Naturalis Historia (page 6)
Liber XI (suite)
[142] Praeterea alii contuentur longinqua, alii nisi prope admotanon cernunt. multorum visus fulgore solis constat, nubilo die non cernentium nec post occasus. alii interdiu hebetiores, noctu praeter ceteros cernunt. de geminis pupillis aut quibus noxii visus essent satis diximus. caesii in tenebris clariores. [143] ferunt Ti. Caesari, nec alii genitorum mortalium, fuisse naturam ut expergefactus noctu paulisper haut alio modo quam luce clara contueretur omnia, paulatim tenebris sese obducentibus. Divo Augusto equorum modo glauci fuere superque hominem albicantis magnitudinis, quam ob causam diligentius spectari eos iracunde ferebat; [144] Claudio Caesari ab angulis candore carnoso sanguineis venis subinde suffusi, Gaio principe rigentes, Neroni … at, nisi cum coniveret ad prope admota, hebetes. XX gladiatorum in Gai principis ludo fuere, in iis duo omnino qui contra comminationem aliquam non coniverent, et ob id invicti. tantae hoc difficultatis est homini. plerisque vero naturale ut nictari non cessent, quos pavidiores accepimus. [145] oculus unicolor nulli; communi candore omnibus medius colos differens. neque ulla ex parte maiora animi indici cunctis animalibus, sed homini maxime, id est moderationis, clementiae, misericordiae, odii, amoris, tristitiae, laetitiae. contuitu quoque multiformes, truces, torvi, flagrantes, graves transversi, limi, summissi, blandi. profecto in oculis animus habitat. ardent, intenduntur, umectant, conivent. [146] hinc illa misericordiae lacrima, hos cum exosculamur, animum ipsum videmur attingere, hinc fletus et rigantis ora rivi. quis ille est umor in dolore tam fecundus et paratus aut ubi reliquo tempore? animo autem vidimus, animo cernimus: oculi ceu vasa quaedam visibilem eius partem accipiunt atque tramittunt. sic magna cogitatio obcaecat abducto intus visu. sic in morbo comitiali animo caligante aperti nihil cernunt. [147] quin et patentibus dormiunt lepores multique hominum, quos κορυβαντιά Graeci dicunt. tenuibus multique membranis eos natura composuit, callosis contra frigora caloresque in extumo tunicis, quas subinde purificat lacrimationum salivis, lubricos propter incursantia et mobiles.
LV
[148] Media eorum cornua fenestravit pupilla, cuius angustiae non sinunt vagari incertam aciem ac velut canali dirigunt obiterque incidentia facile declinant, aliis nigri, aliis ravi, aliis glauci coloris orbibus circumdatis, ut habili mixtura et accipiatur circumiecto candore lux et temperato repercussu non obstrepat. adeoque his absoluta vis speculi, ut tam parva illa pupilla totam imaginem reddat hominis. ea causa est, ut pleraeque alitum e manibus hominum oculos potissimum adpetant, quod effigiem suam in iis cernentes velut ad cognita desideria sua tendunt. [149] veterina tantum quaedam ad incrementa lunae morbos sentiunt. sed homo solus emisso umore caecitate liberatur. post vicensimum annum multis restitutus est visus, quibusdam statim nascentibus negatus nullo oculorum vitio, multis repente ablatus simili modo nulla praecedente iniuria. venas ab iis pertinere ad cerebrum peritissimi auctores tradunt; ego et ad stomachum crediderim: certe nulli sine redundatione eius eruitur oculus. [150] morientibus illos operire rursusque in rogo patefacere Quiritium magno ritu sacrum est, ita more condito, ut neque ab homine supremum eos spectari fas sit et caelo non ostendi nefas. uni animalium homini depravantur, unde cognomina Strabonum et Paetorum. ab isdem qui altero lumine orbi nascerentur Coclites vocabantur; qui parvis utrisque, Ocellae; Luscini iniuriae cognomen habuerunt. [151] nocturnorum animalium veluti felium in tenebris fulgent radiantque oculi, ut contueri non sit; et caprae lupoque splendent lucemque iaculantur. vituli marini et hyaenae in mille colores transeunt subinde. quin et in tenebris multorum piscium refulgent, aridi sicut robusti caudices putresque vetustate. non conivere diximus quae non obliquis oculis, sed circumacto capite cernerent. [152] chamaeleonis oculos ipsos circumagi totos tradunt. cancri in oblicum aspiciunt crusta fragili inclusos gerentes. locustis, squillis magna ex parte sub eodem munimento praeduri eminent. quorum duri sunt, minus cernunt quam quorum umidi. serpentium catulis et hirundinum pullis, si quis eruat, nasci tradunt. [153] insectorum omnium et testacei operimenti oculi moventur sicut quadripedum aures. quibus fragilis operimenta, his oculi duri. omnia talia et pisces et insecta non habent genas nec integunt oculos. omnibus membrana vitri modo tralucida obtenditur.
LVI
[154] Palpebrae in genis homini utrimque, mulieribus fuco etiam infectae cotidiano: tanta est decoris adfectatio, ut tinguantur oculi quoque. alia de causa hoc natura dederat ceu vallum quoddam visus et prominens munimentum contra occursantia animalia aut alia fortuito incidentia. defluere eas haut inmerito venere abundantibus tradunt. [155] ex ceteris nulli sunt nisi quibus et in reliquo corpore pili, sed quadrupedibus in superiore tantum gena, volucribus in inferiore et quibus molle tergus, ut serpentibus, et quadripedum quae ova pariunt, ut lacertae. struthocamelus alitum sola ut homo utrimque palpebras habet.
LVII
[156] Ne genae quidem omnibus. ideo neque nictatio nisi iis quae animal generant, graviores alitum inferiore gena conivent, eaedem nictantur ab angulis membrana obeunte. columbae et similia utraque conivent; at quadripedes quae ova pariunt, ut testudines, crocodili, inferiore tantum sine ulla nictatione propter praeduros oculos. [157] extremum ambitum genae superioris antiqui cilium vocavere, unde et supercilia. hoc vulnere aliquo diductum non coalescit, ut in paucis humani corporis membris.
LVIII
Infra oculos malae humani tantum, quas prisci genas vocabant, XII tabularum interdicto radi a feminis vetantes. pudoris haec sedes: ibi maxime ostenditur rubor.
LIX
[158] Infra eas hilaritatem risumque indicantes buccae et altior homini tantum, quem novi mores subdolae incisioni dicavere, nasus. non alii animalium nares eminent: avibus, serpentibus, piscibus foramina tantum ad olfactus sine naribus, et hinc cognomina Simorum, Silonum. septimo mense genitis saepenumero foramina aurium et narium defuere.
LX
[159] Labra, a quibus Brocchi, Labeones dicti, et os probum duriusve animal generantibus. pro his cornea et acuta volucribus rostra, eadem rapto viventibus adunca, collecto recta, herbas cruentibus limumque lata, ut et suum generi; iumentis vice manus ad colligenda pabula. ora apertiora laniatu viventibus.
Mentum nulli praeter hominem, nec malae. maxillas crocodilus tantum superiores movet, terrestres quadrupedes eodem quo cetera more praeterque in oblicum.
LXI
[160] Dentium tria genera, serrati aut continui aut exerti: serrati pectinatim coeuntes, ne contrario occursu atterantur, ut serpentibus, piscibus, canibus; continui, ut homini, equo; exerti, ut apro, hippopotamio, elephanto. continuorum qui digerunt cibum lati et acuti, qui conficiunt duplices; qui discriminant eos canini appellantur: hi sunt serratis longissimi. [161] continui aut utraque parte oris sunt, ut equo, aut superiore primores non sunt, ut bubus, ovibus omnibusque quae ruminant. caprae superiores non sunt praeter primores geminos. nulli exerti quibus serrati, raro feminae, et tamen sine usu. itaque cum apri percutiant, feminae sues mordent. [162] nulli, cui cornua, exerti, sed omnibus concavi; ceteris dentes solidi. piscium omnibus serrati praeter scarum; huic uni aquatilium plani. cetero multis eorum in lingua et toto ore, ut turba vulnerum molliant quae attritu subigere non queunt, multis et in palato [atque etiam in cauda], praeterea in os vergentes, ne excidant cibi nullum habentibus retinendi adminiculum.
LXII
[163] Similes aspidi et serpentibus, sed duo in supera parte dextra laevaque longissimi, tenui fistula perforati, ut scorpioni aculei, venenum infundentes. non aliud hoc esse quam fel serpentem et inde venas sub spina ad os pervenire diligentissimi auctores scribunt; quidam unum esse eum et, quia sit aduncus, resupinari, cum momorderit; aliqui tum decidere eum rursusque recrescere facilem decussu, et sine eo esse quas tractari cernamus. scorpionis caudae inesse eum et plerisque ternos. [164] viperis dentes gingivis conduntur. haec, eodem praegnans veneno, inpressum dentium repulsu virus fundit in morsus. volucrum huli dentes praeter vespertilionem. camelus una ex iis, quae non sunt cornigera, in superiore maxilla primores non habet. cornua habentium nulli serrati. et cocleae dentes habent. indicio est et a minimis earum derosa vicia. [165] at in marinis crustata et cartilaginea primores habere, item echinis quinos esse unde intellegi potuerit miror. dentium vice aculeus insectis. simiae dentes ut homini. elephanto intus ad mandendum IIII, praeterque eos prominent masculis reflexi, feminis recti atque proni. musculus marinus, qui ballaenam antecedit, nullos habet, sed pro iis saetis intus os hirtum et linguam etiam ac palatum. terrestrium minutis quadripedibus primores bini utrimque longissimi.
LXIII
[166] Ceteris cum ipsis nascuntur, homini post quam natus est septimo mense. reliquis perpetui manent, mutantur homini, leoni, iumento, cani et ruminantibus, sed leoni et cani non nisi canini appellati. lupi dexter caninus in magnis habetur operibus. maxillares, qui sunt a caninis, nullum animal mutat. homini novissimi, qui genuini vocantur, circiter vicensimum annum gignuntur, multis et octogensimo, feminis quoque, sed quibus in iuventa non fuere nati. decidere in senecta et mox renasci certum est. [167] Zoclen Samothracem, cui renati essent post CIIII annos, Mucianus visum a se prodidit. cetero maribus plures quam feminis in homine, pecude, capra, sue. Timarchus Nicoclis filius Paphi duos ordines habuit maxillarium; frater eius mutavit primores ideoque praetrivit. existimat exemplum dentis homini et in palato geniti. a caninis amissi casu aliquo numquam renascuntur. ceteris senecta rufescunt, equo tantum candidiores fiunt.
LXIV
[168] Aetas veterinorum dentibus iudicatur. equo sunt numero XL. amittit tricensimo mense primores utrimque binos, sequenti, anno totidem proximos, cum subeunt dicti columellares; quinto anno incipiente amittit binos, qui sexto anno renascuntur; septimo omnes habet et renatos et inmutabiles. [169] equo castrato prius non decidunt dentes. asinorum genus tricensimo mense similiter amittit, dein senis mensibus. quod si non prius peperere quam decidant postremi, sterilitas certa. boves bini mutant. subus non decidunt umquam. absumpta hac observatione senectus in equis et ceteris veterinis intellegitur dentium brocchitate, superciliorum canitia et circa ea lacunis, cum fere XVI annorum existimantur. [170] hominum dentibus quoddam inest virus; namque et speculi nitorem ex adverso nudati hebetent et columbarum fetus inplumes necant. reliqua de iis in generatione hominum dicta sunt. erumpentibus morbi corpora infantium accipiunt. reliqua animalia quae serratos habent saevissime dentiunt.
LXV
[171] Linguae non omnibus eodem modo. tenuissima serpentibus et trisulca, vibrans, atri coloris et, si extrahas, praelonga; lacertis bifida et pilosa, vitulis quoque marinis duplex, sed supra dictis capillamenti tenuitate. ceteris ad circumlambenda ora, piscibus paulo minus quam tota adhaerens, crocodilis tota; sed in gustatu linguae vice carnosum aquatilibus palatum. [172] leonibus, pardis omnibusque generis eius, etiam felibus, imbricatae asperitatis ac limae similis attenuansque lambendo cutem hominis, quae causa etiam mansuefacta, ubi ad vicinum sanguinem pervenit saliva, invitat ad rabiem. de purpurarum linguis diximus. [173] ranis prima cohaeret, intima absoluta a gutture, qua vocem emittunt mares, cum vocantur ololygones. stato id tempore evenit, cientibus ad coitum feminas. tum siquidem inferiore labro demisso ad libramentum aquae modice receptae in fauces palpitante ibi lingua ululatus eliditur. tunc et extenti buccarum sinus perlucent, oculi flagrant labore perpulsi. quibus in posteriore parte aculei, his et dentes et lingua, apibus etiam praelonga, eminens et cicadis. quibus aculeus in ore fistulosus, his nec lingua nec dentes. quibusdam insectis intus lingua, ut formicis; ceterum latet et elephanto praecipue. [174] reliquis in suo genere semper absoluta, homini tantum ita sese constricta venis, ut intercidi eas necesse sit. Metellum pontificem adeo inexplanatae fuisse accepimus, ut multis mensibus tortus credatur, dum meditatur in dedicanda aede Opi opiferae dicere. ceteris septimo ferme anno sermonem exprimit. multis vero talis ars eius contigit, ut avium et animalium vocis indiscreta edatur imitatio. intellectus saporum ceteris in prima lingua, homini et in palato.
LXVI
[175] Tonsillae in homine, in sue glandulae. quod inter eas uvae nomine ultimo dependet palato, homini tantum est. sub ea minor lingua nulli ova generantium. operta eius gemina duabus interpositae fistulis. interior earum appellatur arteria, ad pulmonum atque cor pertinens; [176] hanc operit in epulando, spiritu et voce in illa meante, ne, si potus cibusve in alienum deerraverit tramitem, torqueat. altera exterior appellatur sane gula, qua cibus atque potus devolant. tendit haec ad stomachum, is ad ventrem. hanc per vices operit, cum spiritus tantum aut vox commeat, ne restagnatio intempestiva alvi obstrepat. ex cartilagine et carne arteria, gula e nervo et carne constat.
LXVII
[177] Cervix nulli nisi quibus utraque haec; ceteris collum, quibus tantum gula. sed quibus cervix, e multis vertebratisque obiculatim ossibus flexilis ad circumspectum articulorum nodis iungitur, leoni tantum et lupo et hyaenae singulis rectisque ossibus rigens. [178] cetero spinae adnectitur, spina lumbis, ossea, sed tereti structura, per mediae foramina a cerebro medulla descendente. eandem esse ei naturam quam cerebro colligunt, quoniam praetenui eius membrana modo incisa statim expiretur. quibus longa crura, his longa et colla, item aquaticis quamvis brevia crura habentibus, simili modo uncos ungues.
LXVIII
[179] Guttur homini tantum et subus intumescit, aquarum quae potantur plerumque vitio. summum gulae fauces vocantur, extremum stomachus. hoc nomine est sub arteria iam carnosa inanitas adnexa spinae, ad latitudinem ac longitudinem lagonae modo fusa. [180] quibus fauces non sunt, ne stomachus quidem est nec colla nec guttur, ut piscibus, et ora ventribus iunguntur. testudini marinae lingua nulla ac dentes: rostri acie comminuit omnia. postea arteria et stomachus denticulatus callo in modum rubi ad conficiendos cibos, descrescentibus crenis quicquid adpropinquent ventri; novissima asperitas ut scobinae fabrilis.
LXIX
[181] Cor animalibus ceteris medio pectore est, homini tantum infra laevam papillam turbinato mucrone in priora eminens. piscibus solis ad os spectat. hoc primum nascentibus formari in utero tradunt, deinde cerebrum, sicut tardissime oculos, sed hos primum emori, cor novissime. huic praecipuus calor. palpitat certe et quasi alterum movetur intra animal praemolli firmoque opertum membranae involucro, munitum costarum et pectoris muro, ut pariat praecipuam vitae causam et originem. [182] prima domicilia intra se animo et sanguini praebet sinuoso specu et in magnis animalibus triplici, in nullo non gemino. ibi mens habitat. ex hoc fonte duae grandes venae in priora et terga discurrunt sparsaqua ramorum serie per alias minores omnibus membris vitalem sanguinem rigant. solum hoc viscerum vitiis non maceratur nec supplicia vitae trahit laesumque mortem ilico adfert. ceteris corruptis vitalitas in corde durat.
LXX
[183] Bruta existimantur animalium quibus durum riget, audacia quibus parvum est, pavida quibus praegrande, maximum autem est portione muribus, lepori, asino, cervo, pantherae, mustelis, hyaenis et omnibus timidis aut propter metum maleficis. in Paphlagonia bina perdicibus corda. [184] in equorum corde et boum ossa reperiuntur interdum. augeri id per singulos annos in homine et binas drachmas ponderi ad quinquagensimum annum accedere, ab eo detrahi tantundem, et ideo non vivere hominem ultra centesimum annum defectu cordis Aegyptii existimant, quibus mos est cadavera adservare medicata. [185] hirto corde gigni quosdam homines proditur neque alios fortioris esse industriae, sicut Aristomenen Messenium, qui trecentos occidit Lacedaemonios. ipse convolneratus captus semel per cavernam lautumiarum evasit angustias, volpium aditus secutus. iterum captus sopitis custodibus somno ad ignem advolutus lora cum corpore exussit. tertium capto Lacedaemonii pectus dissecuere viventi, hirsutumque cor repertum est.
LXXI
[186] In corde summo pinguitudo quaedam est laetis extis. non semper autem in parte extorum habitum est. L. Postumio L. F. Albino rege sacrorum post CXXVI Olympiadem, cum rex Pyrrhus ex Italia decessisset, cor in extis haruspices inspicere coeperunt. Caesari dictatori, quo die primum veste purpurea processit atque in sella aurea sedit, sacrificanti in extis defuit. unde quaestio magna de divinatione argumentantibus, potueritne sine illo viscere hostia vivere an ad tempus amiserit. [187] negatur cremari posse in iis qui cardiaco morbo obierint, negatur et veneno interemptis. certe exstat oratio Vitelli, qua Gnaeum Pisonem eius sceleris coarguit, hoc usus argumento palamque testatus non potuisse ob venenum cor Germanici Caesaris cremari. contra genere morbi defensus est Piso.
LXXII
[188] Sub eo pulmo est spirandique officinia attrahens ac reddens animam, idcirco spongeosus ac fistulis inanibus cavus. pauca eum, ut dictum est, habent aquatilia, cetera ova parientia exiguum spumosumque nec sanguineum. ideo non sitiunt. eadem est causa, quare sub aqua diu ranae et phocae urinentur. testudo quoque, quamvis praegrandem et sub toto tegumento habeat, sine sanguine tamen habet. quanto minor hic corporibus, tanto velocitas maior. chamaeleonti portione maximus et nihil aliud intus.
LXXIII
[189] Iecur in dextera parte est, in eo quod caput extorum vocant magnae varietatis. M. Marcello circa mortem, cum periit ab Hannibale, defuit in extis; sequenti deinde die geminum repertum est. defuit et C. Mario, cum immolaret Uticae, item Gaio principi kal. Ian., cum iniret consulatum quo anno interfectus est, Claudio successori eius quo mense interemptus est veneno. [190] Divo Augusto Spoleti sacrificanti primo potestatis suae die sex victimarum iocinera replicata intrinsecus ab ima fibra reperta sunt responsumque duplicaturum intra annum imperium. caput extorum tristis ostenti caesum quoque est, praeterquam in collicitudine ac metu; tunc enim peremit curas. bina iocinera leporibus circa Briletum et Tharnen et in Cherroneso ad Propontidem, mirumque, tralatis alio interit alterum.
LXXIV
[191] In eodem est fel, non omnibus datum animalibus. in Euboaea Chalcide nullum pecori, in Naxo praegrande geminumque, ut sit prodigi loco utrumque advenae. equi, muli, asini, cervi, capreaea, apri, cameli, delphini non habent. murium aliqui habent. hominum paucis non est, quorum valitudo firma et vita longior. [192] sunt qui equo non quidem in iecore esse, sed in alvo putent et cervo in cauda aut intestinis; ideo tantum amaritudinem, ut a canibus non attingantur. est autem nihil aliud quam purgamentum, pessimumque sanguinis ideo et in materia eius. certe iecur nulli est nisi sanguinem habentibus. accipit hoc a corde, cui iungitur, funditque in venas.
LXXV
[193] Sed in felle nigro insaniae causa homini morsque toto reddito. hinc et in mores crimen bilis nomine: adeo magnum est in hac parte virus, cum se fundit in animum. quin et toto vagum corpore colorem oculis quoque aufert, illud quidem redditum etiam aënis, nigrescuntque contacta eo, ne quis miretur id venenum esse serpentium. [194] — (Carent eo quae apsinthio vescuntur in Ponto) — Sed avibus et parte tamen altera intestino iungitur in corvis, coturnicibus, phasianis, quibusdam intestimo tantum, ut in columbis, accipitre, murenis; paucis avium in iecore. serpentibus portione maxime copiosum. [195] et piscibus autem est toto plerisque intestino, sicut accipitri, miluo; praeterea et in iecore est, ut cetis omnibus. — Vitulis quidem marinis ad multa quoque nobile. taurosum felle aureus ducitur color. haruspices id Neptuno et umoris potentiae dicavere, geminumque fuit Divo Augusto quo die apud Actium vicit.
LXXVI
[196] Murium iocusculis fibrae ad numerum lunae in mense congruere dicuntur totidemque inveniri, quotum lumen eius sit, praeterea bruma increscere. cuniculorum exta in Baetica gemina sese reperiuntur. ranarum rubetarum altera fibra a formicis non attingitur propter venerum, ut arbitrantur. iecur maxime vetustatis patiens centenis durare annis obsidionum exempla prodidere.
LXXVII
[197] Exta serpentibus et lacertis longa. Caecinae Volaterrano dracones emicuisse de extis laeto prodigio traditur, et profecto nihil incredibile sit aestimantibus Pyrrho regi quo die periit praecisa hostiarum capita repsisse sanguinem suum lambentia. exta homini ab inferiore viscerum parte separantur membrana, quam praecordia appellant, quia a corde praetenditur quod Graeci appellaverunt φρένας. [198] omnia quidem principalia viscera membranis propriis ac velut vaginis inclusit providens natura; in hac fuit et peculiaris causa vicinitatis alvi, ne cibo supprimeretur animus. huic certe refertur accepta subtilitas mentis; ideo nulla est ei caro, sed nervosa exilitas. in eadem praecipua hilaritatis sedes, quod titillatu maxime intellegitur alarum, ad quas subit, non aliubi tenuiore humana cute ideoque scabendi dulcedine ibi proxima. ob hoc in proeliis gladiatorumque spectaculis mortem cum risu traiecta praecordia attulerunt.
LXXVIII
[199] Subest venter stomachum habentibus, ceteris simplex, ruminantibus geminus, sanguine carentibus nullus. intestinum enim ab ore incipiens quibusdam eodem reflectitur, ut saepiae et polypo. in homine adnexus infirmo stomacho similis canino. his solis animalium inferiore parte angustior; itaque et sola vomunt, quia repleto propter angustias supprimitur cibus, quod accidere non potest iis quorum spatiosa laxitas eum in inferiora transmittit.
LXXIX
[200] Ab hoc ventriculo lactes in ove et homine, per quas labitur cibus, in ceteris hillae, a quibus capaciora intestina ad alvum, hominique flexuosissimis orbibus. idcirco magis avidi ciborum quibus ab alvo longius spatium. item minus sollertes quibus obesissimus venter. aves quoque geminos sinus habent quaedam: unum quo mergunt recentia ut guttur, alterum in quem ex eo dimittunt concoctione maturata, ut gallinae, palumbes, columbae, perdices. [201] ceterae fere carent eo, sed gula patientiore utuntur, ut graculi, corvi, cornices. quaedam neutro modo, sed ventrem proximum habent, quibus praelonga colla et angusta, ut porphyrioni. venter solidipedum asper et durus; terrestrium aliis denticulatae asperitatis, aliis cancellatim mordacis, quibus neque dentes utrimque nec ruminatio. hic conficiuntur cibi, hinc in alvum delabuntur. [202] media haec umbilico adnexa omnibus, in homine suillae infima parte similis, a Graecis appellatur colon, ubi dolorum magna causa. angustissima canibus, qua de causa vehementi nisu nec sine cruciatu levant eam. insatiabilia animalium quibus a ventre protinus recto intestino transeunt cibi, ut lupis cervariis et inter aves mergis. [203] ventres elephanto quattuor, cetera subus similia, pulmo quadruplo maior bubulo. avibus venter carnosus callosusque. in ventre hirundinum pullis lapilli candido aut rubenti colore, qui chelidonii vocantur, magicis narrati artibus, reperiuntur; et in iuvencarum secundo ventre pilae rotunditate nigricans tophus, nullo pondere, singulare, ut putant, remedium aegre parientibus, si tellurem non attigerit.
LXXX
[204] Ventriculus atque intestina pingui ac tenui omento integuntur praeterquam ova gignentibus. huic adnectitur lien in sinistra parte adversus iecori, cum quo locum aliquando permutat, sed prodigiose. quidam eum putant inesse ova parientibus, item serpentibus admodum exiguum. ita certe apparet in testudine et crocodilo et lacertis et ranis. aegocephalo avi non inesse constat neque iis quae careant sanguine. [205] peculiare cursus inpedimentum aliquando in eo, quam ob rem minuitur cursorum laborantibus. et per vulnus etiam exempto vivere animalia tradunt. sunt qui putent adimi simul risum homini intemperantiamque eius constare lienis magnitudine. Asiae regio Scepsis appellatur, in qua minimos esse pecori tradunt, et inde ad lienem invecta remedia.
LXXXI
[206] At in Brileto et Tharne quaterni renes cervis, contra pinnatis squamosisque nulli. de cetero summis adhaerent lumbis. dexter omnibus elatior et minus pinguis sicciorque. utrique autem pinguitudo e medio exit praeterquam in vitulo marino. animalia in renibus pinguissima, oves quidem letaliter circum eos concreto pingui. aliquando in iis inveniuntur lapilli. — Renes habent omnia quadripedum quae animal generant, ova parientium testudo sola, quae et alia omnia viscera, sed ut homo bubulis similes velut e multis renis compositos.
LXXXII
[207] Pectus, hoc est ossa, praecordiis et vitalibus natura circumdedit, at ventri, quem necesse erat increscere, ademit: nulli animalium circa ventrem ossa. pectus homini tantum latum, reliquis carinatum, volucribus magis et inter eas aquaticis maxime. costae homini octonae, subus denae, cornigeris XIII, serpentibus XXX.
LXXXIII
[208] Infra alvum est a priore parte vesica, quae nulli ova gignentium praeter testudinem, nulli nisi sanguineum pulmonem habenti, nulli pedibus carentium. inter eam et alvum arteria ad pubem tendentes, quae ilia appellantur. in vesica lupi lapillus, qui syrites vocatur, sed in hominum quibusdam diro cruciatu subinde nascentes calculi et saetarum capillamenta. vescia membrana constat, quae volnerata cicatrice non solidescit nec qua cerebrum aut cor involvitur; plura enim membranarm genera.
LXXXIV
[209] Feminis eadem omnia praeterque vesicae iunctus utriculus, unde dictus uterus. quod alio nomine locos appellant, hoc in reliquis animalibus volvam. haec viperae et intra se parientibus duplex, ova generantium adnexa praecordiis, et in muliere geminos sinus ab utraque parte laterum habet, funebris quotiens versa spiritum inclusit. [210] boves gravidas negant praeterquam dextero volvae sinu ferre, etiam cum geminos ferant. volva eiecto partu melior quam edito: eiecticia vocatur illa, haec porcaria. primiparae suis optima, contra effetis. a partu, praeterquam eodem die suis occisae, livida ac macra. [211] nec novellarum suum praeter primiparas probatur potiusque veterum, dum ne effetarum, nec biduo ante partum aut post partum aut quo eiecerint die. proxima ab eiecticia est occisae uno die post partum. huius et sumen optimum, si modo fetus non hauserit; eiecticiae deterrimum. antiqui abdomen vocabant prius quam calleret, incientes occidere non adsueti.
LXXXV
[212] Cornigera una parte dentata et quae in pedibus talos habent sebo pinguescunt, bisulca scissisve in digitos pedibus et non cornigera adipe. concretus hic et, cum refrixit, fragilis semperque in fine carnis; contra pingue inter carnem cutemque suco liquidum. quaedam non pinguescunt, ut lepus, perdix. steriliora cuncta pinguia et in maribus et in feminis; senescunt quoque celerius praepinguia. [213] omnibus animalibus est quoddam in oculis pingue. adips cunctis sine sensu, quia nec arterias habet nec venas. plerisque animalium et pinguitudo sine sensu; quam ob causam sues spirantes a muribus tradunt adrosos, quin et L. Aproni consularis viri filio detractos adipes levatumque corpus inmobili onere.
LXXXVI
[214] Medulla ex eodem videtur esse, iuventae rubens, in senecta albescens. non nisi cavis haec ossibus nec cruribus iumentorum aut canum; quare fracta non feruminantur, quod defluente evenit medulla. est autem pinguis iis quibus adips, sebosa cornigeris, nervosa et in spina tantum dorsi ossa non habentibus, ut piscium generi, ursis nulla, leoni in feminum et bracchiorum ossibus paucis exigua admodum; cetera sunt tanta duritia, ut ignis elidatur velut e silice.
LXXXVII
[215] et iis dura quae non pinguescunt, asinorum ad tibias canora. delphinis ossa, non spinae, animal enim pariunt; serpentibus spinae. aquatilium mollibus nulla, sed corpus circulis carnis vinctum, ut saepiae atque lolligini. et insectis negatur aeque es ulla. cartilaginea aquatilium habent medullam in spina, vituli marini cartilaginem, non ossa. [216] item omnium auriculae ac nares, quae modo eminent, flexili mollitia, naturae providentia ne frangerentur. cartilago rupta non solidescit nec praecisa ossa rescrescunt praeterquam veterinis ab ungula ad suffraginem … homo in longitudinem usque ad ter septenos annos, tum deinde ad plenitudinem. maxime autem pubescens nodum quendam solvere, et praecipue aegritudine, sentitur.
LXXXVIII
[217] Nervi, orsi a corde bubuloque etiam circumvoluti, similem naturam et causam habent, in omnibus lubricis applicati ossibus nodosque corporum, qui vocantur articuli, aliubi interentu, aliubi ambitu, aliubi transitu ligantes, hic teretes, illic lati, ut quaeque poscit figuratio. [218] nec hi solidantur incisi, mirumque, vulneratis summus dolor, praesectis nullis. sine nervis sunt quaedam animalia, ut pisces, arteriis enim constant; sed neque his molles piscium generis. ubi sunt nervi, interiores conducunt membra, superiores revocant.
LXXXIX
[219] Inter hos latent arteriae, id est spiritus semitae; his innatant venae, id est sanguinis rivi. arteriarum pulsus in cacumine maxime membrorum evidens, index fere morborum, in modulos certos legesque metricas per aetates — stabilis aut citatus aut tardus — discriptus ab Herophilo medicinae vate miranda arte; nimiam propter suptilitatem desertus, observatione tamen crebri aut languidi ictus gubernacula vitae temperat. [220] arteriae carent sensu, nam et sanguine. nec omnes vitalem continent spiritum, praecisisque torpescit tantum pars ea corporis. aves nec venas nec arterias habent, item serpentes, testudines, lacertae, minimumque sanguinis.
Venae in praetenues postremo fimbrias supter totam cutem dispersae adeo in angustam suptilitatem tenuantur, ut penetrare sanguis non possit aliudve quam excitus umor ab illo, qui cacuminibus innumeris sudor appellatur. venarum in umbilico nodus ac coitus.
XC
[221] Sanguis quibus multus et pinguis, iracundi. maribus quam feminis nigrior et iuventae quam senio, et inferiore parte pinguior. magna et in eo vitalitatis portio. emissus spiritum secum trahit, tactum tamen non sentit. animalium fortiora quibus crassior sanguis, sapientiora quibus tenuior, timidiora quibus minimus aut nullus. [222] taurorum celerrime coit atque durescit — ideo pestifer potu —, proxime aprorum, at cervorum caprearumque et bubalorum omnino non spissatur. pinguissimus asinis, homini tenuissimus. iis, quibus plus quaterni pedes, nullus. obesis minus copiosus, quoniam absumitur pingui. [223] profluvium eius uni fit in maribus homini, multis per ora stato tempore, ut nuper Macrino Visco praetorio viro et omnibus annis Volusio Saturnino urbis praefecto, qui nonagensimum etiam excessit annum. solum hoc in corpore temporarium sentit incrementum, si quidem hostiae abundantiorem fundunt, si prius bibere.
XCI
[224] Quae animalium latere certis temporibus diximus, non habent tunc sanguinem praeter exiguas admodum circa corda guttas, miro opere naturae, sicut in homine vim eius ad minima momenta mutari, non somno tantum minore materia suffusi, verum ad singulos animi habitus, pudore, ira, metu, palloris pluribus modis, item ruboris: alius enim irae et alius verecundiae. [225] nam in metu refugere et nusquam esse certum est multisque non profluere transfossis, quod homini tantum evenit. nam quae mutare diximus colorem, alienum accipiunt quodam repercussu; homo solus in se mutat. morbi omnes morsque sanguinem absumunt.
XCII
[226] Sunt qui suptilitatem animi constare non tenuitate sanguinis putent, sed cute operimentisque corporum magis aut minus bruta esse, ut ostrea et testudines; boum terga, saetas suum obstare tenuitati immeantis spiritus, nec purum liquidumque tramitti; sic et in homine, cum crassior callosiorve excludat cutis: ceu vero non crocodilis et duritia tergoris tribuatur et sollertia.
XCIII
[227] hippopotami corio crassitudo talis, ut inde tornentur hastae, et tamen quaedam ingenio medica diligentia. elephantorum quoque tergora inpenetrabiles caetras habent, cum tamen omnium quadripedum suptilitas animi praecipua perhibetur cumque per se ac sine carne est, volnerata non coit, ut in bucca cilioque.
XCIV
[228] Quae animal pariunt, pilos habent; quae ova, pinnas aut squamas aut corticem, ut testudines, aut cutem puram, ut serpentes. pinnarum caules omnium cavi. praecisae non crescunt, evulsae renascuntur. membranis volant fragilibus insecta, umentibus hirundines in mari, siccis inter tecta. vespertilionu alae quoque articulos habent.
[229] Pili e cute exeunt crassa hirti, feminis tenuiores; equis in iuba largi, in armis leoni, dasypodi et in buccis intus et sub pedibus, quae utraque Trogus et in lepore tradit, hoc exemplo libidinosiores hominum quoque hirtos colligens. villosissimum animalium lepus. [230] pubescit homo solus, quod nisi contigit, sterilis in gignendo est, seu mas seu femina. pili in homine partim simul, partim postea gignuntur. hi castratis non nascuntur, congeniti autem non desinunt, sicut nec feminis magno opere; inventae tamen quaedam defluvio capitis invalidae, ut et lanugine oris, cum menstrui cursus stere. quibusdam post genituri sponte non gignuntur. quadripedibus pilum cadere atque subnasci annuum est. [231] viris crescunt maxime in capillo, mox in barba. recisi non, ut herbae ac cetera, ab incisura augentur, sed ab radice exeunt. crescunt et in quibusdam morbis, maxime phthisi, et in senecta, defunctis quoque corporibus. libidinosis congeniti maturius defluunt, agnati celerius crescunt. quadripedibus senectute crassescunt lanaeque rarescunt. quadripedum dorsa pilosa, ventres glabri. — Boum coriis glutinum excoquitur, taurorumque praecipuum. —
XCV
[232] Mammas homo solus e maribus habet, cetera animalia mammarum notas tantum. sed ne feminae quidem in pectore nisi quae possunt partus suos attollere. ova gignentium nulli; nec lact nisi animal parienti. volucrum vespertilioni tantum: fabulosum enim arbitror de strigibus, ubera eas infantium labris inmulgere. esse in maledictis iam antiquis strigem convenit, sed quae sit avium, constare non arbitror. [233] asinis a fetu dolent, ideo sexto mense arcent partus, cum equae anno prope toto praebeant. quibus solida ungula nec supra geminos fetus, haec omnia binas habent mammas, nec aliubi quam in feminibus. eodem loci bisulca et cornigera, boves quaternas, oves et caprae binas. quae numeroso fecunda partu et quibus digiti in pedibus, haec plures habent et toto ventre duplici ordine, ut sues, generosae duodenas, volgares binis minus; similiter canes. alia ventre medio quaternas, ut pantherae, alia binas, ut leaenae. elephans tantum sub armis duas nec in pectore, sed citra in alis occultas. nulli in feminibus digitos habentium. [234] primis genitis in quoque partu sues primas praebent — eae sunt faucibus proximae —, et suam quisque novit in fetu quo genitus est ordine, eaque alitur nec alia. detracto illa alumno suo sterilescit ilico ac resilit, uno vero ex omni turba relicto sola munifex, quae genito fuerat attributa, dependet. [235] ursae mammas quaternas gerunt, delphini binas in ima alvo papillas tantum nec evidentes et paulum in oblicum porrectas. neque aliud animal in cursu lambitur. et ballaenae autem vitulique marini mammis nutriunt fetus.
XCVI
[236] Mulieri ante septimum mensem profusum lact inutile, ab eo mense, quo vitales partus, salubre. plerisque autem totis mammis atque etiam alarum sinu fluit. cameli lact habent, donec iterum gravescant. suavissimum id existimatur ad unam mensuram tribus aquae additis. bos ante partum non habet, et primo semper a partu colostrae fiunt, ni admisceatur aqua, in pumicis modum coeunte duritia. asinae praegnates continuo lactescunt. pullos earum, ubi pingue pabulum, biduo a partu maternum lact gustasse letale est. [237] genus mali vocatur colostratio. caseus non fit ex utrimque dentatis, quoniam eorum lact non coit. tenuissimum camelis, mox equis, crassissimum asinae, ut quo coaguli vice utantur. [238] conferre aliquid et candori in mulierum cute existimatur. Poppaea certe, Domiti Neronis coniunx, quingentas per omnia secum fetas trahens, balnearum etiam solio totum corpus illo lacte macerabat, extendi quoque cutem credens. omne autem igne spissatur, umore fervescit. bubulum caseo fertilius quam caprinum, ex eadem mensura paene altero tanto. quae plures quaternis mammas habent, caseo inutilia, et meliora quae binas.
[239] Coagulum hinnulei, leporis, haedi laudatum, praecipuum tamen dasypodis, quod et profluvio alvi medetur, unius utrimque dentatorum. mirum barbaras gentes, quae lacte vivant, ignorare aut spernere tot saeculis casei dotem, densantes id alioqui in acorem iucundum et pingue butyrum. spuma id est, lacte concretior lentiorque quam quod serum vocatur. non omittendum in eo olei vim esse et barbaros omnes infantesque nostros ita ungui.
XCVII
[240] Laus caseo Romae, ubi omnium gentium bona comminus iudicantur, e provinciis Nemausensi praecipua, Lesurae Gabalicoque pagis, sed brevis ac musteo tantum commendatio. duobus Alpes generibus pabula sua adprobant: Delmaticae Docleatem mittunt, Ceutronicae Vatusicum. [241] numerosior Appennino: Cebanum hic e Liguria mittit ovium maxime lacte, Sassinatem ex Umbria mixtoque Etruriae atque Liguriae confinio Luniensem magnitudine conspicuum, quippe et ad singula milia pondo premitur, proximum autem urbi Vestinum eumque a Caedicio campo laudatissimum. et caprarum gregibus sua laus est, in recenti maxime augente gratiam fumo, qualis in ipsa urbe conficitur cunctis praeferendus; nam Galliarum sapor medicamenti vim optinet. [242] trans maria vero Bithynus fere in gloria est. inesse pabulis salem, etiam ubi non detur, ita maxime intellegitur, omni in salem caseo senescente, quales redire in musteum saporem aceto et thymo maceratos certum est. tradunt Zoroastren in desertis caseo vixisse annis XX ita temperato, ut vetustatem non sentiret.
XCVIII
[243] Terrestrium solus homo bipes. uni iuguli, umeri, ceteris armi; uni ulnae. quibus animalium manus sunt, intus tantum carnosae, extra nervis et cute constant.
XCIX
[244] Digiti quibusdam in manibus seni. M. Corani ex patricia gente filias duas ob id Sedigitas accepimus appellatas et Volcacium Sedigitum, inlustrem in poetica. hominis digiti ternos articulos habent, pollex binos; et digitis adversus universis flectitur, per se vero in oblicum porrigitur, crassior ceteris. huic minimus mensura par, ac duo reliqui sibi, inter quos medius longissime protenditur. quibus ex rapina victus quadripedum, quini digiti in prioribus pedibus, in reliquis quaterni. [245] leones, lupi, canes, panthera in posterioribus quoque quinos ungues habent uno iuxta cruris articulum dependente; reliqua, quae sunt minora, et digitos quinos.
Bracchia non omnibus paria secum. Studioso Threci in C. Caesaris ludo notum est dexteram fuisse proceriorem
Animalium quaedam ut manibus utuntur priorum ministerio pedum sedentque ad os illis admoventia cibos, ut sciuri.
C
[246] nam simiarum genera perfectam hominis imitationem continent facie, naribus, auribus, palpebris, quas solae quadripedum et in inferiore habent gena, iam mammas in pectore et bracchia et crura in contrarium similiter flexa, in manibus ungues, digitos longioremque medium. pedibus paulum differunt; sunt enim ut manus praelongae, sed vestigium palmae simile faciunt. pollex quoque iis et articuli ut homini, ac praeter genitale — et hoc in maribus tantum — viscera etiam interiora omnia ad exemplar.
CI
[247] Ungues clausulae nervorum summae existimatur. omnibus hi quibus et digiti. sed simiae imbricati, hominibus lati — et defuncto crescunt —, rapacibus unci, ceteris recti, ut canibus, praeter eum qui a crure plerisque dependet. [248] omnia digitos habent quae pedes, excepto elephanto; huic enim informes, numero quidem V, sed indivisi ac leviter discreti ungulisque, non unguibus, similes, et pedes maiores priores, in posterioribus articuli breves. idem poplites intus flectit hominis modo, cetera animalia in diversum posterioribus pedibus quam prioribus. nam quae animal generant, genua ante se flectunt et suffraginum artus in aversum.
CII
[249] Homini genua et cubita contraria, item ursis et simiarum generi, ob id minime pernicibus. ova parientibus quadripedum, crocodilo, lacertis, priora genua post curvantur, posteriora in priorem partem. sunt autem crura his obliqua, humani pollicis modo. sic et multipedibus praeterquam novissima salientibus. aves, ut quadripedes, alas in priora curvant, suffraginem in posteriora.
CIII
[250] Hominis genibus quaedam et religio inest observatione gentium. haec supplices attingunt, ad haec manus tendunt, haec ut aras adorant, fortassis quia inest iis vitalitas. namque in ipsa genus utriusque commissura, dextra laevaque, a priore parte gemina quaedam buccarum inanitas inest, qua perfossa ceu iugulo spiritus fluit. inest et aliis partibus quaedam religio, sicut in dextera: osculis aversa adpetitur, in fide porrigitur. [251] antiquis Graeciae in supplicando mentum attingere mos erat. Est in aure ima memoriae locus, quem tangentes antestamur; est post aurem aeque dexteram Nemeseos, quae dea Latinum nomen ne in Capitolio quidem invenit, quo referimus tactum ore proximum a minimo digitum, veniam sermonis a diis ibi recondentes.
CIV
[252] Varices in cruribus viro tantum, mulieri raro. C. Marium, qui VII consul fuit, stanti sibi extrahi passum unum hominum Oppius auctor est.
CV
[253] Omnia animalia a destris partibus incedunt, sinistris incubant. reliqua ut libitum est gradiuntur, leo tantum et camelus pedatim, hoc est, ut sinister pes non transeat dextrum, sed subsequatur. pedes homini maximi, feminis tenuiores in omni genere. surae homini tantum et crura carnosa. reperitur apud auctores quendam in Aegypto non habuisse suras. vola homini tantum exceptis quibusdam. [254] namque et hinc cognomina inventa Planci, Plauti, Pansae, Scauri, sicut a cruribus Vari, Vatiae, Vatini, quae vitia et in quadripedibus. solidas habent ungulas quae non sunt cornigera; igitur pro iis telum ungulae ictus est illis. nec talos habent eadem, at quae bisulcae sunt, habent. iidem digitos habentibus non sunt, neque in prioribus omnino pedibus ulli. camelo tali similes bubulis, sed minores paulo; est enim bisulcum discrimine exiguo; pes in vestigio carnosus ut ursi, qua de causa in longiore itinere sine calceatu fatiscunt.
CVI
[255] Ungulae veterino tantum generi renascuntur. sues in Illyrico quibusdam locis solidas habent ungulas. cornigera fere bisulca; solida ungula et bicorne nullum, unicorne asinus tantum Indicus; unicorne et bisulcum oryx. talos asinus Indicus unus solidipedum habet, nam sues ex utroque genere existimantur, ideo foedi earum. hominem qui existimarunt habere, facile convicti. lynx tamen digitos habentium simile quiddam talo habet; leo etiamnum tortuosius. talus autem est in articulo pedis, ventre eminens concavo, in vertebra ligatus.
CVII
[256] Avium aliae digitatae, aliae palmipedes, aliae inter utrumque, divisis digitis adiecta latitudine. sed omnibus quaterni digiti, tres in priore parte, unus a calce. hic deest quibusdam longa crura habentibus. iynx sola utrimque binos habet; eadem linguam serpentium similem in magnam longitudinem porrigit; collum circumagit in aversam se; ungues ei grandes ceu graculis. [257] avium quibusdam gravioribus in cruribus additi radii, nulli uncos habentium ungues. longipedes porrectis ad caudam cruribus volant; quibus breves, contractis ad medium. qui negant volucrem ullam sine pedibus esse, confirmant et apodas habere, docent et drepanin, quae ex his rarissime apparet. — Visae iam et serpentes anserinis pedibus. —
CVIII
[258] Insectorum pedes primi longiores duros habentibus oculos, ut subinde pedibus eos tergeant, ceu notamus in muscis. quae ex iis novissimos habent longos, saliunt, ut locustae. omnibus autem his seni pedes. araneis quibusdam praelongi accedunt bini. internodia singulis terna. octonos et marinis esse diximus, polypis, saepiis, lolligini, cancris, qui bracchia in contrarium movent, pedes in orbem aut in oblicum; iidem solis animalium rotundi. [259] cetera binos pedes duces habent, cancri tantum quaternos. quae nunc numerum pedum excessere terrestria, ut plerique vermes, non infra duodenos habent, aliqua vero et centenos. numerus pedum inpar nulli est.
[260] Solidipedum crura statim iusta nascuntur mensura, postea exporrigentia se verius quam crescentia. itaque in infantia scabunt aures posterioribus pedibus, quod addita aeate non queunt, quia longitudo superficiem corporum solam ampliat. hac de causa inter initia pasci nisi summissis genibus non possunt nec usque dum cervix ad iusta incrementa perveniat. pumilionum genus in omnibus animalibus est, atque etiam inter volucres.
CIX
[261] Genitalia maribus quibus essent retrorsa diximus. ossea sunt lupis, vulpibus, mustelis, viverris, unde etiam calculo humano remedia cipa. urso quoque, simul atque expiraverit, cornescere aiunt. camelino arcus intendere orientis populis fidissimum. nec non aliqua gentium quoque in hoc discrimina et sacrorum etiam, citra perniciem amputantibus Matris deum Gallis. [262] contra mulierum paucis prodigiosa adsimulatio, sicut hermaphroditis utriusque sexus, quod etiam quadripedum generi accidisse Neronis principatu primum arbitror. ostentabat certe hermaphroditas subiunctas carpento suo equas, in Treverico Galliae agro repertas: ceu plane visenda res esset principem terrarum insidere portentis.
CX
[263] Testes pecori armentoque ad crura decidui, subus adnexi. delphino praelongi ultima conduntur alvo; et elephanto occulti. ova parientium lumbis intus adhaerent, qualia ocissima in venere. piscibus serpentibusque nulli, sed eorum vice binae ad genitalia a renibus venae. buteonibus terni. homini tantum iniuria aut sponte naturae franguntur, idque tertium ab hermaphroditis et spadonibus semiviri genus habent. — Mares in omni genere fortiores sunt praeterquam pantheris et ursis.
CXI
[264] Caudae praeter hominem ac simias omnibus fere et animal et ova gignentibus, pro desiderio corporum nudae hirtis, ut apris, parvae villosis, ut ursis, praelongae saetosis, ut equis. amputatae lacertis et serpentibus renascuntur. piscium meatus gubernaculi modo regunt atque etiam in dexteram ac laevam motae ut remigio quodam inpellunt. Lacertis inveniuntur et geminae. [265] boum caudis longissimus caulis atque in ima parte hirtus; idem asinis longior quam equis, sed saetosus veterinis. leoni in prima parte ut bubus et sorici, pantheris non item; vulpibus et lupis villosus ut ovibus, quibus procerior. sues intorquent, canum degeneres sub alvum reflectunt.
CXII
[266] Vocem non habere nisi quae pulmonem et arterias habeant, hoc est nisi quae spirent, Aristoteles putat. idcirco et insectis sonum esse, non vocem, intus inmeante spiritu et incluso sonante; alia murmur edere, ut apes, alia contractum stridorem, ut cicadas, receptum enim duobus sub pectore cavis spiritum, mobili occursante membrana ictus, attritu eius sonare. muscas, apes, cetera similia cum volatu et incipere audiri et desinere, sonum enim attritu et interiore aura, non anima, reddi; locustas pinnarum et feminum attritu sonare. [267] credatur sane item aquatilium pectines stridere, cum volant, mollia et crusta intecta nec vocem nec sonum ullum habere: sed ceteri pisces, quamvis pulmone et arteria careant, non in totum sine ullo sunt sono — stridorem eum dentibus fieri cavillantur —, et is, qui caper vocatur in Acheloo amne, grunnitum habet et alii, de quibus diximus. ova parientibus sibilius, serpentibus longus, testudini abruptus. ranis sui generis, ut dictum est, nisi si et in his ferenda dubitatio est, quia vox in ore concipitur, non in pectore. multum tamen in his refert et locorum natura: mutae in Macedonia traduntur, muti et apri. [268] avium loquaciores quae minores, et circa coitus maxime: aliis in pugna vox, ut coturnicibus, aliis ante pugnam, ut perdicibus, aliis cum vicere, ut gallinaceis. isdem sua maribus, aliis eadem et feminis, ut lusciniarum generi. quaedam toto anno canunt, quaedam certis temporibus, ut in singulis dictum est. [269] elephans citra nares ore ipso sternumento similem elidit sonum, per nares autem turbarum raucitati. bubus tantum feminis vox gravior, in alio omni genere exilior quam maribus, in homine etiam castratis. [270] infantis in nascendo nulla auditur ante quam totus emergat utero. primus sermo anniculo; set semenstris locutus est Croesi filius et in crepundiis prodigio, quo totum id concidit regnum. qui celerius fari coepere, tardius ingredi incipiunt. vox roboratur a XIIII annis; eadem in senecta exilior, neque in alio animalium saepius mutatur.
Mira praeterea sunt de voce digna dictu: theatrorum in orchestris scobe aut harena superiacta devoratur, item rudi parietum circumiectu, doliis etiam inanibus. currit eadem recto vel conchatum parietum spatio, quamvis levi sono dicta verba ad alterum caput perferens, si nulla inaequalitas impediat. [271] vox in homine magnam voltus habet partem. agnoscimus ea prius quam cernamus non aliter quam oculis, totidemque sunt hae, quot in rerum natura mortales, et sua cuique sicut facies. hinc illa gentium totque linguarum toto orbe diversitas, hinc tot cantus et moduli flexionesque, sed ante omnia explanatio animi, quae nos distinxit a feris et inter ipsos quoque homines discrimen alterum, aeque quam a beluis, fecit.
CXIII
[272] Membra animalibus adgnata inutilia sunt, sicut sextus homini semper digitus. placuitin Aegypto nutrire portentum, binis et in aversa capitis parte oculis hominem, sed iis non cernentem.
CXIV
[273] Miror equidem Aristotelem non modo credidisse praescita vitae esse aliqua in corporibus ipsis, verum etiam prodidisse. quae quamquam vana existimo nec sine cunctatione proferenda, ne in se quisque ea auguria anxie quaerat, attingam tamen, quia tantus vir in doctrinis non sprevit. [274] igitur vitae brevis signa ponit raros dentes, praelongos digitos, plumbeum colorem pluresque in manu incisuras nec perpetuas. contra longae esse vitae incurvos umeris et in manu unam aut duas incisuras longas habentes et plures quam XXXII dentes, auribus amplis. nec universa haec, ut arbitror, sed singula observat, frivola, ut reor, et volgo tamen narrata. addidit morum quoque spectus simili modo apud nos Trogus, et ipse auctor e severissimis, quos verbis eius subiciam: [275] Frons quibus est magna, segnem animum subesse significat; quibus parva, mobilem; quibus rotunda, iracundum, velut hoc vestigio tumoris apparente. supercilia quibus porriguntur in rectum, molles significant; quibus iuxta nasum flexa sunt, austeros; quibus iuxta tempora inflexa, derisores; quibus in totum demissa, malivolos et invidos. [276] oculi quibus utrimque sunt longi, malificos moribus esse indicant; qui carnosos a naribus angulos habent, malitiae notam praebent; candida pars extenta notam inpudentiae habet; qui identidem operiri solent, inconstantiae. oricularum magnitudo loquacitatis et stultitiae nota est. hactenus Trogus.
CXV
[277] Animae leonis virus grave, ursi pestilens. contacta halitu eius nulla fera attingit, ociusque putrescunt adflata. e reliquis homini tantum infici natura voluit pluribus modis, et ciborum ac dentium vitiis, sed maxime senio. dolorem sentire non poterat, tactu sensuque omni carebat sine qua nihil sentitur; eadem commeabat recens assidue, exitura supremo et sola ex homine superfutura, denique haec trahebatur e caelo: [278] huius quoque tamen reperta poena est, ut neque id ipsum, quo vivitur, in vita iuvaret. Parthorum populis haec praecipue et a iuventa propter indiscretos cibos, namque et vino faetent ora nimio; sed sibi proceres medentur grano Assyrii mali, cuius et suavitas praecipua, in esculenta addito.
[279] Elephantorum anima serpentes extrahit, cervorum urit. diximus hominum genera qui venena serpentium suctu corporibus eximerent. quin et subus serpentes in pabulo sunt, et aliis venenum est. quae insecta appellavimus, omnia olei aspersu necantur, vultures unguenti — qui fugat alios appetunt odorem —, scarabaei rosa. quasdam serpentes scorpio occidit. Scythae sagittas tingunt viperina sanie et humano sanguine; inremediabile id scelus: mortem ilico adfert levi tactu.
CXVI
[280] Quae animalium pascerentur veneno diximus. quaedam, innocua alioqui, venenatis pasta noxia fiunt et ipsa. apros in Pamphylia et Ciliciae montuosis salamandra ab iis devorata qui edere, moriuntur: neque enim est intellectus ullus in odore vel sapore; et aqua vinumque interemit salamandra ibi inmortua vel si omnino biberit unde potetur, item rana quam rubetam vocant. tantum insidiarum est vitae! [281] vespae serpente avide vescuntur, quo alimento mortiferos ictus faciunt. adeoque magna differentia est victus, ut in tractu pisce viventium Theophrastus prodat boves quoque pisce vesci, sed non nisi vivente.
CXVII
[282] Homini cibus utilissimus simplex, acervatio saporum pestifera et condimento perniciosior. difficulter autem perficiuntur omnia in cibis acria, aspera, inconsueta, varia, nimia et avide hausta, et aestate quam hieme difficilius et in senecta quam in iuventa. vomitiones homini ad haec in remedium excogitatae frigidiora corpora faciunt, inimicae oculis maxime ac dentibus.
CXVIII
[283] Somno concoquere corpulentiae quam firmitati utilius; ideo athletas ambulatione malunt cibos perficere. pervigilio quidem praecipue vincuntur cibi. augescunt corpora dulcibus atque pinguibus et potu, minuuntur siccis et aridis fridigisque ac siti. quaedam animalia et pecudes quoque in Africa quarto die bibunt. homini non utique septimo letalis inedia; durasse et ultra undecimum plerosque certum est. morbus esuriendi semper inexplebili aviditate uni animalium homini.
CXIX
[284] Quaedam rursus exiguo gustu famem ac sitim sedant conservantque vires, ut butyrum, hippace, glycyrrhiza. perniciosissimum autem et in omni quidem vita quod nimium, praecipue tamen corpori, minuique quod gravet quolibet modo utilius.
Verum ad reliqua naturae transeamus.
Liber X Liber XII
Liber XII
Gaius Plinius SecundusNaturalis Historia077 - 78 p.Ch.n.
Gaius Plinius Secundus
Naturalis Historia
Liber XII
77 - 78 p.Ch.n.
Liber XI Liber XIII
1
Animalium omnium quae nosci potuere naturae generatim membratimque ita se habent. restat ut neque ipsa anima carentia – quandoquidem nihil sine ea vivit – , terra edita et inde eruta, dicantur ac nullum sileatur rerum naturae opus. diu fuere occulta eius beneficia, summumque munus homini datum arbores silvaeque intellegebantur. hinc primum alimenta, harum fronde mollior specus, libro vestis. etiam nunc gentes sic degunt.
2
quo magis ac magis admirari subit his a principiis caedi montes in marmora, vestes ad Seras peti, unionem in Rubri maris profunda, zmaragdum in ima tellure quaeri. ad hoc excogitata sunt aurium vulnera, nimirum quoniam parum erat collo, crinibus, manibus gestari, nisi infoderentur etiam corpori. quam ob rem sequi par est ordinem vitae et arbores ante alia dicere ac moribus primordia ingerere nostris.
3
Haec fuere numinum templa, priscoque ritu simplicia rura etiam nunc deo praecellentem arborem dicant. nec magis auro fulgentia atque ebore simulacra quam lucos et in iis silentia ipsa adoramus. arborum genera numinibus suis dicata perpetuo servantur, ut Iovi aesculus, Apollini laurus, Minervae olea, Veneri myrtus, Herculi populus. quin et Silvanos Faunosque et dearum genera silvis ac sua numina tamquam e caelo attributa credimus.
4
arbores postea blandioribus fruge sucis hominem mitigavere. ex his recreans membra olei liquor viresque potus vini, tot denique sapores anni sponte venientes et mensae, depugnetur licet earum causa cum feris et pasti naufragorum corporibus pisces expetantur, etiam nunc tamen secundae.
5
mille praeterea sunt usus earum, sine quis vita degi non possit. arbore sulcamus maria terrasque admovemus, arbore exaedificamus tecta. arborea et simulacra numinum fuere nondum pretio excogitato beluarum cadaveri atque ut, a diis nato iure luxuriae, eodem ebore numinum ora spectarentur et mensarum pedes. produnt Alpibus coercitas ut tum inexsuperabili munimento Gallias hanc primum habuisse causam superfundendi se Italiae, quod Helico ex Helvetiis civis earum fabrilem ob artem Romae commoratus ficum siccam et uvam oleique ac vini promissa remeans secum tulisset. quapropter haec vel bello quaesisse venia sit.
6
Sed quis non iure miretur arborem umbrae gratia tantum ex alieno petitam orbe? platanus haec est, in mare Ionium Diomedis insula tenus eiusdem tumuli gratia primum invecta, inde in Siciliam transgressa atque inter primas donata Italiae et iam ad Morinos usque pervecta ac tributarium etiam detinens solum, ut gentes vectigal et pro umbra pendant.
7
Dionysius prior Siciliae tyrannus Regium in urbem transtulit eas domus suae miraculum, ubi postea factum gymnasium; nec potuisse in amplitudinem augescere aut alias fuisse in Italia ac nominatim Hispania apud auctores invenitur.
8
Hoc actum circa captae urbis aetatem, tantumque postea honoris increvit, ut mero infuso enutriantur. conpertum id maxime prodesse radicibus, docuimusque etiam arbores vina potare.
9
Celebratae sunt primum in ambulatione Academiae Athenis cubitorum XXXIII radice ramos antecedente. nunc est clara in Lycia fontis gelidi socia amoenitate, itineri adposita, domicilii modo cava octoginta atque unius pedum specu, nemorosa vertice et se vastis protegens ramis arborum instar, agros longis obtinens umbris ac, ne quid desit speluncae imagini, saxea intus crepidinis corona muscosos conplexa pumices, tam digna miraculo, ut Licinius Mucianus ter consul et nuper provinciae eius legatus prodendum etiam posteris putaverit, epulatum intra eam se cum duodevicensimo comite, large ipsa toros praebente frondis, ab omni adflatu securum, optantem imbrium per folia crepitus, laetiorem quam marmorum nitore, picturae varietate, laquearium auro cubuisse in eadem.
10
aliud exemplum Gai principis in Veliterno rure mirati unius tabulata laxeque ramorum trabibus scamna patula et in ea epulati, cum ipse pars esset umbrae, quindecim convivarum ac ministerii capaci triclinio, quam cenam appellavit ille nidum.
11
est Gortynae in insula Creta iuxta fontem platanus una insignis utriusque linguae monimentis, numquam folia dimittens, statimque ei Graeciae fabulositas superfuit Iovem sub ea cum Europa concubuisse, ceu vero non alia eiusdem generis esset in Cypro. sed ex ea primum in ipsa Creta, ut est natura hominum novitatis avida, platani satae regeneravere vitium, quandoquidem commendatio arboris eius non alia maior est quam soles aestate arcere, hieme admittere.
12
inde in Italiam quoque ad surburbana sua Claudio principe Marcelli Aesernini libertus, sed qui se potentiae causa Caesaris libertis adoptasset, spado Thessalicus praedives, ut merito dici possit is quoque Dionysius, transtulit id genus. durantque et in Italia portenta terrarum praeter illa scilicet quae ipsa excogitavit Italia.
13
Namque et chamaeplatani vocantur coactae brevitatis, quoniam arborum etiam abortus invenimus. hoc quoque ergo in genere pumilionum infelicitas dicta erit. fit autem et serendi genere et recidendi. primus C. Matius ex equestri ordine, Divi Augusti amicus, invenit nemora tonsilia intra hos LXXX annos.
14
Peregrinae et cerasi Persicaeque et omnes quarum Graeca nomina aut aliena, sed quae ex iis incolarum numero esse coepere, dicentur inter frugiferas. in praesentia externas persequemur a salutari maxime orsi.
15
Malus Assyria, quam alii Medicam vocant, venenis medetur. folium eius est unedonis intercurrentibus spinis. pomum ipsum alias non manditur, odore praecellit foliorum quoque, qui transit in vestes una conditus arcetque animalium noxia. arbor ipsa omnibus horis pomifera est, aliis cadentibus, aliis maturescentibus, aliis vero subnascentibus.
16
Liber XII temptavere gentes transferre ad sese propter remedii praestantiam fictilibus in vasis, dato per cavernas radicibus spiramento, qualiter omnia transitura longius seri aptissime transferrique meminisse conveniet, ut semel quaeque dicantur. sed nisi apud Medos et in Perside nasci noluit. haec est cuius grana Parthorum proceres incoquere diximus esculentis commendandi halitus gratia. nec alia arbor laudatur in Medis.
17
Lanigeras Serum in mentione gentis eius narravimus, item Indiae arborum magnitudinem. unam e peculiaribus Indiae Vergilius celebravit hebenum, nusquam alibi nasci professus. Herodotus eam Aethiopiae intellegi maluit in tributi vicem regibus Persidis e materia eius centenas phalangas tertio quoque anno pensitasse Aethiopas cum auro et ebore prodendo.
18
non omittendum id quoque, vicenos dentes elephantorum grandes, quoniam ita significavit, Aethiopas ea de causa pendere solitos. tanta ebori auctoritas erat urbis nostrae CCCX anno; tunc enim auctor ille historiarum condidit Thuriis in Italia, quo magis mirum est quod eidem credimus, qui Padum amnem vidisset neminem ad id tempus Asiae Graeciaeque visum.
19
cognita Aethiopiae forma – ut diximus, nuper allata Neroni principi – raram arborem Meroen usque a Syene fine imperii per DCCCCLXXXXVI p. nullamque nisi palmarum generis esse docuit. ideo fortassis in tributi auctoritate tertia res fuerit hebenus.
20
Romae eam Magnus Pompeius triumpho Mithridatico ostendit. accendi Fabianus negat, uritur tamen odore iucundo. duo genera eius: rarum id quod melius, arboreum, purae et enodis materiae nigri splendoris ac vel sine arte protinus iucundi, alterum fruticosum cytisi modo et tota India dispersum.
21
Est ibi et spina similis, sed deprehensa vel lucernis igni protinus transiliente. Nunc eas exponemus, quas mirata est Alexandri Magni victoria orbe eo patefacto.
22
Ficus ibi eximia pomo, se ipsa semper serens. vastis diffunditur ramis, quorum imi in terram adeo curvantur, ut annuo spatio infigantur novamque sibi progeniem faciant circa parentem in orbem quodam opere topiario. intra saepem eam aestivant pastores, opacam pariter et munitam vallo arboris, decora specie subter intuenti proculve fornicato ambitu.
23
superiores eiusdem rami in excelsum emicant silvosa multitudine, vasto matris corpore, ut LX passus pleraeque orbe colligant, umbra vero bina stadia operiant. foliorum latitudo peltae effigiem Amazonicae habet; ea causa fructum integens crescere prohibet. rarus * * * que nec fabae magnitudinem excedens, sed per folia solibus coctus praedulcis sapore et dignus miraculo arboris. gignitur circa Acesinen maxime amnem.
24
Maior alia pomo et suavitate praecellentior, quo sapientes Indorum vivunt. folium alas avium imitatur, longitudine trium cubitorum, latitudine duum. fructum cortice emittit admirabilem suci dulcedine, ut uno quaternos satiet. arbori nomen palae, pomo arierae. plurima est in Sydracis, expeditionum Alexandri termino. est et alia similis huic, dulcior pomo, sed interaneorum valetudini infesta. edixerat Alexander ne quis agminis sui id pomum attingeret.
25
Genera arborum Macedones narravere maiore ex parte sine nominibus. est et terebintho similis cetera, pomo amygdalis, minore tantum magnitudine, praecipuae suavitatis, in Bactris utique. hanc aliqui terebinthon esse proprii generis potius quam similem ei putaverunt. sed unde vestes lineas faciunt, foliis moro similis, calyce pomi cynorrhodo. serunt eam in campis, neque est gratior vinearum prospectus.
26
Oliva Indiae sterilis praeterquam oleastri fructus. passim vero quae piper gignunt iunipiris nostris similes, quamquam in fronte Caucasi solibus opposita gigni tantum eas aliqui tradidere. semina a iunipiro distant parvulis siliquis, quales in phasiolis videmus. hae prius quam dehiscant decerptae tostaeque sole faciunt quod vocatur piper longum, paulatim vero dehiscentes maturitate ostendunt candidum piper, quod deinde tostum solibus colore rugisque mutatur.
27
verum et his sua iniuria est, atque caeli intemperie carbunculant fiuntque semina cassa et inania, quod vocant bregma, sic Indorum lingua significante mortuum. hoc ex omni genere asperrimum est levissimumque et pallidum, gratius nigrum, lenius utroque candidum.
28
non est huius arboris radix, ut aliqui existimavere, quod vocant zingiberi, alii vero zimpiberi, quamquam sapore simili. id enim in Arabia atque Trogodytica in villis nascitur, parva herba, radice candida. celeriter ea cariem sentit, quamvis in tanta amaritudine. pretium eius in libras Ж VI. piper longum facillime adulteratur Alexandrino sinapi. emitur in libras Ж XV, album Ж VII, nigrum Ж IIII.
29
usum eius adeo placuisse mirum est; in aliis quippe suavitas cepit, in aliis species invitavit: huic nec pomi nec bacae commendatio est aliqua. sola placere amaritudine, et hanc in Indos peti! quis ille primus experiri cibis voluit aut cui in appetenda aviditate esurire non fuit satis? utrumque silvestre gentibus suis est et tamen pondere emitur ut aurum vel argentum.
Piperis arborem iam et Italia habet, maiorem myrto nec absimilem. amaritudo grano eadem quae piperi musteo credatur esse: deest tosta illa maturitas ideoque et rugarum colorisque similitudo. adulteratur iunipiri bacis mire vim trahentibus; in pondere quidem multis modis.
30
Est etiamnum in India piperis granis simile quod vocatur caryophyllon, grandius fragiliusque. tradunt in Indica loto id gigni. advehitur odoris gratia. fert et spina piperis similitudinem praecipua amaritudine, foliis parvis densisque cypri modo, ramis trium cubitorum, cortice pallido, radice lata lignosaque, buxei coloris. hac in aqua cum semine excocta in aereo vase medicamentum fit, quod vocatur lycion.
31
ea spina et in Pelio monte nascitur adulteratque medicamentum, item asphodeli radix aut fel bubulum aut apsinthium vel rhus vel amurca. aptissimum medicinae quod est spumosum. Indi in utribus camelorum aut rhinocerotum id mittunt. spinam ipsam in Graecia quidam pyxacanthum Chironium vocant.
32
Liber XII
Et macir ex India advehitur, cortex rubens radicis magnae, nomine arboris suae. qualis sit ea incompertum habeo. corticis melle decocti usus in medicina ad dysintericos praecipuus habetur.
Saccaron et Arabia fert, sed laudatius India. est autem mel in harundinibus collectum, cummium modo candidum, dentibus fragile, amplissimum nucis abellanae magnitudine, ad medicinae tantum usum.
33
Contermina Indis gens Ariana appellatur, cui spina lacrima pretiosa murrae simili, difficili accessu propter aculeos adnexos. ibi et frutex pestilens, * * * raphani, folio lauri, odore equos invitans, qui paene equitatu orbavit Alexandrum primo introitu. quod et in Gedrosis accidit item laureo folio.
34
et ibi spina tradita est, cuius liquor adspersus oculis caecitatem inferret omnibus animalibus, nec non et herba praecipui odoris, referta minutis serpentibus, quarum ictu protinus moriendum esset. Onesicritus tradit in Hyrcaniae convallibus fico similes esse arbores quae vocentur occhi, ex quibus defluat mel horis matutinis duabus.
35
Vicina est Bactriana, in qua bdellium laudatissimum. arbor nigra, magnitudine oleae, folio roboris, fructu caprifici. ipsi natura quae cummi. alii brochon appellant, alii malacham, alii maldacon, nigrum vero et in offas convolutum hadrobolon. esse autem debet tralucidae simile cerae, odoratum et, cum frietur, pingue, gustu amarum citra acorem. in sacris vino perfusum odoratius. nascitur et in Arabia Indiaque et Media ac Babylone. aliqui peraticum vocant ex Media advectum.
36
fragilius hoc et crustosius amariusque, at Indicum umidius et cumminosum. adulteratur amygdala nuce, cetera eius genera cortice et scordasti – ita vocatur arbor aemulo cummi – , sed deprehenduntur, semel quod dixisse et in ceteros odores satis sit, odore, colore, pondere, gustu, igne. Bactrio nitor siccus multique candidi ungues, praeterea suum pondus, quo gravius esse aut levius non debeat. pretium sincero in libras Ж III.
37
Gentes supra dictas Persis attingit. Rubro mari, quod ibi Persicum vocavimus, longe in terram aestus agente, mira arborum natura. namque erosae sale, invectis derelictisque similes, sicco litore radicibus nudis polyporum modo amplexae steriles harenas spectantur. eaedem mari adveniente fluctibus pulsatae resistunt inmobiles; quin et pleno aestu operiuntur totae, adparetque rerum argumentis asperitate aquarum illas ali. magnitudo miranda est, species similis unedoni, pomum amygdalis extra, intus contortis nucleis.
38
Tylos insula in eodem sinu est, repleta silvis qua spectat orientem quaque et ipsa aestu maris perfunditur. magnitudo singulis arboribus fici, flos suavitate inenarrabili, pomum lupino simile, propter asperitatem intactum omnibus animalibus. eiusdem insulae excelsiore suggestu lanigerae arbores, alio modo quam Serum: his folia infecunda, quae ni minora essent, vitium poterant videri. ferunt mali cotonei amplitudine cucurbitas, quae maturitate ruptae ostendunt lanuginis pilas, ex quibus vestes pretioso linteo faciunt.
39
arborem vocant gossypinum, fertiliore etiam Tylo minore, quae distat X p. Iuba circa fruticem lanugines esse tradit linteaque ea Indicis praestantiora, Arabiae autem arborem, ex qua vestes faciant, cynas vocari, folio palmae simili. sic Indos suae arbores vestiunt. in Tylis autem et alia arbor floret albae violae specie, sed magnitudine quadriplici, sine odore, quod miremur in eo tractu.
40
est et alia similis, foliosior tamen roseique floris, quem noctu conprimens aperire incipit solis exortu, meridie expandit; incolae dormire eum dicunt. fert eadem insula et palmas oleasque ac vites et cum reliquo pomorum genere ficos. nulli arborum folia ibi decidunt, rigaturque gelidis fontibus et imbres accipit.
41
Vicina iis Arabia flagitat quandam generum distinctionem, quoniam fructus constant radice, frutice, cortice, suco, lacrima, ligno, surculo, flore, folio, pomo. radix et folium Indis in maximo pretio.
Radix costi gustu fervens, odore eximia, frutice alias inutili. primo statim introitu amnis Indi in Patale insula duo eius genera: nigrum et, quod melius, candicans. pretium in libras Ж V S.
42
De folio nardi plura dici par est ut principali in unguentis. frutex est gravi et crassa radice, sed brevi ac nigra fragilique, quamvis pingui, situm redolente, ut cypiros, aspero sapore, folio parvo densoque. cacumina in aristas se spargunt; ideo gemina dote nardi spicas ac folia celebrant. alterum eius genus apud Gangen nascens damnatur in totum ozaenitidos nomine, virus redolens.
43
adulteratur et pseudonardo herba, quae ubique nascitur crassiore atque latiore folio et colore languido in candidum vergente, item sua radice permixta ponderis causa et cummi spumaque argenti aut stibi ac cypiro cypirive cortice. sincerum quidem levitate deprehenditur et colore rufo odorisque suavitate et gustu maxime siccante os, sapore iucundo. pretium spicae in libras Ж C. folii divisere annonam amplitudine.
44
hadrosphaerum vocatur maioribus pilulis Ж XXXX. quod minore folio est, mesosphaerum appellatur; emitur Ж LX. laudatissimum microsphaerum e minimis foliis; pretium eius Ж LXXV. odoris gratia omnibus, maior recentibus. nardo colos, si inveteravit, nigriori melior.
45
in nostro orbe proxime laudatur Syriacum, mox Gallicum, tertio loco Creticum, quod aliqui agrion vocant, alii phun, folio olusatri, caule cubitali, geniculato, in purpuram albicante, radice obliqua villosaque et imitante avium pedes. baccaris vocatur nardum rusticum, de quo dicemus inter flores. sunt autem omnia ea herbae praeter Indicum. ex iis Gallicum et cum radice vellitur abluiturque vino. siccatur in umbra, alligatur fasciculis in charta, non multum ab Indico differens, Syriaco tamen levius. pretium Ж III.
46
Liber XII in his probatio una, ne sint fragilia et arida potius quam sicca folia. cum Gallico nardo semper nascitur herba quae hirculus vocatur a gravitate odoris et similitudine, qua maxime adulteratur. distat quod sine cauliculo est et quod minoribus foliis quodque radicis neque amarae neque odoratae.
47
Nardi vim habet et asarum, quod et ipsum aliqui silvestre nardum appellant. est autem hederae foliis, rotundioribus tantum mollioribusque, flore purpureo, radice Gallici nardi, semine acinosum, saporis calidi ac vinosi, in montibus umbrosis bis anno florens. optimum in Ponto, proximum in Phrygia, tertium in Illyrico. foditur, cum folia amittere incipit, et in sole siccatur, celeriter situm trahens ac senescens. inventa nuper et in Threcia herba est cuius folia nihil ab Indico nardo distant.
48
Amomi uva in usu est ex Indica vite labrusca, ut alii existimavere, frutice tortuoso, palmi altitudine, carpiturque cum radice, manipulatim leniter componitur, protinus fragile. laudatur quam maxime Punici mali foliis simile nec rugosis, colore rufo. secunda bonitas pallido; herbaceum peius, pessimumque candidum, quod et vetustate evenit.
49
pretium uvae in libras Ж LX, friato vero amomo Ж XLIIX. nascitur et in Armeniae parte quae vocatur Otene et in Media et in Ponto. adulteratur foliis Punici et cummi liquido, ut cohaereat convolvatque se in uvae modum. est et quae vocatur amomis, minus venosa atque durior ac minus odorata, quo apparet aut aliud esse aut colligi inmaturum.
50
Simile his et nomine et frutice cardamomum, semine oblongo. metitur eodem modo in Arabia. quattuor eius genera: viridissimum ac pingue, acutis angulis contumax frianti – hoc maxime laudatur – , proximum e rufo candicans, tertium brevius atque nigrius, peius tamen varium et facile tritu odorisque parvi, qui vero costo vicinus esse debet. hoc et apud Medos nascitur. pretium optimi in libras Ж III.
51
Cinnamomo proxima gentilitas erat, ni prius Arabiae divitias indicari conveniret causasque quae cognomen illi felicis ac beatae dedere.
Principalia ergo in illa tus atque murra, haec et cum Trogodytis communis, tura praeter Arabiam nullis ac ne Arabiae quidem universae.
52
in medio eius fere sunt Atramitae, pagus Sabaeorum capite regni Sabota in monte excelso, a quo octo mansionibus distat regio eorum turifera Sariba appellata; hoc significare Graeci mysterium dicunt. spectat ortus solis aestivi, undique rupibus invia et a dextera mari scopulis inaccesso. id solum e rubro lacteum traditur.
53
silvarum longitudo est schoeni XX, latitudo dimidium eius. schoenus patet Eratosthenis ratione stadia XL, hoc est p. V, aliqui XXXII stadia singulis schoenis dedere. attolluntur colles alti, decurruntque et in plana arbores sponte natae. terram argillosam esse convenit, raris fontibus ac nitrosis.
54
attingunt et Minaei, pagus alius, per quos evehitur uno tramite angusto. hi primi commercium turis fecere maximeque exercent, a quibus et Minaeum dictum est. nec praeterea Arabum alii turis arborem vident, ac ne horum quidem omnes, feruntque III non amplius esse familiarum quae ius per successiones id sibi vindicent; sacros vocari ob id nec ullo congressu feminarum funerumque, cum incidant eas arbores aut metant, pollui atque ita religionem mercis augeri. quidam promiscuum tus iis populis esse tradunt in silvis, alii per vices annorum dividi.
55
Nec arboris ipsius quae sit facies constat. res in Arabia gessimus et Romana arma in magnam partem eius penetravere, Gaius etiam Caesar Augusti filius inde gloriam petiit, nec tamen ab ullo, quod equidem sciam, Latino arborum earum tradita est facies.
56
Graecorum exempla variant: alii folio piri, minore dumtaxat et herbidi coloris, prodidere, alii lentisco similem subrutilo folio, quidam terebinthum esse, et hoc visum Antigono regi allato frutice. Iuba rex iis voluminibus, quae scripsit ad C. Caesarem Augusti filium ardentem fama Arabiae, tradit contorti esse caudicis, ramis aceris maxime Pontici, sucum amygdalae modo emittere, talesque in Carmania apparere et in Aegypto satas studio Ptolemaeorum regnantium.
57
cortice lauri esse constat; quidam et folium simile dixere: talis certe fuit arbor Sardibus, nam et Asiae reges serendi curam habuerunt. qui mea aetate legati ex Arabia venerant, omnia incertiora fecerunt, quod iure miremur, virgis etiam turis ad nos commeantibus, quibus credi potest matrem quoque teretem enodi fruticare trunco.
58
Meti semel anno solebat minore occasione vendendi; iam quaestus alteram vindemiam adfert. prior atque naturalis vindemia circa canis ortum flagrantissimo aestu, incidentibus qua maxime videatur esse praegnas tenuissimusque tendi cortex. laxatur hic plaga, non adimitur; inde prosilit spuma pinguis. haec concreta densatur, ubi loci natura poscat, tegete palmea excipiente, aliubi area circumpavita. purius illo modo, sed hoc ponderosius. quod in arbore haesit, ferro depectitur, ideo corticosum.
59
silva divisa certis portionibus mutua innocentia tuta est: nemo saucias arbores custodit, nemo furatur alteri. at Hercules Alexandriae, ubi tura interpolantur, nulla satis custodit diligentia officinas. subligaria signantur opifici; persona additur capiti densusve reticulus; nudi emittuntur: tanto minus fidei apud nos poena quam apud illos silvae habent!
60
autumno legitur ex aestivo partu; hoc purissimum, candidum. secunda vindemia est vere, ad eam hieme corticibus incisis. rufum hoc exit nec conparandum priori. illud carfiathum, hoc dathiathum vocant. creditur et novellae arboris candidius esse, sed veteris odoratius. quidam et in insulis melius putant gigni, Iuba in insulis negat nasci.
61
Liber XII quod ex eo rotunditate guttae pependit, masculum vocamus, cum alias non fere mas vocetur ubi non sit femina; religioni tributum, ne sexus alter usurparetur. masculum aliqui putant a specie testium dictum. praecipua autem gratia mammoso, cum haerente lacrima priore consecuta alia miscuit se. singula haec manum inplere solita invenio, cum minore deripiendi aviditate lentius nasci liceret.
62
Graeci stagonian et atomum tali modo appellant, minorem autem orobian. micas concussu elisas mannam vocamus. etiamnum tamen inveniuntur guttae quae tertiam partem mnae, hoc est XXVIII denariorum pondus, aequent. Alexandro Magno in pueritia sine parsimonia tura ingerenti aris paedagogus Leonides dixerat, ut illo modo, cum devicisset turiferas gentes, supplicaret. at ille Arabiae potitus ture onustam navem misit et exhortatus est, ut large deos adoraret.
63
tus collectum Sabotam camelis convehitur, porta ad id una patente. degredi via capital reges fecere. ibi decumas deo quem vocant Sabin mensura, non pondere, sacerdotes capiunt, nec ante mercari licet: inde inpensae publicae tolerantur; nam et benigne certo dierum numero deus hospites pascit. evehi non potest nisi per Gebbanitas, itaque et horum regi penditur vectigal.
64
caput eorum Thomna abest a Gaza, nostri litoris in Iudaea oppido, |XXIIII| XXXVII D p., quod dividitur in mansiones camelorum LXV. sunt et quae sacerdotibus dantur portiones scribisque regum certae. sed praeter hos et custodes satellitesque et ostiarii et ministri populantur.
65
iam quacumque iter est aliubi pro aqua, aliubi pro pabulo aut pro mansionibus variisque portoriis pendunt, ut sumptus in singulas camelos Ж DCLXXXVIII ad nostrum litus colligat, iterumque imperii nostri publicanis penditur. itaque optimi turis libra Ж VI pretium habet, secundi Ж V, tertii Ж III. adulteratur apud nos resinae candidae gemma perquam simili, sed deprehenditur quibus dictum est modis. probatur candore, amplitudine, fragilitate, carbone, ut statim ardeat, item ne dentem recipiat potiusque in micas frietur.
66
Murram in isdem silvis permixta arbore nasci tradidere aliqui, plures separatim, quippe multis locis Arabiae gignitur, ut apparebit in generibus. convehitur et ex insulis laudata, petuntque eam etiam ad Trogodytas Sabaei transitu maris. sativa quoque provenit, multum silvestri praelata. gaudet rastris atque ablaqueationibus, melior radice refrigerata.
67
Arbori altitudo ad quinque cubita, nec sine spina, caudice duro et intorto, crassiore quam turis, et ab radice etiam quam reliqua sui parte. corticem levem similemque unedoni scabrum alii spinosumque dixere, folium olivae, verum crispius et aculeatum, Iuba olusatri. aliqui similem iunipero, scabriorem tantum spinisque horridam, folio rotundiore, sed sapore iuniperi. nec non fuere qui e turis arbore utrumque nasci mentirentur.
68
Inciduntur bis et ipsae isdemque temporibus, sed a radice usque ad ramos qui valent. sudant autem sponte prius quam incidantur stacte dicta, cui nulla praefertur. ab hac sativa et in silvestri quoque melior aestiva. non dant ex murra portiones deo, quoniam et apud alios nascitur; regi tamen Gebbanitarum quartas partes eius pendunt. cetero passim a vulgo coemptam in folles conferciunt, nostrique unguentarii digerunt haud difficulter odoris atque pinguedinis argumentis.
69
Genera complura: Trogodytica silvestrium prima, sequens Minaea, in qua et Atramitica est et Gebbanitica et Ausaritis Gebbanitarum regno, tertia Dianitis, quarta collaticia, quinta Sambracena a civitate regni Sabaeorum mari proxima, sexta quam Dusaritim vocant. est et candida uno tantum loco, quae in Mesalum oppidum confertur. probatur Trogodytica pinguedine et quod aspectu aridior est sordidaque ac barbara, sed acrior ceteris. Sambracena praedicta ante alias hilaris, sed viribus tenuis.
70
in plenum autem probatio est minutis glaebis nec rotundis, in concretu albicantis suci et tabescentis utque fracta candidos ungues habeat, gustu leniter amara. secunda bonitas intus variae; pessima quae intus nigra, peior, si etiam foris. pretia ex occasione ementium varia: stactae a Ж III ad Ж L, sativae summum Ж XI, Erythraeae XVI – hanc volunt Arabicam intellegi – , Trogodyticae nucleo XVI S, ei vero quam odorariam vocant XII.
71
adulteratur lentisci glaebis et cummi, item cucumeris suco amaritudinis causa, sicut ponderis spuma argenti. reliqua vitia deprehenduntur sapore. cummis dente lentescens. fallacissime autem adulteratur Indica murra, quae ibi de quadam spina colligitur. hoc solum peius India adfert, facili distinctione: tanto deterior est.
72
Ergo transit in mastichen, quae et ex alia spina fit in India itemque in Arabia; lainam vocant. sed mastiche quoque gemina est, quoniam et in Asia Graeciaque reperitur herba a radice folia emittens et carduum similem malo, seminis plenum ac lacrimae, quae erumpit incisa parte summa, vix ut dinosci possit a mastiche vera. nec non et tertia in Ponto est, bitumini similior, laudatissima autem Chia candida, cuius pretium in libras Ж X, nigrae vero Ж II. Chia e lentisco traditur gigni cummium modo. adulteratur ut tura resina.
73
Arabia etiamnum et ladano gloriatur. forte casuque hoc et iniuria odorum fieri plures tradidere, caprasque, maleficum alias frondibus animal, odoratorum vero fruticum adpetentius, tamquam intellegant pretia, carpere germinum caules praedulci liquore turgentes destillantemque ab iis casus mixtura sucum inprobo barbarum villo abstergere. hunc glomerari pulvere, incoqui sole, et ideo in ladano caprarum pilos esse. sed hoc non alibi fieri quam in Nabataeis, qui sunt ex Arabia contermini Syriae.
74
Liber XII recentiores ex auctoribus storbon hoc vocant traduntque silvas Arabum pastu caprarum infringi atque ita sucum villis inhaerescere, verum autem ladanum Cypri insulae esse, ut obiter quaeque genera odorum dicantur, quamvis non terrarum ordine. similiter hoc et ibi fieri tradunt et esse oesypum hircorum barbis genibusque villosis inhaerens, sed hederae flore deroso, pastibus matutinis, cum est rorulenta Cypros. dein nebula sole discussa pulverem madentibus villis adhaerescere atque ita ladanum depecti.
75
sunt qui herbam in Cypro, ex qua id fiat, ledam appellent; etenim illi ledanum vocant. huius pinguia insidere; itaque et tractis funiculis herbam eam convolvi atque ita offas fieri. ergo in utraque gente bina genera, terrenum et facticium. id quod terrenum est friabile, facticium lentum.
76
nec non fruticem esse dicunt in Carmania et super Aegyptum per Ptolemaeos tralatis plantis aut, ut alii, degenerante in id turis arbore, colligique ut cummim inciso cortice et caprinis pellibus excipi. pretia sunt laudatissimo in libras asses XXXX. adulteratur myrti bacis et aliis animalium sordibus. sinceri odor esse debet ferus et quodam modo solitudinem redolens, ipsum visu aridum tactu statim mollescere, accensum fulgere odore iucundo; gravi myrtatum deprehenditur crepitatque igni. praeterea sincero calculi potius e rupibus inhaerent quam pulvis.
77
In Arabia et olea dotatur lacrima, qua medicamentum conficitur Graecis enhaemon dictum, singulari effectu contrahendis vulnerum cicatricibus. in maritimis hae fluctibus aestuque operiuntur, nec bacae nocetur, cum constet in foliis salem relinqui.
78
Haec sunt peculiaria Arabiae, et pauca praeterea communia alibi dicenda, quoniam in iis vincitur. peregrinos ipsa mire odores et ad exteros petit: tanta mortalibus suarum rerum satias est alienarumque aviditas. petunt igitur in Elymaeos arborem bratum, cupresso fusae similem, exalbidis ramis, iucundi odoris accensam et cum miraculo historiis Claudi Caesaris praedicatam. folia eius inspergere potionibus Parthos tradit; odorem esse proximum cedro fumumque eius contra ligna alia remedio. nascitur ultra Pasitigrim finibus oppidi Sostratae in monte Scanchro.
79
petunt et in Carmanos arborem stobrum ad suffitus, perfusam vino palmeo accendentes. huius odor redit a camaris ad solum, iucundus, sed adgravans capita, citra dolorem tamen; hoc somnum aegris quaerunt.
80
his commerciis Carra oppidum aperuere, quod est ibi nundinarium. inde Gabbam omnes petere solebant dierum viginti itinere et Palaestinen Syriam. postea Characem peti coeptum ac regna Parthorum ex ea causa, auctor est Iuba. mihi ad Persas etiam prius ista portasse quam in Syriam aut Aegyptum videntur Herodoto teste, qui tradit singula milia talentum annua turis pensitasse Arabas regibus Persarum.
81
ex Syria revehunt styracem, acri odore eius in focis abigentes suorum fastidium. cetero non alia sunt ligni genera in usu quam odorata, cibosque Sabaei coquunt turis ligno, alii murrae, oppidorum vicorumque non alio quam ex aris fumo atque nidore. ad hunc ergo sanandum styracem in follibus petunt hircinis suffiuntque tecta: adeo nulla est voluptas quae non adsiduitate fastidium pariat. eundem et ad serpentes fugandas urunt in odoriferis silvis frequentissimas.
82
Non sunt eorum cinnamomum aut casia, et tamen felix appellatur Arabia, falsi et ingrati cognominis, quae hoc acceptum superis ferat, cum plus ex eo inferis debeat. beatam illam fecit hominum etiam in morte luxuria quae dis intellexerant genita inurentium defunctis.
83
periti rerum adseverant non ferre tantum annuo fetu, quantum Nero princeps novissimo Poppaeae suae die concremaverit. aestimentur post ea toto orbe singulis annis tot funera acervatimque congesta honori cadaverum quae dis per singulas micas dantur. nec minus propitii erant mola salsa supplicantibus, immo vero, ut palam est, placatiores. verum Arabiae etiamnum felicius mare est;
84
ex illo namque margaritas mittit. minimaque computatione miliens centena milia sestertium annis omnibus India et Seres et paeninsula illa imperio nostro adimunt: tanti nobis deliciae et feminae constant. quota enim portio ex illis ad deos, quaeso, iam vel ad inferos pertinet?
85
Cinnamomum et casias fabulose narravit antiquitas princepsque Herodotus avium nidis et privatim phoenicis, in quo situ Liber pater educatus esset, ex inviis rupibus arboribusque decuti carnis quam ipsae inferrent pondere aut plumbatis sagittis, item casiam circa paludes, propugnante unguibus diro vespertilionum genere aligerisque serpentibus, his commentis augentes rerum pretia.
86
comitata vero fabula est ad meridiani solis repercussus inenarrabilem quendam universitatis halitum e tota paeninsula existere tot generum aurae spirante concentu, Magnique Alexandri classibus Arabiam primum odoribus nuntiatam in altum. omnia falsa, si quidem cinnamomum idemque cinnamum nascitur in Aethiopia Trogodytis conubio permixta.
87
hi mercantes id a conterminis vehunt per maria vasta ratibus, quas neque gubernacula regant neque remi trahant vel inpellant vela, non ratio ulla adiuvet: omnium instar ibi sunt homo tantum et audacia. praeterea hibernum mare exigunt circa brumam, euris tum maxime flantibus.
88
hi recto cursu per sinus inpellunt, atque a promunturii ambitu argestae deferunt in portum Gebbanitarum qui vocatur Ocilia. quam ob rem illi maxime id petunt, produntque vix quinto anno reverti negotiatores et multos interire. contra revehunt vitrea et aëna, vestes, fibulas cum armillis ac monilibus. ergo negotiatio illa feminarum maxime fide constat.
89
Liber XII
Ipse frutex duum cubitorum altitudine amplissimus palmique minimus, quattuor digitorum crassitudinis, statim a terra VI digitis surculosus, arido similis, cum viret, non odoratus, folio origani, siccitate gaudens, sterilior imbre, caeduae naturae. gignitur in planis quidem, sed densissimis in vepribus rubisque, difficilis collectu. metitur non nisi permiserit deus. Iovem hunc intellegunt aliqui, Assabinum illi vocant. XLIIII boum caprarumque et arietum extis impetratur venia caedendi, non tamen ut ante ortum solis aut post occasum liceat.
90
sarmenta hasta dividit sacerdos deoque partem ponit, reliquum mercator in massas condit. est et alia fama cum Sole dividi ternasque partes fieri, dein sorte gemina discerni quodque Soli cesserit relinqui ac sponte conflagrare.
91
praecipua bonitas virgultorum tenuissimis partibus ad longitudinem palmi, secunda proximis breviore mensura, atque ita ordine. vilissimum quod radicibus proximum, quoniam ibi minimum corticis, in quo summa gratia, eaque de causa praeferuntur cacumina, ubi plurimus torpet. ipsum vero lignum in fastidio propter origani acrimoniam, xylocinnamomum vocatur. pretium ei in libras Ж X.
92
quidam cinnami duo genera tradidere, candidius nigriusque, et quondam praeferebatur candidum, nunc contra nigrum laudatur atque etiam varium praeferunt candido. certissima tamen aestimatio, ne sit scabrum atque ut inter sese tritum tarde frietur; damnatur in primis molle aut cui labet cortex.
93
ius eius a Gebbanitarum rege solo proficiscitur; is edicto mercatu vendit. pretia quondam fuere in libras denarium milia. auctum id parte dimidia est incensis, ut ferunt, silvis ira barbarorum. id acciderit ob iniquitatem praepotentium an forte, non satis constat. austros ibi tam ardentes flare, ut aestatibus silvas accendant, invenimus apud auctores.
94
coronas ex cinnamo interrasili auro inclusas primus omnium in templis Capitolii atque Pacis dicavit Imperator Vespasianus Augustus. radicem eius magni ponderis vidimus in Palatii templo, quod fecerat Divo Augusto coniunx Augusta, aureae paterae inpositam, ex qua guttae editae annis omnibus in grana durabantur, donec id delubrum incendio consumptum est.
95
Frutex et casia est iuxtaque cinnami campos nascitur, sed in montibus crassiore sarmento, tenui cute verius quam cortice, quem contra atque in cinnamo diximus labare et exinaniri pretium est. amplitudo frutici trium cubitorum, colos triplex: cum primum emicat, candidus pedali mensura, dein rufescit addito semipede, ultra nigricans.
96
haec pars maxime laudatur ac deinde proxima, damnatur vero candida. consecant surculos longitudine binum digitorum, mox praesuunt recentibus coriis quadripedum ob id interemptarum, ut putrescentibus vermiculi lignum erodant et excavent corticem, tutum amaritudine.
97
probatur recens maxime et quae sit odoris longissimi gustuque quam minime fervens potiusque lento tepore leniter mordens, colore purpurae, quaeque plurima minimum ponderis faciat, brevi tunicarum fistula atque non fragili. ladam vocant talem barbaro nomine. alia est balsamodes, ab odore simili appellata, sed amara ideoque utilior medicis, sicut nigra unguentis. pretia nulli diversiora, optimae in libras Ж L, ceteris Ж V.
98
His adiecere mangones quam Daphnidis vocant, cognominatam isocinnamon, pretiumque ei faciunt Ж CCC. adulteratur styrace et propter similitudinem corticum laurus tenuissimis surculis. quin et in nostro orbe seritur, extremoque in margine imperii, qua Rhenus adluit, vidi in alvariis apium satam. color abest ille torridus sole et ob id simul idem odor.
Ex confinio casiae cinnamique et cancamum ac tarum invehitur, sed per Nabataeos Trogodytas, qui consedere ex Nabataeis.
99
Eo comportatur et serichatum et gabalium, quae intra se consumunt Arabes, nostro orbi tantum nominibus cognita, sed cum cinnamo casiaque nascentia. pervenit tamen aliquando serichatum et in unguenta additur ab aliquis. permutatur in libras Ж VI.
100
Myrobalanum Trogodytis et Thebaidi et Arabiae, quae Iudaeam ab Aegypto disterminat, commune est, nascens id unguento, ut ipso nomine apparet, quo item indicatur et glandem esse. arbor est heliotropio, quam dicemus inter herbas, simili folio, fructus magnitudine abellanae nucis.
101
ex his in Arabia nascens Syriaca appellatur et est candida, contra in Thebaide nigra. praefertur illa bonitate olei quod exprimitur, sed copia Thebaica. inter haec Trogodytica vilissima est. sunt qui Aethiopicam his praeferant, glandem nigram nec pinguem, nucleoque gracili, sed liquore qui exprimitur odoratiore, nascentem in campestribus.
102
Aegyptiam pinguiorem esse et crassiore cortice rubentem et, quamvis in palustribus nascatur, breviorem siccioremque; e diverso Arabicam viridem ac tenuiorem et, quoniam sit montuosa, spissiorem; longe autem optimam Petraeam ex quo diximus oppido, nigro cortice, nucleo candido. unguentarii autem tantum cortices premunt, medici et nucleos, tundentes adfusa paulatim calida aqua.
103
Myrobalano in unguentis similem proximumque usum habet palma in Aegypto quae vocatur adipsos, viridis, odore mali cotonei, nullo intus ligno. colligitur autumno paulo ante quam incipiat maturescere. quod si relinquatur, phoenicobalanus vocatur et nigrescit vescentesque inebriat. myrobalano pretium in libras Ж II. institores et faecem unguenti hoc nomine appellant.
104
Calamus quoque odoratus in Arabia nascens communis Indis atque Syriae est, in qua vincit omnes. a nostro mari CL stadiis inter Libanum montem aliumque ignobilem (non, ut quidam existimavere, Antilibanum) in convalle modica iuxta lacum, cuius palustria aestate siccantur, tricenis ab eo stadiis calamus et iuncus odorati gignuntur. sane enim dicamus et de iunco, quamvis alio herbis dicato volumine, quoniam tamen hic unguentorum materia tractatur.
105
Liber XII nihil ergo a ceteris sui generis differunt aspectu, sed calamus praestanti odore statim e longinquo invitat, mollior tactu, meliorque qui minus fragilis et qui assulose potius quam qui raphani modo frangitur.
106
inest fistulae araneum, quod vocant florem, praestantiore cui numerosius. reliqua probatio ut niger sit – damnantur albi – , melior, quo brevior crassiorque, et lentus in frangendo. calamo pretium in libras singulas Ж I, iunco Ж V. traduntque iuncum odoratum et in Campania inveniri.
107
Discessimus a terris oceanum spectantibus ad convexas in nostra maria. ergo Aethiopiae subiecta Africa hammoniaci lacrima stillat in harenis suis; inde nomen etiam Hammonis oraculo, iuxta quod gignitur arbore quam metopon appellant, resinae modo aut cummium. genera eius duo: thrauston masculi turis similitudine, quod maxime probatur, alterum pingue et resinosum, quod phyrama appellant. adulteratur harenis velut nascendo adprehensis; igitur quam minimis glaebis probatur et quam purissimis. pretium optimo in libras asses XXXX.
108
Sphagnos infra eos situs in Cyrenaica provincia maxime probatur; alii bryon vocant. secundum locum optinet Cyprius, tertium Phoenicius. fertur et in Aegypto nasci, quin et in Gallia; nec dubitaverim: sunt enim hoc nomine cani arborum villi, quales in quercu maxime videmus, sed odore praestantes. laus prima candidissimis atque latissimis, secunda rutilis, nulla nigris. et in insulis petrisque nati improbantur omnesque quibus palmarum atque non suus odor sit.
109
Cypros in Aegypto est arbor, ziziphi foliis, semine coriandri, candido, odorato. coquitur hoc in oleo premiturque postea, quod cypros vocatur. pretium ei in libras Ж V. optimum e Canopica in ripis Nili nata, secundum Ascalone Iudaeae, tertium in Cypro insula. odoris suavitas quaedam. hanc esse dicunt arborem quae in Italia ligustrum vocetur.
110
in eodem tractu aspalathos nascitur, spina candida magnitudine arboris modicae, flore rosae. radix unguentis expetitur. tradunt in quocumque frutice curvetur arcus caelestis, eandem quae sit aspalathi suavitatem odoris exsistere; sed si in aspalatho, inenarrabilem quandam. quam quidam erysisceptrum vocant, alii sceptrum. probatio eius in colore rufo vel igneo tactuque spisso et odore castorei. permutatur in libras Ж V.
111
in Aegypto nascitur et maron, peius quam Lydium, maioribus foliis ac variis; illa brevia ac minuta et odorata.
Sed omnibus odoribus praefertur balsamum, uni terrarum Iudaeae concessum, quondam in duobus tantum hortis, utroque regio, altero iugerum viginti non amplius, altero pauciorum. ostendere arborum hanc urbi Imperatores Vespasiani, clarumque dictu, a Pompeio Magno in triumpho arbores quoque duximus.
112
servit nunc haec ac tributa pendit cum sua gente, in totum alia natura quam nostri externique prodiderant. quippe viti similior est quam myrto. malleolis seri didicit nuper, vincta ut vitis, et inplet colles vinearum modo. quae sine adminiculis se ipsa sustinet, tondetur similiter fruticans ac rastris nitescit properatque nasci, intra tertium annum fructifera. folium proximum tuburi, perpetua coma.
113
saeviere in eam Iudaei sicut in vitam quoque suam; contra defendere Romani, et dimicatum pro frutice est; seritque nunc eum fiscus, nec umquam fuit numerosior. proceritas intra bina cubita subsistit.
114
arbori tria genera: tenue et capillacea coma quod vocatur eutheriston; alterum scabro aspectu, incurvum, fruticosum, odoratius; hoc trachy appellant, tertium eumeces, quia est reliquis procerius, levi cortice. huic secunda bonitas, novissima eutheristo.
115
semen eius vino proximum gustu, colore rufum, nec sine pingui. peius in grano quod levius atque viridius. ramus crassior quam myrto. inciditur vitro, lapide osseisve cultellis; ferro laedi vitalia odit, emoritur protinus, eodem amputari supervacua patiens. incidentis manus libratur artifici temperamento, ne quid ultra corticem violet.
116
sucus e plaga manat quem opobalsamum vocant, suavitatis eximiae. sed tenui gutta ploratu: lanis parva colligitur in cornua, ex iis novo fictili conditur, crassiori similis oleo et in musto candida; rufescit deinde simulque durescit e tralucido.
117
Alexandro Magno res ibi gerente toto die aestivo unam concham impleri iustum erat, omni vero fecunditate e maiore horto congios senos, e minore singulos, cum et duplo rependebatur argento, nunc etiam singularum arborum largior vena. ter omnibus percutitur aestatibus, postea deputatur.
118
et sarmenta quoque in merce sunt. DCCC HS amputatio ipsa surculusque veniere intra quintum devictae Iudaeae annum; xylobalsamum vocatur et coquitur in unguentis. pro suco ipso substituere officinae. corticis etiam ad medicamenta pretium est. praecipua autem gratia lacrimae, secunda semini, tertia cortici, minima ligno.
119
ex hoc buxosum optimum, quod et odoratissimum, e semine autem maximum et ponderosissimum, mordens gustu fervensque in ore. adulteratur Petraeo hyperico, quod coarguitur magnitudine, inanitate, longitudine, odoris ignavia, sapore piperis.
120
lacrimae probatio ut sit e pingui tenuis ac modice rufa et in fricando odorata. secundus candidi coloris, peior viridis crassusque, pessimus niger, quippe ut oleum senescit. ex omni incisura maxime probatur quod ante semen fluxit. et alias adulteratur seminis suco, vixque maleficium deprehenditur gustu amariore; esse enim debet lenis, non subacidus, odore tantum austerus.
121
vitiatur et oleo rosae, cypri, lentisci, balani, terebinthi, myrti, resina, galbano, cera Cypria, prout quaeque res fuit, nequissime autem cummi: quoniam arescit, in manu inversa et in aqua sidit, quae probatio eius gemina est.
122
debet et sincerum arescere, sed hoc cummi addita fragili crusta evenit. et gustu deprehenditur, carbone vero quod cera resinaque adulteratum est, nigriore flamma. nam melle mutatum statim in manu contrahit muscas.
123
Liber XII praeterea sinceri densatur in tepida aqua gutta sidens ad ima vasa, adulterata olei modo innatat et, si metopio vitiata est, circulo candido cingitur. summa est probatio ut lac coagulet, in veste maculas non faciat. nec manifestior alibi fraus, quippe milibus denarium sextarii, empti vendente fisco trecenis denariis, veneunt: in tantum expedit augere liquorem. xylobalsamo pretium in libras Ж VI.
124
Proxima Iudaeae Syria supra Phoenicen styracem gignit circa Gabala et Marathunta et Casium Seleuciae montem. arbor est eodem nomine, cotoneo malo similis, lacrimae ex austero iucundi odoris; intus similitudo harundinis, suco praegnans. in hanc circa canis ortus advolant pinnati vermiculi erodentes, ob id scobe sordescit.
125
styrax laudatur post supra dicta ex Pisidia [Side], Cypro, Cilicia, Creta, minime ex Amano Syriae medicis, sed unguentariis magis. colos in quacumque natione praefertur rufus et pinguiter lentus, deterior furfurosus et cano situ obductus. adulteratur cedri resina vel cummi, alias melle aut amygdalis amaris. omnia ea deprehenduntur gustu. pretium optimo Ж XVII. exit et in Pamphylia, sed aridior minusque sucosus.
126
dat et galbanum Syria in eodem Amano monte e ferula, quae eiusdem nominis, resinae modo; stagonitim appellant. quod maxime laudant, cartilaginosum, purum ad similitudinem hammoniaci minimeque lignosum. sic quoque adulteratur faba aut sacopenio. sincerum, si uratur, fugat nidore serpentes. permutatur in libras Ж V.
127
medicinae hoc tantum, panacen et unguentis eadem gignit, nascentem et in Psophide Arcadiae circaque Erymanthi fontem et in Africa et in Macedonia, ferula sui generis quinque cubitorum, foliis primo quaternis, mox senis in terra iacentibus, ampla magnitudine rotundis, in cacumine vero oleagineis, semine muscariis dependente ut ferulae. excipitur sucus inciso caule messibus, radice autumno. laudatur candor eius coacti; sequens pallido statera, niger colos inprobatur. pretium optimo in libras Ж II.
128
ab hac ferula differt quae vocatur spondylion foliis tantum, quia sunt minora et platani divisura. non nisi in opacis gignitur. semen eodem nomine silis speciem habet, medicinae tantum utile.
129
dat et malobathrum Syria, arborem folio convoluto, colore aridi folii, ex quo premitur oleum ad unguenta, fertiliore eiusdem Aegypto. laudatius tamen ex India venit. in paludibus ibi gigni tradunt lentis modo, odoratius croco, nigricans scabrumque, quodam salis gustu. minus probatur candidum. celerrime situm in vetustate sentit. sapor eius nardo similis esse debet sub lingua. odor vero in vino subfervefacti antecedit alios. in pretio quidem prodigio simile est, a denaris singulis ad Ж CCC pervenire libras, folium autem ipsum in libras Ж LX.
130
Oleum et omphacium est. fit duobus generibus et totidem modis, ex olea et vite, olea adhuc alba expressa, deterius ex druppa. ita vocatur prius quam cibo matura sit, iam tamen colorem mutans; differentia quod hoc viride est, illud candidum. e vite psithia fit aut aminnea.
131
cum sunt acini ciceris magnitudine, ante canis ortum, in prima lanugine demetitur uva eiusque melligo. reliquum corpus sole coquitur – nocturni rores caventur in fictili conditae – ; melligo colligitur subinde et Cyprio aere servatur. optima quae rufa acriorque et aridior. pretium omphacio in libras Ж VI. fit et alio modo, cum in mortariis uva inmatura teritur siccataque in sole postea digeritur in pastillos.
132
Eodem et bryon pertinet, uva populi albae. optima circa Cnidum aut Cariam in sitientibus aut siccis asperisque, secunda in Lyciae cedro. eodem et oenanthe pertinet; est autem vitis labruscae uva; colligitur, cum floret, id est cum optime olet, siccatur in umbra substrato linteo atque ita in cados conditur.
133
praecipua ex Parapotamia, secunda ab Antiochia atque Laudicea Syriae, tertia ex montibus Medicis; haec utilior medicinae. quidam omnibus his praeferunt eam quae in Cypro insula nascitur. nam quae in Africa fit, ad medicos tantum pertinet vocaturque massaris. omnis autem ex alba labrusca praestantior quam e nigra.
134
Est praeterea arbor ad eadem unguenta pertinens, quam alii elaten vocant – quod nos abietem – alii palmam, alii spatham. laudatur Hammoniaca maxime, mox Aegyptia, dein Syriaca, dumtaxat in locis sitientibus odorata, pingui lacrima, quae in unguenta additur ad domandum oleum.
135
In Syria gignitur et cinnamum quod comacum appellant. id est sucus nuci expressus, multum a suco illo veri cinnami differens, vicina tamen gratia. pretium in libras asses XXXX.
Liber XI Liber XIII
Liber XIII
Gaius Plinius SecundusNaturalis Historia077 - 78 p.C.n.
Gaius Plinius Secundus
Naturalis Historia
Liber XIII
77 - 78 p.C.n.
Liber XII Liber XIV
I
1 Hactenus in odoribus habent pretia silvae, erantque per se mira singula, iuvitque luxuria omnia ea miscere et e cunctis unum odorem facere: ita reperta sunt unguenta.
2 quis primus invenerit non traditur. Iliacis temporibus non erant, nec ture supplicabatur: cedri tantum et citri, suorum fruticum, et in sacris fumo convolutum nidorem verius quam odorem noverant, iam rosae suco reperto; nominatur enim hic quoque in olei laude.
3 unguentum Persarum gentis esse debet. illi madent eo et accersita commendatione inluvie natum virus extinguunt. primum, quod equidem inveniam, castris Darii regis expugnatis in reliquo eius appartu Alexander cepit scrinium unguentorum. postea voluptas eius a nostris quoque inter lautissima atque etiam honestissima vitae bona admissa est, honosque et ad defunctos pertinere coepit. quapropter plura de eo dicemus. quae ex his non erunt fruticum, ad praesens nominibus tantum indicabuntur, natura vero eorum suis redditur locis.
II
4 Unguentis cognomina dedere aliis patriae, aliis suci, aliis arbores, aliis causae, primumque id scire convenit, mutatam auctoritatem et saepius transisse gloriam. laudatissimum fuit antiquitus in Delo insula, postea Mendesium. nec mixtura et compositione tantum hoc accidit, sed iidem suci varie alibi atque alibi praevaluere aut degeneravere.
5 irinum Corinthi diu maxime placuit, postea Cyzici, simili modo rhodinum Phaseli, quam gloriam abstulere Neapolis, Capua, Praeneste. crocinum [in] Solis Ciliciae diu maxime laudatum est, mox Rhodi, oenanthium in Cypro, post Adramytteo, amaracinum in Coo, postea eodem loco praelatum est melinum, cyprinum in Cypro, deinde in Aegypto, ubi Mendesium et metopium subito gratius fatum est.
6 mox haec abstulit Phoenice et cyprini laudem Aegypto reliquit. Panathenaicum suum Athenae perseveranter optinuere. fuerat et pardalium in Tarso, cuius etiam conpositio et mixtura oblitterata est. narcissinum quoque eo flore narcisso desiit conponi.
7 ratio faciendi duplex, sucus et corpus: ille olei generibus fere constat, hoc odorum, haec stymmata vocant, illa hedysmata. tertius inter haec est colos multis neglectus; huius causa adduntur cinnabaris et anchusa. sal adspersus olei naturam coercet. quibus anchusa adiecta est, sal non additur. resina aut cummis adiciuntur ad continendum odorem in corpore; celerrime is evanescit atque defluit, si non sunt haec addita.
8 unguentorum expeditissimum fuit primumque, ut verisimile est, e bryo et balanino oleo, de quibus supra diximus et increvit deinde Mendesium balanino, resina, murra, magisque etiamnum metopium. oleum est amygdalis amaris expressum in Aegypto, cui addidere omphacium, cardamomum, iuncum, calamum, mel, vinum, murram, semen balsami, galbanum, resinam terbinthinam.
9 e vilissimis quidem hodieque est — ob id creditum et id e vetustissimis esse — quod constat oleo myrteo, calamo, cupresso, cypro, lentisco, mali granati cortice. sed divulgata maxime unguenta crediderim rosa, quae plurima ubique gignitur. itaque simplicissima rhodini mixtura diu fuit additis omphacio, flore rosae, crocino, cinnabari, calamo, melle, iunco, salis flore aut anchusa, vino.
10 similis ratio et in crocino additis cinnabari, anchusa, vino. similis et in sampsuchino admixtis omphacio, calamo. optimum hoc in Cypro, Mytilenis, ubi plurima sampsuchus. miscentur et vilora genera olei e myrto, lauru, quibus additur sampsuchum, lilium, faenum Graecum, murra, casia, nardum, iuncus, cinnamomum.
11 e malis quoque cotoneis et strutheis fit oleum, ut dicemus, melinum, quod in unguenta transit admixtis omphacio, cyprino, sesamino, balsamo, iunco, casia, habrotono. susinum tenuissimum omnium est; constat ex liliis, balanino, calamo, melle, cinnamo, croco, murra;
12 et dein cyprinum ex cypro et omphacio et cardamomo, calamo, aspalatho, habrotono; aliqui et cyperum addunt et murram et panacem. hoc optimum Sidone, mox Aegypto. si non addatur sesminum oleum, durat et quadriennio; excitatur cinnamomo.
13 telinum fit ex oleo recenti, cypiro, calamo, meliloto, faeno Graeco, melle, maro, amaraco. hoc multo erat celeberrimum Menandri poetae comici aetate; postea successit propter gloriam appellatum megalium, ex oleo balanino, calamo, iunco, xylobalsamo, casia, resina. huius proprietas ut ventiletur in coquendo, donec desinat olere; rursus refrigeratum odorem suum capit.
14 singuli quoque suci nobilia unguenta faciunt: in primis malobathrum, postea iris Illyrica et Cyzicena amaracus, herbarum utraque. vel pauca his et alia alii miscent; qui plurima, alterutri mel, salis florem, omphacium, agni folia, panacem.
15 externa omnia et prodigiosa cinnamomino pretia: adicitur cinnamo balaninum oleum, xylobalsamum, calamus, iunci, balsami semina, murra, mel odoratum. unguentorum hoc crassissimum. pretia ei a XXXV ad CCC. nardinum sive foliatum constat omphacio aut balanino, iunco, costo, nardo, amomo, murra, balsamo.
16 in hoc genere conveniet meminisse herbarum, quae nardum Indicum imitarentur, species VIIII a nobis esse dictas: tanta materia adulternadi est. omnia autem acutiora fiunt costo, amomo, quae maxime utiliora croco, acerrima per se amomo; hoc et capitis dolores facit. quidam satis habent adspergere quae sunt pretiosissima ceteris decoctis, inpendio parcentes, sed non est eadem vis nisi una decoctis.
17 murra et per se unguentum facit sine oleo, stacte dumtaxat, alioqui nimiam amaritudinem adfert. cyprino viride fit, susino unguinosum, Mendesio nigrum, rhodino candidum, murra pallidum. haec sunt antiquae inventionis genera et postea officinarum furta. Nunc dicetur cumulus ipse deliciarum et summa auctoritas rei.
18 ergo regale unguentum, appellatum quoniam Parthorum regibus ita temperatur, constat myrobalano, costo, amomo, cinnamo comaco, cardamomo, nardi spica, maro, murra, casia, styrace, ladano, opobalsamo, calamo iuncoque Syriis, oenanthe, malobathro, serichato, cypro, aspalatho, panace, croco, cypiro, amaraco, loto, melle, vino. nihilque eius rei causa in Italia victrice omnium, in Europa vero tota praeter irim Illyricam et nardum Gallicum gignitur. nam vinum et rosa et myrti folia oleumque communia fere omnium terrarum intellegantur.
III
19 Siccis odoribus constant quae diapasmata vocantur. nam faecem unguenti magma appellant. inter omnes potentissimus odor quisque novissime additur. unguenta optime servantur in alabastris, odores in oleo, quod diuturnitati eorum tanto utilius quanto pinguius, ut ex amygdalis. et ipsa unguenta vetustate meliora. sol inimicus iis, quam ob rem in umbra conduntur plumbeis vasis. experimentum eorum inversa manu capitur, ne carnosae partis calor vitiet.
IV
20 Haec est materia luxus e cunctis maxime supervacui. margaritae enim gemmaeque ad heredem tamen transeunt, vestes prorogant tempus: unguenta ilico expirant ac suis moriuntur horis. summa commendatio eorum ut transeuntem feminam odor invitet etiam aliud agentis. exceduntque quadringenos denarios librae: tanti emitur voluptas aliena; etenim odorem qui gerit, ipse non sentit.
21 si tamen et haec aliqua differentia signanda sunt, in M. Ciceronis monumentis invenitur unguenta gratiora quae terram quam quae crocum sapiant, quando etiam corruptissimo in genere magis tamen iuvat quaedam ipsius vitii severitas. sed quosdam crassitudo maxime delectat, spissum appellantes, linique iam, non solum perfundi, gaudent.
22 vidimus etiam vestigia pedum tingui, quod monstrasse M. Othonem Neroni principi ferebant, quaeso ut qualiter sentiretur iuvaretque ab ea parte corporis? nec non aliquem e privatis audivimus iussisse spargi parietes balnearum unguento atque Gaium principem solia temperari ac, ne principale videatur hoc bonum, et postea quendam e servis Neronis.
23 maxime tamen mirum est hanc gratiam penetrasse et in castra; aquilae certe ac signa, pulverulenta illa et cuspidibus horrida, unguuntur festis diebus, utinamque dicere possemus quis primus instituisset! ita est nimirum: hac mercede corruptae orbem terrarum devicere aquilae. ista patrocinia quaerimus vitiis, ut per hoc ius sub casside unguenta sumantur.
V
24 Quando id primum ad Romanos penetravit, non facile dixerim. certum est Antiocho rege Asiaque devictis, urbis anno DLXV, P. Licinium Crassum L. Iulium Caesarem censores edixisse ne quis venderet unguenta exotica; sic enim appellavere.
25 at Hercules iam quidam etiam in potus addunt, tantique est amaritudo ut odore prodigo fruantur ex utraque parte corporis. L. Plotium, L. Planci bis consulis censorisque fratrem, proscriptum a triumviris in Salurnitana latebra unguenta odore proditum constat, quo dedecore tota absoluta proscriptio est; quis enim non merito iudicet perisse tales?
VI
26 Cetero terrarum omnium Aegyptus accommodatissima unguentis, ab ea Campania est copia rosae. Iudaea vero incluta est vel magis palmis, quarum natura nunc dicetur. sunt quidem et in Europa vulgoque Italia, sed steriles. ferunt in maritimis Hispaniae fructum, verum inmitem; dulcem in Africa, sed statim evanescentem.
27 contra in oriente ex iis vina gentiumque aliquis panis, plurimis vero etiam quadrupedum cibus; quam ob rem iure dicentur externae. nulla est in Italia sponte genita nec in alia parte terrarum nisi in calida, frugifera vero nusquam nisi in fervida.
VII
28 gignitur levi sabulosaque terra, maiore in parte et nitrosa. gaudet riguis totoque anno bibere, cum amet sitientia. fino quidam etiam laedi putant, Assyriorum pars aliqua, si non rivis misceat. genera earum plura, et prima frutice non excedentia sterilem hunc — aliubi et ipsu fertilem — brevisque rami orbe foliosum. tectorii vicem hic parietibus plerisque in locis praestat contra aspergines.
29 est et procerioribus silva arbore ex ipsa, foliorum aculeo fruticante circa totas pectinatim. quas silvestres intellegi necesse est, incerta tamen libidine etiam mitioribus se miscent. reliquae, teretes atque procerae, densis gradatisque corticum pollicibus aut oribus faciles ad scandendum orientis se populis praebent, vitilem sibi arborique indutis circulum mira pernicitate cum homine subeuntem.
30 coma omnis in cacumine et pomum est, non inter folia hoc, ut in ceteris, sed suis inter ramos palmitibus racemosum, utraque natura uvae atque pomi. folia, cultrato mucrone lateribus in sese bifida, tabellas primum demonstravere geminas, nunc ad funes vitiliumque nexus et capitum levia umbracula finduntur.
31 arboribus, immo potius omnibus quae terra gignat herbisque etiam, utrumque esse sexum diligentissimi naturae tradunt, quod in plenum satis sit dixisse hoc in loco, nullis tamen arboribus manifestius. mas palmite floret, femina citra florem germinat tantum spicae modo. utrisque autem prima nascitur pomi caro, postea lignum intus, hoc est semen eius. argumentum quod parvae sine hoc reperiuntur in eodem palmite.
32 est autem oblongum, non ut olivis orbiculatum, praeterea caesum a dorso pulvinata fissura et in alvo media plerisque umbilicatum. inde primum spargitur radix. seritur autem pronum et bina iuxta composita semina superque totidem; quoniam infirma e singulis planta est, quaternae coalescunt.
33 multis candidisque lignum hoc a carnibus discernitur tunicis, aliis corpori adhaerentibus, laxeque distans tantum cacuminis filo adhaeret. caro maturescit anno. quibusdam tamen in locis, ut in Cypro, quamquam ad maturitatem non perveniat, grato sapore dulcis est. folium ibi latius, fructus quam reliquis rotundior nec ut devoretur corpus, verum ut expuatur suco modo expresso.
34 et in Arabia languide dulces traduntur esse palmae, quamquam Iuba apud Scenitas Arabas praefert omnibus saporibus quam vocant dablan. cetero sine maribus non gignere feminas sponte editor nemore confirmant circaque singulos plures nutare in eum pronas blandioribus comis.
35 illum erectis hispidum adflatu visuque ipso et pulvere etiam reliquas maritare; huius arbore excisa viduvio sterilescere feminas. adeoque est veneris intellectus, ut coitus etiam excogitatus sit ab homine, e maribus flore ac lanugine, interim vero tantum pulvere, insperso feminis.
VIII
36 Seruntur autem palmae et trunco duum cubitorum longitudine, a cerebro ipso arboris fissuris diviso atque defosso. et ab radice avulsae vitalis est satus et ramorum tenerrimis. in Assyria ipsa quoque arbor strata in solo umido tota radicatur, sed in frutices, non in arborem.
37 ergo plantaria instituunt anniculasque transferunt et iterum binas. gaudent enim mutatione sedis, verna alibi, in Assyria autem circa canis ortus. nec ferro attingunt ibi novellas, sed religant comas, ut in altitudinem exeant. robustas deputant crassitudinis gratia, semipedales ramorum truncos relinquentes, qui decisi alibi necant matrem.
38 diximus salsum ab iis solum diligi. ergo, ubi non est tale, salem aspergunt, non radicibus, sed longius paulo. quaedam in Syria et Aegypto in binos se dividunt truncos, in Creta et in ternos, quaedamque et quinos. ferunt statim in trimatu, in Cypro vero, Syria, Aegypto quadrimae, aliae quinquennes, altitudine hominis, nullo intus pomi ligno quamdiu sunt novellae, ob id spadonum accepto nomine.
IX
39 Genera earum multa. sterilibus ad materias operumque lautiora utitur Assyria et tota Persis. sunt et caeduae palmarum quoque silvae, rursus germinantes ab radice succisae. dulcis medulla earum in cacumine, quod cerebrum appellant, exemptaque vivunt, quod non aliae. vocantur autem chamaeropes, folio latiore ac molli ad vitilia utilissima, copiosae in Creta, sed magis in Sicilia. e palmis prunae vivaces ignisque lentus.
40 fructiferarum aliis brevius lignum in pomo, aliis longius, his mollius, illis durius, quibusdam osseum, limarum dente contra fascinantes religione politum. aliud pluribus vestitum paucioribusve tunicis, aliud crassioribus tenuioribusve. ita fiunt undequinquaginta genera, si quis omnium persequi velit nomina, etiam barbara, vinorumque ex iis differentias.
41 clarissimae omnium, quas regias appellavere ob honorem, quoniam regibus tantum Persidis servarentur, Babylone natae uno in horto Bagon; ita vocant spaodones, qui apud eos etiam regnavere. hortus ille numquam nisi dominantis in aula fuit.
42 at in meridiano orbe praecipuam optinent nobilitatem syagri proximamque margarides. hae breves, candidae, rotundae, acinis quam balanis similiores, quare et nomen a margaritis accepere. una earum arbor in Chora esse tradit, una et syagrorum, mirumque de ea accepimus, cum phoenice ave, quae putatur ex huius palmae argumento nomen accepisse, intermori ac renasci ex se ipsa, eratque, cum proderem, fertilis.
43 pomum ipsum grade, durum, horridum et a ceteris generibus distans sapore quodam ferinae in apris evidentissimo, quae causa nominis. quarta auctoritas sandalidum a similitudine appellaturum, iam in Aethiopiae fine quinque harum, qui plurimas, arbores tradunt, non raritate magis quam suavitate mirabiles.
44 ab his caryotae maxime celebrantur, et cibo quidem, sed et suco uberrimae, ex quibus praecipua vina orienti, inimica capiti, unde pomo nomen. sed ut copia ibi atque fertilitas, ita nobilitas in Iudaea, nec in tota, sed Hiericunte maxime, quamquam laudata et Archelaide et Phaselide atque Liviade, gentis eiusdem convallibus. dos iis praecipua suco pingui lactentibus quodamque vini sapore in melle praedulci.
45 sicciores ex hoc genere nicolai, sed amplitudinis praecipuae: quaterni cubitorum longitudinem efficiunt. minus speciosae, sed sapore caryotarum sorores et ob hoc adelphides dictae proximam suavitatem habent, non tamen eandem. tertium ex his genus patetae: nimio liquore abundant, rumpitque se pomi ipsius, etiam in sua matre, ebrietas, calcatis similis.
46 suum genus e sicciore turba dactylis, praelonga gracilitate curvatis interim; nam quos ex his honori deorum damus, chydaeos appellavit Iudaea genus contumelia numinum insignis.
47 in totum arentes Thebaidi atque Arabiae macroque corpore exiles, et adsiduo vapore torrente crustam verius quam cutem obducunt. in ipsa quidem Aethiopia friatur haec — tanta est siccitas —, et farinae modo spissatur in panem. gignitur autem in frutice ramis cubitalibus, folio latiore, pomo rotundo, sed maiore quam mali amplitudine; coecas vocant. trienno maturescunt, semperque frutici pomum est subnascente alio.
48 Thebaidis fructus extemplo in cados conditur cum sui ardoris anima. ni ita fiat, celeriter expirat marcescitque non retostus furnis. e reliquo genere plebeiae videntur Syriae et quas tragemata appellant. nam in alia parte Phoenices Ciliciaeque populari etiam nomine a nobis appellantur balani.
49 eorum quoque plura genera. differunt figura rotunditatis aut proceritatis, differunt et colore, nigriores ac rubentes. nec pauciores fico tradunt colores, maxime tamen placent candidi. distant et magnitudine, prout multi cubitum effecere, quidam sunt non ampliores faba. servantur ii demum qui nascuntur in salsis atque sabulosis, ut in Iudaea atque Cyrenaica Africa, non item in Aegypto, Cypro, Syria, Seleucia Assyria, quam ob rem sues e reliqua animalia ex iis saginantur.
50 vitiati aut vetusti eius pomi signum est decidisse candidam verrucam, qua racemo adhaeserint. Alexandri milites palmis viridibus strangulati sunt; in Gedrosis id factum est pomi genere, alibi copia evenit: est enim tanta suavitas musteis, ut finis mandendi non nisi periculo fiat.
X
51 Syria praeter hanc peculiares habet arbores: in nucum genere pistacia nota — prodesse adversus serpentium morsus tradunt et potu et cibo —, in ficorum autem caricas et minores eiusdem generis, quas cottana vocant, item pruna in Damasco monte nata et myxas, utramque iam familiarem Italiae. e myxis in Aegypto et vina fiunt.
XI
52 Iunipiris similem habet Phoenice cedrum minorem. duo eius genera, Lycia et Phoenicia, differunt folio; nam quae durum, acutum, spinosum habet, oxycedros vocatur, ramosa et nodis infesta altera, odore praestans. fructum ferunt myrti magnitudine, dulcem sapore.
53 et maioris cedri duo genera. quae floret, fructum non fert, fructifera non floret, et in ea antecedentem fructum occupat novus; semen eius cupresso simile. quidam cederlaten vocant. ex hac resina laudatissima. maximae vero ipsi aeternitas, itaque et simulacra deorum ex ea factitaverunt. cedrinus est Romae in delubro Apollo Sosianus Seleucia advectus. cedro similis in Arcadia est arbor, in Phrygia frutex vocatur cedris.
XII
54 Syria et terebinthum habet. ex iis mascula est sine fructu; feminarum duo genera. alteri fructus rubet lentis magnitudine, alteri pallidus cum vite maturescit, non grandior faba, odore iucundus, tactu resinosus. circa Iden Troadis et in Macedonia brevis arbor haec atque fruticosa, in Damasco Syriae magna. materies ei admodum lenta ac fidelis ad vetustatem, nigri splendioris; flos racemosus olivae modo, sed rubens, folia densa. fert et follicibus emittentes quaedam animalia ceu culices lentoremque resinosum, qui et ex cortice erumpit.
XIII
55 et rhus Syriae mascula sterili fert femina, folio ulmi paulo longiore et piloso, foliorum semper inter se contrariis pediculis, gracili brevique ramo. pelles candidae conficiuntur iis. semen lenti simile cum uva rubescit, quod vocatur rhus, medicamentis necessarium.
XIV
56 Et Aegypto multa genera quae non aliubi, ante omnia ficus ob id Aegyptia cognominata. arbor moro similis folio, magnitudine, aspectu; pomum fert non ramis, sed caudice ipso, idque ficus est praedulcis sine granis interioribus, perquam fecundo proventu scalpendo tantum ferreis unguibus; aliter non maturescit.
57 sed cum hoc factum est, quarto die demetitur alio subnascente, septeno ita numerosa partu per singulas aestates, multo lacte abundante. subnascitur, etiamsi non scalpatur, fetus quater aestate prioremque expellit inmaturum. materies proprii generis inter utilissimas. caesa statim stagnis mergitur — hoc est eius siccari — et primo sidit, postea fluitare incipit, certoque eam sugit alienus umor, qui aliam omnem rigat. cum innatare coeperit, tempestivae habet signum.
XV
58 Huic similis quadamtenus quae vocatur Cypria ficus in Creta. nam et ipsa caudice ipso fert pomum et ramis, cum in crassitudinem adolevere, sed haec germen emittit sine ullis foliis radici simile. caudex arboris similis populo, folium ulmo. fructus quaternos fundit, totiens et germinat, sed grossus eius non maturescit nisi incisura emisso lacte. suavitas et interiora fici, magnitudine sorvi.
XVI
59 Similis et quam Iones cerauniam vocant, trunco et ipsa fertilis — pomum siliqua —; ob id quidam Aegyptiam ficum dixere, errore manifesto: non enim in Aegypto nascitur, sed in Syria Ioniaque et circa Cnidum atque in Rhodo, semper comantibus foliis, flore candido cum vehementia odoris, plantigera imis partibus et ideo superficie flavescens, sucum auferente subole. pomo antecedentis anni circa canis ortu detracto statim alterum parit, postea floret per arcturum, hieme fetus eius nutriente.
XVII
60 Aegyptus et perseam arborem sui generis habet, similem piro, folia retinentem. fertilitas adsidua eius, subnascente crastino fructu, maturitas etesiarum adflatu. pomum longius piro, inclusum amygdalae putamine et corio, colore herbido, sed ubi nux illi, huic prunum differens brevitate ac mollitia et, quamvis blandiatur praedulcis suavitas, innocuum.
61 materies bontiate, firmitudine, nigritia quoque nihil differens a loto. simulacra et ex ea factitavere. non eadem gratia, quamquam fideli, materiae ex arbore quam balanum apmu, magna ex parte contortae; navalis itaque tantum est.
XVIII
62 at e diverso cuci in magno honore, palmae similis, quando et eius foliis utuntur ad textilia. differt quod in bracchia ramorum spargitur. pomo magnitudo quae manum inpleat, colos fulvus, commendabili suco ex austero dulci. lignum intus grande firmaeque duritiae, ex quo velares detornant anulos. in eo nucleus dulcis, dum recens est; siccatus durescit ad infinitum, ut mandi non possit, nisi sit pluribus diebus maceratus. materies crispioris elegantiae et ob id Persis gratissima.
XIX
63 nec minus spina celebratur in eadem gente dumtaxat nigra, quoniam incorrupta etiam in aquis durat, ob id utilissima navium costis. candidae facile putrescunt. aculei spinarum et in foliis, semen in siliquis, quo coria perficiunt gallae vice. flos et coronis iucundus et medicamentis utilis. manat et cummis ex ea. sed praecipua utilitas quod caesa anno tertio resurgit. circa Thebas haec, ubi et quercus et persea et oliva, CCC a Nilo stadiis, silvestri tractu et suis fontibus riguo.
64 ibi et prunus Aegyptia, non dissimilis spinae proxime dictae, pomo mespili, maturescens bruma nec folia dimittens. lignum in pomo grande, sed corpus ipsum natura et copia messium instar incolis; purgatum enim tundunt servantque eius offas.
65 silvestris fuit et circa Memphin regio tam vastis arboribus, ut terni non quirent circumplecti, unius peculiari miraculo, nec pomum propter usumve aliquem, sed eventum. facies est spinae, folia habet ceu pinnas, quae tactis ab homine ramis cadunt protinus ac postea renascuntur.
XX
66 Cummim optimam esse ex Aegyptia spina convenit, vermiculatam, colore glauco, puram, sine cortice, dentibus adhaerentem. pretium eius in libras III. deterior ex amygdalis amaris et ceraso, pessima e prunis.
67 fit et in vitibus infantium ulceribus aptissima, et aliquando in olea dentium dolori, ulmo etiam in Coryco monte Ciliciae ac iunipiro ad nihil utiles, ex ulmi vero cummi et culices ibi nascuntur. fit et e sarcocolla — ita vocatur arbor et cummis — utilissima pictoribus ac medicis, similis pollini turis et ideo candida quam rufa melior. pretium eius quod supra.
XXI
68 Nondum palustria attingimus nec frutices amnium; prius tamen quam digrediamur ab Aegypto, et papyri natura dicetur, cum chartae usu maxime humanitas vitae constet, certe memoria.
69 et hanc Alexandri Magni victoria repertam auctor est M. Varro, condita in Aegypto Alexandria. antea non fuisse chartarum usum: in palmarum foliis primo scriptitatum, dein quarundam arborum libris. postea publica monumenta plumbeis voluminibus, mox et privata linteis confici coepta aut ceris; pugillarium enim usum fuisse etiam ante Troiana tempora invenimus apud Homerum, illo vero prodente ne terram quidem ipsam, quae nunc Aegyptus, intellegitur, cum in Sebennytico et Saite eius nomo omnis charta nascatur, postea adaggeratam Nilo,
70 si quidem a Pharo insula, quae nunc Alexandriae ponte iungitur, noctis dieique velifico navigi cursu terram afuisse prodidit. mox aemulatione circa bibliothecas regum Ptolemaei et Eumenis, supprimente chartas Ptolemaeo, idem Varro membranas Pergami tradit repertas. postea promiscue repatuit usus rei qua constat inmortalitas hominum.
XXII
71 Papyrum ergo nascitur in palustribus Aegypti aut quiescentibus Nili aquis, ubi evagatae stagnant duo cubita non excedente altitudine gurgitum, bracchiali radicis obliquae crassitudine, triangulis lateribus, decem non amplius cubitorum longitudine in gracilitatem fastigatum, thyrsi modo cacumen includens, nullo semine aut usu eius alio quam floris ad deos coronandos.
72 radicibus incolae pro ligno utuntur, nec ignis tantum gratia, sed ad alia quoque utensilia vasorum. ex ipso quidem papyro navigia texunt et e libro vela tegetesque, nec non et vestem, etiam stragula ac funes. mandunt quoque crudum decoctumque, sucum tantum devorantes.
73 nascitur et in Syria circa quem odoratus ille calamus lacum, neque aliis usus est quam inde funibus rex Antigonus in navalibus rebus, nondum sparto communicato. nuper et in Euphrate nascens circa Babylonem papyrum intellectum est eundem usum habere chartae; et tamen adhuc malunt Parthi vestibus litteras intexere.
XXIII
74 Praeparatur ex eo charta diviso acu in praetenues, sed quam latissimas philyras. principatus medio, atque inde scissurae ordine. hieratica appellabatur antiquitus religiosis tantum voluminibus dicata, quae adulatione Augusti nominem accepit, sicut secunda Liviae a coniuge eius: ita descendit hieratica in tertium nomen.
75 proximum amphitheatriticae datum fuerat a confecturae loco; excipit hanc Romae Fanni sagax officina tenuatamque curiosa interpolatione principem fecit e plebeia et nomen et dedit; quis non esset ita recurata, in suo mansit amphitheatritica.
76 post hanc Saitica ab oppido ubi maxima fertilitas, ex vilioribus ramentis, propiorque etiamnum cortici Taeneotica a vicino loco, pondere iam haec, non bonitate, venalis. nam emporitica inutilis scribendo involucris chartarum segestriumque mercibus usum praebet, ideo a mercatoribus cognominata. post hanc papyrum est extrememumque eius scirpo simile ac ne funibus quidem nisi in umore utile.
77 texitur omnis madente tabula Nili aqua. turbidum liquoris glutinum praebet. in rectum primo supina tabulae schida adlinitur longitudine papyri quae potuit esse, resegminibus utrimque amputatis, traversa postea crates peragit. premitur ergo praelis, et siccantur sole plagulae atque inter se iunguntur, proximarum semper bonitatis deminutione ad deterrimas. numquam plures scapo quam vicenae.
XXIV
78 Magna in latitudine earum differentia: XIII digitorum optimis, duo detrahuntur hieraticae, Fanniana denos habet, et uno minus amphitheatrica, pauciores Saitica, nec malleo sufficit; nam emporiticae brevitas sex digitos non excedit. praeterea spectatur in chartis tenuitas, densitas, candor, levor.
79 primatum mutavit Claudius Caesar: nimia quippe Augustae tenuitas tolerandis non sufficiebat calamis; ad hoc tramittens litteras liturae metum adferebat ex aversis, et alias indecoro visu pertralucida. igitur e secundo corio statumina facta sunt, e primo subtemina. auxit et amplitudinem, pedali mensura.
80 erat et cubitalis macrocollis, sed ratio deprehendit vitium, unius schidae revulsione plures infestante paginas. ob haec praelata omnibus Claudia, Augustae in epistulis auctoritas relicta; Liviana suam tenuit, cui nihil e prima erat, sed omnia e secunda.
XXV
81 Scabritia levigatur dente conchave, sed caducae litterae fiunt. minus sorbet politura charta, magis splendet. rebellat saepe umor incuriose datus primo, malleoque deprehenditur aut etiam odore, cum cura fuit indiligentior. deprehenditur et lentigo oculis, sed inserta mediis glutinamentis taenea fungo papyri bibula, vix nisi littera fundente se: tantum inest fraudis. alius igitur iterum texendis labor.
XXVI
82 Glutinum vulgare e pollinis flore temperatur fervente aqua, minimo aceti aspersu, nam fabrile cummisque fragilia sunt. diligentior cura mollia panis fermentati colat aqua fervente; minimum hoc modo intergerivi, atque etiam Nili lenitas superatur. omne autem glutinum nec vetustius esse debet uno die nec recentius. — (postea malleo tenuatur et glutino percurritur, iterumque constricta erugatur atque extenditur malleo) — ita sint longinqua monimenta.
83 Tiberi Gaique Gracchorum manus apud Pomponium Secundum vatem civemque clarissimum vidi annos fere post ducentos; iam vero Ciceronis ac Divi Augusti Vergilique saepenumero videmus.
XXVII
84 Ingentia exempla contra M. Varronis sententiam de chartis reperiuntur. namque Cassius Hemina, vetustissimus auctor annalium, quarto eorum libro prodidit Cn. Terentium scribam agrum suum in Ianiculo repastinantem effodisse arcam, in qua Numa, qui Romae regnavit, situs fuisset.
85 in eadem libros eius repertos P. Cornelio L. filio Cethego, M. Baebio Q. filio Tamphilo cos., ad quos a regno Numae colliguntur anni DXXXV. hos fuisse e charta, maiore etiamnum miraculo, quod infossi duraverint — quapropter in re tanta ipsius Heminae verba ponam:
86 Mirabantur alii, quomodo illi libri durare possent; ille ita rationem reddebat: lapidem fuisse quadratum circiter in media arca evinctum candelis quoquoversus. in eo lapide insuper libros III sitos fuisse; propterea arbitrarier non computuisse. et libros citratos fuisse; propterea arbitrarier tineas non tetigisse. in iis libris scripta erant philosophiae Pythagoricae — eosque combustos a Q. Petilio praetore, quia philosophiae scripta essent.
87 hoc idem tradit Piso censorius primo commentariorum, sed libros septem iuris pontificii, totidem Pythagoricos fuisse; Tuditanus tertio decimo Numae decretorum fuisse. ipse Varro humanarum antiquitatum VII, Antias secundo libros fuisse XII pontificales Latinos, totidem Graecos praecepta philosophiae continentes; idem tertio et SC. ponit quo comburi eos placuerit.
88 inter omnes vero convenit Sibyllam ad Tarquinium Superbum tres libros adtulisse, ex quibus sint duo cremati ab ipsa, tertius cum Capitolio Sullanis temporibus. praeterea Mucianus ter cos. prodidit nuper se legisse, cum praesideret Lyciae, Sarpedonis ab Toria scriptam in quodam templo epistulae chartam, quod eo magis miror, si etiamnum Homero condente Aegyptus non erat. aut cur, si iam hic erat usus, in plumbeis linteisque voluminibus scriptitatum constet, curve Homerus in illa ipsa Lycia Bellerophonti codicillos datos, non epistulas, tradiderit?
89 sterilitatem sentit hoc quoque, factumque iam Tiberio principe inopia chartae ut e senatu darentur arbitri dispensandis; alias in tumultu vita erat.
XXVIII
90 Aethiopia Aegypto contermina insignes arbores non fere habet praeter liniferam, qualis Indorum atque Arabiae dicta est. propior tamen huic natura lanae maiorque folliculus granati modo mali, similisque et inter se arbores ipsae. praeter hanc palmae, quales retulimus. insularum arbores ambitu Aethiopiae et nemora odorata in mentione earum dicta sunt.
XXIX
91 Atlans mons peculiari proditur silva, de qua diximus. confines ei Mauri, quibus plurima arbor citri et mensarum insania, quas feminae viris contra margaritas regerunt.
92 exstat hodie M. Ciceroni in illa paupertate et (quod magis mirum est) illo aevo empta HS D. memoratur et Galli Asini HS | X|. venumdata sunt et duae ab Iuba rege pendentes, quarum alteri pretium fuit HS |XII|, alteri paulo minus. interiit nuper incendio a Cethegis descendens, HS |XIII| permutata, latifundii taxatione, si quis praedia tanti mercari malit.
93 magnitudo amplissimis adhuc fuit uni commissae ex orbibus dimidiatis duobus a rege Mauretaniae Ptolemaeo quattuor pedes et semipedem per medium ambitum, crassitudine quadrantali — maiusque miraculum in ea est artis latente iunctura quam potuisset esse naturae —, solidae autem a Nomio Caesaris liberto cognomen trahenti tribus sicilicis infra quattuor pedes totidemque infra pedem crassitudinis.
94 qua in re non omittendum videtur Tiberio principi mensam quattuor pedes sextante et sicilico excedentem, tota vero crassitudine sescunciali, operimento lamnae vestitam fuisse, cum tam opima Nomio liberto eius esset.
95 tuber hoc est radicis, maximeque laudatum quod sub terra totum fuerit, et rarius quam quae superne gignuntur etiam in ramis, proprieque quod tanti emitur arborum vitium est, quarum amplitudo ac radices aestimari possunt ex orbibus. sunt autem cupresso feminae atque etiamnum silvestri similis folio, odore, caudice. Ancorarius mons vocatur citerioris Mauretaniae, qui laudatissimum dedit citrum, iam exhaustus.
XXX
96 Mensis praecipua dos in venam crispis vel in vertices parvos. illud oblongo evenit discursu ideoque tigrinum appellatur, hoc intorto et ideo tales pantherinae vocantur. sunt et undatim crispae, maiore gratia, si pavonum caudae oculos imitentur.
97 magna, verum post has, gratia extra praedictas crispis densa veluti grani congerie, quas ob id a similitudine apiatas vocant. summa vero omnium in colore: hic maxime mulsi placet, vinis suis refulgens. post haec amplitudo est: iam toti caudices iuvant, pluresque in una.
98 mensae vitia lignum — ita vocatur materiae surda et indigesta simplicitas aut platani foliorum modo digesta —, item ilignae venae similitudo vel coloris et, quibus maxime obnoxias fecere aestus ventique, rimae aut capillamenta rimas imitata; postea murena nigro transcurrens limite variisque corticum punctis adprehensus papaverum modo et in totum atro propior colos maculaeve discolores. —
99 Virides terra condunt barbari et inlinunt cera, artifices vero frumenti acervis inponunt septenis diebus totidem intermissis, mirumque ponderi quantum ita detrahatur. naufragia docuere nuper hanc quoque materiam siccatam mari, duritie incorrupta, cospissari non ullo modo vehementius. nutriuntur optime splendescuntque manus siccae fricatu a balineis maxime, nec vinis laeduntur ut iis genitae.
100 Inter pauca nitidioris vitae instrumenta haec arbor est, quapropter insistendum ei quoque paululum videtur. nota etiam Homero fuit. thyon Graece vocatur, ab aliis thya. hanc itaque inter ods uri tradidit in deliciis Circae, quam deam volebat intellegi, magno errore eorum qui odoramenta in eo vocabulo accipiunt, cum praesertim eodem versu cedrum laricemque una tradata uri, quo manifestum est de arboribus tantum locutum.
101 Theophrastus, qui proximus a Magni Alexandri aetate scripsit haec circa urbis Romae annum CCCCXXXX, magnum iam huic arbori honorem tribuit, memoratas ex ea referens templorum veterum contignationes quandamque inmortalitatem materiae in tectis contra vitia omnia incorruptae.
102 radice nihil crispius, nec aliunde pretiosiora opera. praecipuam autem esse eam arborem circa Hammonis delubrum, nasci et in interiore Cyrenaicae parte. de mensis tamen tacuit, et alias nullius ante Ciceronianam vetustior memoria est, quo noviciae apparent. —
XXXI
103 Alia est arbor eodem nomine, malum ferens exsecratum aliquis odore et amaritudine, aliis expetitum, domus etiam decorans, nec dicenda verbosius.
XXXII
104 Eadem Africa, qua vergit ad nos, insignem arborem loton gignit, quam vocat celthim, et ipsam Italiae familiarem, sed terra mutatam. praecipua est circa Syrtis atque Nasimonas. magnitudo quae piro, quamquam Nepos Cornelius brevem tradit. incisurae folio crebriores; alioqui ilicis viderentur. differentiae plures, eaeque maxime fructibus fiunt.
105 magnitudo huic fabae, color croci, sed ante maturitatem alius atque alius, sicut uvis. nascitur densus in ramis myrti modo, non ut in Italia cerasis, tam dulcis ibi cibo, ut nomen etiam genti terraeque dederit nimis hospitali advenarum oblivione patriae. ferunt ventris non sentire morbos qui eum mandant.
106 melior sine interiore nucleo, qui in altero genere osseus videtur. vinum quoque exprimitur illi simile mulso, quod ultra denos dies negat durare idem Nepos bacasque concisas cum alica ad cibos doliis condi. quin et exercitus pastos eo accepimus ultro citroque commeantes per Africam. ligno colos niger; ad tibiarum cantus expetitur. e radice cultellis capulos brevesque alios usus excogitant.
107 Haec ibi natura arboris. est autem eodem nomine et herba et in Aegypto caulis in palustrium genere. recedentibus enim aquis Nili riguis provenit, similis fabae caule foliisque densa congerie stipatis, brevioribus tantum gracilioribusque. fructus in capite papaveri similis incisuris omnique alio modo; intus grana ceu milium.
108 incolae capita in acervis putrefaciunt, mox separant lavando et siccata tundunt eoque pane utuntur. mirum est quod praeter haec traditur, sole occidente papavera ea comprimi et integi foliis, ad ortum autem aperiri, donec maturescant flosque, qui est candidus, decidat.
109 hoc amplius in Euphrate tradunt, et caput ipsum et florem vespera mergi usque in medias noctes totumque abire in altum, ut ne demissa quidem manu possit inveniri, reverti deinde paulatimque subrigi et ad exortus solis emergere extra aquam ac florem patefacere atque etiamnum insurgere, ut plane ab aqua absit alte.
110 radicem lotos habet mali cotonei magnitudine, opertam nigro cortice, qualis et castaneas tegit. interius candidum corpus, gratum cibis et crudum, gratius decoctum sive aqua sive pruna. neque aliunde magis quam purgamentis eius sues crassescunt.
XXXIII
111 Cyrenaica regio loton suae postponit paliuro. fruticosior haec fructuque magis rubens, cuius nucleus non simul mandatur; iucundus per se ac suavior e vino, quin et vina suco suo commendans. interior Africa ad Garamantas usque et deserta palmarum magnitudine et suavitate constat, nobilibus maxime circa delubrum Hammonis,
XXXIV
112 sed circa Carthaginem Punicum malum cognomine sibi vindicat; aliqui granatum appellant. divisit et in genera apyrenum vocando cui lignosus nucleus abesset; candidior ei natura et blandiores acini minusque amaris distincti membranis.
113 alias structura eorum quaedam ut in favis, communis nucleos habentium. horum quinque species: dulcia, acria, mixta, acida, vinosa. Samia et Aegyptia distinguntur erythrocomis et leucocomis. corticis maior usus ex acerbis ad perficienda coria. flos balaustium vocatur, et medicis idoneus et tinguendis vestibus, quarum color inde nomen accepit.
XXXV
114 In Asia et Graecia nascuntur frutices epicactis, quem alii embolinen vocant, parvis foliis, quae pota contra venena prosunt sicut erices contra serpentes, et in quo nascitur granum Cnidium, quod aliqui linum vocant, fruticem vero thymelaean, alii chamelaean, alii pyros achnen, aliqui cnestorem, alii cneorum. est similis oleastro, foliis angustioribus, cumminosis, si mordeantur, myrti magnitudine. semen colore et specie farris, ad medicinae tantum usum.
XXXVI
115 Tragio frutciem sola Creta insula gignit, terebintho similem et semine, quod contra sagittarum ictus efficacissimum tradunt. eadem et tragacantham spinae albae radice, multum praelatam apud Medos aut in Achaia nascenti. pretium eius in libras III.
XXXVII
116 Tragon et Asia fert sive scorpionem, veprem sine foliis, racemis rubentibus, ad medicinae usum. myricen et Italia, quam tamaricen vocat, Achaia autem bryan silvestrem. insigne in ea quod sativa tantum fert gallae similem fructum. in Syria et Aegypto copiosa haec est, cuius infelicia ligna appellamus, qua tamen infeliciora sunt Graeciae.
117 gignit enim arborem ostryn, quam et ostryan vocant, solitariam circa saxa aquosa, similem fraxino cortice et ramis, folio piris, paulo tamen longioribus crassioribusque ac rugosis incisuris, quae per tota discurrunt, semine hordeo simili et colore. materies est dura atque firma, qua in domum inlata difficiles partus fieri produnt mortesque miseras.
XXXVIII
118 nec auspicatior in Lesbo insula arbor quae vocatur euonymos, non absimilis Punicae arbori — inter eam et laurum folia magnitudine, figura vero et mollitia Punicae —, floris candidi odore statim pestem denuntians. fert siliquas sesames, intus granum quadriangula figura, spissum, letale animalibus; nec non et folio eadem vis. succurrit aliquando praeceps alvi exinanitio.
XXXIX
119 Alexander Cornelius arborem leonem appellavit, ex qua facta esset Argo, similem robori viscum ferenti, quae neque aqua neque igni posset corrumpi, sicuti nec viscum, nulli alii cognitam, quod equidem sciam.
XL
120 Andrachlen omnes fere Graecis porcillacae nomine interpretantur, cum sit herba et andrachne vocetur unius litterae diversitate. cetero andrachle est silvestris arbor neque in planis nascens, similis unedoni, folio tantum minore et numquam decidente, cortice non scabro quidem, sed qui circumgelatus videri possit: tam tristis aspectus est.
XLI
121 similis et coccygia folio, magnitudine minor. proprietatem habet fructum amittendi lanugine (pappum vocant), quod nulli alii arbori evenit. similis et apharce, bifera aeque quam andrachle. priorem fructum incipiente pubescere uva peragunt, alterum initio hiemis, quales eos non traditur.
XLII
122 Et ferulam inter externas dixisse conveniat arborumque generi adscripsisse, quoniam quarundam naturae, sicuti distinguemus, lignum omne corticis loco habent forinsecus, ligni autem loco fungosam intus medullam ut sabuci, quaedam vero inanitatem ut harundines.
123 ferula calidis nascitur locis atque trans maria, geniculatis nodata scapis. duo eius genera: nartheca Graeci vocant adsurgentem in altitudinem, nartheciam vero semper humilem. a genibus exeunt folia, maxima ut quaeque terrae proxima. cetera natura eadem quae anetho, et fructu simili. nulli fruticum levitas maior; ob id gestatu facilis baculorum usum senectuti praebet.
XLIII
124 Semen ferulae thapsian quidam vocavere, decepti quoniam ferula sine dubio est thapsia, sed sui generis, foliis feniculi, inani caule nec excedente baculi longitudinem. semen quale ferulae, radix candida. incisa lacte manat et contusa suco, nec corticem abdicant. omnia ea venena: quippe etiam fodientibus nocet, si minima aspiret aura; intumescunt corpora, faciemque invadunt ignes sacri; ob id cerato prius inlinunt.
125 quibusdam tamen morbis auxiliari dicunt medici permixtam aliis, item alopeciis suggillatisque ac liventibus, ceu vero remedia desint, ut scelera non tractent. sed ista praetexunt noxio instrumento, tantumque inpudentiae est, ut venenum artis esse persuadeant. thapsia in Africa vehementissima. quidam caulem incidunt per messes et in ipsa excavant radice, quo sucus confluat, arefactumque tollunt.
126 alii folia, caulem, radicem tundunt in pila et sucum in sole coactum dividunt in pastillos. Nero Caesar claritatem ei dedit initio imperi, nocturnis grassationibus converberata facie inlinens id cum ture ceraque et secuto die contra famam cutem sinceram circumferens. ignem ferulis optime servari certum est easque in Aegypto praecellere.
XLIV
127 Ubi et cappari, firmioris ligni frutex seminisque et cibis vulgati, caule quoque una plerumque decerpto. cavenda eius genera peregrina, si quidem Arabium pestilens, Africum gingivis inimicum, Marmaricum vulvis et omnibus inflationibus. Apulum vomitus facit, stomachum et alvum solvit. quidam id cynosbaton vocant, alii ophiostaphylen.
XLV
128 Frutectosi est generis et saripha, circa Nilum nascens, duorum ferme cubitorum altitudine, pollicari crassitudine, coma papyri, similique manditur modo, radice ferrariis officinis praecipua carbonis usu propter duritiam.
XLVI
129 Non omittendum est et quod Babylone seritur in spinis, quoniam non aliubi vivit, sicut et viscum in arboribus, sed illud in spina tantum quae regia vocatur. mirum quod eodem die germinat quo iniectum est — inicitur autem ipso canis ortu — et celerrime arborem occupat. condiunt eo vina et ideo serunt. spina illa nascitur et Athenis in Longis muris.
XLVII
130 Frutex est et cytisus, abAmphilocho Atheniense miris laudibus praedicatus pabulo omnium, aridus vero etiam suum, spondetque iugero eius annua HS MM vel mediocri solo reditus. utilitas quae ervo, sed ocior satias, perquam modico pinguescente quadripede, ita ut iumenta hordeum spernant. non ex alio pabulo lactis maior copia aut melio, super omnia pecudum medicina validas a morbis omnibus praestante.
131 quin et nutricibus in defectu lactis aridum atque in aqua decoctum potui cum vino dari iubet — firmiores excelsioresque infantes fore —, viridem etiam gallinis aut, si inaruerit, madefactum. apes quoque numquam defore cytisi pabulo contingente promittunt Democritus atque Aristomachus.
132 nec aliud minoris impendi est. seritur, cum hordeum, aut vere semine ut porrum, vel caule autumno ante brumam; si semine, madidum, aut, si desint imbres, satum spargitur. plantae cubitales transferuntur scrobe pedali. seritur per aequinoctia tenero frutice, perficitur triennio, demetitur verno aequinoctio, cum florere desiit, vel pueri anusve vilissima opera.
133 canus adspectu, angustioris trifoli frutex. datur animalibus post biduum semper, hieme vero quod inaruit madidum. satiant equos denae librae et ad portionem minora animalia, obiterque inter ordines alium, cepas seri fertile est.
134 inventus est hic frutex in Cythno insula, inde tralatus in omnes Cycladas, mox in urbes Graecas, magno casei proventu. praeterea — quo maxime miror rarum esse in Italia — non aestuum, non frigorum, non grandinum aut nivis iniuriam expavescit. adicit Hyginus, ne cossium quidem propter nullam gratiam ligni.
XLVIII
135 Nascuntur etiam in mari frutices arboresque — minores in nostro —, Rubrum enim et totus orientis oceanus refertus est silvis. non habet lingua Latia nomen quod Graeci vocant phycos, quoniam alga herbarum maris vocabulum intellegitur, hic autem est frutex. folio lato, colore viridi gignit quod quidam prason vocant, alii zostera.
136 alterum genus eiusdem capillaceo folio, simile feniculo, in saxis nascitur, superius in vadis haut procul litore, utrumque verno, et interit autumno. circa Cretam insulam nato in petris purpuras quoque inficiunt, laudatissimo a parte aquilonis ut spongeis. tertium est gramini simile, radice geniculata et caule qualiter calami.
XLIX
137 lad genus fruticum bryon vocatur, folio lactucae, rugosiore tantum, iam hoc inferius nascens, in alto vero abies et quercus cubitali altitudine; ramis earum adhaerent conchae. quercu et tingui lanas tradunt, glandem etiam quasdam ferre in alto. naufragis haec deprehensa urinantibusque;
138 ea et aliae traduntur praegrandes circa Scionen. vitis enim passim nascitur, sed ficus sine foliis, rubro cortice. fit et palma fruticum generis. extra Herculis columnas porri fronde nascitur frutex et alius lauri ac thymi, qui ambo eiecti in pumicem transfigurantur.
L
139 At in oriente mirum est statim a Copto per solitudines nihil gigni praeter spinam quae sitiens vocatur, et hanc rarum admodum, in mari vero Rubro silvas virere, lauru maxime et oliva ferentibus bacas et, cum pluat, fungos, qui sole tacti mutantur in pumicem. fruticum ipsorum magnitudo ternum cubitorum est. caniculis referta maria, vix ut prospicere e nave tutum sit, remos plerumque ipsos invadentibus.
LI
140 qui navigavere ex Indico Alexandri milites frondem marinarum arborum tradidere in aqua viridem fuisse, exemptam sole protinus in salem arescentem, iuncos quoque lapideos perquam similes veris per litora, et in alto quasdam arbusculas colore bubuli cornus ramosas et cacuminibus rubentes, cum tractarentur, vitri modo fragiles, in igni autem ut ferrum inardescentes, restinctis colore suo redeunte.
141 eodem tractu insularum silvas operit aestus, quamquam altiores platanis populisque altissimis. folia iis laurea, flos violae et odore et colore, bacae ut oleis, et ipsae odoris iucundi, autumno nascentes, vere decidentes, foliis numquam deciduis. harum minores totas integit mare; maximarum cacumina extant, ad quae naves religantur et, cum recessit aestus, ad radices. alias quoque arbores in alto ab isdem accepimus eodem in mari visas, semper folia retinentes, fructu earum lupino simili.
LII
142 Iuba tradit circa Trogodytarum insulas fruticem in alto vocari Isidis crinem, curalio similem esse foliis, praecisum mutato colore in nigrum durescere, cum cadat, frangi. item alium, qui vocatur chariton blepharon, efficacem in amatoriis. spatalia ex eo facere et monilia feminas; sentire eum se capi durarique cornus modo et hebetare aciem ferri. quod si fefellerint insidiae, in lapidem transfigurari.
Liber XII Liber XIV
Liber XIV
Gaius Plinius SecundusNaturalis Historia077 - 78 p.C.n.
Gaius Plinius Secundus
Naturalis Historia
Liber XIV
77 - 78 p.C.n.
Liber XIII Liber XV
I
1 Externae arbores indocilesque nasci alibi quam ubi coepere et quae in alienas non commenat terras hactenus fere sunt, licetque iam de communibus loqui, quarum omnium peculiaris parens videri potest Italia. noscentes tantum meminerint naturas earum a nobis interim dici, non culturas, quamquam et colendi maxima in natura portio est.
2 illud satis mirari non queo, interisse quarundam memoriam atque etiam nominum quae auctores prodidere notitiam. quis enim non communicato orbe terrarum maiestate Romani imperii profecisse vitam putet commercio rerum ac societate festae pacis omniaque, etiam quae ante occulta fuerant, in promiscuo usu facta?
3 at Hercules non reperiuntur qui norint multa ab antiquis prodita. tanto priscorum cura fertilior aut industria felicior fuit, ante milia annorum inter principia litterarum Hesiodo praecepta agricolis pandere orso subsecutisque non paucis hanc curam eius, unde nobis crevit labor, quippe cum requirenda sint non solum postea inventa, verum etiam ea quae invenerant prisci, desidia rerum internecione memoriae indicta.
4 cuius vitii causas quis alias quam publicas mundi invenerit? nimirum alii subiere ritus circaque alia mentes hominum detinentur et avaritiae tantum artes coluntur. antea inclusis gentium imperiis intra ipsas adeoque et ingeniis, quadam sterilitate fortunae necesse est animi bona exercere, regesque innumeri honore artium colebantur et in ostentatione has praeferebant opes, inmortalitatem sibi per illas prorogari arbitrantes, qua re abundabant et praemia et opera vitae.
5 posteris laxitas mundi et rerum amplitudo damno fuit. postquam senator censu legi coeptus, index fieri censu, magistratum ducemque nihil magis exornare quam census, postquam coepere orbitas in auctoritate summa et potentia esse, captatio in quaestu fertilissimo ac sola gaudia in possidendo, pessum iere vitae pretia omnesque a maximo bono liberales dictae artes in contrarium cecidere ac servitute sola profici coeptum.
6 hanc alius alio modo et in aliis adorare, eodem tamen habendique ad spes omnium tendente voto. passim vero etiam egregii alienta vitia quam bona sua colere malle. ergo Hercules voluptas vivere coepit, vita ipsa desiit.
7 sed nos oblitterata quoque scrutabimur, nec deterrebit quarundam rerum humilitas, sicuti nec in animalibus fecit, quamquam videmus Vergilium praecellentissimum vatem ea de causa hortorum dotes fugisse et in his quae rettulit flores modo rerum decerpsisse, beatum felicemque gratiae quindecim omnino generibus uvarum nominatis, tribus oleae, totidem pirorum, malo vero tantum Assyrio, ceteris omnibus neglectis.
II
8 Unde autem potius incipiamus quam a vitibus? quarum principatus in tantum peculiaris Italiae est, ut vel hoc uno omnia gentium vicisse etiam odorifera possit videri bona, quamquam ubicumque pubescentium odori nulla suavitas praefertur.
9 Vites iure apud priscos magnitudine quoque inter arbores numerabantur. Iovis simulacrum in urbe Populonio ex una conspicimus tot aevis incorruptum, item Massiliae pateram. Metaponti templum Iunonis vitigineis columnis stetit. etiam nunc scalis tectum Ephesiae Dianae scanditur una vite Cypria, ut ferunt quoniam ibi ad praecipuam amplitudinem exeunt. nec est ligno ulli aeternior natura. verum ista ex silvestribus facta crediderim;
III
10 hae vites tonsura annua coercentur, et vis earum omnis evocatur in palmites aut deprimitur in propagines, sucique tantum gratia ex iis petitur pluribus modis ad caeli mores solique ingenia. in Campano agro populis nubunt, maritasque conplexae atque per ramos earum procacibus bracchis geniculato cursu scandentes cacumina aequant, in tantum sublimes, ut vindemitor auctoratus rogum ac tumulum excipiat, nulla fine crescendi,
11 vidique iam porticus, villas et domos ambiri singularum palmitibus ac sequacibus loris. quodque memoria dignum inter prima Valerianus quoque Cornelius existimavit, una vitis Romae in Liviae porticibus subdiales inambulationes umbrosis pergulis opacat, eadem duodenis musti amphoris fecunda.
12 ulmos quidem ubique exuperant, miratumque altitudinem earum Ariciae ferunt legatum regis Pyrrhi Cineam facete lusisse in austeriorem gustum vini, merito matrem eius pendere in tam alta cruce. rumpotinus vocatur et alio nomine opulus arbor Italiae Padum transgressis, cuius tabulata in orbem patula replent puroque perductae dracone in palmam eius inde sub rectos ramorum digitos flagella dispergunt.
13 eaedem modici hominis altitudine adminiculatae sudibus horrent, vineamque faciunt aliae inprobo reptatu pampinorumque per inania omnia discursu atria media conplentes. tot differentias vel sola tantum Italia recipit. stat provinciarum aliquarum per se vitis sine ullo pedamento, arcus suos in se colligens et brevitate crassitudinem pascens.
14 vetant hoc aliubi venti, ut in Africa et Narbonensis provinciae partibus, ubi excrescere ultra suos pollices prohibitae semperque pastinatis similes herbarum modo vagantur per arva ac sucum terrae passim uvis bibunt, quae ob id magnitudinem infantium puerorum in interiore parte Africae exsuperant. vina non alibi tristiora, sed uva non alibi gratior callo, unde possit invenisse nomen durus acinus.
15 namque genera magnitudine, colore, saporibus acini innumera etiamnum multiplicantur vino. hic purpureo lucent colore, illic fulgent roseo nitentque viridi; candicant enim nigerque vulgares. tument vero mammarum modo bumasti, praelongis dactyli porriguntur acinis. est et illa naturae lascivia, ut praegrandibus adhaereant parvi comites, suavitate certantes; leptorragas has vocant.
16 durant aliae per hiemes, pensili concamaratae nodo. aliae in sua tantum continetur anima, ollis fictilibus et insuper doliis inclusae, stipatae vinaceis circumsudantibus. aliis gratiam, qui et vinis, fumus adfert, fabrilisque in eo gloriam praecipuam fornacibus Africae Tiberi Caesaris auctoritas fecit; ante eum Raeticis prior mensa erat uvis ex Veroniensium agro. quin et patientia nomen acinis dat passis.
17 conduntur et musto uvae ipsaeque vino suo inebriantur. aliae decocto in musto dulcescunt, aliae vero subolem novam in ipsa matre expectant tralucidae vitro, additque acinis eandem quam in doliis amphorisve duratricem illam firmitatem austeritas picis infusa pediculo.
18 iam inventa vitis per se in vino picem resipiens, Viennensem agrum nobilitans Taburno Sotanoque et Helvico generibus, non pridem haec inlustrata atque Vergili vatis aetate incognita, a cuius obitu XC aguntur anni.
19 quid, quod inserta castris summam rerum imperiumque continet centurionum in manu vitis et opimo praemio tardos ordines ad lentas perducit aquilas atque etiam in deictis poenam ipsam honorat? nec non vineae oppugnationum dedere rationem. nam in medicaminibus adeo magnum obtinent locum, ut per sese vino ipso remedia sint.
IV
20 Genera vitium numero conprehendi posse unus existimavit Democritus, cuncta sibi Graecae cognita professus; ceteri innumera atque infinita esse prodiderunt, quod verius apparebit ex vinis. nec omnia dicentur, sed maxime insignia, quippe totidem paene sunt quot agri, quam ob rem celeberrimas vitium aut quibus est aliqua proprietate miraculum ostendisse satis erit.
21 Principatus datur Aminneis firmitatem propter senioque proficientem vini eius utique vitam. quinque earum genera. ex iis germana minor acino melius deflorescit, imbres tempestatesque tolerat, non item maior, sed in arbore quam in iugo minus obnoxia.
22 gemellarum, quibus hoc nomen uvae semper geminae dedere, asperrimus sapor, sed vires praecipuae. ex iis minor austro laeditur, ceteris ventis alitur, ut in Vesuvio monte Surrentinisque collibus, in reliquis Italiae partibus non nisi arbori accommodata. quintum genus lanatae. ne Seras miremur aut Indos adeo, lanugo eam vestit. prima ex Aminneis maturescit ocissimeque putrescit.
23 Proxima dignitas Nomentanis, rubente materia, quapropter quidam rubellas appellavere vineas. hae minus fertiles, vinaceis et faece nimiae, contra pruinas fortissimae, siccitate magis quam imbre, aestu quam algore vexantur. quam ob rem in frigidis umidisque principatum obtinent. fertilior quae minor acino et folio scissa minus.
24 Apianis apes dedere cognomen, praecipue earum avidae. ex iis duo genera lanugine et ipsa pubescunt. distant quod altera celerius maturescit, quamquam et altera properante. situs frigidi iis non respuuntur, et tamen nullae celerius imbre putrescunt. vina primo dulcia austeritatem annis accipiunt. Etruria nulla magis vite gaudet.
25 et hactenus potissima nobilitas datur peculiaribus atque vernaculis Italiae; ceterae advenere. e Chio Thasove Graecula non inferior Aminneis bonitate, praetenera acino et uva tam parva, ut nisi pinguissimo solo colere non prosit. eugeniam Tauromenitani colles cum generositatis cognomine misere Albano tantum agro, quoniam translata statim mutatur. namque est aliquis tantus locorum amor, ut omnem in iis gloriam suam relinquant nec usque transeant totae.
26 quod et in Raetica Allobrogicaque, quam supra picatam appellavimus, evenit, domi nobilibus nec agnoscendis alibi. fecundae tamen bonitatis vice copiam praestant, eugenia ferventibus locis, Raetica temperatis, Allobrogica frigidis, gelu maturescens et colore nigra.
27 ex iis quas adhuc diximus, sed etiam e nigris, vina vetustate in album colorem transeunt. reliquae ignobiles, aliquando tamen caeli aut soli opera non fallunt vetustatem, sicuti Faecenia et cum ea florens Biturigiaca, acino rarior, numquam floris obnoxii, quoniam antecedunt ventisque et imbribus resistunt, meliores tamen algentibus locis quam calidis, umidis quam sitientibus.
28 visulla grandi magis quam denso uvarum partu, inpatiens variantis caeli, sed contra tenorem unum algoris aestusve constans. quae minor est ex eo genere, melior. in eligendo solo morosa, pingui putrescit, gracili omnino non provenit; mediam temperiem delicate quaerit, ob hoc Sabinis collibus familiaris. uva eius indecora visu, sapore iucunda. nisi matura protinus rapitur, etiam non putrescens cadit. contra grandines eam tuetur foliorum amplitudo atque duritia.
29 Insignes iam colore inter purpureas nigrasque helvolae saepius variantes et ob id varianae a quibusdam appellatae. praefertur in iis nigrior; utraque alternis annis fertilis, sed melior vino, cum parcior. et praeciae duo genera magnitudine acini discernuntur, quibus materies plurima uvaque ollis utilissima; folium apio simile. baliscam Dyrrachini celebrant, Hispaniae coccolobin vocant. rarior uva, aestus austrosque tolerat, capiti inimica, copia larga.
30 Hispaniae duo genera eius faciunt, unum oblongo acino, alterum rotundo; novissimas vindemiant. quo dulcior est coccolobis, hoc melior. sed et austera transit in dulcem vetustatem, et quae dulcis fuit in austeritatem; tunc Albano vino aemulantur. tradunt vesicae vitiis utilissimum ex iis potum.
31 albuelis summis arboribus fertilior est, visulla imis; quam ob rem circa easdem satae diversitate naturae locupletant. inerticulam e nigris appellavere, iustius sobriam dicturi, inveterato praecipue commendabilem vino, sed viribus innoxiam, si quidem temulentiam sola non facit.
32 Fertilitas commendat ceteras principemque helvennacam. duo eius genera: maior quam quidam longam, minor quam marcum appellant, non tam fecundam, sed gratiorem haustu. discernitur folio circinato, verum utraque gracilis. furcas subdere iis necessarium; alioqui ubertatem suam non tolerant. maritimo adflatu gaudent, roscida odere.