVII

Servi Tulli praetextae, quibus signum Fortunae ab eo dicatae coopertum erat, duravere ad Seiani exitum, mirumque fuit neque diffluxisse eas neque teredinum iniurias sensisse annis quingentis sexaginta. vidimus iam et viventium vellera purpura, cocco, conchylio sesquipedalibus libris infecta, velut illa sic nasci cogente luxuria.

CXCVIII

In ipsa ove satis generositas ostenditur brevitate crurum, ventris vestitu. is quibus nudus esset, apicas vocabant damnabantque. Syriae cubitales ovium caudae plurimumque in ea parte lanicii. castrari agnos nisi quinquemenstres praematurum existimatur.

CXCIX

Est in Hispania, sed maxime Corsica, non absimile pecori genus musmonum, caprino villo quam pecoris velleri propius, quorum e genere et ovibus natos prisci umbros vocaverunt. infirmissimum pecori caput, quam ob rem aversum a sole pasci cogendum, quoniam stultissima animalium lanata: qua timuere ingredi, unum cornu raptum sequuntur. vita longissima anni X, in Aethiopia XIII. capris eodem loco XI, in reliquo orbe plurimum octoni. utrumque genus intra quartum coitum impletur.

CC

Caprae pariunt et quaternos, sed raro admodum; ferunt V mensibus, ut oves. capri pinguitudine sterilescunt. ante trimos minus utiliter generant et in senecta nec ultra quadriennium. incipiunt septimo mense et adhuc lactentes. mutilum in utroque sexu utilius. primus in die coitus non implet, sequens efficacior ac deinde. concipiunt Novembri mense, ut Martio pariant turgescentibus virgultis, aliquando anniculae, semper bimae, nisi in trimatu inutiles.

CCI

pariunt octonis annis. abortus frigori obnoxius. oculos suffusos capra iunci punctu sanguine exonerat, caper rubi. sollertiam eius animalis Mucianus visam sibi prodidit in ponte praetenui duabus obviis e diverso: cum circumactum angustiae non caperent nec reciprocationem longitudo in exilitate caecam, torrente rapido minaciter subterfluente, alteram decubuisse atque ita alteram proculcatae supergressam.

CCII

mares quam maxime simos, longis auribus infractisque, armis quam villosissimis probant; feminarum generositatis insigne laciniae corporibus e cervice binae dependentes. non omnibus cornua, sed quibus sunt, in his et indicia annorum per incrementa nodorum. mutilis lactis maior ubertas. auribus eas spirare, non naribus, nec umquam febri carere Archelaus auctor est. ideo fortassis anima iis quam ovibus ardentior calidioresque concubitus.

CCIII

tradunt et noctu non minus cernere quam interdiu: ideo, si caprinum iecur vescantur, restitui vespertinam aciem iis quos nyctalopas vocant. in Cilicia circaque Syrtes villo tonsili vestiuntur. capras in occasum declini sole in pascuis negant contueri inter sese, sed aversas iacere, reliquis autem horis adversas et inter cognationes.

CCIV

dependet omnium mento villus, quem aruncum vocant. hoc si quis adprehensam ex grege unam trahat, ceterae stupentes spectant; id evenit et cum quandam herbam aliqua ex iis momorderit. morsus earum arbori est exitialis. olivam lambendo quoque sterilem faciunt eaque ex causa Minervae non immolantur.

CCV

Suilli pecoris admissura a favonio ad aequinoctium vernum, aetas octavo mense, quibusdam in locis etiam quarto, usque ad octavum annum. partus bis anno, tempus utero quattuor mensum, numerus fecunditati ad vicenos, sed educare nequeunt tam multos. diebus X circa brumam statim dentatos nasci Nigidius tradit. implentur uno coitu, qui et geminatur propter facilitatem aboriendi. remedium, ne prima subatione neque ante flaccidas aures coitus fiat.

CCVI

mares non ultra trimatum generant. feminae senectute fessae cubantes coeunt. comesse fetus in his non est prodigium. suis fetus sacrificio die quinto purus est, pecoris die VII, bovis XXX. Coruncanius ruminales hostias, donec bidentes fierent, puras negavit. suem oculo amisso putant cito extingui; alioqui vita ad XV annos, quibusdam et vicenos. verum efferantur, et alias obnoxium genus morbis, anginae maxime et strumae.

CCVII

index suis invalidae cruor in radice saetae dorso evolsae, caput obliquum in incessu. paenuriam lactis praepingues sentiunt et primo fetu minus sunt numerosae. in luto volutatio generi grata. intorta cauda; id etiam notatum, facilius litare in dexterum quam in laevum detorta. pinguescunt LX diebus, sed magis tridui inedia saginatione orsa. animalium hoc maxime brutum animamque ei pro sale datam non inlepide existimabatur.

CCVIII

compertum agnitam vocem suarii furto abactis, mersoque navigio inclinatione lateris unius remeasse. quin et duces in urbe forum nundinarium domosque petere discunt, et feri sapiunt vestigia palude confundere, urina fugam levare.

CCIX

castrantur feminae quoque, sicuti et cameli, post bidui inediam suspensae pernis prioribus vulva recisa; celerius ita pinguescunt. adhibetur et ars iecori feminarum sicut anserum, inventum M. Apici, fico arida saginatis ac satie necatis repente mulsi potu dato. neque alio ex animali numerosior materia ganeae: quinquaginta prope sapores, cum ceteris singuli. hinc censoriarum legum paginae interdictaque cenis abdomina, glandia, testiculi, vulvae, sincipita verrina, ut tamen Publili mimorum poetae cena, postquam servitutem exuerat, nulla memoretur sine abdomine, etiam vocabulo suminis ab eo inposito.

CCX

Placuere autem et feri sues. iam Catonis censoris orationes aprunum exprobrant callum. in tres tamen partes diviso media ponebatur, lumbus aprunus appellata. solidum aprum Romanorum primus in epulis adposuit P. Servilius, pater eius Rulli, qui Ciceronis consulatu legem agrariam promulgavit: tam propinqua origo nunc cotidianae rei est. et hoc annales notarunt, horum scilicet ad emendationem morum, quibus non tota quidem cena, sed in principio bini ternique pariter manduntur apri.

CCXI

Vivaria eorum ceterarumque silvestrium primus togati generis invenit Fulvius Lippinus; in Tarquiniensi feras pascere instituit, nec diu imitatores defuere L. Lucullus et Q. Hortensius.

CCXII

Sues ferae semel anno gignunt. maribus in coitu plurima asperitas. tunc inter se dimicant indurantes attritu arborum costas lutoque se tergorantes. feminae in partu asperiores, et fere similiter in omni genere bestiarum. apris maribus non nisi anniculis generatio. in India cubitales dentium flexus; gemini ita ex rostro, totidem a fronte, ceu vituli cornua, exeunt. pilus aereo similis agrestibus, ceteris niger. at in Arabia suillum genus non vivit.

CCXIII

In nullo genere aeque facilis mixtura cum fero, qualiter natos antiqui hybridas vocabant ceu semiferos, ad homines quoque, ut C. Antonium Ciceronis in consulatu collegam, appellatione tralata. non in suibus autem tantum, sed in omnibus quoque animalibus, cuiuscumque generis ullum est placidum, eiusdem invenitur et ferum, utpote cum hominum etiam silvestrium tot genera praedicta sint.

CCXIV

caprae tamen in plurimas similitudines transfigurantur. sunt caprae, sunt rupicaprae, sunt ibices pernicitatis mirandae, quamquam onerato capite vastis cornibus gladiorum ceu vaginis. in haec se librat, ut tormento aliquo rotatus, in petras potissimum, e monte aliquo in alium transilire quaerens, atque recussu pernicius quo libuit exultat. sunt et oryges, soli quibusdam dicti contrario pilo vestiri et ad caput verso. sunt et dammae et pygargi et strepsicerotes multaque alia haut dissimilia. sed illa Alpes, haec transmarini situs mittunt.

CCXV

Simiarum quoque genera plura. hominis figurae proxima caudis inter se distinguntur. mira sollertia visco inungui laqueisque calciari imitatione venantium tradunt, Mucianus et latrunculis lusisse, fictas cera nuces visu distinguere; lunam cavam triste esse quibus in eo genere cauda sit, novam exultatione adorari. nam defectum siderum et ceterae pavent quadripedes.

CCXVI

simiarum generi praecipua erga fetum adfectio. gestant catulos quae mansuefactae intra domos peperere, omnibus demonstrant tractarique gaudent, gratulationem intellegentibus similes, itaque magna ex parte conplectendo necant. efferatior cynocephalis natura sicut satyris. callitriches toto paene aspectu differunt; barba est in facie, cauda late fusa primori parte. hoc animal negatur vivere in alio quam Aethiopiae quo gignitur caelo.

CCXVII

Et leporum plura sunt genera. in Alpibus candidi, quibus hibernis mensibus pro cibatu nivem credunt esse; certe liquescente ea rutilescunt annis omnibus, et est alioqui animal intolerandi rigoris alumnum. leporum generis sunt et quos Hispania cuniculos appellat, fecunditatis innumerae famemque Baliarum insulis populatis messibus adferentis. – (Fetus ventri exectos vel uberibus ablatos, non repurgatis interaneis, gratissimo in cibatu habent; laurices vocant) –

CCXVIII

certum est Baliaricos adversus proventum eorum auxilium militare a Divo Augusto petisse. magna propter venatum eum viverris gratia est; iniciunt eas in specus, qui sunt multifores in terra – unde et nomen animali – , atque ita eiectos superne capiunt. Archelaus auctor est, quot sint corporis cavernae ad excrementa lepori, totidem annos esse aetatis; varius certe numerus reperitur. idem utramque vim singulis inesse ac sine mare aeque gignere.

CCXIX

benigna circa hoc natura innocua et esculenta animalia fecunda generavit. lepus, omnium praedae nascens, solus praeter dasypodem superfetat, aliud educans, aliud in utero pilis vestitum, aliud inplume, aliud inchoatum gerens pariter. nec non et vestes leporino pilo facere temptatum est, tactu non perinde molli ut in cute, propter brevitatem pili dilabidas.

CCXX

hi mansuescunt raro, cum feri dici iure non possint; complura namque sunt nec placida nec fera, sed mediae inter utrumque naturae, ut in volucribus hirundines, apes, in mari delphini.

CCXXI

Quo in genere multi et hos incolas domuum posuere mures, haut spernendum in ostentis etiam publicis animal. adrosis Lanuvi clipeis argenteis Marsicum portendere bellum, Carboni imperatori apud Clusium fasceis, quibus in calciatu utebatur, exitium. plura eorum genera in Cyrenaica regione, alii lata fronte, alii acuta, alii irenaceorum genere pungentibus pilis.

CCXXII

Theophrastus auctor est, in Gyara insula, cum incolas fugaverint, ferrum quoque rosisse eos, id quod natura quadam et ad Chalybas facere in ferrariis officinis. aurariis quidem in metallis ob hoc alvos eorum excidi semperque furtum id deprehendi; tantam esse dulcedinem furandi. venisse murem CC denariis Casilinum obsidente Hannibale eumque qui vendiderat fame interisse, emptorem vixisse annales tradunt.

CCXXIII

cum candidi provenere, laetum faciunt ostentum. nam sauricum occentu dirimi auspicia annales refertos habemus. saurices et ipsos hieme condi auctor est Nigidius, sicut glires, quos censoriae leges princepsque M. Scaurus in consulatu non alio modo cenis ademere quam conchylia aut ex alio orbe convectas aves.

CCXXIV

semiferum et ipsum animal, cui vivaria in doliis idem qui apris instituit. qua in re notatum, non congregare se nisi populares eiusdem silvae et, si misceantur alienigenae amne vel monte discreti, interire dimicando. genitores suos fessos senecta alunt insigni pietate. senium finitur hiberna quiete – conditi enim et hi cubant – , rursus aestate iuvenescunt. similis et nitelis quies est hieme.

CCXXV

Mirum rerum naturam non solum alia aliis dedisse terris animalia, sed in eodem quoque situ quaedam aliquis locis negasse. in Mesia silva Italiae non nisi in parte reperiuntur hi glires. in Lycia dorcades non transeunt montes Sexis vicinos, onagri limitem qui Cappadociam a Cilicia dividit. in Hellesponto in alienos fines non commeant cervi, et circa Arginusam Elaphum montem non excedunt, auribus etiam in monte fissis.

CCXXVI

Liber VIII in Poroselene insula viam mustelae non transeunt. item Boeotiae Lebadeae inlatae solum ipsum fugiunt, quae iuxta in Orchomeno tota arva subruunt, talpae. quarum e pellibus cubicularia vidimus stragula: adeo ne religio quidem a portentis submovet delicias. in Ithaca lepores inlati moriuntur extremis quidem in litoribus, in Ebuso cuniculi, scatentibus iuxta Hispania Baliaribusque.

CCXXVII

Cyrenis mutae fuere ranae; inlatis e continente vocalibus durat genus earum. mutae sunt etiamnum in Seripho insula; eaedem alio tralatae canunt, quod accidere et in lacu Thessaliae Sicandro tradunt. in Italia muribus araneis venenatus est morsus; eosdem ulterior Appennino regio non habet. iidem ubicumque sunt, orbitam si transiere, moriuntur. in Olympo Macedoniae monte non sunt lupi nec in Creta insula;

CCXXVIII

ibi quidem nec vulpes ursive atque omnino nullum maleficum animal praeter phalangium. in araneis id genus dicemus suo loco. mirabilius in eadem insula cervos praeterquam in Cydoneatarum regione non esse, item apros et attagenas, irenaceos, in Africa autem nec apros nec cervos nec capreas nec ursos.

CCXXIX

Iam quaedam animalia indigenis innoxia advenas interemunt, sicut serpentes parvi in Myrinthe, quos terra nasci proditur. item in Syria angues circa Euphratis maxime ripas dormientes Syros non attingunt aut, etiamsi calcati momordere, non sentiuntur malefici, aliis cuiuscumque gentis infesti, avide et cum cruciatu exanimantes, quam ob rem et Syri non necant eos. contra in Latmo Cariae monte Aristoteles tradit a scorpionibus hospites non laedi, indigenas interemi. sed reliquorum quoque animalium [et praeterea terrestrium] dicemus genera.

Liber VII Liber IX

Liber IX

Gaius Plinius SecundusNaturalis Historia077 - 78 p.C.n.

Gaius Plinius Secundus

Naturalis Historia

Liber IX

77 - 78 p.C.n.

Liber VIII Liber X

I

1 Animalium, quae terrestria appellavimus hominum quadam consortione degentia, indicata natura est. ex reliquis minimas esse volucres convenit. quam ob rem prius aequorum, amnium stagnorumque dicentur.

2 Sunt autem conplura in his maiora etiam terrestribus. causa evidens umoris luxuria. alia sors alitum quibus vita pendentibus. in mari autem, tam late supino mollique ac fertili nutrimento, accipiente causas genitales e sublimi semperque pariente natura pleraque etiam monstrifica reperiuntur, perplexis et in semet aliter atque aliter nunc flatu nunc fluctu convolutis seminibus atque principiis, vera ut fiat vulgi opinio, quicquid nascatur in parte naturae ulla, et in mari esse praeterque multa quae nusquam alibi.

3 rerum quidem, non solum animalium, simulacra inesse licet intellegere intuentibus uvam, gladium, serras, cucumin vero et colore et odore similem, quo minus miremur equorum capita in tam parvis eminere cocleis.

II

4 Plurima autem et maxima animalia in Indico mari, ex quibus ballaenae quaternum iugerum, pristes docenum cubitorum, quippe ubi locustae quaterna cubita impleant, anguillae quoque in Gange amne tricenos pedes.

5 sed in mari belvae circa solstitia maxime visuntur. tunc illic ruunt turbines, tunc imbres, tunc deiectae montium iugis procellae ab imo vertunt maria pulsatasque ex profundo belvas cum fluctibus volvunt tanta, ut alias thynnorum, multitudine, ut Magni Alexandri classis haut alio modo quam hostium acie obvia contrarium agmen adversa fronte derexerit: aliter sparsis non erat evadere. non voce, non sonitu, non ictu, sed fragore terrentur nec nisi ruina turbantur.

6 Cadara appellatur Rubri maris paeninsula ingens; huius obiectu vastus efficitur sinus, XII dierum et noctium remigio enavigatus Ptolemaeo regi, quando nullius aurae recipit afflatum. huius loci quiete praecipue ad inmobilem magnitudinem belvae adolescunt.

7 Gedrosos, qui Arabim amnem accolunt, Alexandri Magni classium praefecti prodiderunt in domibus fores maxillis belvarum facere, ossibus tecta contignare, ex quibus multa quadragenum cubitorum longitudinis reperta. exeunt et pecori similes belvae ibi in terram pastaeque radices fruticum remeant et quaedam equorum, asinorum, taurorum capitibus, quae depascuntur sata.

III

8 Maximum animal in Indico mari pristis et ballaena est, in Gallico oceano physeter, ingentis columnae modo se attollens altiorque navium velis diluviem quandam eructans, in Gaditano oceano arbor, in tantum vastis dispansa ramis, ut ex ea causa fretum numquam intrasse credatur. apparent et rotae appellatae a similitudine, quaternis distinctae hae radiis, modiolos earum oculis duobus utrimque claudentibus.

IV

9 Tiberio principi nuntiavit Olisiponensium legatio ob id missa visum auditumque in quodam specu concha canentem Tritonem qua noscitur forma. et Nereidum falsa non est, squamis modo hispido corpore etiam qua humanam effigiem habent; namque haec in eodem spectata litore est, cuius morientis etiam cantum tristem accolae audivere longe; et divo Augusto legatus Galliae complures in litore apparere examines Nereidas scripsit.

10 Auctores habeo in equestri ordine splendentes visum ab his in Gaditano oceano marinum hominem toto corpore absoluta similitudine; ascendere eum navigia nocturnis temporibus statimque degravari quas insederit partes et, si diutius permaneat, etiam mergi. Tiberio principe contra Lugdunensis provinciae litus in insula simul trecentas amplius belvas reciprocans destituit oceanus, mirae varietatis et magnitudinis, nec pauciores in Santonum litore interque reliquas elephantos et arietes candore tantum cornibus adsimulatis, Nereidas vero multas.

11 Turranius prodidit expulsam belvam in Gaditana litora, cuius inter duas pinnas ultimae caudae cubita sedecim fuissent, dentes eiusdem CXX, maximi dodrantium mensura, minimi semipedum. belvae, cui dicebatur exposita fuisse Andromeda, ossa Romae apportata ex oppido Iudaeae Iope ostendit inter reliqua miracula in aedilitate sua M. Scaurus longitudine pedum XL, altitudine costarum Indicos elephantos excedente, spinae crassitudine sesquipedali.

V

12 Ballaenae et in nostra maria penetrant. in Gaditano oceano non ante brumam conspici eas tradunt, condi autem statis temporibus in quodam sinu placido et capaci, mire gaudentes ibi parere. hoc scire orcas, infestam iis belvam et cuius imago nulla repraesentatione exprimi potest alia quam carnis inmensae dentibus truculentae.

13 inrumpunt ergo in secreta ac vitulos earum aut fetas vel etiamnum gravidas lancinant morsu incursuque ceu Liburnicarum rostris fodiunt. illae ad flexum inmobiles, ad repugnandum inertes et pondere suo oneratae, tunc quidem et utero graves pariendive poenis invalidae, solum auxilium novere in altum profugere et se tuto defendere oceano. contra orcae occurrere laborant seseque opponere et caveatas angustiis trucidare, in vada urguere, saxis inlidere. spectantur ea proelia ceu mari ipso sibi irato, nullis in sinu ventis, fluctibus vero ad anhelitus ictusque quantos nulli turbines volvant.

14 orca et in portu Ostiensi visa est oppugnata a Claudio principe. venerat tum exaedificante eo portum, invitata naufragiis tergorum advectorum e Gallia, satiansque se per conplures dies alveum in vado sulcaverat, adtumulata fluctibus in tantum, ut circumagi nullo modo posset et, dum saginam persequitur in litus fluctibus propulsam, emineret dorso multum super aquas carinae vice inversae.

15 praetendi iussit Caesar plagas multiplices inter ora portus profectusque ipse cum praetorianis cohortibus populo Romano spectaculum praebuit, lanceas congerente milite e navigiis adsultantibus, quorum unum mergi vidimus reflatu belvae oppletum unda.

VI

16 Ora ballaenae habent in frontibus ideoque summa aqua natantes in sublime nimbos efflant. spirant autem confessione omnium et paucissima alia in mari, quae internorum viscerum pulmonem habent, quoniam sine eo spirare animal nullum putatur. nec piscium branchias habentes anhelitum reddere ac per vices recipere existimant quorum haec opinio est, nec multa alia genera etiam branchiis carentia, in qua sententia fuisse Aristotelem video et multis persuasisse doctrina insignibus.

17 nec me protinus huic opinioni eorum accedere haut dissimulo, quoniam et pulmonum vice alia possint spirabilia inesse viscera ita volente natura, sicut et pro sanguine est multis alius umor. in aquas quidem penetrare vitalem hunc halitum quis miretur, tanto spissiorem naturae partem, penetrare argumento animalium quae semper defossa vivunt, ceu talpae?

18 accedunt apud me certe efficacia ut credam, etiam omnia in aquis spirare naturae suae sorte, primum saepe adnotata piscium aestivo calore quaedam anhelatio et alia tranquillo velut oscitatio, ipsorum quoque, qui sunt in adversa opinione, de somno piscium confessio — quis enim sine respiratione somno locus? —, praeterea bullantium aquarum sufflatio lunaeque effectu concharum quoque corpora augescentia. super omnia est quod esse auditum et odoratum piscibus non erit dubium, ex aëris utrumque materia. odorem quidem non aliud quam infectum aëra intellegi possit. quam ob rem de his opinetur ut cuique libitum erit.

19 branchiae non sunt ballaenis nec delphinis. haec duo genera fistula spirant, quae ad pulmonem pertinet, ballaenis a fronte, delphinis a dorso. et vituli marini, quae vocant phocas, spirant ac dormiunt in terra; item testudines, de quibus mox plura.

VII

20 Velocissimum omnium animalium, non solum marinorum, est delphinus, ocior volucre, acrior telo, ac nisi multum infra rostrum os illi foret medio paene in ventre, nullus piscium celeritatem eius evaderet. sed adfert moram providentia naturae, quia nisi resupini atque conversi non corripiunt, quae causa praecipue velocitatem eorum ostendit. nam cum fame conciti fugientem in vada ima persecuti piscem diutius spiritum continuere, ut arcu missi ad respirandum emicant tantaque vi exiliunt, ut plerumque vela navium transvolent.

21 vagantur fere coniugia; pariunt catulos decimo mense aestivo tempore, interim et binos. nutrunt uberibus, sicut ballaena, atque etiam gestant fetus infantia infirmos; quin et adultos diu comitantur magna erga partum caritate.

22 adolescunt celeriter, X annis putantur ad summam magnitudinem pervenire. vivunt et tricenis, quod cognitum praecisa cauda in experimentum. abduntur tricenis diebus circa canis ortum occultanturque incognito modo, quod eo magis mirum est, si spirare in aqua non queunt. solent in terram erumpere, incerta de causa, nec statim tellure tacta moriuntur multoque ocius fistula clausa.

23 lingua est iis contra naturam aquatilium mobilis, brevis atque lata, haut differens suillae. pro voce gemitus humano similis, dorsum repandum, rostrum simum. qua de causa nomen simonis omnes miro modo agnoscunt maluntque ita appellari.

VIII

24 Delphinus non homini tantum amicum animal, verum et musicae arti, mulcetur symphoniae cantu, set praecipue hydrauli sono. hominem non expavescit ut alienum, obviam navigiis venit, adludit exultans, certat etiam et quamvis plena praeterit vela.

25 Divo Augusto principe Lucrinum lacum invectus pauperis cuiusdam puerum ex Baiano Puteolos in ludum litterarium itantem, cum meridiano immorans appellatum eum simonis nomine saepius fragmentis panis, quem ob iter ferebat, adlexisset, miro amore dilexit. pigeret referre, ni res Maecenatis et Fabiani et Flavii Alfii multorumque esset litteris mandata. quocumque diei tempore inclamatus a puero, quamvis occultus atque abditus, ex imo advolabat pastusque e manu praebebat ascensuro dorsum, pinnae aculeos velut vagina condens, receptumque Puteolos per magnum aequor in ludum ferebat simili modo revehens pluribus annis, donec morbo extincto puero subinde ad consuetum locum ventitans tristis et maerenti similis ipse quoque, quod nemo dubitaret, desiderio expiravit.

26 alius intra hos annos Africo litore Hipponis Diarruti simili modo ex hominum manu vescens praebensque se tractandum et adludens nantibus inpositosque portans unguento perunctus a Flaviano proconsule Africae et sopitus, ut apparuit, odoris novitate fluctuatusque similis exanimi caruit hominum conversatione ut iniuria fugatus per aliquot menses, mox reversus in eodem miraculo fuit. iniuriae potestatem in hospitales ad visendum venientium Hipponenses in necem eius conpulerunt.

27 ante haec similia de puero in Iaso urbe memorantur, cuius amore spectatus longo tempore, dum abeuntem in litus avide sequitur, in harenam invectus expiravit. puerum Alexander Magnus Babylone Neptunio sacerdotio praefecit, amorem illum numinis propitii fuisse interpretatus. in eadem urbe Iaso Hegesidemus scribit et alium puerum Hermian nomine similiter matria perequitantem, cum repentinae procellae fluctibus exanimatus esset, relatum, delphinumque causam leti fatentem non reversum in maria atque in sicco expirasse.

28 hoc idem et Naupacti accidisse Theophrastus tradit. nec modus exemplorum: eadem Amphilochi et Tarentini de pueris delphinisque narrant. quae faciunt ut credatur, Arionem quoque citharoedicae artis, interficere nautis in mari parantibus ad intercipiendos eius quaestus, eblanditum uti prius caneret cithara, congregatis cantu delphinis cum se iecisset in mare, exceptum ab uno Taenarum in litus pervectum.

IX

29

Est provinciae Narbonensis et in Nemausiensi agro stagnum Latera appellatum, ubi cum homine delphini societate piscantur. innumera vis mugilum stato tempore angustis faucibus stagni in mare erumpit observata aestus reciprocatione. qua de causa praetendi non queunt retia, eaque moles ponderis nullo modo toleretur, etiamsi non sollertia insidietur tempori. simili ratione in altum protinus tendunt, quod vicino gurgite efficitur, locumque solum pandendis retibus habilem effugere festinant.

30 quod ubi animadvertere piscantes — concurrit autem multitudo temporis gnara et magis etiam voluptatis huius avida — totusque populus e litore quanto potest clamore conciet simonem in spectaculi eventum, celeriter delphini exaudiunt desideria aquilonium flatu vocem prosequente, austro vero tardius ex adverso referente; set tum quoque inproviso in auxilium advolare properant.

31 apparet acies, quae protinus disponitur in loco, ubi coniectus est pugnae. opponunt sese ab alto trepidosque in vada urgent: tum piscatores circumdant retia furcisque sublevant. mugilum nihilo minus velocitas transilit: at illos excipiunt delphini et occidisse ad praesens contenti cibos in victoriam differunt.

32 opere proelium fervet, includique retibus se fortissime urgentes gaudent ac, ne id ipsum fugam hostium stimulet, inter navigia et retia natantesve homines ita sensim elabuntur, ut exitus non aperiant. saltu, quod est alias blandissimum iis, nullus conatur evadere, ni summittantur sibi retia. egressus protinus ante vallum proeliatur. ita peracta captura quos interemere diripiunt. sed enixioris operae quam in unius diei praemium conscii sibi opperiuntur in posterum nec piscibus tantum, sed et intrita panis e vino satiantur.

X

33 Quae de eodem genere piscandi in Iasio sinu Mucianus tradit, hoc differunt, quod ultro neque inclamati praesto sint partesque e manibus accipiant et suum quaeque cumba e delphinis socium habeat, quamvis noctu et ad faces. ipsis quoque inter se publica est societas. capto a rege Cariae alligatoque in portu ingens reliquorum convenit multitudo maestitia quadam, quae posset intellegi, miserationem petens, donec dimitti rex eum iussit. quin et parvos semper aliquis grandior comitatur ut custos, conspectique iam sunt defunctum portantes, ne laceraretur a belvis.

XI

34 Delphinorum similitudinem habent qui vocantur thursiones. distant et tristitia quidem aspectus — abest enim illa lascivia —, maxime tamen rostris canicularum maleficentiae adsimulati.

XII

35 Testudines tantae magnitudinis Indicum mare emittit, uti singularum superficie habitabiles casas integant atque inter insulas Rubri praecipue maris his navigent cumbis. capiuntur multis quidem modis, sed maxime evectae in summa pelagi antemeridiano tempore blandito, eminente toto dorso per tranquilla fluitantes, quae voluptas libere spirandi in tantum fallit oblitas sui, ut solis vapore siccato cortice non queant mergi invitaeque fluitent opportunae venantium praedae.

36 ferunt et pastum egressas noctu avideque saturatas lassari atque, ut remeaverint matutino, summa in aqua obdormiscere; id prodi stertentium sonitu. tum adnatare tacite leniterque singulis ternos; a duobus in dorsum verti, a tertio laqueum inici supinae atque ita e terra a pluribus trahi. in Phoenicio mari haut ulla difficultate capiuntur ultroque veniunt stato tempore anni in amnem Eleutherum effusa multitudine.

37 Dentes non sunt testudini, set rostri margines acuti, superna parte inferiorem claudente pyxidum modo. in mari concyliis vivunt, tanta oris duritia, ut lapides comminuant, in terram egressae herbis. pariunt ova avium ovis similia ad centena numero eaque defossa extra aquas et cooperata terra, pavita hac pectore et complanata, incubant noctibus. educent fetus annuo spatio. quidam oculis spectandoque ova foveri ab iis putant, feminas coitum fugere, donec mas festucam aliquam inponat aversae.

38 Trogodytae cornigera habent, ut in lyra adnexis cornibus latis, sed mobilibus, quorum in natando remigio se adiuvant; chelium id vocatur, eximiae testudinis, sed rarae. namque scopuli praeacuti Chelonophagos terrent, Trogodytae autem, ad quos natant, ut sacras adorant. sunt et terrestres, quae ob id in operibus chersinae vocantur, in Africae desertis, qua parte maxime sitientibus harenis squalent, roscido, ut creditur, umore viventes. neque aliud ibi animal provenit.

XIII

39 Testudinum putamina secare in laminas lectosque et repositoria iis vestire Carvilius Pollio instituit, prodigi et sagacis ad luxuriae instrumenta ingenii.

XIV

40 Aquatilium tegumenta plura sunt. alia corio et pilo integuntur ut vituli et hippopotami, alia corio tantum ut delphini, cortice ut testudines, silicum duritia ut ostreae et conchae, crustis ut locustae, crustis et spinis ut echini, squamis ut pisces, aspera cute ut squatina, qua lignum et ebora poliuntur, molli ut murenae, alia nulla ut polypi.

XV

41 Quae pilo vestiuntur, animal pariunt, ut pristis, ballaena, vitulus. hic parit in terra, pecudum more secundas partes reddit. initu cantum modo cohaeret; parit nonnumquam geminis plures, educat mammis fetum. non ante duodecimum diem deducit in mare, ex eo subinde adsuefaciens. interficiuntur difficulter nisi capite eliso. ipsis in sono mugitus — unde nomen vituli —, accipiunt tamen disciplinam vocemque pariter et iussu populum salutant incondito fremitu, nomine vocati respondent.

42 nullum animal graviore somno premitur. pinnis, quibus in mari utuntur, humi quoque vice pedum serpunt. pelles eorum etiam detractas corpori sensum aequorum retinere tradunt semperque aestu maris recedente inhorrescere, praeterea dextrae pinnae vim soporiferam inesse somnosque adlicere subditam capiti

43 Pilo carentium duo omnino animal pariunt, delphinus ac vipera.

XVI

Piscium species sunt LXXIIII, praeter crustis intecta, quae sunt XXX. de singulis alias dicemus; nunc enim naturae tractantur insignium.

XVII

44 Praecipua magnitudine thynni. invenimus talenta XV pependisse, eiusdem caudae latitudinem duo cubita et palmum. fiunt et in quibusdam amnium haut minores, silurus in Nilo, isox in Rheno, attilus in Pado, inertia pinguescens ad mille aliquando libras, catenato captus hamo nec nisi boum iugis extractus. atque hunc minimus, appellatus clupea, venam quandam eius in faucibus mira cupidine appetens morsu exanimat.

45 silurus grassatur, ubicumque est, omne animal appetens, equos innatantes saepe demergens. praecipue in Moeno Germaniae amne protelis boum et in Danuvio marris extrahitur, porculo marino simillimus. et in Borysthene memoratur praecipua magnitudo, nullis ossibus spinisve intersitis, carne praedulci.

46 in Gange Indiae platanistas vocant, rostro delphini et cauda, magnitudine autem XVI cubitorum. in eodem esse Statius Sebosus haut modico miraculo adfert vermes, branchiis binis sex cubitorum, caeruleos, qui nomen a facie traxerunt. his tantas esse vires, ut elephantos ad potus venientes mordicus comprehensa manu eorum abstrahant.

XVIII

47 Thynni mares sub ventre non habent pinnam. intrant e magno mari Pontum verno tempore gregatim, nec alibi fetificant. cordyla appellatur partus, qui fetas redeuntes in mare autumno comitatur; limosae vero aut e luto pelamydes incipiunt vocari et, cum annuum excessere tempus, thynni.

48 hi membratim caesi cervice et abdomine commendantur atque clidio, recenti dumtaxat et tum quoque gravi ructu. cetera parte plenis pulpamentis sale adservantur. melandrya vocantur quercus assulis similia. vilissima ex his quae caudae proxima, quia pingui carent, probatissima quae faucibus. at in alio pisce circa caudam exercitatissima. pelamydes in apolectos particulatimque consectae in genera cybiorum dispertiuntur.

XIX

49 Piscium genus omne praecipua celeritate adolescit, maxime in Ponto. causa multitudo amnium dulces inferentium aquas. amiam vocant cuius incrementum singulis diebus intellegitur. cum thynnis haec et pelamydes in Pontum ad dulciora pabula intrant gregatim suis quaeque ducibus, et primi omnium scombri, quibus est in aqua sulpureus color, extra qui ceteris. Hispaniae cetarias hi replent, thynnis non commeantibus.

XX

50 Sed in Pontum nulla intrat bestia piscibus malefica praeter vitulos et parvos delphinos. thynnis dextera ripa intrant, exeunt laeva. id accidere existimatur, quia dextro oculo plus cernant, utroque natura hebeti. est in euripo Thracii Bospori, quo Propontis Euxino iungitur, in ipsis Europam Asiamque separantis freti angustiis saxum miri candoris, a vado ad summa perlucens, iuxta Calchedonem in latere Asiae. huius aspectu repente territi semper adversum Byzantii promunturium, ex ea causa appellatum Aurei Cornus, praecipiti petunt agmine.

51 itaque omnis captura Byzantii est, magna Calchedonis penuria, M passibus medii interfluentis euripi. opperiuntur autem aquilonis flatum, ut secundo fluctu exeant e Ponto, nec nisi intrantes portum Byzantium capiuntur. bruma non vagantur; ubicumque deprehensi, usque ad aequinoctium ibi hibernant. iidem saepe navigia velis euntia comitantes mira quadam dulcedine per aliquot horarum spatia et passuum milia a gubernaculis spectantur, ne tridente quidem in eos saepius iacto territi. quidam eos, qui hoc thynnis faciant, pompilos vocant.

52 multi in Propontide aestivant, Pontum non intrant; item soleae, cum rhombi intrent, nec saepia est, cum lolligo reperiatur; saxatilium turdus et merula desunt, sicut conchylia, cum ostreaea abundent. omnia autem hibernant in Aegaeo. intrantium Pontum soli non remeant trichiae — Graecis enim plerisque nominibus uti par erit, quando aliis atque aliis eosdem diversi appellavere tractus —,

53 sed hi soli in Histrum [mare] subeunt et ex eo subterraneis eius venis in Hadriaticum mare defluunt, itaque et illic descendentes nec umquam subeuntes e mari visuntur.

Thynnorum captura est a vergiliarum exortu ad arcturi occasum. reliquo tempore hiberno latent in gurgitibus imis, nisi tepore aliquo evocati aut pleniluniis. pinguescunt et in tantum, ut dehiscant. vita longissima iis bienni.

XXI

54 Animal est parvum scorpionis effigie, aranei magnitudine. hoc se et thynno et ei qui gladius vocatur, crebro delphini magnitudinem excedenti, sub pinna adfigit aculeo tantoque infestat dolore, ut in naves saepenumero exiliant. quod et alias faciunt aliorum vim timentes mugiles maxime, tam praecipuae velocitatis, ut transversa navigia interim superiaciant.

XXII

55 Sunt et in hac parte naturae auguria, sunt et piscibus praescita. Siculo bello ambulante in litore Augusto respondere, Neptunum patrem adoptante tum sibi Sexto Pompeio — tanta erat navalis rei gloria —, sub pedibus Caesaris futuros qui maria tempore illo tenerent.

XXIII

56 Piscium feminae maiores quam mares. in quodam genere omnino non sunt mares, sicut erythinis et channis; omnes enim ovis gravidae capiuntur. vagantur ante solis ortum: tum maxime piscium fallitur visus. noctibus quies, set inlustribus aeque quam die cernunt. aiunt et si teratur gurges interesse capturae; itaque plures secundo tractu capi quam primo. gustu olei maxime, dein modicis imbribus gaudent alunturque. quippe et harundines, quamvis in palude prognatae, non tamen sine imbre adolescunt, et alias ubicumque pisces in eadem aqua adsidui, si non adfluat, exanimantur.

XXIV

57 Praegelidam hiemem omnes sentiunt, sed maxime qui lapidem in capite habere existimantur, ut lupi, chromis, sciaena, phagri. cum asperae hiemes fuere, multi caeci capiuntur. itaque his mensibus iacent speluncis conditi, sicut in genere terrestrium retulimus, maxime hippurus et coracini, hieme non capti praeterquam statis diebus paucis et isdem semper, item murena et orphus, conger, percae et saxatiles omnes. terra quidem, hoc est vado maris excavato, condi per hiemes torpedinem, psettam, soleam tradunt.

XXV

58 Quidam rursus aestus inpatientia mediis fervoribus sexagenis diebus latent, ut glaucus, aselli, auratae. fluviatilium silurus caniculae exortu sideratur, et alias semper fulgure sopitur; hoc et in mari accidere cyprino putant. et alioqui totum mare sentit exortum eius sideris, quod maxime in Bosporo apparet. alga enim et pisces superferuntur, omniaque ab imo versa.

XXVI

59 Mugilum natura ridetur in metu capite abscondito totos se occultari credentium. isdem tam incauta salacitas, ut in Phoenice et in Narbonensi provincia coitus tempore e vivariis marem linea longinqua per os ad branchias religata emissum in mare eademque linea retractum feminae sequantur ad litus rursusque feminam mares partus tempore.

XXVII

60 Apud antiquos piscium nobilissimus habitus acipenser, unus omnium squamis ad os versis contra quam in nando meant, nullo nunc in honore est, quod equidem miror, cum sit rarus inventu. quidam eum elopem vocant.

XXVIII

61 Postea praecipuam auctoritatem fuisse lupo et asellis Nepos Cornelius et Laberius poeta mimorum tradidere. luporum laudatissimi qui appellantur lanati a candore mollitiaque carnis. asellorum duo genera, callariae minores et bacchi, qui non nisi in alto capiuntur, ideo praelati prioribus. at in lupis in amne capti praeferuntur.

XXIX

62 Nunc principatus scaro datur, qui solus piscium dicitur ruminare herbisque vesci atque non aliis piscibus, Carpathio maxime mari frequens. promunturium Troadis Lectum numquam sponte transit. inde advectos Tiberio Claudio principe Optatus e libertis eius praefectus classis inter Ostiensem et Campaniae oram sparsos disseminavit, quinquennio fere cura adhibitia, ut capti redderentur mari.

63 postea frequentes inveniuntur Italiae litore, non antea ibi capti, admovetque sibi gula sapores piscibus satis et novum incolam mari dedit, ne quis peregrinas aves Romae parere miretur. proxima est mensa iecori dumtaxat mustelarum, quas, mirum dictu, inter Alpis quoque lacus Raetiae Brigantinus aemulas marinis generat.

XXX

64 Ex reliqua nobilitate et gratia maxima est et copia mullis, sicut magnitudo modica, binasque libras ponderis raro admodum exuperant nec in vivariis piscinisque crescunt. septentrionalis tantum hos et proxima occidentis parte gignit oceanus. cetero genera eorum plura; nam et alga vescuntur et ostreis et limo et aliorum piscium carne, et barba gemina insigniuntur inferiori labro. lutarium ex iis vilissimi generis appellant;

65 hunc semper comitatur sargus nomine alius piscis et caenum fodiente eo excitatum devorat pabulum. nec litorariis gratia. laudatissimi conchylium spaiunt. nomen his Fenestella a colore mulleorum calciamentorum datum putat. pariunt ter annis; certe totiens fetura apparet.

66 mullum expirantem versicolori quadam et numerosa varietate spectari proceres gulae narrant, rubentium squamarum multiplici mutatione pallescentem, utique si vitro spectetur inclusus. M. Apicius, ad omne luxus ingenium natus, in sociorum garo — nam ea quoque res cognomen invenit — necari eos praecellens putavit atque e iecore eorum allecem excogitare.

XXXI

67 Provocavit — id enim est facilius dixisse quam quis vicerit — Asinius Celer e consularibus hoc pisce prodigos omnes Gaio principe unum mercatus HS VIII mullum. quae reputatio aufert tanersum animum ad contemplationem eorum, qui in conquestione luxus coquos emi singulos pluris quam equos quiritabant. at nunc coco trium horum pretiis parantur et coquorum pisces, nullusque prope iam mortalis aestimatur pluris quam qui peritissime censum domini mergit.

68 mullum LXXX librarum in mari Rubro captum Licinius Mucianus prodidit, quanti mercatura eum luxuria suburbanis litoribus inventum?

XXXII

Est et haec natura, ut alii alibi pisces principatum optineant, coracinus in Aegypto, zaeus, idem faber appellatus, Gadibus, circa Ebusum salpa, obscenus alibi et qui nusquam percoqui possit nisi ferula verberatus; in Aquitania salmo fluviatilis marinis omnibus praefertur.

XXXIII

69 Piscium alii branchias multiplices habent, alii simplices, alii duplices. his aquam emittunt acceptam ore. senectutis indicium squamarum duritia, quae non sunt omnibus similes. duo lacus Italiae in radicibus Alpium Larius et Verbannus appellantur, in quibus pisces omnibus annis vergiliarum ortu existunt squamis conspicui crebris atque praeacutis, clavorum caligarium effigie, nec amplius quam circa eum mensem visuntur.

XXXIV

70 Miratur et Arcadia suum exocoetum, appellatum ab eo quod in siccum somni causa exeat. circa Clitorium vocalis hic traditur et sine branchiis, idem aliquis Adonis dictus.

XXXV

71 Exeunt in terram et qui marini mures vocantur et polypi et murenae, quin et in Indiae fluminibus certum genus piscium ac deinde resilit. nam in stagna et amnes transeundi plerisque evidens ratio est, ut tutos fetus edant, quia non sint ibi qui devorent partus fluctusque minus saeviant. has intellegi ab iis causas servarique temporum vices magis miretur, si quis reputet quoto cuique hominum nosci uberrimam esse capturam sole transeunte piscium signum.

XXXVI

72 Marinorum alii sunt plani, ut rhombi, soleae ac passeres, qui ab rhombis situ tantum corporum differunt — dexter hic resupinatis est illis, passeri laevus —, alii longi, ut murena, conger.

XXXVII

73 ideo pinnarum quoque fiunt discrimina, quae pedum vice sunt datae piscibus, nullis supra quaternas, quibusdam binae, aliquis nullae. binae omnino longis et lubricis, ut anguillis et congris, aliis nullae, ut murenis, quibus nec branchiae. haec omnia flexuoso corporum inpulsu ita mari utuntur, ut serpentes terra, et in sicco quoque repunt; ideo etiam vivaciora talia. et e planis aliqua non habent pinnas, ut pastinacae — ipsa enim latitudine natant — et quae mollia appellantur, ut polypi, quoniam pedes illis pinnarum vicem praestant.

XXXVIII

74 Anguillae octonis vivunt annis. durant et sine aqua, quinis et senis diebus aquilone spirante, austro paucioribus . . . .ant hieme, eadem in exigua aqua non tolerant neque in turbida. ideo circa vergilias maxime capiuntur fluminibus tum praecipue turbidis. pascuntur noctibus. exanimes piscium solae non fluitant.

75 lacus est Italiae Benacus in Veronensi agro Mincium amnem tramittens, ad cuius emerso annuo tempore, Octobri fere mense, autumnali sidere, ut palam est, hiemato lacu, fluctibus glomeratae volvuntur in tantum mirabili multitudine, ut in excipulis eius fluminis ob hoc ipsum fabricatis singulorum milium reperiantur globi.

XXXIX

76 Murena quocumque mense parit, cum ceteri pisces stato pariant. ova eius citissime crescunt. in sicca litora elapsas vulgus coitu serpentium impleri putat. Aristoteles zmyrum vocat marem qui generet; discrimen esse quod murena varia et infirma sit, zmyrus unicolor et robustus dentesque et extra os habeat. in Gallia septentrionali murenis omnibus dextera in maxilla septenae maculae ad formam septentrionis aureo colore fulgent, dumtaxat viventibus, pariterque cum anima extinguuntur.

77 invenit in hoc animali documenta saevitiae Vedius Pollio, eques Romanus ex amicis Divi Augusti, vivariis earum inmergens damnata mancipia, non tamquam ad hoc feris terrarum non sufficientibus, sed quia in alio genere totum pariter hominem distrahi spectare non poterat. ferunt aceti gustu praecipue eas in rabiem agi. tenuissimum iis tergus, contra anguillis crassius, eoque verberari solitos tradit Verrius praetextatos et ob id multam iis dici non institutum.

XL

78 Planorum piscium alterum est genus, quod pro spina cartilaginem habet, ut raiae, pastinacae, squatinae, torpedo et quos bovis, lamiae, aquilae, ranae nominibus Graeci appellant. quo in numero sunt squali quoque, quamvis non plani. haec Graece in universum σελαχη appellavit Aristoteles primus hoc nomine iis inposito. nos distinguere non possumus, nisi si cartilaginea appellare libeat. omnia autem carnivora sunt talia et supina vescuntur, ut in delphinis diximus, et cum ceteri pisces ova pariant, hoc genus solum, ut ea quae cete appellant, animal parit, excepta quam ranam vocant.

XLI

79 Est parvus admodum piscis adsuetus petris, echeneis appellatus. hoc carinis adhaerente naves tardius ire creduntur, inde nomine inposito. quam ob causam amatoriis quoque veneficiis infamis est et iudiciorum ac litium mora, quae crimina una laude pensat fluxus gravidarum utero sistens partusque continens ad puerperium. in cibos tamen non admittitur. pedes eum habere arbitrantur, Aristoteles ... it apposita pinnarum similitudine.

80 Mucianus muricem esse latiorem purpura, neque aspero neque rotundo ore neque in angulos prodeunte rostro, sed sicut concha utroque latere sese colligente. quibus inhaerentibus plenam venti stetisse navem Periandri portantem, ut castrarentur, nobiles pueros; conchas, quae id praestiterint, apud Cnidiorum Venerem coli. Trebius Niger pedalem esse et crassitudine quinque digitorum, naves morari; praeterea hanc esse vim eius adservati in sale, ut aurum, quod deciderit in altissimos puteos, admotus extrahat.

XLII

81 Mutant colorem candidum menae et fiunt aestate nigriores. mutat et phycis, reliquo tempore candida, vere varia. eadem piscium sola nidificat ex alga atque in nido parit.

XLIII

82 Volat sane perquam similis volucri hirundo, item miluus, subit in summa maria piscis ex argumento appellatus lucerna, linguaque ignea per os exerta tranquillis noctibus relucet. attollit e mari sequipedanea fere cornua quae ab iis nomen traxit. rursus draco marinus, captus atque inmissus in harenam, cavernam sibi rostro mira celeritate excavat.

XLIV

83 Piscium sanguine carent de quibus dicemus. sunt autem tria genera: primum quae mollia appellantur, dein contecta crustis tenuibus, postremo testis conclusa duris. mollia sunt lolligo, saepia, polypus et cetera generis eius. his caput inter pedes et ventrem, pediculi octoni omnibus. saepiae et lolligini pedes duo ex his longissimi et asperi, quibus ad ora admovent cibos et in fluctu se velut ancoris stabiliunt, cetera cirri, quibus venantur.

XLV

84 Lolligo etiam volitat extra aquam se efferens, quod et pectunculi faciunt, sagittae modo. — Saepiarum generi mares varii et nigriores constantiaeque maioris. percussae tridente feminae auxiliantur, at femina icto mare fugit. ambo autem, ubi sensere se adprehendi, effuso atramento, quod pro sanguine iis est, infuscata aqua absconduntur.

XLVI

85 Polyporum multa genera. terreni maiores quam pelagii. omnibus bracchiis ut pedibus ac manibus utuntur, cauda vero, quae est bisulca et acuta, in coitu. et polypis fistula in dorso, qua tramittunt mare, eamque modo in dexteram partem, modo in sinistram transferunt. natant obliqui in caput, quod praedurum est sufflatione viventibus. cetero per bracchia velut acetabulis dispersis haustu quodam adhaerescunt; tenent supini, ut avelli non queant. vada non adprehendunt, et grandibus minor tenacitas. soli mollium in siccum exeunt, dumtaxat asperum; levitatem odere.

86 vescuntur conchyliorum carne, quorum conchas conplexu crinium frangunt; itaque praeiacentibus testis cubile eorum deprehenditur. et cum alioqui brutum habeatur animal, ut quod ad manum hominis adnatet, in re quodammodo familiari callet. omnia in domum conportat, dein putamina erosa carne egerit adnatantesque pisciculos ad ea venatur.

87 colorem mutat ad similitudinem loci, et maxime in metu. ipsu bracchia sua rodere falsa opinio est — id enim a congris evenit ei —, sed renasci, sicut colotis et lacertis caudas, haut falsum.

XLVII

88 Inter praecipua autem miracula est qui vocatur nautilos, ab aliis pompilos. supinus in summa aequorum pervenit, ita se paulatim adsubrigens, ut emissa omni per fistulam aqua velut exoneratus sentina facile naviget. postea prima duo bracchia retorquens membranam inter illa mirae tenuitatis extendit, qua velificante in aura, ceteris subremigans bracchiis, media se cauda ut gubernaculo regit. ita vadit alto Liburnicarum gaudens imagine, si quid pavoris interveniat, hausta se mergens aqua.

XLVIII

89 Polyporum generis est ozaena dicta a gravi capitis odore, ob hoc maxime murenis eam consectantibus. Polypi binis mensibus conduntur. ultra bimatum non vivunt. pereunt autem tabe semper, feminae celerius et fere a partu. Non sunt praetereunda et L. Lucullo proconsule Baeticae conperta de polypis; quae Trebius Niger e comitibus eius prodidit:

90 avidissimos esse concharum, illas ad tactum conprimi, praecidentes bracchia eorum, ultroque escam ex praedante capere. carent conchae visu omnique sensu alio quam cibi et periculi. insidiantur ergo polypi apertis inpositoque lapillo extra corpus, ne palpitatu eiciatur: ita securi grassantur extrahuntque carnes. illae se contrahunt, sed frustra, discuneatae. tanta sollertia animalium hebetissimis quoque est.

91 praeterea negat ullum atrocius esse animal ad conficiendum hominem in aqua. luctatur enim conplexu et sorbet acetabulis ac numeroso suctu trahit, cum in naufragos urinantesve impetum cepit. sed si invertatur, elanguescit vis; exporrigunt enim se resupinati. cetera, quae idem retulit, monstro propiora possunt videri.

92 Carteiae in cetariis adsuetus exire e mari in lacus eorum apertos atque ibi salsamenta populari — mire omnibus marinis expetentibus odorem quoque eorum, qua de causa et nassis inlinuntur —, convertit in se custodum indignationem adsiduitate furti inmodicam. saepes erant obiectae, sed has transcendebat per arborem nec deprehendi potuit nisi canum sagacitate. hi redeuntem circumvasere noctu, concitique custodes expavere novitatem. primum omnium magnitudo inaudita erat, dein colos muria obliti, odore diri. quis ibi polypum exspectasset aut ita cognosceret? cum monstro dimicare sibi videbantur. namque et adflatu terribili canes agebat, nunc extremis crinibus flagellatos, nunc robustioribus bracchiis clavarum modo incussos,

93 aegreque multis tridentibus confici potuit. ostendere Lucullo caput eius, dolii magnitudine, amphorarum XV capax, atque, ut ipsius Trebi verbis utar, barbas, quas vix utroque bracchio conplecti esset, clavarum modo torosas, longas pedum XXX, acetabulis sive caliculis urnalibus pelvium modo, dentes magnitudini respondentes. reliquiae adservante miraculo pependere pondo DCC. saepias quoque et lolligines eiusdem magnitudinis expulsas in litus illud idem auctor est. in nostro mari lolligines quinum cubitorum capiuntur, saepiae binum. neque his bimatu longior vita.

XLIX

94 Navigeram similitudinem et aliam in Propontide visam sibi prodidit Mucianus: concham esse acatii modo carinatam, inflexa puppe, prora rostrata. in hanc condi nauplium, animal saepiae simile, ludendi societate sola. duobus hoc fieri generibus: tranquillo enim vectorem demissis palmulis ferire ut remis; si vero flatus invitet, easdem in usum gubernaculi porrigi pandique buccarum sinus aurae. huius voluptatem esse ut ferat, illius ut regat, simulque eam descendere in duo sensu carentia, nisi forte tristi — id etenim constat — omine navigantium humana calamitas in causa est.

L

95 Locustae crusta fragili muniuntur in eo genere quod caret sanguine. latent mensibus quinis. similiter cancri, qui eodem tempore occultantur, et ambo veris principio senectutem anguium more exuunt renovatione tergorum. cetera in undis natant, locustae reptantium modo fluitant, si nullus ingruat metus, recto meatu, cornibus, quae sunt propria rotunditate praepilata, ad latera porrectis; isdem erectis in pavore oblique in latera procedunt. cornibus inter se dimicant. unum hoc animalium, nisi vivum ferventi aqua incoquatur, fluida carne non habet callum.

96 vivunt petrosis locis, cancri mollibus. hieme aprica litora sectantur, aestate in opaca gurgitum recedunt. omnia eius generis hieme laeduntur, autumno et vere pinguescunt et plenilunio magis, quia noctes sidus tepido fulgore mitificat.

LI

97 Cancrorum genera carabi, astaci, maeae, paguri, Heracleotici, leones et alia ignobiliora. carabi cauda a ceteris cancris distant. in Phoenice hippoe vocantur, tantae velocitatis, ut consequi non sit. cancris vita longa, pedes octoni, omnes in obliquum flexi. feminae primus pes duplex, mari simplex. praeterea bina bracchia denticulatis forcipibus. superior pars in primoribus his movetur, inferiore inmobili.

98 dexterum bracchium omnibus maius. universi aliquando congregantur. os Ponti evincere non valent; quam ob rem egressi circumeunt apparetque tritum iter. pinotheras vocatur minimus ex omni genere, ideo opportunus iniuriae. huic sollertia est inanium ostrearum testis se condere et, cum adcreverit, migrare in capaciores. cancri in pavore et retrorsi pari velocitate redeunt.

99 dimicant inter se ut arietes adversis cornibus incursantes. contra serpentium ictus medentur. sole cancri signum transeunte et ipsorum, cum exanimati sint, corpus transfigurari in scorpiones narratur in sicco.

100 ex eodem genere sunt echini, quibus spinae pro pedibus. ingredi est iis in orbem volvi, itaque detritis saepe aculeis inveniuntur. ex his echinometrae appellantur quorum spinae longissimae, calyces minimi. nec omnibus idem vitreus color. circa Toronen candidi nascuntur, spina parva. ova omnium amara, quina numero. ora in medio corpore in terram versa. tradunt saevitiam maris praesagire eos correptisque opperiri lapillis, mobilitatem pondere stabilientes; nolunt volutatione spinas atterere. quod ubi videre nautici, statim pluribus ancoris navigia infrenant.

Tous les livres